August 2005 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check


page 42, image: s058

BALTH. EXNERI DE HIRSCHBERGA, DICTORUM ET FACTORUM MEMORABILIUM LIB. II.

CAP. I. DE BELLICOSTS PRINCIPIBUS.

SUMMARIA.

Alberti Marchionis Brandeburgici. ADVERSUS Ablertum Marchionem Brandeburgensem omnes superiores Germaniae civitates ad iuvandos Noribergenses statuerunt, quibus ille bellum indixerat. Cumque numerosus exercitus instrueretur, interrogavit quispiam, ut quid tantum populum adversus unum prin cipem et eum quidem non ditissimum armarent. Cui unus ex primoribus civitatum, desipis, inquit, homo. In Alberti namque astutia et fortitudine omnium Germaniae principum vires opesque continentur. Neque vana vox fuit. Septem et decem principes in partem suam traxit Albertus, civitatesque multis incommodis attritas petere pacem coegit.

Caroli Magni. Carolus Magnus iuvenis adhuc, patre vita functo, Aquitanicum bellum primum feliciter confecit: inde in Adriani Pontifics maximi gratiam Longobardorum regnum ex terra Italica penitus sustulit, quod du centos et amplius annos in his ce terris floruerat. Saxonicum bellum per triginta et amplius annos feliciter tandem confecit: et quod ab initio semper optarat, vera pietate imbuit. Saracenos intra Beticae angulum redegit. Sclavicum quoque bellum, et Danicum, tumultuantesque


page 43, image: s059

Boioarios composuit, numquam intermissa militaris disciplinae laude. De Hunnis octo post annos ab eo triumphatum, capta etiam eorum regina. Tertio demum Italiam ingressus, pacatis rebus omnibus, quae ad eam diem inurbe Roma sedi tionis tumultusque plena habebat, omnia sibi suisque posteris tam insigni virtute Imperii Romani vestigium merito vindicavit.

Ioannis Regis Boiemiae. Ioannes Rex Bohemiae, F. Henrici Imperatoris et Pater Caroli IV. Imp. belli studium sic amabat, ut etiam caecus in militiamproficisceretur. Praelio intersuit, quod gestum est inter Eduardum Regem Angliae, et Philippum Regem Galliae, pro ducatu Normandico, Anno 1345. Et in ea pugna manum conseruit armatus, fortissime, cum hoste. Tandem in ea, sagitta traiectus interiit.

Friderici, Bellicosi, Comitis Palatini. Fridericus Comes Palatinus Rheni, heros bellicosissimus, circiter 26 annos, aut plures, assidua bella gessit, et ea felicissime, Nullus princeps illius saeculi, illi aequiparandus lau de militiae fuit. Aiunt intra trecentos annos Germaniam bellicosiorem Principem non habuisse.

Philippi Ducis Burgundiae. Philippus Dux Burgundiae Caroli Audacis pater, bellicosissimus Heros, nequaquam silentiopraetereundus est. Princeps enim fuit, qui omnem aetatem suam in bellis contrivit, et ab ineunte aetate usque ad extremum vitae bellis studuit, et bellicosissimum filium unicum Carolum heredem post se reliquit: mortuus anno Christi 1467.

Friderici Barbarossae Imp. Fridericus Barbarossa, bellico sorum principum princeps bel licosissimus inter alias victorias et multiplices, coepit in Cilicia multas potentissimas urbes, et Saracenos ac Turcas prostravit. Sultanum in tantum sui nominis terrorem coniecit, ut ipse a suis multarum ingentium civitatum moenia solo iusserit aequari in Syria, cum diffideret se eas retinere posse: et ipse in Aegyptum profugit.

Alberti II. Imp. Si fara Albertum II. Imperatorem longiore vita donassent, bellicosorum principum exstitisset decus excellentissimum. Maximis copiis instructus, Hungariam ingressus est contra Turcam Amurathem, qui tum invaserat Hungariam per incursionem. Veniente autem Alberto Caesare, retro fugit, nec manus cum bellicoso Imp. conseruit. Quo cumque iret Albertus semper fuit gladio cinctus, et illum numquam a latere deposuit.


page 44, image: s060

Guntheri Schvvarzenburg. Imp. Guntherus, antequam eligeretur Imp. comes fuit Schvvartz burgensis, vir robustus, strenuus, et qui bello plurimum valebat: praeclaraque multa gessit, sub Ludovico Imp. in conflictibus multis victor gloriosus, atque ex iis haud parum ditatus. Diu multumque sollicitatus, ut imperium assumeret, crebro recusavit. Nihilominus paratum sese esse dixit, amore Dei immortalis pericula quaeque pro Imperio subire, ut a tyrannis et seruitute imperium liberaret; et ita Rom. Imp. electus est.

Henrici Landgravii Thuring. Imp. Henricus Landgravius Thuringiae et Hassiae, creatus Rom. Imperatora nonnullis Germaniae Principibus, hostem acerrimum habuit Conradum Friderici I I. Imperatoris filium. qui magno cum exercitu venit, ut conventum Principum ab Henrico indictum interciperet. Sed ab Henrico bellicoso Principe fusus est, insigni victoria.

Mauritii Electoris Saxon. Oenipontem accedente cum exercitu Mauricio Saxonum duce, quem eo loco et tempore aspicere Carolus Quintus nollet, Dux quidam Hispanus, nullum periculum fore ostendit, quod Ereberga arx munitissima, fauces Alpium claudens in eo itinere Mauricio obiecta esset. Interrogatus annon circuitu quopiam ad montis illius, cui arx insisteret, verricemperveniri posset? Hispanus, tantum in Germanis ingenii et patientiae non esse ait ut aggredi difficultares eiusmodi scirent et labores perferre. Ibi Carolus Quintus cui ducum illorum ingenia et animi notiores eraut: At ego, inquit, si aditus ad castellum ullus patet, iam illud captum esse existimo. Quam divinationem nuntius captae arcis, mox allatus comprobat.

CAP. II. DE BELLO.

SUMMARIA.

Caroli V. Imp. ANTONIO Levae et aliis ducibus, Iulii Caesaris et Alexandri exempla laudantibus, nec uti Carolum V. suis vi ctoriis, ad potentiae et magnitudinis suae amplificationem, quantum et posset et deberet, querentibus: respondit: Alexandro et Iulio in bellis gerendis unum fuisse finem, Honorem et Gloriam: Christianis autem regibus, duos esse propositos, Honorem, et Animae salutem.


page 45, image: s061

Cum de principe quodam bellum moturo Carolus Quintus audiret: Ignorat adhuc, ait, quid ad bellum requiratur.

CAPUT III. DE BELLO SUSCEPTO, CONTInuatoque constantissime.

SUMMARIUM.

Alphonsi Regis arragoniae. ALPHONSUS Rex Arragoniae bellum Neapolitanum semelingenti et invicto animo cum suscepisset, nulla postea vi, nullo periculo, nulla clade, nullis denique difficultatibus averti aut deterreri potuit ab incepto: quinimo a fortuna non numquam proiectum, vel in hostium potestatem perductum, surrexisse visus est, multoque acrius quam ante constitit, incredibilique pertinacia bellum omnium fore diffi cilimum, post, secundum demum et vicesimum annum confecit, mortalesque omnes exemplo suo admonuit; fortunam ferendo superari posse

1CAP. IV. DE BELLIS PONTIFICUM ET ECclesiasticorum vituperatis.

SUMMARIUM.

Ludovici XII. Regis Galliae. LUDOVICUS XII. Rex Galliae dicebat, eum, qui primus arma Pontificibus, qui bello potius, quam pietati student: sodalibusque sanctioris vitae instituta professis equos permisisset: et militarem et caelestem disciplinam corrupisse.

CAPUT V. DE BENEFICENTIA RECOMpensata.

SUMMARIUM.

Matthiae I. Regis Hungariae. IOANNES cognomento Vitez, quod latine dicitur miles: (est enim nomen familiae) vir in iure Pontificio


page 46, image: s062

et studiis humanitatis eruditus: statura procera et pulchra, et in aetate iuvenili capillo cano, et ingenioversuto, fuerat olim Galeoti discipulus, et contubernalis: sed Matthiae Regi aliquam tisper invisus. Nam cum consanguin eus esset Ioannis Archie piscopi Strigonien. et alterius Ioannis quinque Ecclesiarum Episcopi, qui a rege Matthia ad Regem Poloniae non sine maximo periculo desciverant, videbatur adhuc in Ioanne Vitez, inimicitiae veteris, et consanguinitatis reliquias remanere. Perraro enim suorum caritas brevi aboletur. Unde sermo de hocviro auribus regiis non poterat esse gratus. Sed contigit Galeotum Martium, qui propter suam universalem disciplinam et facundiam lepidam atque iocosam, Regi erat carissimus, in discrimine vitae, et rerum suarum saepe fuisse, et propter librum de incognitis vulgo, haereseos damnatum: sed tandem causa devoluta est ad Xystum Pontificem, virum ernditissimum, cuius iussu Galeotus et teterrimo carcere exemptus Romam commigravit, ubi Galeotus multos teperit aemulos, et inimicos acerrimos, sed summus Pontifex ex indicio doctrinaesuae Galeotum diiudicans, pristino honore, et rebus recuperatis absolvit, ita ut in pristinam dignitatem, divitiasque Galeotus, Xysti opera et iu dicio, et auctoritate redierit. sed inter agendum (diu enim causa agitata est) Ioannes Vitez et propter veterem cum Galeoto benevolentiam, et maxime propter Regem Matthiam, cui sciebat Galeotum ob singularem cum virtute doctrinam cordi esse, plurimum in hac re desudavit, effecitque, ut gratis omnia Romae a Galeotto haberentur: quae ad eius honorem et salutem pertinebant. His peractis, Galeotus ad Regem Matthiam convolavit narratoque rei ordine et spe simul ac desperatione relata, non enim hilari vultu Rex audivit, cum terrore ad necem Galeotti parato imperita plebs esset intenta, doctoribus tamen et nobilioribus dolentibus causamque Galeoti tuentibus. Sed in hoc longosermone (voluit enim Rex a principio ad finem usque rem omnem audire) incidit sermo de Ioanne Vitez, qui tantopere respectu Regis pro Galeoto laboraverat. Rex statim omne in Ioannem odium deposuit, et redeunrem in Hungariam blande suscepit: Dixitque se non mandaturum oblivioni, quod pro Galeoto sui honore fecisset, idque re ipsa cmprobavit. Nam primo in Franciam


page 47, image: s063

Oratorem Ioannem Vitez in arduis negotiis misit. Deinde reversum ditissimo Episcopatu ornavit. Est enim factus Sirmensis Episcopus, Sirmium autem oppidum, quod et monti nomen dedit, si ab illo antiquissimo Sirmo Rege Triballorum nomen traxerit, non disceptabo in praesentiarum. Quaedam tamen non praeteribo, quae antiquitas velignoravit vel tacuit, vel tum non vidit quae fortassis non erant: Octavae enim Sphaerae revolutio et temporum multitudo multa affert, quae prius visa non sunt, doletque plurima olim conspecta. Et ut de vino Syrmii montis taceamus, cum tanta sit suavitate, ut par aut simile in toto terrarum orbe difficile sit reperire. Nec de cu curbitarum et pirorum magnitudine et iocunditate loquamur, quae tam grandia fiunt, ut ex iis unum vix utraque manu ambiri possit. Unum referemus inauditum et mirabile, quod nusquam gentium esse fertur. Nascitur enim ibi aurum ad fimilitudinem virgulti, simile asparago. Nonnumquam vero, sicut capreoli, circa truncum vitis intorti ad magnitudinem plerumque duorum cubitorum; Sed ille aureus asparagus, sive capreolus, iuxta vites natus, non est auri valde puri. Est enim venae auri Rhenani, et annuli ex hoc naturali auro facti, cum facile fiant, quis enim labor contorto auro digitum circum dare? Dicuntur sanare verrucas. Nam et ego quoque ex huiusmodi aureis virgultis annulum possideo. Talis ergo regionis Episcopatu Rex Matthias Ioannem Vitez dignatus est. Nemo enim irremuneratus a Regetanto dimittitur, cum causa apparet honesta.

CAP. VI. DE BONIS VERIS.

SUMMARIUM.

Alphonsi Regis Arragoniae. BONA illa quae habentibus mala et pernicio sa esse aliquando possent, non bona modo non esse, sed ne dicendaquidem bona, Rex Alphon sus existimabat. Bonum enim perpetuitatis non momenti, animi non fortunae, caeli denique non mundi huius esse.


page 48, image: s064

CAPUT VII. DE CALAMITOSIS REIP. At VERO Praeclaris factis.

