August 2005 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check


page , image: s011


page 1, image: s017

BALTH. EXNERI DE HIRSCHBERGA, DICTORUM ET FACTORUM MEMORABILIUM LIB. I.

CAP. I. DE ABSTINENTIA.

SUMMARIA.

Rudolphi II. Imp. RVOLPHUS II. Imp. in cibo et potu abstinentissimus fuit. Non enim nisi ter in prandiis et cenis bibit, unoque tantum et altero de ferculo, nec eo opipare parato comedit: vervecina et suilla carne maxime delectatus est.

Alphonsi Regis Arragon. Alphonsus Rex Arragoniae vini omnino expers vixit, aut eo, quam dilutissime usus est. Eaqueabstinentia manavit, utpleraque Regum exempla, ad Curiales et Regios prope omnes, potissimum cum eos saepe admonens, afferret Alexandri Macedonis gloriae lurimum obfuisse vini intemperantiam: tum illud frequenter usurparet: sapientiam virio obumbrari: neque illud minus: ebrietatis filios esse, furorem et libidinem.

Alphonsi Regis Arragon. Iacobo Caudolae summa ope et diligentia transmittere Vulturnum amnem annitenti, et parte iam magna exercitus traiecta, Rex Arragoniae Alphonsus obviam fit, retrocedentemque eum subegit haud parva eius militum parte in fluvium praecipitata, magna etiam capta, reliqua in


page 2, image: s018

Moronem oppidum per fugam recepta. Quo peracto regem eo loci, cum exercitu, sine tentoriis, sine commeatu aliquo, siquidem ex imperato advenerat, pernoctare oportuit. Ea noctesatis constat equis diem totam defatigatis tantum silices pabulum fuisse, exercitum sub dio ieiunum permansisse. Cumque et Ioannes Esernitanus Alphonsi studiosus raphanum vum et item panem vum cum dimidio caseoli Balearici regi misisset, recusavit, non decere inquiens, imperatorem ieiuno exercitu mandere.

Frid. 3. Imp. Fridericus III. Imperator extra cenam numquam usus est vino. In cena lectissimum bibit, et id aqua perdomitum. Leonorae Augustae quae paterna in domo numquam vinum gustasset, suadebant medici in Germania, regione frigida, si mater fieri vellet vinum biberet, quod cum accepisset Fridericus, Aenea Syluio vocato, abi, inquit, atque Imperatrici dicito; sterilem me coniugem quam vinosam malle. Proinde me si amat, vinum oderit; Ad id nuntium Leonora, etsi viri iussioni tam libenter pareo quam vivo, si tamen vini usum mandaverit imperator, mori optaverim, quam parere.

Caroli Magni Imp. Carolus Magnus Imperator, supra modum et cibi et potus abstinens fuit. In cena ter duntaxat bibere solitus: nec pompas prandiis aut cenis adhibuit, praeterquam diebus festis. Ultra quatuor missus in mensis apponi, demptis assis, non est passus. Carne plurimum delectatus ferina, quam assatam verubus inferebant venatores in palatium. Interedendum historias legi, aut proverbia iactari, libenter audivit.

Henrici I. Imp. Hendrichus primus Imperator, prandiis, cenis, et conviviis se abstemium valde adhibuit: et aulicos suos ad abstinentiam cibi et potus adhortatus est. Et quamquam sub cena vel prandio laetaretur: tamen nihil indecori a suis fieri passus est.

Rudolphi I. Imp. Rudolphus I. Imperator ut suos milites doceret frugalitatem, et ad abstinentiam amplectendam animaret, saepe in agris, sub expeditione, si quando victus deesset, coram omni exercitu evulsas rapas edit: ac milites ut simili exemplo facerent, adhortatus est.

Wenceslai XII. Ducis Boem. Wenceslaus 12. Dux Bohemiae, princeps


page 3, image: s019

ardentissimae pietatis, summae modestiae et abstinentiae, exiguo cibo et potu contentus, per omnem vitam in virginitate casta perseueravit.

Caroli V. Imp. Carolus quintus Imperator, numquam praetermodum lau tam habuit supellectilem, numquam illi incen debantur odores illi mirifici, nusquam mensae conquisitissimis cibis exstruebantur: nisi forte festum aliquod, sive Principum aut Regum appulsus, aut rei agendae ceremoniae, sollennesque actus aliud ex republica faciendum suaderent. At in mensa plerumque solus et taciturnus adsidebat: ita ut convivia eius sine conviva, moderata, solitaria, honesta, non magnifice, non splendide, non opipare apparata, aut ornata, aut intempestiva esse constaret.

Selymi Turcar. Imp. Selymus Turcarum Imp. Baiazetis secundi filius, sine conviva discumbere, et aliquando deambulans in hortis prandere, et uno fere simplicissimo cibo naturae desiderium implere solitus fuit.

Maximiliani I. Imp. Maximilianus I. Imp. raro inter prandia bibit, in Cena ut plurimum ter, atque haec causa fuit, quod valerudo illi usque ad extremam vitae periodum semper prospera fuit.

Sigismundi I. Regis Polon. Sigismundus I. Rex Poloniae, sobrietatem magni fecit, et ab infantia quidem ad senectutem usque patris, avique instituto plane abstemius, et aquae potor fuit: ingravescente vero aetate medicorum suasu vinum bibere didicit: scd ita tamen, ut numquam eum quisquam ebrium viderit.

Caroli V. Imp. Carolus quintus Imperator ab ebrietate, et omni conviviorum, et vestitus luxu, et voluptatibus ceteris, non minus in adolescentia, quam virili et senili aetate, alienissimus semper fuit. Cum Mediolanum anno 1541. Adventaret, feminis nobilibus et plebe curiosa, pictam ex auro trabeam et fulgentem gemmis in capite Caesaris, coronam exspectantibus, ipse atra in lanea veste vilique pileolo, vultu etiam gravi, parumque hilari, urbem illam, quae tot annos ipsius arma et victorias experta et admirata fuerat, ingressus est.

Ferdinandi I. Imp. Cum Carolus quintus Imperator et Ferdinandus Augustae simul pransi essent, atque bubulae magnum pondus mollitae aceto, et sale conditae appositum esset, avidiusque edentem Carolum rogare causam coepisset, quare tam sensui, qui genera quibus


page 4, image: s020

vescimur, maxime et voluptarie percipit, grata et alias dura, et ad conficiendum et dividendum caro inepta illi saperat: atque Carolus alia animo versans, responsum distulisset, hicque amanteridem requisisset, tandem responsum ab illo fuisse: sibi nondum a curis suis perpetuis tantum suppetivisse otii, quo haec, et similia condiscere, aut quaerere potuisset. Illud quoque acute dictum ab eo esculenta et porulenta, ut probe linguae atque gustatui probarentur, eadem conditione ad stomachum ventura, atque corporum nutritionem adiutura, ideoque modice vino utebatur, sed commodo, et optimo, cumque aliquando a regulopannonico interpellaretur, tot negotiorum molem requirere pleniorem victum; quod multi essent mediocris civilis status, qui forte lautitios aequarent suis conviviis, et cum vellent, sumere liceret, respondit, vulgarium id esse, atque helluonum, qui cruditates alerent: atque ideo se sustinere tot molestias posse, quia minus de ventre sollicitus esset: scire se multos esse infimae conditionis, qui liberius viverent. Sed cum ita summo Deo visum sit, ut orbis Christiani negotia sustineat, id onus beneficium singulare ducere, malle se utiliter interdum, licet incommode, pati, quam vulgi more, abuti tempore: legem se aliis sumptuariam posse ponere.

CAP. II. DE ACADEMIA CORRUPTA.

SUMMARIUM.

Henrici IV. Regis Galliae. CUM Rector Academiae Parisiensis, Oratione sua onere et commissione sua maiora loqueretur, Henricus IV. Rex Galliae agnoscens, quaesivit: cuius professionis esset? Quo respondente: se Medicinam profiteri: Ad optimates Rex conversus, inquit: Morbosa est Academia mea, cuius curam medici habent; Quibus verbis Rector attonitus, maerore anxius paulo post decessit.


page 5, image: s021

CAPUT III. DE ADMONITIONE.

SUMMARIA.

Ferdinandi Regis Arragoniae. FERDINANDUS filium in expeditionem Florentinam accinctum in hunc pene modum Rex allo cutus fertur. Ego Ferdinande fili, cum Florentinorum iniurias ferre ulterius nequeam, statui te, quem vita cariorem habeo, contra eos cum imperio, atque exercitu mittere, ut Deo bene iuvante, et tua et tuorum militum virtute, omnem iniuriam propulsemus, palamque faciamus, tandem illos cum hostibus nostris perperam, et inique foedus fecisse, neque ob hoc tamen suae Rei publicae utiliter et honeste satis consuluisse. Igitur abeunti tibi rem, quam velut pretiosissimam mihi seposueram, et tibi glorio sissimam futuram, si ea uti sciveris, trado commilitones meos veteranos ferme omnes, multis maximisque experimentis perspectos, quorum opera et virtute victorias omnes et triumphos ad tempus assecutus sum, quibus tandem sociis et adiutoribus expeditionem Neapolitanam confecimus, atque adeo magnam Italiae partem ditioni nostrae, ut vides, adiecimus. Hos igitur inprimis ita commissos facio, ut ne magis quicquam possim ex animo tibi committere, non vitam quidem ipsam: quos cum intellexero a te diligi et observari, nihil ambigam, et tibi quoque gloriam meam cordi esse. Sed cave ne eos temere periculis obicias, non sunt quorum opera, aut animus tibi in re gerenda requirendus sit, repellendi tibi potius quam impellendi Idcirco ad eos casus, tales tibi viros conserva, si quan do dignitatem et nomen tuum in discrimen necessitas vocabit. Et iam spero fore ut ipsorum meritis, ut hortatu meo carissimos habeas, atque ita tractes ut non imperatorem, sed personam sibi mutasse videantur. Nunc quod maxime te moneo fili carissime, illud est, Netantum aut tuae aut commilitonum audaciae tribuas, ut putes absque numivis auxilio victoriam ullam haberi posse: victoria, mihi crede, non hominum disciplinis aut industria comparatur, sed Dei oprims maximi beignitate et arbittio. Scientia itaquerei militaris


