August 2005 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check


page 396, image: s412

BALTHASARIS EXNERI DE HIRSCHBERGA, DICTORUM ET FACTORUM MEMORABILIUM LIBER NONUS.

CAP. I. DE TACITURNITATE.

SUMMARIUM.

Alphonsi Regis Arragoniae. QUAESIIT fortasse aliquis vib Rex Alphonsus aderat, cur quivere saperet taciturnior esset, qui minus, loquacior. Et cum alius aliud causam duceret, regem tandem iis pene verbis respondentem aiunt. Qui vere sapit, habet hic intus unde gaudeat Alitur quippe eius animus sapientia, qua maxime alimonia contentus requiescit. Ex diverso qui minime sapit, eius ipsius animus, cum intus non habeat quicquam, unde impleatur ac gaudeat, necessum est foris quaerat, unde vana saltem iactantia sapere videarur. Itaque ille ad conscientiam omnia refert, hic ad ostentationem. Haec non inscite Rex cum dixisset, Tibulli Poetae tersissimi versus in medium prolati sunt: regis, ni fallor sententiam confirmantes:

-Procul absit gloria vulgi.
Qui sapit in tacito gaudeat ipse sinu.

Rex versus exosculatus edidicit.


page 397, image: s413

CAP. II. DE TEMPERANTIA.

SUMMARIUM.

Ferdinandi primi Imp. AETERNA memoria dignum est factum Ferdinandi Imp. qui cum Legati Electorum et Principum causas Imperii negligentius tractarent, aliquando eos in comitiis propter crapulam et ebrietatem obiurgasse dicitur, his verbis: Mementote quod non huc missi sitis ad inebriandum vos, sed ad consultandum et deliberandum Regni Romani causas. Abstinete ergo a maledicta ebrietate, quae neque corpus neque animam beat, et quod officii vestri est, facite.

CAP. III. DE TERRAE MOTV.

SUMMARIA.

Valentiniani Imp. SUB Valentiniano terrae motu per totum orbem facto, mare littus egreditur, et Siciliae multarumque insularumurbes, et in iis innumerabiles populi oppressi, ad littus Alexandriae, subductae naves, et supra magnum murum elatae. In medio Adriatico mari velificantes naves deficiente statim aqua in fundo desedere, mox revertente in altum subductae sine ulla vel navis vel vectorum iactura.

Antonini Pii Imp. Aurelio Antonino Pio imperante, horribili terraemotu complures Bythiniae et Hellesponti urbes conciderunt, et Cyzicus inprimis est afflicta.

Constantini Imp. Tempore Constantini in Campania urbes tredecim terraemotu prostratae sunt.

Neo Caesariae. Constantii anno septimo Neocaesarea mari absorpta, tantum Episcopi sede et ecclesia superstitibus: octavo magno terraemotu Rhodus insula concussa, et graviter adflicta: nono Dyrracchium urbs Dalmatiae periit, Roma per triduum periculose tremuit, duodecim Campaniae urbes perierunt.

Antiochiae. etc. Anno Domini 527. terraemotu gravissimo Antiochia


page 398, image: s414

concussa est. cecidere omnia Ecclesiarum aedificia, et tota urbis facies deformata est. Anno 529. ita concussa, ut quod ante biennium intactum et inregrum manserat, ac interea ex ruinis reparatum fuerat, fere totum conciderit, magnaque hominum multitudo ruinis oppressa interierit.

Anno 750. fuere mirabiles et horrenditerrae motus in Mesopotamia, quibus terra disrupta est ad duo milliaria. Civitates quaedam montanae divisis montibus una cum illis ad loca campestria transmigrarunt, nec fractae tamen nec dilruptae fuerunt.

Anno 801. terrae motus tantus fuit, quod universa Italia fuit concussa, quaedam oppida diruta, quaedam hiatu absorpta, montes depressi, et in planiciem redacti: fluminum cursus retro abiit, et mare in plurimis locis littora consueta deseruit, in aliis cum horrendo impetu et damnosa inundatione littora desiliit. Paulo ante expugnatam a Saladino Hierosolymam Syria horrende mota, Antiochia, Tripoli et Damaseus magna ex parte conciderunt: sed Catina in Sicilia multo foedius convulsa, quinque et viginti milia hominum ruinis oppressa, et mare circa insulam insolito aestu innumeros mortales obruit.

Anno 1531. motuterrae concussa est tota fere Lusitania, Ulyssipone corruerunt mille et quingentae domus, plus sexaginta ruinam minatae, templa omnia in lapidum acervum redacta. Hic motus dies octo duravit, et quottidie per intervalla rediit, ut septies aut octies interdiu. periculo maxime obnoxii incolae fuere. Item sanctae arenae, et Azembugerae Almerinique urbium publica privataque aedificia conquassata proscissaque, magnam vim mortalium ruinis oppressere, et nonnulla etiam navigia rurbulento inflati maris hiatu absorpta sunt: sic ut Tagus insanis allidentis maris fluctibus republsus, discedentibus in utramque ripam suis undis, sicca in medio vada obstupentibus cunctis ostenderet, nemoque iam propetota Lusitania tect is suis confideret.

Ingens et horribilis terrae motus Ferrariae anno 1569. accidit, qui in spatio quadraginta horarum centies et quadragesies iteratu sest, et post duos menses iteratis etiam vicibus erupit: elegantiores domus ac aedificia deicit vel perfregit: horum casu et ruina plurimi mortales e medio sublati


page 399, image: s415

sunt. Iactura bonorum supra quaterdecies centena milia aureorum numum aestimata.

CAP. IV. DE TERRORE PANICO.

SUMMARIA.

Sultani Aegyptii. HIEROSOLYMIS a Christianis expugnatis, et constitutto ibi Gottifredo Bollionio, Sulthanus Aegyptius collecto ingenti exercitu ad expugnandam urbem, vel praelio decertandum paratus advenit. Christiani nullo modo se tantis copiis pares tati, caelestis numinis praesidium summa religione implorarunt, ac fiducia pleni hostibus occurrerunt. Barbari cum nostri appropinquarent, quos ne primum quidem conspectum suum laturos crediderant, comperta eorum alacritate, nimio pavore attoniti de pugna nihil cogitarunt: sed in praecipitem fugam effusi, pecudum instar mactati sunt, numerus caesorum centum millium refertur.

Helvetiorum. Ad Gransonem iuxta Lemanum Lacum, Burgundionum exercitus cum Helvetiis, qui claustra montis Iurae observabant, congressurus, quod ipsos numero paucos contra ingentem multitudinem (erant enim Burgundi ad quadraginta milia: Helvetii vero vix duorum millium numerumimplebant) pugnam capessete cum alacritate et fiducia videret: qui certamen primi inierant, sensim gradum referentes ad castra se receperunt: qui agmen claudebant, priores ordines ad castra redeuntes conspicati, quod illos fugatos putarent, fugam arripuere. Tantus repente timor tantaque consternatio omnes invasit, ut certatim fugam ne quicquam in crepantibus ducibus arriperent, castris desertis.


page 400, image: s416

CAP. IV. DE TESTAMENTIS.

SUMMARIA.

Henrici Misniae Principis HENRICUS Princeps Misnensis habuit fratrern nomine Albertum: quem sibi, ut ab obitu succederet, testamento ca vit. Sed et ultima voluntas heredes ditionis suae, patrueles Alberti duos filios, Fridericum et Theodoricum declaravit. Cui testamentofrater Albertus se acriter quidem opposuit, at nihil obtinuit.

Lotharii Imp. Lotharius Imp. Ludovici Pii filius, postquam se regno et Imperio abdicasset: et ex testamento inter filios dividi curafset: Ludovico videlicet Italiam, carolo minimo natu Narbeonensem provinciam, Lotharingiam, ceteraque Lotario reliquisset: assumpto habitu monastico diem obiit in coenobio Prumensi, anno Christi 855. 3. Cal. Octobris.

