A suis Deus vocatur rex adulatoribus.
Civium faventia ipsi Principes fiunt Dei.
Fit Deus rex dum fatetur se lutum vel pulverem.
Quisque regum audire divus gaudet et credi cupit.
Rex Deis qui se minorem censet, hoc ipso est Deus.
Rex Deo est secundus Uni, ceteris unus prior.
Rex, homo a Deo est secundus, rex Deo unico est minor.
Qualis est rex ipse talem cuique se exhibet Deus.
Vis Deopar esse Princeeps? sis benignus omnibus.
Assecla est quandoque homullis, non comes divinitas.
Ecquis est Deus, libenter qui fabrum cernat suum?
Est Deus noster triunus, unitrinus est Deus.
Est Deus supra omne nomen, et locum, et motum, et statum.
Est Sophos fatum sibi ipsus; est sibi Sophos Deus.
Exuit hominem vocari quisquis expedit Deus.
Explet ipsum se, suique solus est capax Deus.
Fer Deo acciptum quod ipse es unico minor Deo.
Fis Deus; si rite pendis quam caduca res homo est.
Iam Deiomnes segregantur rebus a mortalium.
In solo poloque utramque paginam Deus facit.
Invocant persaepe mortem quos habem us pro Deis.
Maxime felix, miserque maxime, haud putant Deos.
Nec Deo mors nes senecta est: cetera emnia occupat.
Nil Deo par, nil secundum: solus est sibi omnia.
Non Deus nobis, egemus quisque nostrum sed Deo.
Non potest Deus vocari natus humano satus.
Non potest Deus vocari quem e nihilofecit Deus.
Non potest Deus vocari qui Deo est contrarius.
Nulla gens tam bruta vivit esse quin putet Deum.
Numinum semper minorem legibus mentem gere.
Numinis cuiusque homullis architector est metus.
Pace dux vilescit urbi, bello erat cuius Deus.
Qualis est quisque, ipse talem cuique se praestat Deus.
Quei Deus queat vocari, semine humano satus?
Quei queat coli, im o haberipro Deo, qui homo fuit?
Qui bona ix re est; non homo esse iam amplius vult, sed Deus.
Qui Deum se fert Deique Numen arrogat, lutum est.
Qui Deum se vult haberi vix vocandus est homo.
Qui patrat negata homullis, migrat ex homine in Deum
Subruit Deiomne numen esse qui cupit Deus.
Venter acmoneta mundo sunt Dei sacerrimi.
Vix homo dici meretur vult haberi qui De???.
Vix homo est, qui audire divus gaudet ac credi cupit.
Vix Deum agnoscunt priores semet humani Ioves.
Vis Deus fiers ex homine? illud quod negatum homini est patres.
Ultro homines Deosque temnit qui videri Vult Deus.
Ut Deis conferre caepit se Niobe facta est lapis.
Caelo ecepit Romulum assentatio.
Crepitusque Ventris numen est Aegyptium.
Deus mihi omnia, in Deo vita unico est.
Homo in Deum convertitur cum fit fera.
Iovem vocamus quod iuvet vitam omnium.
Nemo non sibi videtur esse numen, cum bene est.
Non sunt Dei mortali qui fiunt manu.
Parens Deorum Numinum omnium est Metus.
Quem nostra mergunt fata, homo est certe haud Deus.
Qui fallitur fallitue, non utique est Deus.
Reges sacrati, proximum Deo genus.