Camatheri Logothetae. CAMATHERUS Logotheta apud Manuelem Comnenum Imp. in delitiis fuit gloriosissimus, et bibulorum princeps. qui cum vinum avidissime et copiosissime ingurgitaret, tamen nullum in eo signum ebrietatis apparebat: sed quo largius bibebat, eo prudentius et consideratius loquebatur. Semel ingentem porphyreticam patinam quae ad duas choas capiebat, instar bovis inclinatus exhausit aquam repletam, semel tantum recepto inter potandum spiritu, inspectante ipso Manuele, a quo ingens praemium ex stipulatione accepit.
Ugoccionis Fagiolani. Uguccio Fagiolanus Pisannorum et Lucensium tyrannus, quaternos altiles capos totidemque perdices assos, item haedi clunes et elixum vitulae infarctum pectus praeter salsamenta recta in cena exedere solitus erat.
Alphonsi Regis Arragoniae. CUM Alphonsus Arragoniae Rex esset cum exercitu Tyburi, redditae sunt ei literae ab inclyro illo Mediolanensium Duce Philippo Maria in hanc ferme sententiam, Philippus Alphonso salutem. Adeo equidem cupiditate incredibili ad me unum aliquem e tuis interioribus aulicis mittas, fide ac probitate quam maxime spectatum, qui cum ea fiducia de rebus arduis loqui liceat, ac si tecum corm locutus essem. Vale Ex omnibus Regem Ludovicum Podium delegisse scimus, hic cum et literis manu Regis scriptis et signis secretioribus ad Philippum accessisset, primum iureiurando a Philippo adactum esse, ne quicquam eorum quae auditurus esset proferret. Deinde ut Regi quam citissime nuntiaret, sibi propositum esse utique fixum et immutabile, Regem ipsum ex se heredem facere, ipsique Putio in praesentia tradere paratum esse Regis nomine civitates, oppida, atque arces, quae quidem regionum militum praesidia qui in Gallia Cisalpina per id tempus sub Raimundo Buillio Regis Duce militabant, per quem opportune custodiri possent, tum magistratus tum iudicia, tum aerarium, tum introitus omnis penus ipsum Regi resignarurum, sibi duntaxat arcem Iovis et Papiae in adventum Regis reservaturum, et has quoque requirendi Alphonoso traditurum, nec omnino sibi adveniente Rege nisi Papiae redditus retenturum. Haec cum Putio maiora esse, quam ut in praesens transigi posse viderentur, ex Philippi quoque sententia ad Regem magnis itineribus contendit, Regique omnia, ut gesta erant, enarravit. Rex primo rei novitate admiratus, indoluit Philippi vises, quem honoris gratia patrem appellare consuesset, quandoquidem illum Venetorum armis oppressum, ita de regno suo instituisse arbitrabatur. Deinde ipsi Ludovico respondisse; Etsi Philippi regnum atque fortunae amplissimae ac locupletissimae sunt, non se quidem ambitionis sed gratitudinis causa illi auxilium praestare paratum esse. Scite se
omnia sua et vitam ipsam Philippo debere: sibi itaque Philippus habeat et civitates et bona sua: se quidem opinione celerius ex Tyburi Mediolanum cum exercitu ultro advolaturum, Iussitque tandem ut Putius quam celerrime rediret, Philippumque ad bonam spem sui adventus exhortaretur. Interim forti et constanti animo illum esse oportere, ac cogitare portius, quomodo Venetorum bona distribuat, quam quomodo sua ipsius largiatur. Sed quoniam sciret Philippum natura suspiciosum esse, mandatis adiecit, uti per omnia Philippo consentiret, proque illius voluntate omnia diceret ac faceret. Se quidem mox praesentem quicquid egissent, in melius non sine Philippi laude et laetitia reducturum. Ethaec quidem a duobus praestantissimis Principibus parabatur. Verum ego compertum et exploratum habeo, cum reliquis vero omnibus tum vel maxime principibus rerum futurarum adeo prorsus ademptum arbitrium spesque et cogitationes mortalium vanas esse, dum enim Ludovicus praemissus accederet, Rexque ipse proficisci pararet, Philippus mortem obiit, Alphonso herede instituto. Quo nuntio incredibili quidem dolore Rex (alioquin excellenti animo) consternatus est. Quod videlicet, gratitudinis, liberalitatis, ac virtutis materiam sibi praereptam in Philippi benefactoris interitu sentiret.
Wenceslai Boemiae Regis. WENCESLAUS Bohemiae Rex, qui propter morum integritatem et vitae sanctimoniam inter divos relatus est, filium habuit nomine Wenceslaum, vino et intemperantiae adeo deditum, ut inutilis regendo regno ab omnibus fuerit iudicatus, et concursu plebis apud Moraviam interfectus.
Henrici V. Angliae Regis. Henricus V. Angliae Rex, qui multis proeliis devictis
Francis gloriam, laudem et Francicum diadema acquisierat, filium reliquit stupidum et hebetem, neque res bellicas neque civiles multum curantem: qui non solum a Franciae regno, sed etiam ab avito ignominiose excidit.
Osumcassanis Regis Persarum. Osumcassanes Persarum Rex, qui ob Cappadoces, Armenios, Mesopotamios, vicinosque populos abse subactos Sorochum magni Tamerlanis nepotem Hierosolymitanum et Babylonium Reges superatos, aegypti Sulthanum metu ad foedus ineundum compulsum, magni cognomen assecutus: filium habuit Iacuppum turpido ingenio hominem, paternis amicis infestum, et ad regendum imperium non satis efficacem, a quo istae omnes provinciae, quas armis pater conquisierat, defecêre.
Matthiae I. Regis Hungariae. ARege Hungariae Matthia I. saepe auditum est, male facere huius aetatis historicos, qui regionum urbiumque nomina ad antiquitatem revo care contendunt: cum in urbibus non sit magnus, sed in regionibus maximus error deprehendatur, et fallacia. Nam si quis Gallorum Regem nunc nominet, quis non intelliget, non esse sub hoc vocabulo Franciam comprehensam, cum gens Gallorum et citra et ultra Alpes sita confusionem faciat Franciae, populos minime concludentem. Si quis autem Mysiae nomine Serviam nuncupârit: faciet nominis errorem cum duplex sit Mysia. Rasciam aetas nostra nominat et Thraciae et Mysiae partes. Hungariam ab Hunnis, et Auaribus appellatam, Pannonias Daciaeque partem habere intelligamus. De Poloniâ quid loquar, cum Germaniae et Scitharum partem complectatur: Schlavinia tam latae significationis nunc est, ut in Italiam
usque extendatur. Lingua enim regionum hoc facit. Austria ubi nova Vienna est, et Pannoniae, et alterius nationis obtinet portionem. In Italiâ, ubi via Aenillia est, quae latius patet continetque diversa, et Marchia alios habet fines, quam Picenus ager. Et ne omnia persequar (dicebat Rex) necesse est, ut novis nominibus, pro linguarum, Regnorum, Praefecturarum mutatione utamur. Nam nec hoc caret exemplo, dicente Plinio lib. 3. Gens Liburnorum iungitur usque ad flumen Titium, Pars eius fuêre Mentores, Hinmani, Encheleae, Dudini, et quos Callimachus Peucetias appellat, Nunc totum uno nomine Illyricum vocatur generatim. Sed de urbibus, et regionib. si quis ambigeret, legat Strabonem: ubi antiqua in nova transisse nomina comprehendet. Nam Ferrariam pro Muente et Bononiam pro Felsina, positas inveniret. Nunc et Imolam et Faventiam Cornelii Sempronii fora cognoscet, licet et Faventia et Bononia et in veteribus nomina frequententur, Fluentia in Florentiam, Patavium vero in Paduam declinarunt. Et quae Venetia ad Mantuam usque Strabone teste, extenditur: Marchiae Teruisinae nomine comprehenditur, sinibus diversis: Et antiquitas Faururum quem iuniores Hungari Namdoralbam, Schlavini Bellogradum, et Italici nuncupant, utrumque tamen, et Hungaricum Sclavinum, Castellum album vocabula sonant: concludamus igitur vel linguarum diversitatem, vel urbium instaurationes: vel praefecturas impositas, vel regna constituta, non recte pro rerum et locorum varietate in omnibus antiquum nomen servare: cum ternini variati sint, et perpauca reperiantur, quae ab antiquo tenore minime discesserint.
Ludovici XII. Regis Galliae. Fidelitatem Iulii Caesaris se desiderare aiebat Ludovicus XII. Rex Galliae, in Commentariis Gallicis, in numero aut caesorum, aut eorum qui ex urbib. ad bellum prodiissent, referendo.
Eiusd. Alexandro Xerxis numerum terrestrium copiarum referente, quas fuisse CLXX. myriadas: et Semiramidis Assyriorum Reginae, cui fuerat peditatus centum milia, equitatus centum myriades, falciferorum et plaustrorum decies decem milia, virorum in Camelis pugnantium idem numerus: aliorum Camelorum (ubi opus erat) vicies dena milia: naves in Bactris ter mille: Elegantia venustateque verborum abundantes exteros, historiae veritatem
aiebat transgressos Ludovicus XII. Rex Galliae: tantumque abesse, ut aut quae de Xerxe aut Semiramide scripsissent, vera sibi esse persuaderet: ut et in probatissimis historiis vorruptos interdum numeros bellatorum vereretur: quos et a Valerio Antiate vanissime auctos T. Livius passim fatetur.
Theodosii iunioris Imp. De Theodosio Iuniore traditur, eum historias Graecas Latinasque assidue evoluisse: tam pertinaci in libris studio, ut cum diem militaribus aut civilibus occupationibus daret, noctem iis seponeret. Quin et candelabrum sibi strui adfabre curasse, eo opificio, ut oleum sponte ad lychnum perveniret ac suppeteret: ne vel interpellaretur lectio, vel ministri cum vigilante (ô humanitas!) vigiles essent.