Caroli M. Carolus Magnus Imp. senio confectus, et morti vicinus, convocavit ad se prin cipes et nobiles suos: ac ordinanto testamento, filium LUdovicum regem Aquitaniae a morte sua successorem et Imperatorem declaravit. Quod omnes principes, nobiles et subditi, plurimum approbarunt.

Ludovici Com. Pal. Ludovicus Comes Palatinus Rheni, qui vixit anno Christi 1450. moriturus, testamento condito sibi heredem instituit Philippum. Cum vero adhuc esset impubes, illi tutorem dedit Fridericum fratrem suum, et patruum Philippi. Qui etiam illi tutor fidelissimus factus est.

Frid. tertii Imp. Fridericus III. Imp. moriturus, testamento legitime condito, Maximilianum heredem et successorem sibi constituit: ac illi mandavit, ut Romanum Imperium angeret, non minueret: et civitates quas oboedientes animadverteret, prae reliquis diligeret, et tueretur.

Cunradiprimi Imp. Conradus I. Imperat. cum sibi imminere extremum vitae terminum sentiret, ac supremum diem adesse


page 401, image: s417

cerneret, nec posset amplius bella obire: convocatis Germanis Principibus, mansuetissimus Princeps maximis precibus, intermixtis multis lacrimis, ne amore regnandi, ambitioneque dissidium imperii fieret, auctor fuit, ut Henricus Auceps, Dux Saxonae (qui solus aberat) Romanorum Imp. crearetur. Simul etiam regalia ornamenta, coronam multis unionibus et pretiosis gemmis nobilem, sceptrumque aureum in medinm ferri iussit: iisque manu tactis, Heredem (inquit) Regiae dignitatis et imperii Vicarium statuo Henricum Saxoniae Ducem. At post abeuntibus proceribus, mox exspiravit. Quae omnia Principes diligentissime sunt exsecuti.

Henrici I. Imp. Henricus I. Imperat. adversâ valetudine correptus, cum morbus quottidie invalesceret, convocato omni populo, Othonem filium suum natu maiorem, quod et optimus et religiosus esset, Regem designavit, omnique Francorum imperio praefecit: ceteris filiis thesauris distributis. Dehinc legitimo testamento edito, rebusque omnibus rite compositis, mortem obiit, tactus paralysi: anno salutis 937. sexto Non Iulii.

Sigismundi Imp. Sigismundus Imper. moriturus, vocatis ad se regnorum proceribus, illos rogat atque obtestatur, si se, suosque ac regna sua conservari velint, Albertum Austriae Ducem, generum suum, virtute, nobilitate, animi praestantia, omnium ea tempestate ex cellentissimum, successorem suum nominent atque eligant. Hanc esse supremam suam voluntatem. utque illam expleant ac corroborent, orare se. Annuere proceres, et Albertum successorem elegerunt.

Maximiliani primi Imp. Maximilianus primus Imperator intelligens fatalem adesse horam, ultimam voluntatem suam in scriptis redigi fecit, qua cavit, quid fieri post eius obitum cum corpore suo, quid cum sepultura, quae in pium usum constitui debeant. Sanxit praeterea, ut suarum provinciarum rectores ac praesides cum omnibus officialibus in suo quisque statu, quoad alter nepotum huc commigrare posset, perseveraret. Multa deinde de sepultura sua (pro qua hactenus multa milia aureorum erogata essent) statuit. Dehinc praecepit, ut postquam animam efflaret, pilis eius tonsis toto corpore, omnes dentes evellerentur, in foveaque suppositis carbonibus ac igne, in coemiterio obruerentur:


page 402, image: s418

corpusque eius flagellatum, triplici sacco ex lino, serico albo, ac quod vulgo vocamus Damasco, indueretur, cum calceac cinere mixto: impositum pheretro, quod secum annis quinque et amplius in eum usum facto circum duxit, interius serramentis optime munrto. Licet quidem a secietis, pro repositorio rerum suarum gestarum eo uteretur, illis annis: nescius cur Caesar ita fabrefa ctum ferreis tot repagnulis munire inssisset. Tandem egit, ut postquam animam Deo reddidisset, hoc corpus suum integro die palam omnib ipsum adeuntibus ostenderetur: a postremo in clusum pheretso, in novam civitatem Austriae ductum, in sacello arcis S. Georgio dicato, sub magno altari sepeliretur, ita ut a pectore ad caput foris cadaver extenderetur. Sacerdos autem divina mysteria ceiebrans, pedibus pectus ealcaret: Omnia cum rite ordinasset, salutatis omnibus familiaribus suis, Christo DEO post percepta sacramenta animam commendavit.

Frid secundi Imp. Fridericus II. Imp. quamquam ab Historicis referatur, a notho Manfredo insidiose trucidatus: tamen Pandulphus Collenutius, et nonnulli alii de illo recitant aliter: nimirum hacratione. Fridericus II. Imp. moriturus, sic extremam voluntatem disposuit. Interdixit anlicis suis, ne funus ei facerent tam sumptuosum et magnificum, quam solet esse Imperatorium. Post haec testam entum condidit, in quo legavit multa milia unciarum au imilitibus templariis, Hierosolymitanis et Hospitalariis S. Ioannis: veluti compensationem faciens eorum fructuum, quos debitos ex ipsorum beneficiis in regno sitis, perbella numquam potuerant percipere Reliquie et aliam ingentem summam pecuniae, ad Terrae sanctae recuperationem, quae quidem summa impendenda esset, iuxta praedictorum militum arbitrium ac providentiam. Praeterea filiis suis praecepit, ut omnes caprivos, ubicumque locorum ipsius iussiu detinerentur, liberos abire sinerent. Insuper disponens, ut omnes ditiones ad Ecclesiam spectantes. eidem cum iuribus omnibus et pertinentiis liberaliter stituerentur. Filium suum Conradum Regem Germaniae, universalem heredem in regno Neapolitano, atque toto Impetio Romano constituit. Henrico autem filio suo legitimo secundogenito, praeter centum milia unciarum zuri, reliquit regnum Siciliae ultra Pharum: id quod tamen


page 403, image: s419

iuxta Conradi arbitrium possidere debebat. Friderico vero nepoti suo, legitimo filio Henrici filii ipsius primogeniti in carcere defuncti, reliquit ducatum Austriae, cum decem milibus unciarum auri. Manfredus autem filius eius naturalis, Princeps Tarenti, confirmatus fuit per ipsumi gubernator in annos decem omnium ditionum Imperialium, quae sunt a Papia usque ad Tarentum: totoque in regno Apuliae Conradi Vicarius, donec ipse Conradus praesens adesset. Denique filiis suis omnibus praecepit, ut Conrado tamquam vero Regi et Imperatori in omnibus rebus oboedientiam et fidem praestarent. Et sic quidem erga DEUM et mundum suo functus officio, devote ex hac vitâ in aliam migravit.

CAPUT V. DE TRANSACTIONE.

SUMMARIUM.

Maximiliani Secundi Imperatoris. MAXIMILIANUS secundus Imperator semper transactionibus amicis, aequitate utrinque proposita, potius quam sententiae iudieialis asperitate, contentiones partium decidi maluit: monens litigantes utrinque, ut aliquantum de suo iure cedere, et partem relinquere potius vellent, quam longa iu diciarii processus telainstituta, sumptus duplo graviores in causidicos impendere: et sibi molestias, labores et curas augere: et odia familiarum, quae ad Rei publicae perniciem postea erumperent, inflammare: et alia negotia sua magis necessaria, et Rei publ. salutaria impedire. Sic vivente adhue patre, gravissimas disceptationes inter principem Hassiae et Nassoensem, de Comitatu Cattorum: et postea inter totam domum Brandeburgicam et Noribergenses, qui regionem Marchionis Alberti occupârant. et arces demoliti fuerant: et alias multas, singulari aequitate diremit.


page 404, image: s420

CAPUT VI. DE TRIUMPHIS.

SUMMARIA.

Alphonsi Regis Arragoniae. PARANTEM Regem Alphonsum triumphalem currum inscendere, non defuerunt qui admonerent ut triumphantiummore vultum minio illiniret, quibus respondisse fertur: minium Baccho soli convenire, qui non solum triumphi, sed vini etiam repertor exstitisset.

