August 2005 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check


page 283, image: s299

BALTHASARIS EXNERI DE HIRSCHBERGA, DICTORUM ET FACTORUM MEMORABILIUM LIBER SEPTIMUS.

CAPUT I. DE NATURA.

SUMMARIUM.

Alphonsi Regis Arragoniae. AUDIVIMUS Regem Arragoniae Alphonsum de benignitate naturae disserentem dicere, quod etiam in vitiis quodammodo prospexit generi humano. Nam pro scortatione matrimonium permisit, pro invidentia aemulationem, pro acedia sive otiositate laxamentum, pro gula et ventris ingluvione cibatum, pro avariria parsimoniam, pro ita admonitionem increpationemque, pro superbia vero nihil omnino indulsisset, ut intelligant superbi non solum hominibus se, sed etiam Deo et naturae infestos ac detestabiles esse.

CAPUT II. DE NAVIGATIONIBUS EXCELlentibus.

SUMMARIA.


page 284, image: s300

Saracenorum. IN declinatione Romani Imperii Saraceni innotescere coeperunt, qui in re navali postea maximam gloriam sunt assecuti: sicut eorum res bello gestae ostendunt. Ab Alexandria cum valida classe solventes Rhodum nobilem in re nautica insulam vi ceperunt. Deinde in Aegeum mare delati multas ex cycladibus afflixerunt. Inde in Siciliam navigarunt, quam maritimis in locis spoliatam incendiis etiam per mediterranea editis vastârunt. Numidiam quoque Tingitaniamque ac Mauritaniam occupauêre, Oceanum Athlanticum, et terrarum finem opum suarum terminum statuentes. In Europam per fretum Gaditanum traficientes totam Hispaniam sibi subiecêre, praeter Astures et Cantabros. Italiam ingressi Capuam, et Genuam ceperunt.

Venetorum. Venetorum classem apud Siculum mare cum multa clade vicerunt. Ita omnibus formidabiles propter rei navalis peritiam evasêre. tantam potentiam ex ea adepti, ut a Persico sinu ad Gades usque maris imperium tenuerint. Numerosam habuisse classem hinc facile videre est, quod Muhanias unus ex eorum ducibus inclitae famae et celeberrimi nominis mille, et septingentis navibus Cyprum invasit, et cepit.

Danorum. Decrescente eorum potentia Dani piraticam exercentes Flandris, Frisiis, Gallis, Anglis, Scotis, Orchadibus Insulis et omnibus Balthici maris accolis multa damna intulere, cum e certaminibus saepius victores evaderent. Victoria utentes Angliam sunt adorti, quam vectigalem fecerunt. Maris imperium a Balthico Oceano ad Thulen usque Insulam diu tenuerunt. Horum institutum secuti Normanni valida instructa classe mare Oceanum et mediterraneum sulcantes omnibus maritimis populis formidabiles evaserunt. Anglie, Flandriae, Galliae, Hispaniae et Italiae oras immaniter devastarunt et spoliatis ac eversis in Italia et Gallia multis urbibus Gallos ad concedendum illis habitationis sedem coegerunt.

Venetorum. Veneti mercimoniis dediti multum classe hucusque valuêre mercaturam per omnes orbis partes exercentes, multos in Syriâ portus occupavere, et in bello sacro multam operam et laudabilem praestitêre. Unde in pretium illis cessit Creta, quae nunc Candia dicitur, et diu Saracenorum et Turcarum arma insigni cum laude sustinuerunt, et quod ad gloriae cuimen eos evexit: Genuenses de maris imperio cum illis


page 285, image: s301

decertantes post varia proelia manus dare coegerunt.

Hispanorum. Sed horum omnium gloriam patrum nostrorum memoria Hispani obscurarunt periculosis et stupendis navigartionibus ingenti ausu susceptis, quibus mercaturae negotium tum sibi tum principibus suis utile admodum et quaestuosum reddiderunt, nationesque barbaras insanis superstitionibus servientes ad vitam humaniorem, et ad cultum veri Dei ad duxerunt. Tres autem ante alios maxime clari et memorabiles exstiterunt, Ferdinandus Cortefius, Blasius Novius et Magalanes. Corresius in postremum occidui littoris sinum delatus ad Mexicana regna terrestri itinere contendens subactis Indis Themistitona urbe potitus est, cum fabricatis navigiis eam urbem salso in stagno positam, aedificiisque et incolarum frequentia Venetae urbis instar admirabilem multis proeliis prospere factis expugnasset. Exinde ulteriora perquirer constituit, novamque expeditionem ad occidentis oram maritimam suscepit, eo quidem apparatu, ut non modo sarcinarum et tormentorum onera secum ferret: sed duos etiam mioparones soluta compage plicatiles multorum servorum opera comportari iuberet, ut his tentaret Oceanum, quem non amplius quingentis leucis abesse constabat. Cum ad Oceanum perventum: Cortesius late explorato littore, niotatisque nemoribus unde materia aedificandae classi peti posset, Temistitam est reversus,ibique incolis Christianae religionis cultum persuasit.

Blasci Novii. Blasius Novius diu Pariae terrae, Darienaeque regionis littora legens reperit Isthmum ad Urabnum sinum, quo duo maria ingentia dirimuntur. A Comogro siquidem ingentis amnis ostio Dari, eiusque littore per inaccessos prope montes summa iuga tenuit et subiectum in adverso littore vastissimi peagi sinum conspexit, in quo auri et unionum ditissima regnarepertasunt, atque item conspectae aditaeque aliquot insulae earum rerum opulentia insignes. Perurana et Cuscanaregna, auro et gemis schatentia successoribus demonstravit.

Magellanis. Maglanes alterum Pariae terrae littus in Orientem obversum quinque navium classe percurrit, legendoque oram praeteruectus lineam capricorni, nec multum inde prope antarcticum circulum, ae ad ipsam aequatoris lineam Moluccas quaeritans immensi prope ambitus Insulas Iavanam


page 286, image: s302

Pornem et Subutham ipsa Britannia maiores invenit, e quibus Moluccae propinquae spectabantur: quas ut in votis habebat adiren non potuit. Cum insulanis enim acie dimicans occubuit. Huic propter dissicillimam et periculossimam navigationem plama datur. Cortesii navigatio, ut magnisicentior, ita utilior et felicior fuit, quamvis honoris praerogativa omnium harum navigationum Christophoro Columbo Liguri multorum iudicio debeat ascribi. Alterum enim prope terrarum orbem intentato prioribus saeculis Oceano ad occidentem felicibus auspiciis navigationis studiosis aperuit, et aliis qui post eum maiora fecisse videntur, iter ostendit, et si commoditatem spectemus, non minus gloriosa Hispanicae genti eius navigatio fuit, quam Cortesii vel Blasci vel Magalanis. Nam Hispaniolam et Cubam ingentes insulas auricopia ditissimas Castellae regibus vectiglaes fecit, et in commodissimis locis aedisicatis, arcibus, et imposito praesidio tutum Hispanicae genti receptum dedit, et recte aestimantibus Herculis et Liebri patris famam obscurasse viderur. Nam Bacchi in Indiam navigatio nullo pacto cum Columbina comparanda venit, nec periculi magnitudine, nec commoditatis cumulo. Qui vero decus navalis disciplinae Herculi tribuunr, cum in freto Gaditano ipsius navigartionis tropaea ponunt: maxime ridiculos se ostendunt, cum vento secundo in uno mense ea navigatio commodissime sieri possit.

CAPUT III. DE NOBILITATE.

SUMMARIA.

Alphonsi Regis Arragon. C U M Calaciam obsideret Alphons. Rex Arragonum omnium primus tormenta aenea inusitarae magnitudinis per asperum et acclinem montem praeter omnium opinionem muris admovit. Deinde Panormitanum et Americum Sanseverinum Capacii Comitem virum illustrem legatos destinans, oppidanis renuntiare iussit, nisi propere, ac prius etiam quam tormenta laxari inciperent, deditionem fecisset, nulum postea eis reliqui paenitentiae locum. Accesserunt,


page 287, image: s303

persuaserunt: cumque grati aliquid asferre putaret, quod Calacienses imperati sectssent, eorum potius fuit, quae Rexipse tunc diceret, et audire et annotare. Erat in corona Ducum atque procerum Nicolai Picinini viri magnae virtutis, partim videlic. animi magnitudiem, partim rei militaris peritiam, partim auroritarem, partim res praeclarissime gestas enarrantium, in quib exortus est Picinomastix quidam, qui primum quod genere obseurus foret, utpote Lanionis filius, eaque ipsa propalam diceret Tum Rex nebulonis illius impudentiam iniqueferens, Ego medius fidius malo, inquit, Nicolaus esse macellarii filius, quam aliquot Regum, qui Europam incolunt; et filius et haeres: gloriae enim genus haud quaquam officere, quin potins praecipuam esselavem existimo, utpossit se quisque ut Poeea dixit,

Tollere humo, victorave virûm volitareper ora.

Eiusd. Cum aliquis Alphonsum a nobilitate maxime laudaret quod Rex esset, Regis filius, Regis nepos, Regis frater. At istiusmodi Rex hominem interpellans, dixit, nihil esse quod in vita minoiis ipse duceret, quam quod ille tanti facere videretur. Laudem enim illam non suam, sed maiorum suorum esse, quippe qui institia, moderatione atque cum excellentia regnum sibi comparassent, successoribus quidem oneri regna cedere. Et ita demum honori, si virtute potius, quam testamento illa suscipiant. A se itaque si qua modo exstent eliceret ornamenta, non a patrib. iam mortuis exrorqueret.

Frideici Ciliae Comitis. Udalricus Ciliae Comes hoc anno cum Ioannem Hunniadem regni hungariae gubernatorem alloqui cuperet, neque illerecusaret, si apud se in castra convenitent. Non ego, inquit, ptinceps ex principe, altaque familia natus ad te veniam no???m hominem, et nostra demum aetate nobilitatum. Cui Ioannes; Non, inquit, tuis maioribus, sed tibi me compraro, quamquam neque ilhs,cedam, qui pugnando pro Christiana religione nobilitatus, maius lumen posteritati meae comparam, quam illi qui ad te detulerunt. Atque utinte Ciliensis Comitatus turpirer exstingnitur, ita in me gloriose bistricensis ex oritur.

Ludovici XII. Regis Gall. Cum Ludovicus XII. Rex Galliae audiret Bernenses qui Ioanni Navarreaeorum Regiparent, nobilitatem ex aequo omnes iactare, Atqui, aiebat, decem nobilib eius gentis, unicus ensis superque fuerit Hoc et in Pictonicos ia ctirabat.


page 288, image: s304

CAPUT IV. DE NUMISMATIBUS.

SUMMARIA.

Alphonsi Regis Arragoniae. NUNUSNATA illustrium Imperatorum, sed Caesaris ante alios, per universam Italiam summo studio conquisita in eburnea arcula a Rege Alphonso pene dixerim religiosissime asservabantur. Quibus, quo niam alia eorum fimulachra iam vetusta collapsa non extarent, mirum in modum sese delectari et quod ammodo inflammari ad virtutem et gloriaminquiebat.

Antonii S. Marici Cardinalis. Antonius S. Marci Cardinalis Eugenii IV. summi praesulis nepos, incredibile est quam multa numismata veterum conquisierit Imperatorum ac Principum, amator et hic vetustatis est.

CAPVI V. DE OBSCENITATE.

SUMMARIUM.

AlphonsiRegis Arragoniae. A B ore Alphonsi Arragoniae Regis numquam omnino verbum obscenum excidisse scimus, numquam interiora membrotum eius quempiam vidisse, numquam iurasse, nisi per ossa patris, et id quidem rarenter, et ob causam.

CAPUT VI. DE OBSCURITATE GENERIS.

SUMMARIA


page 289, image: s305

Henrici VII. Imp. HENRICUS VII. Imp. antequam Imperator crearetur, Comes fuit Lucemburgensis. Ceterum inclita vittute ad Impeatoriam dignitatem evectus est: ubi et comitatum Lucemburgensem fecit esse Ducatum, et illi solenia in signia Ducatus Contulit: et ex non admodum splendida familia, excellentissimus Imperator evasit.

Rudolphi I. Imp. Rudolphus I. Imp. Comes Habsburgius fuit, et ex Comite factus Imperator Rom. potentissimus: ex cuius progenie et posteritate, inclita domus Austriaca plurimum aucta et illustrata est.

Adolphi Nassovii Imp. Adolphus Comes Nassovius, ex paupere Comite Romamourm Imperator creatus est.

Guntheri Imp. Gunterus Comes Schwartzburgensis Romanorum Imp. creatus est anno 1348. Et anno sequenti 1349. potentissimo cum exercitu prope Francofurtum ad Moenum sex septimanas et tres dies sedit, exspectaturus ut iniret proelium cum Carolo IV. etiam electo Imperatore. Si voluisset, potuisset Caroli vim sustinere: longe enim potentior Carolo fuit. Sed numeratam accepit pecuniam, et cessit ab imperio.

Arnulphi Imp. Arnulphus extra legitimum coniugium natus, fulius naturalis Carolomanni Regis Bavariae, creatus est Rom. Imp. ob insignes et laudabiles suas virtutes.

Ottomannus Turc. Imp. Ottomannus obscuro loco natus, nempe parentibus agrariis virtute ac calliditate singulari magnam Bithyniae partem subegit, oppidaque ad Euxinum posita multa cepit, magnam potentiam adeptus, filio Orcani reliquit.

Chingii Cham. Chingius Cham primus Tartarorum Imperator, e fabro serrario ad dignitatem regiam evectus, caelesti visone, ut eam capesseret, admonitus, quae principibus illi non credentibus postea fuit etiam manifesta.

Tamerlanus Scitharum Imprator orbis terror et clades Orientis appellatus, ex humili militiae loco per omnes honorum gradus ad eximiam bellicae virtutis opinionem, et deique ad summum imperium ascendit.

Thoma Sarzanii Papae. Thomas Sarzanius calcearii filius, eodem anno Episcopus, Cardinalis et Pontifex max. creatus est, qui Nicolai V. nomen inauguratione desumpsit.


page 290, image: s306

Gattamelatae. Gattamelata ignobili patre genitus, utpote qui furnariam exercebat, per omnes militiae bradus naviter ascendens, clarissimus bello evasit. vaira vagaque stipendia apud diversos principes merens, egregiam cauti Ducis opinionem adeptus est. quo nomine Venetis mire commendatus est expe titusque: quibus maxime placebant, qui prudentius quam audacius arma tractabant. His conciliatus moribus imperii militaris decus apud ipsos tulit: et postquam e vita sublatus est, aenea equestri statua honestatus, quae militare sceptrum tenebat.

Hariademi Barbarossae. Hariademus Barbarossa ex humili pirata, qui divendita cum fratre Hourrucio paterna hereditate, biremem praedatoriam emerat, ad regium fastigum Algerii evectus est, et a Solymanno Turcarum Imperatore totius classis praefectu constitutus.

Muliamethis Regis Mauritaniae. Muleamethes Scyriffus mercatoris filius ex paedagogo potentissimus Rex Mauritaniae factus, non solum africae regulis, sed et Christianis prinicpibus maxime formidabilis. In tantam enim potentiam evectus, ut octoginta milia equitum, et viginti miliia peditum cum maximo tormentotum apparatu in aciem produceret.

CAPUT VII. DE OPSIDIONIBUS longinquis.

SUMMARIA.

Aquileiae. ATTILA Hunnorum Rex, cum Aetii virtute non sine multasuorum strage e Galliis repulsus fuisset, reparatis post aliquot annos copiis, per carnicas Alpes, in Italiam praedabundus sese effudit: In limine autem, cum Aquileia celebris tum civitas portas non aperiret, eam per triennium obsedit, quam same perdomitam tandem cepit atque delevit.