page 6, image: s022

ita demum profutura est, si Deum nobis pietate atque innocentia pacatum propitiumque habuerimus. Deum igitur inprimis cole, in eum confide, a quo tum victorias omnes, tum optima quaeque provenire dubio procul est, quem si quando tibi iratum suspicaberis, cave contendas, imo quicquid ab eo tibi accidisse videatur, boni consule et, patientia ac paenitentia eum placa, et tibi benevolum redde. Sane quos Deus amat, corripit et affligit. Sed si afflictos interim dolentes, ac se metuentes videt eos postea recreat, reficit, fundat, praeterea decus et existimationem tui tibi plurimum commendatam optarim, ut qua nihil in hac vita tibi charius aut praeclarius esse aut videri debeat: pluris enim dignitas et fama, quam victoria existimanda est. Victoria enim nonnumquam fama magis, quam viribus acquiritur. Rursus victoria alterna res est. At fama quae ex virtute ac probitate proficiscitur, sicuti ipsa virtus constaus atque perpetua est, quaeque gloriam nobis veram ac solidam accommodare soleat. Honestatem itaque amplectere, sine qua neque summo illi victoriarum datori grati esse possumus, neque inter homines vivi auctoritatem, neque mortui nomen diuturnum adipisci. Deinde te sili etiam atque etiam hortor ac moneo ut Venetorum rem publicam haud secus quam meum statum, percharum habeas. Pro eaque et servanda et augenda neque tibi ipsi, neque fortunis meis, neque exercitui parcas velim. Eo quidem animo cum his societatem et foedus semel inii, ut quoad vivam eos ne momento quidem destituam, quippe quos inter amicos caros, carissimos, atque amantissimos habeam. Ad haec peragenda ne te commoveat hortor, aut pecuniarum aut alterius cuiusuis rei indigentia. Nam tibi non pecunia modo, sed milites, arma, tormenta, affatim subministrabuntur, quin vel unum assem tecum dimidium semper habiturus sum, et generatim, tunc tibi, cum mihi ipse defuturus sum, ut intelligas nihil tibi ad hanc expeditionem, si modo tibi ipse non defueris, per alios defuisse. Postremo te monitum volo: Si qui exhostibus tuae fidei se permiserint, uti illos benigne suscipias. Si qui ettiam obstinatis animis usque ad extremam expugnationem perstiterint, eos cum ceperis, tuae potius mansuerudinis, quam illorum pertinaciae memineris: Nec minus


page 7, image: s023

progeniem nostram ab omni crudelitate, et saevitia longe semper alienam exstitisse. Vale.

Caroli quinti Imp. Ad Landresium volitautibus passim globis machinarum ab hoste emissis: cum Mauricius Saxo princeps, iuvenis et animosus, confidentissime nthilominus in campis apertis subinde vagaretur: Carolus Quintus ad eum advectus monuit: ut cautior in talibus periculis esset, dicens: Non omnes rationem inter ictus tormentorum, tuto obversando tenere.

Philippi II. Hispaniaru Regis. PHILIPPUS II. Rex Hispaniarum antemortempsuam, amotis ceteris, quos facessere iusserat praeter principem, ad eum solum haec verba fecit: Desideravi, Fili, ut praesens huic actui esses, quo tibi certius constare posset, me vixisse secundum ordinem huius sacramenti; et ut simul videres, quae maneat Reges finis, et quo denique sceptra ac coronae redigantur. Nam tibi duas res commendo, ut et in Ecclesiae oboedientia constanter perseveres et iustitiam subiectis sancte ad ministres, veniet tempus quum haec corona aeque de capite tuo, ac de meo nunc, decidet. Iuvenis es, et ego fui. Dies mei erant in numerato qui nunc sunt consummati. Deus tenet numerum dierum tuorum, qui et aliquando consummabuntur. Sunt qui dicant, praeterea illi commendasse bellum adversus Haereticos, et pacem cum Gallis

Eiusdem. PHILIPPUS II. Hispaniarum rex ineunte septembri Hispaniae principem filium desponsatamque filiam accersiri iubet, quib, renudato corpusculo vix ossibus haerenti, pediculis exeso, ulceribus putido, En? vide te mox futurum imo iam factum cadaver, intuemini fastum mundi, regnorum spem cadu eam, ac nunc potentissimum olim regem omni humana ope destitutum. Hinc aeneum pheretrum condendo corpori paratum afferri, super aba cum osseum hominis caput, et prope regium auro gemmisque diadema redimitum collocari iubet, mox allata sibi capsula, annulum extrahit, quo suam Isabellam donat addito elogio eam fuisse matris sponsalitiam, utque observantiae memoriaeque sui sacrum pignus haberet edicit. ex eodem scrinio tabellam chartaceam depromptam filio tradit, qua Imperii administrandi formam ritusque optimos contineri dicebat. exinde scuticam seu flagellum extrahit, en? videte inquit sanguinem mei sanguinis, hoc est, Caroli patris adhuc rubet. Illo enim ad


page 8, image: s024

castigationem corporis optimus Imperator utebatur. Paulo post de exsequiis nonnulla praecipit, natis curam et studium avitae et orthodoxae religionis imperat atque exomologesi facta sibi delictorum per nuntium Apostolicum veniam indulgeri, prolique benedictionem imponi rogat, addito ut filii subditas gentes, pace potius quam bello domitas et obsequentes haberent, bonos praemiis, malos et devios poenis persequerentur, solvi carcere diutino Marchionem de Monteiar, et Antonii Peyres olim ab eius arcanis apud nos exulantis uxorem imperat, ea lege utille in posterum aula abstineret, ista apud Vestales quietam vitam ageret, morti damnatis ignosci, vinctos ob venationem et aucupium eximi iubet, quo peracto natos post osculum et amplexum ut se quieti dederent dimisit. Christophoro de Morra, futurus rex sigillum, et clavem regii arcani petit, quam cum recusasset, nisi cum bona adhuc superstitis regis venia, abiit tantillum exasperatus, quo cum se purgaret Christophorus apud Philippum, minus ab illo recte et obsequiose factum erga filium respondet, tandem iam premente fato, sacro oleo delibutus, Christi servatoris iconem ex arcula depromptam sibi afferri iussit, in cuius amplexu et gestatione se migrare velle professus est, eamque esse quam pater moriens amplexus esset, biduo quam moreretur, ex hiacintino lapide confectum tritumque pharmacum medici propinant, eoque poculo recreatam fuisse Imperatricem matrem, nec ante biduum exiturum vita, quod a monacho vaticinante praesciisset, ac decumbentem iamque in extremis laborantem cum novellus rex rediisset, Christophotus de Morra, offensae memoriam leniturus clavem offert, ut ei gratiam conciliaret: pater Philippus eius in se fidem, obsequium, et diutini ministerii praeclara opera commemorat, mandatque liberis, ut inter fidos et benemeritos clientes eum in posterum habeant, atque repetito amplexu interclusa voce exspiravit.

Eiusdem. Qui Philippi II. Hispaniarum regis arcana impensius rimati sunt, ferunt filio in mandatis dedisse ut pontificum Roman. gratiam potissimum sibi conciliaret, per Antistites et Cardinales, eosque sibi sacerdotiis muneribusque obstringendos, plebeios non infastigium opum honorumque promiscue evehendos, a claris et nobilibus hauc faecem illustratam inique ferri, hinc odia et tumultus in principem coneitari, Indiarum quae ad ortum sunt, commercia et fodinas


page 9, image: s025

nervum esse rerum suarum, vellus Colchium, uber et pactolum ex quo perenniter hauriat, ab aureis illis littoribus, Gallos Britannosque quantum fieri possit avertendos, quod cum vix fieri possit, cum Batavis perduellibus quibuscumque conditionibus pacem ineundam, vel cum discrimine avitae religionis, saltem hoc privato pacto ut ab Indis reduces, merces suas in portus et emporia Hispaniae persolutis vectigalibus et portorio exponant.

CAPUT IV. DE ADULATIONE.

SUMMARIA.

Alphonsi Regis Arragoniae. ALPHONSUS, Rex Arragoniae, Adulatores lupis haud absimiles esse dicebat. Nam quemadmodum lupi titillando et scalpitando asinos vorare solent: sic adulatores ad perniciem Principum, blanditiis ac mendaciis contendunt.

Sigismundi Imp. Cum diceret aliquando Sigismundus Imperator, assentatores se veluti pestem odisse: imo, inquit Brunorius Veronensis, nullum genus hominum magis amas. Nam quid apud te possent Marcus Banus, Laurentius Palatinus, Ursacius Michael, Caspar Schlickius, nisi assentando tuam gratiam meruissent. Tum Sigismundus, Brunori ait. Sic nam comparatum est, cum vitandos esse adulatores dicimus, tum maxime illis aures damus. Nec tu mecum tamdiu fuisses, nisi mihi blandiriassuevisses.

Matthiae I. Regis Hungariae. In conventu Olonnicensi, quo Boemiae, Germaniae, Hungariae, diversarumque nationum plurimi convenerant Principes, permulti etiam scurrae, histrionesque principum secuti culinas, confluxerant, inter quas quidam non infacetus homo rythmos Germanica lingua compositos coram Hungariae Rege Matthia recitavit, gestu etiam non indecoro In quibus Principum Europae nomina connumerabantur, quos adversus Turcorum impetum expeditionem facturos vaticinabatur: Et armis ac numero militum, pro facrltate cuiusque enumeratis, horum ducem, et Imperatorem, fore


page 10, image: s026

Regem Matthiam, concludebat, qui tum propter vicinitatem, tum propter diuturnam cum Turcis pugnam, longamque bellorum experientiam omnium sententia cunctis praeponeretur. Hocprimum rythmorum caput. Secundum vero laudes regias continebat, et amplissimas quidem partim veras, partim vero fictas. Nam quicumque illorum rythmorum compositor fuerit, aut non bene tenuit Matthiae gesta, aut fuit adulationis avidus. Multa enim falsa veris commiscuit. Nam cum eius excellentiam in re militari, et magnificentiam, et litteraturam et humanitatem, et prudentiam praedicavit, vera narravit. Sed cum ad laudes illas fortitudinis Giganteae, pulchritudinisque Venereae se vertit, quis non novit esse figmenta? Cum Rex Matthias virium mediocrium, pulchritudinisque virilis fuerit. Nam capilli non pleni, rutilo, subcrispo, denso atque promisso, oculis vividis, et ardentibus, colore genarum rubicundo, longis manuum digitis, quorum minimos non plene extendit, Martiali potius, quam Venerea pulchritudine decoratus fuit. Sed cum Rex Matthias esset magnificus, rerum gestarum veras laudes non recusavit. Fictas vero cum adulatione abhorrebat. Itaque fugit, ut eum subiratum putares. Tandem huius scurrae sermo ad praemia dictorum exposcenda se vertit: sui laboris et rythmorum recitationem praedicans. Rex finitis rythmis, inquit, Permulta in tuo opere in laudem meam decantasti: quae nullo pacto esse in me intelligo. Attamen tibi non succenseo, quoniam bono animo dixisti: et ego tamquam virtutis incitamentum rythmos tuos accipio, conaborque pro viribus, in his, quae a me fieri poterunt, dicta tua implere: Sed illam Giantum fortitudinem: Ganymedis, Absolonisque speciem posthac ne amplius dicas. Tuiamoculis me vidisti. Si deinceps in hac adulatione peccares, non esses venia dignus. Sed tui laboris et recitationis cum adulatione praemium exspectato, quando adimplebuntur, quae vaticinaris, Multa enim dixisti, quae optamus, magisque speramus, imminente in praesentiarum Turcorum bello acerrimo.