Eiusdem. Confecto iam graviac diuturno bello, triumphoque Regi Alphonso decreto atque parato, Iam negasse aiunt, regulos et nationes, quas vicisset circumpraeire debere captinorum sorte, quinimo tamquam socios perquam honorifice sequi iussisse. Sed et gloriari solitum accepimus, quod non milibus hostium caesis, sed rectius servatis triumphandi legem imperatoribus primus dedisset.

CAPUT VII. DE TYRANNIDE.

SUMMARIA.

Clephis Longobardi. POST mortem Alboini Longobardorum Regis, fraude uxoris perempti, Clephes virtute sanguineque nobil ssimus ab aliis proceribus Rex creatus est, qui statim adepto regno admodum insolescere, et impotenter in suos saevire coepit. Unde illis exosus maxime coepit esse, nec odium in eum conceptum diu tectum esse potuit . Initâ enim coniuratione ab intimo familiari est interfectus.

Ioan. Mariae Mediolanens. Andronicus Comnenus constantinopolitanus Imperator, ut astu et perfidia ad imperium est evectus: ita crudelissime per omnia imperavit. Nam Alexium fratris filium trucidavit: e pro ceribus praecipuos indicta causa lapidatos palo vel cruci affixit: quamplurimos excaecavit: multo plures in carcerem coniecit, aut proscripsit, nullâ vel aetatis vel


page 405, image: s421

sexus ratione habitâ. Crudele praeterea edictum in omnes deprehensos, eteorum consanguineos, licet nullius ctiminis conscios proposuit: quibus factis atrocibus ita omnium ordinum animos in se concitavit, ut de principaru cum maximâig nominiâ deiecerint, suffecto ei Isaaco Angelo, veritus illene praeteritorum poenas lueret, fugam adornavit, a qua retractus catenis ferreis duabus ligatus est, et compedibus vinctus, ad novumque Imperatorem statim adductus. Ibia populo alapis contumeliose caeditur, barba ei vellicatur, dentes excutiuntur, capilli evellunter, a mulieribus etiam pugnis caeditur: scabioso camelo impositus, altero oculo captus per forum per ludibrium traducitur. Tunc faex populi clavos in caput eius impegit, verubus latera pupugit, postea pedibus fune revinctis suspendit. duoc enses in nates adegit, et unum per fauces usque ad intestina. Sic multis tormentis excruciatus miserabiliter vitam finiit.

Dux Atheneus cum Florentiae administrationem favore populi obtinuisset, quia nimis rapacem et crudelem se exhibuit, tumultu omnium ordinum excitato ignominiose eiectus est, numquam postea revocatus.

Ioan. Mariae Mediolanens. Ioannes Maria Mediolanensis Vicecomes ob immanem in cives saevitiam et crudele in omnes imperium, a civium generosâ cohorte in ipsa curia, cum in templum Divi Gothardi sacrorum causa proficisceretur, nemine opem ferente, nec se movente trucidatus est.

Alberti Megapolitani. Albertus Megapolensis Ducis frater, Svenonum et Gotthorum Rex creatus, cum pessimorum consiliariorum rapinis ita evacuatum esset aerarium, ut nihil celati vel signati argenti aurive reperiretur, vim suis inferre decrevit, Contractis itaque ad publica comitia Pontificibus, proceribus, et omnihus qui in roto regno praedia possidebant: tertium quodque praedium ab eis pro aulica familia nutrienda postulavit, nec exspectato communi responso, omnia quae petebat, occupavit. Quam tyrannidem non ferentes proceres, cum Margarita Daniae Regina inita conspiratione, illum regno eiecerunt.

Tongodoris Tartari. Tongodor Tartarorum Rex, e Christianâ religione ad sectam Mahometanam desciscens, omnia Christianorum templa in suis terris diruit: eius saevitia per fratres et nepotem ad Cobilam magnum Cham delata, mandavit ei


page 406, image: s422

Cobilas, ut tyrannice regnare desineret, alioqui meritas poenas luiturus esset. Hac denuntiatione magis exacerbatus, fratrem qui eum accusarat, interfecit: idem in nepotem Argonum facturus, ni propere aufugisset: qui ab amicis paternis copiis adiutus, in eum arma movit, et captum permedium dissecari iussit.

CAPUT VIII. DE VATICINIIS.

SUMMARIUM.

Muleassis Regis Tunetani. MULEASSES rex Tunetanus astrologiae peritissimus, fatali ast rorum influxu amittendi regni, et saevae necis cladem sibi cum divinasset, et Barbarossam Byzantii classem parare audivisset, eam adversus se parari credidit: et ut periculum effugeret, Africa excedens in Italiam, ut Carolum Caesarem alloqueretur, et auxilia contra Turcas, quod adse oppugnandum venturus putabat, impetraret, traiecir, commissa Amidae filio regni admistratione: qui ut perfidus et ingratus Regis nomen desumpsit, et advenientem postea patrem captum excaecavit. Ita iudicio suo deceptus Muleasses: cum vaticinium male interpretaretur, in calamitatem macimam nihil aberrantibus fatis est praecipitatus.

Anno 1566. cum captus esset piscis totus aspersus notis et maculis, quae ollis, quas inferioris Germaniae foederati, qui a mendicitate nomen habuêre, gestabant, assimilabantur: ferme omnes dicebant divinitus missum, uthuius testimonio ipsorum causam iustam esse omnes cognoscerent: sed gravis miseria, in quam brevi postea inciderunt, satis ostendit, piscis illius capturam ipsis acerbas clades, et duram captivitatem ac praecipuorum interitum praenuntiasse.

CAPUT IX. DE VENATIONE.

SUMMARIA.


page 407, image: s423

Alphonsi Regis Arragon. ALPHONSUS cum aliquando laxare animum a negotiis vellet, non se quidem abdidit necsaltatus, neque convivia, neque ludos aliquos exercuit, sed venatione plurimum usus est, qua ut Lycurgus tradidit, non solum adolescentes, sed grandiores etiam natu militiae labores tolerare pulcherrime condiscunt Nec tamen, quod miratu maxime dignum est, aut venationes, aut amores, aut denique voluptas aliqua Alphonsum unquam a negotiis remorata est.

Alberti II. Imp. Venatio, inquit Albertus Imp. Ladislai pater, exercitatio virilis, saltatio muliebris. Seque voluptate quavis alia carere posse, venatione non posse.

Henrici I. Imp. Henricus I. Imp. inter reliqua principum exercitia plurimum venationi studuit, et in illa fuit exercitatissimus: ita ut etiam in levissimâ venatione quadraginta feras aut plures conficercr.

Ludovicus Bavarus Imp. maximam voluptatem habebat in vanatione: unde et libenter et plurimum huic studebat. Sed intentus venationi, tactus est apoplexia, ut decideretab equo: acmortuus, Monaci sepultus est, anno Christi 1547. Referunt tamen alii aliter. Utcumque sit, certum est a venatione ipsum reversum, et mortuum esse.

Philippi Regis Hispan. Philippus Rex Hispaniae, Imp. Maximiliani filius, maximam voluptatem capiebat in venationibus: sed ea non ita feliciter ipsi cessit. Semel cnim venatus in Hispania maximos cervos, et calore fervens, maximo potu sitim restinguere dum vult, pulmonem letaliter affecit, ac iecur nimio calore accendit, quo et periit. Quodita se habere, medici in mortui anatomia compererunt.

Maximiliani I. Imp. Maximilianus Imp. venationi adeo deditus fuit, ut frigora et aestum iuxta poneret, ac pro venatione saepe vitae discrimen subiret.

Henrici VI. Imp. Henricus VI. Imp. maximâ et venationis et aucupii voluptate capiebatur: idque adeo, ut quotiescumque vacabat, animu his studiis inten deret. Semeligitur animi recreandi gratia cum uxore et filio Friderico venatum profectus, sub aestu fortissimo, ex gelido fonte bibit, et brevi post obiit.


page 408, image: s424

Ernesti Austriae Marchio. Ernestus Austriae Marchio, anno Christi 1015. venationi intentus, aprumque in silvis sectatus, telo a venatore, qui aprum figere intenderat, forte traiectus est.