Caroli M. Imp. Caroli Magni amorem et honorem in litteras multa loquuntur. Quid clarius, quam, velut vexillo proposito, vocati undique viri docti Luteriam, in castra quaedam litterarum! Felicia castra, quae tot praeclaros non milites, sed duces dedistis et datis, in militiâ hac togatâ. Sed illud quoque in Paulum, Aquileiensis Ecclesiae Diaconum eminet, genere nobilem, ingenio literisque nobiliorem. His dotibus conciliatus olim Desiderio Longobardorum Regulo, dum fata erant: postquam ea ad Carolum transissent, huic iisdem causis carus, et interintimos familiares admissus. Sed Paulus veteris benivolentiae et aulae memor, consilia agitabat liberandi Desiderii, et e finibus exsilii educendi: quorum convictus, ipse in exsilium, in Diomedis insulas, seponitur. Sed nec illic fidei aut legum satis reverens, rupit transcenditque terminos, et ad Ragaisum Beneventi Ducem confugit. Itaque proceres certatim accusant, damnantque capitis duplicem perfidiam: et in ipsum Ragaisum arma luadentur. frustra apud mitissimum et litterarum amantissimum Regem: quod solum nomen et titulus Paulum servavit, ipsumque cum Paulo Ragaisum ei conciliavit. impositum modo munus, et Historias a fine Eutropii scriberet, item seorsim Longobardica, aliaque in profanis aut sacris. O dignum principem, qui indigniorem haec conferret!
Mabometi II. Turcarum Imp. Mahumetes etiam Turca me tenet, Secundus eo nomine, qui cognitionis illustrium virorum facinorumque maxime cupidus, Historias sibi verti in suum sermonem iussit, Graecas Romanasque: et ipsos viros depingi a Gentile Bellino,
eleganti pictore, quem ad hanc operam a Venetis exambierat. His ille stimulis, utinam ne ad tam alta, et nobis tristia, animum aemulatione erexisset!
Caroli V. Imp. Carolus V. Imperator Historias non Germanici tantum Imperii et Hispanici, sed etiam veterum Monarchiarum ac Regnorum, et imprimis sapientissimum scriptorem Thucydidem quem in Gallicam linguam luculente a Claudio Massiliensi Episcopo conversum habuit, magna cum voluptate assidue legit. Idem iussit facere consiliarios, et postea ex iis quaesivit, quid legissent, et sua cum illis contulit.
Alphonsi Regis Arragoniae. INTERROGATUS aliquando Rex Arragoniae Alphonsus, quid sibi sine utilitate honor esse videretur. Consimile id sibi videri respondit, ut fi peracutum et paracre quis cernat, sed offensus in caligine aberret in tenebris.
Matthiae I. Regis Himgariae. GEREBATUR bellum cum Georgio Bohemiae Rege, de quo superius mentionem fecimus. Et cum diutius praeter omnium opinionem, protraheretur, non sine maximis impendiis, et Regis Matthiae et Pontificis Pauli: Venit ad Regem quidam, sed eius nomen tacebo, sicuti feci in maiore parte libri (quoniam adhuc vivunt multi) qui se gladio occisurum Georgium Regem pollicebatur: si praemium reciperetaureorum quinque millium. Rex Matthias chirographo et fide promisit, se adhue maiora daturum: si id effi ceret quod promittebat. Ille diu observans quo pacto id effi cere valeret: tandem incidit in quandam huiusmodi desperationem. Videbat enim occidendi Georgii nullam
dari facultatem, nisi cum maximo periculo capitis fui, quoniam fidis satellitibus stipatus facile huius temerarii impetum repressisset. Quamprimum hoc intellecto mutavit modum: sed non mentem occidendi, et se veneno facturum Regi Matthiae narravit, quod gladio spoponderat. Rex extemplo mandavit, ne ullo modo Georgium veneno aggrederetur. Pugnamus enim hic (inquiens) gladiis non veneno. Frustra legissem historias de Fabricio, qui ad Regem Pyrthum Romanorum hostem acerrimum scripsit, ut a familiarium veneno caveret. Quidam enim eius mortem promittebat. Addiditque Romanos ferro non veneno pugnare consuesse. Quamobrem libros lectitavimus? nisi ut optimis exemplis imbuti virtutem sequamur, vitemusque vitium. Et his dictis Georgium monuit, ut nisi praegustatos et a fidelibus quidem, et cibum et potum sumeret: quoniam ei ex veneno periculum certum immineret.
Alphonsi regis Arragoniae. DUM Andrae Panormitano viro et genere et iurisperitia claro, se neque cognitum neque visum unquam Rex Alphonsus accepisset, continuo illum velut fortunatum hominem et videre et nosse vehementer voluit.
Eiusd Convocato Regulorum procerumque Concilio, Neapolim, non defuerunt qui crederent evocatos a Rege contrucidandos esse, siquidem id aliquando eis a superioribus Regibus accersitis acciderat. Ceterum hi primo quidem ab Alphonso humaniter accepti sunt, deinde dissoluto concilio laeti et incolumes dimissi, tum primum sese verum Regem ac patrem vidisse profitentes.
Caroli V. Imp. In postremo ex Germania discessu, Ulissingae venros navigationi idoneas exspectans Carolus V. et in multam noctem cum D. Seldio fratris Ferdinandi legato locutus, cum
ex familia in atrio partim dilapsa, partim dormiere, dato nola signo, nullus appareret, Carolusipse lychnum Seldio quantumvis recusanti praefert, eique per gradus deducto: Hoc tibi monimentum, ait, Caesaris illius Caroli habeto, Seldi, tot exercitibus et excubiis quondam stipati, quem nunc solum, et a familia etiam desertum vides: et cui tu tot annos serviisti: is nunc tibi etiam serviit, et tibi lumen praetulit. Dixit etiam in postremis illis congressibus Seldio: se in hac mutatione suae fortunae agnoscere potentiam Dei, cui nequaquam velit repugnare.
Eiusd. Carolus V. Imp. a tyrannico fastu ac contemptione ac despicientia inferiorum adeo alienus fuit: ut captivo etiam Principi Ioanni Friderico quoties eum praeterivit, reverentiam et honorem retecto capite exhiberet.
Henrici Quarti Regis Galliae. Henricus IV. Rex Galliae in militia militibus socialis fuit, quib. assidere et in straminco toro accumbete voluit, altera manu tenuit panem, quem edebat, altera baculum, quo fossas laborantibus designat, tuguria subiit et pauperes cibo degustavit, nec diffidentiam nec metum habuit, cum omnia quieta essent, cum infimatibus et colonis familiariter egit, quos a venatione remotos alloquutus subditorum angustias didicit, ut malo posset mederi: sic ea familiaritate superior factus Francisco X. Rege, quem apud scoparum compactorem et carbonarium pransum fuisse dicunt.
Henrici I. Imp. HENRICUS I. Auceps dictus, Imperator, cum ab ipso Romanus Pontifiex peteret, ut Imperialem susciperet coronationem et unctionem, quemadmodum et eius maiores fecerant: humili ac simplici animo respondit (cum esset imperator potentissimus) se pontificiale postulatum nec despicere, nec recusare: sed nolle tamen assumere cum neque maiores vel unctionem vel coronationem Imperialem suscepissent: sufficere autem sibi, Regem se duntaxatprae maioribus appellari. Proindese titulo Regio contentum fore: et eiusmodi Imperialem coronationem et unctionem iis relinquere, qui se digniores essent.
Cunradi Imp. Cunradus, Henrici IV. Imperatoris filius, tantae humilitatis fuit erga aulicos et ministros patris sui Imperatoris, etiam infimae sortis, ut eos simplici animo comministros appellaret, et familiarissime cumillis conversaretur.
Henrici V. Imp. Henricus V. Imperator ut acquireret pacem Imperio, ita se humiliavit anno Christi 1115. in Comitiis Moguntinis, ut si quid indecenter gessisset im Imperio, vel a iuventute sua, coram Senatu et Ordinibus Imperii se delictorum correctionem sustentaturum, et vitam emendaturum promitteret. Memorabile incliti Principis exemplum, quod pauci hodierni saeculi sequuntur: semper illud in ore versantes Reges supra leges.
Rudolphi I. Imp. Rudolphus I. Imp. simplici vestitu contentus fuit, et simplicitatem am asse fertur. Nam si quando cum exercitu proficisceretur, nec haberet in promptu vestes integras, inprimis vero si assiduo usu laceratae essent, non ilico abiecit, sed resarciri curavit, et iterum induit, illisque utens in profectione perrexit. Deindemilites ad similem simplicitatem et parsimoniam adhortatus est. Quamquam nonnulli cum avaritiae studio, ita simplici habitu fuisse usum, asserere non dubitent.
Marci Marchionis Badensis. Marcus Marchio Badensis, Episcopus Leodiensis, anno Christi 1465. postulatus a Leodiensibus, annuit, ac operam suam promisit, cumque ducentis equitibus ad eos profectus est. Ceterum aliquandiu illis conversatus, noluit ipsorum improbitati aut interesse diutius, aut eam ferre: sed Princeps humilitatis et honestae simplicitatis amans, praedivite episcopatu illo relicto, ad suos rediit. Imo a Leodiensibus vix
etiam effugere potuit: alias enim improbi forte aliquid in ipsum constituissent.
Friderici Barbarossae Imperatoris. Fridericus Barbarossa Imper. ut filium natu minimum a Romano Pontifice Alexandro captum redimeret, maxima illi humilitate supplex est factus Venetiis. Abiecit enim se ad illius pedes, et veniam petivit. Sed Pontifex non solum non fuit contenrus hac modestia et humilitate Imperatoris: verum contumelias quoque addidit, pede etiam collo Imperatoris imposito: iussitque acclamari, super aspidem et basiliscum ambulabis. Fridericus autem interpellavit, Pontificem, inquiens: Non tibised Petro. Reclamavit Papa: Et mihi et petro. Sic Imperator ille generosissimus absolutus est a Pontifice, in summa humilitate positus.
Lotharii Imp. Satis constat, Lotharium cum Principes imperatorem dicerent, diu reluctatum esse: indignum se professum, qui tantae rei praeficeretur.
