Absque adulatore nudum regis omne sit latus.
Est Gnatho auceps, voceregumqui insidiatur auribus.
Numquam adulator saluti, saepe regi noxiae est.
Numquam adulator senescit regem apud mentis bonae.
Qui placet mendace palpo Principi, baud placet diis.
Quo magis palparis o rex, hoc tuis credas minus.
Regi adulantes placere non queunt, cum ade redit.
Regum opes evertit hostis saepe saepius, Gnatho.
Rex adulantumpr cellis nemonen libens patet.
Saepe opes regum ussit hostis, saepius tamen Gnatho.
Tolle adulatorem, et omne Principis tollis malum.
Tolle adulatorim, et omnis pompa Principum iacet.
Vis adulatrix tyranno iuge contubernium est.
Aevo amicitia ipsa crescit, aevo adulatorcadit.
Alterius non omnis, omnis ast adulator sui est.
Ars adulatoria annos ferre plures non potest.
Bella adulatorum aperto malo, clanculariis.
Caudae adulantum ad favores, pavus explicat rotam.
Devorat corax cadavera; devorat vivos colax.
Est adulator procella; quaelibet flatu obruit.
Est adulator sibi ipsi quilibet vel maximus.
Est amicis ore adulans, pectore hostis est merus.
Est speculum Gnatho, exhibetque quam obicis imaginem.
Ludire ac ridere summus est labor Gnathonibus.
Nemo adulatore gaudet cana cui sunt tempora.
Nemo eosdem habere amicos atque adulantes potest.
Nulla adulatore peior orbe toto bestia est.
Nulli adulator videndum se dat in rebus malis.
Nullum adulatur, lupinis esse qui satur potest.
Quas adulator tibi alas indit, iis numquam voles.
Qui Gnathoni cumque amiow, haud amicus est sibi.
Quilibet frofecto summus est adulator sui.
Quisque adulator felices percolit, Giles fugit.
Quisque adulator sibi ipsi est omnium velmaximum.
Quisque adulator sibi ipsi est, quisque leno maximus.
Quisque adulator sibi ipsi, quisque mirio sui est.
Quisque adulatur sibi ipsi fortius quam cateris.
Quisque iam sibi ipse leno, quisque iam sibi est Gnatho.
Saeculi malum omne ab atris est adulatoribus.
Tolle adulatorem, et omne concidet vitae malum.
Turpia aequa mente quaevis fert adulator suus.
Ad gratiam loqui mere Gnatho icum est.
A quo cibum vult, ill adulatur canis.
Est pro maligno parce adulans regibus.
Formicanumquam inane quaerit horreum.
Nolipatere rex adulatoribus.
Non alteri omnis, omnis at colax sibi est.
Teterrima omnis est adulatorfera.