MIrum quanti animorum motus, ex hac pugna, utramque gentem turbaverint: in Anglia et Londini praecipue, plebes caeco et inconsulte acta impetu, a vi Batavorum legatis inferenda, parum abfuit; Anglorum vero senatus prudenti consilio iam maturum malum avertit. Nec minus inter Belgarum legatos trepidatum, litteris quibus certiores fierent aut interceptis, aut domicilii mutatione aberrantibus. Cromvelius ipse Blaeckii epistolis parum confidens, nec quam quisque rei invidiam declinare satagat, ignorans, se protinus Doveram contulit, ubi ex relatione captivi Capitanei, eiusque legati, nec non Doveranae arcis praefecti, rem, ut acta fuerat, proeliumque a Blaeckio inceptum, intellexit. Batavorum interea legati officio suo non defuere, sed manifesta doloris sui testimonia protulere, et ut res gesta penitius exploraretur expetivere, insuper obtestantes ne pacis sanciendae studia, hac de causa abolitum irentur; hisce autem officiis, Anglorum suspicione in culpae conscientiam conversis, frustra fuere. Hispanorum quoque Legati, Regis sui causae inservientes, malitio se Hollandorum ambitionem suggillabant, omnemque lapidem, quo partes committerent movebant: Cromvelius ipse, hactenus pacis Moderator, iam se Belgarum adversarium palam gerebat; atque adeo, quicquid a Belgarum Legatis, ad declinandam mali invidiam, Anglico senatui exibitum, aut elusum, aut suppressum, aut indignatione exceptum fuit, nec minus in Hollandia trepidabatur, sollicitis haud parum ordinum animis, ne hoc in maius erumperet malum. Missus est in Angliam, extra ordinem Legatus Pavius, Ordinum Hollandiae Syndicus, nec quidquam tamen inter aversos, et bellum spirantes transigi potuit; nihil itaque reliquum quam in Patriam abeundi copiam petere, quam haud aegre impetrarunt. Interea Anglorum Classis, Germanicum Mare navigans, in piscatorias incidit naves, earumque tutelares, quae numero duodecim, ab aliquanto pluribus Blaeckii bellicis ratibus, post cruentam et diutinam pugnam, maximam partem captae, aliquot suppressae sunt; ex toto numero una elapsa est, ex piscatoriis triginta captis reliquae in fuga salutem invenere. Naves ex Indiis reduces meliori sorte usae in patriam, feliciter evasere. Pacis itaque omni spe evanescente, et belli quasi signo dato, fit inter Batavos bellicus quoque apparatus, Iussumque navium Ducibus, Anglos ubicumque in illos inciderent, per viam (ut aiunt) retortionis, aggredi. Interea ex diversis, locis, novae rei publicae gratulaturi, legati in Angliam appulere. Nulli autem maiori studio et benevolentiae testimonio, quam Hispani, suam, quam olim a Batavis passi erant cladem, aliorum manibus ulcisci cupientes, ad arma tamen palam a Batavis non ventum est, antequam editis scriptis, causam suam omnibus tum Principibus tum Rebus publicis, probavissent; nec minus Angli: pari molimine invidiam nascituri belli, amoliri satagentes. Trompius Foederatorum Archithalassus mense Augusto, cum septuaginta et unius navium classe, in tres partes
divisa Georgium Aiscu, ad Angliae littus cum viginti et una navibus in anchoris commorantem aggressurus, oborta malacia impeditur, sub vesperam autem, haud parva Anglis tum classiariis tum maris accolis trepidatione incussa, spirantibus. Iam prospere Zephyris usurus Blaeckium, et reliquam Anglorum classem vestigare statuit. Postquam autem in illam incidit, oborta subito malacia nihil efficere potuit, et iam secundo, adversantibus ventis, sperata victoria fraudatur. Deinde, hostibus elapsis, et saeva tempestate surgente, non sine aliquot navium iactura, sed tribus hactenus desideratis Indicis onerariis, feliciter recuperatis, in portus patrios vela facere coactus est. Mense Iulio, ignitorum telorum officina, ignota causa Dordrechti, pyrii pulveris violentia, discussa est, simul nonnullis hominibus, interfectis, tectisque