Caroli Magni. Carolus Magnus lmp. venationis adeo erat studiosus, ut eam tamquam rem saluberrimam et sanitati perutilem, etiam senex haud negligeret: neque ob hanc vel nives, vel calores, saltusve aut montes, aut quamvis aliam tempestatem exhorresceret graviorem, idque in senectute etiam.

Henrici I. Imp. Henricus I. Imp. mire intentus venationi et aucupio fuit Mortuo vero Conrado I. Imperatore, Eberhardus defuncti Imperatoris frater, utiussus erat a fratre, cum in venatione deprehendisser, insignia illi obtulit Imperialia, aureas armillas cum chlamyde, aclanceam. Veterum quoque regum gladium, ac diadema, unde et Romanorum Imp. effectus est.

Caroli Magni. Carolus Magnus Imp. mirus et indefessus venationis amator, cum nobiles suos delicate vestitos animadverteret, ipse lupinâ pelle indutus, eos ut secum eodem delicato vestitu sine mora venatum proficiscerentur, iussit. Factum est itaque ut Imperator mandavit. Ceterum inter venandum pluviae ac tempestates immensae praeter exspectationem obortae, delicatum illum nobilitatis vestitum prorsus deformaverunt. Reversus itaque Carolus Imp. domum, in vestitu ita madido eos ministrarae voluit. Ibimulti exiis, qui potuerunt, igni in camino accenso, utse et calefacerent, et vestes exsiccarent, appropinquaverunt. Summo mane, Carolus iterum iniunxit ut omnes in eodem comparerent vestitu. Quod similiter factum est. Sed imperator vili sua pelle lupina tectus, nobilium vestes illas delicatas calore ignis contortas atque deformatas summâ cum voluptate conspicatus, de veste sua, quam solus habuerat frigoris et tempestatis patientem sibi tum gratulatus, simul acerrime quoque illos obiurgavit: atque ne in posterum venatum profecturi, tam molli, delicasto et femineo habitu uterentur admonuit.

Frid. Elector. Sax. Fridericus Elector Saxoniae Dux, venationem maximopere diligebat, sed eius studio nemini facile damnum inferebat. Quod si quando rusticis et vicinis intulisser, protinus velannona, vel simili quopiam pretio dato, id compensabat.

Ludovici Landgravii Thuringi. Ludovicus Landgravius Thuringiae, venationi mirifice intentus, a via regia semel aberrarat, et forte fabrum


page 409, image: s425

quendam, imminente iam nocte, in silva convenit, rogans utse hospitio exciperet. Faber, quisnam esset, quaesivit. Respondit Princeps, se ministrum esse venatorium Ludovici Landgravii. Tum faber tota convitiorum plaustra coniecit in Landgravium, nescius Principem ipsum adesse Landgravium. Inprimis autem impotens illud venandi studium acerrime in sectatus: tartareis flammis ipsum una cum aulicis et nobilibus suis omnibus dignum esse asserens. Patienter id tulit Ludovicus per totam noctem: atque in melius deinde gubernationem iustituit.

Ferdinandi I. Imp. Ferdinandus I. Imp. venationis perstudiosus fuit ut velin otio, disciplinae et similitudinis armorum recordaretur. Neque has tamen animi, molestiarum que remissiones fecit tanti, ut dignitatem humanam cum bestiis commutaret, quodque voluptatis et rei ludicrae partem aliquis praeripuisset, perdere ilico vellet; sed gravibus minis, atque edictis plebem ab interceptione ferarum deterrebat, metuque iniecto, intra ipsos suum continebat opus. Cumque aliquando eruricolis quidam aliqu oties nocuisse feris esset deprehensus, atque adipsum Caesarem adductus: poenam edictam, ut oculis privaretur, repetivir. Sed paulo post revocato, cui negotium exsequendum dederat, dimitti reum iussit, nolle se animal ratione destitutum cum homine adaequaee: et cuine pilum adiungere posset, maximenecessario organo illum beluae causa, perpetuo carere.

CAPUT X. DE VESTITV.

SUMMARIA.

Alphonsi Regis Arragon. SCIMUS Alphonsum Regem Arragoniae vestitu cultuque corporis moderate usum, neque hac inre multum discrepasse apopularibus suis. Illudque saepenumero usurpare consuetum, cupere se moribus et auctoritate potius Regem videri, quam diademate aut purpura.

Pipini Regis Galliae. Franci quibus Rex esset sola purpura et diademate


page 410, image: s426

conspicuus, illi crines totonderunt, et retruso in monastetium nebulone, auctoritate Zachariae Romani Pontificis Pipinum substituerunt, quem non vestis aurea, sed spectata inter bonos moderatio et auctoritas regio culmine dignum fecerat.

Rudolphi I. Imp. Rudolphus I. Imp. vestitu, nihil a plebeio differebat. Mane igitur egressus solus (et aura frigidiorerat) vidit in pistoris domo carbones defornace recenres, ignitosque Intrat fidenter, adsistit, calefacit: cum mulier eum aspicit, et ex vestitu aestimans, Heus, inquit, mi homo, parum decet vos ad mulierculas, et in alienam domum sic venire. Rudolphus, Mea mater, miles sum, qui meas res in obsequio et comitatu Imperatoris contrivi: at ille patum benigne me nunc habet, nec pro spe aut meritis muneratur. Mulier ad illud Imperatoris nomen coepit stomachari, et multa mala in Rudolphu dicere: Quin iste virest, inquit, qui nos et nostra perdit, pauperum scopulus et exitium. Merito haec vobis eveniunt, qui adhaeretis et sequimini: atque ut plura eveniant, opto. Rudolphus delectatus procaciâ mulierculae, sed mulier, inquit, deme missum fac: vos proprie quâ re laesit? Ibi mulier exclamare, Illene? qui omnes pistores huius urbis, lautos satis antea, fortunis evertit: nec facile resurgemus. Attu bone vir fabulari desine, nec ultra molestae aut impedimento nobis esto, abi Aliquid voluisset etiam Rudolphus, sed illa Amazon vas aquarium in prunas accensas iecit, et fumo, vapore, einere perfusum eiecit. Sed iste cultus eius privatim et non publice fortass e fuit. Publice? Vide. Quis dies laetior, et magis pompae aptus, quam cum victum Ottocarum, Bohemiae Regem, ad se vocatum excepturus erat, et fidem ab eo (Homagium dicimus) accepturus? Ille venit cum magno et splendido comitatu: viri et equi, auro, gemmis, serico nitebant. Dictum Rudolpho advetare: et sedulo a quibusdam additum, Pararet se, veste et cultu ornatiore et Imperatorio, talem Regem admissurus. Rudolphus renidens: Imo Rex Boemiae, inquit, griseam meam vestem, (verba fuerunt) saepe derisit: nunc ipsum vestis mea grisea deridebit. At vos arma et equos expedite, et accincti instructique, ut ad pugnam, state. Decus Teutonicorum armorum, non vestium, advenis istis ostendite: hoc me vobis que dignum est Dixit Rudolpus, neque aliter fecit. Ottocarus illi vili cultui se et


page 411, image: s427

avum suum submisit, et ad genua accessit: non sineludibrio etiam. cum Imperator iussisset tentorum, in quo res gerebatur subito pandi et revelari, ut ab omnibus geniculans Ottocarus conspici posset.

Caroli V. Imp. Carolus Quintus Imperator, utsanguinem abeo, sic hanc virtutem traxit. In omni vitâ modicus, vel potius tenuis, in cultu fuit. quod notarunt Itali, et airati aut calumniati sunt, in primo eius et sollenni ingressu Mediolanum, Insubrum urbem. Cives novo domino omnia instruxerant, plateas aulaeis, tabulis, frondibus, sese quisque vestibus exornaverant: umbella aurea parata, quae ingredientem tegeret. cum ille et Imperator, et non semel Rex ac Princeps, in laneâ acra penulâ, et vili pileolo sub eam se dedit. Videbant eum, et requirebant: matronae praesertim, et virorum vaniores, qui trabeas, et illusas auro vestes, et fulgentes in capite et eollo gemmas esspectabant.