Byzantii. Sarraceni Leone Isauro Byzantii imperante, sub


page 291, image: s307

masgaldae et Solymanni fortissimorum Ducum auspiciis, ipsam urbem triennali obsidione terra marique indesinenter fatigârunt: sed cum eorum castra graviter peste fameque infestarentur, obsidionem solvere et re infecta discedere coacti sunt. Cum autem civitas eorum discessu gravi metu ac periculo liberata sit, tamen a fame et peste maximam cepit in ea obsidione cladem. Periêre enim e civibus supra trecenta milia. Antea Severus per integrum triennium obsederat, in qua obsidione cives cum praesidiariis, qui Pescennii Nigri partes sequebantur, tantum inediae pertulerunt, ut omnibus cibariis consumptis carnes humanas devorarent. Domita fame civitas tota plane diruta, et in vici forma redacta.

Ticinensium. Alboinus Longobardorum Rex, cum Insubres fere omnes, eius Imperio parerent, et ticinenses collecto abunde commeatu, libertatem tueri decrevissent: eorum urbem cum validissimis copiis obsedit. Oppidani magno Regis apparatu et numer oso exercitu nullo modo perterriti, alactiter ad defensionem se parârunt, omniaque obsidionis incommoda per quadriennium constanter pertulerunt: quorum pertinacia ita Alboinum exaceravit, ut universum Ticinensem populum cum voti compos fieret, segladio delerurum iuraverit. Urbs tandem necessitate ad deditionem adacta, victorem exercitum intromisit. Cum autem Rex ob gravia damna quae in tam longa obsidione a civibus acceperat, nulli aetati nec sex vi parcere vellet, a tam atroci decreto miraculo cohibitus est, equus enim quo vehebatur, in medio portae concidens, nec calcaribus exstimulatus, nec virgis caesus, erigi potuit, donec mutata sententia praeteritorum veniam deditis largiretur.

Byzantii. Cum Baiazetes Byzantium cum exercitu pergeret, circumiectum agrum dira vastitate afflixit, suburbanaque omnia diripuit. Postea gravem obsidionem instituit, quae cum bis fuerit intermissa, per decennium duruit.

Novomontanorum. Cum Amorathes Turcarum Imper. Mysiam invasisset, urbes et oppida non diu tanti hostis impetum sustinere potuerunt, sed partim vi capta, partim metu dedita sunt, quod aliorium exemplis ut sibi in tempore consulerent, apposite monerentur at Noumomontani fi dei erga principem, et avitae virtutis memores, omnia belli incommoda potius pati,


page 292, image: s308

quam dominum mutate delegerunt. Quadreiennio itaque fumma consatantia obsidentem hostem, et variis modis ipsorum excidium molientem pertulêre: sed inedia tandem victi, cum Gregorio principis filio deditionem fecerunt.

Assassinorum. Omnium autem obsidionum nostra patrumque memoria lognissima castelli Assassinorum obsidio est. Praesidiarii enim per viginti septem annos a Tartaris obsessi obstinatis animis deditionem facere recusarunt. Hanc autem ab illis vestium defestus expressit, cum eos nudos incedere, et ante hostium oculos miserrime obversari dispuderet, maluêre pertinaciae finem imponere, quam excidium sibi accersere.

CAPUT VIII. DE OMINIBUS.

SUMMARIA.

Lotharii Imp. IMPERANTE Lothario, imperii eius anno octavo, ad significandam pestem quae eo anno crudeliter saeviit, in Saxonibus natus est agger sive collis, sex passuum milia longus, et grandine mixitis lapidibus pluit.


page 293, image: s309

Caroli eiusd. filii. Anno qui Caroli, Lotharii filli, mortem antecessit, quo anno desinente in Gallia masculina stirpe Caroli Magni, Hugo Capetus Gallicum occupatuit regnum, palam frumento, aqua et pisciculis minutis pluit.

Friderici I. Imp. Anno, priusquam Fridericus primus Imper. cum Alexandro Pontifice ad bellum descenderet, clara in globo lunae crux conspecta est.

Rursus. Item salutis anno sexagesimo nono, millesimo centesimo, regnantibus iisdem Imperatore et Pontifice, nonis Septembris, tres apparuêre soles versus Occidentem: qui ultra duas horas conspecti sunt. Anno quoque qui Friderici mortem antecessit, in Italia lapidibus aqua mixtis pluit.

Philippi Imp. Item anno salutis 1207. imperante Philippo, in Germaniâ cum publice epulum praeberet, sol in tres scissus partes apparuit, quae non multo post in unum orbem conversae sunt: et praesignisicasse videtur Imperii scissionem in Fridericum II. Philippum et Othonem: quod postea penes Fridericum solum permansit.

Ludovici Pii. Ludovico Caroli Magni F. Rom. Imp. post auditam sacram contionem de passione Servatoris templum egresso, ingens templi ostiorum ruina facta est, quae Imperatorem et viginti homines graussime laesit: adeo ut, nisi ab expertissimis medicis servatus, exstinctus esset. Fuit prae sagium seditionis, quam a suis postea in regno perpessus est. Factum id est anno 817.

Maximiliani I. Imp. Maximilianus Imp. et Philippus filius Rex Hispaniae, apud Bruxellas in palatii secretiori loco consistebant, de re ardua quapiam deliberaturi. Mox ventus cecidit. Philippus excussit ex pariete, qui inter duos Reges cecidit. Philippus lapide sublato, latius cum parente locutus est: et ilico ventus iterum fragmentum lapidis, quod Philippus manibus contrinebat, concussit et diffregit. Hoc omen, inquit Philippus patri, erit, temeorum liberorum parentem futurum. Et eventus postea docuit, Philippum verum habuisse omen Brevi enim post obiit, ac reliquit pupillos parenti Maximiliano Imperatori.

Rriderici et Ioannis Ducum Sax. Fridericus et Iohannes, Duces Saxoniae fratres, eo anno quo Lutherus primum in mensc Novembri edidit proposisitiones de Induigentiis, cum ex templo Wimariae in natali Christi, cum filio Duce Ioanne Friderico una post mediam


page 294, image: s310

noctem (ut magna in utroque erat reverentia erga res divinas) egrederetur cum frequenti comitatu, vident supra arcem caelo sereno fulgentem crucem purpuream, satis magnam, et perspicue expressa figura. Ibi cum diu starent attoniti specatores, fratres colloqui de religione ceperunt: et eo signo porrendi futura certamina de doctrina, et domus Saxonicae pericula vaticinati sunt.

Eorund. Accidit etiam illis annis, ut cum ex Argelia in Albi navigarent Witebergam, in ipsa bruma, navi duriter quassata glacie, non parvas moles glaciei periculose sustentarent. Nolebanttamen principes navim ad ripam prius applicare, quam ad arcem Witebergam ventum esset: quamquam tabulae navis iam dehiscere incipiebant. Cum autem Witebergam esset vertum, et iam principes ex navi egressi essent, priusquam reliqua multitudo in ripam ascendit, dissolvuntur tabulae, et passim in Albi natant, stant simul fratres in ripa, et fatentur se divinitus eruatos esse. Fridericus etiam addidit: vitiam haec navis non signisicet naufragium domus Saxonicae.

Ludovici Balibi Imp. Ludovico Balbo Imperatori, brevi antequam moreretur, aliquot signa in caelo visa sunt. Nam anno Christi 888. magna Eclipsis Lunae facta est mense Octobri, die 16. Item Eclipsis Solis eodem mense die 29. visa est. Et paucis diebus interietis, Imperator ex vita subtractus est.

Friderici Ducis Sax. Anno Christi 1525. Sol per totum mensem, ut exigua pila, visus est. Brevi post, Fridericus Elector Dux Saxoniae mortuus est. Eodem tempore fertur etiam infans natus absque capite, et alius conversis pdeibus.

Ioannis Ducis Sax. Anno Christi 1532. ante obitum Ioannis Ducis Saxoniae, clara luce diei, prope Isenacum in caelo visa est arbor verusta et arefacta, quae velut evulsa decidit in rerram. Huno insecutus est eques cataphractus, qui secum duxit virentem arborem decisis frondibus, Deinde venit canis albus venaticus Ad haec omnia apparuit magna crux atra, in densa nube. Tandem visa est species fulminis, vicium pagum incendentis. Quae multi viderunt in agris: ehaec ita facta, testati sunt.

Georgii Ducis Sax. Ante obitum Georgii Ducis Saxoniae, anno christi 1538. visus est cometa in signo piscium, et convertit caudam versus Orientem.


page 295, image: s311

Mauricii Elect. Sax. Anno Christi 1547. die 27. Aprilis, cum Ioannes Fridericus Dux Saxoniae Elector caperetur a Carolo V. Imperatore, Solin caelo hinc inde in Germania visus est sanguinens, quasi signum dans deingenti profusione fangunis.

Lotharii II. Imp. Mauritius Elector, Dux Saxoniae, anno Christi 1553, antaquam occumberet in praelio contra Marchionem Albertum, pridie ventus vehemens illis convulsit et disrupit duo tentoria: alterum in quod prandia et cenas sumebat, alterum in quo culinaria res admonistrabatur. Et eodem tempore, octavo die Iunii, prope Lipsiam pluvia sanguinea cecidit. Brevi post ingens illud proelium inter Mauritium et Albertum sactum est, maxima profusione sanguinis.

Ludovici Bavari. Anno Domini 842. Lothario secundo, cometa apparuit. Durabat tum trium fratrum contentio de Imperio: scilicet inter Lotharium, Carolum et Ludovicum, Ludovici Imp. filios.

Arnulphi Imp. Anno Domini 868, cometes emicuit, inde varii motus. Apud Brixiam Italiae urbem triduo sanguinem pluit. Locustae sere per universam Galliam segetes et arbusta depascendo, miseram famem induxerunt. Bellum item crudele inter Carolum Imperatorem et Ludovicum Bavarum, propter Burgundiam minorem, intra Iuram montem et Alpes, gestum est.

Othonis Imp. Anno Domini 905. in Maio visus est Cometa, indeque secuta es mors Arnulphi Imperatoris in bello contra Normannos: post mortem eius in Imperio confusione orta, dolentibus Italis Imperii gloriam ad Germanos esse translatam, unde etiam diu post neque a Pontisicibus coronati sunt Trasalpini Imperatores.

Henricici IV. Imp. Anno Dom. 945. cometa visus est per Gerrmaniam et Galliam 14. dieb. Indebellum inter Othonem et Berengarium de Imperio ortum. Eo bello vincitur Berengarius ad ticinum. Circiter annum Domini 1000. cometes et alia multa prodigia apparuerunt.

Eiusd. Anno Dom. 1066. cometes apparuit per totam Europam, actotum fere terrarum orbem Inde inter Henricum IV. et Pontificem Gregorium, tanta iuris contention orta est, ut Papa Imperatorem ex communicaret in Laterano Concilio: ac propria auctoritate Rudolphum Svenum substitueret. Tandem in conventu Camisiano Henrico dignitas Imperii restituitur.


page 296, image: s312

Cunradi IV. Imp. Anno Domini 1106. cometa in vere apparuit mire lucidus. Inde mors secuta est Henrici IV. Caesaris.

Ludovici Bavari Imp. Anno Domini 1264. crinita stella supra tres menses apparuit, cuius cauda virgam referebat, quam ab oriente in medium caelum spargebat. Tum conradus IV. Imp. dum regnum hereditarium petit in finibus Albani agri superatur: et captus, iussu Pontisicis securi percutitur.

Ludovici Bavari. Arsit cometes anno Christi 1314. cum duo Caesares eligerentur, Ludovicus Bavarus et Fridericus Austriacus: inter quos statim intestina emerserunt bella, quae duraverunt annos octo: quo tandem anno et Fridericus praelio est victus, et solus Ludovicus regnavit.

Caroli Burgundi. Arfit similiter Cometes anno Domini 1340. quo et Imp. Ludovicus Bavarus levi de causa excommunicatus est a Pontisice, et in eius locum elctus Carolus IV.

Frid. II. Imp. Anno Domini 1477. in caelo comeres emicuit fuscus. Inde Carolus Brugundus ad oppidum Nansen praelio victus, aliquot horis acerrime dimicans occiditru.

Rudolphi I. Imp. Fridericus II. Imper. natus est ex anu Constantia, quondam moniali. Quae cum esset annosa, concepit ex Henrico IV. Imperatore marito, praeter spem omnium. Et cum pariendi tempus adveniret, ad suspicionem amovendam, palam in tentoriis, in pratis Panormi, multis utriusque sexus adstantibus, decrepita peperit infantem: cui postea Fridericus II. nomen fuit, et factus est Imperator potentissimus. Omen id multi putarunt esse maximi (sicut et eventus demonstravit) principis.

Rudolphi I. Imp. Rudolphus Imp. aegrotus, et letaliter decumbens, nihilominus voluit Spiam prosicisci Rogatus avid Spirae facturus? Respondit: Properandum esse sibi, ut Reges illic conveniret. Quasi vates sui ipsius fuit, ac si esset in illo itinere moriturus, et Spirae apud alios Reges sepeliendus. Defunctus est autem in oppido Germerseim, non procul a Spira: et Sapirae postea sepultus est.

Wencelsai Imp. Wenceslaus Imp. matrem im partu interfecit, et baptisma primo ingressu faecavit: ut proverbium inde fieret, futurum malum virum, quia puer baptisma foedasset. Et rei exitus sic docuit. Degeneravit enim a patre et avo: nihilque unquam boni Principis memoria dignum aut cogitavit aut fecit.


page 297, image: s313

Manuelis Comneni. Cum Manuel Comnenus constantin. Imp. expeditione in Hungaros decreta, lustraret exercitum, quidam miles Pannonius, dum concitato equo exsultanti ingressu decurreret, in faciem pronus decidit: quo Imp. audito, omnes bono animo esse iussit, faustum belli omen id interpretatus, quod unus ex hostili gente ceciderat, necdefuit praesagio pro coniectura eventus: commissâ etenim pugna ipse victor evasit.

Alexii Angli. Alexius Anglus erepto a fratre Imperio, sapientiae templum ingressus, ut de more inauguraretur: et peracta sollennitate cum egressus est, et celsum equum Arabicum conscensurus esser, equus crebro solum pulsans, et anterioribus pedibus cum fremitu sublatis eum ferocissime aversatus. post multos vero popysmos et cervicis demulsiones pacatum eum conscendit, prehenditque habenas: equus vero ut deceptus sessore recepto, quem nollet aeque ac prius ferocit, cum claro hinnitu pedes attollit: nec prius saltare desiit, quam geminata corona capite eius excussa, et ex parte comminuta ipsum quoque deiecisset. Id inauspicatum plerisque visum omen eventu non caruit. Post varia etenim bella intestina et externa excidit imperio revocato fratre.

Wilhelmi Duc. Normanniae. Gulielmus Dux Normandiae cum in Angliam appulit, ut e navi egressus est, pedem in harena quam altissime fixit, ita ut procumberet: cui miles prope adstans dixit: Iam Dux firmo pede Angliam tenes: rem parui momenti, quae fortuito contigit, infaustum omen vertit: nec frustrâ praesagiisse visus est. devicto enim memorabili praelio Haraldo Rege, regno ipse ex usu victoriae potitus est.

Magni Cham. Cublai. Magnus Cham Cublai cum Metropolim provinciae Mangi oppugnare vellet, ducem exercitui praesecit, cui Baian Chiusan nomen erat, quodlumen centum oculorum sonat. Regina quae in civitate erat cum satis firmo praesidio audito nomine Ducis non solum civitatem, sed universum regnum in potestatem Cublai tradidit. quod ab Astrologis antea audisset, civitatem ab eo qui centum oculos haberet, expugnandam fore.

Richardi Angli. Richardus II. angliae Rex, cum Henricum Lancastrium tumultuantis in ipsum plebis Ducem in arcem, in quamse receperat, intromisisset, et eum sequi iussus fuisset, conscenso equo leporarius canis de more solutus est. Is cum gestiens


page 298, image: s314

et ludibundus in humeros regios insilire solitus esset, in Henricum insiliit, et circumsaltando illi adulabatur. Ille ad Regem conversus, Quid sibi vult hic canis, inquit: Malum mihi omen est, tibi faustum, respondit Rex. Agnoscit eniem te Regem futurum, et meo in loco regnaturum. Haec sicuti praesaga mente ex occasione admodum levi dicta fuêre, brevi post acciderunt.