Petri Toletani. Reges quos mittunt Oratores, extraneis volunt esse acceptissimos: Philippus II. Rex Hispaniarum itaque Petro


page 11, image: s027

a Toledo, indigenae Primicerio et veterano Reginae Franciae gentilitate iuncto, quo maiorem inveniret gratiam hoc Legationis munus demandavit. Cosmus e Medicaea familia oriundus, Reginae avus in uxorem duxerat Helionoram a Tholedo filiam, vice Regis Neapolitani, cuius neptis erat. Non nisi de pace loquentem audiunt Oratorem quam gravissimum, promptum et verborum Hispanicorum ambagibus facilem, quem ferunt dixisse, ad eum, qui a Regina missus fuerat, salutatum gentilem suum: Reges et Reginae non Gentiles: sed subietos habent.

CAP. V. DE ADULTERIO.

SUMMARIA.

Ludovici XII. Regis Galliae. CUM Aulicus magni nominis, adulterium uxoris deploraret: Ludovicus XII. Rex Galliae: Dirae, inquit, Pontificiae et uxoris adulterium, si quis contempserit, numquam sanum hominem commovebunt, et de gradu deicient: si quis his leviter commoveatur, aculeum nocturnum diurnumque, qui perpetuo haereat, relinquet. Ceterum probi utroque moventur.

Maximiliani II. Imp. Maximilianus II. Imp. adulterio cuidam notato, nuntiari iussit, eo vitio ne amplius se foedaret, caetaroqui ipsum in familiam artificis, qui ab operis suis ante medium diem cessare soleret, concessurum.


page 12, image: s028

CAPUT. VI. DE ADVOCATIS ET RABULIS.

SUMMARIA.

Alphonsi Regis Arragoniae. CUM accepisset Gallum Medicum acutissimi quidem sed avarissimi ingenii sophistam, relicta medicina ad causas agendas sese convertisse, forumque omne sophismatibus involere, illum foro prohibuit, decreto edicto, ut omnis lis, quam Gallus patronus susciperet, ipso iure haberetur iniqua et iniusta. Gallus medicus litem, cui patrocinetur, iniquam facit. Bellum, cui se immiscet Hildebrandus, iniustum, quod Picininus suscipit iniustum atque impium.

Ludovici XII. Regis Galliae. Ludovicus XII. Rex Galliae valde laudabat Aruspicis, Augurisque eius responsum, qui consulenti quid oculis maxime prodesset? respondit: Si pragmaticum, patronumque rarissime videris.

Eiusdem. Ludovicus XII. Rex Galliae ipse Lutetiae saepe cum Liliatis subselliis ius dicebatur, intererat, patronosque disertos non illibenteraudiebat. Eos tamen sutoris officium impudenter sibi vendicare aiebat. Namque quod sutoris est proprium, dentibus alutam producere: hos patronos in dilatandis prudentum responsis, et Caesarum legibus aiebat.

CAP. VII. DE AEDIFICIIS SPLENDIDIS.

SUMMARIA.

Alphonsi Regis Arragoniae. ARCEMregiam, quam novam Neapolitani vocant, a fun damento Alphonsus restituit, et ita demum novis operibus ampliavit, ut cum omni vetuctate possit de magnificentia contendere.

Eiusdem. Portus pulcherrimam molem pluribus locis eversam retuit Alphonsus Rex Arragoniae, aquaeductus


page 13, image: s029

subterraneos erpurgavit ac refecit: veteres fontes instauravit: novos nonnullos exstruxit, aquas publicas diu iam magna ex parte dispersas in aquaeductus alveum reduxit, vias urbis prope omnes vetustate et frequenti vehiculotum transitu detritas atque convulsas nigra silice constravit, plaustris penitus vehiculisque urbe summotis, paravit ad aeris serenitatem salubritatemque paludes siccare et lacus emittere.

Friderici Tertii Imp. Fridericus III. Imperator Viennae et in Nova civitate Austriae arces magnifice instauravit.

CAP. VIII. DE AEGROTORUM CURA.

SUMMARIA.

Alphonsi, Regis Arragoniae. ALPHONSO regi mos fuit familiares, quos ipse alumnos suos appellabat, visitare aegrotantes, atque illos tum ad corporis valetudinem, tum multo magis ad animae salutem exhortari. Quod cum saepe alias, tum illo tempore accidit in adversa valetudine Gabrielis Surretini, suavissimi ac splendidissimi adolescentis. Nam cum graviter iaceret, rex pro sua consuetudine illum adiens huiuscemodi fere sermonem est orsus: Ut valeas, mi Gabriel, medici quidem te extra mortis periculum esse affirmant, si modo illos oboedienter audias, quod ut facias te hortor atque etiam rogo, ne secus faciendo tuae mortis causa infameris. Et in medicis quidem haud parvum praesidium vitae est, verum in Deo multo maius ac certius. Is enim non vitae modo, sed mortis etiam sanitas, et salus est. Illum ergo inprimis ante oculos habeas, illi tota cogitatione adhaereas, qui te fecit, qui te a morte moriens redemit, qui te iudicaturus est. Illum si quando offendisti, nunc contritione, oratione, confessione, et saciis mysteriis tibi places, ac propitium reddas, haec cum feceris, et facies scio equidem devotissime, si bene pietatem ac constatiam tuam novi: haec, inquam, cum feceris illius te postea voluntati ac misericordiae laeto ac forti animo permittas. Solus enim quid nobis profuturum, contra quid nociturum sit, novit. Nec solus tetimor aut potius opinio mortis


page 14, image: s030

offendat. Mors quidem benepureque morientibus vita est. Hine et dissolvi cupiunt, qui bene vixerunt et esse cum Christo, ut bene actae vitae praemium consequantur, lumen aeternum. Et profecto mors vitae principium est atque eiusmodivitae, quae neque doloribus neque metui neque invidiae neque aerumnis ullis subiecta est, neque ipsi quoque morti quicquam obnoxia. Et si altius aliquanto repetamus, inveniemus mortem nihil aliud esse quam peccandi finem. Nam cum Adam contra mandatum Dei in flagitium lapsus esset, ne vivendo culpa reviusiceret, et in peccatis persisteret, eius corpus eterra factum, terrae Deus reddidit, non ut creaturae quam fecerat, finem imponeret Deus. Igitur et principium et finis, cum is vult, nascimur, cum vult etiam morimur. Et sunt haec quidem prorsus divinitatis eius, nihilad nos pertinentia. Illud vero tantummodo nostro reliquit arbitrio, ut bene recteque vivendo, bonum nancisceremur finem. Hoc itaque quod unum nostrum est, id est, ut in Christo Domino moriamur, summa ope adnitamur, quod qui faciunt non plane moriuntur; sed transeunt a corruptione ad incorruptionem, a mortalitate ad immortalitatem, a turbationibus ad tranquillitatem. Non absurde fortassis existimaverunt quidam mortem non modo malum non esse, sed bonorum omnium maximum: verum enimuero, quoniam neque evocationis diem, neque horam nobis scire datum est, perquam salutare fuit nos praeparatos esse, cum Deo sentiehtes, et mandatis eius obsequentes, nec diem differre tutum est, sed insipienter factum potius existimare. Plerosque vidimus cum corporis incolumitate, viribus integris, nil tale metuentes morte repente interceptos, contra nonnullos usque ad medicorum desperationem redactos convaluisse. Ego quidem in praesentia, ut vides, sanus, integer, et validus sum, adde et tot tantorumque rex regnorum, opibus, potentia, existimatione sortassis non inter postremos, sed numquid haec profutura quicquam intelligam ad horam mortis dignoscendam? aut si intelligam, putem me veltemporis momento illi resistere aut repugnare posse? minime. Cum haec igitur omnia in Dei potestate tantum sunt, nihil nobis reliquum videtur, nisi ut cum Deo bene sentientes, eius praeceptis, ut diximus, tum in omni


page 15, image: s031

vita, tum vitae tempore extremo maxime oboediamus. Sed quoniam te verbis meis alacriorem aliquanto factum intueor, Pergam te monere, et iis quidem monitis, quibus haec brevis hora non modo sine metur, sed cum gaudio quoque transigenda videatur. Credimus firmiter omnes, quod Deus hominem fecerit ad imaginem et similitudinem sui. Nec cum fecerit, credimus corpus fecisse sui simile, sed inflasse illi Spiritum et animam ad similitudinem sui. Id cum ita sit, quid nobis potest selicius accidere, quam dimittere luteum corpus, vitiorum farcinam, et ad eum evolare et redire, qui nos ideo dignatus est ad similitudinem sui facere, quo spiritus no ster, divino ipsius Spiritu repletus, divinitatis particeps, et felicitatis eius, agat aevum perpetuo inter Angelos et sanctorum choros, et quoniam nos similes sui fecit, et simile appetat sui simile, oportebit lege naturae vivere, et mori. Natura ergo rapimur ad fruitionem Dei, ad quam tamen, neid refugias, nisi morte migrandum est nemini, idque ineffabilem Dei benignitatem dedisse tantum iis, qui credunt in nomine eius, ac Dei filios fieri posse se. Et adhuc veremur mori, atque id statim facere, quod, velimus nolimus, quandoque facturi sumus. Sane nisi Deus id expresse vetuisset, non exspectanda, sed conciscenda nobis mors esset, quo citius anima nostra perveniret, ad patrem rerum omnium et factorem et dominum, quo simplicitatem, puritatem, aeternitatem, atque ut ita dixerim, deitatem recognosceret, et recuperaret suam, in contemplatione rerum caelestium, et consortio sanctorum. Quid nos itaque non dicam amplius mors, sed cogitatio mortis dererreat, a quo momento temporis absolvimur, et in qua, aut nullus est sensus, aut certe brevis quidam afflatus: et is quidem aequanimiter levior atque facilior, adeone molles aut insolentes erimus, ut quod omnibus prorsus subeundum estiter, nobis unis haud esse subeundum arbitremur? Adeone stulti atque dementes, ut nobis naturam, non naturae nos parere debere cogitemus. At ego viridiore vita exeo in flore aetatis! Quid refert, obsecro, quam cito quis exeat, si semel exeundum est. Numquidneanimadvertisti, quod quo magis crescimus, eo magis decrescit vita? Quamquam, per immortalem Deum, quid in hac vita potest esse diu, cum ipsa hominum etiam