Caroli IV. Imp. Carolus IV. anno christi 1352. cum in Italiam proficisceretur, humanissime ab urbibus exceptus est. Romae totus Senatus, et optimi quique obviam procedentes, eius adventum religiose exceperunt. Ille vero ut vicissim suam humanitatem Romanis testaretur, sese ita humiliavit, ut equo descenderet, et pedes deditionem urbis reciperet. Postea ab Hostiensi Cardinale coronatur est.
Friderici Electoris Saxonici. Fridericus Elector Dux Saxoniae, a reliquis Electoribus principib. Germanorum Imperator electus est, anno Christi 1519. post obitum Maximiliani. Sed is ingenti animo delatum Imperium recusavit, suoque suffragio Carolum V. Imperatorem cum aliis designavit. Et oblatam eo nomine magnam pecuniae vim a Legatis Caroli, reiecit: ac suis, ut ne teruncium quidem acciperent, mandavit.
Henrici V. Imp. Tradunt aliqui, cum Imp. henricus V. cum Mathilde urore nuptias celebraret Moguntiae, in amplissima Principum frequentia, et regio apparatu: venisse Lotharium Saxonum Ducem, qui post Henricum V. imperavit, pedibus nudis, sago tectum, ante pedes Caesaris provolutum, coram omnibus veniam petiisse quod rebellis illi fuisset.
Henrici Landgravii Hassiae. Henricus Landgravius Hassiae, non fastuoso luxu diffluebat: sed nigra plerumque lanea veste contentus, in pileo gestare solebat argentemum siphunculum: qui duabus, quarum
receptaculum fuerat, pennis gallinaceis exornatus, videbatur Heroi maximo maximum ornamentum.
Arnoldi Ducis Geldriae. Arnoldus Dux Geldriae, nimios aulae strepitus odio prosecutus numquam sericam vestem induit. Tandem accepit sericam villosam, a Philippo Duce Burgundiae dono missam. Hanc nihil admiratus, cum semel atque iterum toto induisset anno, sese minime suspexie, nusquam ostentanit: sed potius ludibrio se, quasi dissimilem sibi redditum, solitus est habere.
Arnoldi Ducis Clivensis. Arnoldus I. Dux Clivensis, apparatus superbos et peregrinos luxus vehementer detestatus. Simplicem igitur ac modestam in aulis vivendi rationem a filio Ioanne, erus nominis Duce Clivensi I. sernari voluit. Sed hic in Galliis aliquot annos vivens patrium morem dedidicit, ac superbiorem exterae gentis consuetudinem assumpsit. Quare cum uxorem ex Navarrorum nobilissima familia duxisset, statuit in patriam redire. Sed apparatu et equitatu Gallico instructus, adventantem filium et peregrino luxu tumidum videns, adhaec plurimorum insuetas campanellas atque tintinabula mulorum audiens, excanduit pater, sua dialecto inquiens: Da kömpt Hennicken mit den Bellen. Hic filius meus Ioannes venit cum tintinabulis. Quibus exprobravit illi peregrini, quem adfectaverat luxus vanitatem. Hoc ipso senis Principis dicto, ut proverbio celeberrimo, filius saepenumero usus, ac secum iocatus, confessus est patrem verae dixisse: nempe ???idiculumesse, si quis Principum frugalitatem patriam, cum luxu peregrino non erubuerit permutare.
Alphonsi Regis Arragoniae. IACIEBAT interdum Alphonsus Arragoniae Rex mann balistae sagittas quatuor passibus quadraginta, refixas in suum quamque foramen iterum iaciens remittebat, easdem confixas tertio iaciens sigillatim in postremam partem feriendo distinguebat.
Amurathis Turcarum Imp. AMURATHES Turcarum Imperator, quod urbem Croiam, quam ei insigni dolo Scanderbechus ipsius alumnus abstulerat, infeliciter oppugnasset, et cum magna suorum strage ab ea repulsus fuisset: usque adeo acerbum ex animi dolore morbum concepit, ut paucissimis diebus deliranti vesanoque similis vitam reliquerit.
Bonifacii VIII. Pontificis. Bonifacius eius nominis VIII. Pontifex maximus, quod Columnios proceres e paternis oppidis eiecisset, eaque inexorabili rabie flammis absumpsisset, Sarra Columna cum Nogareto Gallo Anagniam, ubi ipse Bonifacius demore aestivabat, improvisus advolavit, et ipsum Bonifacium domo direpta Romam perduxit, ac in arctam custodiam coniecit. At Pontifex ex dolore animi actus in furorem, inusitataque inflammatus rabie intra paucos dies excessit e vitâ.
Almansoris Arabum Regis. Almansor Arabum in Hispania Rex de Christianis triumphare solitus, cum a Garsia Castulonensi Comite, atque Veremundo Legionis Regebello superatus esset, dolore acceptae ignominiae a conspectu Arabum, atque alloquio, omnique prorsus cibo deinceps abstinuit, atque ita cito periit.
Andreae Danduli Veneti. Andreas Dandulus Venetae classis Praefectus, cum adversum proelium apud Corcyram fecisset, vincentibus Genuensibus, et ipse captivus in triumphum cum quatuor milibus Genuam duceretur: tantam ignominiam ferre non valens, adeo graviter et repetitis ictibus triremi, qua vehebatur, caput impegit, ut antequam classis ad portum appelleret, exspirarit.
Alphonsi Regis Arragoniae. IACOBO Alemanno homini christiano sed Iudaeis orto parentibus, cum is Divi Ioannis aureum simulacrum vaenale Regi Ariagoniae Alphonso exhibuisset, ac pro eo quingentorum auteorum pretium postularet, ita respondit: Non tu sane ineptus ex, et maiorum tuorum longe dissimilis, discipuli et servuli imaginem tanti aestimas: cum illi Ioannis ipsius magistrum et dominum et Regem Iudaeorum triginta non amplius denariis vendiderint.
Pictoris Coloniensis: Coloniae Agrippinae pictor quidam insignis, sed prodigus et piger et amatorvini, quam plures, Christi imagines cauponibus pignori dedit, easque hoc pacto perdere quam vendere maluit. Interrrogatus cur non potius venderet. Ergo, inquit, me Iudaeum esse quam Christianum vultis.
Alphonsi Regis Arragon. REX Arragoniae Alphonsus turpe nimium esse dicebat, eum aliis imperare, qui sibimet dominari nesciret.
Eiusd. Perabsurdum sibi videri dicebat Reges ab aliis regi, et Duces ab aliis duci.
Rudolphi I. Imp. Quas non didicerunt recusant omnes artes exercere: imperare, quae est are artium omniumque difficillima, nemo recusat. Interrogatus Rudolphus I. Caesar, qui primus in familiam Austriae traduxit Imperium, curita fieret. Non mirum, inquit, stultos putant, qui regnare nesciant, stultum, autem sese nemoindicat.
Michaelis Pfullendorfii. Michael Pfullendorfius Secretarius Friderici Caesaris, qui
in Ecclesia Senensi sepultus est. Inter cetera quae miraretur id potissimum esse dicebat. Quod animalium rationis expettium nullum se su ra Regem ferret, nisi ceteris virtute praestaret. Homines vero qui se rationales dicunt, iis saepe principibus obedire, qui brutis quadrupedibus stultiores essent.
Caroli V. Imp. Cum de imperio deponendo deliberantem consiliarii hortarentur Carolum Quintum: ut per alios negotia regni administraret: ipse nomen et auctoritatem retineret. Ah, dixit, me praesente ita res administratis: ut omnes de vobis conquerantur: quidfieret, si consiliis et rebus gerendis ipse non interessem.
Casimiri, Regis Poloniae. CASIMIRUS fuit filius Miecislavi unicus, qui ob teneram aetatem Regno minime aptus, sub curâ et gubernatione matris Rixae conquievit. Sed ea mulier avara, superba, exteris Germanisque addicta, prouocavit odia Polonorum: quae fugâ denique vitavit, ablatâsecum regni gazâ, et filio mox in Saxoniam secuto. Qui in exsilio isto animum ad litterarum studia appulit, et Lutetiam Parisiorum devenit. Illinc in Italiam porro; et denique pietate impulsus, in Cluniacensi Coenobio Benedictinum Monachum professus, Deo totum se vovit et sacravit. Interea turbae et fluctus in Poloniâ, ut in navi rectore vacuâ, et oculi atque animi requisierunt suum casimirum: decretumque publice, ut missâ legatione ubiubiterrarum esset, requireretur. Ad Reginam primo ventum, ab ea Cluniacum: et inveniunt non iam Casimirum, sed Carolum (nam et nomen mutaverat) eundemque Sacramenti religione, sed et Diaconatus vinculo, obstrictum. Illi praeterita excusant, patriae discrimina et calamitates proponunt: et hunc, ut unicum praesidium et subsidium, Principem deposcunt. Ipse fortiter recusare; alienae potestatis seiam ostendere, nec quidquam cum
mundanis rebus commercii esse. Tamen urgent; ad Abbatem reiciuntur, ab illo ad Pontificem. atque iste indulget, laxat sacramenti atque sacerdotii vincula, datâ etiam veniâ coniugii: cum lege, aiunt, ut Poloni caput deinceps in coronam tonderent ritu monachali, itemque nummum annuum in luminaria et cereos Divi Petri Romam conferrent. Hoc eiusceindulti monumentum esset. Ita in regnum ducitur, gaudio et consensu excipitur: prudentissime et fortissime administrat, domi pace partâ hostibus foris victis aut repulsis. Pie vixit, pie obiit, regno in posteros (nam et uxorem duxit, et liberos ex eâ tulit) propagato. Quis abnuet haeca Deo esse: profugo, monacho, Diacono, patriam, sceptrum, uxorem, cum gratiâ laude, veniâ.