gravi detrimento affectis. Paulo post, Amstelodamensis curia vetus, ignoto auctore conflagravit, scripta tamen publica, quorundam cura, servata sunt. Paulo ante Monasterii, fulminis ictu turris, pyrii pulveris conditorium, incenditur, gravique damno tum hominum tum aedificiorum urbs afficitur, et ulterius grassatum fuisset malum, nisi obortis imbribus, quasi divinitus exstinctum fuisset. Eadem aestate Hispani duas civitates Barcinonam, et Dunkerckam quin etiam Casallium expugnaverunt, aliaque detrimenta Gallis intulerunt. Insuper exorta nuper hoc in regno dissidia magis ac magis gliscebant, et ducis Aurelianensis filia, quo magis res turbaretur, novum ordinem equestrem, Palearem dictum, instituit. Hi Principum partibus faventes festucam stramineam, Mazariniani chartulam in pileo circum ferebant. Mense Augusto Foederatarum Provinciarum Ordines, editis scriptis causam suam publice probarunt, iniurias, et violentias, quibus ab Anglis afficiebantur commemorantes, graviter interim afflicti, tum imminentis belli terrore, tum periculosissimi morbi, per totum Belgium grassantis, saevitia, quo plurimi correpti, pauci tamen pro numero aegrotoram, ex tincti sunt. Dania Suecia, Polonia, aliaeque regiones, violentius adhuc, hoc malo laborarunt. Iam cum rapinarum, et iniuriarum ab Anglis Batavis illatarum, neque finis neque modus esset, palam utrimque in bellum ruitur: varia fortuna, variis partibus, saepius inter infestos, et recenti odio acerbiores, certatum est, et in Indiis quattuor reduces naves, ditissimis, mercibus, ad quingenta florenorum milia aestimatis, ab Hollandis captae sunt. Tandem Mense Augusto, in conspectu littoris Hollandiae, inter Batavorum et Anglorum classes terribili proelio pugnatum est, et anceps diu victoria, post bidui certamen, infelici Hollandis casu, pro Anglis stetit: quippe Batavorum Archithalassus Trompius glande plumbea pectore percussus, et extemplo exanimatus, haud leve ad victoriam Anglis momentum praebuit, quae Hollandis novem ut volunt navigiis, Anglis haud minori, (ut quidem tradunt) maiori clade stetit: Trompius insolita pompa in patrio solo Delphis sepulturae traditur. In Scotia terrae motu et ortis procellis, disrupto ad Dalketum scopulo, magnus territorii tractus obrutus est, quin etiam quinque anglorum Myoparones, eadem tempestate mari haustae. Mittuntur denuo, de pace acturi, ex Batavis Londinum legati, armis interim utrobique non quiescentibus, quae tandem inter partes post longa certamina conciliata est. Interea ducis Lotharingiae milites, per agros Leodienses violenter insolescentes, terribili more modoque in incolarum tum bona tum corpora saeviunt obvia quaeque diripientes. Haec vero militis insolentia, in ipso duce Lotharingiae Carolo militum causa omnibus exoso, punita est, Iussu Archiducis Leopoldi, capto, et in arce Antverpiensi servato, et postea Regie Hispaniarum iussu, in Hispaniam misso Res Galliarum interea magis ac magis turbabantur, Cardinalis Retensis in carcera
detinebatur; et Mazarinus, mediante Regina matre, Lutetiam iterum accersitur, et ab ipso Rege ad primum lapidem receptus, eiusdem carpento ad Regium palatium deducitur. Comes Servientius, Cardinalis intimus, rei pecuniariae praeficitur, ringentibus incassum Principibus, At in anglia Glocestriae dux, hactenus vix civili modo apud Parlamentum habitus, tandem ex communi consilio, nullo cum comitatu, et paupere commeatu primitus Dunckerkam, et postea Hagam Comitis, ad Sororem, Aurantii Principis viduam mittitur, et ab ea, paupertini fratris vicem miserante, non sine lacrimis [Orig: lachrimis] amanter excipitur. Interea Anglicis navibus in Dania detentis, mittitur eo a Parlamento Bradshavius Legatus, naves a rege repetiturus. Sic clam, Hollandorum metu Hafniam ingressus, et ad regem