page 16, image: s032

longissima vita perbrevis sit, et puncti instar iudicanda: si cum aeternitate eam conferas, ut non temere fortassis credendum videatur. Non ex intervallo aliquo sed una eademque hora homines nasci et mori omnes. Ceterum mihi is demum diu vivere videtur, et in aetate haud perfecta, vitam perfectam ducere, qui usque ad sapientiam id est, usque ad cognitionem Dei vixit, qui conscientia sua fretus, mortis fiduciam praeseferens laeto atque hilari animo obeat aut abeat potius. Etsi vis, etiam dinumerentur anni, et seruetur ordo, ut libet, quid tibi paucorum annorum accessio boni potuisset afferre? At quid non mali potius tibi summa nunc tui principis gratia, tibifratres et parentes incolumes, tibi patriae ipsius tuae, et haud parvus dominatus, tibi facultates et copiae non mediocres? Sed horum pleraque fortunae temeritate reguntur. Certe quae nobis pro gratia invidiam, et malevolentiam subiecerit, pro sanitate morbos et aegritudines, pro dominatu seruitutem et exilium, pro affluentia et divitiis paupertatem et inopiam, pro bona aetate taedium atque odium; Hi riimirum, hi fructus sunt, quos praesens vita acerbissimos exarare consvenit, quos evitare et morte praecidere sapiens vir, siliceat, debet, et tunc bene secum feliciterque actum esse existimare, si cum haec fucata et fallacia bona sibi arriserint, ea deserat. Nec vero te ulla de parentibus aut fratribus, quos relicturus fortassis es, subeat sollicitudo. Eos quidem mihi iam iamque esse, et fore scias non minus amicos (ne quid ardentius dicam) quam te ipsum, in cuius recordationem Mariaum fratrem et ipsum praeclarae spei adolescentulum in tuos honores, in tuas fortunas, et fortunarum spem protinus assumo. Tu vale aeternum, et si mandatis meis impigre semper obtemperasti, nunc si a Deo Optimo maximo ac regum rege tibi vitae exitus denuntiari videatur, laetus, agensque gratias, pare et obtempera. Hac oratione confirmatus et erectus adolescens paulo post hilariter et cum Dei mira cognitione migravit: Rex illi inferias magnifice persolvit, et sepulcro huiusmodi Distichon exsculpi mandavit.

Qui fuit Alphonsi quondam pars maxima Regis,
Gabriel, hac modica nunc tumulatur humo.

Wenceslai-Adami Ducis Teschinensis. Wenceslaus-Adamus Dux Teschinenesis in Silesia pauperrimos quosque subditos suos in morbis suis visitavit, et


page 17, image: s033

prout artis Medicae, et inprimis Chirurgiae fuit, saluberrima illis applicuit medicamenta.

CAP. IX. DEAETATE.

SUMMARIUM.

Ladovici XII. Regis Galliae. CUM narraret Alexander quosdam ex veteribus olim usos cornibus ante pocula inventa: usos cochlea pro tubis: Ludovicus XII. Rex Galliae id retulit, aetate homines fieri aptiores.

CAP. X. DE AERARIO.

SUMMARIUM.

Henrici IV. Regis Galliae. HENRICUS IV. Rex Galliae, optimus paterfamilias fuit, eumque ad affinem Mantuanum Ducem in aedilium publicas aedes deductum dixisse ferunt, ecce instructissimum apparatum, quo quinquaginta milia probe munire possum: hinc ad Anthonianas aedes conversus: Ecce in sextum annum stipendia. Summa ea prudentia promicondus ille regius suam auctoritatem apud vicinos dedit esse maiorem, cum nihil magis dedeceat Principem quam esse aut videri indignum, qui annales inquirit, maximum atque irreparabile damnum usque ab optimo patrefam. Ludovico XI. in Gallicis aerariis e male servato ordine fuisse reperiet.

CAP. XI. DE AFFECTVUM IMPOTENTIA.

SUMMARIUM.

Alphonsi, Arragoniae Regis. ALPHONSUS Arragoniae Rex turpe nimium valde esse dicebat, eum aliis imperare, qui sibimet dominari nesciret.


page 18, image: s034

CAP. XII. DE ADFINITATE CONTRACTA post depositam inimicitiam.

SUMMARIA.

Ioannis, Marchionis Brandeburgensis. CUM Ioannes Marchio Brandeburgensis, Alberto Landgravio Thuringiae ferret suppetias militares adversus duos filios, Fridericum et Theodoricum: Fridericus Marchio Misnensis aliquoties armis exuit parentem Albertum, ac F. Ioannem Brandeburgicum, atque ita vicit, ut aegre recuperarent exercitum. Tandem ut pax utrinque coaluit, tradidit Ioannes illi filiam coniugem, et ex inimicissimis hostibus amici facti sunt constantissimi.

Caroli Audacis, Burgundiae Ducis. Carolus Audâx Dux Burgundiae, ob stupendam audaciam recte Audax vocatus est. Hic nullum verebatur Principem, nec Roman. Imperatorem Fridericum III. Cum enim Novesium prope Coloniam obsideret, Fridericus tertius Imperat. ad illum profectus est, ut Colonienses et ipsum pacaret. Sed parum absuit, quin Carolus Audax, cum ipso Imperatore pugnasset. Et nisi Fridericus adeo patientiae summae Princeps, eius violentiam moderate declinasset, perventum esset ad pugnam. Tandem ut pax utrimque coalesceret, tradidit Carolus unicam filiam Mariam Maximiliano, Friderici Imp. filio. Et sic bellum desiit.

Rudophi I. Imp. Rudolphus primus Imp. Ottocarum Regem Boemiae vicit, et in praelio occidit. sed postea facta est pax, inter Rudolphum et Ottocari liberos ea conditione, ut Rudolphus filius duceret uxorem Ottocari filiam Agnetam: et Ottocari filius Wenceslaus uxorem duceret Rudolphi filiam Guttam. Quae res pacem cum Rudolpho Et Boemis confirmavit.

Caroli V. Imp. Carolus V. Imp. Franciscum Regem Gallorum captum in praelio ad Papiam urbem, postea dimissum, regno restituit.


page 19, image: s035

affinitateque eum sibi tradita illi sorore sua Leonora in uxorem Anno 1529. devinxit.

CAP. XIII. DE ALLEGATIONIBUS AUtorum.

SUMMARIUM.

Matthiae I. Regis Hungariae. QUIDAM non omnino imperitus illud Terentianum, ad rem suam faciens allegaverat: obsequium amicos; veritas odium parit. Quod quamprimum Matthias primus Rex Hungariae, falso dici, humanaeque naturae contrarium esse ostendit, inquiens: Omnes homines natura scire desiderant, teste Philosopho. Nihil autem scitur, ut eiusdem testimonio utamur, nisi verum. Unde concludimus, veritatem esse humanae naturae accommodatam. Quicumque enim hominem sese intelligit, veritatis amatorem se esse profiteatur, necesse est. si autem Poetarum et Comicorum quidem adducenda sunt dicta, personarum conditioni et non veritati accommodata, non sunt pro testimonio vero referenda. Serui interdum et ancillae, praesertim lascivi iuvenes et amatores a Poetis introducti, loquuntur secundum illud Poeticum Horat. decorum, quod

Reddere personae scit convenientia cuique.

Unde fit, ut vilissimas et abiectissimas ac veritati contrarias, et a seipsis dissidentes habeant sententias. Vir ille Regis argumentatione percepta erubuit, facileque cognovit, praeclara ingenia veritate, et non obsequio et adulatione mulceri.


page 20, image: s036

CAP. XIV. DE AMICITIA.

SUMMARIA.

Alphonsi Regis Arragoniae. ALPHONSUS Arragoniae Rex, cum in Agro Matriciensi esset, nec dum satis deliberasset, utrum Franciscum Sphortiam, an Nicolaum Picininum in amicitiam et societatem admissurus esset. Erat autem alterum duntaxat propter illorum inter se simultates admissurus: interimque Matricienses Legati Regem adeuntes peterent, ut ex ipsius voluntate Nicolaone an Francisco gratificari deberent: Rex respondit: Utrosque tamquam amicos habendos esse, sed ab utrisque tamquam inimicis cavendum.

Eiusd. Pari prudentia Alphonsus Rex erga Iacobum Picinini filium utitur; cui ut amico subvenit, ab eo tamen, ut hoste, sibi cavit.

Eiusd. Neapolitani cives ob virtutem ac ciementiam Alphonsi Regis Arragoniae cum decrevissent omnes uno consensu, arcum illi triumphalem, ad memoriam honorifice struere, elegerunt locum super gradus marmoreos maioris Ecclesiae. Id vero quandoquidem fieri non poterat, ne magna ex parte dirueretur Nicolai Mariae Buzuts, magnanimi et strenui militis domus, Rex fieri omnino prohibuit. Haud tanti se facere, inquiens, huiuscemodi saxorum struem ventis imbrique obnoxiam, ut amici veteris et familiaris comum, cuius opera in bellis et pace, atque omni fortuna fortiter ac fideliter usus fuerat, everti pateretur.

Eiusd. Proceres ac purpuratos suos saepe reprehendere solebat Alphonsus Rex Arragoniae; quod amicos paulo inferioris sortis, suos seruitores appellarent, maxime cum huiusmodi homines a Philippo Regen non seruitores, non subditos ut ab istis: sed amicos et familiares appellatos lectitasset.

Caroli Magni Imp. Carolus M. Imp. amicos sibi externos plurimos


page 21, image: s037

devinxit: nimirum maximam amicitiam aluit cum Adelphonso Rege Galliae. Si enim Rex ille literas scriberet, aut Legatos mitteret ad Carolum, se semper proprium et velut mancipium Imperatoris Caroli vocavit et scripsit. Scotorum Regis amicitiam ita coluit, ut Rex illese subditum appellaret Caroli Imp. sic etiam Aaronis, Regis Persarum amicitiam veneratus, ut Aaron Rex omnium amicitiam posthabetet Caroli, et hunc solum dignum censeret cui reverentiam et honores deferret. Caesaribus Constantinopolitanis fuit amicissimus: Nicephoro, Michaeli et Leoni, ut quamvis Germanici Imperatores essent suspecti Graecis Imperatoribus, propter insidias Imperii: tamen illa suspicio, prorsus ex Graecorum Caesarum animis elaberetur, ob firmam amicitiam, qua Caroli illos coluit.

Friderici, Comitis Palatini. Fridericus Comes Palatinus Rheni, cum Ludovico Duce Bavariae, cognomento Divite, firmissimam aluit amicitiam, cum enim Fridericus a quatuordecim Principibus Ecclesiasticis et politicis bello lacesseretur, Ludovicus perstitit in eius amicitia, et vincere iuvit illos principes, quos partim Fridericus fugavit, partim captivos accepit.

Sigismundi Imp. Sigismundus Imp. tanta iunctus amicitia Principibus Electoribus quanta vix ullus fuit. Iudicavit enim utile, opes eorum augeri: et hos ut fratres amavit ac consiliis omnibus adhibuit. Non exclusit a deliberatioibus suis, sicut nonaulli faciunt, more tyrannico.

Maximiliani I. Imp. Maximilianus I. Imp. in maxima habuit amicitia et benevolentia Ducem Saxoniae Electorem, qui aliquoties illi militaverat fideliter. Et vidit in eo omnes virtutes necessarias bono viro, et utiles ad communem consociationem.