Ferdinandi Regis Arrago. Sed memorabilis illa quoque electio, sive iudicium fuit, quo regnum Arragoniae, avorum aevo ad FERDINANDUM Henrici Castellae Regis fratrem transivit. Obierat Martinus Rex, idque sine liberis: et inter agnatos vel cognatos varie certabatur. Ius, favor, factio comparabantur: et iam ad coedes et arma Resspectabat: quippe inter potentes competitores, Ludovicum Andegavensium Ducem et Neapolitanum Regem, Iacobum Comitem Urgelitanum, Alfonsum Marchionem Villenae et Ducem Gandiae, et nostrum illum iam dictum. Sed visum consensu proceribus (rarum in tali ambitu) iudices sive arbitros super hac re legere, et quem cumque Regem ii dixissent, esse. Electi novem, sanctimoniâ vitae, et doctrinâ aut prudentiâ conspicui: terni ex ipsâ Arragoniâ, totidem e Catalauniâ, iterumque totidem e Valentiâ: quae tria regna, scilicet in unum corpus contributa. Dies igitur dicta electioni, locus captus, arx Caspa in Arragoniâ. Magna exspectatio, concursus, aperta et occulta vota aut metus: denique ipso iam die, tribunal proforibus templi erectum, aulaeis instratum et regifico ornatu. Consederunt iudices, praesedit iis (nam adesse voluit) summus ipse Pontifex, etsi in schismate, Benedictus: tum surrexit Vicentius Ferrerius Dominicani Ordnis, magnâ sanctimoniae opinione, et insigni ac fervidâ eloquentiâ, qui contione ad rem appositâ, proceres et populum consentire, obedire denique novo Regi hortatus est. Quis is erit? suspen dit aliquamdiu ommum animos, et granditandem voce protulit Ferdinandum. Clamor coronae et iubilus,
fausta precantium nam plurium in hunc et virtutes eius inclinatio: quorundam tamen et maestitia, qui suos candidatos decidisse tantâspe indignabantur. At ipse coronam mox Regni, sollenni ritu, et magnum illum Alphonsum genuit, Arragoniae, Siciliae, Neapolis Regem.
Philippi II. Regis Hispaniae. Pulchra electio, et quam in manu Lusitanorum erat nuper imitari. Nam plures regnum illud, mortuo Sebastiano, competebant, suis quisque titulis, PHILIPPUS Rex Hispaniarum: Alexander Parmae Dux liberorum loco; Ioannes Dux Bragantiae, ab uxore; Antonius nothus, sed qui legitimum credise volebat. Concurrebat et Regina Galliae, Catharina Medicaea, vetusto et obsoleto titulo a Comitibus Bononiensibus repetito. Rex senex Henricus mederi futuris malis poterat, et velle videbatur: sed fortior animus deerat, et cunctantem mors occupavit. Sed et post eum quinque Gubernatores electi, et undeni Iudices, tarditate aut frigore peccarunt: et quamquam proni in Philippum Regem, non ausi ius ei adscribere, ob populi studia dissentientis. Quem suum fere Antonius fecerat, et plenis velis per plebeias illas undas ferebatur. Ita factiones, dissidia, et denique arma. Quae tamen priusquam Philippus inferrat (et parata habebat) pro suo ingenio leniter ac tarde agere, legationibus quam legionibus velle rem conficere: a vi quidem adeo alienus, ut cum Antonius ille, caput turbatum, eiectus ab Henrico Rege, in Castello esset, et in coenobio quopiam Divi Benedicti, gnaro Rege Philippo, latitaret: ille nec extraxit, nec reppulit, cum in illo velut torre exstinguere incendium surgens posset. Simile in altero competitore Duce Bragantiae: cuius filium captum a Mauris, infelici illo praelio, redimi per Legatum suum curavit, et eumdem iam in Hispaniâ, cum essent qui omni vi et viâ retinendum censerent, immo retinerent; ille firmus in quietis consiliis, et iure suo nixus, liberum dimisit. Sed neque sic, cum alii arma pararent aut caperent, invasit, aut erecit. Sed ante omnia ius suum disputari a Theologis, et Consultis eius, fecit: iamque de eo certior, copias promovit. In limite erat Lusitaniae, et omnis mora noxia: tamen iterum
moratur, iterumque peritos convocat, et per Deum et Fidem obtestatur, liberis vocibus sensibusque edicerent, ecquid iuris sui esset. Hoc non cuperer se modo, sed iubere. Omnes uno ore eius affirmant. Tum denique Ferdinandus Dux Albae invadit, et septuaginta dierum spatio Lusitaniam totam subicit: uno praelio Antonio, qui Regem se ferebat, pulso. Si tamen proelium dixerim, veterani exercitus, cum semiermi et urbanâ turbâ cogressionem. Annos paulo minus quingentos avulsa Lusitania fuerat a reliquo suo corpore: rediit, ut retuli. Sed cum admiratione aliquâ corum qui attendent, in re tam opportunâ, utili, facili, cunctatorem Philippum sic fuisse. Imitentur Reges, nec temere ambitio, ad arma impellat.
Friderici II. Imp. FRIDERICO II. Imperatori saepe in ore fuit: Tres insignes fuisse impostores, qui genus humanum seduxerunt, Moysem, Christum, et Mahumetem.
Alphonsi X. Hispan Regis. Alphonsus X. Hispaniae Rex solitus est Providentiam identidem culpare et dicere: Si principio mundi ipse Deo adfusset, multa melius ordinatiusque condenda fuisse. Sed notabile utrumque istum et Fridericum et Alphonsum, illum imperio, hunc regno privatos, in publico odio et infamiâ obiisse.
Ludovici X III. Regis Galliae. CONNESTABILIS Castellae Lutetiam ad Regem salutatum venerat, quem amplexum comi alloquio demulsit: digressus vero a Rege in alteram Luparae partem taediferis praeeuntibus, Augustam it salutatum, de Regis in eum comitate, ut qui illi esset consanguineus, multa honorificentissime praedicat, dehinc salutandi Delphini veniam petit, de cuius ad ventu pusio vix biennis nunc Ludovicus XIII. Rex, praemonitus, cum Hispanum audiisset, suapte nullo impellente exclamat: Hem? gladium porrigite, ita cum lacte et crepundia infantes, mores gentium, odia et amores hauriunt.
Friderici Gulielmi Ducis Teschinensis. Fridericus-Gulielmus Dux Teschinensis in Silesia, Discipulus non ita pridem meus, tum pusio biennis, cum quidam ex Consiliariis, homo alias iniquus valde, aquam manibus eius porrigeret, et ex imprudentia aliquantum eum aqua conspergeret, in haec statim verba prorupit, praesente parentesuo et Consiliariis: Cum adolevero, ego hunc nebulonem vel ensemeo transfigam, vel capite plecti per alium curabo.
Ladislai Hungariae et Bobemiae Regis. Ladislaus Hungariae et Bohemiae Rex puer adhuc dum quadriennis in civitate Graecia ad Stitiam fluviam Fridericum III. Imperatorem patruelem selutatum veniens, incedebat per aulam, tamquam sciret se Regem esse, deberique sibi ab omnibus reverentiam: oculosque nunc huc nunc illuc non sine Maiestate deflectens, candidulam manum porrigebat adstantibus: tantaque lucebat in eo puero gravitas, ut saepe minorem prae se ferant grandaevi Reges. Ut venientem Imperatorem vidit, in honorantis modum suaete caput suum inflexit, et tamquam sciret Ducalis dignitas, quantum ab Imperatoriâ distaret, aliter Sigismundo Duci, aliter Caesari se obviam dedit.
Matthiae I. Hungariae Regis. Fueratolim Francorum Rex Carolus ille Magnus Pipini filius, qui inter cetera egregia, Hadrianum Pontificem ab impressione Longobardorum liberavit, eorumque Regem nomine Desiderium, cum uxore et liberis captivum fecit.
Huic Carolo ex sorore nepos erat Rolandus. De quo tot tantaque fabulamenta cantantur, ut in totâ fere Europâ plebeiorum ora nihil aliud resonent, adeo, ut cum de fortissimo quoque viro sermo seritur, Rolandum revixisse, feratur. Ita ut in tota Italia Rolandus, non proprium amplius viri, sed fortitudinis nomen esse censeatur. Nam in exprobratione minacium et audacium hominum frequenter usurpant, interrogantes, an alter Rolandus sit? Addunt etiam huic fuisse machaeram nomine Durandanam, ferrum lapidesque secantem, fingunt quoque hos duos fato invulnerabiles, nisi in quibusdam particulis corporis fuisse, quas multiplici armatura munierant. Haec deliramenta ubique cantandi materiam praebent, sed aiunt, victorem Rolandum tandem siti interiisse. Puer Rex Matthias ad hiiusmodi carmina, et virorum fortium commemorationem, adeo erat attentus, ut cibi potusque oblitus inedia pressus a mane usque ad vesperum, ad illorum vehementes ictus, pugnamque acerrimam, quodammodo stupefectus, nil aliud cogitans, intertium gloriâ victoris accensus, brachia pedesque sub quadam pugnantium gesticulatione movebat, cum et pugnantibus, et adesse et praeesse sibi videretur. Parentes autem, ut parentes erant, in puero tenello hos affectus notantes, summam de hoc puero Matthiâ spem conceperunt, maximaque cura et diligentia ad futuri regni adeptionem literis et moribus artibusque regiis educarunt. Nam cum minimus fratrum esset, propter illos virtutis igniculos, parentes optima et firma spe pleni, Matthiae pueri nutu omnia gubernabant, et Ioannes ille Cardinalis titulo Sancti Angeli Iurisconsultus, legatusque Pontificis, Hispanus, cum plurimo rerum usu, et sapientia polleret, palam dictitabat, in puero Matthiâ animos, et virtutes regias iamdudum coniestasse, nec cum fefellit opinio. Matthiam nempe tota Hungaria, cum quatuordecim esset annorum, et in captivitate Bohemorum, elegit in Regem, cummulti in Hungariâ Principes, et vetustate familiae, et aetate praeirent. Sed qui huius electionis seriem scire desiderat, legat librum nostrum, cui titulus est, de incognitis vulgo, ubi de hac relata fit mentio, quando defatali dispositione disseritur.
Theodorici Landgravii Thuringiae. Theodoricus Landgravius Thuringiae etsi adolescens
admodum: tamen, ut retulit eius patruelis Henricus, quae ad strenuum militem spectant, ea calluit, et aetatem virtute superavit.