CAPUT XI. DE VICTORE.

SUMMARIA.

Eberhardi Francor. Ducis. EBERHARDUS Francorum Orientalium Dux, cum adversus Othonem, huius nominis I. Imperatorem, inita cum Henrico Rixoso, Saxoniae Duce societate conspirasset: multitu dine et virtute militum fretus tam certam victoriam sibi despondit, ut Othonem imperiali dignitate se spoliaturum palam iactaret: sed acie cum hoste congressus, vitam, ducatum et regnum, quod iam in manibus habere putabat, amisit.

Gallorum. Ad Dagincurtum in Picardia Galli cum Anglis dimicaturi, tantum inanis fiduciae sumpsêre, ut non de ratione ineundi proelii cogitarent, sed velut partâ victoriâ currum pararent, quo Rex captivus in triumpho duceretur. Cum ad manus ventum est, acriter quidem utrinque concurritur, sed sagittarii Angli Francos equites peditesque una obviam factos primo impetu gradu propellunt, dein magnam ex illis stragem edunt: ubi sagittandi facultas adempta, proiectis


page 412, image: s428

arcubus adeo impigre rem gladiis gessêre, ut decem milia Francorum in acie caesa fuerint, totidem fere capta, quae propter tumultum in castris excitatum postea trucidata sunt, sexcentis Anglorum tantum amissis.

Basilii Mosci. Basilius Muscovitarum Princeps, cum Constantinum Rutenum, Polonorum Ducem cum duobus gravis armaturae equitum milibus, levis armaturae duodecim, et tribus peditum ad se adventare, praelio decertare paratum didicisset, et pontem quo Constantinus suas copias traduturus erat interscindere, equitarum transitu prohibere, ut disiunctas copias aequissimâ conditione adoriri posset. Haec omnia superbe contempsit, victoriae spe suscepta, quod triplo maiore cxercitum haberet. lta ad transeuntes Polonos misso praecone pronuntiari iussit, ne dolum, ne insidias timerent, ipsum ea die verâ virtute dimicaturum: sed contracto certamine spes temere concepta inanis et falsa apparuit. Licet enim Muscovitae pro victoria, quam cetram et exploratam putabant summa animorum contentione depugnarent. Polonorum tamen admirabili constantia vicli, amissis e suis septem milibus citatis equis fugam arripuêre, et castra hosti diripienda reliquere.

Ferdinandi Pizani. In Pervanâ regione cum Ferdinandus Pizanus contra Atabalibam expeditionem suscepisset, et acstris in propinquo collatis in proelii aleam deveniendum esset: Atabalibas, quod innumerabiles haberet copias adeo inani victoriae fiducia elatus est, ut contemptâ hostium paucitate, quos etiam propter continentes et immodicos itineris labores corpore et animo defatigatos credebat, nullo ordine incedere curavit: sed qui cum tanto hostium contemptu bellum susceperant, vix inito certamine in foedam fugam coniecti sunt, et Rex ipse Atabalibas in mediâ suorum strage captus est.

CAPUT XII. DE VICTORIA.

SUMMARIA.


page 413, image: s429

Nicephori Constantinopol. NECEPHORUS Constantinopolitanus imp. cum adversus Bulgaros bellum suscepisset, Crumus eorum Rex non satis virium sehabere existimans, quibus imperatoris conatus infringeret, legatos ad foeduslub aequis conditionibus ineundum misit. At Nicephorus nullas alias foederis leges approbare voluit, quam ut Bulgari eam pecuniae summam, quam Graeci Persis pendebant, quotannis persolverent. Indignitate rei exacerbatus barbarus, reicctis pacis conditionibus, cum Nicephoro, etsi viribus inferior, quamprimum congredi statuit. Tanta autem irarum mole in Graecorum castrainuecti sunt, utillos primo impetu disiecerint, et ad multum spatium insecuti, ipsum Imperatorem suos retentare conantem, cum maximâ nobilitatis parte immaniter trucidarint.

Anglorum. Angli, Duce Eduardo Wallorum Principe, cum devastatis in Lemovicibus, Petrochoriis et Engolismensibus agris onusti praeda Burdegalam reverterentur: in Pictonibus ad Malepertusum Ioannem Franciae Regem, maximis stipatum copiis, habuêre obvium, qui eos a suae ditionis locis ita intercluserat, ut nisi vict oria duce remeandi domum nullam haberent facultatem, cum Francis hostib. hisce conditionib. pacisci voluerut, utliberum illis iter ad suos patêret, et omnes quos cobello ceperant, sine pretio restituerent, per septemque annos arma eo in bello non induerent: Franci, qui ut numero et loco superiores, iam in manibus victoriam sehabere putabant, eas conditiones aspernati petiêre, ut Princeps copiarum que duces omnes carcere se includi paterentur, aliter rueertendi ad suos potestatem non dari. Huius immanis decreti acerbitas tantum audaciae et animorum Anglis in summas belli angustias delapsis addidit, ut omissis pacis conditionibus, ad iniquam proelii aleam animos et corpor pararent: in qiotanta alacritate ac confidentia pauci contra multos (vix enim novem millium numerum implebant, cum Franci quadraginta milia excederent) hostes excepêre, ut cum multâ strage ipsorum perruptis peditum aciebus, et dispalato equitatu Regem ipsum captivum fecerint.

Genuensium. Bello Ligustico secundo Genuenses a Venetis in Corcyrensi portu obsessi, naves omnes Venetis hostibus tradere, si


page 414, image: s430

incolumes inde viros abire permitterent, ultro obtulerunt. Quas conditiones Veneti contumaciter repulerunt, petentes ut Genuenses se victorum arbitrio omnino submitterent. Illi, metu in desperationem converso, rem in certamen confestim adduxerunt, et quindecim triremibu, insidiis locatis, quae in medii proelii ardore, cum quisque suo periculo intentus, hostes summa vi adorirentur, per mediam hostium classem iter sibi aperire, et in pacatum abire tentant. Cum ad hostes ventum est, ita acerrime pugnatum, ut qui omnes pacis conditiones respuerant, devicti fuerint: et qui ante conflictum se victos fatebantur, praeclaram victoriam adepti sint.

Ludovici Flandriae Comitis. Ludovicus Flandriae Comes, Gandavum urbem imperata facere detrectantem, cum gravi obsidione premeret: oppidani ad inopiam commeatus redacti, et ab omnibus deserti, missis oratoribus veniam erroris sui suppliciter petierunt, in posterum oboedientes Domini mandatis fore polliciti, si praeteritorum memoriam abolere vellet: sed Comes, qui eorum rebellionem ulcisci decreverat, respondit, se id demum facturum, cum nudis pedibus, abiectis in dumentis, aperto capite funeque ad collum religato, extra urbem ad petendam commissorum delictorum veniam obviam ei procederent. Hocresponso omnes uchementer attoniti, sumptis armis potius in acie fortiter ocumbere, quam tam iniquas pacis conditiones recipere decreverunt: et emptione facta adversus comitem dira minitantem, qui tum Brugis agebat, agme moverunt. Ille cognito eorum consilio, suos in aciem eduxit, ad eosque progreditur, ac medio fere itinete fit illis obviam: speque plenus quod instructissimas copias traheret, manus propere conseruit. Atilli tanto irarum impetu, et animorum obstinatione certamen inierunt, ut adversas acies statimfuderint, et fugientium tergis instantes cum eis Brugas ingressi sint, vixque comes ab anu paupercula, in cuius tuguriolum trepidus se receperat, servatus eorum manus evaserit.