Othonis III. Imp. Otho III. Imp. Veneto Principi Ursedo adeo familiaris fuit, ut in eius gratiam cum Venetos invisisset, voti reus, pallium aureum, quod annuum Veneti pendebant, remitteret.

Othonis Ducis Saxon. Otho Dux Saxoniae, summa prosecutus est amicitia Cunradum I. Imp. cum enim Saxones et Franci pariter contenderent, ut ipse Otho Caesar crearetur: restitit optimus Princeps, nolens eam ignominiam generosissimae stirpi Caroli inferri. Proinde Cunradum Fran corum Ducem Caesarem creandum consuluit. Itaque successit Cunradus in Imperio. Sed in maiore auctoritate Otho erat vivente Cunrado: plura


page 22, image: s038

quoque negotia in Imperio confecit. Interim tamen summa fide, amicitia et integritate usus est erga Cunradum Caesarem.

CAP. XV. DE ANIMALIBUS.

SUMMARIA.

Alphonsi, Arragoniae Regis. CUM essent, qui apud Alphonsum Arragoniae Regem, causam bestiarum contra homines defenderent, et modo turturis castitatem: modo cornicis, quae mortuo compare novem hominum aetates vidua perduret, modo formicarum providentiam: modo canum sagacitatem: modo ciconiarum pietatem: modo apum in Regem observantiam, et id genus multa pro brutis animalibus afferrent in medum, Rex ita respondit: sive id brutis inclinatione naturae, sive Dei dono datum sit, se non alia causa datum ac concessum esse existimare, quam ut homines, turpiter nequiterque viventes, erubescant a brutis et a rationis expertibus superari.

Barbarae, Imperatricis, Sigismundi Imp. uxoris. Barbarae, quae Sigismundi Caesaris uxor fuit, ac fatis functo viduo superstitis, cum sibi diceret aliquis, imitandum Turturis exemplum, quae mortuo marito perpetuam castitatem servaret. si me ratione carentes imitari volucres iubes, respondit, cur non columbas potius passeresque proponis?

CAPUT XVI. DE ANIMO.

SUMMARIUM.

Alphonsi Arragoniae Regis. SUPER lectione Annae Senecae, quem praecipue Alphonsus Rex Arragoniae coluit atque perdidicit, quaerebatur ab Alphonso Davolo purpuratorum humanissimo, cur animus mortalium ita immensus atque insatiabilis foret! Cui a Rege illsdem poene verbis satisfiebat. Animum hominis a Deo profectum, non prius conquiescere, quam eo rediret, unde profectus esset. Esse procul dubio, animum Dei et aeternitatis capacem,


page 23, image: s039

propterea neque impleri, neque satiari posse, iis rebus quae fluxae et incertae essent. sed Deum ipsum veluti naturalem sedem et suum quodammodo perfectum bonum appetere, hoc est, solidum et perfectum bonum.

CAP. XVII. DE ARCIBUS.

SUMMARIA.

Friderici III. Electoris Saxoniae. FRIDERICUS III. Elector Saxoniae, dicere solebat, nolle se munitissimas arces condere, quibus fretus arceret hostes: nec multum pecuniae se corrasurum, aut post se relicturum. Interrogatus ut causam ederet, respondit: si vicinus aut alius quispiam leviter se offenderet, mox ipse fretus et confisus opibus et munitionibus suis, facilime cuilibet illaturus esset bellum. Quod alias non facerer munitissimis arcibus et ingentibus aceruis pecuniae, tamquam nervis belli destitutus. Et eam ob causam apud omnes Principes laudatissimus iudicatus est.

Caroli V. Imp. Traiciens aliquando Rhenum, Carolus V. Imp. quaerit ex principe, qui aulam ipsius tum sequebatur, cur maiores nostri arces et praesidia in excelsis montibus exstruxissent? cum responderet princeps, munitiores illis arces in editis locis visas fuisse: censuit Caesar rectius eas in planicie collocari, propter aquationis et invehendi commeatus, et tormentorum et aggerum commoditatem. Sed nunc, inquit, sub terra quidam munitiones aedificant: ut inferno sint propiores.

CAP. XVIII. DE ARGUTIIS.

SUMMARIA.

Caroli U Imp. MULTA ctiam ei)rwnikw/s1era et aculeatiora Caroli V. dicta fuerunt. Ut cum Gallicolegato, postmortem Francisci Sfortiae, ducatum Mediolanensem regis sui nomine poscenti, respondit: sibi idem placere, quia fratri suo regi Galliae placere videret. Quibus verbis legatus, ut quae optamus libenter credimus, Carolum assem


page 24, image: s040

tiri putat, idque ad regem suum statim perscribit. At Carolus, ducatum Mediolanensem sibi non minus, quam Gallo placere: Ideoque a se non minori studio retinendum quam a Gallo expeteretur, sentiebat.

Eiusd. In Anglia cum nobilissimum iuvenem, sententia Card. Eboranensis, qui iudiciis praeerat, damnatum interfici audiret, Indignum est, inquit inquit Carolus V. a cane lanii tam pulchram damam devorari. Nam Cardinalis ille lanii filius erat.

CAP. XIX. DE ARROGANTIA CONFUSA.

SUMMARIUM.

Matthiae I. Regis Hungariae. STRIGONIUM oppidum Hungariae in ripis Danubii situm a Buda, quo secundo fluvio descenditur, triginta milibus passuum distans arcem habet in edito colle munitissimam et pulcherrimam. Necimmerito. Fuit enim aliquando regum domus et habitatio, et in ea arce templum, porphyreo lapide, constructum, a longe habens prospectum, vasis aureis argenteisque, necnon pulcherrimo et ditissimo sacerdotalium vestimentorum apparatu, potest cum omnibus iure certare. Estque Strigonium Hungariae Metropolis, cum opulentissimo Archiepiscopatu. Nam florentibus rebus ad centum milia aureorum proventus se extendebat; Huius arcis possessor fuit Ioannes Archiepiscopus, de quo alibi mentionem fecimus, vir in multis disciplinis non in postremis habendus, Astrologiaeque adeo deditus, ut Ephemerides secum gestitans, nihil nisi consultis astris ageret. Habebat secum viros excellentes, et in omnifere doctrina excultos. In numero doctorum erat quidam Theologus acuti et prompti ingenii, natione Siculus, ordine divi Dominici, nomine Ioannes Gattus, multum sibi arrogans. Nam omnia Theologiae dubia se soluturum ex tempore praedicabat, maxime cupiens cum Hungariae rege Matthia I. habere disputatiunculas. Audiverat enim a Galeoto, qui eum ex Italia in Hungariam duxerat, regem Matthiam sollertis ingenii linguaeque climate solere doctis viris aenigmata solvenda proponere, et ita suis argutiis augere, atque vexare homines; ut


page 25, image: s041

difficilimum puretur, eius retia et argumentorum laqueos evitare. Sed accidit, Regem iter per Strigonium habere: hospitemque Archiepiscopi fieri. Quod cum Gattus accepit, valde exsultavit, ratus advenisse tempus ostentandae doctrinae, conciliandique Regis, a quo multa sperabat. Et ne longius prosequar, paratur cena regia, et in Laconico (erate enim hiems) et Hungaris mos est, hieme uti Laconicis, calidis, tepidis ve prout frigus et algor intenduntur. Et in his etiam aliquando dormiunt, licet sanitati sit contrarium. Fit enim Laconis vapore crasso in humanis corporibus spirituum vexatio, repletioque cerebri, quam plerumque dolor consequitur capitis: Cum iam discumbendi hora venisset, narratur regi, Ioannem Gattum in arce esse vocandumque ad cenam, ut cum eo habeatur disputatio cuius rex erat avidissimus et praesertim inter comedendum Nam alio tempore vix occupationibus sufficiebat. Vocatus iussu regio, discubuit iu mensa regia, ubi Episcopus quinque Ecclesiarum et Archiepiscopus Strigonien uterque enim vocabatur Ioannes, doctrina exculti, et quidam alius Episcopus, et Ionnes Thuz. et Galeotus consederant. Peracta cena regifico luxu, Utuntur enim Hungari summa inesculentis et poculentis abundantia, non sine vinorum varietare. Hic enim mos nunc est Hungaris, quo olim Galienum Romanorum Imperatorem usum fuisse, tradunt historiae. Varia enim vina ille in lautissimis conviviis praebere consueverat. Cum igitur Gattus vino ciboque et laconici calore factus esset animosior, (Parant enim animos vina, teste Quidio, non exspectato fine) coepit de se ipso praedicare, et doctrinam ostentare suam: affirmareque nihil in Theologia esse, quod eum lateat, et se aegnigmata omnia, ubicumque fuerit, sine aliqua haesitatione solvisse, paratumque esse ad omnia respondere. Rex autem (ut homo versutus et qui mores huius aetatis Theologorum recte novit) non nisi ardua et difficilia sectantium cum Thomae et Scoti difficiles de trinitato, de attributis, de Eucharistia nodos tantummodo videant: negligantque moralia et Euangeliorum explanationem, extemplo Ioanem Gattum, tam magna de se ipso pollicentem blande alloquens rogat, ut a se dubitationem diu animo inhaerentem, removeret, cum nemo adhuc in hac resibi ad plenum respondisset. Dubitavi, inquit, diu cur CHRISTUS DEUS et


page 26, image: s042

homo omnia iuste sapienterque faciens, in nonnullis visus est minime servare iustitiam. Iustitia enim pro meritis praemium tribuit. Nam dare merenti obulum, aureos: aureosque merenti obulum tribuere; quis dubitet aequitatem non esse servatam? Christum autem sic fecisse, Euangelia videntur ostendere. Nam cum Petrum et Ioannem inter ceteros Apostolos haberet dilectos, eorum merita non aequa lance pensitavit. Petrum enim desertorem et abnegatorem deierantemque Christi non habuisse notitiam, maxima Pontificatus dignitate ornavit, et Ioannem ad mortem usque Christi perseverantem, nullo tumultu, nulto metu mortis, nullisque periculis ab eo divulsum, inhonoratum, ingloriumque reliquit. Nam, ut de meloquat, si duos haberem familiares, et in pugnae praeliorumque principio alter fugeret, Alter vero ad extrema usque permanens me dimitteret numquam: fugacem illum ac desertorem infamia, et forsitan cruciatu prosequerer, remanentem vero, mecumque in omni periculo persistentem, praemus et honore ornarem, omnibus, ut reor, hoc approbantibus. Nam si fugaci honor tribueretur, pugnaci vero et fido nulla sit gloria: quis non videt, virtutem sub praemio fraudari et ignaviae fomenta praeberi? Ciceronis dictum hoc esse, a Praeceptoribus accepi, Honos alit artes, omnesque accenduntur ad studia gloria. Quid igitur aliud est, Petrum pontificatu ornare, Ioanne neglecto, nisi discipulos admonere, ut fugiant persecutiones, vitentque tormenta, nullos sustineant cruciatus, sed statim fugiant, Christumque abnegent? Haec volui dixisse declarationem exspectans. Non enim mihi unquam persuadebo hoc a Christo sine ratione factum. Quicquid aurem mihi alienum a iusto videtur non iniustitiae divinae, sed inscitiae nostrae tribuendum est. Tunc Ioannes Gattus orationem regis, quasi ordine capitulatimque repetivit, sed cum ad confutationem declarationemque se vertit, subtristis perplexe loqui coepit: et affirmare secretorum divinorum nullo pacto rationem esse expostulandam. Nam cur Christus hoc fecerit, ut Petrum honoraret, inhonoratum dimitteret Ioannem, non pertinet ad hominis intelligentiam. Excedit enim Theologorum ingenia; hoc enim arduum et difficile sibi Christus