SUMMARIA

Richardi Regis Angliae. RICHARDUS eius nominis primus Angliae Rex, a magnitudine animi cor leonis denominatus, ob res bellicas maxime celebratur Ille cum ad Hierosolymitanum bellum proficisceretur, vi tempestatis in Cyprum eiecta classe tyrannum, a quo littoribus arcebatur, et Insulam cepit. In expugnatione Ptolemaidis, quia Angliprae ceteris egregiam nauaverant operam, sua signa, Austriis inde deiectis, moenibus imposuit. Fram corum Rege Philippo eius expeditionis socio in patriam reverso, cum totius Christianorum exercitus curam suscepisset, muros Ptolemaidis cassatos, et Ascalonis, Porphyriaeque dirutos restituit, Ioppen restauravit et egregie munivit, ut Latinorum classes tutam et commodam stationem haberent. In praelio ad Antipatrida adversus Saladinum eius virtus maxime enituit. Siquidem cum in medio pugnae ardore, manu ac voce suos accenderet, et hostili sagitta graviter esset vulneratus, non dolore vulneris recessit e pugna: sed efferatior factus ubicumque frequentissima hostium signa videbat, audacissime prorumpebat. Angli illius exemplo accensi, et de ipsius salute solliciti acerrime proeliabantur: ita ut egregie dimicando suis victoriam aperuerint, quae admodum gloriosa et celeberrima fuit: Cum ad suos redire decrevit, ferocem hostem ad inducias, in quinquennium paciscendas coegit. Haec licet magna et perenni laude digna censentur, tamen nullam Anglis commoditatem; sed calamitatem ingentem attulere. Dum enim ad suos revertens per Austriam iter faceret, a Leopoldo duce captus, et ad Henricum Augustum ductus, duodeviginti menses in custodia habitus est, nec antea dimissus, quam centum milia, et quinquaginta argenti pondo persolverit. Accessere his domesticorum suorum conspirationes ex eius absentia obortae, et Gallorum in Normandiam frequentes irruptiones, quae multum damni dedere.


page 49, image: s065

Ludovici XII. Regu Galliae. LUDOVICUS duodecimus Gallorum Rex multis inbellis exercitatus res maximas, et laude et praeconio dignas gessit. Insubrum imperium eiecto Sphortiâ suo regno adiecit: Neapolitanum regnum cum Arragoniis partitus est: Genuenses antiquam repetentes libertatem, terrâ marique domuit: Venetos unâ acie cruentillima debellavit: unde illi Cremona, Crema, Bergamum, brixiaque ex usus victoriae obven êre. Veronenses, Vicentini, Patavini, Feltrenses et qui ad Carnicas Alpes vergunt populi, foederato Caesari Maximiliano deditionem fecerunt: Appuliae urbes, quas Venetus oppignoratas tenebat, Alphonsus Arragonius recepit, et Atestinus Rodigino Peninsula potitus, Bononia a Pontificerecepta, Bentivolis veteribus dominis reddita, egregieque adversus Pontificios eamrecuperare conantes defensa: veteranae Hispanorum Cohortes semper vincere assuetae cruentissimo in praelio ad Ravennam magna ex parte concisae. Hae praeclarae victoriae magnam ei laudem et gloriam peperêre, et quia multis utiles et fructuosae longe lateque divulgatae. Sed occiso in Raven nensi pugnâ Fosseio, qui Gallicum decus cumulatis victoriis maxime evexerat, exercitus duce orbatus, et ob varia certamina maxime attenuatus, ingruentium hostium, qui undiquaque ab irato Pontifice in Gallos excitabantur, acerrimos et repentinos impetus sustinere non potuit, sed ex Italiâ eiectus est Ita quae longo tempore et maximo cum labore a Rege quaesita erant, brevi momento periêre, nec hoc successu contenti hostes in regni penetralia infestis armis pervasêre, caede et metu omnia complentes: unde ad petendam pacem Rex, quo suis populis consuleret, adductus est. Nec tantum ad Gallos Ludovici subditos infelix cafus pervenit, sed ad ipsorum etiam socios: quandoquidem Navarrus regno eiectus, et Scotus praelio cum maxima Scoticae nobilitatis parte occisus, suis luctuosam Gallici foederis memoriam, reliquêre.


page 50, image: s066

CAPUT VIII. DE CALUMNIA SPERNENDA.

SUMMARIUM.

Alphonsi Regis Arragoniae. NONNULLOS de se bene meritos, sed ipsum probris clam solitos lacerare Alphonsus Rex Arragoniae cum audisset, Regum esse inquit, non solum beniefacere, sed mala etiam patienter audire. Ingratos profecto nequaquam effecturos, quo minus ipse et humanus et beneficus perstaret.

Maximiliani II. Imp. Maximilianus secundus Imperator maledicos ac tecte infestos tulit, oblivione si memoriam ex animo depellere nequibat: tamen ad suos clementer: satius esse, alii quaerant, cur non puniat, quam nimium aut modice si punierit.

Friderici III. Imp. In Fridericum Caesarem tertium cum nonnulli dicta probrofa iactassent, referentibus aulicis. An nescitis, inquir Fridericus, principes quasi signum ad sagittam expositos esse? Turres quidem fulgura praealtas feriunt, humilia tecta praetereunt. At nobiscum bene agitur, si verbis tantum impetimur.

CAPUT IX. DE CAPTIVIS NON DURITER tractandis aut tollendis.

SUMMARIUM.

Maximiliani II. Imperatoris MAXIMILIANO II. Imper. adhuciuveni quidam e Senatoribus significabat, a nobis Turcas captivos nimis benigne, molliterque tractari: ne Lernaei monstri exemplo mala succrescerent, tollendos eos: cui noster, cum quibus igitur posthac nobis bellum foret? qui labores ad


page 51, image: s067

memoriam, lumenque literarum essent reliqui? et quod maius est, pacisci te cum hostibus oporteret, ne ad talionem conciperemur.

CAPUT X. DE CELERITATE IN BELLIS utilissima.

SUMMARIA.

Alphonsi Regis Arragoniae. VENABATUR Alphonsus Rex Arragoniae in campis Leboriis, quos nunc Rosarum vocant, quo nuntius adfertur Ricium Regiorum peditum ductorem ad hostes defecisse, ac per fraudem occupasse oppidum sancti Germani, cum monte Cassinati, ac properare vicina omnia invadere. Quo nuntio permotus Rex dixisse fertur, facto non consulto opus esse. et ut erat venationi potius quam armis instructus, contra proditorem iter instituit. Cum his tantummodo purpuratis, qui secum venationis gratia convenerant, Comitibus solum denuntians, ut qui eum diligeret proprie sequeretur, opinione celerius ad Ritium pervenit. Cuius vestigia ultro subsecuti sunt Regii milites, tantamque trepidationem intulêre proditori, ut facile intelligeres illum incoepti paenituisse, praeventum regis ac regiorum celeritate incredibili. Nec dum enim arcem quam Ianiculam vocant, maximum illius expeditionis aut magis proditionis munimentum expugnaverat. At quo niam quidem Rex acceperat ingens e Româ praesidium Ritio propediem adventurum, quo fretus Ritius in arce adhuc expugnandâ perseveraret, nocte in montem peditatum Rex dimittit, admonitum, uti sub nomine Ricii turrim templi quae Riciano praesidio tenebatur, pertranseant, atque inde ad Ricium sub ipsum diei ortum descendant.


page 52, image: s068

Quo peracto Ricius auxiliares copias arbitratus, primo laetari, dein cum regios esse ex signis armisque cognosceret, anteaquam a Rege circumveniretur, fuga saluti consuluit, reliqui capti, quos suâ consuetudine Rex omnes dimisit incolumes: oppidum quarto post die quam fraude captum a Ricio exstiterat, recuperatum.

Alberti Maerch. Brandeburgici, Achillis Germanici. Albertus Marchio Brandeburgensis (quem Teutonicum Achillem non ab re vocitant) cum accepisset Noribergenses octingentos equites, ac sex milia peditum in agrum eius praedatum misisse, apud fluvium quem illi transmissuri erant, equitibus atque peditibus uno duntaxat oco vadabilem sagittarios inter arbusta ducentos collocat, qui equitatu praetermisso pedites vado arceant. Ipse cum sexcentis equitibus proximo in nemore latitat, missisque hostium equitibus, mox sese ostendit. Steterunt utrinque acies medio trecentorum ferme passuum intervallo non sine trepidatione: Tum Marchio cum duobus comitibus apprehensa lancea in hostem advolat. Occurrunt totidem sibi ex hostibus viri fortes. Marchio equitem eum, qui sibi obvius fit, medium transfodit sternitque, ac comitibus suis, ab iis, cum quibus congressi fuerant, prostratis, ipse in hostium turmam solus erumpit, modo istum, modo illum conficit, stragemque non parvam efficit, donec ad signa pernadat. Illic centum in eum gladii nudantur, et cum punctim eum ferire circumventum nequeant, ignari quisnam tanta auderet, caesim rem agunt. Ille amplexatus utroque brachio vexillum, nusquam honestius quam hic moriat, inquit. Dum solus haec agitat, reliquus exercitus suppetias occurrit, et versis in fugam hostibus, semianimem ducem apud veillum comperit confractum quassatumque, hostes aut caesi aut capti admodum paucos eripuit.

Alphonsi Regis Arragoniae. Cum Genuensium quatuordecim maximarum navium classem, ilico adventuram nuntiaretur Alphonso Regi Arragoniae, quo duas aut eius illas ingentissimas in portu deprehensas, comburerent, continuo exscindi e vicinis montibus rupes, et infesto profundoque mari ad occursum venientium obici procuravit. Portum praeterea vastissimis lignis, ferreisque catenis circumcludi molem ipsam, altissimo muro, propugnaculisque munirilittora prope innumerabilibus inauditae magnitudinis tormentis, omnisque generis


page 53, image: s069

telis armisque firmari. Atque haec tantâ quidem celeritate, atque admiratione omnium, ut cum mox Genuensium classis se conferret, conspectis propius huiusm odi novis inspectatisque munimentis, redeundi consilium probaverit abiveritque.

Sigismundi Imp. Sigismundus Imperator cum esset in Italia, audissetque patres Basileae coactos Eugenium Papam summo Pontificatu deponere statuisse, quamvis podagra laboraret, itineri se commisit, tantaque celeritate advectus est, ut ante in Concilio sit visus, quam eo venturus audiretur. Neque enim bono principi tolerabile videbatur Ecclesiam quam se auctore ad consensionem et pacem Constantiensis Synodus reduxisset, Basiliensis denuô rescinderet.

Caroli Magni. Rhogandus Foroiuliensium dux, cum a Francis defecisset, exercituque coacto se ducem iis, qui rem Longobardicam salvam vellent, quorum undique ad eum magnus confluebat numerus, praebuisset: nihil aeque rem Francicam adinnit, ac expedita celeritas. Equites enim cum leviarmaturâ a Carolo magno praemissi, Rhogandum ad dimicandum compulerunt: qui cum in pugnâ trucidatus esset, hostes cum non haberent, pro quo pugnarent, in effusam fugam se dedere, et nihil postea moliti sunt.

Manuelis Comneni Imp. Constantinop. Cum Claudiopolim Turcae obsiderent, oppidani nisi mature auxilio mitterentur, deditionem se facturos, nuntio ad Manuelem Comnenum Imperatorem Graecorum misso, significarunt: ille non cunctandum ratus, postridie eius diei summâ celeritate ad eos contendit, ut prope urbem ventum est, adventu eius ex vexillis cognito, ne dum duplici hoste sibi imparatis, et de praeda nihil cogitantibus res foret, relictis castris celeriter fugae se mandarunt.

Nevilleii Waricensis Comitis. Nevilleius Waricensis comes, e Galliâ cum exiguis copiis in Angliam reversus, tantâ celeritate affluentibus ad eum undique amicis in gerendo bello usus est, ut totam Angliam diebus undecim, fugato Rege Eduardo quarto sibi subiecerit. Eduardus postea ex Burgundia, quo se ex fuga receperat, cum exercitu rediens, in viginti dierum spatioamissum regnum recuperavit.

Sophi Hismaelis. Sophus Hismael cum sumptis a Pyrchale regulo auxiliis, Armeniam ingressus, fama magis atque hominum benevolentia, quam viribus brevi paternam ditionem recepisset, et


page 54, image: s070

Sumachiam vi captam hostiliter diripuisset: repentino ad Taruisium adventu Alvantem Persarum Regem urbe excedere, fugaque Scyras petere coegit: ubi cum magnas equitum et peditum copias coegisset, ut Sophum Taruisio, totaque sua ditione expelleret, sui famam celeritate praetergressus Sophus ad hostes contendit, quos imparatos adortus, occiso eorum Rege profligavit, et ex vus victoriae totum Persidis regnum sibi vendicavit.

CAPUT XI. DE CHYMIA.

SUMMARIA.

Maximiliani II. Imperatoris. QUI Maximilian II. Imperatoris expugnare iudicium et constantiam Cabalae, Chymicisque rationibus eruditi, aut machinarum compendiis aggressi sunt, audivit libenter, sed videri eos sibi, ait, non dissimiles iis, qui in hypocaustis, ferro numquam accincti ad pocula, vel somnos acies recenserent, castraque tractarent: facilem esse rationem paruorum monstrandorum exemplorum, in magnis autem et usibus longe difficillimam.

Eiusdem. Chymico inepte exiguis adminiculis in magnos thesauros verbis effuso, qui 20. florenos in carbonum sumptus petebat, signisicari iussit, mirari se tantillum subsidium, tot annis ad Croesi opes non comparasse.

CAPUT XII. DE CLEMENTIA.

SUMMARIA.


page 55, image: s071

Alphonsi Regis Arragon. IOANNES Fortis cognomine, miles veteranus, aegerrime ferens, quod oppidum suae fidei commissum sibi Rex Arragoniae Alphonsus auferret, ut alteri daret, ab eo discedens Italiam, Galliam, Germaniam, Hispaniam peragravit, omnibus in via Regibus, Principibus ac populis Alphonsi ingratitudinem et conficta etiam vitia disseminans ac divulgans. Sed cum nemo omnium eius maledicentiam, quamvis Alphonsi hostis, tam gratanter audiret, ut vel panem modo et nasturtium offerret ad victum, inopiae coactus ad Alphonsum: retrô repetens Florentiae restitit, Regis animum, quem probris immutatum sibique infensum crediderat, explorans. Id Regi ubi primum innotuit, Ioanni renuntiari iussit tuto ad se redire licere. se quidem potius benefactorum eius quam vanedictorum memorem esse, venientemque viatico et pecuniâ iuvit,. Simili moderatione ac liberalitate usus est, tum erga alios multos, tum proxime erga quendam equitem Hispanum. Is enim c. im apud Reges occidentales fere omnes Alphonsi nomen et vitam nulli maledicto parcens, passim propalamque proscidisset, tandem rediens ab Alphonso perhumaniter ac benigne exceptus est.


page 56, image: s072

Friderics III. Imp.Ioannes Gersius Westphalus, qui sigismundi Caesaris protonotarius fuit, Alberto Romanorum Rege fatis functo, principes Electores ad Francfurdiam adiit, ac ne Fridericum eligerent suadere summopere conatus est, conficta in eum vitia multa disseminans, neque contentus his: cum Romam Fridericus peteret imperiales infulas suscepturus, Nicolao quinto Pontifici maximo epistolas scripsit, quibus ne Fridericus coronaretur, annixus est, nihil tamen horum Imperatorem latuit, hominemque cum posset corrigere atque interimere, passus est Viennae vivere, partisque frui bonis, quae illi non mediocria fuêre.