Henrici Aucupis Imp. Cum Otho Dux Saxoniae pater, Henricum Aucupem Imp. filium, adhuc puerum, laetae et excellentis videret indolis, et quidem a cunis propemodum ad artem gubernandi animum applicaret: adolescentulum adhuc ipsum adversus Dalmatas ut pugnaret, misit: Ubi impetum eius Dalmatae non diu sustinere potuerunt.
Othonis Magni Imp. Otho Magnus Imp. henrici praedicti filius, tam laetae fuit indolis in pueritia, ut ab omnibus Amor Mundi diceretur. Et reipsa postea se verum amorem mundi esse in imperio evidenter demonstravit.
Othonis III. Imp. Otho III. Imp. Adhuc puer, magnam exspectationem laerae indolis prae se tulit. Unde puer adhuc, Romanorum Imp. electus est.
Henrici IV. Imp. Henricus IV. Imp. optimae indolis, puer in pueritia Roman. Imperator electus est.
Friderici II. Imp. Fridericus II. adhuc puer in cunis vagiens, Rom Imperator suffragiis Germanorum Principum et Statuum electus est. Et in ipsa pueritia laetam exspectationem edidit, quod potentissimus heros futurus esset.
Gothofredi Ducis Lotharingiae. Gotfridus Dux Lotharingiae, qui vixit an. Christi 1044. Princeps et iuvenis nobilissimae indolis, in re militari admodum exercitatus, quia ducatum Principis non potuit obtinere, arma contra Rem publ. corripuit. Albertum Ducem, quam Rex Henricus pater eius subrogaverat, praelio victum occidit. Caedes hominum et depopulationes agorum quam maximas fecit: loca omnia usque ad Rhenum, praeter ea quae vel murorum praesidio impetum subterfugiebant, in cinerem redegit.
Friderici Barbarossae Imperatoris. Fridericus Barbarossa Imp. indicium praeclarae et generosae indolis fuit, quod cum imperium multi potentiss. principes ambirent: tamen Electores hund iuvenem omnibus praetulerunt. Quod non accidisset, nisi eluxisset in eo singularis indoles, quae spem faciebat futurum parem maximis rebus gubernandis et gerendis. Neque hancspem Electorum fefellit: statim enim initio imperii moderatione ac virture perfecit, ne quemquam huius iudicii paeniteret.
Caroli Magni Imp. Cum pater Caroli Magni Pipinus strenue gereret bellum Cantabricum, Hispaniense, ac Aquitanicum, tyrocinium in co posuit Carolus F. excellentis virtutis, pietatisque indole. Patrem enim quam primum per aetatem licuit secutus, futuram magni principis spem, cunctis de se plane exhibuit. Atque ideo patre defuncto, concordi consensu in demortui locum surrogatus, qui parernam avitamque virtutem aemularetur.
Alphonsi Regis Arragoniae. CUM Alphonsus Arragonum Rex audisset ab agricultorib. mala punica quae natura acria essent arte et diligentia fieri dulcia. Et nos, inquit, cives ac populares nostros ingenio malo pravoque bonos et emendatos industriâ reddamus: aliis fortasse dubium videri poterit, quod nunc hisce adnotamentis adiecturus sum, mihi quidem satis abunde exploratum et compertum est, Alphonsum cum pueris innocentia et puritate, cum adolescentibus strenuitate et viribus, cum viris prudentia et consilio, cum senibus gravitate et auctoritate, cum acutis subtilitate et argutia, cum ingenuis candore et simplicitate, cum omnibus denique ingenio, doctrinâ, virtute, arte et sapientiâ contendisse.
Alphonsi Regis Arragoniae. ALVARUM Lunam ab Alphonso cuius erat popularis, magnopere postulantem ut se ad Ioannem Castellae Regem proficisci illi commendatitiis literis notum et commendatum faceret, non modo notum et commendatum, verum adeo gratum et acceptum Rex fecit, utbrevi ad
amplissimas fortunas, et Ioannis usque intimam gratiam evaserit. Sed benefactoris, et beneficit immemor. Idcirco cum ingtatitudinis aliquando Alvarus argueretur, Alphonsum ita dixisse accepimus compertum se quidem habere, ingenti beneficio non nisi ingenti ingratitu dine satis fieri, propterea plures quidem esse qui darent, sed qui dare scirent esse perpaucos. Nec ideo pigrius dandaum aut benefacien dum esse.
Friderici III. Imp. Fridericus III. Imperator saepenumero dixit ex iis, quos extulisset quam paucissimos gratos fuisse. Idque muneribus suis datum esse, ut ex fidelibus infideles fierent.
Alphonsi Regis Arragoniae. REVENERAT Rex Arragoniae Alphonsus praecedens exercitum ad Furcas pelignas, ubi paucae admodum casae erant, atque eae quidem praeoccupatae, equoque descendens in propiorem mansionem ingressus est una cum Putio, atque ibi offenderunt prope ignem milites gregarios duos ex Caroli Campobassi sociis, qui Regem eum esse ignorarent. Ideoque conviciis, compellationibus probrosis ia ctare eum coepisse, quod in alienam domum ingredi ausus esset, nec se inde proiperet, titiones illos in eum contorturos minitantes. Rex risu prope dirumpi, Putius stomachari, qui nisi Rex prohibuisset, cum illis haud dubie manus contulisset. Cognito tandem Regis Caroli adventu, gregarii pavefacti facile ab humanissimo Rege non solum veniam iniuriarum exorauêre, sed regii prandiculi haud expertes abiere. Et sane nemo unquam fuit, cui aut celerius iniuriae exciderent. aut firmius beneficia haererent.
Ludovici XII. Regis Galliae. Ludovicus XII. Rex Galliae, iniurias privato sibi illatas, regnum adeptus, ulcisci noluit, dictitans: parum decorie esse Regi Gallico, iniurias illatas Aureliorum Duci, ulcisci.
Ludovicus XII. Rex Galliae, Lugduni deprehensus ab sulicis duobus vivo Carolo, et antequam nasceretus,
vexatus multis verborum contumeliis: cum illi conturbati Carolo mortuo abiissent: absentes sua sponte reuocavit, pristinaeque dignitati restituit, exsuisse se personam Aureliorum Ducis dictitans; proinde Regi nihil haec esse curae.
Friderici III. Imp. Teutoniae Regiubs, qui ad imperium eliguntur apud Belgas in Aquensi civitate mos est coronari atque inungi. Huc dum Fridericus iam electus properat, Albertus frater eius iunctis cum Comitibus Celiae viribus Carnos invadit. Labacum insigne ac munitissimum oppidum obsidione cingit, Cramburgenses infestat, Tergestinis, se nisi dedant exitium minatur, apud Carenthanos, apud Stirienses novas turbas excitat, Seniores qui apud Ernestum patrem inprimis accepti, ac fideles fuerant, Friderico suadent patrimonii quam Imperii curam maiorem gerat. Imperium rem communem, alio tempore curariposse, pattimonium rem propriam, et ad heredes transituram, nisi nunc tueatur, frustra in posterum optari quaerique. Contra Fridericus imperii communia negotia per sese, hereditaria et privata per procuratores curanda statuit. Caeptumque iter prosequens belli duces elegit, qui se absente patriae consulant: coronatus dum revertitur, fratrem cum Comitibus profligatumreperit adse vocatum, temerati fraterni hospitii et amoris arguens, rursus in gratiam recipit, et quasi nihil peccasset, in partem regnirestituit.
Ludovici XII. Regis Galliae. CUM saepe repeteret edi ctis suis Iulius Pontifex, Ecclesiae servandae gratia bellum Ludovico XII. Regi Galliae indictum: Laudabat Ludovicus id vetus prudentis hominis, qui capitaliotem dixit iniustitiam eorum, quitum, cum maxime fallunt, id agunt, ut boni videantur.
Caroli Quinti Imperatoris. IN Comitiis Ratisbonensibus, cum multi Principes Germani pro Duce Iuliacensi Geldriam retinente, apud Carolum Quintum interecederent: dixit se tot annis conventus de summis Rei publicae negotiis in Germania egisse, neque unquam tot Principes ad ullam publicam deliberationem cogere potuisse, nunc causam nacti adversus me: Ecce, inquit, quanto numero convenistis.
Alphonsi Regis Arragon. CUM poculum quo Alphonsus Arragoniae Rex ipse biberat Caspari generoso adolescentulo dari iuberet, et Pirretus pincerna Casparis inimicus, quamvis semel bis et tertio iussus dare renueret, permotum Regem surrexisse aiunt, pugionemque strinxisse, ac fugientem Pirrentum adsecutum, ne iam prehensum iratus feriret, pugionem in media ira abiecisse.
Eiusd. Capuam vero cum exercitu transeunti Alphonso miles quidam ira effervescens in foro ipso obviam factus, comprehensis equi loris Regem sistere coegit, neque prius dimisit, quam quae libuisset in Regem etiam armatum petulanter effudisset: Rex nihilo magis animo commotus ire perrexit, convitiatorem ne paululum quidem eonspicatus.
Wenceslai Imp. Wenceslaus Rex Bohemiae Sigismundi frater, Caroli IV. Rom. Imperatoris filius et haeres, ministri offensus verbo, e mensa consurgens, arrepto pugione amicum interfecit.
Sigismundi Imp. Sigismundus Imp. convicianti Baioratio creditori colaphum incussit, mox paenitentia ductus, debitum omne persolvit.