Alphonsi Arragon. Regis. Hocunum est inter egregia Regis Arragoniae Alphonsi facinoramaximum et praeclarissimum. Sed neminem deserit Deus in se sperantem. Henricus Rex Angliae Regis huius, qui nuncregnat, pater, circumventus ab exercitu Gallorum Regis quaecumque obtinuisser in Galliâ dimittere voluit, si


page 415, image: s431

cum suis incolumis abire permitteretur. Negantibus Gallicis nocte subsecutâ vocatis centurionibus et decanis militum, neque fugere, inquit, commilitones, neque ex hostibus incolumitatem consequi possumus, quamvis cedere regno Galliae voluerimus, sola nes arma tueri possunt. Non est cur numerosum exercitum formidetis. Iusta causam iuslus Deus adiuvabit. Ite et alterum alteri peccata vestra vestra confitemini, pauxillulumque terrae ob memoriam Sacramenti Eucharistiae salvatoris, alter alteri porrigite Crastina die liberabit nos Dominus ex manibus inimicorum. Sic dimissâ contione peractis quaeiusserat, curare milites corpora praecipit. Sequenti die ut primum lux orta est commisso praelio, incredibile dictu, octo milia suorum, sexaginta milia hostium fudere, caesa ingens turba, nobilitas Galliae prope omnis capta, paucos fuga servavit. Eaque potissimum dies Gallorum opes fregit. Cum amoenissimum Picentiae agrum Surrentinum pervastaret Alphonsus, ingemuisse frequenter visus est, crebroque per caduceatorem oppidanos orasse, ne id ipsorum pertinacia committerent, quod postea eius lenitate ac misericordia corrigi non posset. Exceptis a Rege Alphonso impuberibus, senibus omnique sexu bellis haud quaquam utili, quos Caietani obsessi ob penuriam annonae civitate expulissent, quidam Regi dixit, si tu hos non admisisses, Caietani paucis post diebus sese dedidissent. At ego, Rex respondit, pluris facio eorum vitas quam Caietas centum: facinus profecto regium ac memorabile ac diis immortalibus inprimis gratum acceptumque. Quam enim urbem per id tempus quadraginta ferme millium conatu capere nequisset, postea soluta ac diu desita iam obsidione, sine vi, sine armis, numinis tamen benignitate et gratitudine in ditionem redegit. Gerborum Insulam, quam putamus Lotophagitem antiquitus dictam, ingenti admodum classe Rex Alphonsus obsederat, et ne ulla incolis auxilii spes reliqua esset, pontem qui continentem coniungebat dissecuit, turribusque munivit. Quo facto relinquebatur Alphonso nihil nisi ut levi momento insulam populatus rediret victor et voti compos. Cum interim ab Oferio Tunicensium rege literae in hanc fere sententiam deferuntur, Rex Regi salutem. Scimus ô Alphonse te maiori animo esse quam ut Gerborum populatione contentus decedas. Idcirco decrevimus adte


page 416, image: s432

confestim accedere, et facie, quod aiunt, ad faciem intueri. Credimus interea minime recessurum, quoniam fugere longe a magnanimo alienum est. Vale. Alphonsus his literis acceptis, oblatâ occasione maioris gloriae, decrevit contemptâ Insula barbarum exspectare. At ille tempori advenit, et quidem cum centum millium ferme armatorum exercitu, castraque ad iactum teli contra pontem et turrim, quam milites tenebant, locavit, tormentis, telis, clamoribus nostros continuo lacessens. Constituerat Alphonsus postero die collatis signis cernere. Ceterum ardor militum, ut plerumque fit, continere diutius nequivit, ponte transmisso in continentem eruperunt ac profligarunt barbaros, nec procul fuit quin Regem etiam ipsum caperent, qui a propinquis et necessariis quibusdam suis in equum allevatus, inter nostrorum militum manus propemodum apprehensus effugit. Qui vero Regem tutati fuerunt, quoniam fugae locus non fuit, ad unum omnes trucidati sunt ad pedes Regis, praetorium captum direptumque, tormenta aenea ac ferrea omnia confracta, signa militaria pleraque ablata, inaestimabilis atque omnis generis praeda ex victoria relata.

Clodovei Galli. Clodoveus Francorum Rex, Alemannis indicto bello, quod Sicambris suis foederatis infesti essent, ad Tilbracum oppidum hostes obvios habuit, cum quibus rem ad proelium deducere properavit: in quo Franci et Sicambri primo impetu fusi fugatique fuêre: sed cum in fugâ nihil opis, nihil salutis in esse putarent, ingenti animo recollectis copiis aciem repararunt, et egregie pugnando Alemannos victores in fugam cum maximâ clade, occisoque eorum Rege, verterunt.

Philippi Vicecomitis Mediolanensis. Mortuo Philippo Vicecomite Mediolanensium Duce, cum illi se in libertatem asseruissent, Rainaldus Gallorum Dux ab Asta suae ditionis urbe, Alexandrinum agrum hostiliter invasit. Coleonem Bergomatem maxime idoneum, qui Gallis resistere posset, sati Mediolanenses, cum parte copiarum eum prosicisci iubent. Conserta est ad primum hostis conspectum pugna maxime atrox et cruenta apud oppidum Coscum, in quâ Galli primum victores cumin captos et deditos saevirent, gravi ira succensus Coleo conglobatis alis in hostes inexpectato irrupit, fusosque prostravit, sicut magna corum pars interficeretur, et Rainaldus captus vix supplex salutem impetraret.


page 417, image: s433

Friderici III. Imp. Austriaci quoque qui accersitis Bohemis in Nova civitate Fridericum Caesarem ex Italia redeuntem obsederunt, co demum redacti sunt ut victores ex victo pacem peterent, atque in eam rem auri sex milia nummûm quotannis penderent.

CAPUT XIII. DE VICTIS.

SUMMARIUM.

Alphonsi Regis Arragoniae. CUM esset Valentiae Alphonsus, appulerunt eo loci Caroli Regis Franciae Legati magnopere eum rogantes, ne per id tempus, quo Rex eorum bello Britannico implicatus esset, contra se bellum aliquod suscitret. Quam maxime enim verebatur Carolus, ne Alphonsus capto tempore et occasione eum armis lacesseret, propterea quod ius ac titulum praetenderet in eam partem Galliae Narbonensis, quam incolae Occitanam vocant. Quibus Alphonsus ita respondit: Etsi certo scio plurimas Narbonensis Galliae civitates ad Arragoniae regnum pertinere, quas Carolus Rex iam pridem occupatas detineat, nihilominus hoc tempore, quo illum intelligo bello superatum et a Britannis protritum esse, nequaquam me arma contra profligatum Regem moturum esse vobis affirmo: neque eo animo esse ut cum maiores mei in Caroli prosperitate non petierint, ego in eius repetam calamitate. Quid Regi indecentius quam victum provocare? Rursus quid inhumanius quam naufragum submergere? Hac securitate legatos remisit demiratos Alphonsi virtutem et magnanimitatem.

CAPUT XIV. DE VINDICTA.

SUMMARIA.


page 418, image: s434

Theodosii III. Imp. THEODOSIUS III. cum adversus Anastasium Imperator esset electus, ius suum armis persequi voluit, et ad Niceam cum illo acie decertavit: in qua victor nulla maiore iniuria hostem affecit, quam vod in ordinem redactum sacris initiavit, ne de imperio rccuperando cogitare possetamplius.

Constantini Ducae Imp. Constantinus Ducas Imp. cum multorum insidiae ei detectae essent, non aliter insidiatores punivit, quam quod ipsis pro venalibus mancipiis usus sit, cum legitimo iure non solum libertate, sed et vita illos privare posset.

Belisarii. A Gotthis Romam obsidentibus, Belisario propugnante duo Romani corrupti sunt, qui prodere urbem polliciti sunt: sed cum alter paenitentiâ ductus, Belisario rem patefecisset: alter captus est, et rem confessus: cui acerbam necem Behsarius merito adferre posset, tantum nasum et auriculas praecidi iussit, vilique asino imponi, et ad Gotthorum castra mitti.

CAPUT XV. DE VINDICTA EXACTA.

SUMMARIA.