Alphonsi Regis Arrag. Urbem Neapolitanam pertinacissime obduratam, pugnando denique cum Alphonsus Rex Arragoniae cepisser (Deus immortalis) quam mansuete, quam humaniter, quam liberaliter sese gessit, omnium primum milites a caede ac direptione coercuit et praeter primos impetus, quos continere facile non fuit, postea cives omnes a militum furore et avaritiâ tutos incolumesque servavit, ipsemet stricto ense civitatem perequitans, prospiciensque ne quis alteri vim aut contumeliam inferret. Dein his, quamquam victis, liberorum iura concessit, iniuriarum omnium etiam Petri iucundissimi fratris caedis oblitus.

Eiusd. Expugnata iam civitate Neapolitanâ, ne ex victoriâ, ut evenit, insolesceret exercitus, aut voluptatis resolveretur illecebris, confestim compositis rebus recta ad hostes itinere protendit, quorum dux erat Antonius Cadola vir strenuus, atque in armis clarus, cumque eos in agro Capuano nactus esset, praelio instructos intentosque, et numero et virtute plurimum exsultantes, adhibito consilio Rex proponit exquiritque an proelium sumendum sit necne. Cumque ex proceribus quidam suscipiendum omnino esse censuissent, si Rex ipse praesens non esset. Ergo qu od maxime, inquit, opitulari dimicantibus solet Imperatoris praesentia, nunc, si Diis placet, affutura est. Statim ut, Deo bene iuvante, proelium committerent, pronuntiavit. Mox intellecturi nihil eorum fortunae ac gloriae ostituram praesentiam suam. Fit ergo proelium initio satis ancipiti Marte, demum postea Regis auspiciis atque virtute fuderunt ceperuntque hostes ferme omnes. In quibus Sfortiani equites prope innumeri capti, centuriones aliquot, ipse Antonius dux item captus.


page 57, image: s073

Accedit huc omnibus saeculis memoranda clementia, Antonium Cadolam exitialem, et quasi hereditarium Regis hostem, cum omnes morte mulctandum esse censerent, salnum esse Rex iussit bonis et paternis et suis omnibus servatum restitutumque. Nec Iacobi patris capitales immicitias, nec Antonii filii pervicaciam iamdudum sibi damnosissimam vel paululum aestimare visus est. Milites praeterea captivos missos fecit, nonnullos etiam, quamvis hostes, muneribus, ob egregiam virtutem, tumintegram famam, donavit, exornavitque. Qua mansuetudine et benignitate ipsos etiam hostes sibi exin de benevolos reddidit, universoque posthoc Regno Neapolitano ab Aquilâ Marsorum urbe ad Rhegium usque Brutiorum sine adversario in pace summâ et tranquillitate potitus est.

Eiusd Cum argueretur aliquando Alphonsus arragoniae Rex quod mitis esset ac lenis nimis, ut qui nonnumquam etiam iis, qui vel graviter inipsum deliquissent, ignosceret. Se quidem paratum velle esse dicebat, Deo immortali si ad calculum vocetur. oves quas in tutelam ab eo suscepisset, annumerare, et si illas repetat, restituere incolumes omnes posse.

Eiusd. lustitia se quidem bonis gratum esse, at clementia etiam malis dicebat Alphosus Rex Arragoniae.

Eiusd. Qui nimis lenem et mansuetum principem quereretur, exspectandum iis esse dicebat Alphonsus Rex, ut ursi ac leones quandoque regnarent, hominis sane clementiam esse, beluarum feritatem.

Eiusd. Non tam quod hostes vincere et sciret et posset gloriabatur Alphonsus, quam quod victis consulere didicisset. Illud quidem fortunae munus interdum esse, hoc sem per suum.

Rudolphi I. Imp. Severum, inquit Caesar Rudolphus I. Imp. et immitem, fuisse me aliquando paenituit, lenem ac placabilem numquam.

Sigismundi Imp. Beatos esse in terris Reges aiebat Sigismundus Imperator, si exclusis superbis mansuetudinis, humanitatisque cultores in curiam asciscerent.

Alphonsi Regis Arrag. In obsidione Staphati centuriones ac milites, qui oppido praesidio erant, non solum omnis generis tela, sed verba etiam petulantissima et obscenissima in Regem Arragoniae


page 58, image: s074

Alphonsum et in Ioannem Principem Tarentinum ac Petrum Infantem regis fratrem, qui aderant, iactitasse satis constat. Capto autem oppido cum ipse princeps atque infans ab ira ex conviciis stimulati, eos omnes in furcam tollendos esse contenderet, Regem contra omnes pro sua convetu dine missos fecisse, simul et suorum in dignatiunculam ita lenisse. In huiuscemodi iniuriis, non quid dicatur, sed a quo dicatur inprimis animadvertendum esse. Spurci vivant spurce, loquantur spurce, ut libet, se nequaquam ob aliorum maledicta a suâ naturâ et moderatione recessurum esse. Adhaecd victoriam fortunae esse munus, clementiam suam ipsius, qui clemens esse deberet. Itaque unumquemque malle ex clementia, quam ex victoria laudem adipisci. Denique expertum loqui, nihil magis adversariorum animos flectere, et conciliare solitum esse, quam placabilitatis, et mansuetudinis nomen.

Eiusd. Conductus iam a Rege Arragoniae Alphonso, Nestor Faventinus sedecim milib. aureorum, sibi traditis iam, antequam Regi militare inciperet, ad Bononienses et Franciscum Sphortiam se contulit, quod cum Neapoli rescitum esset, Antonius Casarelius Nestoris Scriba, qui dum negotia procurabat apud Regem, vitae metuens profugit. Verum interceptus in via ad Regem reductus est. Constitutus in medium, iussus est recitare con ditiones inter Regem et eius Dominum, per eum initas, quas cum intellexissent, qui aderant ab Nestore violatas esse, a Rege dimissus est, non solum metu mortis liberatus, sed viatico etiam adiutus Hoc etiam ad magnanimitatem Regis referendum est, quod cum Nestor in fidem recipiendae pecuniae obsidem dare filium obtulisset, a Rege illi, sicuti plerisque aliis, negatum esse palam est. Non metu enim sed gratia et voluntate sibi operam dari semper suum consilium exstitisse.

Eiusd. Victo captoque ab Alphonso Rege Arragoniae Antonio Caudola Carpenono, ubi uxor et filii et fortunae omnes Antonii essent in potestatem redactae omnes in libertatem pro suo more incolumes restituit, thesauros uxori dedit. Sibi ex pretiosa et diffamata supellectile nihil omnino nisi vitreum poculum assumens.

Eiusd. Alphonsi vero moderationem, clementiam, liberalitatem,


page 59, image: s075

cum in alios prope innumerabiles tum in Marinum Bossam suum infensissimum hostem, quis digne satis unquam enarraverit, qui Arpario oppido, et in eo simul Marino ipso vi capto, cum universus ferme exercitus in Marini necem coniurasset, unus Alphonsus ipsum a militum furore atque iniuria prohibuit, quem postea et in bona restituit, et in senatorum numero collocavit, cius etiam filiis inter aulicos, quos familiarissime diligebat, admissis.

Totilae Gothorumregis. Totilas Gotthorum Rex, cum post devictos Bessam et Vitalium Belisarii duces, Neapolim longâ obsidione perdomuisset: in ea victoria tanta lenitate et clementia usus est, ut Cononem praesidii praefectum liberali invitatum stipendio, et id munus renuentem, qod sacramenti religione obstrictus sine scelere fidem mutare non posse diceret, incolumem datis comitib. Romam dimiserit. Romanos item milites et cives Neapolitanos inedia prope enectos, distributis ad vitae et valetudinis rationes alimentis refoverit et servaverit.

Axanis Turcarum Sultani. Romanus Diogenes Constantinopolitanus Imperator, cum ab Aexane Turcarum Sulthano praelio victus et captus esset, perhumane adeo tractatus ab illo est, ut peculiare tabernaculum et ministeria imperatoria ei fuerint designata, et Sulthani mensae adhibitus, captivi quotquot peteret redditi, et perpetua pace sancitâ, cum maiore comitate remissus et honore, quam sperare aut optare unquam poruisset.

Alexandri Bulgarorum Principis. Alexander Bulgarorum Princes, bello lacessitus ab Andronico iuniore Imperatore, cum eum praelio fudisset, non ad insolentiam et vindictam victoria usus est: sed victo ultro pacem obtulit, et cum lacero exercitu domum redire passus est, hortatus ut in posterum moderatior esset, et meminerit unius anni quatuor diversa esse tempora, pauloque momento maximas in rebus humanis incidere rerum murationes.

Saladini Aegypti Sultani. Saladinus Aegypti Syriaeque Sulthanus, captis Hierosolymis, cum Christianorum militum, qui proeliis occiderant, uxores eius pedibus advolutae, et lacrimis oppletae peterent, ut pacto foederis promissa pecunia nihil prorsus habentibus remitteretur, benigne condonavit, praeterea e suâ pecuniâ tantum elargitus est, ut in Christiane ditionis loca se commode recipere possent.


page 60, image: s076

Wilhelmi Calabriae Ducis. Rogerius Siciliae comes contra Innocentium Romanum Pontificem, qui bellum illi indixerat, arma movens, ad fanum Germani castra posuit, quem Pontifex primo impetu loco depulit: sed Guilielmus Calabriae dux, Rogerii filius, in tempore auxilio venit: qui statim conserto cum Pontificiis copiis praelio, non solum patrem perioculo exemit: sed Pontificem et cum eo aliquot Cardinales cepit: quos pro more victorum non insolenter tractavit, sed velut in amica pace summo in horore habuit, et absque ulla redemptionis pactione liberaliter domum remisit.

Philippi Vicecomitis Mediolanens Philippus Vicecomes Mediolanensis hac in laude non postremus censebitur, qui Alphonsum Neapolitanum Regem navali praelio superatum et captum incredibili benignitate et magnitudine animi non custodia modo liberavit, sed excultum eximiis muneribus, et praegrandi pecunia instructum, ad repetendam Neapolim dimisit.

Renati Lotharingiae Ducis. Renatus Lotharingiaedux, humanitatis, boniratis et clementiae praecipuum exemplum. Hic principatu suo, omnibus in censis, a Carolo postremo Burgundiae duce pulsus: postea Helvetiorum foederatorum ope adiutus, ipsum etiam a quo tam multa tulerat, praelio vicit, et interemit. Is haud paruo labore Caroli corpus in conferta caesorum multitudine inventum, non ad explendam iram laniavit, aut ludibrio habuit: sed ceu prudenri animo, insignique virtute Princeps erat, ad Nanceium oppidum in san ctum Georgii fanum detulit: cum omni aula sua eum honoris gratia, attatis vestibus prosecutus: tanto sacerdotum numero adhibito, quantus tunc inveniri potuit. Signa enim doloris omnia edidit, dum hostem gravissimum esferret, qui in ipsum omnesque alios superbus atque immanis fuerat, non aliter ac si verum parentem efferret.

Caroli Magni. Anno 787. cum Carolus Magnus Imperator, contra Tassilonem ducem Bavariae bellum gereret, et aliquan diu cum exercitu urbes Bavariae obsideret, tandem apud Lycum Augustae Vindelicorum, ubi T assilo fretus bonitate et clementia, Imperatorem ipsum convenisset, et se illi submisisset, clementissime ab eo susceptus, pacem et ducatui Bavariae, et sibi consecutus est.

Otthonis Magni Imp. Fridericus Archiepiscopus Moguntinus quamvis perfidiam summam Imperatori Otthoni magno exhibuisset, et


page 61, image: s077

ad hostem Henricum, Imperatoris frattem et alios confugisset, ut Imperatori creato violenter Imperium eriperet: postea cum ipsum Otho Imperator cepisset, et carceribus inclusisset, propter singularem bonitatem et clementiam iterum ipsum carcere emisit, veniam offensae dedit, et pristi nae dignitati praefecit.

Friderici Babarossae Imperat. Fridericcus Barbarossa Imperator, maximum exemplum Imperratoriae clementiae edidit, ubi Cremenses supra modum rebelles ac contumaces, post diutinam oppugnationem, in qua magnam stragem suorum passus est, recepit in gratiam: et eos, qui neci destinati erant, a morte liberaust: eâ vero conditione, ut non plura secum bona auferrent, quam possent humeris aut manibus gestare. Illi relictis bonis, filios, parentes, cognatos, cum aegrotos, tum debiles exportarunt.

Henrici VII. Imperatoris. Henricus septimus Imperator cum potuisset Ioannem ducem Suevie, qui trucidaverat patruum Albertum primum Imperatorem, tamquam parricidam occidere, noluit. Sed mira usus clementia, iussit ut in monasterio per omnem vitam pro crimine patrato paenitentiam ageret.

Ioannis Regis Boiem. Ioannes Rex Bohemiae, quis Comes fuerat Lucemburgensis, secutus partes Ludovici Bavari Imperatoris, praelio interfuit, quo Ludovicus contra Austriacum Fridericum, qui sibi quoque ius Imperatoris vindicabat, pugnavit, et aciem fortissime instruere iuvit. Ac declinante victoriâ ad Ludovicum, ipse cepit Fridericum, et quamvis reus esset mortis, tamen noluit Ludovico tradere: nisi prius promitteret, se in vitam eius non animadversurum. Et hac ratione conservata est vita Friderico, sed custodiae aliquandiu traditus est.

Ludovici Bavari Imperatoris. Ludonicus Bavarus Imper anno Christi 1335. pridie Michaelis, ingenti conflictu cum Friderico Austriaco contra se creato Caesare congressus est. Sed in praelio captus est Fridericus a Ludovico, et trium annorum spatio in carcere detentus, tandem transacta controversia dimissus est hac lege, ut cederet. Quod cum ultro recepisset, restitutus est a Ludovico in Austriam. Itaque usus est summa humanitate atque clementia Ludovicus in hostem suum: interim non quiescente Leopoldo fratre Friderici a motibus excitandis, etiam post liberatum Fridericum.


page 62, image: s078

Caroli Quinti Imperatotoris. Carolus Quintus Imperator, cum anno Christi 1547. Ioannem Fridericum ducem Saxoniae Electorem tamquam rebellem damnasset capitis, recepit illum in gratiam, et facta civitatis Wittenbergensis deditione, Saxonis uxor Sibylla Clivensis, egressa cum filiâ et matre mariti, venit in castra: et supplex facta, Caesarem multis cum lacrimis deprecatur pro coniuge. Caear eam perhumaniter accipit, et confirmat. Deinde Saxoni permittit, ut oppidum ingressus, per dies octo cum uxore etliberis commoretur. Et post haec ad custodiam suam reversus est. At Carolus Imperator post aliquot annos, nimirum quinquennium, suis eum restituit, et illi omnem offensam remisit.