page 27, image: s043

reservavit: nec ullus unquam ausus est hanc quaestionem facere. Nonne aetas nostra et antiquitas etiam plurimos vidit huiusmodi perscrutantes in errorem incidisse: Unde Maiestatem vestram rogo, nehaec divina secreta, et inscrutabilia in medium adducat: possent namque nos illaqueare et irretire erroribus. Rex Matthias hoc fermone Gatti percepto, inquit, ea quae nos detegimus, non sunt divina secreta, de quibus ratio nulla evidens appareat, sed sunt moralia, et homini perito facilia intellectu. Tunc Gattus iratus, inquit, nolite mihi praefinire modum Theologiae, quem teneo Nemo enim est tam temerarius, qui in Theologicis se mecum conferre audeat. Nam nihil in hac divina scientia mihi est (ut puto) incognitum. Omnes enim Bibliothecas percurri, et numquam huius dubitationis occurrit declaratio. Tunc rex Matthias ait ad Gattum. Non multos in Theologia libros legi: nec etiam in aliis facultatibus. A puero enim ad regiam dignitatem evectus, pauca e multis didici et militarem quodammodo literaturam arripui. Sed tamen huius rei declaratio, ut opinor, facile invenietur. Gattus impatiens sermonem regium interrumpens, inquit: Deponite hanc mentem, quoniam, ut dixi, nusquam est. Tunc Rex Matthias iussit opus divi Hieronymi contra Iovianum afferri, in quo haec sunt verba: Propterea inter duodecim unus eligitur, ut capite constituto schismatis tolleretur occasio. Sed cur non Ioannes electus, qui virgo est, aetati datum est, quia Petrus senior erat, ne adhuc adolescens et pene puer progressae aetatis hominibus praeferretur, et ne magister bonus, qui causam iurgii debuerat auferre, discipulis dixerat eis, pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis, et qui voluerit inter vos maior esse, minimus omnium sit, in adolescentem quem dilexerat, causam praeberet invidiae. Ut autem sciamus, Ioannem fuisse tunc puerum, manifestissime docent Ecclesiasticae historiae, qui usque ad Traiani imperium vixerit, id est, post Passionem Domini sexagesimo octavo anno obdormierit: quod et nos in libro de illustribus vitis breviter perstrinximus. Petrus Apostolus, est et Ioannes Apostolus. Sed Petrus tantum Apostolus,


page 28, image: s044

Ioannes Apostolus, Euangelista et Propheta. Apostolus, quia scribit ad Ecclesias. Euangelista quia librum Euangelii reddidit, quod excepto Matthaeo, alii ex 12. Apostolis non fecere. Propheta vidit in Pathmo Insula, in qua fuerat a Domitiano principeob Domini martyrium relegatus, Apocalypsin infinita futurorum mysteria continentem, huiusque Hieronymus qui partem huius dubitationis absolvit ansamque praebuit, ut et nos reliqua declaremus, peccatorem et desertorem, abnegatoremque Ioanni Virgini in pontificatu praeposuit Christus, ut peccatoribus spem veniae praeberet. Nam peccator et desertor Petrus coitus violentiam expertus humanam callens fragilitatem, impetumque voluptatis (Habebat enim uxorem) peccatoribus, libidinibusque involutis, (exemplo magistri sui edoctus, qui discipuli errata post amarum flerum abolevit, habuitque pro non erratis) facile parceret, veniamque praeberet, dignitate ac honore paenitentes afficeret. Nam si Virgo Ioannes et in fide firmus Pontifex fuisset, cum ligandi solvendique potestate, numquam libidinis blauditias, vimque expertus, et qui nullo tumultu a Christo potuit dimoveri, ad sui similitudinem humanum genus confirmare percupivisset, et Christi fideique desertores, libidineque corruptos, summa austeritate depulisset. Non enim ex fragilitate peccantes, sed ex animi nequitia homines putasset, qui fletibus dolorem fingerent. Summa igitur ratione factum est, ut Petrus Ioanni in Pontificatu praeferretur: quod tu, Ioannes Gatte, inter illa DEI iudicia inscrutabilia connumerabas. His dictis convivium est solutum regis Matthiae, rationis acumine animis convivarum insidente.

CAPUT XX. DE ARTE MILITARI VETERUM.

SUMMARIUM.

Matthiae I. Regis Hungariae. INCIDIT inter homines, qui in corona regis Hungariae matthiae, astabant, disputatio de regionibus, quaenam esse hac tempestate scientia rei militaris, ac


page 29, image: s045

fortitudine illustrior, circumstantibus diversarum nationum viris. Maxima namque virorum multitudo ex toto fere Orbe ad regem Hungariae Matthiam I. confluxerat, quoniam varietate bellorum, multitudine victoriarum, magnitudine gestorum, totius Europae Principes anteibat, essetque in eo summa cum humanitate benignitas, eruditio plurima, eloquentia mitis et facunda: et multarum linguarum cognitio. Tenebat praeterea Astrologiam, et in operibus Apuleii Platonici ita versatus, ut eius dogma omnino calleret, unde et apud eum Theologi, Philosophi, Medici, Poetae, Oratores ac Astrologi, et qui omnes disciplinas profitebantur, frequentes erant. Alii enim rogati, alii sponte regiam frequentabant Sed in sermone de regionum praestantia, quisque patriam suam laudavit; Hispani Hispaniam, Germani Germaniam, Boemi Boemiam, Et ne generatim prosequar, Itali Italiam extollebant. Ad huius rei corroborationem, qui erant docti, testimonia historicorum proferebant. Indocti vero historicam fidem non correspondere conditionibus aetatis nostrae contendebant, asserentes, aetatem nostram, artibus, machinamentis bellicis, antiquitate praestantiorem, cum et stratagemata et machinam enta mirabilia excogitarit, reiectis quibusdam, et antiquis quidem machinis et armis. Tunc Rex Matthias hilari vultu inquit: Si centesimam partem antiquae militiae aetas nostra teneret; talemque rei militaris disciplinam haberemus, profecto Turcorum Regnum non fuisset tam longe lateque diffusum. Non enim antiquitatem nuncupo, quae intra quingentesimum, aut sexcentesimum annum continetur, sed ad illos me verto, qui tempore Romanorum viguerunt. Artes enim bellicae, machinamentaque et tormentorum vis magna tunc claruerunt, ut in Frontino, Vegetioque et aliis plurimis luce clarius inspicitur. De illorum temporum ducibus et Imperatoribus quid loquar? Cum nemo tam extremae dementiae sit (quamquam bellicosissimus praedicetur) qui se ipsum aut Hannibali, aut Alexandro Regi, aut Marcello, vel Scipioni, Iulioque Caesari audeat non modo anteferre, sed aliqua ex parte comparare. Si autem antiquitatem intra quingentesimum aut sexcentesimum annum incluseris, non a vobis dissentiam. Nam intra hos annos pauci, aut fortasse nulli, possunt cum aetatis hostrae ducibus comparari. Renovata enim a nobis illa bona


page 30, image: s046

et perita antiquitate, longe melius praestantiusque rem militarem tractavimus, quam illa rudis aetas, quae non est centesimo anno maior.

CAP. XXI. DE ARTIBUS MANVARIIS Principum.

SUMMARIA.

Henrici I. Imp. CAPIENDIS avibus Henricus primus Imperator mire deditus fuit, unde propter studium et artem fallendi volucres, dictus est Auceps.

Friderici III. Imp. Fridericus tertius Imperator, summum studium adhibuit in re metallica: et ubicumque licuit metallicam rem tractavit.

Alberti IV. Ducis Austriae. Albertus quartus dux Austriae, conversabatur quottidie cum doctis ac religiosis viris, quibus cum familiarissime degebat. Praeterea architectus erat ingeniosissimus, ut qui dola re, tornare, ac alia id genus manibus facere, si quando suppetebat otium, mirum in modum gestiebat.

Friderici III. Imp. Fridericus tertius Imperator hortulis plurimum oblectabatur, herbarumque cognitionem summam habuit, ut medicos suae aetatis facile superaret omnes in fruticum notitia. Latine libenter loquebatur, licet Poeticam atque Oratoriam non plurimi faceret. In primis vero gemmas, quas summo studio conquisivit et collegit, plurimum amabat.

Henrici I. Imp. Hendricho Aucupi Imperatori studium maximum fuit, fictitium Martem, aut (ut vocant) torneamenta exercere, ut hac ratione in rebus ludicris milites suos etiam assuefaceret in Marte strenuam serio operam navare.


page 31, image: s047

Sigismundi Regis Poloniae. Et Matthiae I. Imp. Torneator egregius fuit Sigismundus Poloniae Rex: et Matthias I. Imp.

Manfredi Neapolitani. Aurifaber excellens fuit Manfredus Neapolitanus, argen teamque aquilam suis manibus fabricavit, qua etiam pro insignibus utebatur, in summa galea.

Alphonsi Ducis Ferrariae. Alphonsus Ferrariensis Dux, tormentorum fusor fuit, quorum duo fudit bello Veneto. eorum alterum Terraemotum appellavit, alterum Grandiable.

Iacobi IV. Regis Scotiae. Iacobus IV. Rex Scotiae vulnera scientissime tractavit.

Friderici II. Regis Neapol. Fridericus II. Rex Neapolitanus, omnium pene artium mechanicarum fuit peritus, nec peritus modo: sed et insignis artifex.

Rudolphi II. Imp. Rudolphus II. Imp. ingeniosissimus fuit pictor et aurifer, ut qui ipse coronam auream et mensam ex meris gemmisfecerit, inprimis horologiorum artifex fuit. Fusione quoque tormentorum aeneorum summe delectatus singulisque diebus ad minimum horam largitus est eorum inspectioni.

Wenceslai-Adami, Ducis Teschinensis. Wenceslaus-Adamus, Dux Silesiae Teschinensis egregius tonsor fuit, et vulnera, quae nemo alius curare potuit, etiam desperata perite tractavit, subditis etiam infimae sortis medicinam adhibuit, eosque visitavit et veteri valetudini restituit.

CAPUT XXII. DE ASTROLOGIA CONTEMTA

SUMMARIA.