admissus, causam Parlamenti orare cepit. A Rege responsum: mirari se Anglorum erga se ingratitudinem, qui praecedente anno easdem naves, ab Hollandorum impressione defenderit: quin etiam insolentiam, quippe qui se inscio et invito, tanta cum classe suae ditionis fretum ingredi, ibique tam diu haerere, non dubitaverint. Denique in Anglia quoque Danicas naves detineri, quas quoque dimitti par esset. Bradshavius, obiecit, Anglicas naves prius detentas, prius quoque dimittendas; sed Danis pertinaciter obnitentibus re infecta Hamburgum versus se conferre necesse habuit. Mense Aprili oppidum Eisleben D. Martini Lutheri Patria, noctu orto incendio, conflagravit; tanto cum stupore civium, ut dum quisque sibi et familiaribus consuleret, ignis negligeretur, ad sexcenta aedificia hac peste consumpta. Marleburgum, antiquum in Anglia oppidulum, eodem modo incendio correptum totum, pene paucis admodum aedificiis exceptis, consumitur. Tali infortunio Vilna Poloniae oppidum, inter publica gaudia, quibus Ioannes Princeps Radzevilius, a Comite Smolencio exciperetur, affligitur: noctu enim, orto (haud dubie ex artificiosis ignibus, quibus Smolencius hospitem Radzevilium honoraverat) incendio, sexaginta tam publica quam privata aedificia combusta sunt. Augusti Vindelicorum mense Iunio, comitiis conscriptis, de eligendo Romanorum Rege, agitur, et Ferdinandus eius nominis quartus, Hungariae et Bohemiae Rex, in Romanorum Regem Maxima pompa eligitur, at in Polonia, sanguine pluit, tepentesque guttae, quales ex naribus stillant, hominum manibus, vestibus, quin etiam frondibus floribusque illapsae, conspicua veritatis testimonia praebuerunt. Sicuti ante ad Angliae litora, in aere duae classes, hostili modo inter se concurrere, atque inter eas ingens Castellum, per semi horae spatium visa, gliscentis tum inter Anglos Hollandosque belli, et secuti proelii praesagium fuere. Mense decembri Generalis Olivarius Cromvelius, publicis Comitiis Angliae Scotiae, et Hiberniae Rerum publicatum, Protector salutatus est. Adeo ut infelix hoc territorium, sex annorum spatio, ter Regiminis formam mutaverit. Hoc tempore per Borussiam pestilentia vehementer grassabatur, adeo ut Dantisci ad sexcentos homines ea labe exstinguerentur. At in quodam Hollandiae pago Ripa dicto, sexcenta ad modum aedificia incendio consumpta sunt. In Sylesia, non procul a Breslavia crudelissimus latro Melchior Hedtlof dictus, in carcerem coniectus, et morte affectus est, qui ducentos et viginti quinque utriusque sexus homines, interfecisse convictus est, et inter haec facinora, suae ipsius filiae stuprum intulisse, eandemque ut partum suum interimeret adegisse. Interea ea pars Brasiliae, quae eatenus Batavis paruerat, Lusitanis terra marique eam obsidentibus, cum nulla effugii spes superesset, traditur. Cromvelius misso in Scotiam duce Middeltonio, ad Regia arma, eo confluentia, supprimenda, idem Regnum, Angliae novae Rei publicae adiunxit; concessa denique Scotis, omnium
anteactorum Amnestia, cum exclusione Reginae Henriettae Mariae, ipsius filiorum Caroli et Iacobi et quorundam aliorum Nonnulli, quos inter David Lesleus, quotannis quadraginta florenorum milia promittens, veniam impetravere. Occultis interea Protector Cromvelius petebatur insidiis, sed insidiatorum imprudentia detectis atque adeo impeditis. Gliscentibus interim in Galliis dissidiis, Condaeus partes cognati sui, Regis Galliarum deserens, Hispanis sese adiunxit, qua de causa Maiestatis in Gallia postulatur, quin et insignia eius publice per carnificem comburuntur et Baro Butovillanus, Marchio Persanus, quia contra Regis edictum duello certare ausi fuerant, sicut et praeses Viole et Assuus, ob alia crimina, in effigie, publico in loco suspenduntur. In Anglia Regiis partibus addicti, omnem pro Rege suo lapidem