Ludovici Bavari Imperatoris. Ludovicus Bavarus Imperator, ubi adolevit humanissimus Princeps, cunctis amabilis visus est, omnibusque se humanum exhibuit, ac obvios quosque salutabat, et singulis colloquebatur. Unde maximum sibi favorem contraxit, nulla deinceps intumuit prosperitate, providus et sagax, et in periculis animo infracto.

Henrici IV. Regis Galliae. Henricus IV. Rex Galliae dicere solitus fuit, se aureos reddere totos eorum dies, qui Regem maxime offendissent, ut a clementiae auro, nequitiae plumbum offuscetur.

Ludovici XII. Regis Galliae. Laudante Hieronymo Aleandro Clementiam Iulii Caesaris Ludovicus XII. Rex Galliae quidem laude non indignam, ceterum intemporariam, et alli ciendis Romanis ostentatem aiebat, exemplum adferens ex Uxeloduni deditione: cum deditis Caesar omnibus, qui arma tulissent, manus praecidisset, vitamque concessisset: et Galliam ipsam pacatam perse, specie belli undique conquisita, vexasset et spoliasset.

Caroli V. Imp. Cum de Imperio Mediolanensi, desertus a sociis, et ab omnibus oppugnatus, certaret: numquam ullis adversariorum conditionibus aut minis adduci potuit, cum in dubia adhuc spe victoria versaretur: ut ditione illa se Francisco Sphortiae cessurum polliceretur, ne quid animi sui magnitudine et augusta maiestate indignum, metu aut necessitate impulsus fecisse videretur. Postea vero, omnibus adversariis gloriosesuperatis, et ingentibus partis victoriis, undique victor et triumphator, Storriam supplicem in gratiam reipit, eique Mediolanensem Ducatum, quem totum, multis regnis opulentiorem, in sua potestate Carolus V.


page 63, image: s079

Imperator habebat, attribuit: nec pecuniae tributum amplius, quam ante postremum bellum petierat, imponit: demonstrans se vere victorem, quod se ipsum aliis parcendo vinceret, et animum omni sua fortuna maiorem, et excelsiorem gereret: vere liberalem, et munificum, quod regnum dara, quam accipere, pulchrius iudicaret: vere imperatorem magnum et iustitia praestantem esse, quod omnibus proferendi imperii cupiditatibus imperaret, nec ab alienis solum, sed sibi ctiam debitis ditionibus, pacis et salutis publice causa abstineret. Itaque de Francisco Galliae Rege perpetuo virtutis et amplitudinis suae aemulo dicere solitus est: Se, etiamsi Galliam omnem expugnasset: tamen ei reddere velle, modo id exiguum, quod suum esse contenderet, sibi relinqueret.

Henrici IV. Regis Galliae. Henricus quartus Rex Galliae non imitabatur proceres qui capitalibus iudicibus interdicunt, ne lege fatali agatur, nisi prius capitalem sententiam probassent: numquam ferali supplicio, inquit sed clementiae subscribam, dextram a sanguine puram pace quietus volo, quamvis me e praelio non redeuntem, nisi mucrone, qui hostium cruore totus madebat, ipsa pugna viderit: quod summo odio habuit, ut, cum venatum mense Martio iret et pedissequus cursor colonum sauciaret, ille exesaperatus a pedibus servum ad triremes damnaret, atque ensem, quo vulnus curaret, colono dederit.

Eiusdem. Henricus quartus Galliae Rex dicere solitus fuit: se aureos reddere totos eorum dies, qui Regem maxime offendissent, ut a clementiae auro nequitiae plumbum offuscetur.

CAPUT XIII. De COECITATE PRUDENTI et Forti.

SUMMARIA.

Cuiusdam apud Alphonsum Regem Arragoniae. Alphonsus Rex Arragoniae caecum natura saepenumero ducem venationis habuit, monstrantem his ipsis


page 64, image: s080

qui oculis cernerent, ferarum saltus et latebras. Sed et illud de caeci huius industria mirum est. Habuit nempe aureos ferme quingentos, deque his valde sollicitus, statuit in agro defodere, defodiens autem a vicino compatre conspectus, eoque abeunte pecunia ablata est. Cum vero paucis post diebus thesaurum reviseret, neque invenisset thesaurum, animoangi, discrutiari, exedi, neque alium coniecturare, nisi vici num compatrem surripere potuit, accessitque ad illum ac dixit, esse quod consulere eum oporteat, tenere se aureos mille, quorum partem dimidiam abstrusisset tuto in loco, de reliqua autem dimidia anxium esse, utpote coesum et rerum per quam incommodum custodem, propterea si ei quoque visum fuerit hoc reliquum in eodem loco illo tuto quidem trudi et abstrudi posse, compater vero approbavit consilium ac propere praecurrit, quingentosque aureos, unde nuper effoderat, recondidit, ratus totos mille mox sibi nequaquam defuturos. Posthaec caecus in agro revisit, repertaque pecuniâ compatrem appellando, exclamavit, caecus oculato melius vidit laetusque rediit. Ceterum vero admonitum Regem, eos imperatores maxime laudare, qui cor, qui oculum proeliis amisissent, coronatos milites suosque Hannibales appellarent.

Ziscae Boiemorum Discis. Ziska Boemus nobilis, statura exigua: sed multa vi animi praeditus fuit. Huius sororem cum Monachus quidam violasset, arma coepit adversus Monachos, aliosque Pontisicios et bellum feliciter gessit. Amiserat hic oculum unum in pueritia, dum inter aequales luderet. Altero in obsidione cuiusdam castri privatus est. Sed neque oculo utroque cassus Imperio se abdicavit. Sequebantur eum ingentes copiae, ab eoque non Boemitantum, verum etiam Teutones magnis cladibus affecti sunt. Is moriturus cum rogaretur, de suo corpore, quid fieri mandaret. Pellem, inquit, mortuo demite, relictoque feris cadavere, ex ea tympanum facite, quo in proeliis utamini: Nam uthostes viventis aspectum non ferebant, ita mortui sonitum non ferent.


page 65, image: s081

CAPUT XIV. DE COELIBATV SIMILI Sacerdotali statui.

Summarium.

Matthiae Regis Hungariae. HUNGARIA, quia in fide Christiana aliquando claudicavit, a summis Pontificibus, et a regibus, in numero divorum enumeratis, remedia quaedam habuit. Hungarorum enim Principes, ut fertur, instituerunt, ut qui sanctam crucem non honorifice susciperent, poenâ punirentur acerrimâ. Hinc est, quod ad nostram quoque aetatem pervenit, ut in plateis vicorum Hungariae plurima conspiciatur in erectis perticis crux posita, tamquam signum receptionis ipsius. Et in festo Epiphaniae de more regionis est, ut acerdotes sacris vestibus induti cuiusque domum praetentâ cruce intrent, tentantes quodammodo, more antiquo, crucis receptionem. Dicuntque sollemnia quaedam, et stipem colligunt. Eramus in Tolnâ, quod est oppidum grande in ripis Danubii situm, et in festo Epiphaiorum, ut consuetum ibi est, sacerdotes intraverunt regiam: dixeruntque sollemnia, stipemque collegerunt, sed dum moratur ientationem et potum, (sic enim in eâ regione faciunt) Rex Matthias ex magna Principum multitudine quosdam manibus suis traxit ad eam partem, ubi sacerdotes erant, cum sacerdotibus alia, principibus vero alia Regiae pars darentur. Inter quos traxerat Rex Ioannem Thuz, virum prudentissimum, et Latine, et Hungarice Schlavoniceque eloquentissimum: in arduis negotiis summo cum honore exercitatum, gratissimum olim patri Regis, et Regi quoque Matthiae longo tempore carissimum, cuius operâ permulta et ardua quidem Rex effecerat. Sed nunc longe a partia Venetiis cum uxore et liberis vitam privatam ducit, cuius rei causam numquam potui intelligere. Mutatio enim fortungae et status Ioannis Thuz causam non habet mihi manifestam. Sed illuc unde digressi sumus, revertamur. Admirantibus cunctis quid sibi vellet haec Regis violentia, ut ad chorum sacerdotalem hos traxerit, Rex inquit, Pares cum paribus (ut vetus est proverbium) facillime congregantur.


page 66, image: s082

Reclamantibus cum risu cunctis, seonon esse sacerdotes, ut pares sacerdotibus iudicentur, et non facilime congregatos, quoniam violentia intercesserat, Rex ait: Verum dicitis, principes enim temporales sunt in sacramento sacerdotibus dissimiles, sed in aliis vos estis sacerdotibus pares, ac similes. Nemo enim vestrum duxit uxorem. Nondum enim Ioannes Thuz habuerat uxorem, sacerdotes vero apud nos sine uxoribus degere quis dubitat? Vos igitur caelibes ad chorum caelibum traximus, et a commercio nostro expulimus, tamquam alienos et dissimiles. De facilitate nemo melius iudicare potest, quam ego, qui vos traxi. Tanta enim fuit facilitas, ut nullum laborem senserim. Facilime igitur vos sacerdotibus pares cum paribus illis estis aggregati, secundum Proverbii veritatem. Quo dicto exhilarati sunt omnes, et risu agitati. Nam in dicendis facetiis habet Rex Matthias cum facundia gratiam, vultum vocemque ac gestum materiae semper accommodans.

CAPUT XV. DE CONATIBUS MAGNIS, MIraculose impeditis.

SUMMARIA.

Attilae Hunnorum regis. ATTILA Hunnorum Rex expugnata Aquileia, ac solo aequatis Concordia, Patavio, Taruisio, Opitergio, Altino, vicinis urbibus in Italiam metu perculsam vastabundus se effudit. Romam versus iter intendens, quam ad exemplum Alarici immaniter deformare, et barbaris praedae exponere cogitabat. Dum Romae appropinquaret, Leo Pontifex Romanus cum simplici antistitum et patritiorum ordine in tiare sacerdotalique amictu ad eum supplex accessit. Qui cum pro Romanorum et totius Italiae salute deprecaretur, vidit ipse Attilae duos augustiore specie heroes, qui a dextra, laevaque supplicantis Leonis vibratis gladiis sibi necem, nisi


page 67, image: s083

piis precibus annueret, minitari videbantur. Territus hoc ostento Tyrannus relicto Italiae solo in Pannonias reduxit exercitum.

Rhadagaisi regis Gothorum. Rhadagaisus Rex Gotthorum cum Romam funditus evertere decrevisset, et iam Apenninum transgressus per Hetruriam iter faciens longe lateque quacumque iret, fuga terroreque omnia compleret, trepidaque civitas mercenarios duces, qui aliquantulum ipsius impetum reprimerent, venienti opposuisset: Oldinus et Sarus Hunnorum et Gotthorum duces iuxta Fesulas intempestive occurrerunt. Nam eorum occursu multitudo illa ingens, quam Rhadagaisus trahebat, in angustias deiecta commearibus undique interclusis hinc a sociis, illinc a Romanis inedia confecta est. His malis inusitatus pavor accessit, quo exercitus consternatus consilium et vires amisit, Dux ipse consilii inops, et metu amens suos deserit, et cum paucis fugae se mandat. Sed neque hoc consilium extremo periculo expressum illi profuit. Ex fuga enim a Romanis persequentib. retractus, cum filiis necatus est. Tota autem suorum multitudo ne tentato quidem certamine, aut trucidata, aut capta, cu, nullus e Romanis non modo non occisus, sed ne vulneratus quidem esset.

Gaini Gothi. Gainas Gotthus Arrianus quod Imperator Arcadius Constantinopoli Arrianis Ecclesia concedere noluisset: palatium urbis primum, deinde totam urbem occupare constiturt, et vi extorquere, quod precib. impetrare nequerat. Clam omnibus praeparatis suos ad opus exsequendum misit, qui cum iam ad in cendendum Palatium procederent, subito exercitus angelorum armaturam militarem, et inusitatae magnitudinis corpora prae se ferentium ante palatium apparerer visi sunt. Hoc miraculo attoniti grassatores ab incendio, quod nemo hominum arcebat, temperarunt. Res Gainae nuntiata in credibilis visa. Saepius autem exploratoiib. missis cum idem ab omnib. renuntiaretur: ipse speculatum cum numerosa multitudine progressus, rem sic se habere, sicut prius ei renuntiatum fuerat, experimento facto didicit. Nec quicquam postea amplius in urbem moliri ausus est. Mox autem cum ad orientis partes iter cum ingenti exercitu suscepisset, ut in Artianae sectae gratiam aliquam ditionem acquireret, Romani terra marique insecuti, cum eius naves vi ventorum e statione in altum abreptae essent, illum cum suis a classe destitutum facile oppressêre.


page 68, image: s084

Heracliani. Heraclianus ab Honorio Imperatore in Affricam missus, ut rebellantem regionem ad officium retraheret, post victoriam de Athalo partam cum Sabino viro impigro, quem sibi in generum adsciverat, in Affrica imperium arripit, quod ut tutius defendere posset, Romam occupate constituit. Ad quod facinus audax perpetrandum quatuor millium navium classem contrahit, et Italiam versus iter intendit tota spe victoriae in celeritate et fama navium reposita. Descensione facta nulla interposita mora ad urbem Romam proficiscitur, quam imparatam et incautam occupare putabat: sed cum Romanos in acie stantes, et defensionem parantes in itinere obvios habuisset: re inopinata perculsus, turpi fuga vix hoste conspecto, littus reperit. Paruo navigio quod sors obtulit, conscenso Carthaginem rediit, ubi brevi post militari tumultu est interfectus. Sabinus post soceri caedem Constantinopolim, quo se periculo eximeret, nauigavit: sed ibi tutus esse non potuit. Captus enim est, et ad supplicium Romam missus.

