20 July 2004 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check


page 215, image: s239

DECORI.

Est nefas posse id regentes, quod regentem dedecet.
Ars ubi est ibi et decorum; ars ubi est ibi et decor.
Copula admodum salubris est decorum atque utile.
Cui datur munus loquendi est sic loquatur ut decet.
Cuncta doctus est, decoro qui litat per omnia.
Cuncta sunt posta in decoro qui decore agit.
Est ubi decor, rei exstat elegans concinnitas.
Literas nemo requirit, norit hoc ut quod decet.


page 216, image: s240

Mica cui nulla est decori quei decore se gerat?
Nullus est locus decoro cum in periculo est salus.
Rebus extremis decori perpera observatio est.
Turpiter serues decorumrebus afflictissimis.
Unicum hoc putat decorum inscitia, ipsa quod facit.
Decent iuventutem omnia, haud etim senes.
Diale fulmen Bacchicam haud armat manum.
En, omnia ingenuos ut egregie decent!
Felix decori serviat, vitae miser.
In mente sola verus est situs decor.
Inscitiae solum id decorum est quod facit.
Nihildecorum est, si suo caret modo.
Nil est, decore quod vir haud agat probus.
Nil non pium, nil non decet virum probum.
Omnes perisse duco queis periit decor.
Quaevis decent bonos, malosque dedecent.
Vah. quam decorum quidque summis est Viris!
Virum decorum mentis ornatum puta.
Ultima in necessit ate quis decoro attenderit?
Ut decet fac quaeque: inepte qui facit, nihil facit.