movebant, nec minus Cromveliani pro Republica, at Malocombus Rogerius a Rege Carolo ad Glencarnium missus legatus, infeliciter in Cromvelianorum manus incidit et Edenburgi suspensus est. In Suecia, meditatam pridem Regni resignationem Christina Regina tandem exsequitur. Carolus Princeps ad Coronam capessendam, magna pompa Upsaliam ingreditur, et omnibus benevolentiae signis a Regina excipitur, et non diu post, deponente Christina Regni insignia, ipse Regno inauguratur. Trevirensis Copiae Electoris Hamersteynium, Lotharingiorum praedationibus infamem urbem, expugnaverunt, et ea peste vicinos agros liberaverunt. Genua ingenti terraemotu concussa est, fluviique superatis ripis suis, magnam territorii partem inundavere. Remis Ludovico vix decimum sextum annum ingresso, magna pompa, Corona imposita est, et rerum moderatio cum Regni insignibus tradita. Interea in Dardanellis a classe Venetorum feliciter adversus Turcas pugnatum est. Dux Venetorum Iosephus Dolfinus viginti quattuor navibus septuaginta Turcarum triremes, triginta Myoparones, et sex Galeotas aggredi non dubitavit, et praetoriam, quinquaginta quattuor Maioribus tormentis munitam ad deditionem compulit: Enchusanus quidam Nauclerus, ob egregiam, in hac pugna, navatam operam, a senatu duobus aureorum milibus donatur: sex naves, et quattuor hominum milia a Turcis desiderabantur. Propter huius aestatis immensos aestus, et aeris siccam intemperiem, pestis variis in locis, admodum vehementer grassata est, et multa hominum milia exstinxit. Et in Hongaria, cum Romanorum Rex moriretur, rupta terra horrendas flammas spargente, multa loca combusta et solo aequata sunt; quin et in Anglia ericetum incensum, saeviente latius flamma, gravia damna intulit. Nec minus tota Europa, imminentem duodecimo Augusti in sole Eclipsin, variis terroribus, ab Astronomis sparsis terribilem, exhorruit; metu vero minus portentum exstitit. Atrebatum iam arta obsidione ab Hispanis premebatur, et Galliarum Rex, omni modo urbem liberare satagebat, cumque Turennii copiis non satis confideret, ipse, ad expugnanda hostium munimenta appropinquavit, tantaque vi Hispanorum castra aggreditur, erumpentibus etiam oppidanis, ut, per impletas viminibus fossas, et superatos aggeres, castra tandem expugnaverit, et viginti admodum Hispanorum milibus desideratis, plena victoria potitus sit, urbemque penitus liberaverit. In China discordia, in duabus septentrionalibus regionibus orta, in dies gliscebat, qua captata occasione Tartari, divisum inter se Regnum violenter invaserunt. Chinenses in octo distincti exercitus, infesta inter se arma expediere, seque mutuo internecione maximam partem delevere. Linkunsus, ex duobus ducibus, qui etiamnum superstites erant, et copias ad se contrahere nitebantur, septentrionales Regiones populatus, annonae caritatem ingentem intulit; adeo ut mortuorum cadavera, magno pretio [(transcriber); sic: praetio] empta, in nutrimentum
vivorum conquirebantur: Linkungsus deinde Regni metropoli Peking castra admovit; Imperator Chinensis, ut urbem obsidione liberaret perfossis aggeribus, obsessores iuxta et obsessos magnam partem aquis obruit, adeo ut horum trecenta milia, et inter eos multi Christiani submersi sint. Linkungsus novis corrasis copiis Imperatoris titulum assumpsit, magno perduellium Chinensium gaudio. Verus Imperator uni ex eunuchis suis nimium confisus, iam nimiam eius auctoritatem suspectam habere coepit, et ut praepotentem hominem aula amoveret sub specie veterum imperatorum sepulcra, ex more, visendi, invisum hominem procul ablegare conabatur; sed ipsi iam iter ingresso, citatis equis auream capsulam, cui laqueus inclusus erat, misit, et propria manu mori iussit, quod multos Imperatori inimicos excitavit. Linkungsus hac occasione usus, urbem Kiangeheu occupavit. Sed