Manuelis Comnneni. Cum Manuel Comnenus Siciliam recuperare de manibus Rogerii Regis decrevisset: maximam comparavit classem, cui ipse prae esse voluit, ad Fronesiam autem Insulam appulsâ classe procellosae ventorum tempestates, horrendaque tonitrua et terribilia fulmina toto caelo collucentia cursum interruperunt. Secundo traicere conatus tempestatibus aeque repulsus est, et classe disiecta, multis que navibus demersis aegre aliquot in densa caligine ad littus appulerunt, et vix Imperator ipse periculum evasit. Quapropter omissâ navigatione ex Aulone cum omnibus copiis discessit, et re infecta domum remeavit.

Theodorici Regis Metensis. theodoricus Rex Metensis et Childebertus Parisiorum magni Clodovei filii foedere simul inito contra Clotarium Suessionum Regem fratrem suum, ut eum possessione regni depellerent, ingentem exercitum in ditionis ipsius fines duxerunt. Ille, ut ipsorum conatib. resisterer, magnas etiam copias comparat, et ad eos recta contendit. Cum autem ambo exercitus in mutuo conspectu instructis acieb. starent: in serenâ et clarâ die subito ingens exorta tempestas est, quae cum tonitru, fulgure, grandine et pluvia tanto impetu in subiectas fraternas acies delapsa est, ut a praelio abstinere, et in castra propere redire cogerentur. Fratres


page 69, image: s085

miraculo stupefacti et admoniti detersis odiis in concordiam rediêre.

Eduardi III. Regis Angliae. Eduardus tertius Angliae Rex, cum per mediam Galliam infesto exercitu Gallis praclio decertare non ausis percurrisset, et pacem petentibus denegasset, quod faustis successibus elatus totius Galliae imperium animo conceperat: ad Bretignianum vicum in Carnutib. ubi castra habebat, lapidibus cum procelloso imbre caelo demissis exercitu graviter adflicto adeô exterritus fuit, ut qui nullis rationibus ad pacem cum hoste ineundam persuaderi poterat, ad eas conditiones, quas antea respuerat, cupidissime redierit. Ita foedere cum Gallo Regeinito vastationibus finem imposuit, et relicta continenti in Angliam exercitum reduxit.

Caroli U I. Francorum Regis. Carolus sextus Francorum Rex, cum clades ab Anglis acceptas ulcisci decrevisset: ingentem paratem classem, quae mille ducentas octoginta et septem naves continebat: quarum illae, quae magnos duces et principes vehebant in foris, malis, carchesiis, et puppibus erant deauratae, ita ut ad triumphum, non ad bellum Franci proficisci viderentur, milites non solum in Galliâ, sed in Liguria, Italia, Germania, Hispania passim delecti, Angli tam stupendo classis apparatu perterriti, supplicationes ad Deum, quibus ipsius iram placarent, et imminentem cladem averterent, per totum regnum in dicebant. Cum autem in anchoris staret classis, et velificationi parata esset: Berryasis dux patruus Regis diu exspectatus advenit, qui propositis aliquot difficultatibus et incommodis, Regem ab adorien da Anglia dehortatus est, et ita tam formidabiles conatus cum omni admiratione in irritum cessêre.

Philippi II. Regis Hispaniae. Finito bello Portugalensi Rex Hispaniae Philippus, secundus instruxit ingentem illam et potentem classem, quae Angliae minabatur pedibus et manibus vincula damnationemque in metallifodinas Indicas. constabat enim ex hominum amplius centum et triginta milibus, comprehensis pariter nautis, qui trahebant naves centum et viginti octo, et bis mille octingentas et quadragintarates. amplior adhuc futura adventu Farnesianae e Belgio classis, quae exspectabarur. sed ipso pene die, quo solvit, coepit tempestare iactari mox in Anglicanam classem incurrens, praeter amissam praetoriam alia accepit non levia detrimenta, ad Calitii


page 70, image: s086

portum dum haeret in statione, Farnesianas naves frustra exspectans Draco Thalassiarchus Angliae, spirante valido vento, octo navigia accensa noctu in Hispanicam classem immisit, Hispani veriti ne eorum neves flammam conciperent, in fugamrecisis rudentibus vertuntur: fugientes foeda iterum ex cepit tem pestas et Anglicae naves, quae procellas tutius ferebant, a tergo sequutae Hispanicas aliquot ceperunt, nonnullis etiam depressis, reliqua classis nullo ordine effusa iactata procellis, longaque navigatione defuncta, Hispaniam in gloria tenuit.

CAPUT XVI. DE CONIUGII DIGNITATE.

SUMMARIA.

Adolphi Comitis Marcensis. ADCLPHUS ex illustri familia Comitum Marcensium, Archiepiscopus Coloniensis, tanto amore prosecurtus est coniugium, ut relicto Archiepiscopatu, duceret uxorem, sororem Comitis Bergensis, quam habebat carissiman. Factum id est anno Christi 1364. Atque ex hoc coniugio suscepit Comitem Clivensem.

Ioan. Ducis Bavariae. Ioannes Episcopus Leodiensis, et Dux Bavariae, coniugium inivit, relicta vita Ecclesiastica, et episcopatu suo Leodiensi, Idque factum est permissu Concilii Constantiensis, anno Christi 1409. Cupiebat sibi legitimos heredes acquirere, sed nullos e coniuge suscipere potuit.

Maximiliani I. Imp. Maximilianus I. Imperator desponsatam sibi habebat Mariam, Caroli Audacis Burgundiae Ducis filiam. Sed Galli Delphino eam despondere conabantur. Maximilianus


page 71, image: s087

autem, Princeps gratiosissimus, ita se gerebat, ut Maria illum potius, etiamsi plurima cum illo pericula suscipienda essent, eligeret coniugem, quam Delphinum, a quo quietum nancisci regnum potuisset. Numquam itaque post coniugis Mariae obitum, Imperator illius memoriam sine lacrimis habere potuit.

Guelfi Ducis Bavariae. Guelfus dux Bavariae ardentissimum coniugis suae amorem expertus est cum obsideretur a Conrado Suevo Imperatore in urbs Winsbergensi. Coacto enim se dedere permisit Imperator clementissimus, ut Guelfi et ceterorum nobilium uxores, antequam portae aperirentur, auferrent de suis iebus, quantum unaquaeque portare posset. Ibi hostes, eas aurum, gemmas, et opes suas secum elaturas putaverunt, Illaevero his omnibus relictis, maritos suos in humeros sublatos, et paruos liberos in sinu gestabant. Agminis dux erar Guesfi Principis coniux, quae per media hostium castra et tela incessit, et dominum suum humeris exportavit.

Othonis I. Imp. Otho primus Imperator, Regina Editha coniuge mortua, animum adiecit ad Adelheidam, Lotharii Regis Italiae viduam, Rodolphi Burgundionum Regis Filiam: quae sanctitate vitae ceteris plurimum commendabatur praestare. Sed ea in custodiâ a Berengario tenebatur. Hanc itaque e vinculis liberavit, et coniugio sibi ascivit Princeps magnanimus: ingens periculum expertus, donec eius potiretur coniugali foedere.

Philippi Imp. Philippus Imperator mirum in modum vorem suam Irenem, ut vocant, adamavit, et vicissim admodum insigni amore ipsa illum prosecuta est: adeo ut audita saevissimâ maritinece, prac dolore exanimata ceciderit, et abortum fecerit, in arce quadam, ad quam fuerat deducta: breviqUEue diem ultimum clausit, in monasterio Lovicensi honestissime sepulta.

Alberti Imp. Albertus Imperator contubernia lascivorum vitavit, coningali castitate insignis. Quandoquidem uxorem Elisabetham unice dilexit, et ipse mirifice ab ea dilectus est.

Henrici VII. Imp. Henricus VII. uxorem Magaretham, ducis Bavariae filiam, plurimum dilexit, et inconsolabiliter mortem eius deploravit: nec voluit consolationem admittere. Et diffi culter persuasus est a proceribus suis, utaliam duceret, hac defunctâ, coningem.


page 72, image: s088

Friderici Pulchri. Fridericus Pulcher uxorem habuit Elisabetham, Arragonum Regis filiam, quae eum unice amavit. Et tantum amore mariti sui flagravit pudicissima haec matrona, ut nihil intermitteret, quod ad salutem viri spectaret, Peregrinationibus, ieiuniis, abstinentiis se adeo castigavit, ut oculos pene visumque amitteret, ob maritum a Ludovico Bavaro Imperatore captum, diu noctuque flens donec liberaretur.

Guilielmi Episcopi Paderbornensis. Guilielmus Episcop. Paderbornensis episcopali dignitarerelicta, potius delectatus coniugio quam sacris ordinibus, uxorem duxit Teccembergensem.

Bernhardi Episcopi Hildesheimens. Bernhardus Episcopus Hildesheimensis, similiter maluit esse maritus, quam Ecclesiasticum caelibatum observare. Unde posthabitâ dignitate Episcopali, duxit elegantissimam virgunculam uxorem.

Sigismundi Imp. Maria Ludovici Regis Ungariae et Poloniae filia, Sigismundi Regis Bohemiae et Ungariae uxor prima fuit. Erat Signsmundus (qui et Romanus Imperator electus est anno Domini 1411.) mansueti animi princeps, sed ad fortissima quaeque promptissimus atque strenuus, Regnum Ungariae per Mariam coningem adeptus est. Haec autem magnitudine dotis, quam Regi attulerat, sublata in superbiam, Regem contemnere coepit: et monetam auream de suo nomine cudi fecit, cum hac inscriptione, MARIA REX UNGARIAE. Ob quod factum, Rex coniugem verbis castigavit. Illa memor conitionis suae a facto posthac abstinuit. Erant tum in aula, qui Regi male volebant. Et dum inteligerent, Reginam ob numisma illud a Rege increpatam, putabant sibi iam subvertendi Regis occasionem dari. Accedunt ad Reginam: Scimus, inquiunt, Regem maligno in te animo esse, quem tu in regnum provexisti. Site vindicare volueris, nos auctores habueris. Stupuit femina, sed prudenter dissimulans, eorum explorat consiha, neque oblita fidei coniugalis, ait: Quis tandem erit modus ut Regem amoveamus? Ad haec illi: Inveniamus, qui Regem tecum cubantem opprimant. Tumilla: Arbitror hac nocte mecum cubiturum. Fide a Regina accepta, proditores abeunt. Ubi autem Maria primum convenit Regem, inquit: Rem offero grandem, quae tui capitis (nisi caves) habet pernitiem. Hac nocte, quando mecum dormies, aderunt quite occidant. Tu vero anime mi, ut se prodant, simulabis, noctis te quietem mecum


page 73, image: s089

habitururn. Cumque cubiculuming ressurus es, in angulo te contineas. Iam noctis erat medium, coniurati irrumpunt et ad cubile armati properant, ubi reginam solam inveniunt. Haec (inquit unus) proditrix consiliorum nostrorum. Voluitque in eam gladio saevire. Tum alius: Noli, inquit, innoxiam perdere, quin abeamus. Exeuntes itaque quinquaginta, domum se recipiunt. Rex, qui omnia viderat, ante lucem omnes apprehensos, proditorum poena affecit, et interfici mandavit.

Alphonsi Regis Arragoniae Alphonsus Rex Arragoniae acceperat aliquando a Mariâ singularis exempli uxore literas, quas cum semel atque iterum attentissime perlegisset, Mox, inquit, institueram olim nihil de uxore extra thalamum dicere, ne benedicens uxorius aut immodestior haberer. At nunc mihi prorsus mutandum consilium, et quiduis homines obloquantur, quocumque in trivio, cuique obvio, sine modo et modestia de uxoris virtute atque constantia praedicandum.

Alberti Bavariae Ducis. Puellam balnearum custodem perdite amavit Albertus Baioariae dux, atque ut voti compos fieret matrimonium promisit. Cumque de laudibus mulierum se coram aliquando esset sermo illamque nemo nominaret, aut invidos purpuratos suos, aut formarum ignaros existimatores appellavit, qui uxorem suam praeteriissent. Verum illam Ernestus Alberti pater apud Strubingum in Danubium praecipitavit.

CAPUT XVII. DE CONSCIENTIA.

SUMMARIA.

Maximiliani II. Imp. MAXIMILIANUS II. Imperator dicebat nulam esse intolerabiliorem tyrannidem quam dominari velle conscientiis.

Stephani Regis Poloniae. Stephanus Rex Poloniae dicere solitus est, Deum sibi tria reservasse. Ex nihilo aliquid facere: scire futura, et dominari velle conscientiis.


page 74, image: s090

CARUT XXIII. DE CONSILIARIIS.

SUMMARIA.

Alphonsi Regis Arragoniae. CATHALARIIS optimum factu fore censentibus: si Regi Alphonso adhuc adolescentulo septem viri ad gubernandas Resubl. adiungerentur, qui Deum timerent, iustitiam colerent, cupiditates tenerent sub freno, neque donis, neque muneribus tangerentur, Alphonsum laudasse consilium accepimus, atque dixisse, si huiuscemodi, non dico, septem, sed unum aliquem mihi virum dederitis, ô amici, continuo illi et regimen, et regnum ipse concessero.

Henrici IV. Regis Galliae. Cum Henrico IV. Regi Galliae Monitor Regius consilium suum tam in aerarii, quam in Reip. usum, praesertim de levissimae causae provocatione a subpraefectis ad curiales esse diceret, ne enuntiato consilio frustratus commodo abiret, postulavit, ut quod ex usu eveniret, donativum quinquagies mille aureorum daret: Rex consilio intellecto, quod e re non putavit esse, hominem dimisit, inquiens: ut ille sacculo quinquagies milles aureos ferens difficulter incedit.

