20 July 2004 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check


page 227, image: s251

DIEI.

Absque rectore universi vix diem duret pila.
Singulis aliquid diebus fac homini gratum aut Deo.
Suggerit cuique mentem in singulos Deus dies.
Esto Rex sol, ac videndum quoque te praebe die.
A die primo imus omnes pensili ad mortem via.
Annus ac Dies, edaces temporis magni patres.
Arguit dies scelestos longa, paenaeque applicat.
Aurum ut ignis, sic amicos longior explorat dies.
Eccui beatitudo constat in diem alterum?
Hei, die quor Phoebus uno casuum spectat vices.
Ne fluat dies quin opere lineam ducat manus.
Nemini, quid quisque Vitet, in diem satis liquet.
Nil dies firmum tuetur maxima illa aevi parens.
Nil dies vehit, beatum quod modis sit omnibas.
Nocte ut ire et ambulare quis queat, dies facit.
Non potest diem probare qui die non Utitur.
Ob diem lucemque vitae grata ferme cuilibet.
Ob diem lucemque vitam utuimus iucunditer.
Omnem eam beatti atem sperne quamterit dies.
Nemo sta est senex diem unum speret improbe ut sibi.
Nullius non vita spectat in diem usque crastinum.
Optime vivit, diem esse quemque qui ultimum putat.
Plus patet lux una docti, quam imperiti saeculum.


page 228, image: s252

Qualis aer est, isem esse gens solet mortalium.
Quem diem vivis, fut urum credito tibi ultimum.
Quilibet vitae putandus est dies tamquam ultimus.
Quisquis in diem beatus est, beatus est satis.
Quodlibet milum patrare vel die una quit malus.
Saeperegna opesque regnorum unica evertit dies.
Sat beatus est, malorum nil cui in diem accidit.
Sat beatum, cui nil fit de die in diem mali.
Sic age ultimum ut futurum quemlibet putes diem.
Singulos dies putare singulas vita, iuvat.
Singulus cuiusque vitam ducit ad metas dies.
Sunt malae paucaeque quas hoc urbe vivimus dies.
Talis est mens cuique quovis dat Deus qualem dies.
Tamsenex est nemo, ut unum speret improbe diem.
Vive ita Ut credas supremum tam illum agi diem.
Ultimum tibi esse credas quemque quoviu s diem.
Una cuncta humana tollit; una deprimit dies.
Unicus dies probi, annos mille vincit improbi.
Die esse quavis non potest cuivis bene.
Die sereno non latet solis tubar.
Dies sibi salubre fere pharmacum est.
Dies bonos ferre optime, haud est omnium.
Haud ulla forti signis illucet dies.
Isto die bene est cuique, alio male.
Multum patet malo ad malum dieculis.
Nil non dies longa inficit robigine.
Plane dies mores probat moratalium.
Producit omnia et dies et iudicat.
Quod consecravit ocius movet dies.
Semper diem quiddam reconde in crastinum,
Tandem dies longus seelestos arguit.
Unus dies utiae est gratus mort alium.


page 229, image: s253