August 2005 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check


image: s001

BALTHASARIS EXNERI DE HIRSCHBERGA, VALERIUS MAXIMUS CHRISTIANUS: hoc est, DICTORUM ET FACTORUM MEMORABILIUM, unius atque alterius Saeculi. Impp. Regum, Principum, inprimis Christianorum, LIBRI NOVEM.
[Gap desc: illustration]
HANOVIAE, Typis Wechelianis apud Danielem et Davidem Aubrios, et Clementem Schleichium. ANNO M. DC. XX.


image: s003

AD REVERENDISS. CELSISS. ET FORTISS. HEROA AC DOMINUM DN. IOANN. GEORGIUM, Seniorem, Marchionem Brandenburg. Borussiae, Stetini, pomeraniae, Cassubiorum et Vandalorum: nec-non in Silesia Crosnae ac Carnoviae Ducem Magnanimum etc. Ordinis S. Ioan. Hierosolymitani, per Marchiam, Saxoniam, Pomeraniam et Vandaliam Magistrum; Burggravium Norinbergensem, Rugiaeque Principem; Principum atque Ordin. Utriusque Siles. Imperatorem bellicum.

QUALIS debeat esse PRINCEPS, praeceperunt multi: sed haud scio an ullus talem prae ceptis suis efformârit, qualem desideravit.

Format enim Natura prius nos intus, ad omnem
Fortunarum habitum, --

multisque simulationum involucris, teste CICERONE, tegitur: ac quasi velis quibusdam obtenditur. Frons. oculi, vultus, persaepe mentiuntur: adeo ut MEDEA, Aeetae Colchorum Regis Filia, ab IASONE repudiata, irae ac


image: s004

veritatis vi compulsa, apud Theognidem et Euripidem ???ure exclamarit, et nos cum eâ exclamare hodie possimus,

Est, ubi et argentum: est et ubi dignoscitur aurum:
Sed bonus a pravo, qua dignoscetur ab arte?

Ego sane pro ingenioli mei modulo, duo esse existimo, quibus Natura hominum, inprimis autem Principum, exactissime dignoscatur: Orationem videlicet et Actionem. Natura enim

- adfert animi motus interprete linguâ,

atque ex Sermone tamquam mentis charactere, indolem Principis omnium certissime metimur, et cognoscimus, non aliter, ac Protogenes Pictor, ex vicâ lineâ Apellem, numquam alioqui visum, aut nos ex voce hominem, licet faciem cius non conspiciamus. In quam sententiam Socrates puerum ad se missum, ut indolem eius inspiccret: Loquere, inquit, adolescens: ut te videam. Et Democritus, audiens adolescentem de variis rebus assidue loquentem, ait: In speculo faciei figura: In verbis autem animi qualitas uniuscuiusque hominis deprehenditur. Est enim mens hominis, ut Chrysippus dixit, Fons sermonis. De Actione autem quid dicam aliud quam quod universa Peripateticorum schola de ipsa docet? quae virtutes et vitia actione praecipue discernit,


image: s005

- et iusto trutinae se examine pensat,
Nequid hiet: ne quid protuberet: angulus aequis
Partibus ut coeat, nil ut deliret amussis.

Verba vel falsa esse possunt, vel vera: sed nullum apertius, de animo, quam ex factis argumentum potest colligi; Sitamen dicta factis respondeant, praesertim in Principe, vere ille mihi videtur habere - divinae particulam aurae. Ea enim magna voluptas est, teste Cicerone, aequalem ac parem verbis vitam agere, atque ita vivere, ut omnis oratio moribus consonet. Etsi enim ad omnium hominum sermones atque actiones, oculos nostros et animos accommodare debemus: tamen virorum Principum dicta et facta observare, tam nccessarium est, ut nesciam, an quid in hac publicâ hominum societate magis necessarium sit. Nam, quia teste Tacito, Abditos Principis scnsus etsi quod occultius parat, exquirere illicitum et anceps est: certe illud non nisi ex dictis et factis, cum publicis tum privatis assequi possumus. Haec enim dicta et facta, intimos quasi Naturae recessus recludunt, et ideam quandam morum atque in stitutorum Principum, ad vivum quasi exprimunt ex quibus commoda quaeque Rei pub. et incommoda a Supremis stis capitibus descendentia tamquam in speculo praevidere