Andronici Imp. ANDRONICUS Imper quod omnem saevitiam et crudelitatem in populum exercuisset, cum ab Isaaco, cui populus favebat, victus praelio esset, altero oculo privatus asinae dorso impositus est, facie ad caudam obversa: et per totius urbis vicos et plateas circumvectus, cauda bestiae pro sceptro manibus alligata, et alliorum reste praecincto diadematis loco, viris mulieribusque promiscue in praetereuntem multa probra et lutum, aliaque focdiora iacientibus. Haec ad populi sacietatem perpessus latronum more laqueo est strangulatus: postae amulieribus uncis et harpagonibus miserabilem in modum laceratus.


page 419, image: s435

Childerici II. Regis Francorum. Childericus II. Francorum Rex Bodilum nobilem palo alligatum cum virgis contumeliose caecidisset, inter venandum est ab ipso occisus ac ne vindex tam tetri facinoris exoriri posset, spesque animautis tolleretur, regina Blitilde uterum ferens interempta.

Danorum. Temporibus Erici Danorum Regis iuventus Danica Iulinum oppidum, quo piratae sereceperant, adorta, obsidionem pertaesos cives ad deditionem hisce conditionibus compulit, ut quotquot intra moenia piratas habebant, ingenua fide traderent, et illorum pecuniam, quae sumptus bellicos resarciret. His in potestatem redactis ob eorum latrocinia eam poenam victores erogarunt, revin ctis post terga manibus, palis primum affigendos curarunt, postea desectis ventribus exenterarunt: et eo quidem pacto, ut primâ viscerum parte protractâ, cetera stipitibus explicarint, ita sensim cruciatos et tortos miserabiliter exspirare coegerunt.

Mediolanensium. Mediolanenses, quod finitimis superba saevaque arma intulissent, utlate imperarent, laude Pompeia crudeliter evastata, Como gravi obsidione subacto, Crema quoque et Papia omnibus belli detrimentis affecta, a Friderico Barbarossa Imp. bello petiti sunt: qui cum saepius proeliis victi fuissent, libera excurrendi potestate ablata, intra moenia compulsi, et laboriosa diffi cilique obsidione perdomiti, victoris arbitrio se dedere compulsi sunt: qui in exactae vindictae exemplum hasce leges illis imposuit, ut ad unum omnes patrium solum verterent, ultraque centum stadiorum spatium ad vicina oppida migrantes, relegatique corruentis superbae patriae excidium ex propinquo spectarent, urbs ipsa solo aequaretur.

Alberici Taruisini. Albericus Taruisinorum Tyrannus post immanis fratris Actiolini necem, Taruisio pulsus, et in Zenonis arce obsessus captusque, quod immanitate et crudelitate fratri similimus fuerat, et frater meritos cruciatus, quos fervidâ exulum ira struebat, effugerat: ita cumulate pro se fratreque scelerum poenas persolvit, ut uxorem filiasque in oculis vivas comburi, filios membratim dissecari, sese demum diu tortum attractumque pedibus equorum iugis per salebras et vepreta ad necem raptari, lancinataque membra ferisatque volucribus destinari miserrimus spectarit.


page 420, image: s436

Napi Turniani. Napus Turrianus cum Paganinum fratris filium acri ingenio iuvenem Vercellensem praetorem designasset, et a primoribus civitatis ut eum reciperent, in magistratuque constituerent, postulasset, exulum principes coacta atmatorum manu adventantem cum Praetoriis insignibus Paganinum in itinere obtruncant. Quo Nuntio Napus et Emberra tunc Mediolani praetor, adeo in vindictae cupiditatem exarserunt, ut immani eorum iussu omnis sexus et aetatis exulum propinqui cum Paganini cadaver ad Divi Dionysii templum atrata familia convexisset, ad eius tumulum tamquam hostiae mactarentur, et quod miserabile spectaculum fuit, ad sepulcra maiorum plaustris in urbem referrentur.

CAPUT XVI. DE VITA.

SUMMARIUM.

Alphonsi Regis Arragoniae. IN terra Hispaniae, qui vittea vasa vendere soliti sunt, ea in baculo quodam appensa per urbem deferunt, numero octena, hi cum aliquando, ut Rex Alphonsus aderat, praeterirent, ad illorum voces conversum Regem contemplatumque dixisse aiunt, consimilem esse vitam beatam: Nam veluti si quis cum his vitrariis ingens pretium paciscatur, si octena illa vascula ad certam metam integra et illaesa perducant. Contra si unum aliquod in itinere confringant, et vasa et pretium omne deperdant. sic nobis iniunctum esse onus quinque sensuum perferendorum ac coercendorum, nec non trium animae potentiarum usque ad vitae exitum commendatarum, quibus si recte ac sincere ad finem usque fuerimus usi, nobis merces ingens repromittatur, beata vita. Sin male ac perperam, poena perpetua.


page 421, image: s437

CAPUT XVII. DE VIRTUTE.

SUMMARIA.

Alphonsi Regis Arragoniae. ALPHONSUS Rex Arragoniae Pulchritudinis amator cum esset, nimirum iuxta Chrysippi sententiam, putabat pulchritudinem esse virtutis florem, numquam licentia, aut contumelia in aetatem alicuius est usus.

Eiusdem. Amico et familiari cuidam Alphonso Arragonûm Regi suadenti, ut tranquille et voluptuose, dum posset, vitam ageret, nec corpus tot tantis que periculis obiectaret, respondisse dicitur, Non temere a Romanis illis sapientioribus, Honoris templo virtutis templum coniunctum, in quod nisi per virtutis templum introire liceret nemini, ut intelligerent mortales ad honoris fastigium non voluptatum via (quae delitiis atque illecebris affluens esset) sed virtutis illa quidem aspera et salebrosa enitendum esse.

CAPUT XVIII. DE ULTIONE IN PRINCIPES divina.

SUMMARIA.

Pipini Galli. PIPINUS Caroli Martelli pater, cum Plectrude coniuge spreta nobilem concubinam loco uxoris adamaret, et ob id factum graviter a Lamberto Traiectensium Episcopo reprehensus esset, Dodo concubinae frater Lambertum interemit, Indignum parricidium a nemine fuit ultum, quod metu Pipinae nullus hiscere, nec se commovere


page 422, image: s438

auderet: acnuminis iraid severe et acerbe vindicavit. Dode enim tineis toto cotpore scaturientibus, ulceribusque passim pullulantibus, foedo odore acerboque cruciatu vexatus, in flumen Mosam per furorem et rabiem se praecipitem dedit.

Goduini Comitis. Goduinus Cantianorum Comes, cum a Rege accusaretur, quod fratrem occiderat, coepit se excusare, et accepta panis buccella ita Regem affatus est: si unquam Rex quicquam in fratrem tuum aut in te molitus sum, Deum precor, ut hae panis buccella ilico me strangulet: Postquam haec protulit, panem comedit, quo illi subito prae clusae sunt fauces, et ita exspiravit.

Gulielmi Suffolcii. Gulielmus Suffolciae Dux, temporibus Henrici VI. quod pecuniam publica dilapidasset, exercitui regio stipendium emeritum non solvisset, fidos Regis Consiliarios ex aula proscripsisset, supplementum in Galliam mittendum non curasset, ad supplicium a populo deposcitur. Utmos populo gereretur, in carcerem coniectus est: sed inde quod reginae gratus esset, non multo post exiit, et apud Regem in pristinam gratiam rediit. Plcbs magis irritata iterum tumultuatur, et ad necem nefarium hominem eposcit. Regina timens ne seditio inde oritetur, eius clientes, quos culpae socios cognoverat, comprehendi, et supplicio affici iussit, ducem exilio tantum mulctavit: cum autem navem conscendisset, utin continentem transfretarot, ab adversariis captus, interfectus est.