Helvetiorum. Heluerii Novariae a Gallis obsessi, dum intentis animis in eventum futurae pugnae arma pararent, et iamsol in occasum inclinaret: Gallorum canes relictis castris magno continetique agmine Novariam intrârunt, ad mistisqueque Helvetiis, qui in statione erant, eorum crura lambere, caudas adulanter quatere, demissisqueque blande auribus singulis applaudere ceperunt, tamquam Helvetii iam ipsorum essent Domini, aut certe futuri. Ex eo feliex omen Helvetii accepêre, quod canes ex infelicibus castris ad tuta fortunataque hospitia demigrarent, tamquam praesagirent Gallos nuper Dominos praelio adverso dominum amissuros, ut mox apparuit.

Philip. Landgravii Hassiae. Cum Philippus Landgravius Hassiae Christophorum Wirtenbengensium principem in paterni imperii ditionem reduceret, Ferdinandns Austriacus Romanorum Rex, ut occupatam ditionem defenderet, per Vindeliciam, Noricum atque Bohemiam copias, quas Landgravio irruenti opponeret, paravit, et Philippo Palatino commisit: qui cum audivit hostes ad dimicandum paratos ad se opprimendum sestinare, ad vicum Lauffen in valle constitit, equitatum repente educit ad explorandum, quid in animo hostes haberent. Cum Landgraviani antecursores occurrerent, equestre proelium committitur, admixtis utrinque expeditis peditibus: cum vero ab equitibus quaereret Landgravius, quonam in loco essent hostes, et eos in Lausfen esse, qui exploratum iverant responderent: Victoriae (inquit) milites omen accipio, post quam hostes in fuga esse neunciantur: id omen germanice fugam significat: neque inane eius nominis augurium fuit: nam regiae copiae omnes ne tentato quidem certamine in longeturpissimam fugam coniectae terga verterunt.


page 299, image: s315

CAPUT IX. DE PACE.

SUMMARIA.

Alphonsi Arragon Regis. CUM esset iam contra Venetos ac Florentinos potentissimos Italiae populos ab Alphonso Arragonum Rege haud quidem iniuria bellum susceptum, ac propterea Neapoli dversus eos magna animi fiducia contendisset, Florentini primum, mox Veneti Oratores in agro Pelignesium facti sunt obviam, pacem ab armato perhumiliter postulantes. Quibus Regem prompto ac laeto animo dixisse constat, neque aliud ullum pacis datae pretium existimasse, quam hostes genibus advolutos ad se pacem dedisse.

Eiusd. Cum regiorum plerique Alphonsus Venetis ac Florentinis leste ferrent, quod Rex Alphonsus Venetis ac Florentinis pacem dedisset, velutin eo bello magnificum ac gloriosum aliquod facinus edituri, a quo postea frustrati essent pace comparata. Rex id quod erat suspicatus aliquando, iam nactus dixisseperhibetur. Bono animo estore commilitones. Nam et virtuti vestrae, mihi credite, neque locus neque honor deerit, et mihi perquam sepciosum fuit petentibus pacem dare. lta arma capere consuevimus, ut sine cruore, siid modo fieri potest, victoriam adipiscamur. Et quid aliud, pacem tam submisse petentes confitentur, quam se victos esse.

Eiusd. Alphonsus Ludovico Podio, quo propter eius singularem diligentiam ac fidem perpetuo fere oratores in Italia usus est, renuntiante pro pace, quam Venetis et Florentinis daturus esset plus quam ducenta milia aureorum extorqueri posse. Respondit pacem dare se, non vendere solitum esse.

Ferdinandi Imp. Cum ditionem Witebergensem a Suevico Ferdinando donatam, at ad Imperatore Carolo in Comitiis anni 1530. sollenni feudorum ritu ipsi concessam, Dux Ulricus exul et Philippus Cattorum princeps, armis occupatam, Ferdinando eripuissent: mtercedentib. Saxoniae Ducibus et aliis, rem ita componi passus est: ut dominium utile Ulricus retineret, sed dominum feudi Archiducem Austriae agnosceret. Ita de suo iure et possessione cedens, publicae paci et tranquillitati magis, quam privatis commodis consuluit.


page 300, image: s316

CAPUT X. DE PACE INFERLICITER REcusata.

SUMMARIA.

Manuelis Comneni. MANVEL Comnenus Byzantinus Imperator, cum in Sultanum Iconiensem expeditionem suscepisset, bis ad eum legati de pace missi: sed omnes ille pacis conditiones severe abnuens, bellum gerere, et Sultani ditionem invadere decrevit. Necessitate compulsus Sultanus quam maximas potest copias celerrime conflat, et locis tutissimis quietus consedit. Manuel contemptis hostibus, quod ram suppliciter bellum deprecarentur, ovanti similis ad eos iter intendit. Unde facile in insidias praecipitatus ipsius exercitus, et velut indagine clausus tam infelici Marte pugnavit, ut pene ad internecionem fuerit deletus, et ipse Caesar saucius vix in pacatum evadendi spatium habuerit.

Colum anni Hungariae Regis. Columannus Hungariae Rex comparato maximo exercitu, in Rutenos tum sibi valde infensos perampla finducia plenus contendit. Regina Blanca cum vires non haberet, quas tanto et tam bene instructo exercitui opponere posset, supplex ad Regis pedes profusis lacrimis procidit veniam ac pacem orans. At eam Rex indignabundus calce percussit, et a se repulit, indignum esse asserens, Regis maiestatem femineis, et importunis eiulatibus interrurbari. Accesêre etiam Hunnorum legati ad eum ipsum finem, ut Regis animum emollirent, etsi fieri posset repudiato belli consilio ad pacis foedus inclinarent: sed in sua sententia obstinauts permansit, et nullis precibus, ut a bello desiteret, permoveri potuit. Interea Rutheni ne imparati opprimerentur, et infensissimo hosti praedae forent: Mircodem Hunnorum Ducem in ausilium evocarunt: qui cum expeditis copiis in tempore advenit, et cum a legatis, qui redierant, obduratum Regis animum cognoverunt, de secunda noctis vigilia incautos hostes ad orti ad internecionem fere cecidêre, quâ


page 301, image: s317

nullam maiorem cladem Hugari se accepisse testantur.

Damiatae. Arctissma obsidione Christiani Damiatam Aegypti premebant Duce Ioanne Brenno Hierosolymorum Rege. Corradinus Damasci Sultanus cum obsessis opem serre posse diffideret, foedera pacis suo, totiusque Aegypti nomine obtulit, policitus quicquid de Christianis in Syriâ et Phoenice ipse, vel pater, vel Saladinus ceperat, bona fide redditururn. Franci, Angli et Itali, qui in castris erant, eas pacis conditiones non reiecerunt: sed Pontificius legatus Pelagius, qua auctoritate pollebat, ne pax conciliaretur, dissuasit: id consilium toti exercitui admodum gratum, quod non multo post Damiata capta est: sed cum Cayrum obsidere parant, Christiani intra Nili aggeres ab hoste intercisos interclusi turpssimam pacem accipere coacti sunt.

Genuensium. Cum Genuenses circa Sardiniam, a venetis magno praelio victi essent triginta duabus navibus captis, compluribus aliis demersis, et iis, quae evaserantserant semifratis, ad Ioannem Vicecomitem Mediolanensem confugere, seque in eius potestatem et tutelam dedêre. Tunc Ioannes legatione missa amplissimis conditionibus suo et Genuensium nomine pacem obtulit, quam impetrare non potuit, quod Veneti victoria, et recenti foedere cum Florentinis, Scaligeris, Atestinis, et Gonzagis inflati omne foedus, nisi sub admodum druis, et iniquis conditionibus cum Genuensibus renuerunt. Hi in desperationem coniecti omnes vires ad bellum reparandum converterunt, et quam maximam potuêre classem adoranantes sese mari commiserunt, et circa Sapientiam Peloponneso contiguam Insulam hostilem adepti, quae navium numero loge maior sua erat, ad manus rem adducere properarunt. Commisso itaque praelio eopacto se gessêre, ut 35. longas naves, et minora navigia viginti duo aut demerserint, aut in pacem redegerint: ex tam valida classe una tantum triremis evasit, quae paulo post etiam in ora Peloponnesiaca ab hostibus oppressa est.

Pictonum. Ad Malepurtusum in Pictonibus Francorum et Anglorum exercitus, dum ad dimicandum parati sub signis consisterent, supervenêre duo Pontificii Legati, ad id Avenione missi, ut pacem inter eos conciliarent. Petebat Francorum Rex antequam pax iniretur ulla, ut Walliorum Princeps,


page 302, image: s318

qui Anglico exercitui praeerat, suae fidei cum universis copiis se committeret, ea etiam conditione, ut princeps inse cum viginti quinque primariis viris exercitus carcerem ingredereutr. Princeps loca omnia munita, quae in ea expeditione ceperat una cum captivis reddere osferebat, eas conditiones pertinaciter reiecit Rex, unde tantus dimicandi ardor ex desperatione Anglos invasit, ut numero pauci ingentem hostium multitudinem despicerent (erant enim Anglorum vix novem milia, cum Franci quadraginta millium numerum implerent) et corpora ac animos ad pugnam pararent apud se statuentes, aut egregie vin cendum, aut fortiter morendum: cum nulla sepes salutis nisi victoria duce illis ffulgeret, conserto itaque praelio, ita Franci devicti sunt, ut circiter sex milibus e suis desideratis, pluribus captis, inter quos fuit Rex, ceteri in turpissimam fugam coniecti fuerint.

CAPUT XI. DE IIS QUI IN PACE regnarunt.

SUMMARIA.

Erici Sueci. ERICUS Disertus totis triginta octo annis, quibus apud Gothos et Suevones regnatuit, pacem cum vicinis omnibus habuit, et subditos pacate sine ullo tumultu aut seditione gubernavit, ita ut nullum omnino bellum nec domi nec foris senserit.

Eduardi Angli. Eduardus ex Anglorum stemmate Rex XIX. vir sanctissimae vitae et probatis moribus, ita bellum exhorruit, ut cum sui certam victoriam de Hunnuto Dano, qui eiecto ipsius Eduardi patre Edelfredo per vim regnum occupaverat, sponderent, hostesque ad internecionem deletum iri pollicerentur, si strenue bello incumbere vellet: regno privari maluit, quam bello recuperare. Absit (inquit) ut meum unius regnum tot millium hominum morte ad me redeat. Praestar privatam et incruentam vitam agere, quam per indignam


page 303, image: s319

carnificinam dominari. post mortem Hunnuti communi consensu ad regnum evectus, viginti tribus, quibus regnavit annis, summa in pace sixit, nec bellum foris, nec tumultum aut seditionem domi expertus, nisi quod primo anno Dani maritimam oram infestarunt, qui haud magno negotio repulsi sunt.

Haguini Gothi. Haguinus Rusfus Gotthorum et Suevorum regnum sine cade assecutus, totis tredecium annos, quibus apud eas gentes regnatuit, nec bellum intulit nec propulsavit. Steno Sturae iisdem regnis et populis imperans totis triginta, quibus regnavit annis, intentissima curâ et studio pacem cum omnibus perpetuo coluit.

CAPUT XII. DE PATIENTIA.

SUMMARIA.

Alphonsi Arragoniae Regis. CAVERNOSUM ulcus intibia exortum scatensque solutus Alphonsus Arragoniae Rex, nec ab aliquo retentus, ignito gladio scindendum medico praebuit, nullo prorsus aut voce, aut gemitu, aut frontis contractu, doloris signo edito.

Sigismundi Imp. Ignis, quem sacrum vocant, digitum pedis sigismundi Caesaris exurebat. Et ne altius serperet timebatur. Medici abscindendum digitum suasere, paruit Imperator et quasi alius inscinderetur, ita immotus chirurgici ferrum inspectavit et pertulit.


page 304, image: s320

Caroli Magni Imp. Etsi Carolus Magnus Imperat. ab obitu patris cum fratre regnum partitus esset, et frarer importune partitionem iniustam ac irritam diceret, insuper graviter Carolum molestaret: tamen adeo patiens fuit, ut propter susceptas molestias et turbationes, nullainuidia prosequeretur fratrem, sed illum maximopere diligeret: quod omnibus mirum videbatur.

Henrici II. Imp. Henricus II. Imp. fratrem habuit Brunonem episcopum Augustanum, a quo multas passus est molestias, et ingentem invidam. Quae omnia placido et patrienti tulit animo, nec malum malo rependit: sed patientia fraternas iniurias choibere maluit.

Friderici III. Impertoris. Fridericus III. Imp. humanissimus Princeps: quo nellus Imperatorum aut Regum unquam visus est iniuriam patientius ferre, quam ipse fecit Imp. Unde patientia sua regnavit quiete quinquaginta tribus perpetuis annis, et quinque mensibus.

Alberti I. Imp. Albertus. I. Imper. non facile memor erat illatarum iniuriarum, nec ulcisci volebat, aut cogitabat: sed patienter tulit, etiamsi inimicissimi inferebant. Id quood illi maximam peperit gratiam et gloriam.

Caroli III. Imp. Carolus III. Imperat. Princeps religiosus (licet aliter de eo referant) circa finem vitae dignitatibus privatus est. Sed crediderunt nonulli, haec illum tamquam purgationem et probationem sibi a Deo oblatam aequissimo animo pertulisse, summaque in tolerandis adversitatibus patientia semper usum esse.

Henrici Claudi Imperatoris. Henricus Claudus Imperat. cum Apuliae civitates perlustraret, necessartaque illis provideret, calculorum labore sic est infestatus, ut plerique de eius salute desperarent. Sed mira patientia religiosus Princeps hunc morbum sustinuit.

Ludovici Thurinig. Ludovicus Landgravius Thuringiae venationi intentus, semel in silvis a verâ viâ aberavit: et forte fortuna accessit errabundus fabrum in silva habitantem, rogans, ut ob imminentem noctem impertiret hospitium. Faber interrogavit, Quisnam esset? Respondit Princeps, se esse Landgravii Ludovici ministrum venatorium. Tum Faber stomachose multa de Landravio Ludovico (quem praesentem esse ignorabat) et assiduis eius venationibus, tum


page 305, image: s321

improbis quoque aulicis locutus, et acerbis dicteriis in illum invectus est, quibus praeter cetera dignum eum inferualibus etiam ignibus diceret: multisque aliis verbis acriter venationem et vitam Ludovici obiurgavit atque perstrinxit. Quae continuata fabri scommara Princeps per totam noctem patientissime tulit: ac summo mane animo ea reputans, in postetum vitam suam et aulicorum mores ac gubernationem suam in melius emendavit.

Cunradi Regis Romanorum. Conradus Friderici II. Imp. in Germania natus. Romanotum Rex appellatus est a patre Anno Domini. 1234. contra hunc vero Henricus Thuringiae et Hassiae Landgravius, Pontificis suggestu electus est. Aquo cum proxime Francofurdiam infugam versus esset, in Boiariam ad socerum Othonem rediit. Albertus veto Ratisbonensis Episcopus Conrado non bene volebat. Nihilominus Rex cum Duce Othone socero suo Reginoburgum cum copiis intrat, et more maiorum in aede Divi Haymerani hospitio receptus est. Atque dum quinto Cal. Ianuat. cubitum isset nocte intempesta, Albertus qui se Episcopum faciebat, et Conradus ab Hohenfels, clam in cubiculum admissi, certiores facti non plures quam hos tres in eodem conclavi cum Caesare quiescere, dormientes iam, atque intenebris adoriuntur: ac duobus occisis, arbirrantes alterum Caesarem esse, abeunt Wilpeckum, ubi Suevum casu obvium interficiunt. At Caesar sub scamno latitans, incolumis evasit. Deinde Episcopum, percussores, Huldricum abbatem, socios hostes Reip. indicat atque proscribit, opes et praedia S. Hiemerani publicat. Verummonachi, qui huius rei conscii non erant, pacem a Caesare cenrum libris, ab aulicis quinquaginta mercantur. Conradus tabulam proscriptionis rescindit. Sed ut aliquo piaculo caedes innocentum expiaretur, iuber aedificium, ubi dormierat, dirui. et capellam ibi a fundamentis exstrui. Deiparaeque virgini et Dino Nicolao dedicare praecipit, ubi quottidie sacerdos monachus sacrum faceret, atque manes ob pietatem pro Caesare crudeliter caesorum placaret. Omnia polliciri sunt monachi, testes fuere Otho Dux Boius, Ludovicus filius eius: Otho ab Hochburg, Henticus a Borgavv praefecti: Ludovicus Comes ab Oettingen, Gotfridus Comes ab Hohenlohn, et cives Reginoburgenses. Factum est hoc anno salutis 1251. mense Ianuario. Exstat adhuc Contadi


page 306, image: s322

Caesaris diploma Caesi, et in medio templo D. Haymerani humati ossa ost enduntur. Hulricus Abbas dignitate movetur, Albertus Episcopus in monachorum ordinem redigitur Conradus Princeps coniutationis fulmine de caelo tactus, sub dio equitans interiit. potuisset Conradus Imp in vitam instdiatorum animadvertere, sed vitae patienter pepercit.