Caroli Zuinti Imperatoris. Adiunxit autem Deus Carolo V. praestantissimos sapientia et virtute in senatu togato et bellico viros, quorum consiliis, ductu, felicitate ac successibus res tantas in dissitiss. orbis terrarum partibus administravit. Aulico senatui post Silvagii, cuius iussu querelam pacis Erasmus scripsit, et cui de institutione principis libellum vere aureum Carolo dieatum inscripsit, obitum: Mercurinus Gartinaria, et post hunc Nicolaus Gravelus praefuerunt belli duces virtute et victoriis praestantes in Italia Antonius Leva, et Georgius Fronsbergius, res maximas gesserunt. In novo orbe amplissimum Novae Hispaniae imperium Ferdinandi Corthesii industria et felicitate partum est, in Gallicis bellis Philiberti Auraniae principis, Maximiliani Iselstenii, et Lamorali Egmondani fortitudo praecipue enituit. In togata vero


page 75, image: s091

administratione et Aulico Caroli comitatu, ex singulis ipsius regnis, et provin ciis quatuor eximiae virtutis et auctoritatis delectosduos familia equestri, et totidem doctrina insigni nobiles, plerumque haesisse intelligo. Quibus negotia, ex singulis provinciis in aulam delata, primum deliberanda exhibuit. Deinde, si rerum gravitas exigeret, totius aulici senatus de his consultatio instituta est, cui ipse crebro praesens interfuit, et singulorum sententias attente audivit, et quae in utramque partem consideranda essent, disputavit. Raro autem praesentibus consiliariis conclusit, sed noctu plerumque voluntatem suam scripto comprehensam, Granuellano et Atrabatensi exsequendam deinceps tradidit.

Ferdinandi primi Imperatoris. Ferdinandus I. Imperator Consiliarios, non vetustate titulorum munitos, non alienis elatos virtutibus, sed subsidio proprio instructos, rerum experientia claros esse voluit. Maluit ille exemplo avi Maximiliani I. eruditos et sanos indicio, linguarumque usu, vel e tenui familia in consilium, quam generis longissima serie nobiles, aptos tamen minus, et otiosos evocari.

CAPUT XIX. DE CONVERSATIONE PRINCIPUM cum viris doctis.

SUMMARIA.

Henrici V. Imp. HENRICUS V. Imperator assidue circum se habuit, in suo comitatu, si quando prosiciscebatur aliquo, viros doctos: nec solum armatos, sed et doctrina ornatos se comitari voluit, qui vel consulerent, vel dicerent quae necessitas exigeret.


page 76, image: s092

Ludovici Bavari Imp. Ludovicum Bavatum Imperatorem doctis viris non iniquum fuisse, ex eo apparet. Cum locannes vigesimus fecundus Papa Romanus, miris excommunicationibus insectaretur Ludovicum, et Ludovicus etiam illi atro citet adversatetur, accidit ut vir saeculo ipsius non indoctus Wilhelmus Occam fugeret a partibus Pontificis ad partes Caesareas. Et ubi accessit Imperatorem, petiit utse gladio defenderet ab insidiis Papae: tum enim et se calamo vicissim persecuturum iniurias, Caesari a Pontifice factas. Quod cum placuisset Imperatori, illum suscepit in suam tuitionem. Occam igitur acerrimis deinde scriptis in Papam invectus est, et Caesarem defendit fortissime contra Pontificem.

Maximiliani I. Imp. Maximilianus primus Imperator, linguarum peritis mediocriter eruditus, maximus autem literatorum Patronus fuit: palam dicere solitus, eos se amare, quos Deus aliis antestare voluit.

Friderici II. Imp. Ingenium in Friderico secundo Imperatore fuit acerrimum, magna in illo literarum scientia: doctus Princeps, doctis mirum in modum favit. Et si boni nihil aliud praestitisset, magna tamen illi gratia debetur, quod curavit in Latinam linguam converti ex Sarracenico sermone thn\ mega/lhn s1un/tacin Ptolemaei: nam absque eo libro toto Astronomia funditus interiisset.

Caroli Magni Imp. Carolus Magnus Imperator, ut belli gloria par fuit summis Imperatoribus, ita pacis artibus optimos aequavit Principes: et bonarum artium ac literarum studiosos doctesque viros ita coluit, ut Academiam Bononiensem, antea a Theodosio constitutam, instauraret, duasque novas adhuc ad deret: alteram in Italia Papiensem, alteram in Galliis Parisiensem: ut fere exstincta optimarum artium studia rursus excitaret, et doctrinâ religionem ac Rem publ, muniret atque ornaret.

Caroli Crassi Imp. Carolus Crassus Imperator laudatus est ob religionis studium, et in literatos homines benevolentiam, quos ad scribendum hortari solitus est.

Rudolphi II. Imp Rudolphus II. Imp. tanti fecit viros doctos, ut quoscumque auditione acceperat eruditione aliqua praestare singulari, maximis eos sumptibus evocaret, summoque in honore haberet. Ioannem Baruitium secretarium saepe mediâ nocte ad se vocari iussit, ut de arduis Imperii negotiis cum eo loquerctur, non raro etiam Mathematicos suos noctu ad se


page 77, image: s093

accersiri fecit, Tychonem de Brahe et Ioannem Keplerum, et de rebus Astronomicis cum iis collocutus est. Immo vero nemofere littratus non in amore et honore ab ipso numquam satis laudato IMperatore fuit habitus.

Caroli IV. Imp. Carolus IV. saepissime de rebus cum Philosophicis tum aliis cum Professoribus Pragensibus publice et privatim collocutus est.

Ferdinandi I. Imp. Ferdinandus I. Imper. semper habuit viros doctos, inprimis a latere eius numquam secessit Guarus Velius Silesius Medicus et Poeta.

Alphonsi Regis Arragoniae. Et quam similes vox et animus Alfonsi illius magni, in eodem regno fuit? Neque enim semel edixit: Mallese omnium regnorum (septem ea numerabat) iacturam facere quam minimam doctrinae. Et sane amavit in se, in aliis: et Laurentium Vallam, Antonium Panormitam, Bartholomaeum Faccium, Georgium Trapezuntium, Ioannem Aurispam, Lovianum Pontanum, et examen deinde iuniorum, huic Regi debemus. Ille Athenaea in regnis passim, ille Bibliothecas instituit,f aut exornavit: nec gratius ei munus offerri poterat, quam rariot aut electior liber. Quin ipsum librum apertum pro insigni usurpabat: significans sci entiam principib. convenire, exiis haustam. Et cum aliquando audiret Regem Hispanum dixisse, Non convenire Principib. litteras: stomachans subiecit, Bovis, non hominis vocem eam esse. Itaque legit assidue: Livium et Caesarem maxime, nec dies fuit, ut familiares tradiderunt, quin his inversaretur. Idem, quod miremur, Annaei Sanecae magnus amator: adeo ut ipse, suo Marte, in Hispanicum sermonem Epistolas verterit, usui suae gentis. Sed nec sacrâ lectine abstinebat: gloriatusque est, totum Verus et Novum Testamentum, unacum Glossis, decies et quater se perlegisse. Haec Rex, haec senex: ubi privati et iuvenes estis? Senex, inquam, nam via ante quinquagesimum annum studia attigit, institutione eius in adolescente neglectâ. Tunc Grammaticam, operâ Martini cuiusdam didicit: quam ita carum deinceps habuit, ut nunnquam a latere dimiserit. Videor non de Principe, sed litterione alioquo loqui: at ille etiam quantus vir belli domique fuit? quam magnus, quam felix rebus gestis? Elogium ei demus: a Carolo Magno maiorem virtute et fortunâ principem Europa non habuit: et (metiri velim) non


page 78, image: s094

habebit. Robertus Rex Neapolitanus, cui litterae et litterati percari fuerunt. Ille est qui Petrarchem, et poesi, et seriis scriptis nobile ingenium, fovit: ille qui Bocatium in amoribus habuit. Quid ipsam doctrinam? Vox eius audita: Cariores sibi litteras regno esse. Desipuit, an alte sapuit?

Matthiae I. Regis Hungariae. Addamus e Pannoniâ Matthiam Corvinum Regem, qui clarissimo militari patre Ioanne Hunniade natus, nec in eo studio degener, Doctrinae istud adiunxit. Ferox ad id aevi ea natio, et tota Martis, cultum ingeniorum morumque a Matthiâ accepit: et quis nescit Regum exempla subditos aemulari? Itaque Italos Germanosque, si qui litterarum gloriâ clarerent, euocavit: Bibliothecam instituis in ipsâ regiâ Budae, rarum thesaurum, et quem cum dolore recordamur Barbaris, cum ipsâ Pannoniâ, obvenisse.

Maximiliani II. Imp. Maximilianus II. Imperator aulam eruditissimis homibus, Politicis, Mathematicis, Historicis, Poetis, Medicis, nulli Academiae cedentem, habuit: ac Viennam imprimis, antiquissimum ac splendidissimum in germania domicilium Legum, gymnasium literarum, curiam dignitatum, apicem imperii, patriam libertatis, doctrinae,f virtutis et ceterorum vitae civilis ornamentorum, prae ceteris totius imperii urbibus amavit, et frequentissime incoluit.

CAPUT XX. DE CONSTANTIA.

SUMMARIA.


page 79, image: s095

Alphonsi Regis Arragon. CAPTUM Regem Arragoniae Alphonsum, dum ad Philippum perducerent, adeo libere auctoritatem maiestaremque perpetuo servasse aiunt, ut interdum victoribus ipsis, non victus sed victor potius appareret. Nautis enim, qui eum conducerent, ac navis Praefecto, quae ipse cuperet, quottidie mandasse, mandata illos obsequenter ac reverenter exsecutos esse, propterea haud quidem temere dixisse nonnullos, in omni fortuna Alphonsum et videri et existimari merito Regem.

Ludovici Bavariae Ducis. Ludovicus Baioariae Dux apud Henricum eiusdem familiae Principem in carcere cum observaretur, numquam illi adse venienti assurrexit, neque capite annuit, neque quod ab eo peteretur, suadereturque quicquam fecit. eum vultum, eam severitatem retinuit captus, quibus cum liber esset, usus est.

Alphonsi Regis Arragon. Caputs Rex Alphonsus adductusque ad Aenariam Insulam monitus iussusque est per internuntium Genuensium classis praefecti, ut Insulam in potestatem populi Genuensis dedi protinus curatet. Cui Rex per eundem internuntium respondit, fateri captum quidem, sed ut alias, liberum, se nec mandaturum tale aliquid popularibus suis, nec si mandaret, illos captivi Regis mandata facturos. Suaderet sibi e Regnis suis ne saxum quidem obtineri posse. Admiratum Praefectum aiunt, Regis animum et constantiam, seque prolixioribus verbis purgasse apud Regem, culpa omnium in internuntium ipsum reiecta.

Sigismundi Regis Hungariae et Imp. Captum ab Hungaris Sigismundum duo adolescentes cognomento Garii, quorum pater ab eo neci traditus fuisset, custodiendum acceêre, donec omni conspiratorum iudicio in eum animadverteretur, quos cum ille, ut se dimitterent, frustra pertentasset, vidua eorum matre ad se vocata, Scio, inquit, mulier viri tui mortem tibi acerbifsimam fuisse, teque mihitamquam auctori eius infensam. Verum ego per superos iuro, invitus tanti viri exitio assensus sum. Regina eum atque alios accusavit. Condescenderunt regni Proceres, atque in ros mortis sententiam tulêre. Ignarus ego factionum vestrarum, novus ad regnum veneram, quod Regulorum maior pars decrevisset, id mihi exsequi necessarium erat. Esto tamen virum tuum sciens volensque dederim cruciandum. Tune propterea me natorum tuorum aut aliorum iracundiae obicies? Et quis obsecro vel te vel illos fructus sequetur? Non


page 80, image: s096

desunt mihi fratres et amici qui meum sanguinem ulciscantur, neque Hungaria Rege diutius carebit. Exempla Regis timent, nemo apud eos acceptus est, qui manus suas regio sanguine cruentaverit. Quod si me missum feceris ex fihabus Hermanni Comitis Ciliae, necessarii tui, uxorem ducam, fratris ac soceri adiutus opibus, regiam demum porestatem vendicabo, filios tuos inprimis caros habebo, efficiamque ut omnis posteritas tua hoc factum sibi fructuosum sentiat. Hoc ego cum liberis tuis egi, sed non capit aetas,d quantum necesse est. Te, quae plus sapis, et illis et tibi consulere oportet. Persuasa mulier Regem dimisit. Is Barbarâ Ciliensi in matrimonium suscepta, brevi post tempore debellatis rebellibus victor regnum obtinuit, primissoque satis faciens Garios iuvenes super Regulos extulit. Ex his ortus est Ladislaus de Gara (quem Banum appellant) inter primores Hungariae proceres, opibus et auctoritate praepollens.

Alphonsi Regis Arragon. Captus iam et asservatus Rex Alphonsus a Philippo illo inclito Mediolanensium duce, cum audisset, quod statim mittendus ac liberandus esset, renuntiavit Philippo, quas pro liberatione sua leges dicturus esset, nullas omnino fere recusaturum esse, praeterquam si ab expeditione regni Neapolitani desistere iuberet. Malle se quidem in carcere vitam degere, quam ab huiusmodi incoepto dimoveri, tum ut constantiam in re semel suscepta servaret, tum vel maxime, ne suarum partium regulos, qui secum captivi essent, deseruisse argueretur.

Sigismundi Imp. Imnis quem sacrum appellant, digitum pedis Sigismundi Caesaris exurebat: et ne ulterius serperet, medici digitum abscindendum suasêre. Paruit Imperator: et quasi alius incideretur, ita immotus et constans chirurgi ferrum inspectavit, et pertulit.

Henrici VII. Imp. Henricus VII. Imperator, princeps fuit invictae constantiae: quippe nullis rebus secundis elatus est, neque adversis ulla ratione potuit frangi.

Maximiliani I. Imp. Maximilianus I. Imperator uxore sibi desponsata; ducis Francisci Britanniae filia, et ea ablata a Rege Galliae in itinere, prorsus id constanti tulit animo. Et eo die quo res illi est relata, fuit maximae hilaritatis: fictasque concertationes, aut (ut vocant) tornneamenta sua exercuit, ac si nihil unquam adversi accidisset.


page 81, image: s097

Ludovici II. Imp. Ludovicus secundus Imperator, cum solarium domus in hospitio ascenderet, stipatus suorum multitudine, solarium nimia vetustate et putredine resolutum, fractum est, et decidit Imperator cum trabibus, ut nusquam videretur. Ministris vero occurrentibus, ratis illum periisse: ipse eo loco quo reciderat, surrexit. Et quamquam duae costae ipsi essent in cor pore diffractae, tamen dolorem coercuit, adserens se nihil mali perpessum; imo ultra quam credi potest dissimulato languore, sequenti die contra fratrem proficiscitur. Tanta huius principis constantia fuit, et animi magnitudo, ut etiamsi scirent ministri diffractas illi costas, tamen dolorem fuppresserit, et nullum suspirium ut gemitum doloris emiserit.