Imperator quo eius impediret progressum, ducem suum Kolaulium, cum magnis copiis ei obviam misit, qui re male gesta, ad desperationem actus, suspendo vitam suam finivit. Hoc accepto nuntio, Imperator Peking Regiam sedem relinquere statuit, sed purpuratorum precibus impeditur. Linkungsus, dolo paulo post urbem occupavit, et protinus se ad Regiam aulam contulit. Imperator, re comperta, et frustra effugia circumspiciens, filiam suam primitus iugulavit. Imperatrix, spectante marito, semet ab arbore suspendit. Ipse vulnerato brachio, sanguine ex vulnere fluente haec verba scripsit: Mandarini sunt proditores, et mala morte digni, populus est innocens: et ego ut publicam ignominiam evitarem, morior. Quibus scriptis, eodem quo uxor modo, suspendio vitam finivit. Linkungsus Regiam ingressus, tristi hoc spectaculo, penitus obstupuit, postridie tamen Imperatoris cadaver membratim obtruncare, duosque eius filios (tertius enim et senior, aliquo elapsus, nusquam inveniri potuit) securi percuti iussit; urbs ipsa militibus praedae data; unus postea ex ducibus eius, Tartaris sese adiunxit, quorum auxilio Linkungsum, Pekingio expellit, et Sigau versus confugere compulit, cunctaque quae inventa sunt, immo etiam Regios immensos Thesauros ex urbe evexit. Puer sexennis, Tartariae Regis filius, rerum potitus est, qui habita, plus quam pueriliter facunde oratione, summa, omnes caelitus sibi missum hunc puerum, clamitantes, letitia affecit. Iquou praedo celeberrimus, Chinensium maribus admodum infestus, olim inter Batavos in Indiis vilissimis ministeriis functus, eo potentiae excrevit, ut cum veniam a Chinensium Rege Impetrasset, ad trium millium navium classem, instruere valeret. Ipse tamen, concessa impunitate non contentus, animum ad ipsum Regnum Chinae invadendum intendere non dubitavit, per dolum vero captus, et laqueo interfectus est. Changiencunsus alius latro, multo felicius potentia sua usus est, nec tamen ultra Latrocinium, et multorum civium internecionem. At Rex Taminga, stupenda crudelitate suis invisus, morte ab iisdem multatus est. Hic tanta saevitiae infamia fuit, ut infinita suorum milia, levissimas ab causas, crudeli morte averruncare non dubitaret, integros vicos unius ob delictum, internecioni dederit. Unius militis ob contemptum, totam legionem, cuius ille legionarius erat, ante oculos suos obtruncare iussit. tria Eunuchorum milia, quia eorum unus ipsum, Regio nomine non erat dignatus, trucidavit. Quia Chinensis sacerdos parum reverenter de ipso locutus erat, viginti eius farinae milia iugulare iussit. Reliqua eius horrenda facinora, quia fidem excedere videntur, praetereunda, censemus; hoc tamen dicemus, crudelissimum hunc tirannum, a quinque Tartaris confossum nimis leves, tot civium et militum sanguini poenas dedisse. Ad sexaginta et octo gradus septentrionales, novum et insolitum hominum genus inventum est, piscium squamis, et ursarum
coriis vestitum, mare exiguis lintribus, quibus ipsi homines alligati erant, navigans. Nec errebantur si undarum impetu inverterentur, sed protinus mirabili agilitate, nantes et cymbulas vertentes, inceptum iter prosequebantur. Senex et tres mulieres ex iis capti sunt, quorum lingua nemini intellecta, insolitum quid sonabat: radicibus, herbis, incoctis piscibus et crudis carnibus famem tolerabant; auri nec monilium pretium [(transcriber); sic: praetium] aut usum noverant; Tartaricis Iupis vicini habebantur, ceterum innoxii et nulla malitia infames. Delphis, in Hollandia, pyrii pulveris conditorium orto subito incendio evertitur, vix ulla domus nedum Templa aut curia, damno expers inveniebatur. Ducenta ex proximis aedificia, violento impetu disiciuntur, quinquaginta hominibus tantum, interfectis, sed sauciis innumeris. Inter tot et tanta damna, divinae curae et providentiae