Gebhardi Archiepiscopi Moguntini. Gerhardus Archiepiscopus Moguntinus, Conradus Episcopus Argentinensis, Albertus Dux Austriae, et Albertus Comes de Haigerloch, Comes de Liningen, Comes de Zwaibruck, Othode Ochsenstein in mortem Adolphi Imperat. coniurarunt. Ipse aequitate causae confisus in proelium cumillis descendit, in quo quidem trucidatus est, sed e coniuratis nullus placidâ morte obiit. Albertus e bello rediens, ab Othone Bavariae Duce Imperatoris genero occisus est: Comes de Ochsenstain in conflictu vulneratus, periit. Moguntinus inventus sedens in sellâ, subitâ morte peremptus. Bipontinus in flumine submersus est. Liningensis insaniâ et furore correptus. Argentinensis a rustico prope


page 423, image: s439

Friburgum confossus. Austriacus a Ioanne patruele occisus, sic procurante numine perduelles dignas suis factis poenas invenêre.

CAPUT XIX. DE VOLUNTATE.

SUMMARIUM.

Alphonsi Regis Arragon. OPTIMUM factum sibi videri dicebat Alphonsus Rex Arragoniae, si voluntas nostra intra amorem ac metum media incederet, ut quantum amor ad excessum impelleret, tantum timor illam e diverso retraheret.

CAPUT XX. DE VOLUPTATE.

SUMMARIUM.

Ludovici XII. Regis Galliae. CUM Ludovicus XII. Rex Galliae audiret Armeniam efflictim deperire puellam Neapolitanam, quae vultu adeo esset modesto, adeo venusto, ut nihil supra: Gravem esse aiebat tyrannim voluptatem, quae ea demum concupiscat, quorum sit copia angustior.

CAPUT XXI. DE URBIUM EXPUgnatione.

SUMMARIUM.

Ludovici XII. Regis Galliae. CUM Ludovic. XII. Rex Galliae audiret, Iulium Pontif. immodice se efferetem, qui tot urbes puncto temporis


page 424, image: s440

recepisset, quas vix Franci intra triennium occupârant: Nonenim, inquit, erat Gasto Frixeus: imitatus Iliensem: is glorianti Fimbriae, qui Ilium XI, die ceperat, quam urbem Agamemnon x. anno vix ceperat, ipse eam XI. die cepisset, dixit: Non enim Hector aderat, qui pro civitate pugnaret.

CAPUT XXII. DE USURA.

SUMMARIA.

Alphonsi Arragoniae Regis. FOENUS nihil aliud sibi videri Alphonsus Arragoniae Rex, quam animae funus dicebat.

Eiusdem. Alphonsus Arragoniae Rex foeneratores, utpote laborcs mortalium depascentes, harpyias vocitabat.

Sigismundi Imp. Cum beatos quispiam Foeneratores coram Sigismundo diceret, qui dormientes rem augerent. Et tu ergo miser, inquit Sigismundus, qui rem vigilando comminuis.

CAPUT XXIII. DE UXORE.

SUMMARIA.

Ludovici XII. Regis Galliae. CUM Ludovicus XII. videret Annam Reginam cupidine dominandi flagrantem, multa quoque se inscio moliri: Uxori pudicae multa (aiebat) condonanda.

Eiusdem. Ludovicus XII. Rex Galliae, ad uxorem suam flagrantem cupidine dominandi aliquando dixit: Principio


page 425, image: s441

cervas cum cervis, altis cornibus insignitas a natura: at cum cervae cervis sese praeferrent, indignatum Deum, excornes ut in posterum prodirent imperasse. Solebat enim vel fabella vel Apologo quid sentiret, efferre, admonens Reginam, ne sua sibi insolentia potentiam minueret.

Alphonsi. Trisponius Iurisconsultus cum trecentos aureos Alphonseos quod supererat dotis, furto surreptos perdidisset. ac propterea animo angeretur, et esset sibi viva adhuc uxor, et illa quidem admodum informis, dixisse perhibent Alphonsum Regem Arragoniae, longe illi melius si uxorem quam pecuniam fures abstulissent.

Hugonis Senensis. Hugoni Senensi, quem nostra aetas mediocrem Principem appellavit, uxor fuit nomine Ladia ex familia Sozinorum. In quo frequens virtus, forma rara. Hanc Hugo quod deformis esset Ladiam bonam vocitare solebat, atque omni patrimonio privari quam coniuge maluisset. Itaque potest amari deformis, mala non potest. Crispini fortasse nec morum suavitas, neque forma fuit.

Gregorii Haimburgensis. Gregorius Haimburgensis scientia iuris ac facundia inter omnes Germanos facile Princeps, cum domum ex curia Caesaris in qua diu fuerat versatus revertisset, atque non longe ab oppido Norinbergensi amicum offendisset, qui uxorem suam vivere et bene valere diceret. Si vivit uxor, inquit, ego obii.

CAPUT XXIV. DE UXORE VIOLATA.

SUMMARIA.

Hugonis Comitis Marchiae. HUGO Comes Marchiae in Anglia, quia Ioannes Rex filiam unicam comitis Engolismensis sibi desponsatam intercepisset, contumelia irritatus coniurationem Pictonum nobilitatis fecit, seque Arcturo Britanniae Armoricae Duci coniunxit.


page 426, image: s442

Hermirpheri Mediolanensis. Hermirpherus civis Antiochensis, quod ipsius uxor a quodam Duce Turcarum, qui in praesidio ibi erant, corrupta fuerat, prodendae cum praesidio duceque Turcarum patriae consilium cepit. Communicato itaque cum Principe Tarentino consilio, qui una cum aliis Christianis principibus in obsidione erat, turrem quam custodiendam susceperat, demissis scalis ad excipiendos subeuntes tradidit: qua occupata murum Christiani conscenderunt, et statim proxima porta refracta totus exercitus introductus, qui impotenti ira in quosvis obvios saeviens, maximam militum et civium stragem edidit.

Actiolini Balbi. Actiolinus cognomento Balbus, cum Caeciliam Baoniam, quae Gerardo Camposampetrio desponsata fuerat, Actiolino filio in matrimonium dedisset: Gerardus ab iusto dolore ad vindictam praeceps ita contumeliam vindicavit, ut eam interceptam media in via constuprarit: eius abominabilis facti indignitas Actiolinos repente in Patavinos armavit, quod tanti flagitii iniuriam impunito Gerardo neglexissent: deditque initium diuturnis inusitatisque cladibus, quibus praeter nobilissimas Venetiae urbes, supra centum oppida castellaque diu vexata, et late vastata a stirpe prope interierint.

Comitis Casertani. Conradinus Apuliae Rex uxorem formosissimam Comitis Casertani, qui ei fidissimus erat, adamavit: et cum illa praesente marito commode potiri non posset, eum honoris specie in legationem ablegavit. Rediens, vero ille cum facinus comperit, clam ad Carolum Andegavensem profectus est, et domini exercitum proditurum pollicitus, quod ad Beneventum non multo post tempore factum est. Ibi enim Conradinus in proelium contra Carolum descendens, fugato exercitu superatus est: et cum e mediâ suorum strage ereptus in Germaniam fugeret, e fugâ retractus custodiae traditus est, tandem immani victoris decreto securi percussus.

CAPUT XXV. DE ZELOTYPIA.

SUMMARIUM.


page 427, image: s443

Ducis Oppaviensis. DUX quidam Oppaviae uxori, quam ex Lituania acceperat, obviam cum exisset, in comitatu illius Adolescentem offendit forma egregium, robusto corpore, in plumis iacentem pensili curru advectum. Interrogavit quisnam esset, Coniugis suae fratrem, aut propinquum existimans. Responsum est ab iis, qui propius aderant. Apud Lituanos more patrio nuptas, quae nobiles quidem essent, unum pluresque concubinos pro viri facultatibus domi alere consuevisse, qui negligente marito munera matrimonii subeat. Illumque sibi adductum fuisse, qui vices suas suppleat, si quando, ut fit, vel morbo, vel alia quavis causa coniugi debitum persolvere nequiret. Voluit Dux laniandum canibus hominem obicere. Sed prohibitus ab amicis in Lituaniam quam celerrime redire eum iussit, qua in provincia, ut aiunt, perpaucae nuptae a viris digrediuntur.

FINIS.