Ioan. Friderici Ducis et Electoris Saxo. Ioannes Fridericus Dux Saxoniae, Princeps Elector, anno Christi 1547 a Carolo V. Imperatore ab rebellionem capitis damnatus, cum prolatam sententiam audisset, animi consternati significationem nullam dedit: sed existimare se respondit, Caesarem non ita secum acturum. Veruntamen, si hoc fixum ei sit, atque decretum: petere ut certo sibi renuntietur, quo de rebus ad uxorem atque liberos pertine ntibus constituat:

Ludovici Bavari Imp. Ludovicus Bavarus Imperator, aliquoties fugatus a competitore suo Romani Imperii, Friderico Duce Austriae, cladem suorum quam Fridericus intulerat miseratus: tandem constantissime etiam mori decrevit, aut hostem vincere. Exercitu igitur collecto, ipse ne agnosceretur victus, mori non dubitanns si vinceretur, vestes non regias, sed militares induit. Et victoria fortiter potitus, hostem Fridericum in regio habitu cepit, et custodi tradidit.

Maimiliani I. Imp Maimiliani Imperatoris fortuna mutata est cum morte uxoris; Nam et paulo ante Franciscus filius diem suum obiit, atque Georgius. Flandrenses Philippum filium in suam acceptarunt tutelam, invito patre. Margarita filia Carolo octavo, Ludovici Regis Franciae filio, desponsata, in Galliamiam abducta erat. Omnes provinciae quas in dotem ab uxore receperat ab eo alienatae sunt: imo deficientes contempserunt, adeo ut qui paulo ante fortunatissimus omnium Princeps habebatu, amissa coniuge, liberis spoliatus, deficientibus pronincialibus, omnium esset sua tempestate miserrimus: inediam saepe perpessus, et irrisionem a suis, ne dicam graviora.


page 82, image: s098

Non tamen animo consternatus, aequissime tulit adversitates: mulctatis civitatibus, quae auctores defectionis verant, ac castigatis, post biennium omnes recuperavit provincias.

Cunradini Neapolitani. Chunradinus Friderici IIl Imperatoris nepos, a Carolo Neapolitano per scribam primarium, magistrum Robertum Bariensem morti adiudicatus, qui ex scripto recitavit sententiam et mortis damnationem. Tum Conradinus scribae dixit constanti et intrepido animo, cum iam mortis supplicio adiudicatus esset: Nebulo proditor, Nebulo flagitiose, tu condemnasti filium Regis? An vero nescis, pari in parem nullum esse imperium? Hisque dictis verbis, et aliquot aliis detraxit chirothecam e manu, ac versus populum proiecit, inquiens: se heredem suum reinquere dominum Fridericum a Castilia, amitae suae filium. Hoc facto, dux Austriae cum eo captus, primus fuit omnium cui caput amputaretur: idque prorsus a corpore resectum, bis exclamavit, Maria. Conradinus autem sustollens, peramanter est exosculatus, et pectori suo adpressit, deplorans calamitatem soceri sui. Seque ipse accusans, qui mortis ei occasio fuisset, scilicet a matre extra patriam in tam atrocem fortunam adducto. Et postea ipse Conradinus pias preces effundens, decollatus est. Ipsi vero ministro qui Conradinum decollaverat, quidam alius, in hoc ipsum paratus, idem fecit quod is aliîs fecerat: nempe caput ei amputans, ne unquam iactare posset, sanguinem adeo generosum se effudisse. Atque scriptum exstat, Robertum Comitem Flandriae Caroli Neapolitani generum ira generosa percitum, gladio confodisse et exstrusisse eum, qui sententiam recitaverat: existimans eum vita indignum qui infimo loco natus, sententiam mortis contra Principem tam alti sanguinis legere ausus fuisset.

Ludovici Ducis Bavariae. Ludovicum seniorem Baioariae ducem cum captivum haberet Albertus Marchio Brandeburgensis, non pauca ab eo petiit, quae cum ille negasset, tra dere eum in manus duri et inimicissimi sibi principis minabatur: Tunc lLudovicus, quae po teris ex me libero impertrare, eadem modo ex captivo petito Si quid amplius voles corpus meum in potestate, animum nihil tibi obnoxium invenies.

Alphonsi Regis Arragon. Ob magnas insperatasque victorias, numquam omnino mutatum Alphonsum Arragoniae regem ferunt. Idem illi semper et in omni fortuna vultus, idem habitus,


page 83, image: s099

sermo idem, mansuetudo, benignitas, humanitas eaedem.

Eiusd. Profligato captoque Antonio, renuntiatur regi alphonso penes illum extare plurimas epistolas in caput, et statum eius conscriptas, e re igitur regis esse illas exhibitum et lectum iri, quo saluti ipsius prospici possit, simul et in proditores animadverti. Haec Rex cum audisset, literas proferri iussit, et minime lectas, igne comburi.

Eiusd. Cum quidam in itinere Regem Alphonsum praecederet, ramulusque arboris ab eo apprehensus, in Regis oculum, qui proxime sequebatur, forte dimissus incidisset, livescente et tumescentem mox oculi, condolentibus amicis Regem dixisse aiunt, nihil se profecto dolera, nisi percussoris ipsius do lorem ac metum.

Ferdinandi Regis Hispaniae. De FERDINANDO Hispaniarum Rege traditur, postremo isto qui Mauros eiecit, per omnem aetatem firmo constantique ingenio fuisse; et cum utramque saepe sortem expertus esset, prospera atque adversa sic composite t sedate tulisse, ut nulla umquam in vultu eius consiliorum aut affectuum vestigia deprehenderentur. Idem cum Barcinone, a furioso quodam grave vulnus in cervice subito accepisset, neque animo turbatus est, nec gemitum aut vocem doloris indicem emisit, tantum servari parricidem et examinari iussit, quo auctore fecisset.

Isabellae eius coniugis. Uxor eius Isabella virilis animi curaeque mulier, et hac laude aequavit, autsuperavit maritum. Nam cum nuptias adornaret cognominis suae filiae, cum Emanuel Lufitaniae rege, et subito nuntius adferretur de morte Ioannis unici filii; illa hoc agere, et dolorem comprimere, vultumque fingere tam diu potuit, donec Emanuel ab aliis id rescisset. Eadem non in adversae solum valetudisis, sed in partus acutissimis doloribu, et gemitum et vocempsupprimebat rem incredibilem, nisi a fidissimis matronis, quae a cubiculi cura erant, id certo se cognovisse Marinaeus Siculus adfirmaret: Horum nepos Carolus QUINTUS Imperator, cum in Germania copias et castra ad Ingolstadium haberet, cinxissentque eum ingenti numero militum foederati hostes: nec illi visum dimicare, vel quia sui nondum convenissent, vel quia praevidebat turam mox et sine


page 84, image: s100

caede victoriam: ecce isti aeneorum tormentorum copia validi, tantum ferreae grandinis in castra iaculati sunt, ut uno die ad vi milia maiorum globorum numeratent. Itaque omnia ictibus pervia, ipsum Caesaris tentorium, et ad latus eius et tergum occisi: cum ille nec locum, quid locum? nec statum, nec vultum mutavit. Quin etiam monentibus amicis sibi, atque omnibus in se parceret, dixisse arridens fertur, confiderent, neminem Imperatorum tormenti ictu periisse. Brevia haec relatu, examinanti ingentia sunt, et digna memoria ac laude saeculorum. Atque haec talis constantia, et morum actionumque gravitas, in omni reliqua eius vita fuit. Etiam in sanguine. Na ab hac stirpe Philippus II. rex, familiarium testimonio, Constantiae laude veteres novosque aequavit. extra aut supra affectus; non gaudio, non dolori pervius; neque animo solum, sed vultu aequabili et immoto. Quis sapientium, et qui unum hoc egerunt, eo pervenit? sed quod alii verbis; ipse factis sibi vindicavit, NEC SPE NEC METV. Finivi, et addo, non aliam virtutemf principe digniorem, aut in eo, ut sic dicam, honestiorem esse.

Philippi II. Regis Hispaniae. Philippus 2. Rex Hispaniae numquam potuit a fortuna dimoveri. In duobus diversis casibus, quae diversis temporibus contigere, satis monstravit animi sui firmitudinem, et aequalitatem affectuum, neque elevans se insolenter per prosperitatem, neque demittens se abiecte per adversitatem. Quum Nuntius ad eum perferret de victoria Lepantana, et nemo non existimaret quin prae gaudio et exsultatione a se quasi exiturus sit, ne commoveri quidem vel simulanter visus est, sed audito ordine et successu proelii haec tantum tria verba satis frigide prolocutus est; D. Ioannes multum ausus est. Et quum alius Nuntius ei referret dee clae Classis in Angliam missae, et nemo non existimaret quin prae dolore et maerore tam funesti casus more Augusti caput ad parietem arietaturus sit, neque etiam tum commoveri visus est, sed tantum modo dicere, exercitumse contra homines non contra ventos et processlas misisse. Dux Medinae Sidoniae, summus eius Classis praefectus, petiit a Rege, an placeret ut veniret et rationem commissi officii redderet: cui ille referri iussit, ut primum se ex labore et via reficeret, quam ad Aulam accederet.


page 85, image: s101

CAP. XXI. DE CONTINENTIA VENERIS.

SUMMARIA.

Alphonsi Regis Arragoniae.CAPTA ab Alphonso Rege Arragoniae Massilia, cumsibi renuntiareturmatrons fere omnes ac puellas civitatis pretiosissimisrebus omnifariam onustas i ntemplum Augustianorum perfugisse, eas diligentissime observari curavit: Cumque illae vim et contumeliam pertimescentes,Regi per internuntium supplicarent, ut tradita omni eorum gaza, ipsas omnino sineret intactas, Rex ne visas quidem cumuniversa ipsarum supellectile quantumvis pretiosissima, ab unam omnes abire permisit.

Cunradi Imp. Conradus Henrici IV. Imperatoris filius, Rex electus Romanorum fertur fuisse princeps prudentissimus et castissimus. Nam cum haberet uxorem, Ruggeri Siciliae Ducis filiam, tam caste et continenter cum ea vixit, ut dubietetur an unquam cum illa concubuerit. Tantae sanctimoniae et continentiae fuit, utplus Deo quam amicis et potestati civili confideret.

Caroli V. Imp. Carolus V. Imperator, uxorem adhuc habens, saepemer clausitipse fenestram, ne inspiceret formosiores feminas: cum eas ex fenestra eminus adventantes, aut praetereuntes forte conspexisset, aut etiam praeterituras inaudisset.

Eiusd. Adulteria et libidinum turpitudines toto pectore exsecratus est Carolus V. cumque in bello germanico, Farnesium pontificarum copiarum ducem ingenuas aliquot matresfamilias per vim stuprasse intellexisset, ingeti zelo exardescens, prehenso gladii capulo si, inquit, adesset impurusille, manu mea eum confoderem. Nec vocem iracundiorem unquam ex Carolo auditam ferunt, qui statim Farnesium, ex castris, quae tum bello nondum confecto, ad Brentam haerebant, discedere et in Italiam redire iussit. Carolo V. per Galliam iter facienti et ubique regis iussu splendide excepto in arce quadam, formosissima puella nobilis in cubiculum adducta erat. Quam gementem ac trementem vesperiinveniens,


page 86, image: s102

interrogat, quae sit, et qua occasione illuc pervenerit. Cum vero ipsam invitam a parentibus invitis et plorantibus, abstractam esse cognosceret: intactam parentibus remisit: ac quadriennio post in bello arcem illam destruxit. Ipse etiam casti pudoris decus ac fidem coniugalem constante matrimonio cum Elisabetha Lusitanica, ex qua Philippum et Ferdinandum: et filias, Mariam Caesari Maximiliano et Ioannam, Ioanni Portugalliae regis Ioannis III. filio ante patrem exstincto (cuius posthumus Sebastianus a rege Fesano in Africa recens caesus est) nuptas, suscepit, religio se servavit.

CAP. XXII. DE CONTINENTIA IN APPETENdis honoribus et Imperiis.

SUMMARIA.

Henrici IV. Regis Galliae. CUM ad Henricum, IV. Regem Galliae quidam tempore belli luliacensis diceretn, iam Imperium Romanum, ut in Regem cooptari queat, ambiendum esse, nec Protestantes nec Pontificios proceres ope sua indefessa defuturos, sufficit, inquit, regnum et Gubernatio, nec Imperio mihi opus: In iloud nec ius nec potestatem sum vindicaturus, nec patiar successorem filium, ea moliri, quem in suo, cuiussuperiorem esse Deus fecit, acquiescere iubeo.

Eiusdem. Henricus IV. Rex Galliae quibusdam de ambiendo Imperio eum adhortantibus respondit: sic opinor e Principis conscientia esse in suo acquiescere et iuris usurpandi impetus hostiles avertere.

Ferdinandi Regis Hispan. Ferdinandus pater et ipse inclitus Rex moriens Alphonsum filium iis pene verbis allocutus fertur. Optime fili quoniam regan quaecumque, dum Deo placuit, obtinui, ad te aetatis praerogativa deferri et volo, optarim eas modo terras, quas ea parre Hispaniae, quam Castellam vocitant, habemus, Ioanni fratri tuo, si modo per te liceat,relinquere. Quod ne moleste feras abs tepeto, et si pateris, etiam, rogo. Tum Alphonsus, Ego, mi pater, ac domine satis intelligo isthaec regna et tua fere omnia ad me quidem pertinere, sed non aliter quam


page 87, image: s103

beneficio tuo. Idcirco et pluris semper voluntatentuam et facturus sum, que aeratis privilegium. Imo vero si pro tua singu lari prudentia regnis ita demum prospicis iri cosultum, si Ioannem regni successorem reliqueris, nihli recuso, quin ipsum vel ad omnia in stituas heredem,non aliter mihi credas velim, voluntati per me tuae usque ad postremum spiritum parebitur, quam divinae. Tum Ferdinandus Macte, inquit, esto pietare et oboedientia fili, et obortis lacrimis eum dimisit.

CAP. XXIII. DE CONVITIIS PATIENTER PERLARIS.