exempla non defuere. Infans annuus, malo in sedili ludens, sub prolapsa trabe incolumis inventus est, uti et duo alii suis in cunis, matre tamen exstincta. Duo decrepiti parte muri oppressi, tamen illaesi extracti sunt. Sub idem tempus, matrimonium inter Carolum Gustavum Sueciae Regem, et Hedovicam Eleonoram Holsatiae Ducis filiam, celebrabatur, ipsaque, 16 Novembris die, Regni insignibus insignita est. Moscoviae interim Dux, dum Polonia Cosaccorum invasione laboraret, excercitum eidem Regno immisit, qui repente Smolenchum obsidione cinxit, et missis per ceteras Regni partes viginti quinque mille militibus, in tria agmina divisis, obvia quaeque diripuit. Dux Moscovitarum interea omni vi Smolenchum oppugnat, qua violentia pressus praefectus eius urbis Corvius, trium septimanarum armistitium petiit, et impetravit; sed cum interea nulla liberationis [(transcriber); sic: nulliberationis] spes eluxerit, urbem tradere coactus est. Poloniae Rex, tot simul malis circumventis, astu Cosaccos in partes suas pertraxit, quo Russorum re labefacta, ipsi variis ex locis insuper arrepti, Smolenchum relinquere, quamvis urbem triginta millium militum praesidio firmavissent, ut imminentibus Polonis arma sua obicerent, adacti sunt. Angli quoque imperii incrementum totam novam Franciam, duce Segovicio in Indiis occidentalibus, sui iuris fecerunt, atque adeo ditionem suam in istis partibus a Norembega, usque ad Canadam ad sexaginta graduum latitudinem, extenderunt. Alio insuper damno Galli ad Neapolim, amissis octingentis militibus, cum Mariscalco Bellierio, affligebantur, non sine magno Ducis Guisii dedecore. Innocentius decimus, pontifex Maximus Chiragra et nephritide, vehementer cruciatus, dubio dudum morbi eventu, tandem septimo Ianuarii die e vivis excessit. At Ferdinandus Imperator, quo sui Imperii Ecclesiasticis obsequeretur, reformatae Relligionis, subditos suos omni suo imperio interdixit, et expulit, in Silesia praecipue eiusdem Relligionis doctores, saevientibus traditi militibus, horrendum in modum excruciabantur. Sub hoc tempus Carolo secundo, Regi magnae Britanniae, Coloniae degenti nuntiatur, a quibusdam suis amicis Cromvelio insidias Meditatas esse, quantocius igitur celoce, in fluvio Rheno inventa, secundo flumine, delabitur, et familiarium vix ullo conscio, in Angliam traiecit. Iosephus Wagstaf equies aliique in Cambria Duces ad septingentos, aut octingentos milites corraserant; in Wiltensi Regione (vulgo Wiltshire) parem circum circa numerum, ipse ducentis comitatus militibus, Sarisburium se contulit, ibique ad tubae clangorem Carolum Regem magnae Britanniae proclamavit. Sarisburiensis Arx, quattuor muliebri habitu vestitis militibus occupatur, sed Richardus Malevrerus [(transcriber); sic: malevrerus] , qui Eboracum per dolum invadere animum induxerat, in ipsa aggressione subita trepidatione correptus, sponte, re infecta, discessit. Aliique eodem panico terrore perculsi, patrium solum, arrepta trans mare fuga, vertere. Sic aliae aliis locis insidiae aut detectae, aut infeliciter tentatae
sunt. At Protecter Cromvelius se peti iam animadvertens arcem Londinensem, forti praesidio firmavit, et affinem suum Claipolum ad seditiosos opprimendum, cum militum manu misit, qui malevolos illos, partim dispersit, partim captos, et navi impositos Londinum vehere iussit. Pensudocus, aliique antesignani securi percussi aut laqueo interfecti sunt. Carolus Rex ipse cum Wilmotio equite, ad Hessam paludem, in aedibus Gulielmi Ingrami, sub ementito nomine delituit, donec, arrepta occasione (quamvis frater eius dux Eboracensis, Rhotomagi, aliquot militum milia, in Angliam traicienda conscripserat) modico navigio, tribus aut quattuor consciis comitatus, ex Anglia profugiens, Coloniam se iterum contulerit. Venetiae defuncto duci, Carolus