CAP. XIII. DE IIS QUI PARENTES trucidarunt.

SUMMARIA.

Pipini et Lotharii. PIpinus et Lotharius Ludovici Pii filii: praepropera regnandi cupiditate allecti, patris manes exspectare non potuere: sed in ipsum conspirantes, bello tam acriter consecuti sunt, ut imperio se abdicare coegerint, eoque petulantiae evecti, ut in divi Medardi coenobium iniecta euculla detruseriut.

Ludovici Delphini. Eodem modo, licet dissimili eventu, Ludoviecus Delphinus Carolum patrem, Galliae regem, huius nominis VII. tractavit: siquidem conspiratione in eum cum aliquot proceribus e regni administratione illum deicere decrevit: at pater nascenti malo oppottune occutrit. Coacto enim celeriter exercitu, in filium rebellantem monit: qui cum iustas copias non habetet, quas venienti in eum patri opponeret, et milites metu perculsi dilaberentur, relicta Gallia ad Burgundionum Ducem fugere compulsus est.

Henrici IV. Imp. Henricus IV. Imp. Hildebrando Romano Pontifice et pletisque Germaniae Episcopis incitatus, contra pattem Imp. arma sumpsit, ureum Imperiali dignirate privaret, atque in ordinem redigeret: et cum bello superior enasisset, nulla nec sanguinis nec maiestatis ratione habita, apud Leodium urbem in paedore et illuvie mori coegit.

Selymi Turc. Imp. Talis fuit Selymus erga patrem Baiazerem Turcar. Imp.


page 307, image: s323

qui corruptis praetorianorum insignioribus, clam in eum arma movit sub praetextu inferendi belli Hungaris: et inter Adrian opolim et Constantinopolim collatis signis cum illo confligere ausus est. Praelio victus, rechnis et astu eum Imperium abiurare coegit: et timens ne Imperium repeteret, per Medicum Iudaeum veneno tollendum curavit.

Iacobi IV. Angli. Lacobus Rex Scotiae huius nominis IV. coniuratione cum regni proceribus facta, in patrem nefaria arma sumpsit, eumque ad Sterlingum iusta acie superavit atque interfecit.

CAP. XIV. DE PARENTIBUS QUI FILIOS trucidarunt.

SUMMARIA.

Ferregis et Porregis. FErrex et Porrex Gorhodionis Britanni filii, inter se de regno post patris obitum dimicantes, ad uniu ersum certamen devenerunt, in quo Ferrex interfectus est: cuius caedes tantum matri displicuit, ut subito furore percira, non conquierit, donec Porregem victorem immaniter obtruncarit.

Signismundi Burgundi. Sigismundus Burgundionum Rex, Sugerium filium propter novercae delationes, quibus appetiti regni insimulabatur, laqueo cervici iniecto dum in cubiculo quiescebat, per duos e suis familiaribus immissos interfici curavit.

Solymanni Turci. Solymannus Turcar. Imperat. Mustapham filium natu maximum Circassia priore uxore susceptum, quod ipse dolore ignominiae Selymo iuniore fratre ad spem Imperii designato ad Persas hostes transfugisset, et impetratis copiis in paternas ditiones hostiliter irruisset, et (quod magis iram patris commovit laetissima totius exsereitus acclamatione e Perside rediens exceptus fuisset: sua ipsius manu elisis chorda arcus cervicibus interemit, corpusque


page 308, image: s324

exsangue coram exercitu proici iussit, et per praeconem alta voce promulgati, unum in caelo Deum, in rerris unum Solymannum Imperatorem esse oportere.

CAP. XV. DE PARENTUM AMORE erga liberos.

SUMMARIA.

Caroli Magni. SIc dilexit Carolus Magnus Imper. filios et filias, ut cum versaretur domi suae, et secum fiaberet liberos, numquam illis absentibus aut pranderet, aut caenaret: et quocumque iret, secum duceret. Porro quoties ab aliis interrogatus, cur non elocaret coningio, vel ad exter nas regiones proficisci iuberet? responditse maximo commotum amore, liberorum absentia carere non posse.

Rudolphi I. Imp. Rudolphus Imp. filium Albertum ita amavit, ut crearet illum Ducem Austriae, et Austriam illi simul dono daret.

Henrici VII. Imp. Henricus VII Imp. ita dilexit filium Ioannem Comitem Lucemburgensem, ut crearet illum Regem Bohemiae, et daret uxorem illi Elizabetham, Regis Bohemiae defuncti Wenceslai filiam unicam, et totius regni heredem.

Caroli IV. Imp. Carolus IV. Imp. filium Wenceslaum, licet inutilem Imperio, tamen cum singulariter ipsum dilig ret, promovit ut createtur Rex Bohemiae. Postea effecit apud Electores Principes Germaniae maximis pollicitationibus (promiseratautem cuilibet Electori ut consentiret in filium, centum mille aureos) ut sibi succederet in Imperio. Ac vix adolescens quin decim annorum, Caesar Romanorum, vivente adhuc patre, designatus est.

Philippi Comitis Pal. Philippus Comes Palatinus Rheni, ubi anno Christi 1504.

Maximiliani I. Imp. Maximilianus Imper silium Rupertum propter inobedientiam proscripsisset: et filio non persuaderi posset, ut


page 309, image: s325

obediret Caesati: dubitavit, an Imperatori praestaret oboedientiam, aut filium in periculo coustitutum iuvaret? Vicir tandem pietas paterna, et filio suppetias tulit: unde omnium vim et manus in se convertit.

Friderici Barbarossae. Fridericus Barbarossa Imp. cum filius eius natu minimus a Veneta classe interceptus esset, vehementi amote commotus erga filium captum animum ad pacem constituendam cum Rom. Pontifice Alexandro adiecit. Itaque convenit ita, ut Imperator Venetias veniret, et ibi se ad Papae pedes proiceret, et absolutionem peterer. Deinde pace constituta in Italia, ducerer exercitum in Asiam. Has conditiones licer gravissimas, tamen ut filium redimeret, Fridericus accepit, ac Venetiis abiecit se ad pedes Pontisicis, et petivit veniam.

Cunradi II. Imp. Conradus II. Imp. filium habuit Conradum, Iuniorem dictum: quem tantopere adamavit, ut cum delaberetur ex saxo quo dam prope Limpurgam arcem suam, et moreretur, converteret illam in monasterium, et monachos uberrimis censibus et annuis reditibus dotaret.

CAP. XVI. DEIIS QUI PARENTES IN IUS vocarunt.

SUMMARIA.

Ioan. Mariae Mediolan. IOannes Maria Mediolanensium Vicecomes cum in auditam crudelitatem in quosuis ex erceret. in matrem etiam severissimum se praebuit. Nam cum filii flagitiosissimam vitam acerbius reprehenderet, in turrim arctissime eam conclusit, nec ullis unquam precibus, ut inde illam eximeret, exorati passus est. Sed qui inexorabilem in mattis causa se praebuit, efferati populi saevitiam expertus est. Coniuratione enim in ipsum facta meritas crudelitatis poenasexoluit.

Rudolphi Ducis Geldriae. Adolphus Dux Geldrensis, longioris vitae patris pertaesus, quod per viginti quatuor annos summae rerum praefuisset, in omnem occasionem diu excubans, ut eum


page 310, image: s326

imparatum et incautum prehenderet, quo vi vel sponte rerum administrarionem extorqueret: semel multa iam nocte, cum pater lectum petebat, eum captivum fecit, et per intentissimum frigus quinque milliaria Germanica exutis caligis conficere compulit, in tetrumque carcerem, qui in imo turris erat coniecit: in quo per sex menses inexorabili pervicatia detinuit. Ingratus autem et ferox filius eum habuir exitum, ut ptimum a patre exheredatus iuxta Tornacum a Gallis rum Flandrorum quibus militabat, hostibus interfectus fue rit, dum perculsam suorum aciem reparare, et fugientes retentare conaretur.

CAP. XVII. DE PARSIMONIA.

SUMMARIUM.

Ludovici XII. Regis Galliae. VEtus illud: necesse est facere sumptum, qui quaerit lucrum, maxime probabat Ludovicus XII. Rex Galliae: cum tamen non sequeretur, identidem illud iactans: Qui homo mature quaesivit pecuniam, nisi eam mature parcit, mature esurit.

CAPUT XVIII. DEPATRIA IN ELECTIONE REGUM et Regiorum ministrorum respicienda.

SUMMARIA.

Georgii Pogiebratii. BOhemi in Regem suum elegerant Georgium Pogie bratium Bohemum, quod iustitiam, sapientiam, candorem, magnanimitatem aliasque virtutes in Regni administra tione longo iam tempore perspexerant. Simili modo et Hungari Matthiam Coruinum etiam in ipso carcere quasi detentum Regem suum declararunt, et magna vi pecuniae redemerunt.


page 311, image: s327

Wilhelmi Neapol. Et cum Wilhelmus, Neapoleos et Siciliae Rex hominem Gallum primicerium fecisset, tanta iracundia populus exarsit, ut Gallos fere omnes una coniuratione necaverint.

Hardicanutus Rex Danorum Angliam sub Imp. subiunxerat, exercituque potentissimo populum oppresserat: una tamen coniuratione Danos omnes interfecerunt Angli, nec multo post Regem ipsum veneno sustulerunt.

Alberti Megapol. Albertus Megapolitanus in Sueonum Regem electus, cum Teutonibus loca et officia publica committeret, nobilissimas Virgines ac viduas in extraneorum ac indignissimorum coniugia consentire cogeret: a suis viuctus et in carcerem coriectus est.

Polonorum. Poloni quoque Hungaros, quorum Regem sibi coptaverant, ob unius Poloni interempti necem occidissent, nisi Cracoviensi arce tuti fuissent: nec tamen tumultus ante conquievit, quam Hungari arce relicta domum rediissent.

Hungarorum. Consimili casu etiam mortuo Sigismundo Imper. Rege Ungariae, ante Alberti Austriaci coronationem, Buda civitas ex Germanica, et Ungarica natione conftans, tumultu excitato fere ad interitum pervenit, et cum alemani seu Teutones vellent Civitati dominari, tandem per Hungaros obsessi, in domibus sine discretione sexus aut aetatis sublati sunt.

CAP: XIX. DEPARIAE CHARITATE.

SUMMARIA.

Henrici I. Imp. HEnricus Rom. Imper. eius nominis I. ubi comperisser Pannones in regnum Thuringiae invisse, et conatus Mersburgum occupare quamvis acerrima aegrotatione detentus: tamen summa parriae charitane commotus, ascitis copiis


page 312, image: s328

militaribus, ex lecto surrexit, et pro patria pugnavit, ac Pannonas opitulante Deo vicit, et fugavit a patria.

Gothofredi Ducis Lotharingiae. Gotfridus Dux Lotharingiae, qui vixit anno Christi 1099. cumingentibus copiis, ut patriam Germaniam ab irruptione Turcarum defenderet, profectus est adversus Saracenos, et fortissime contra illos pugnavit. Et cum pugnam continuaret apud Hierosolymas, peste correptus obiit, ac vitam pro dilecta patria profudit.

Friderici Barbarossae. Propter immensam Germaniae patriae charitatem, ut et hanc defendereta Turcis, fridericus Barbarossa Imperator fortissime pugnavit et occubuit.

Friderici II. Imp. Fridericus II. Imp nec inferior fuit praedictis principibus. Anno eum Christi 1227. contra Turcas, ut tuereturpatriam ab eorum insultu, fortissime pugnavit, nulla pericula fugit, ut salutem duntaxat patriae quaereret.

Sigismundi Imp. Sigismundus Imper. similiter nullum formidavit periculum, ut dilectam patriam Germaniam ab immanitate Turcica liberaret et protegeret. Nam bis, anno Christi 1409. et 1420. cum ingenti expeditione contra Turcas profectus est, et infracto animo pugnavit.

Ruperti Palatini. Rupertus Pipa Palatinus Rheni, eodem anno, et in eadem expeditione amore suae patriae Germaniae, cum Sigismundus omnibus Imperii ordinibus scripsisset, aeternum fore dedecus omnibus Christianis, ni hostilibus incursibus Turcicis resisterent, profectus est. Sed reliquis in feliciter pugnantibus, ipse vix sibi fuga consuluit, et in maxima paupertate ad suos rediit.

Caroli IV. Imp. Carolus IV. Imper. patriam suam ita dilexit, ur diceretur magis patrio quam Romano regno consulere: Pragam exco luit magnificentia operum, interimque Imperii maiestatem neglexit.

Philippi Comitis Pal. Philippi Comitis Palatini Rheni exstat maximum beneficium erga patriam, et universam Germaniam. Illius enim fide, virtute ac felicitate, anno Christi 1529. defensa est Vienna Austriaca, cum eam Turcorum ingeus multitudo cinxisset obsidione, et oppugnaret acerrime. Si quis expendat quantum terrorem intuleirnt Turci, quanta trepidatio totius Europae tunc fuerit, quo barbaries et crudelitas Turcorum progressura fuerit amissa Vienna, intelliget vix ullum Ducem multis saeculis melius de patria meritum esse, quam ipsum.


page 313, image: s329

CAP. XX. DEIIS QUI CONTRA PATRIAM pugnarunt.

SUMMARIA.

Bonifacii Comitis Africae. BOnifacius Comes Africae, cum multa laude digna, et Imperio Romano apprime urilia sub Honorio et Theodosio inniore in Africa et Hispania gessisset, quod in signem gloriam praeclare rebus gestis quae sierat: odium in eum Castinus Consul et Aetius, qui rem Romanam in Galliis administrabat, concepetunt: Ioannemque, qui tum in Italia terum potiebatur, perpulerunt, ut eum hostem publicum declararet. Decreto facto Castinus cum insto exercitu in Africam traiciens, acerrimum contra illum bellum gessit: sed diversis proeliis victus in Italiam revertitur. Aegre ferens Ioannes, eum quem hostem declarat, tam fortiter resistere, commissa Castino Italiae administratione, ipse cummaioribus copiis Africam perit, collatisque saepius signis cum Bonifacio conflixit: sed non mitiorem quam ante eum Castinus fortunam expertus est. At Aetius de prosperis Boifacii successibus cum animo maxime angeretur, illum apud Valentinianum Caesarem affectati Imperiiaccusavit. Is quod ea quae de Bonifacio dicebantur, vera esse crederet, novum exercitum Ducibus Mavortio et Calbione contra eum misit: qui cum essent profligati, Sisulsus Dux in ipsorum locum su ccessit: qui cum brevi Carthaginem in potestatem redegisset, de salute Bonifacius desperare coepit: et cum hostium violentiae cedere nollet, Gensericum Vandalorum Regem ex Hispania in auxilium euocavit, cui Africa quae Imp. Rom. agnoscebat, in praedam cessit.

