20 July 2004 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check


page 1, image: s025

ABSENTIAE.

AN quid est in orbe quod non inspicit praesens Deus,
Quo mihi orbis universus si unus abes mihi Deus?
Non abest cum nube fit sol fuscior; tantum latet.
Non abest Deus favorem cui suum negat; latet.
Spernimus caelorum ubi adsunt dona; adempta poscimus.
Haud prius Dei aestimamus dona quam cum perdimus.
A Iove es remotus? eius nec pavescis fulmine.
Eminusque cominusque rex bonus, res optima est,
Eminusque cominusque rex malus, res pessima est.
Flamma rex est: coram adurit, calefacit remotior.
Sitne atrocior tyrannis proxime an longe, ambigas.
Non fruendo sed carendo nostra sentimus bona
Ad manum quae haud sunt requirit quisque; spernit quod videt.
Corpore absentem negato, quem repraesentat stilus.
Corpori raro videndus, mente sese usque oggeret.
Et carendo discit aeger quid valetudo valet.
Longa credunt omnia omnes, esse qui volunt simul.
Mente quem tangis stiloque quem tenes; cur quaeritur?
Maximum id bonum malumue cuique habetur, quodiam abest.
Maximum id bonum malumne cuique habetur, quod iam adest.
Nauseamus ad domestica, appetimusque absontia.
Nemini non gratiosa mentio est absentium,


image: s026

Nil eis absens videtur, spes quibus cor occupat.
Nil spei longum autremotum est, quodlibet praesens putat.
Nil vetat, quin semper una sint amantes mutuo.
Odimus virtutem ubi exstat: rapta ut est, requiritur.
Optimis, praesens et absens usque virtus cultui est.
Optimus male autumari non solet de absentibus.
Publice interest patronos subvenire absentibus.
Quae fuerunt quisque queriestemnimus praesentia.
Quarimustemota, nec quis aestimat quod est domi.
Quaerimus procul remota spernimus praesentia.
Qui potest absens nocere, creditur praesentior.
Qui potest vult quidquid absens, iure praesentem feras.
Quidquid est praesens notatur: tempus actum omnes probant.
Quisque quaerit transmarina, quisque temnit patria.
Quo venire corpore hand est, porrigit sese stilus.
Quos nequis coram videre corpore, ingenio vide.
Quos nequis videre coram corpore bos cernas stilo.
Risui est virtus superstes, luctu ademptam quaerimus.
Ingradu virtutis uno est is nihil qui agit mali.
Sanitas quid sit, carendo non fruendo discimus.
Sint licet procul, se animarum lumina hinc et hinc vident.
Temnimus praesens bonum, illud ast ubi amissum est dolet.
Temnitur virtus superstes, quaeriturque mortua.
Vix spei quicquam futurum est: cuncta iam tangat manu.
Anube Sol non fert malum; ipsam quin domat.
Absenti amico commoduo, bis commodat.


page 2, image: s027

Absentem amicum, deputato mortuum.
Adu ersa peius fert bonus quae non videt.
Praesens et absens res tyrannis est atrox.
Praesens et absens, rex bonus, res optima est.
Praesens et absens semper est noster Deux.
Praesens putatur mente quem ipsa cernimus.
Quem mente habes notum, ille notus optime est.
solnon abest cum nubilum est: non cernitur.
Sub nube solparum lat et, non tollitur.