Philippi II. Regis Hispaniae. MAGNUS quidam Astrologus Philippo secundo Regiae Hispaniae obtulit iudicium suum, quod fecerat de horoscopo Principis filii, rationemque exposuerat caeli et influentiarum Astrorum tempore conceptionis et nativitatis eius, et eorum omnium quae inde principem in tota vita manerent. Quod ille acceptum statim super tabulam poni iussit: non ut legeret, sed ut hoc facto ostenderet, quid de eiuscemodi nugis sentiendum sit. Nam folio uno poss alterum abrupto, ne


page 32, image: s048

inspectis quidem industria et excellentia illuminationis et figurarum, quibus libellus erat ornatus, dixit ad cubicularium: Accipe, et utere ut voles. Non fas est ut hominum iudicia praeveniant Dei iudicia.

Henrici IV. Regis Galliae. Cum Vindomiensis Dux Henricum IV. Regem Galliae ipso diluculo ante proditoriam necem sic praemonuisset: O Rex de te mihi nuntiatum fuit, ut hoc die malum imminens praecaveres, esse enim aliquos, qui in perniciem tuam machinarentur. Cui Rex, unde hoc habes? respondet ille, a Brossaeo medico: subiungit Rex, quem noverat esse Astrologum grandaevum, inquiens: ille veteranus, tu iuvenis, ambo stulti, nesis Astrologis unquam facile credulus.

CAP. XXIII. DE ASTROLOGIAE PERITIA.

SUMMARIA.

Roberti, Regis Siliciae. ROBERTUS Siciliae Rex in Astrologia adeo diligenter et perite versatus est, ut quid adversum vel secundum rebuspiib. astra porrenderent, certissime denuntiaret. Philippum Valesium Franciae regem missis ad eum literis sedulo admonuit, ut cum Eduardo tertio, qui tunc Anglis imperabat, nequaquam collatis signis, si praesens ipse esset, dimicaret. Inspecta enim ipsius genitura et diligentet examinata, fortunatum illum in rebus bellicis fore cognovisse: et de Gallis potissimum insignes victorias, si in aciem cum eo descenderent, reportaturum: nec illa praedictio falsa fuit. Nam post aliquot annos apud Cressiacum in Picardia cum Eduar do confligere ausus Philippus, licet copiarum numero londe superior esset, luctuosam admodum, et Galliae calamitosam accepit cladem: quandoquidem e suis supra triginta milia eo in proelio desiderata sunt. et ipse fuga vix e periculo evasit.

Mahometi II. Imp. Turcici. Mahometes secundus Turcarum Imperator, cum ei


page 33, image: s049

renuntiatum esset, Christianos principes maximos belli appa ratus in eum facere, quamvis ipsius copiarum duces tot hostium conatus admodum reformidarent, et eo maxime, quod solus Scanderbechus ipsos summa vi oppugnantes ludificare et sustinere posset: securus et fidens, adversariorum consilia et minas contempsit, quod ex siderali scientia cuius peritus erat, victoriam sibi portendi cognosceret, quae ei amplissima prout speraverat, contigit, exstincto prorsus Graecorum imperio.

Harduellis Persae. Harduelles Persa, magni Hismaelis, qui sophi cognomen assumpsit, pater, inspecta filii genitura ipsum Prophetam summum futurum, subactaque maxima parte Orientis Mahometis gloriam rebus bellicis aequaturum feliciter et vere paedixit.

Caroli M. Carolus Magnus Imp. Astrologicis meditationibus potissimum fuit deditus.

Alphonsi Regis Arragon. Quaeistum est inter nonnullos cum in omne hominum genus Alphonsus liberalem ac munificumsese ostenderit, cur solos Astrologos praeteriret. Neque enim huius scientiae praeceptores sicut aliarum disciplinarum magistros in eius curia observari vidimus. Tunc unus qui magis scire videbatur, sidera, inquit, stultos regunt impelluntque: Sapientes astris imperant. Stultos ergo principes honorare Astrologos consequens est, non sapientes, inter quos nomen suum Alphonsus obtinet. Tuncalius Petrus de monte Ilicino, inquit, non incelebratus Astrologus qui congregato apud Constantiam generali Christianorum concilio, iudicium de rebus futuris edidit. In quo et Sigismundum eo animo coronandum Romae, et Ioannem Papam XXIII. qui ad Concilium vocatus ierat, cum gloria rediturum asseruit. At cum magna synodus Ioannem summo Pontificatu abdicasset, Sigismundus autem ingressu Italiae multis post annis abstinuisset, arguentibus plerisque Petrum, qui adeo manifeste mentitus esset. At mihi de duobus stultis, inquit, iudicandum fuit, de quibus ne vera quidem profari Ptolemaeus possit.

Maximiliani II. Imp. Maximilianus II. Imperator Astris multa concessit, ut causarum quibusdam adiumentis: sed superstitiosam


page 34, image: s050

crudelitatem cuidam Bohemo Cipriamo exprobravit, qui s1umfa/dei illi, saeculi revolutione vix rediturae, ante paucos annos omnem divinam vim agentem tribuebat. Quaesivit enim, quod alius de Cannensi pugna: si caelo adfecto, sideribusve compositis, fidendum prorsus sit qui insigni clade simul concidissent, an, ut exitus unus idemque omnium fuisset, etiam idem unumque astrum, natalibus comminatum esset? et qui ingenio excellerent, an etiam vi variorum siderum eadem die in lucem suscepti essent. Astrologi negant item unumque evaluisse sidus, universe responsum: non esse igitur opinationi Astrorum et schematibus fatalia adscribenda, et qui in pluviis essent diu versati, facile eos maduisse.

CAP. XXIV. DE ASTRONOMIA.

SUMMARIA.

Theodosii iun. Imp. MAthese wn studio diligenter incubuit Theodosius iunior, qui in Geometria et Arithmetica apprime doctus, Astronomiam etiam studiose amplexus est.

Alphonsi Arragon. Regis. Alphonsus Arragonius maxime etiam doctrinam illam coluit, et unus ille est, qui numerorum et caeli motuum sciem tiam ex orco veluti in vitam reduxit. In tabulas mathematicas Toleti supputatas, quadraginta aureorum milia erogavit, plurisque fecit caelestium rerum cognitionem, quam Romani Imperii delatam sibi coronam.

Alberti III. Ducis Austriae. Albertus tertius dux Austriae, et nepos Alberti primi Imperatoris, Astronomiae peculiariter fuit studiosus.

Rudolphi II. Imp. Rudolphus II. Imp. Astronomus praestantissimus fuit; nec raro ad se media nocte Astronomos suos vocavit, ut de astris cum iis conferret: Reliquit etiam post mortem Tabulas Mathematicas doctissimas.

Wilhelmi Landgravii Hassiae. Wilhelmus Landgravius Hassiae, Philippi filius, Astronomus sine pari fuit, collocutusque saepe est cum viris eruditioribus de hoc studio per literas, ex cogitavitque instrumenta multa Mathematica commodissima.


page 35, image: s051

Caroli V. Imp. Carolus quintus Imperator in ipsis castris, et medio belli ardore, siderum doctrinam colebat, et revolutionum caelestium leges ac periodos, considerabat.

Retulit amicis Petrus Apianus, se in bello Germanico, Ingolstadio ad Carolum in castra urbi tum vicina, evocatum fuisse: ut in machina, certis totulis orbes circumducentibus, repraesentante planetarum motui proprios, Aspicienti certius et accuratius singula monstraret. Cum vero illo ipso die qui Cal. septembris proxime antecessit, globi ex hostium castris emissi circumvolitare magno agmine coepissent, trepidante se et caput subinde inclinante, Carolum prorsus nulla timoris significatione edita, pedem loco nusquam movisse. Familiaris etiam Carolo, eiusdem belli tempore Turrianus Cremonensis mathematicus fuit, qui eventum belli Saxonici, antequam Ulma Caesar moveret, praedixisse memoratur.

CAP. XXV. DE ASTUTIA MILITARI.

SUMMARIUM.

Ludovici XII. Regis Galliae. NARRABAT Copus Basiliensis Medicus Ludovico XII. Regi Galliarum acceptissimus, ex veteribus scriptoribus, cervos qui ex Sicilia in Calabriam ac Rhegium Urbem transnatent, per aestatem desiderio paubli, longitudine natationis defessos, que onus capiris super aquas exstantis non facile perferant, ad levandum laborem, rationem hanc inire. Natare quidem ordine cunctos, unius ductum alio post alium sequente: ita videri exercitus imaginem congruo ordine incedentis: Inter natandum vero singulos semper anteriores ca put imponere: Ac si accidat, ordinis decurionem animo laborare, mox hunc in tergo locari, alium vero decurionis in locum substitui, quasi novus Ductor declaratus sit: ita repraesentari aciem, in qua Aubignius tergum, frontem Grinianus regat, usque adeo etiam ad Cervos militaris disciplina transiisse videatur. Haec narrantem intuitus Rex Ludovicus, risu diffluens: non mirum igitur, si apud Rhegium Cervi, disciplina astuque militari pollentes, Gallos crista feroces


page 36, image: s052

devicerint. Iuvenes Gallos militari potius astutia, quam robore, Apulia Calabriaque depulsos.

CAP. XXVI. DE AVARITIA VITUPERATA et exitiali.

SUMMARIA.

Alphonsi Regis Arragoniae de ea dictum. ALPHONSUS Rex Arragoniae, a diis olim, Iove, Neptuno, Plutone, omnia tripertita fuisse memorabat, et sua quemque sorte, parteque contentum agere. At hominibus hodie, neque quod satis, neque quod minus esset, satis esse.

Calyphas Buldachi, quae Babylon olim fuit, Dominus, cum ab Haolono Tartarorum rege obsideretur, milites suos vix tenui stipendio aluit: quia thesauros ingentes, quos habebat, asservare cupiebat. Verum eius praepostera et indecora parsimonia per quam luctuosa et exitialis ei fuit. Siquidem Haolonus expugnata civitate, omne eius aurum et argentum, lapidesque pretiosos in turrim comportari iussit, et in illam Calypham ipsum coniecit, omni cibo et potu denegato, addito hoc sarcasmo et exprobratione: Si hunc thesaurum non tam avare et tenaciter servasses, teipsum et civitatem a periculo liberasses: nunc thesauro tuo fruere, ex eo comede et bibe, quem tantopere amasti. tibi enim vivo non eripitur. Ita miser ille princeps in summa opum copia fame periit, et internecinum hostem sua intempestiva parsimonia ditavit.