Narsetis. Narses postquam Gotthos, qui diu in Italia et Sicilia regnarant, Et Belisarii summi Ducis conatus sustinuerant, occidione delevisset, et Francorum formidabiles copias, qui totam Italiae latitudinem emensi, cuncta obvia prostraverant, feliciter repressisset, a delatoribus apud Instinum Imp. et Sophiam Augustam maligne accusatus est: qua de causa


page 314, image: s330

successor ei destinatur, et acerbis verbis in aulam renocatur: quod ita aegre tulit, ut ad nihil aliud quam ad vindictae libidinem animum intenderet, et nihil curans Imperatoris mandatum, in Italiae vastitatem e Pannonia Alboinum Longobardorum regem accerseret.

Roberti Atrebatis. His annumeratur Robertus Arrebatium Comes, qui quod contra se pro unita Mathilde de comitatu Atrebatensi in senatu Parisiensi iu dicatum esset, ad Angliae Regem Eduardum III. se contulit, quem ad bellum in Francos gerendum commovit, quo nullum atrocius, vellongitudine temporis, vel cladium frequentia, vel regionis vastitate Franci unquam senserunt.

CAP. XXI. DE PEREGRINIS.

SUMMARIUM.

Ludovici XII. Regis Galliae. EXteros etsi olim inimicissimos, fovit Ludovicus XII. Rex Galliae: ut Ioannem Ludovicum Fliscum, quem inter equites Totquatos adscripsit, tribunumque maritiomotum apud Genuenses designavit.

CAP. XXII. DE PER FIDIA.

SUMMARIA.

Alphonsi Regis Arragoniae. ACcessit quidam ad Regem Arragoniae, Alphonsum, et in laudem et commendationem inimici sui cuiusdam capitalis, verba coram faciens, admirationi erat hiis maxime, qui simultatem eorum probe cognorant. Sed prudentissimo regi insueta bonitas suspicioni fuit. Dixitque seorsum ad amicos et familiares. Haec benedicentia, mihi credite, erumpet tandem in calamitatem inimici, ne


page 315, image: s331

adverrerimus: nec eum fefellit opinio. Sex continuos menses benedicendo ille protraxit ut e benedictis fidem adeptus opportunius inimicum opprimeret. At eius malitia, quae sub specie bonitatis in cpaut alterius serpendo grassabatur, regis ptudentis detecta est, et insons ille a calumnia sernatus.

Comitum Wirtebergensium. Comites de Wirtenbergo apud Germanos in Sveno late dominantur quamvis principatus honore et appellatione careant, potentia tamen multos princi pes antecedunt. Ac insolentes et improbi habentur, qui neque Romanam sedem verentur, neque obsequuntur Imperio. Nobilis quispiam qui hos diu sectatus fuisset, ab eis tandem recedens ad Curiam Caesaris profugit. Henricus tum VII. imperabat. avus Catoli IV. qui sigismundi pater fuit nobilis conspectu Caesaris quoridie accusare Comites, nunc rebelles nunc raptores appellare, hostes Imperii, contemptores Ecclesiae. Cui Henricus, tace, inquit, veterator, nequelaudauti tibi, quos scimus pessimos, neque vituperanti, quos tu olim sequebaris, si dem habemus.

CAP. XXIII. DE PESTE.

SUMMARIA.

Ludovici Bavari Imp. TEmporibus Ludonici Banari Imp. ingens pestilentiae vis in Europa desaemit, quae quam plutimas urbes, Insulas et monasteria deuastavit, et in Italia aliquanto tempore propter eius saevitiam ius redditum non est.

Genuensium. Circa tertium Genuensium cum Venetis bellum gravis et admodum atrox pestilentia orta est. Initium primum habuit in Scythia, dein circa Pontici matis oram et Hellespontum grassata est. Postea cotum fere occidentem deuastavit. Ad prima grassantis morbi signa glandulae quaedam circa inguina oriebantur, quas ingens aestus gravedoque capitis cum oblivione rerum omnium sequebantur, tam impotenter in miseros mortales saevienres, ut intra triduum


page 316, image: s332

exspirarent. Ex omni autem languentium numero vix cenresimus morti subductus revaluit.

Lotrechtii Ducis Neapolitan. Quo tempore Galli Lotrechio Duce Neapolim obsidebant, pestilentis morbi lues per omnes Italiae regiones diffusa, tertiam fere mortalium partem absumpsit.

CAP. XXIV. DE PETITIONE.

SUMMARIA.

Alphonsi Regis Arragoniae. IOannes Calaguritanus eques regius, ut primum ab hostibus carcete dimissus, Alphonsum Arragoniae Regem adiit, et liberalitate illius nonnihil abusus, innumeras prope res simul et poposcit et impetravit, a quo Rex vix tandem diunlsus: Mentior, inquit, ni intertam multa et varia quae petebat, timuerim ne uxorem etiam ipsam a me deposceret eques meus.

Iacobi Electoris Trevirens. Iacobus Archiepiscopus Trenirensis Princeps Elector, vit industrius ac magni consilii, sed multum cupidus et ad extollendam Ecclesiae suae potentiam nimis attentus, anno ab hinc secundo Fridericum Caesaiem apud Novam civitatem cum adiisset, et alia atque alia petens impetrasset, pluraque petendo instaret, Si non facis, inquit, Imperator, petendi finem, ego negandi principium inveniam.

Alphonsi Regis Arragoniae. Dicenti cuidam: id non solum decere Regem, quae promisisset, sed etiam quae capite annuisset, praestare. Respondit Alphonsus Rex Arragoniae, recte sane: verum decere quoque petentes, ut insta et consentanea a Regibus postulent.


page 317, image: s333

CAP. XXV. DE PIETATE.

SUMMARIA.

Caroli V. Imp. CAtolus V. Imperator mane priusquam vestiretur, longa talari subuculae inicecta, genibus in cumbens, orabat. Deinde cubicularris admissis, preces canonicas legebat. Postea Rei publicae negotia tractabat. hinc ad sacrum audiendum, quod nullo die negligere etiam in profectionibus solebat, accessit; a sacro recta ad mensam, in qua semper fere solus et racitus sedens, convivia sua sine conviva, moderata et frugalia, in publico fere, ut omnibus spectare ea liceret, peregit.

Alphonsi Arragon. Regis. Gloriatum assidue Alphonsum Arragoniae Regem scimus, quod Biblia quater et decies cum glossis et commentariis perlegisset. Proinde illa memoria ita tenero, ut non solum res, sed et verba etiam ipsa pluribus locis sive scripto redderet.

Eiusd. Renersis militibus e praelio in castra, unde profecti erant, ceteris, ut sit, corpora passim cutantibus, ipse Rex Alphonsus non prius aliquid gustare, non prius exsatmari aut pulverem extergi passus est, licet in mediis et aestatis, et diei, et Apuliae flagtantissimis caloribus, quam rem divinam vel sollenniter fecerit, Iesuque gratias pro victoria egerit armatus. ieiunus ac praelio defarigatus.

Caroli V. Imp. Cum capto ad Ticinum Galliae rege Francisco, omnium oculi in Carolum Quintum intenti essent, quomodo tantae victoriae nuntium ex cepturus esset, nullam gestientis laetitiae aut insolentiae significationem ullo dicto aut gestu elatiore praebuit, sed prohibitis etiam publicae laetitiae signis usitare edi solitis, recta in templum, ut Deo ob tantam victoriam gratias ageret, se contulit, ac sequenti die eucharistiae sacramentum sumpsit, et septem dierum supplicationes sosenues indixit: ut Deo soli tautam victoriam se acceptam referre testaretur: ac ut communi multorum voce hoc Dei beneficium celebraretur. Regum vero in aula sua legatis


page 318, image: s334

grarulantibus respondit: Se Dei erga se benevolentiam agnoscere et optare, ut hac victoria ad pacem et tra nquillitatem orbis Christiani recte constituendam, et bellum contra nominis Christiani hostes gerendum salutariter uti possit.

CAP. XXVI. DE PIETATE ERGA PARENTES et cognatos.

SUMMARIA.

Caroli Magni. CArolus Magnus Imp. matrem Bertradam, aut (ut alii vocant) Berthram sic coluit, observavit et amavit: ut numquam cum ea litigium suscepisse dictus sit, nisi ubi divortium faceret cum filia Desiderii regis Longobardorum.

Cunradi Imp. Conradus Henrici IV. Imp. F. ersi a patre regia dignitate privatus esset, et multos animadverteret de patre parum honesteloqui et sentire: tamen ipse sic patrem amavit, ut horum nihil ad aures sibi deferri passus sit. Et licet pater illi, et ipse patri invicem acerrime adversati fuissent: tamen patrem semper suum Dominum et Imperatorem vocavit.

Henrici V. Imp. Henricus V. Imp. cum Pontificis suasu adversus patrem Henricum IV. iniustissimum bellumgereret, et iamiam pugnaturus esset, etiam utraeque acies initium pugnae exspectarent, victus est paterna charitate, et suos a pugna abduxit, ac patri iussit exercitum tamquam Imperatori parere, si modo vellet oboedientiam praestare Romano Pontifici. simliter oboedientiam et reverentiam se exhibirurum. Nec posse interfectorem partis sui fieri, ostendit coram omni exercitu.

Henrici VI. Imp. Henricus VI. Imp. tanta charitate fuit in fratrem


page 319, image: s335

Philippum, ut illi datret coniugem Erinam, regis Graecorum filiam: donavit et illum Thuscia, et aliis regnis amplissimis.

Philippi Imp. Philippus Imp. multum dilectus fuerat ab Henrico VI. Imp. fratre sito: sed Philippus fraternam charitatem longe atdentius exercuit, dum filiolum Fridericum II. Imp. ab ordinibus Germaniae protegeret, tandem pro illo animum funderet ac se regno exueret.

Caroli IV. Imp. Carolus IV Imp. ubi Gulielmus Dux Iuliacensis Wenceslaum Ducem Brabantiae fratrem in praelio superasset, et captivum aliquandiu detinuisset, nec minis nec precibus deterritus, ex carcere liberate vellet: profectus est (maximo amore fratrem captinum prosequens) Aquisgranum, et in comitatu habuit undecim Episcopos, novem duces, decem comites, octuaginta tres equites, ac maximam multitudihem hominum, et fiatrem liberavit absque omni exactione.

Alberti Imp. Robertus Imper. Annae sororis, quae nupserat Gulielmo Duci Bergensi, precibus et summa pietate motus, Adolphum Ducem Bergensem, qui patrem suum incarcerarum servavit, proscripsit. Mox ubi Adolphus se proscriptum intellerisset, resipuit, ac patrem ex carcere dimisit.

Leopoldi Ducis Austriae. Leopoldus Dux Austriae, mira pietate Fridericum Pulchtum Caesarem Rom prosecutus, aliquoties proeo fortissime contra Ludovicum Bavarum Imp pugnavit, et ipsum fugavit. Ceterum captus Fridericus a Ludovico, nulla re affici poterat, ut laetitiae aliquod signum ostenderet: sed subtristis et maestus defratris adversitate vixit. Necromantiam etiam in auxilium vocavit, ut duntaxat liberaret captivum fratrem Fridericum: ac numquam Ludovico Bavaro, etiam liberato Friderico, reconciliati voluit, sed ad extremum vitae usque illi adversatus est.

Henrici Ducis Brunsuicens. Henticus Dux Brunsuicensis, ut ulciscererur fratris mortem Friderici electi Rom. Regis, qui truci datus fuerat insidiis archiepiscopi Moguntim: omnes arces quas habuit, oppignoravit: collectoque insigni exercitu in hostis terras irrupit, ac multos prostravit.

Maximiliani I. Imperator. Maximilianus Imp. filius pientissimus in defunctum patrem Fridericum III. Imp. imperfectum sepulcrum a patre, summa cura annis pene ducbus de triginta elaborare et perfici curavit, erogatis plus quadragiura milib aureis nummis.


page 320, image: s336

Friderici III. Imp. Fridericus III. Imp. mira pierate prosecutus est Maximilianum F. captum enim a Brugensibus, et incustodia novem menses detentum, liberavit. Cum nonnullis Imperii Principibus advenit, adducens triginta duo milia militum, Gandanum obsidens: filium redemit, ac ex faucibus persidorum Brugensium eripuit, atque in coniuratores severiter animadvertit.

Caroli V. Imp. Carolus V. Imper. unicum fratrem Ferdinandum tanta charitate complexus est, ut ei totum patrimonium Maximiliani Caesatis reliquerit. et eum in flore aetatis Regem Romanorum et Caesarem designarit. Et ad Bohemorum Paunonicorumque regnorum sceptra consequenda, auctor, adiutor, auspex fuerit: sed et Imperium illi eximia et obstupescenda liberalitate donaverit.

CAP. XXVII. DE PODAGRA.

SUMARIUM.

Alphonsi Arragoniae Regis. ALphonsum Arragoniae Regem cum quaereretur ab eo quare podagrici loquaciores essent, ita io catum accepimus, podagricos pedum vitio afflictos, ambulare non posse: ideo lingua, velut ambulatione quadam eos crebrius uti solere. Ad haec non illepide adiectum. Ennium cum podagra labotaret, tunc bene et copiose poetari consuesse.

Ennii Senensis. Ennius Senensis qui Ecclesiae Grossitanae praefuit, anteq Pontificatum accepisser, in Petrum de monte Licino non in celebrem Astronomum, qui cum podagraretur, incidit, atque abeo, dum alteram post alteram fabulam recitat, diuretentus, dum transeuntem norum quempiam vidisset, Age, inquit, ô amice ausculta hunc podagricum. Nam meae audiendo aures ambae obrusae sunt.


page 321, image: s337

CAP. XXVIII. DE POESI.

SUMMARIUM.

Alphonsi Arragoniae Regis. PHilelphum Poeram ad se Satyras diutissime evigilatas deferentem, illasque canentem, ac prope agentem, non prins quam militiae honore decoratum, praemiisque auctum remisit Alphonsus Rex Arragoniae.

CAP. XXIX. *p*o*l*g*???*p*a*g*m*o*s*g*n*h.

SUMMARIUM.

Henrici IV. Regis Galliae. CUm honori velisicari Regio Iulius Pontifex diceretur, non tantum otii superfuisse D. Petro aiebat, ut res Claudii Caesaris, aut Domitii Neronis, quae ad se nihil attinebant, curaret. Regius Sartor sua opinione manuarias operas probe faciendi doctissimus artifex magister, vanam scientiam, quam scriptis prodit, Regi Henrico IV. Galliae offert, inquiens se neque legere neque scribere posse, nihilominus composuisse librum, quo in manuariis totius Galliae operis modos optime doceret ille cum vidisset librum, ad cubicularium inquit: abi quaesitum Belleuteum, qui vestitum faciat, cum sartor meus in regulis manuariis occupatus sit.

CAP. XXX. DE PONTIFICE.

SUMMARIUM.

Friderici Imp. FRiderico Rom. Imp. Amadeus Dux Sabaudiae, quem clerus apud Basileam congregatus Eugenio IV. a summo pontificatu deposito, in illius locum suffecerat, Felicemque


page 322, image: s338

Papam V. vocaucrat, filiam quam domi habebat viduam iuvenem et forma praestantem in matrimonium obtulit. Simulque dotis nomine auri nummum ducenta milia, si Eugenio relicto Perri successorem appellaret Horrult Caesar minimeque sacramento suo, Ecclesiae sacramenta foedare voluit. Atque ad suos conversus, vendere, inquit, alii pontificalia solent, hic libenter emar, si reperiat venditorem.

CAP. XXXI. DE PRAECEPTORIEUS Principum.

SUMMARIA.

Philippi II. Regis Hispaniae. PHilippus II. Rex Hispaniae Praeceptorem suum Iohannem Martinum Silecionem promovit ad primatum Eccesiae Hispanicae.

Caroli V. Carolus V. Imperator promovit Praeceptorem suum ad Pontificatum.

CAP. XXXII. DE PRAEEMINENTIA.

SUMMARIUM.