Matthiae I. Regis Hungariae. BUDA urbs in monte sita, qui Danubio alluitur, nomen unde traxerit incertum putatur, vel ab illa antiqua Budalia, vel ab illo viro dinino qui Buda dictus est, non quod ille condiderit, sed quod illius viri nomen ob ex cellentiam imposuerint. Fuit autem Buda (ut testatur beatus Hier onymus) princeps doctrinae apud Sophistas Indiae, quos Gymnobrachmonas vocitant, quem virgo quaedam, ut ipsi tradunt e latere suo generaverat, sed haec genitura vera, falsave sit, non in magno pono discrimino. Illud tamen certissimum est, Budam nomen esse viri sapientissimi, qui Indorum dogma composuit. Hoc volui dixisse, quia Hungaria nominum egregiorum habet plerumque similitudinem. Nam Syrmicum oppidum cum Syrmo Triballorum Rege antiquissimo, imaginem denominationis retinet, et ne particulatim omnia prosequar, Strigonium alibi, quam in Hungatia reperitur. et Pestum, cum de Pesto carmen Virgilianum canat sic: Vidi Pestano gaudere rosaria cultu. Nam hoc Italicum est, sed Hungaricum Pestum in ripa Danubii situm, ex opposito Budam respicit, cum inter ea Danubius fluat. Illud planiciem, haec montem occupans: calidis aquis undique scatentem et vitib. arboribusque consitum, ita ut Buda ab uno latere colles vitib. fertiles, ab alio Pestum camposque prospiciat. Estque ab ea ad fluvium descensus gravis adeo, ut ubi templum Divae Mariae situm est, gradus lapidei ad Danubium usque per dimidium fere stadium magnificentiae Regum positi sint. Et ut ad rem nostram revertamut, Budae cum cogeretur Principum concilium, et nondum ad Regem aditus pateret, inter eos etat Nicolaus Bathor, genere nobilis, dignitate Episcopus Vaciensis. Est enim Vacia quatuor a Buda miliariorum intervallo. Sed Budam a Vacia secundo fluvio devenitur. Hic igitur Nicolaus Episcopus virtute et animi generositate, dignitateque corporis, cumulatus maxime erat: studiis namque humanitatis in Italia eruditus, cura et diligentia doctrinam adaugens, nihillaboris, nihil vigiliarum, nihil impendii subterfugiens,
quod ad doctrinam conveniret, brevi effecit, ut doctissimis acutissimisque Philosophis eius doctrina, et literatura, suma cum admiratione probaretur. Qui dum congregatio principum cogeretur, ne otio et garrulitati locum praeberet, habuit secum librum (si recte memini Ciceronis, cui Tusculanarum quaestionum est titulus) Irridentibus multis huius egregii iuvenis librorum lectionem ibi inusitatam (novum quippe videbatur Hungaris, Episcopum libros lectirare in eo praesertim loco, ubi sermo et confabulatio esse consueverat.) Interea Rex Matthias venit, et Nicolaum gestantem libros conspiciens ait ad Galeotum: Nicolaus (ut puto) tuus fuit aliquando discipulus, et contubernalis literarum et do ctrinae amantissimus, et recte. Nam Apostolus Episcopos formans inter cetera Episcopum Doctorem ait esse oportere, docere autem nemo potest, nisi sit doctus, sed doctrina aut superne inspiratur: aut studio et labore acquiritur. Recte igitur Nicolaus inertiam ignaviamque fugiens, et legit et studet, animumque ornat. Deinde Rex Matthias vertit se ad principes illos, quorum risum acceperat: Nolite, inquit, irridere, quae internoscete non valetis, ex ignorantia quadam Nicolao Episcopo illusistis. Nonne aliquando audivistis, virum quendam Romanum, nomine Catonem, fuisse sapientissimum, ut historiae tradunt: cuius mortem, quae Uticae accidit (est enim Utica Affricae urbs) Iulius Caesar ille Imperator invictus, iniquo animo tulit, quamquam ei fuisset senper inimicus. Hic igitur Cato, divini consilii, doctrinae admirabilis, sammae apud omnes auctoritatis, otium tanqu vitiorum fomitem putans, dum Romanus cogeretur senatus, semper aliquid lectitabat. His auditis in admirationem versi sunt, qui lectionem Nicolai irriserant. Nam Nicolai modestiam, liberalitatemque ac munifi centiam norant, familiae antiquitatem mirabantur, fratrem Germanum Stephanum Bathor, Turcorum cladem et excidium, non sine reverentia nominabant. Decoros Nicolai gestus probabant, eiusque mitem ae lepidam, et Ciceronianam eloquentiam quottidie sentiebant, animi vivacitatem, constantiamque, probitatem, fidem ac amicitiae sinceritatem honorabant, nulla in eo superbiae ambitionisque signa conspicientes, maioribus suis, qui summi excellentesque fuere, Germanoque Stephano decori et ornamento et esse et fuisse diudicabant, in hoc duntaxat ex
inscitia damnabant, quod libros praeter patriae mores le ctitaret in regia: Nam non ignorabant, quo animo, qua mentis praestantia, aemulorum ac invidorum morsus et tulerit et denique superaverit, cum in medio odiorum tumultu, ferventib. fortunae minis, et invidorum procellis, eundem se praebuerit quem in secundis rebus aspexerant. Non referam qua magnificentia templum instauranuit, archirectis fabrisque ex Italia accitis, maximo cum impendio, ut generositati animi sui et templum et domus Episcopalis responderent. Unum tamen non praeteribo Cum in Hungaria iam duobus annis elapsis fui, ad Nicolaumque visendum diverti, tanta me humanitate et suscepit et fovit, ut mihi ipsi singularis illa hospitalitas fuerit admirationi. Praeterea semper me hortabatur, ut gestorum Regis Matthiae historias facerem, ne tanti Regis negotia quae patriam exornarunt, illustremque fecerunt, oblivione torpescerent: perplacuit etiam mihi illa familiae suae dignitas, et elegatia, semper enim in eius domo aut oratur, aut studerur, aut carmen cantatur ad Lyram, autsermo habetur honestus, nullum ibi otium, nulla ignavia, nulla temporis dispendia internoscuntur. Nam ab arce ad hortos, quos ipse munivit, piscinisque ornavit, ab hortis vero ad arcem frequens deambulatio, non sine et proborum hominum commercio et comitib. libris efficit, ut iter quoque disputationib teratur. Interdum pilento vehitur Episcopus, amoenos, apricosque colles, vitibus arboribusque, ut in corona consitos revisens, non sine lectione, et disputatione honesta: ita ut Bacchicos illos, floridosque colles, et Minerva et Musae in colere, ac frequentare non sine iucunditate credantur.
Matthiae I. Regis Hungariae. QUidam strenus miles, cuius opera Rex Matthias in militia fuerat saepe usus, audiens, bellum ortum inter Regem Matthiam et Fridericum Imp. Rom. cui iureiurando aliquando promiserat, se tempore belli ubicumque esset, ad se rediturum, petivit a Rege, ut bona venia discedere liceret ad Imperatorem, namque redire volebat. In prima petitione Rex
praebuit se duriusculum, asserens, non esse iustum, discedere tempore belli milites ab eo, qui eos in pace aluerat. Quis enim nilites in pace nutrit, quorum tempore belli opera non sit usurus? Miles autem dicebat causam discessus fidem fore iureiurando firmatam, quam nullo pacto violare statuerat, si per Regem liceret. Hoc sermone motus Rex, militem multis et egregiis doms cumulatum remisit ad Imperatorem eiusque propositum coram omnibus laudavit, quoniam iusiurandum commodis propriis, et amicitiae regiae anteposuisset.
Caroli V. Imp. Carolus V. Imp. numquam iurare auditus est, nisi cum regnis inauguraretur, aut foedera inita confirmaret.
Henrici IV. Regis Galliae. CUm quidam officium iudicis pretio maiore, quod mutuo acceperat, emisset, Rex ad Provincialem, qui proximus erat dixisse fertur: hem bonum iudicem, non dubito, quin officium illud brevi ex usu ementis siet.
Maximiliani II. Imp. Maximilianus II. Imp. non modo supremum in Germanico Imperio tribunal Spirense: verum in omnibus etiam aliis regnis et ditionibus suis Sevatus iudicum, sapientia, doctrina et iustitiae ac veritatis amore praestantum, a patre institutos, retinuit et confirmavit: ut legum et iustitiae custodes et exsecutores severi et vigilantes, in singulis excubarent.
Ludovici XII. Regis Galliae. LUDOVICUS XII Rex Galliae, subpraefectum Aurelien sem quo familiariter privatus erat usus, saepeque sordium eum liberarat: cum in eo essent omnia ad pernitiem profligata, damnari passus est: id adiciens, contendi privatus pro amico: Regnum cum sum adeptus, leges mihitu endae sunt.
Friderici Imp. Fridericus Imp. Principes qui iustitiam non colerentsimiles sibi videri dicebat, qui morbo caderent comiciali. Nam cum animae materia sit sola iustitia, qua tenditur ad vitam, teste Lactantio. quid restat principibus sublata iustitia? hoc est, sublato vitae nutrimento, et cibo, nisi fore caducarios: Tribuunt id nonnulli Alphonso Regi.
Henrici March. Misniae. Henricus Marchio Misniae, iustitiae admodum studiosus fuit: adeo ut qui provinciam Misnensem latrociniis divexarent, sive infimo sive nobili essent genere, in eos severissime animadverteret.
Rudolphi I. Imp. Rudolphus I. Imper. iustitiae studiosissimus, si quisquam Imperatorum, expulit et iuste punivit latrones et praedones, dum hic Imperator fuit. Non enim eos solum punivit: sed et arces et domus Praedonum funditus evertit. U nde rigidus institiae exsecutor a multis nominatus est.
Othonis III. Imp. Otho III. Imp. qui Dux Brun suicen sis fuerat, ante assumptum Imperium, iustitiam valde amavit: unde leges rigidissimas adversus praedones condidit.
Henrici VII. Imp. Henricus VII. Imper. purus iustitiae cultor, tum etiam aequitatis fuit: vias et itinera tutatus est a praedonibus et latronibus, quantacumque potuit vigilantia, ut viatoribus esset securus per Imperium transitus.
Ludoucis Bavari Imp. Ludovicus Bavarus Imp. fuit iustissimus: qui cum fratrem Rudolphum relegasset in exilium ad Britannos, quod sibi tamquam Rom. Imper. cum Friderico Duce Austriae
rebellaret, noluit in fratris filios poenam extendere latiorem: sed restituit illis comitatum Palatinatus ditionem Ambergensem, et Neumburgensem, ac summo amore prosecutus est: affirmans fratrem, non filios deliquisse, unde decere, ut ablata restituantur: Et qui non peccassent, etiam non puniantur.
Roberti Imp. Robertus Imp. Princeps Christianissimus, ardentissimus amator iustitiae, et in victissimus protector pauperum dictus est.