Oratoris Chii exemplum. Cum Mahometes Bassa Solymanni Turcarum Imperatoris quendam captivum non obscurae sortis amisisset, certisque nuntiis cognovisset illum ad Chios confugisse: graviter cum illius Insulae legato conquestus est, iniuriam sibi fieri, quod ipsius fugitivum Chii apud se retinerent, verbisque acribus minitatus est, nisi quamprimum illum remitterent, vel redemptionis pretium numerarent, se eam contumeliam


page 37, image: s053

non neglecturum. Senatus Chius hac re per literas legati cognita, e vestigio pecuniam oratori suo misit, quae Mahometi, captini nomine persolveretur. At ille lucri cupiditate allectus, pecuniam in suos usus convertit. Mahometes se a Chiis contemni ratus, quod nec pecuniam, nec captivum recepisset, Solymannum in eos concitavit. Ille statim Bassae Piali classem parare, et Insulam in potestatem redigere iussit. Piales Imperatoris iussis obtemperans, brevi adornata classe, Chios incautos, et nihil hostile a Turcis timentes, facile oppressit. Ita unius legati avaritia et sibi et patriae exitium attulit.

Clementis VII. Pontificis Rom. Clementi septimo Pontifici maximo sua tenacitas exitialis etiam fuit. Is cum adversus Colunnios et Caesarianos bello coepto ipsius Duces satis feliciter rem gererent, et de summa rerum bene sperarent, magnis impensis deterritus, expetenti bus hostibus contra suorum voluntatem pacem dedit: et cum Borbonius raptato exercitu, ad urbem adventare nuntiaretur, bis mille Helvetios nigrasque cohortes, quae ad tuendam urbempsatis esse putabantur, intempestive dimisit, ut aeario parcerer. Unde expugnata ab hoste urbe in arcem compulsus tamdiu obsessus fuit, ut pudendm deditionem facere sit coactus.

CAP. XXVII. DE AUDIENTIA FACILI.

SUMMARIA.

MAximiliani II. Imp. MAximilianus secundus Imperator omnes libenter audivit A prandio patebat ad ipsum mensae astantem, vel prope assidentem, aditus, omnibus omnium ordinum, etiam humilimae et abiectissimae conditionis hominibus, qui eum alloqui volebant, aut supplices libellos porrigebant. Hic singulis comiter et placide, eadem lingua, qua proponebantur negotia, respondebat.

Caroli V. Imp. Carolus Quintus Imperator sublata mensa, cunctis omnium ordinum infimae etiam fortunae hominibus adire eum, et alloqui, et supplices libellos exhibere licebat.


page 38, image: s054

CAP. XXVIII. DE AUDIENTIA DIFFICILI eaque periculosa.

SUMMARIA.

Philippi II. Regis Hispaniae. PHILIPPUS II. Rex Hispaniae occupato Regno Portugalliae, quod ille coronam laborum suorum reputabat, tamque sibi sceptra et tributa Indiarum reddens, quibus repagulum ape riret ad delibandas, quum placuerit, coronas omnium Europae potentissimas, inclusit se in Curiale, cum intentione numquam inde egrediendi, et ceu ex specula contemplandi undas et fluctus exsultantes inuniversam terram. Actiones corporis erant in uno solo loco, at actiones animae sese per universum terrarum orbem veterem et novum, effundebant et dilatabant, tantundem acumine pennae faciens, quantum praedecessores eius, acumine gladii. Quo magis procul dissiti erant eius subiecti, eo magis eum reverebantur, concipientes, secummet in tanto intervallo magnitudinem eius quasi adorabilem, et aliquid in eo plusquam in ceteris communiter esse solet. Sui conspectum perraro nec temere Hispanis exhibebat, nec quisquam vel potentissimus in aspectum admittebatur, nisi cui longissimo tem pore postulanti id in summi favoris gratiam concederet. Tam gravis et severus erat, ut numquam vel familiarissimis facultatem daret remittendi vel tantillum a timore et respectu, quo eum venerabantur.

Eiusd. Philippus II. Rex Hispaniae non apparebat, nisi ut ignis sancti Hermetis in nubibus post tempestatem forte vibrans: et quamvis raro feliciter principib. evenerit, qui semper tristes et melancholici inter oratoria et altaria instar Numae se continuerunt, huic tamen Regi solitudo sua non parum profuit, reddiditque ingenium eius habile ac liberum ad tractanda mundi huius neg otia.

CAP. XXIX. DE AUDITIONE ATTENTA.

SUMMARIA.

Caroli IV. Imp IN scholam Pragensem ingressus aliquando Carolus IV. Romanorum Imp. cum disputantes liberalium artium


page 39, image: s055

magistros in horasquatuor audivisset, idque purpurati moleste ferrent, ac cenae tempus adesse dicerent: Mihi, inquit, tempus est minime. Nam cena mea haec est.

Alphonsi Regis Arragon. Ad Alphonsum Regem Arragoniae Iannotius Manettus Florentinorum Legatus, prolixam, nec minus elegantem orationem habens, dum pronuntiaret, attentionem patientiamque regis apprime miratus est, quod ne oculosquidem a se diutissime dicente minimum deflexisset, nec manus movisset: sed et illud inprimis memoria dignum iudicavit, quod cum a principio statim orationis naso regis musca supersedisset, non priusquam peroratum esset, rex illam abegisset.

CAP. XXX. DE AULA ET AULICIS.

SUMMARIUM.

Alphonsi Regis Arragoniae. ALPHONSUS Arragoniae Rex navigabat ex Sicilia in triremi, et cum eo nonnulli, quos delegerat, Comites. Hi autem cum offenderent aliquando demirantem garrias aves triremem circumnolantes, attentasque si quis bolus triremi decideret, certatim illum arripere, quaeque arripuisset celeriter illam aufugere. Haec contemplans Rexmox conversus ad eos ait, persimiles sunt his garriis purpurati et curiales aliquor mei: simul ac enim aliquod officium aut beneficium dimicantes invicem a me acceperint, profugiunt.

CAP. XXXI. DE AUCTORITATE.

SUMMARIA.

Alphonsi Regis Arragoniae. QUANTA fuerit Alphonsi existimatio et gloria hincfacile deprehendas, que nonnumquam etiam ab inimicis, atque etiam eisdem viris spectatissimis laudib. fuerit celebratus. Nicolaus Cardinalis Capuensis, Regi gravis inimicus, Florentiae cum esset, et conferret sese per id temporis in regnum Neapolitanum contra Alphonsum, praeclarissimus copiarum ductor Franciscus Sphortia, et ob hoc aliqui dicerentiam Alphonso Regi non cum Renato nego tiunfore: ita respondit, imo mehercle intelliget nunc demum Sphor


page 40, image: s056

tia cum aliosibi, quam cum Philippo Maria rem gerendam esse. Haec cum audita retulisset Regi Malphiatus: Si mei omnes, inquit, ita de me sentiant, ut inimicus hic, et sentit et praedicat, bello certeme nequaquam lacesserent, sed quo mihi nihil antiquius est, sinerent pace mea atque otio perfrui.

Rudolphi II. Imp. Tanta Rudolphi II. Imp. fuit auctoritas, ut non modo universi rerrarum orbis Monarchae et Reges, praeter Christianos, Persae, Turcae, Mosci, amicitiam et foedus eius expeterent: sed etiam eorum Legati, viri alias invicti, atque adeo plurimi Germaniae Principes ad intuitum eius contremiscerent, obmutesoerentque.

Alphonsi Regis Arragon. Tanta fuit auctoritas Alphonsi Regis Arragoniae, ut etiam victus conditiones dixerit, et victores victo metu cesserint, quasi victoriam casu non virtute, se consecutos arbitrari.

Eiusd. Alphonsi. Ad hoc ad gloriam non mediocrem Alphonso cessit, quod fridericus Imp. Romae coronatus, ad eum visendum venerit. Nam ille cum in Germaniam redisset, interrogantibus amicis apud Italos, quae memoratu digna vidisset, Alphonsum, inquit, omnium qui modo vivant Regum et prudentissimum et magnificentissimum; cumque aliqui non probarent, quod maior dignitas ad minorem venisset. Imo ait. ad maiorem profectus sum. Nam et si minor est Regis auctoritas quam Imperatoris, Alphonsus tamen Friderico maior est.

CAP. XXXII. DE AUXILIO INFIRMIORIBUS lato a Principibus.

SUMMARIA.

Alphonsi Arragoniae Regis. ORabant, et quidem suppliciter Ioanne Neapolitanorum Reginae Oratores Alphonsum, ut destitutae omni ope Reginae auxilium ferret, iis refragabantur fere omnes Regis consiliarii, durum et perquam anceps fore bellum dictitantes, apud genus hominum armis exercitatum, industria atque opibus pollens potensque et praesertim apud mulierem ingenio mobili et inconstanti. Tum Rex accepimus, inquit, Herculem


page 41, image: s057

etiam non rogatum laborantibus subvenire consuesse. Nos Reginae, nos feminae, nos afflictae, nos demum tantopere roganti opem ferre dubitabimus? Grave quippe bellum susceptum esse fateor, verum eo praeclarius futurum. Sine labore et periculo nemo adhuc gloriam consecutus est.

Eiusd. Cum Alphonsus Rex Arragoniae adversus Capuam profi cisceretur et itineris primus offendisset Asinarium gementem implorantemque praetereuntium auxilium, propterea quod asellus sibi prolapsus esset in luto farina oneratus, desilire equo, qui non longo admodum intervallo sequebantur, Regem viderunt, atque una cum rustico, illum a cauda, Regem a pectore Asinum coeno haerentem sublevasse: Comites vero advenientes Regem exterserunt. Asinarius vero qui Regem prius non noverat pertrepidus veniam precabatur, parui qui dem momenti res, sed quae nonnullos Campaniae populos Regi conciliaverit.

Eiusd. Cum classis regia, tempestate abrepta, ad Insulas Staechades decurrisset, atque eodem una ex dissipatis triremibus adventare prospectaretur, conscisso velo ac remo decusso, summo cum militum et nautarum discrimine, inclamavit Rex, ut advenieti ilico omnes irent suppetias. Cumque omnes periculum recusantes inclamarent melius unam quam universas triremes ire perditum, Rex nihilo segnius praetoriam solvit ipsemet, et si nemo subsequeretur, solus opem anxiis laturus. Quo facto cum ceteri postea pudore compusli regem subsecuti, triremem prope obrutam non sine omnium periculo moveri posse dicerent, Mihi profecto, Rex ait, satius visum est, una cum sociis viris fortissimis occumbere, quam illos videre pati, et ante oculos interire. Alphonsus Rex Arragoniae stabat in ripa Vulturni fluminis, quo traicienti exercitui adiumento esset, cum equiti cuidam Butardo nomine ex acie Rudolphi Perusiniaquae vi pertracto, ac prope absorpto, uti opem ferrent, inclamavit. Cumque vero neminem suppetias ferre intueretur, ipsemet concitato equo in rapidissimum flumen opis ferendae gratia se coniecit, quem subsecutus cum esset Ennerus Geva ca ipsum Butardum semianimem retulere, extensumque in pedes plurimam aquam evomere coegere, quem igne refocilla tum extersumque et inde Regis vestibus amictum, vivificatum denique aiunt, Arragoniam, Arragoniam exclamasse.


page 42, image: s058