Ludovici XII. Regis Galliae. ANnae Reginae Ludovico XII. rEgi Galliae, de despondenda filia Carolo, Maximiliani Caesatis nepoti, Itane vero tantidem esse putas, praeesse Britanniaeminori obnoxiam filiam Gallicis Regibus: quanti nuptam potentissimo regi una nobilissimi Regni commodis frui? Visue, inquit, clirellas asini ephippiis equi praeferre?


page 323, image: s339

CAP. XXXIII. DE PROELIO CRVENTO.

SUMMARIA.

Constantii Imp. APud Hesperios de Imperio dimicaturi Magnentius et Constantius connenere. Alter virtuti suorum confisus, alter numeroso exercitu subnixus: qui cum in proelium descendissent, tam obstin atis animis uterque exercitus depugnavit, ut neuter pedem referre voluerit, donec Magnentiavi ex triginta milibus qui in acie steterant, ad sex milia redacti essent. Victor autem Constantius ad triginta milia e suis desideravit.

Hismaelis Sophi. Calderanis in campis ad Chorim Hismael Sophus Persarum Rex cum triginta milibus equitum sine ullo pedestri subsidio adversus Selymum Turcarum Imp. qui supra centum et quinquaginta atmatorum milia habebat, collatis signis confligere ausus est. eo quidem eventu ut dextrrum cornu equitum Turcarum primis caesis, ac mox aliis atque aliis fusis, profligatisque usque ad subsidia propulerir: sinistrum vero cornu ita attenuarit, ut supra tertiam parrem Turcae desiderarint. Asappos praeterea, qui in media acie constiterant, magna strage edita protrivit, tormenta occisis eorum magistris et liberatoribus cepit, et continenti cursu ad subsidia usque ubi Selymus cum Ianizaris erat, pervenit. Sed cum Turcae tomenta omnia in victrices copias disploderent, et magnam eearum stragemederent, quadrato agmine ac lentogradu se recipere coepit Hismael, Turcis relicta victoria, sed ita, ut supra triginta militum milia amiserint, desideraris e Sophiano exercitu tantum tribus milibus.

Selymi Turci. Idem fere accidit biennio post ipsi Selyno, cum Campsonem Gaurum Memphiticum Sultanum acie devicit. Nam cum Mamaluchi vix duodecim milia numerum implerent, innumerabiles Turcarum copias adoriri ausi suur: sed multitudine superante, ita devicti sunt, ut cum mille e suis tanrum desiderariut, in Turcarum partibus tria milia amissa sint.


page 324, image: s340

CAP. XXXIV. DE PROELIO UBI CLADES aequata.

SUMMARIA.

Francorum et Saxonum. SAxones internecino in Francos odio cum ad belli societatem Westphalos perduxissent, ac utraque gens a Francorum Imperio aperte defecisset, bellum illis indictum ac exercitus contra eos eductus, brevique praelio decertatum: in quo cum Saxones peditatu superiores essent, maioreque ira pro vindicta, quam Franci pro Imperio pugnarent, Francicus equitatusse Saxonum aciei circumfudit: qui ne a tergo circumventi opprimerentur, conversis signis converti viam sibi per medios hostes, multis illatis acceptisque vulneribus fecerunt, ac in castra sita se recepere pare sua, hostinumque strage.

Danorum et Anglorum. Inter Danos et Anglos septies uno in anno dum Aluredus Anglis, et Agnerius Dacis imperabat, pari conditione certarum: pati eriam periculi gloriaeque eventu Idem eis accidit, dum Canutus Danorum Rex erat, et Anglorum Edmundus, In septem primis proeliis caesorum numerus non refertur, in duobus ultimis ad viginti milia utrinque desiderata.

Philippi Mediolanens. Philippus Vicecomes Mediolanensis cum ad summam hostes Venetos adeptus esset, instructa diligenter acie, pugnae potestatem fecit: nec derrectantib. certamen Venetis statim utrinque concuisum: Pugnatum a meridie ad vesperam maximo imperu et ardore; post longam atque acerrimam dimicationem abutrisque signum receprui datum, et aequo marte a praelio discessum. Post aliquot autem annos ibidem, ac inter eosdem praelio iterum decertatum: et cum utraque pars acerrime depugnasser, neutro adhuc inclinante fortuna signum utrinque receptui datum.

Gastonis Foisseri. Galli Gastone Foissero Duce, die Dominica Christiresurrectionm dicato, prope Ravennam, cum Hispanorum et Pontificiorum copiis confligentes: etsi egregiam de veterano exercitu et Africae domitore reportarint, pari prope clade affecti fuere.


page 325, image: s341

Ataidi Lustiani. Ataidus Lustianus cum in excursione quadam quadringentis equitibus, et turma equitum stipatus, portis Almedinae civitatis appropinquaret: hostes incautos quos et imparatos aggredi cogitarat, patefactis portis pugnae faciunt potestatem. Proelium itaque (quia omnes concupiebant) statim singulari audacia utrinque commissum. Lusitani primum ab hostibus loco pulsi, dein resumptis animis acriter in eos gradum intulere, sic redintegrata pugna, et in multum temporis spatium protracta, tandem utrinque libenter neutris victoria parta, a proelio discessum.

CAP. XXXV. DE PROELIO INCRVENTO.

SUMMARIA.

Belisarii. SAlomon a Belisario in Africa cum imperio relictus, uno in proelio ad quinque milia Maurisiorum trucidavit, nemine e suis inter cadavera reperto: et Bellisarius ipse cum Hunnis, qui ad Byzantium usque praedabundi ex currerant, congressus, quadringentos interfecit, ceteris in fugam versis, suos autem omnes incolumes reduxit.

Scanderbegi. Castriotus Scanderbegius contra Turcas vincere solitus, in Aemathiis campis inito cum illis proelio, triginta milia trucidavit, sexaginta tantum e suis desideratis.

Caroli Martelli. His felicibus et portentosis proeliis annumerari rite potest illud, in quo Carolus Martellus apud Turones formidabiles antea copias Saracenorum occidione delevit. Adeo enim egregie et feliciter dimicavit, ut cum ex hostibus trecenra septuaginta quinque milia caesa fuerint, mille tantum et quingentos e suis desidrarit.

Menesii Menesius ab Emanuele Lusitanorum rege Arzillae in Africa praefectus, hac gloria belli non fraudaudus. Is enim cum Mauros magnas copias coegisse, et magnum provinciae damnum populationibus inferre audisset, educto praesidio, adiunctisque ex aliis urbibus, quae Emanueli parebant, aliquot equitum turmis propere ad hostes contendit: quos


page 326, image: s342

cum assecutus esset, tanta vi triplici acie est adortus, ut vix rentato certamine in praecipitem fugam se conieccrint: eos ad octavum usque milliare insecutus, quamplurimos trucidavit cepitque, e Lusitanis nullus desideratus.

CAP. XXXVI. DE PROELIO-DIUTURNO.

SUMMARIA.

Theodorici Francorum Regis. THeodoricus Francorum Austrasianorum Rex cum Irminifrido Thuringorum bellum gerens, apud Cuniberg in pugnam descendit: ubi tanta animorum ferocia utrinque decertatum, ut proelium per biduum dubium et anceps fuerit, tertia die Franci fugatis hostibus victoria potiti sunt.

Lupi Foroiuliensis. Lupus Foroiuliensium Dux contra Auaros, qui Grimoaldi Beneventani partes tuebantur, bello suscepto rem ad proelium deducere festinavit, in quo quatriduo est cruento marte, et summa animorum pervicacia dimicatum. Primi diei pugna Lupianis prospera fuit: postero die aequo marte a pugna discessum: tertia luce maiore utrinque vi concursum, Auarisque ad montes compulsis, eorum castra ab hostibus capta sunt et direpta: quarta luce Auari novis copiis confirmati, Lupranos adorti sunt, quos interfecto eorum duce egregie vicerunt.

Hunniadis. Ioannes Hunniades contra Amurathem, secundum Turcarum Imp in Bulgaria inito proelio pertriduum integrum dimicanuit: primo die ac secundo victoria cessit Hungaris, qui Turcas hostes caedendo sternen doque ad castra usque compulerunt. At dum Hunniades prospero successu elatus, tertio die Amurathis castra expugnare conatur, Mahomeces filius qui ad proximum quendam tumulum extra aciem se receperat, quadraginta lectissimorum equitum milibus stipatus, Hunniadem paternis castris haerentem tanta vi atque


page 327, image: s343

impetu est adorrus, ut post ingentem stragem aegre sit cum paucis e periculo ereptus.

Selymi Turci. Pugna ad Mathaream sexto ab urbe Memphi lapide capta, et in ipsa urbe redintegrata inter Selymum Turcarum Imper et Tomumbeium Aegypti Syriaeque Sultanum, hac parte etiam memorabilis censenda. Ab hora enimk quarta ad occasum solis inpatentibus campis duravit, nec ulla copiarum pars exstitit, quae diversas pugnae vices alterna forte non tulerit, adeo victi victoresque mutua atque implacabili rabie efferati pervicacibus animis decerrabant: e qua etsi Mamaluchi victi discesserint, tamen nequiquam ob adversum casum animum demittentes, in Memphi egregie Turcarum impetum diu sustinuerunt: siquidem pugnatum ibi est continenter duobus diebus ac noctibus ancipiti marte: tertia die Mamaluchi, quamvis numero pauci, et labore arque vigiliis confecti, tanta virtute pugnam redintegrarunt, ut Turcas ad multum spatium propulerint. Turcis autem transfugarum indicio, in amplissimam plateam, in qua Mamuluchorum equi strati et frenati cum infirmissimo praesidio asservabantur pervadentibus, Mamaluchi circumventi pauci a multis, et fessi a recentibus terga verterunt.

Atabatibae Perurani. Atabalibas Gynacanae in perurana regione potentissimi regis filius, cum post patris fata a fratre Gnascare, qui aetatis praerogativa paternam hereditatem adierat, Quitonicum regnum obtinere non posset, inito cum intimis et familiaribus consilio armis extorquere decrevit, quod precibus impetrare nequerat. Cum itaque bello indicto populabundus ad Tumibanibam usque processisset, Gnascarem cum iusto exercitu advenientem obvium habuit, brevique in proelium descensum, ubi tribus diebus neutri adiudicata victoria continenter est dimicatum: quarto die Gnascarianis numero superantibus, et in defessorum locum recentes submittentibus Atabalibas magna suorum parte amissa, vivus in potestatem fratris devenit.


page 328, image: s344

CAP. XXXVII. DE PROELIO CITO CONFECTO.

SUMMARIA.

Caroli VIII. Francor. Regis. PUgna ad Tarrum in qua Carolus VIII. Francorum Rex adversus Venetorum et Insubrum copias ipsius in Galliam reditum prohibere conantes conflixit, in quadrante horae confecta. Itali enim magna vi et alacritate Gallos adorti adeo fortiter repulsi sunt, ut nec consistendi, nec aciem reparandi potestatem habuerint, sed semel pulsi (tam acriter instantibus Gallis) tantum in fugna salutis spem posuerint.

Obegnini Galli. Obegninus et Persinus Gallorum Duces, cum Ferdinandi Arragonii copias intra Terram novam, et seminariam proelio decerrare pararas offendissent, equitibus levi certamine dispalatis, ita acriter in pedestrem aciem defecti sunt, ut eam totam pene, priusquam Helvetii pedites in unam densati phalangem a fronte hastas inclinarent, perturbarint, et penitus dissiparint.

Persini. Idem Persinus cum Bernhardo Sanseverino, qui Arragoniorum partes sequebatur, prope Eubulum confligens, pene sine suorum vulnere semihorae spatio ita appositas acies profligavit, ut sese recolligendi, et certamen redintegrandi nullum spatium habuerint.

Helvetiorum. Helvetii contra Tramulium et Trivullium regis Gallorum Duces pro Maximiliano Sphortia bellum gerentes, ad Riottam pugna conserta sesquihorae spatio et memorabile proelium et gravissimum bellum confecerunt.


page 329, image: s345

CAP. XXXVIII. DE PRAESAGIIS.

SUMMARIA.

Cosmi Medicis. COsmo Medici Florentiae Duci, cum adhuc privatus esser, et nihil de Imperio cogitaret, praedixit Basilius mathematicus ingentis opulentiae hereditatem sibi portendi: quod in ipso geniturae horoscopo idem capricorni felix astrum mirabili conspirantium siderum aspectu irradiatum esset, sicuti olim Augusto evenit, et Carolo V. Imperatori Idus Ianuarias quinto cum ad principatum provehebatur, in ipsius villa Castellia suburbani tractus mira et plane prodigiosa, omnis generis florum ubertas cunctis stirpibus erupit: cum rigore pertinaci vicina praedia adhuc inhorrescere viderentur, et uni fere omnium Cosmiani horti ad adulti veris similitudinem singulari iucunditare florescerent. Haec praesagia dignitatem, quam postea nactus est, praemonstrare visa sunt.

CAP. XXXIX. DE FRAEROGATIVA.

SUMMARIA.

Alphonsi Regis Arragoniae. IN Calaciae obsidione cum adhuc essent et esset de Viriato Lusitano inter Alphonsum Arragoniae Regem et Panormitanum non iniucunda dissensio, quod ego inter Viriati laudes maxime praeferebam, quod cibum vestitumque quibus pastor aut venator uti consueverat, numquam postea deseruisset, licet Imperator et victor ille per continuos 34. annos consules exercitusque Romanos attrivisset, supervenit huic sermoni Simoninus Durrea purpuratorum princeps praefectus castris. Cumque locum, qui inter Regem et Panormitanum medius erat, equo invectus capere instaret: Rex vultu renitens prohibuit, asserens locum illum cum


page 330, image: s346

de literis aut cognitionis aetate ageretur non purpuratorum sed togatorum esse. Cessit ergo Simoninus. Rex vero ad Lusitanum suum reversus, Recte, inquit, nonnulli virum hunc Hispanorum Romulum appellarunt, recte item Romani eos, qui talem virum quamvis hostem interemissent, indignos proemio indicarunt.

CAP. XL. DE PRINCIPUM INNOCENTIA.

SUMMARIA.

Alphonsi Arragoniae Regis. ALphonsum Arragoniae Regem nonnumquam solum absque comitantium Pompa in cedentem vidimus. Cum ob hoc a plerisque argueretur, suadereturque ut more aliorum principum et ipse armatorum manustipatus graderetur: exhorruisse consilium visus est, atque dixisse, se quidem minime solum, ut isti crederent, sed innocentia associatum vadere, neque esse quod benenolentia civium fretus, quippiam extimescat. Alberto Austriae Duci, qui mortuo Sigismundo Caesare, cuius erat gener, regnum Hungariae ac Bohemiae cum Romano Imperio sufcepit, cum Princeps amore civium tutos esse oportere, idque solam innocentiam praestare diceret, et fida custodia, respondit socer, infortunium excludit.

CAP. XLI. DE PRINCIPIBUS DEPOSITIS.

SUMMARIA.

Chilperici Regis Francorum CHilpericus Rex Francorum ex nobili Meroveorum prospaia, commissa Pipino magistro equitum regni administratione, ut in luxu et otio viveret, quod curis laboribus et molestiis vacuus erat, fortunatum admodum et bearum se iudicabat: sed cum ad summum fehicitatis gradum sc


page 331, image: s347

evectum putaret, repente praecipiti ruina oppressus est. Missis enim ad Zachariam Romanum Pontificem legatis, Pipinus ut ipse cum proceribus iurisiurandi religione qua se regi devinxerat, solveretur, impetravit. Accessit ad hoc procetum favor, qui Chilpericum ut ignavum et socordem fastidiebant. His fretus regnum invasit, et quem antea regem adorarat, in monasterium detrusit.

Caroli Crassi Imp. Carolus Crassus Francorum eriam Rex et Rom Imperat. quod non satis fortiter normannis, qui Galliae oram gravirer afflixerant, resisteret: sed locum ad habitandum in Neustria, inita cum eis pace dederat, omnium ordinum consensu regno deiectus est. Ipse regia dignitate privatus, eo miseriae et infelicitatis devenit, ut quo familiam aleret non haberet, et ab Arnulpho, qui in eius locum suffectus fuerat, stipendia ad sustentandam vitam miser petere cogeretur.