Friderici Comitis Palatina. Frideri cus Comes Palatinus, qui vixit anno Christi 1467. laudatissimus cultor iustitiae fuit. Securitatem hinc inde per Germaniam cum aliquor Principibus confecit: praedonum arces in Franconia, Lotharingia, Bohemia, et alibi, funditus cum suo exercitu, quem ad istud negotium collegerat, evetrit et eos fugavit. Quos comprehendere potuit occidit: et quietem hac ratione Germanis praestitit.
Friderici II. Imp. Fridericus II. Imperator, luculentum iustitiae specimen praestitit, quod cum anno Christi 1225. Fridericum Ducem Austriae, creasset Regem Austriae, et illum omni regali dignitate condecorasset: illum iterum ea dignitate privaret anno Christi 1236. quod ageret vitam Rege indignam et informem.
Nedae Ducis Bohemiae. Neda Dux Bohemiae Vratislai patrui in bello occisi filium commisit Doringo cuidam comiti, ut educaret. Ratus autem Doringus, se Nedae gratissimum officium praestiturum, filio Vratislai caput amputavit, corpus sub glaciem fluvii proiecit, et caput attulit Nedae Duci Pragam: inquiens: Iam non fore ut sibi timeret ab hoste, filio patrui, qui ab eius exercitu interfectus erat. Quo conspecto, Dux Neda graviter commotus ob iniustum facinus: et ut iuste puntret facinorosum comitem, illi dedit optionem, ut aut se proprio gladio confoderet, aut se daret suspendio, aut se ex petris praecipitaret. Maluit ille suspendi: vnde se suspendit arbori, et pro caeso innoxio sanguineiustas poenas tulit.
Henrici Ducis Luneburg. Circa concilium generale Constantiense, Luneburgensem du catum possedit Henricus Dux, qui Princeps fuit iustitiae tenax, et observantissimus aequi. Severe in latrones, praedones, et latrocinantium improbitatem animadvertit: adeo ut etiam de minimo delicto statueret exempla. Habebatille in arce Cellae piaefectum, virum industrium, et sibi
gratum ministrum. Cum autem quodam die Henricus proficisci vellet, praefectus ille properanter antevertit Principem, ut venturo Principi necessaria pararet Erat autem praefectus tenuiter vestitus, et flabat ventus Aquilonaris vehementissime. Dumque in itinere esset, vidit in via publica pallium agricolae arantis, a quo id accipiens, ut sese ab iniuria venti defenderet, promittebat se red diturum quam primum rediret. Agricola vero amissum pallium iam putabat, cum ab eiusmodi hominum genere haud facile recuperetur id quod semel attigerint: pallium repetebat. Praefectus agricolam paruifaciens, cum pallio pergit, atque Luneburgum petit. Paucis post horis, Henricus subsequens, invenit hominem stantem iuxta viam, et de suo pallio querulantem. Cum Princeps causam damni ac iniuriae acceptae quaereret: Quid est, inquit, agricola, optime Princeps, quod publicos praedones et insidiatores viarum persequeris, cum ipse tuae arcis praefectus iam praeteriens, mihi pallium abstulerit pauperi, nudo, et, ut vides, algenti sub brumam? Dux tacitus secum rem perpendit, et ut certior factus est rem ita se habere rebus suis in urbe expeditis rediit. Ubi autem ad locum ablatae vestis perventum esset, iussit adesse praefectum. Cur, inquit, pauperi et reclamanti pallium abstulisti? En ego hucusque tuo ministerio persequor praedones publicos: et tu ipse es, qui non minora in subditos meos perpettat. Multa volentem in sui excusationem, dux equi praefecti capistro detracto, alligatum in arborem suspendi iubet iugulandum. Mira severitas, et Zelus incredibilis iustitiae in Principe Saxone.
Carotz Audacis Ducis Burgundi. Erat Carolo Audaci, Burgundiae et nostro Duci, vir nobilis in ferventi gratia: atque ei praefecturam oppidi in Zelandia dedit Ipse ibi in otio, amorem concipit in feminam corpore scitam et moribus, animo meliorem, ut docuit eventus. Primo aspectus, obambulatio, suspiria, et quae solent amantes: mox audacior et verba miscet, et affectum aperit, et solatium orat. Neque promissis abstinet, et omnia tentat, quae sint expugnandae. Frustra, munita undique castitas erat. Igitur desperatione ad facinus se vertit. Praefectus erat ut dixi, et Carolus noster in bello: maritum igitur amatae feminae proditionis insimulat, et statim in vincla missum carcere custodit. Quo fine? ut vel hoc meru minisque illam
moveat, et obnoxiam sibi reddat: vel maritum ipsum amoveat, remoram amori. Custodit igitur, et mulier casta et viri amans statim ad carcerem, â carcere ad praefectum deprecatura aut liberatura, si possit. praefectus: Et tu ô meame logas? Imperium, quod in me habes, ignoras? affectum saltem mutuum redde, et maritum ecce reddo. Detinemurenim uterque, ille in meo, ego tuo carcere aut vin culs: au quam facile utrumque solvis? Quid renuis? amans pero, et per meam vitam: praefectus peto et per mariti tui vitam. Utraque agitur: et perire si debeo, perdam. Atqui miserere, et mulierem te et coniugem ostende. Mul er rubere ad ista, et stupere: et tamen pro marito etiam timere. Constat magis animo, quam corpore: et trepidat, et pallet. Atque ille, quia moveri visa, et leviter vim verecundanti adhibendam ratus (soli erant) in lectum impellit, fruitur fructum, utrique mox acerbum. Nam mulier confusa et lacrimabunda abiens, pudoris magis quam peccati aegra, iram et vindictam coquit: quam magis etiam accendit barbatum (quomodo aliter appellem?) Praefectifactum. Nam ille voti potitus, et cetera prolixa autumans, si aemulum sustulisset: maritum damnari curat, damnatum capite plecti. At id non in publico, sed carcere ipso factum: atque ibi cadaver in arcam ligneam in clusum, mox sepeliendum. Venit interea mulier, sive accita ab ipso (ut quidam tradiderunt) sive sponte et super salute mariti anxia: sed venit, et vel ex pacto maritum recipere se sperat. Ille benigne affarus, et maritum, inquit, quaeris? habebis. Abi (et digitum ad carcerem intendit) invenies, et tolle. Nihil suspicata abit, videt et percellitur, et animo ac corpore lapsa super cadaver se abicit: ac din lamentata, recipit animum atque iram, rediensque atroci vultu et verbis. Et hercules, inquit, reddidisti maritum: gratia debetur, exsolvam. Retinere et placare conatur, frustra: non tigris magis saeviat, fetu erepto, statimque amicorum fidis advocatis, rem denarrat, eius ordinem, et culpam suam: ac consilium viamque ultioni exquirit. Censent omnes ad principem eundum: qui inter alias virtutes (Insignes habuit, nisi superbia et pervieatia corrupisset) eximius Iut: itiae cultor erat. Accedit duobus amicis comitata, auditur: vix creditur.
et indignatur et dolet Princeps, hoc in suo solo, et e suis, quenqu ausum. Sed et mulieri edicere minaciter, nisi vera et certa afferret, malum habituram. Iubet manere in Aula, et in vicinum cubiculum secedere, dum praefectum vocat: nam forte et ipse in Aula erat. Venit, introducitur et mulier. Hanc nostin? Atroces sunt, et quas nolim esse veras. Quid ais? Vacillat, perplexe loquitur, negat aliquid et annuit: donec princeps ex vultu ipso et sermone culpam suspicatus, ut tamen certior esset, remotis omnibus solum alloquitur. Quam fidem mihi debeas, et quam beneficiis meis gratiam, non nescis. Per hanc et illam te adiuro, ut quid in hac res sit, liquido et sine ambagine denarres. Fatenti gratia, aut aliqua severitas, non deerit: nec abnuenti tormenta. Ibi ille ad genua seabicere, factum agnoscere: denique mulierem culpae omnis liberare, se ornare: sed in gratia principis refugium et solatium ponere. Quam ut magis impetret, illicitam libidinem purgaturum matrimonio offert. Princeps, quasi aures praebens et iam mitior, mulierem revocari, quosdam e suie adsistere iubet. Et heus tu, quoniam huc ventum est mulier, placetne maritum hunc habere? Illa abnuit, et tamen voluntatem aut iussa Principistimens, adspicit circumstantes. Qui certatim innuunt aut suggerunt, accipiat conditionem viri nobilis, divitis, apud Dominum gratiosi. Victa dat manus, quas Princeps iungi cum praefecti iubet. et sollennibus verbis matrimonium firmari. Firmato iterum Principes: Tu nove marite hoc iamnunc largire, ut si prior sine liberis obeas, haec coniux heres omnium bonorum tuorum sit. Libens concedit, testes audiunt, tabularius scribit. Et his iam peractis, noster Carolus ad feminam, iubet Praefectum in illum ipsum carcerem duci, in quo matitus caesus, et pariter caesum in arcam ligneam sive capulum deponi. Facta sunt. tum mulierem ignaram eo mittit: quae inopinato iterum casu conterrita, duobus maritis codem fere tempore, eodem certe supplicio amissis, mox in morbum incidit, fato obiit. Hoc solum alteris nuptiis lucrata, ut liberos ex priore coniugio divites relinqueret, nova hereditate. Trag oediae exemplum est: sed gratulor Belgicae talem exitum, sub tali iustitiae vindice: et vos successores servate.