image: s006

licet, longê clarius quam ex prolixis Historicorum Commentariis, qui res solummodo nudas illorum publice, saepe etiam peralios gestas, ex ponunt: privatas autem et secretiores intentiones nullo digito attingunt. Age, Principes tibi propone, duos Grecos, et totidem Romanos: duos bonos et totidem malos. An non satis et quasi scalpello aperit dolosum Lysandri ingenium vox illa: Quo non pertingit pellis leonina, assuenda est vulpina? Nempe dolum malum, contra omne fas, in bello licitum esse existimabat. Econtra autem Aristides, homo apertus et integer contra Themistoclem, qui Utilitatem Honestati praeferebat, nihil expetendum, aggrediendumque esse, dixit, quod aut a iustitiâ esset alienum, aut alias parum honestum. Sic dixit et sic fecit. Usque a deo teste Comico:

gnw/mhs2 ga\r e)sqlh=s2 e)/rga xrhs2a\ gi/gnetai:
Proba illius sunt facta, cui mens est proba.

Quid vero Romani? SCIPIO MAIOR dixit: Malle se unum Civem servare, quam mille hostes occidere; quae sententia sane animum vere paternum indicat. At VITELLIUS Imp. cum interfecto OTHONE, campos, ubi pugnatum erat, adiisset, tabemque cadaverum conspecisset, fatus est: Optime olere occisum hostem: at melius Cium. Quod dictum certe non nisi immanem


image: s007

Tyrannum sapit, qualis etiam VITELLIUS fuit.

Quidni autem talia Principum dicta audire et facta eorum cernere, ac Cleanthis quasi librâ perpendere, secretiorique mente recondere, operae pretium sit? Aedepol ex unico Principis alicuius verbulo colligere facile Potest ille, cu???us interest, quid sibi facto opus sit. Ethoc egregie omnibus temporibus considerarunt Principes hodieque maxime observant Veneti, qui Legatis suis, quos ad Maximos terrarum Principes mittunt, inter alis hoc quoque iniungunt, ut post Legationem in Senatu omnia referant, quae de moribus et ingenio Principis, ad quem missi sunt, vel ex dictis aut factis collegerunt. Quod illi etiam tanta felicitate perficiunt, ut saepenumer o illis manifestiora, quam incolis ea sint. Huic magmento accedit etiam aliud, quod secund um illa dicta et facta, si bona sunt, alii cum Principes, tum plebeii suam instituere vitam; aut certe si mala sunt, cavere sibi ab iis discunt. Nam vir bonus

- dicta et facta per omnia
Ingrediens, ortoque a vespere cuncta revoluens,
Offensus pravis, dat palmam et praemia rectis.

Quapropter ut laudandi mihi videntur illi qui eiusmodi Principum, cum dicta tum facta in


image: s008

conversatione domesticâ diligenter notârunt, literarumque monumentis ad posteritatem propagârunt: Ita etiam vituperandi sunt, qui perpetuo cum optimis et prudentissimis, fortissimisque Principibus conversantur quidem: sed prudenter ac fortiter ab iis dicta et facta nullius pensi habent, et tamquam monstra marina, sutda aure praetereunt. Sunt enim et nobis hodie Principes, qui cum veteribus Graecis pariter et Romanis Ducibus, prudentiâ et fortitudine certare possint, quorum sermones et actiones observari et inacta referri Reip. Christianae plurimum intererat. Ego sane ut non aliter ac Diogenes in publicis patriae turbis, dolium literarium verterem, et eruditioribus, qui tantorum Principum domestici sunt, ad hunc laborem suscipiendum stimulos nonnullos adderem, et quod tibicinis officium est;

Aere ciere viros, Martemque accendere cantu,

tentarem, quae hinc inde collegi, Imperatorum, Regum, principum, Heroum, prudentissimorum iuxta et fortissimorum, facete, sapienter et magnanime dicta et factacollegi, in certos Libros et Titulos Locorum Communium meo more digessi, typisque publicis mandavi. Cum autem magnorum Primcipum Sermonibus et Actionibus quaerendus esset Tutor et Defensor, non