Richardi regis Ang. Richardus Angliae Rex, eius nominis secundus, quod contra procerum et populi voluntatem quosdam infimae sortis et illaudatae famae homines rebus praefrecisset, affinitatemque Galliae Regis, quem Angli infensissimum habebant, hostem intempestive adperiisset: ab Henrico Lancastriae duce populo experente eaptus est, et in Londinianam arcem coniectus, ibique usque ad mortem asservatus.

CAP. XLII. DE PRINCIPIBUS POPULO CHARIS.

SUMMARIA.

Henrici Aucupis Imp. HEnricus Auceps, Saxoniae princeps, et Germanorum Imper. quod cinilia bella in Germania summo studio pacaverat, quadraginta Hungarorum milia deleverat, et tributum hosti dari solitum in pauperes et divinum cultum erogaverat: tantum omnium Germaniae populorum amorem promeruit, ut pater patriae communi consensu sit appeslatus.

Othonis I. Imp. Otho primus huius filius, quod collapsum Imp. Romanum erexit, et totam Europam pacatam reddidit, adeo


page 332, image: s348

populo cunctisque ordinibus carus fuit, ut amot mundi ab omnibus vocatus fuerit.

Edoardi III. Regis Angliae. Eduardus III. Anglorum Rex, ante Gulielmum nothum ranta publica laetitia ex Normannia rediens exceptus est, ut certatim pro eius felici principatu cuncti vota facerent: ita studia hominum incendebat omni genere humanitatis sanctimonia vitae et morumintegritate. Aequabilitas etiam legum quas condiderat, tam gratam et felicem eius memoriam reliquit, ut propter earum antiquationem multi bellici tumultus exorti sint.

Caroli Flandriae Comitis. Carolus Flandriae Comes, voluntati commodisque plebis omni popularitate et humanitate inserviens, alendis egentibus e fisco pecuniam deprompsit, ideo parens patriae a plebe nominatus est.

Eberhardi Duc. Wirten. Eberhardus Wirtembergensium Dux, ob lenitatem et morum facilitatem suis subditis gratissimus et acceptissimus fuit, et in hac parte laudis maxime sibi placuit. In sollenni principum Germaniae conventu cum semel esset, aliis suarum regionum dotes efferentibus, hoc uno ceteris se antecellere iactabat, quod omnes opes et munitas arces dignitudine et firmitudine superaret, se nempe in cuiusuis suorum subditorum gremio vel in vastissima solitudine somnum tuto capere posse.

Ludovici XII. Regis Gall. Ludovicus XII. Rex Franciae, quod parsimonia potius quam populorum expilationibus gauderet, et licentiam militarem edictis et poenis coerceret, ita populo placuit, ut post mortem patris patriae cognomine insignitus fuerit.

CAP. XLIII. DE PRINCIPIUBS POPULO Exosis.

SUMMARIA.

Gulielmi Ruffi Angli. COgnita guilelmi Ruffi morte, tantum ubique in Anglia gaudium exortum est, ut populus velut carcereaut vinculis solutus, templa adiret, ac vota Deo reddere perinde festinaret, ac si ille dies qui regis vitae extremus fuit, perennem patriae salutem peperisset, exosus cunctis regni ordinib.


page 333, image: s349

praecipue fuit, quod religionis omnis contemptor esset, alieni appetens, sacrorum direptor, et avaritia et saevitia infamis.

CAP. XLIV. DE PRINCIPIBUS DIVINITUS custoditis.

SUMMARIA.

Iacobi VI. Regis Scotiae. IN Scotia, dira profecto nec satis deuovenda fratrum Comitum, titulo de Gauris molitio in Regem suum, non longe a caede regia abfuit, illis necis paternae probrum (pater enim damnatus crimine lesae maiestatis securi publicas poenas dederat) diutina ultione diluere animo concoxerat, sic ulcus insaniem erupit, atque regis interficiendi hoc capiunt consilium, ut regem in privatam suam arcem incomitatum et abaulicis semotum avocarent, colore quaesito, percontandi videndique hominis, qui ingentem thesaurum defossum sciebat, iunior Gauricus Regem per avia et nemora venantem adoritur, abductum a satellitio et corona occurrit senior Gauri cus fortuito convivio excipit, quo peracto regi suasum facit, ut in arcis intimos recessus abiret, ad hominem de thesauro inquirendum, quem inpenitissimis penetralibus, ne cuiquam aurum proderet asservabant. Scotorum Rex qui quo est candore et aequanimitate, suos indigenas metitur et pares esse cupit, nihil subesse doli cogitans, solus fratres perdinortia et recessus sequitur, ubi ventum est in latibulum, conviciis lacessunt, paternae mortis probro insultant, adesse diem quo ulciscantur; hem? qui aurum sitis, ille est thesauri conscius, ostenduntque lixam oculis trucem, corpore immanem setis rugisque terribilem ad caedem regiam ex aviis montibus accitum. Iunior Gravius faucibus lacobi admoto pugione mortem minatur, quem Rex efferatum demulcere sic enititur, hem? rogo quia solatium paternae necis, insanguine meo, me nondum adulto nec conscio genitor poenas dedit, ego in utrumque mansuetus et munificus, fisco bona addita ultro remisi, familiam vestram meliori sorte beavi, vobis a Deo Rex sum constitutus, homo es, a tebuman ???bil alienum puto, sacro fonte


page 334, image: s350

Christo regeneratus es, cui ingen ita humanitas nec lanienis credo assuetus et educatus, ad trucidandum dolo et insidiis, inermem principem, quid caedemea proficies, sunt mihi liberi qui non inultum ferant, gentem velstram perditum ibunt, ac radicitus exscindent, eamque indelebilis infamia aeternum dehonestabit, infectum scelus unas, revertamur inoffensi, fidem obstringo me nusquam ulturum: Hac blanda Regis oratione, quantumvis ferox et immane spirans Gauricus, metu diriguit, ac totis artubus ita contremuit, ut vibrare lacertum aut ictum stringere manus tremula haud potuerit, Gauricus Senior, Ducem de Lennox ceterosque sed paucos Regis comites, nugis fallebat et semonibus morabatur tremens sicarius iunior, dum interferrum et caedem nutat, sic cum Rege captiu o paciscitur, ut cum barbaro quietus immotusque maneret, nec per speculam aut fenestram vociferatione suos inclamaret, donec frattem natu maiorem consuleret, egresso sicario Rex cordatior factus, barbaro imperat, ut fenestram aperiat, id facere veritus religioni iurisiurandi, redit paulo post iunior Gauricus, rursus mortem minitans funemque sericum ostendit, quo vinctum Regem trucidet, cui rex fortiter et intrepide, mentiris sceleste proditor, vincula non patiar, liber vixi, haud servus vinctusque moriar, inruitus Gauricum stringere mucronem manu una inhibet, altera ingulum sicarii premit, ille vi et contentione regem constrictum concutit, utrique impliciti simul colluctantur, donec Rex perfenestram proditionem inclamat. Extemplo Dux de Lennox ceterique regii comitatus, qua Rex crat ingressus properant, sed prtis obstructis malleos, bipennes, ascias, et secures ad confringendas seras exspectant, interea Rex et sicarius vicissim impliciti se volutant, et quamvis corpore et virib. superior, animo tamen fracto et manu tremula, barbarum agrestem in auxilium caedis Regiae advocare cogitur, qui aeque territus iurat a Deo inhiberi: interea dum infrangendis portis mora fit longiot, Ramseius adolescens qui peracto au lici obsequii tyrocinio. Regi in venatione comes erat, observavit aliam esse restudineam scalma, qua in cubiculum ubi Rex premobatur, conscendebatur, tum sibi facto aditu Regem humi stratum, et cum proditore innixum offendit, acciptrem loro vinctum deponit, et Gauricum stricto mucrione circa ilia Rege monente (quod impenetrabili


page 335, image: s351

chlamude pectus munitum haberet) reperitis ictibus transfigit: memorabile est Scotum Regem, in ipsa leti lucta dum Gauricum constrictum manibus premit, pede accipitris quem in deliciis, neevolaret, strinxisse lorum. Ratus Senior Gavircus Regem a fratre et barbaro strangulatum, et interemptum, adest Casside et lorica accinctus, manibus geminum ensem vibrans, ut infectum scelus vidit, fraterna caede exasperatus, et infurias actus septem aut octo aeque efferatis famulis septus, Regem cum liberatore Ramseio, Thoma Ersekin doctore medico occisurum iurat. Rege addente animos Ramseius medicum transfodit comitem, famulitiumque omne infugam vertit, Dux de Lennox, Comes de Mar ceterique Regis comires, dum fiustra portas confringere et scalis tabulatum scan dere nituntur, eccetam praesenti fato Rex ereptus, proditotum sanguine, pulvere volutarionis sordidus, flexo poplite Deo servatori gratias agit, Comitum Gauricorum morte per oppidulum sparsa, cives tumultuantur ac feroces castrum cingunt, ignari insidiarum, exhausti defunctique a rege periculi, qui ubi per speculam se conspicuum fecit, domum quieros dimisit, Urbano praetori sceleris omnem seriem Rex narrat, castrum et cadavera custrodiae tradit donec per summos magistratus deproditione constituatur indicium, arcis recessus, anguli, latebraeque ex cussae, numquid in eis vestigia consciorum invenitentur, marsupium maleficorum, diris et devotionibus, praestigiis, sortibus, amuleris, fascinis, barbaricis vocibus, scriptionibusque infertum repertum est, quod perpetuo gestare Comes solebat, quo se audentiorem securioremque, imo leti depsectorem iactabat, rege incolumi, undique equites peditesque adsunt, pro eius liberatione superis decretae supplicationes publicae.

CAP. XLV. DE PRODITIONE PUNITA.

SUMMARIA.

Cannacarii Cameracens. CAnnacarius Cameracensium et Atrebacensium regulus. vetustiss mageneris nobilitare tumens, Clodionis


page 336, image: s352

Regis Franci abnepotem se praedicabat, et iure ac legibus Francorum regnum adse pertinere asserebat. Ipse, fratresque largissimae mercedis spe regi proditi, eiusque iussu necati: proditoribus, ne exemplo prodendorum regum iudicio Ludovici Regis sanctum haberi posset, munera, quae aurea dari conventum fuerat, adulterina data.

Theophili Imp. Constantinop. Leo Armenius Constantinop. Imp. a quibusdam coniuratis in aede sacra Byzantii cum esset trucidatus, in eius locum Michael Balbus surrogatus est: quo mortuo Theophilus eius filius ad Imperium evectus est, qui Imperio potitus toto senatu in regiam vo cato, eos qui patri ad Leonem tollendum operam navassent hortatus est, ut a ceteris secederent. Illi cum alacriter fecissent, ad praefectum rerum capiralium conversus, iubet cos ilico abripi, et merito supplicio affici.

Balduini Hierosol. Damasco Syriae urbe a Christianis obsessa, cum Syri quidam proceres, quibus Balduinus Rex fidebat, a Damascenis corrupti muneribus consuluissent, ut exercitus ad alteram urbis partem traduceretur: Damasceni locum statim occuparunt, et hac occasione Christianos ab aquatione et commeatu prohibuerunt. unde fame et siti laborantes obsidionem solvere, et re infecta discedere coactisunt. Damasceni vero proditorum opera obsidione liberati, adulterinam moneram in praemium navatae operae dederunt.

Damascenorum. Boiares, qui sunt exordine optimatum in Moldavia, cum multitudinis studia in Petrum Moldavum apud Peram Ligurum coloniam exulantem verterentur, et contra nobiliras quemcumque alium praeferendum putaret, nequaquam temere meritas poenas pertimescens, si iratus et saevus ab exilio vocaretur. Sed Boiares ipsa populi multitudine, autho ritate atque opibus potentiores, adolescentem Moldavum nomine Alexem, regiae stirpis, qui in Podolia inops exularat, celeriter evocant, principemque constituunt: et ne Petrus Turcarum armis reduceretur, legatos Byzantium mitrunt, postulantes ut Alexes regii sanguinis, uti omnium expetitus votis et publico consensu Rex acclamatus, Solymanni liberalitate confirmetur: sed praeoccupatis purpurarorum voluntatibus occultis, magnisque muneribus a Petro, suisque fautorib legati nihil efficere potuere, et Petrus cuius saevitiam tantopere horrebant, in gratiam praeteritorum abolita memoria


page 337, image: s353

a Solymanno recipitur, regiisque ornatur insignibus. Tum Boiares metu perculsi summo concepto scelere obtruncandi Alexis consilium desumunt: caput abscissum Petro afferunt. Arrisit is exoptata dona ferentibus, placatique animi speciem praebuit, cum diligentiam maturati beneficii simulata oratione laudasser. Sed non multo interiecto tempore, Boiares circiter viginti alius alia de causa comprehenduntur, et securi percutiuntur dignas suae perfidiae poenas exoluentes.

CAP. XLVI. DE PRODIGIIS ANTE CLADEM.

SUMMARIA.

Ludovici Pii. LUdovico Pio imperante circa solstitium aestivum in horrenda et subita tempestate fragmentum glaciei in Burgundia simul cum grandine decidit: cuius longitudo pedum quindecim, latitudo septem, crassitudo vero duorum, et acies cruore madentes concurrentium militum in aere conspectaesunt. Paulo post in Hispaniae finibus multa damna incendiis, vastationibus et tapinis a Saracenis illata, ab illis Roma obsessa. Normanni totam oram maritimam infestarunt, Ludovicum armis invadunt filii, et imperatoriam dignitatem deponere coegerunt.

Scanderbegi. Ante proelium in Aemathiis eampis a Scanderbegio prospere factum, vulturum, aliarumque avium magna undique affluit multitudo, maximam Turcarum cladem, quae post unum aut alterum diem secuta est, praesagiens, quae viginti millium numerum excessit. Aliis etiam ostentis fuit praenuntiata. Sub veris enim exitum sanguinem pluisse a multis est comprobatum.

Beneventanorum. Anno 1461 in campis, qui inter Beneventum et Apicium iac ent, foedum certamen fuit inter coruos et miluos, progno sticon futurae ad Troiam pugnae, bis pugnatum. In primo certamine milui superiores fuere, impetu ac viribus in hostes


page 338, image: s354

illati: in secundo certamine corui plenam reportarunt victoriam arte et astu miluorum impetum eludentes. Milui visi sunt Gallos significare, corui Italos. Initio siquidem pugnae fortuna Gallis arridere visa est, fugatis magna ex parte hostibus: sed perculsam aciem itali reparantes a victoribus victoriam extorsere.

Scotorum. Circa annum 1237. calendis Maii, visae sunt in caelo apud Anglos variae hominum formae velut instructis aciebus cruento marte dimicantes, quod portentum inges pluviae secutae sunt, quae omnia aquis restagnantibus opplevere. Securus est tumultus Wallicus et bellum Scoticum Gallicumque, et ad Damiatam Aegypti Angli quam plurimi occubuere.

Caroli VIII. Galli. Ante Caroli VIII. Gallorum Regis in Italiam adventum, in Apulia tres soles visi in medio caelo multis nubibus circumfusis cum horrendis fulguribus et rontruis. In agro Aretano per multos dies visi ksunt in aere innumeri cataphracti validissimis equis insidentes, tremendusque tympanorum et tubarum sonitus auditus est.

Iacobi Scoti. Iacobus Scotorum Rex, huius nominis quartus, cum in Ludovici duodecimi Gallorum Regis gratiam Anglis bellum movisset, et eo confidentius in Angliamirrupisset, quod Henricum VIII. Angliae regem in continentem cum delecta iuventute traie cisse sciebat, apud Floddon in finibus utri usque regni Surreium Anglorum ducem obvium habuit, pugnam depescentem. Cum autem de proelii ratione cum ducibus disputaret, lepus e praetorio prossiliit, ac mille petitus relis, per mediam stationem intactus evasit. Quin et mures noctu ante proelium lorum galeae, fibulamque corroserant, et vela interioris tabernaculi sub auroram sanguineo rore conspersa v isa sunt conserto proelio ita a Surreio victus, ut ad octo milia Scotorum caesa sint, totidem ferme capta. Omnia signa militaria relata. castra expugnata et direpta, rege ipso in media suorum strage trucidato.