SUMMARIA.

Alphonsi Regis Arragoniae. IN obsidione Staphati centuriones ac milites, qui oppido praesidio erant, non solum omnis generis tela, sed verba etiam petulantissima atqueobscenissima in Alphonsum Regem Arragoniae, et in Ioannem Principem Tarentinum ac Petrum Infantem Regis fratrem, qui aderant iactitasse satis constat. Capto autem oppido cum ipse princeps atque infans ab ira ex conviciis stimulati, eos omnes in furcam tollendos esse contenderent, Regem contra omnes pro sua consuetudine missos fecisse, simul et suorum in dignatiunculam ita lenisse. In huius eiusmodi iniuriis, non quid dicatur, sed a quo dicatur, inprimis animadvertendum esse. Spurci vivant spurce, luquam turspurce, ut libet, se nequaquam ob aliorum maledicta a sua moderatione et natura recessurum esse. Adhaec victoriam for tunae esse munus, clementiam suum ipsius, qui clemens esse deberet. Itaque unumquemque malle exclementia, quam ex victoria laudem adipisci. Denique expertum loqui, nihil magis adversariorum animos flectere, et conciliare solitum esse, quam placabilitatis, et mansuetudinis nomen.

Sigismundi Imp. In obsidione Pragensi principes civitatis, qui Sigismundum odissent, populares, ut obscena et petulantissima in eum verba iactarent, astu atque arte provocabant, sic enim futurum arbitrabantur, ut irritatus hostis crucem et quaevis duriora supplicia comminaretur obsessis. Illi vero poenam metuentes, obsidionis in commoda constantius tolerarent, quod cum intelligeret Imperator, impunitatem omnium, quae in se dicerentur, per praeconem promisit.


page 88, image: s104

CAP. XXIV. DE COPIS MAGNIS APARVA Manu fusis.

SUMMARIA.

Balduini Regis Hierosolymitani. BALDVINUS Gottifredi Bilionii frater, et in regno Hierosolymitano successor, cum illud contra Mahometanos defenderet, ducentis sexaginata equitibus tantum, peditibus non gentis stipatus, Calzphae exercitum, in quo equitum noum milia, peditum viginti milia erant, tam egregie vicit, ut in uno conflictu equitum quique milia praeter pedites trucidarit.

Philippi Francorum Regis. Cum Philippus Francorum Rex,eius nominis tertius, Ge rundam in Hispania obsideret, Petrus Tarra conensium Rex inter castra Francorum et propinquum Portum, unde commeatus in castra comportari consueverant, locum insidiis opportunum coepit cum quingentis delectis equitibus et duobus peditum milibus, sperans commeatum ob pecuniam, quam in stipendium militumadferri audierat,se intercepturum. Hoc consilio per exploratores cognito, Franci trecentosfortissimos et sepctatae virtutis equites delegere, qui ad locum insidiarum securis similes et nihil ab hostibus metuentes iter interderunt, quasi ad portum commerciorum et commeatus causa proficiscerentur. Ubi locum insidiarum sunt ingressi, undique cum clamore hostes prosilientes circumfudere se: et quod numero superiores erant, a portu et castris intercludere conati sunt. Acerrima inter eos pugna fuit. Tarraconenses ne si tam multi a paucis vincerentur, perpetua ignominai notarentur, ira ac pudore accensi acriter depugnabant: Franci, quia eo devenerant, unde nisi victoria Duce se expedire non poterant, aemulatione virtutis sese mutuo accendentes impigre hostem feriebant. Pari animorum contentione, utrisque certantibus Rex grave vulnus in facie accepit, cuius dolore retro agere equum, et e media pugna se recipere coactus est. Qui e suis superarent equites, eum fugientem secuti sunt, pedites intercecione deleti.


page 89, image: s105

CAP. XXV. DE CRUDELITATE.

SUMMARIA.

Actiolini Patavini. ACTIOLINUS Patavinorum tyrannus in singulis suae ditionis urbibus atque oppidis carceres tenebris horribiles aedificavit, in quos in visorum agmina contrusit, ut inedia miserabilique illuvie, tetro odore et lurido squalore enecti in compedibus et robore crudeliter interirent, putrescentiumque cadaverum immenso foetore ceteris pallentibus exopata mors contagione ac metu accerseretur: qui vero cruciatibus et suppliciis interibant, variis modis ad mortem adigebantur. Vivi homines in frusta lanionum cultris secabantur, catervatim alii longa serie deligati ad palos, circumventique flamma torrebantur: capitaleque erat tortori maturasse supplicia, ut vita per articulos momentaque temporis ad longos cruciatus extenderetur. Lugentibus suorum funera, ut lugere desinerent, oculos erubeat. Ex pavore circumspectantibus fugam, ut viae labore liberaret, amputabat pedes: alienae calamitati indolentibus, ne diu vociferarentur, linguampraecidebat. Delatores ipsos negligentiae incuriaeque dammnatos, ductos in praealtam turrim, ut certius specularentur, in fossam praecipites dabat. Quibus vitam condonabat feminis decidebat mammas, mares castrabat, aut monoculos, vel unipedes, et unimanos dimittebat. Supra triginta milia omnis generis sexus aetatisque hominum ea feritate sustulit.

Bladus ubi primum ad principatum Moldaviae evectus est, hastatos quam plures delegit, quos ad corporis sui custodiam designavit. deinde vocans singulos, qui in ea regione dignitate excellere videbantur, quos inter eos putabat proditionis consilia agitare velle, eos omnes cum universa familia palis affixit, nec puerorum insonti aetati, necuxorum imbelli sexui, nec servorum obscurae conditioni parcens,


page 90, image: s106

patibula et pali locum septemdecim stadiorum in longitudine, septem in latitudine occupabant. Horum crudeliter peremptorum numerus viginti millium fuisse perhibetur.

Tamerlanis Tartari Chami. Sebastiam Cappadociae urbem cum expugnasset Tamerlanes, omnes liberos et mulieres, inunum locum cogens, immisso equitatu trucidavit. Adeo miserabilis clases illiusurbis furt, ut nec vir nec mulier neque etiam puer ullus incolumis evaserit, sed ad unum omnes crudeliter mactati sint. Numerus autem eorum centum et viginti milia complevit.

Barnabae Medilanensium Viceomitis. Barnabas Mediolanensium Vicecomes cum tanta saevitia apud Insubres imperavit, ut integram aliquando familiam, quae aprum occisum sale conditum comedisset, suspendio punire non veritus sit.

Ioan. Mariae Mediolanersium Vicecomitis. Ioannes Maria etiam Vicecomes inauditae crudelitatis carnficinam exercuit. Praegrandes enim et voracissimos molossos noxiorum primo, et mox innocentum carne nutriri voluit, eisque quos oderat, discerpendos incredibili horrore gemituque paventis populi obiciendos curavit.

Alphonsi, Regis Neapolitani. Alphonsus Arragonius Rex Neapolitanus, ad viginti quatuor Principes, duces et Barones sub fide publica ad se evocatos, et in gratiam receptos violato iure non modo hospitii, sed ipsius Regiae mensae crudeliter enecavit, et eorum cadavera siccata det condita odoribus in eo habitu, quo vivi ruerant: iisdemque insignibus exornata asservavit, et velut de re honesta gloriatus ostentavit.

Caesaris Borgiae. Caersar Borgia sanguinario ingenio et immani saevitia omnes sui temporis tzrannos vel truculentissimos superasse visus est. Is cum a Patre Pontifice in senatum galeri purpurei dignitate collata esset cooptatus, contempto eo honore Candiano fratri, qui Pontificium ductabat exercitum, invidere coepit, eo quidem exitu, ut ipso fratre cum quo hilariter apud matrem cenatat, iugulato proiectoque in Tyberim; se totum a senatorio ordine abdicata purpura, et desumpto militari sago ad arma transferret, et pontificiis copiis praeficeretur. Ad illud honoris fastigium euctus; totus in eam incubuit curam, ut ingentes opes peramplique imperii facultates vel summa cum iniuria pararet. Itaque eiectis urbe Latioque Columniae familiae proceribus, Ursinisque demum dolo pernecatis, et excisa prope Caietanorum familia: cum eius proceres occupato illorum dominio, veneno aut ferro sustulisset, quatuor


page 91, image: s107

simul Camertium Regulos Varaniae anti quissimae stirpis str' gulavit, Guidonem Feltrium Urbino pepulit, Malatestas Ari mino, Caterinam Sfortiam Forolivio et Forocornelio deiecit: opulentissimum quenque ex aula sacerdotum, et in his aliquot Cardinales veneno tollendos curavit, tot caedium cruo re nondum satiatus, Astorem Manfredum Faventia expulit, post scelest et immaniter constupratum, et mox fracta cervice necatum Tyberi demersit.

Mustafae Bassae. Saevitiam maximam paucis adhuc annis Turcae in M. Antonium Braccedenum Venetum exercuerunt. Is Famagustae, quam diu contra eos fortiter defenderat, captus sarcinad terreas sursum ac deorsum humeris ferre coactus ab illis est, solumque deosculari, quoties iuxta Mustapham ipsorum Turcarum ducem transibat: deinde ad mareperductus est in cathedra positus, superque antennam in sublime evectus: post in publicum productus, veste exutus, ac tandem vivus ex coriatus est, pellis eius stramine oppleta, atque in bireme antennae alligata per maritimam Syriae oram ad ludibrium devecta.

CAP. XXVI. DE CUNCTATIONE.

SUMMARIA.

Andronici Comneni, Imp. Constantinop. IMPERANTE Andronico Comneno Byzantii, Roggerius Siciliae Rexmagno conflato exercitu terras Imperii infestis armis aggressus est: eo quidem successu ut Dzrrachium littoreum oppidum satis munitum primo impetu coeperit, Thessalonicam illustrem urbem terra marique obsessam expugnaverit. Tam ferocibus hostibus celeriter occurrendeum Andronicus non censuit, sed mora et cunctatione opus esse, qua violentia frangi solet: et exspectandam esse occasionem, quae a securis, et nihil ab hoste metuentibus, saepius traditur. Id consilium ut prudenter excogitatum, ita feliciter illi cessit. Cum enim Siculi in aditu neminem sibi resistere viderent, cetera non minus facilia fore arbitrati, copias trifariam, ut late belli metum spargerent, et citius Graeciam sibis subicerent, diviserunt. Aliae quae maiores erant, recta ad


page 92, image: s108

Byzantium contenderunt: aliae Serranum et Amphipolitanum agrum populatae sunt: aliae cum classe ad tuenda Thessaliae littora et maris imperium retinendum mansere. Cum vero nemo eorum conatibus obviam iret, in animum induxerunt, Byzantium expugnari facile posse, si totis viribus peteretur. Sed cum dispersae copiae in unum se colligere parabant: Graeci in eas, quae circa Amphipolim, neglecta omni disciplina, temere versabantur, ex composito irruere, quas nullo negotio fuderunt. Hoc victoriae proventu adauctis animis cum aliis copiis, quae animi ferociam, quam in belli initio habuerant, ob nimium luxum, et inertiam remiserant, collatis signis confligere non dubitarunt. Debellatis iis copiis, ad occupata oppida exercitus ductus, quae quod nullum exspectarent auxilium, facile recuperata fuere.

Caroli IV. Galliae Regis. Angli ad aleam universi certaminis prompti, temporibus Caroli quarti Gallorum Regis, non semel Galliam infestis populationib, vastantes. et incendiis, direptionibus ac omni clade belli Francos ad pugnam provocantes, utili mora elusi et fracti fuere. Sed tum maxime acerimus eorum impetus cunctatione repressus, cum decem milia delectae iuventutis a Caleto per Picardiam, Campaniam, Burgundiam, Velsiam, Carnutes et Turones in Britanniam Armoricam concesserunt. Cum enim in pacato se esse putarent et fines Armoricae prope attingerent, Bertrandus Gueselinus Connestabili, qui collecto ex praesidiis, quae post se reliquerat, satis valido equitatu, eos diu insecutus fuerat: et eousque praelio de industria abstiuverat, nihil hostile metuentes adortus est quos facile fudit et fugavit. Ea mora et cunctatione Carolus Anglorum Regi Eduardo acerrimo bellatori utilius resistit, quam qui ante illum collatis signis ipsius vires experiri fuerant ausi.

Caroli V. Imp. Carolus V. Caesat, cum collectis validissimis copiis bipartito Galliam essetingressus per Picardiam et Provinciam: rem fortunae committere periculosum ratus non haberet, et bellum in suaterra gereretur, Florantium ex Bollionia familia clarissimum ducem cum mille delectis legionariis peditibus et et tribus quinquagenariis cataphractorum alis Peronam mittit: qui eam a Nansaci acerrimi ducis et validissimis copiis stipati violentia tueretur, et Memorantium ad Avenionem invallatis et munitissimis castris exercitum colligere,


page 93, image: s109

ac Caesarem, qui cum iusto exerciruin Proviniciam penetrarat, a commeatu quantum posserprohibere iussit: addito etiam hoc mandato, ne suos ullo modo caesarianos lacessere pateretur, nec ab illis provocatos in certamen descendere, quod pugnacissimi duces et milites acerrimi mora et cunctatione, non praeli alea essent cohibendi Qua ratione Franciscus rebus suis salutem attulit. Nam Nansacus deiectis Peronae moenibus, et patefacto lato aditu, cum bis acrem oppugnationem instituisset, et ab veraque cum insigni suorum clade repulsus fuisset, reinfecta in Flandriam unde venerat, redire coactus est. Et Carolus a sua classe, quod inde tantum comm eatus peteretur, discedee non ausus, ulterius in Galliam procedere non potuit: nec hostes ad pugnam provocare, quod eorum vires quottidie augeri videret, et suum exercitum gravioribus morbis tentari. Ita indomitae Caesaris vires non pugna, sed utili mora sunt fractae, et Franciae regnum ab ingenti periculo cunctatione liberatum.

Eiusd. Legatum Venetum quidam detulerat, quod tarditatem et lentitudinem ipsius culparet. Carolus quintus Imp. vero nihil offensus, Numquam mundum a bellis quieturum et

respiraturum esse dixit, si ea celeritate, quam res et causae plerumque postulant, bella statim moveret.


page 94, image: s110