Mahumetis II. Turcar. Imp. Atque haec circa Amicos brevi, sed memorabili, facto
claudam MAHUMETIS Secundi Turcarum principis, quem verius Muchementem scribi, gnari linguae persuadent nobis. Memorabili, quia circa filium: et quid propius tangat? Is igitur Muchemetes filium habuit Mustafam, Imperio destinatum: et cetera bonum, libidinibus pronum. Hic Achmetis Bassae uxorem, insigni forma, adamabat, et blanditiis diu pervincere conatus, cum non succederet, insidiis tentavit. Speculatus est tempus, quo in balneum mulier ivit, (et saepe lavant se Turcae) et mox secutus cum paucis suorum, ibi nudam et frustra renitentem compressit. Illa ad maritum, maritus ad Imperatorem flagitium detulit, poenas poposcit. Muchemetes primo cunctari, tum asperioribus verbis (sed alius in mente sensus erat) Bassam excipere: Et quid, inquit, sic graviter de filio queri tibi visum est? An nescis te, et tuam, iuris mancipiique mei esse? si filius igitur illam amplexus est, et animo suo morem gessit:; nempe ancillam meam complexus est. Sine ulla quidem culpa, si me volente. Haec cogita, atque abi: cetera mihi permitte. Sed ista iuris tuendi causa magis, quam quia sentiret. dixit: atque animi aeger et saucius, filium ad se vocatum primo examinavit; tum confessum pessimis verbis minisque acceptum dimisit. Et mox minas in rem confert: ac triduo post, cum aliquandiu pectore filius et Iustitia pugnassent, hac vincente, fauces Mustafae nervo arcus iussit effringi, et morte pudicitiae litare.
Alphonsi Hispaniae Regis. Alphonsus Rex Hispaniae, sed Imperator cognomento, quia huic dignitati destinatus, insignis aequi iustique cultor fuit. Exemplum Nobilis quidam in Galaecia, stirpe sua fisus, et temporum perturbatione confisus, rusticulum bonis omnibussp oliavit. Praetorem ille adit, hic nobilem monet desistere et reponere: non audit, rex aditur. Iuberidem, nec obtemperat, in locorum longinquitate spem etiam ponens. Atrex, ceteris omnibus omissis, privati habitu, quo res occultiore esset, Toleto in extremam Galaeciam pergit. Militis aedes obsidet, dilapsumque comprehendi e fuga, et proipsis foribus laqueo suspendi, et cum ignominia strangulari mandavit.
Balduint VII. Comitis Flandriae. In nostra vero Belgica BALDVINUS Septimus Comes Flandriae, Petrum virum nobilem, et Orscampitoparcham, ob duos boves pauperculae viduae reclamanti abductos, re
ad eum delata, subito arripiiubet, et atroci morte puniri: Forte lebes aquae ferventis in medio Brugensi foro erat, monetario puniendo destinatus: in hunc sine mora hominem conici iubet, sicut erat, ocreatum, vestitum, gladio accinctum. Quid ais? sic calide, et an non temere? Nihil. nam inquistio praecesserat, et culpae convictus, per aliam causam evocatus, poenas sic luit meo animo, recte et salubriter. Ille Idem undecim equestris loci viros, quod tres mercatores per viam bonis, et deinde vita exuissent, vocatos in palatium damnavit. Statimque se coram laqueis iniectis, destitui super tabulam an nexos ad trabem iussit: ac manu tum sua tabulam subduxit, ac pensiles fecit suffocavitque. Rem laudo, modum improbo ac potuit debuitque manibus hoc alienis.
Andreae Regis Hungariae Talis Andreae regis Hungariae iustitia, nec in causa nimis dispare. Iuit in terram Sanctam cum copiis, religione impulsus, et curam regni Banebano commisit, fideiseius et uxore Gertrude commendata. Quae apud eum sancta, non ipsam fuit. nam cum firater Gertrudis adolescens lascivus et petulans, absente rege, visum ad sororem venisset illa iuveni gratificatura, uxorem Banebani, pudicam ad id formosamque feminam, fraudibus et pella ciis ei substernit. Quae post facinus paenitentia du cta, rem omnem marito exponit, et simul reginae fraudes, et iram a se, in illam vertit. Qua iustissima Banebanus accensus, ut erat dolor is recens, reginam adit, expbrat factum, et gladio usciscitur. Caede patrata Byzantium abit, Andreae regi occursurus, illac in Syriam tendenti, quem mox reperit, et rem aperit: illum unum iudicem, et, si meruit, vindicem poscit. Rex differt in suum reditum, et vultu atque animo composito: Tu vero abi, inquit, et in regnum redi: vicem meam, ut ante functurus. Nam reduci mihi, si Deus annuit, stat hanc causam cognoscere et decidere. Si innocens es, tunc libens absolvero: sin autem nocens, ne nunc quidem dam natum volo, nec expeditionem hanc in hostes fidei sumptam, Christiano sanguine auspicor et perfum do. Uterque abiit: ille in Asiam, hic in Hungariam: et cum rediisset, causa serio inquisita, et cognita pronuntiat, uxorem suam iuste caesam videri. O multa in hoc facto insignia: Quod nihil sacrae expeditioni anteposuerit: quod suspectum si non convictum, iterum regno praeposuerit: quod amorem coniugalem Iustitiae post posuerit. Salve vel hoc facto magne rex: et tu CROYO RUM inclita familia, ramus ab illa stirpe.
Othonis III. Imp. At Othonis III. Imperatoris affectus etiam in suo capite et salute, domitus iustitiae cessit: si vera est narratio, quam ab illo aevo plures scriptores tradunt. Aiunt uxorem ei fuisse, parum casti corporis: et hanc cum ad Mutinam Italiae Imperator esset, cuidam Comitiin iis locis copiam usuramque sui obtulisse, sed repulsam tulisse. Id perdolitum feminae (veteres ab eo iras et calumnias scimus:) atque ausa est ipsa crimen ultro struere, et tentatae pudicitiae suae Comitem accusare. Imperator calide audit, credit, damnat, occidit. Co mes tamen aute mortem rei seriem uxori suae aperit: et rogat ut mortuum vindicet, et famam, quoniam vitam non potest, seruet. Dat consilium, ut in dicio candentis ferri, Deo freta, rem committat: qui mos tunc frequens, nuper et hodie merito exolevit. Ille ita moritur: et paulo post dies aderat, qua sollenniter Caesar ius dicebat, viduis maxime et pupillis. Vidua igitur Comi tis, mandatum exsecutura, venit ad tribunal, et caput mariti occultum in sinu gestat. Stat ante Caesarem, et veniam praefata rogat: Ec qua poena dignus esset, qui vitam alteri iniuria ademisset? Hic Imperator: id quidem liquet, mulier, inquit; morte. Tum illa, Ergo poenam hanc tu, Caesar, re iudice subibis, qui innocentem mariteum meum sustulisti. En caput, quod recidisti. Innocentem autem esse quoniam testes et alia desunt, tractatione igniti ferri probabo. Dixit, et sine noxafecit: miraculum Imperatorem et adstantes commovit. Sed hunc maxime, qui Deum etiam vindicem timebat. Itque permirtit se feminae, ut sua voce damnatum: sed veniam vitamque quatuor castrorum donatione redemit Ea sunt in Etruria, Lunensi tractu, et decimum, octavum, septimum, sextum appellant: a numero dierum, quib. progationem supplicii a femina, anre plenam veniam, impetrave rat. Haud negaverim, a fabula qu> historia hoc videri propias: sed bonis tamen auctoribus scripta, quae culpa est describere?
Rudolphi I. Imp Sunt alia huius generis: sed omnia aequat aut superat Rudolphi Austriaci istud. Agebat Noribergae, et rebus Imperii ac publicis intendebat: cum ad privatas eum vertit leviter mercator quispiam ius et vindictam petens in hospitem sive diversitorem ibi notum, a quo grandi pecunia fraudatum se aiebat. Nam bona fide deposuisse apud eum in sacculo ducentas argenti selibras (Marcas appellant) quas ille impudenter abnegabat, iniuriose retinebat.
Imperator de fide dictorum rogat: ille affirmat, sed sua fide, nec aliis (ut solet fere in deposito) argumentis. Igitur Imperater, re perpensa, astum adhibendum censuit, et vestigiis verum indagandum. Quaerit ab homine, ille sacculus sive vidulus cuiusmodi esset? describit formam: nec aliud Caesar, quam secedere eum in proximum cubiculum, et praestolari iuber. Habebat in animo evocare hospitem, sed Fortuna commodius in stituit, et ultro ad eum mittit. Nam veniunt primarii urbis cives, ut solet, gratulatum Principi, et salutatum: inter quos iste infidus hospes. Norat adeo iam ante Caesar, et ut comitas eius erat, benigne et per facetias appellat: Heus tu, scitum illic pileum habes, mihi dona et permutemus. Ille arrisit, pileum libeus dimisit, et honori hoc factum duxit. Caesar secedit paulum, quasi publicum negotium avocaret: et fidum ac notum eius oppidi civem, cum ipso pileo illo, ad uxorem hospitis mittit cum mandatis. Heus matrona, maritus iubet, ut sacculum illum talem ad eum mittas, opus habet: et ecce tesseram fidei meae hunc eius pileum. Mulier agnoscit pileum, et sacculum descripserat: itaque nihil ambigens ascendit, tradit, quasi ad maritum deferendum. At ille recta ad Caesarem, qui vidulum vocato tunc denique mercatori ostendit: et Hic ne est? et agnoscis? Affirmat, exsultat: tum et hospitem Imperator adhibet, et Hic, inquit, de te queritur, et perfidiam accusat: quid ais et refellis? Audacter ille, mentiri eum dicere, aut dementire: nihil sibi rei cum eo esse, aut fuisse. Denique Imperator sacculum profert: ad cuius aspectum ille confunditur, et animo ac lingua labitur. Quid multa? mercator pecuniam, hospes in ramiam recipit, atque etiam damnum. nam grandi pecunia alia Caesar eum mulctat. At Rudolphus omnium ore et sensu laudem: et decantatum in Germania satis hoc factum fuit. Sed quoniam nunc, et ante, Principes dedi, qui ipsi et suo ore, statim et de plano ius dixerunt, oriti pro moribus nostris potest.
Maximiliani II. Imperator. Maximilianus II. Imperator non modo supremum in Germanico Imperio tribunal Spirense, verum in omnibus etiam aliis regnis et ditionibus suis, Senatus iudicum, sapientia, doctrina, et Iustitia ac veritatis amore praestantium, a patre institutos, retinuit et confirmavit: ut legum et Iustitiae custodes et exsecutores severi et vigilantes, insingulis provinciis excubarent.