Marignianorum. Ante proelium Marignianum apud Gambalotum vicum Insubriae meridiano tempore duo equites humana maiores effigie inter se concurrere in aere visi, victoremque eum qui ab Galliae regione venisse videbatur, alterum continuo profligasse frequentes agricolae confirmabant. Quod


page 339, image: s355

prodigium certissime Gallorum victoriam, quam paulo post de Helvetiis reportarunt, designavit.

Comitis Ludensis. Cum Ludensis Comes in civili bello Gallico Norrum obsidebat. supra civitatem Pictaviensem in aere apparuere ignes, quasi flammae cum fumo e tormentis exeuntes, et aliae quae formam sulcorum, cum ab aratro proscissi sementem receperunt, referebant. Bis hoc accidit, aliquandiuque duravit. Paulo post foederati urbem obsidione cinxerunt, quae illis detrimentosa admodum fuit. Secutum proelium ad Monconturrium, in quo a regiis devicti fuere: universa Pictonum regio postea ab utroque exercitu miserabiliter vexata.

CAP. XLVII. DE PROMISSIONIBUS.

SUMMARIA.

Sigismundi Imp. EXIGENTI promissa veterano militi cum diceret Sigismundus Imperator: At immoderata fuit petitio tua: Respondit miles, poteras negare cum peterem. Nunc sine turpitudine quod promislum est, rescindere non poteris. Tum Sigismundus, si ex duobus alterum me ferre oportet, levius rerum quam famae iacturam subibo.

Ferdinandi I. Imp. Ferdinandus primus Imperator non literis tantum ac sigillis, sed etiam nudis verbis promissa inviolate praesticit: ita ut exigenti promissa militi veterano: ersi initio immoderaram fuissepetitionem militis, dicebat: tamen cum opponeret miles, potuisse imperatorem tunc negare cumpeteret, ac nunc sine turpitudine, quod pollicitus esslet, rescindere non posse: statim responderit. Si ex duobus alterum me ferre oportet, levius rerum quam famae iacturam subibo. ac statim illi quod petebat praeberi iu sserit.


page 340, image: s356

CAP. XLVIII. DE IIS QUI PROVOCARUNT AD TRIbunal caeleste.

SUMMARIA.

Ferdinandi IV. Regis Hispan. FERDINANDUS quartus Hispaniae Rex cum iam quindecim annis regnasset, duos non obscuro loco natos perduellionis reos ex altissima turri praecipites dari iussit. I constanter crimen negarunt, sed nihil tamen profecere: cum autem ad suos clamores et ex cusationes aures regis occalluisse vi derent, ad dminum tribunal appellarunt et ad regem ipsum se convertentes, meminisse iubent. ut ad dies triginta iudicio se sisteret. Ferdinandus ea tunc nihili curans trigesima die cum dormire crederetur, exspiravit.

Philippi Pulchri Galli Regis. Cum Philippi pulchri Gallorum regis consilio et hortatu Clemensquintus Pontifex templariorum equitum religionem damnasset, atque eorum multos variis in locis supplicio affecis set, postremo ad eum adductus est eques Neapolitanus, qui conspectis in fenestra Pontifice et rege magna voce in haec verba prorupit: Saevissime Clemens tyranne, quoniam mihi inter mortales nullus iam superest, ad quem adpellem, pro graudi morte, qua me iniuste adficis, ad iustum indicem Christum, qui nos redemit adpello, ante cuius tribunal te voco cum rege Philippo, ut intra annum et diem vos ibi sistatis, ubi causam meam exponam. Intra id tempus mortuus est Clemens, quem brevi post Philippus sequuntus est.

Ferdinandi Castellani Regis. Ferdinandus Rex Legionis et Castellae, Sanctii filius, cum duos nobiles ex Carvaiallea familia inauditos occidi iussisset: illi defensionem sibi praeclusam, et praesentem mortem cernentes, Christo aequissimo iudici suam causam commendarunt, et ad ipsius tribunal intra trigesimum diem Ferdinandum regem citaverunt, nec vana provocatio apparuit: nam trigesima post eorum necem Rex ipse mortuus est.

Rudophi Austriae Ducis. Rudolphus Austriae dux equiti aurato cuidam graviter infensus eum apprehendi, et in sacco in clusum manibus


page 341, image: s357

pedibusque revinctum in profluentem proici iussit. Eques iam in saccum coniectus, non dum tamen inclusus, ducem qui ad spectanculum accesserat, in fenestra conspicatus, alta voce cla mavit: Dux Rudolphe ad tremendum dei tribunal intra annum te voco, ut causam assignes cur me immerentem ram acerba et indigna morte perimis. Dux eam citationem cum risu ex cipiens, intrepide respondit. Bene, praeito, ego tum adero, exacto prope anno dux in febriculam incidit, et appellarionis recordarus adstantibus dixit: Nunc mortis meae tempus instat, ad iudicium eundum, et ita accidit brevi enim post mortuus est.

Francisci Britann. Ducis. Franciscus Britanniae Armoricae dux, Aegidium fratrem a consiliariis laesae maiestatis falso accusatum, in carcerem coniecit. Ibi cum fame necaretur Aegidius, et fatalem horam prope adesse cerneret, aducoato ad colloquium monacho Franciscano, quem per fenestram carceris conspexerat, fidem ab co accepit, ut fratti renuntiaret, intra quadragesimum diem ad Dei tribunal se sistere oportere. Franciscanus cum ducem in finibus Normandiae invenisset, morrem fratris, eiusque ad summi Dei iudicium appellationem illi nuntiavit. Dux eo nuntio territus, ilico male habere cepit, et crescente in dies morbo ad condictum diem exspiravit.

CAP. XLIX. DE PRUDENTIA.

SUMMARIA.

Henrici I. Imp. HENRICUS I. Prudentissimus fuit Imp. ea saepius usus industria, ut furibus, latronibus, et aliis reis capitis


page 342, image: s358

vitam donaret: et id ob eam causam, ut eos reservaret, si utiles essent militiae, quo adversus Pannonas bellum gererent, atque ea ratlone host es vincerent.

Cunradi Imp. Singularis prudentiae fuit Conradus Rom. Imp. quivixit anno 812. Cum enim in eum conspirassent Arnoldus Dux Bavariae, Burckhardus Dux Sueviae. Eberhardus Dux Franciae Orientalis, Gibertus Dux Lotharingiae, et Henricous Dux Saxoniae: omnes sua prudentia vicit, et eo adegit ut cum co pacifice viverent.

Friderici Ducis Sueviae. Fridericus senior Dux Sueviae, princeps fuit einsmodi prudentiae, ut vix sibi patem habuerit: et suo saeculo ob insignem prudentiam maximi nominis factus sit. Obiit anno Christi 1105.

Wigberti principis Misniae. Wigbertus Princeps Misniae, henricum IV. Imp. ab Henrico Usilio fugatum, aliquandiu secum aluit. Et singulari donatus prudentia, pet legatos effecit, ut Henricus V. filius permiteret principatum suum ad Rhenum usque extendi, ex a se gubernari.

Henrici VI. Imp. Henricus VI. Imp acutissimae prudentiae fuir, et nomen sortitus est inter prudentes principes.

Leopoldi Ducis Austriae. Leopoldus Dux Austriae fuit admitandae prudentiae. Nam sua prudentia, duo summa capita Romani orbis, qui fuerant hostes capitalissimi, anno 1230. pacavit, et bella inter eos ex orta composuit.

Ludovici Bavari Imp. Ludovicus Bavatus Imp. Princeps longe prudentissimus, summae clementiae et pacis studiosissimus. Quod alii principes vix bello potuerunt efficere, hic sua prudentia admirabili confecit.

Friderici tertii Imp. Fridericus III. Imp. imperio tanta prudentia praefuit, ut quinquaginta tribus annis perpetuis, quibus rerum potiebatur, summa pax et otiumfuerit.

Eberhardi Wirtenberg. Cum Tubingam venisset sacrificulus qiudam, qui nescio quas reliquias, ut vocant, ossium circumferens, hoc praeconio eas populo commendabat, ut nihil a pestilentia periculi fore toto anno, his qui semel eas reliquias osculati fuissent, diceret: Eberhardus Princeps Wirrtenbergensis prudentissimus et gravissimus, non ferendam scurrilem impudentiam in contionibus iudicans, obiurgat aspere sacrificulum hunc. Is respondet se vera dicere, quia populus non det osculum reliquiis, sed vitro. Videas hic


page 343, image: s359

principem quidem prudenter cum impostore egisse, sed illum dolose respon disse.

Henrici VII. Imp. Henricus VII. Imp. qui et Lucembargensis dictus, tantae fuit virtutis sapientiae et prudentiae, ut in diuturno interregno, omnium principum suffragiis expetitus sit ad gubernationem, et sedandos ingentes motus italiae, ac Germaniae.

Signismunds Imp. Sigismundo cum Marchia Brandeburgensis et Moravia relinquerentur, in illis regendis dexteritas, iustitia, et singularis eius prudentia celebrata est: adeo ut Hungari ipsum accerserent, ac regem sibi praeficerent.

Eiusd. Narratur de Sigismundo historia admodum festiva. Ministrum familiarem habuit multis annis, in quem parum fuerat liberalis. Quamquam interim munifice entia et largiendo clarissimus erat Princeps: Porro accidit, ut cum amnem esset ingressus, equus ipsius meieret. Quod ubi vidisset minister, qui prope antecessit Caesarem, per iocum inquit: equi eandem esse naturam, quam et dominus haberet. Atque audiens hoc ipsum per occasionem Caesar, mirabatur, iu bebatque sibi indicare hoc dictum. Responder minister: in amnem urinam spargere equum, ubi iam antea aqua abundaret: sic et erga illos beneficum esse Caelarem, quibus iam antea adfluerent opes satis, nec haberent illis admodum opus. Animaduerit Imperator Sigismundus, perstringi se modeste, quod in ministrum iam veteranum nihil beneficii peculiare, aut eximii contulisset, et subiecit: Numquam quidem fibi bene merendi voluntatem defuisse: sed principum dona non illorum esse proprie qui ea mererentur, sed quibus sint destinata fato. Er idre comprobaturum se dixit, quam primum otii et quietis occasio tantisper daretur. Postea otium nactus Caesar. pyxides duas parari iussit, magnitudinis et formae eiusdem. In unam aurum, in alteram plumbum ponit, pondere eodem: et ministro advocaro praecipit, ut alteram pyxidem deligeret. Consternatur minister, librandomodo hanc, modo alteram tollit, nesciens utram potissimum debeat eligere. Tam dem eam aufert pyxidem quae plumbum continebat. Quod ubi conspexit ille, iam reclusa pyxide: aiebat Caesar: videri palam, non suam voluntatem, sed ipsius infortumium obstitisse, quo minus hactenus beneficium sit consecutus. Testatur sane hoc factum, prudenter considerasse Caesarem, felicem successum rerum a Deo contingere.


page 344, image: s360

Cunradi II. Imp. Conradus II. Imp. Princeps strenuus, et militaris disciplinae peritissimus, in qua ab ineunte aetate exercitus Rex electus est. Quamquam multos haberet rebelles proceres: tamen legelata, per universum regnum praecepit pacem publicam, et summa prudentia sedavit dissensiones.

Alberti II. Ducis Austria. Albertus II. Dux Anstriae Imp. Alberti I. filius, etsi manibus et pedibus aeger esset, atque contractus: tamen cum post patris obitum relicta functione Ecclesiastica (nam fuerat Pataviensis ecclesiae Canonicus) provincias prudentissime gubernaret, cognomento sapiens dictus est.

Frid. II. Imp. Fridericus II. Imp prudentia naturali praeditus erat insigni, et pronidentia omnes homines sui saeculi antecellebat, praeclarus arrifex in omni arte moechanica, si cui forte ingenium intendere licebat.

Eberhardi I. Ducis Witenberg. Eberhardus I. Dux Wirtenbergensis, per meram perspicacitatem atque sagacem investigationem acceptis subditorum suorum conditionibus, rerumque omnium fortunis cognitis, provinciae statum pronexit, ut florentissimam redderet. Unde prudentia Ducis obstupefacti subditi: quasi numen quoddam eum coluerunt, dicentes: Si Deus non esset Deus, nemo iure maiore Deus esset, quam nostet Wirtenbergensium Dominus.

Caroli V. Imp. Carolus Quintus Imperator delectatus est toto vitae tempore imaginibus virtutum Regiarum a Sole et Luna et motibus siderum sumptis. Ut Solin summo fastigio tardissime movetur, nec alius inopi, quam locupleti splendet: sic Austriacos Principes in summum imperii fastigium evectos, non praecipitare consilia, sed circumspecte et cunctanter agere, et lucem iustitiae ac clementiae suae, summis ac infimis pariter praebere decet.

CAP. I. DE PUDORE.

SUMMARIA.

Othonis IV. Imp. CUM Otho IV. Imp. Florentiae esset, et inter multas forma atque aetatis flore insignes feminas, Gualdratam


page 345, image: s361

Bertham ipse plurimum laudaret: puellae pater, qui aderat, Bellineionus nomine, obtulit facturum se, si ita a eius ferret animus, ut deosculandae puellae copiam haberet. Quod cum puella audisset, respondissetque, Nullius unquam se nisi qui vir suus foret, suavium accepturam: adeo modesto et verecundo Principi res ea placuit, ut indig num duceret, sine proe mio puellam dimittere. Itaque eam in matrimonium Guidoni Germano collocavit, viro non armis solum atque virtute, verum generis quoque nobilitate insigni: et totam eam val lem quaesub Consentini nomine in agro Aretino censetur, cum Comitatus honore, dono utrisque dedit. A quibus postea familia manavit, quae Comitum Guidonum nuncupata est.

Alberti Imp. Albertus Imp feminas pudicitia claras et illustres mire deamavit, et venerarus est, pudore et verecundia coniugali princeps illustrissimus.

Ioannis Regis Boem. Ioanni primogenito Henrici VII. Imp. filio, vix ephebo, ac pubertatis annos egresso, mox desponsavit pater Henricus puellam grandiusculam et procerae staturae Elizabetham Wenceslai senioris filii Otthocari, olim Regis Bohemiae, filiam neptem Rudolphi regis Romanorum: qua Spiram honesto comitatu adducta, et quia annos viginti superaverat, et corpore grandior esset quam sperabatur, ob fornicationis suspicionem diu nuptiae sunt dilatae. Puella vero innocens, morae impatiens, ubi hanc falsam intelligit suspicionem, denudato corpore interiori veste, regem Henricum adiit, stolaque unica tecta: Virginitatem meam, inquit, ô Rex, aspectu corporis mei, et examine honestarum approbabo matronarum, nec hinc pedem movebo, nisi sinistram de me suspicionem abicias: accersitisque matronis meam integritatem, quam falso violatam suspicaris, sinceram invenias. Timore itaque et verecundia perculsus Rex, inducere Reginam virginem non potuit, ut abiret: plurimum se excusans de concepta in se suspicione. Coactus itaque mittere pro matronis et obstetricibus illaesam ac inviolatam virginem deprehendit. Maturatae sunt igitur nuptiae, et sollenniter celebratae. Moxque postea Ioannes et coniunx coronati sunt in Reges Bohemiae a Petro Archiepiscopo Moguntino.

Maximiliani I. Imp. Maximilianus Imp. moriturus praecepit, ut mox sibi subligaculum indueretur, ne pudenda eius post mortem


page 346, image: s362

quispiam videret. Erat enim omnium mortalium verecundissimus, adeo ut nemo unquam ex cubiculariis viderit naturae opera exercentem: nemo etiam urinam reddentem, quam paucissimi medici, dum aegrotaret, viderunt: tantae erat verecundiae.

Henrici primi Imp. Henricus primus Imp. castitatem et pudicitiam ita coluit, ut in castris nullam impudicam mulierem ferret, cum pugnaret adversus Ungaros, et ea victoria potiretur.


page 347, image: s363