image: s009

alium nisi magnum Principem quaerendum esse existimavi; qualis tu es, Maxime Heros: quamquam et aliaecausae sunt, ob quas tibi hunc laborem iure deberi video. Nam in hoc numero non tantum invenies tuae gentis celsissimae Heroes Inclitissimos, Auos et Proavos: verum etiam Adfines, Principes, Reges et Imperatores, inprimis autem fortissimi Herois Matthiae I. Regis Hungariae dicta et facta omnia, quae haberi possunt, et ego tibi iam ante destinaveram, fortissime Princeps; Et id non absque causa singulari. Nam si Familiam Tuam III. mam paulo altius indago et evoluo, invenio III.mos Marchiones Brandeburgicos, arcto Adfinitatis vinculo iunctos fuisse MATTHIAE I. Regi Hungariae; Nam GEORGIUS PIUS FRIDERICI filius, ALBERTI ELECTORIS nepos; ac GEORGII-FRIDERICI, post quem Ducatus Carnoviensis iure hereditario Tibi cessit, Pater MARCHIO, sororem illius BEATRICEM in Matrimonio habuit. Ut ita Labor iste a Familia vestra laudatissima, in alienum non fuerit transferendus. Sicuti et reliquorum Principum, Regum, Imperatorum dicta et facta propter arctum Adfinitatis, quod Tuae genti cum illis intercedit, vinculum et necessitudinem merito ad te ire videntur. Accedit et


image: s010

Prudentia et Fortitudo Tua Magnanima, qua quam proxime ad illos accedis, et peculiarem dictorum et factorum Tuorum Scriptorem mereris. Denique etiam ob privatam, eamque meam causam Tibi hoc quicquid est laboris mei, me tibi debere ultro publice profiteor. Ea Clementia Tua est et Benignitas, qua ante plures annos, cum adhuc III. mi Principis, FRIDERICI-GULIELMI, Ducis Teschinensis studia et mores formarem: et tandem cum ex Ungariâ Carnoviam Urbem Tuam venirem, me gratiosissime affecisti: Eius itaque memoriam, qualem qualem piae posteritati, in Famae Fano locare volui, non ignarus, ingratis a veterib. institutum esse, ut vivi murenis discerpendi vorandique obicerentur. Plura non addo, sed DEUM opt. Max. obsecro, ut omnia quae facis, quaeque facies, prospere cedant, Tibi, Reip. Nobis: vel, si brevius sit optandum: ut uni Tibi in quo et resp. et nos sumus, faveat orbis et aether. Scrib. Bethaniae Silesiorum XII. Kal. Febr. Anno M DC C XX, quo die ante annos CCCC IL obiit FRIDERICUS IV. Burggravius Norinbergensis, FRIDERICI I. Burggravii pronepos, et Tritavi tui Auus paternus.

Rdmae et Illmae Celsdinis Tuae humilis Cliens Balth. Exnerus de Hirschberga.


image: s011

IN CLARISS. EXCELLENTISSIMIQUE VIRI BALTH. EXNERI de Hirschbergâ etc. Dicta et Facta Memorabilia Recentiorum Impp. Regum Principum etc.

*h(*pw/wn kai\ a)rxo/ntion, an)drw=n te megi/stwn
ou(\s2 pro/teros kai\ h(me/teros qauma/cetai ai)w\n,
le/ceis2 e)cere/eis2, *e)*c*n*h=*p*e ma/l) a)ciopra/ktous2,
prh/ceist) e)cere/eis2 *e)*cn*h=*p*e ma/l) a)ciole/ktous2)
enqedten de\, ti/ s1oi ne/metai to\ s1o\n ou)/ndma pa/mpan
e)/ssetai a)cie/raston> e(h\ biblo\s2 a)cio/kthtos2:
kai\ de\ peri\ e)ci/s1ws1en a(/pas2 ou)aleri/oio>
*e)*c*n*h*p*o*s t) enakrousqh/s1h, w\s2, *e)/*c*i*e*n (=*h*p*o*s.

Georgius Vechnerus SS. Th. D. et Pietatis in Illustri Schôneichiano PP.

NAe fecit bene, qui Vitas, qui Funera Regum
Legit, et hos reduci vivere veste dedit.
Pridem id KIRCHNERUS per curricula aequa probavit,
Inque aptum, hei quanta haec Nomina, legit opus.
Non mora, laudati conaminis aemulus EXNER,
Assimili ingreditur per loca tuta viâ.
Et Regum vitas EXNERUS, Funera Regum
Legit, et hos reduci vivere veste dedit.
Nae bene; nec satis est; Et Dicta et Facta Potentum
Fasciculo hic nodans artat agitque novo.
Aemula nec laurae quis damnet munia mentis,
Libera qui haec rides, otia, Barde, stupes.
An per Te ut Reges vivunt EXNERE, per illos
Vivis, et in Famae Nomina sede locas?
Vivere qui Reges, qui Dicta et Facta Potentum
Donat, donari dignus et ipse cani est.
Scilicet inflectunt mores Exempla Potentum,
et Dictis, Factis, qui sapit, iste sapit.
Quam Regum vitas sectari, et Facta sequendo
Pulchrum; tam augustum est, Principis ore loqui.

PETRUS POLENIUS U. I. D.