Contarenus, omnium suffragiis electus, successit. Qua sollemnitate, cum templum divi Marci, quod ex more, propter ducis mortem clausum erat, denuo aperiretur tanta vi et impetu in illud vulgus (livi di Christi sanguinis, ibidem, ut volunt, servati videndi sive alio studio) irrupit, ut ad septuaginta homines obtriti, aut suffocati et plures quam sexaginta graviter sauciati parum a morte abessent. Eodem mense tota pene Germania, exundantibus passim rivis, aquarum vi obruta est, Noremberga, Dresda, Maegdenburgum, aliaque in Hanovia oppida graviter afflicta sunt: Albis fluvius tanta violentia actus est, ut scopulos et saltus avulserit. Nec minor tempestas ex Suecia imminere videbatur, cuius Rex, cum Classem ingentem ornaret et multas militum copias scriberet, toti Germaniae terrorem incussit. Imperator ipse, quoscumque poterat ad arma compulit; Hamburgum Danicis rebus implicitum, iam se ad obsidionem ferendam parabat. Iuliacenses, Bergenses et Clivienses ditiones, omnem belli impetum metuebant. Alii duces alio confugiebant. Ordines quoque suae ditionis oppida, quae quondam Cliviensis ducis fuerant, novo praesidio, rebusque ad bellum necessariis muniebant. Atque adeo vano hactenus terrore, sed in procellas erupturo passim trepidabatur. Romae in Cardinalium Collegio de novo Pontifice eligendo, maximo studio agebatur. Cardinales Carpena, Florenzola et Caponus, omnium maxime considerabantur, ex quibus Caponus, magnam pecuniae vim profundens viginti et octo suffragia, sive emit, sive impetravit; Cardinalis autem de Medicis opera, Chigius, prudens et probus vir ab omnibus habitus, Pontificis quondam monasterium, ad pacis tractationem legatus, ad hanc supremam dignitatem evehitur, et ex more, abolito proprio nomine, Alexander septimus nominatur. Actutum annonae pretium [(transcriber); sic: praetium] imminuit, suosque cognatos, munera recipere prohibuit. Omnes mulieres ex aula sua facessere iussit, ipse semper pedes incedere statuit, negans se passurum, se sublimem hominum humeris ferri; quod ultimum, quamvis humilis modestiae argumentum, ut plebeium nimis, et tanto fastigio indignum, a Cardinalibus improbatum est. Sub hoc tempus, a Sabaudiae ducis militibus, horrendum in modum, in Pedemontanos protestantes saevitum. Causa erat, quod antiquas sedes, quas iam ultra mille et centum annos coluerant, deserere detrectabant. Iesuitae aliique Ecclesiastici, huic hominum generi semper infensi, aegre ferentes, felicem hunc regionis tractum, Italiam, Germaniam, Hispaniamque inter situm, ab invisis hisce et odiosis hominibus incoli, duce Marchione Planesio, magnum militum globum, huic genti immisere, qui per omnem saevitiam et exquisitissima tormenta, in innoxios hosce (nulla sexus, nulla aetatis habita ratione) grassati sunt. Neque ipsi Monachi manum de tabula, quin etiam sua manu incendia miscere, militem instigare, et ridentibus oculis, tantam hominum lanienam spectare. Septem hominum millium iactura haec crudelitas stetit, tandem fessis magis quam satiatis crudelibus persecutoribus, nonnihil quietis
miseris partum; qui interim, missis ad omnes Reformatae Relligionis Principes et Res publicas, nuntiis auxilium et argenti subsidium impetrarunt. Mittitur interea, Pennio et Hainio ducibus ingens ex Anglia in occidentales Indias, sexaginta navibus maioribus numerosa classis, viginti et quattuor tum militum, tum classiariorum milibus conserta. Quae iam aliquot septimanas, per vastum Oceanum saevientibus procellis, huc et illuc iactata, tandem ad Barbatas insulas, in aliquot Hollandorum naves incidere, quibus captis, Hispaniolam versus vela fecere, at septentrionalem Domingo Dominici oppidi partem appulsi, ab Hispanis et Indis, tanta virtute excipiuntur, ut ad octo hominum milia, atque inter eos ipse dux Hainius ventrem percussus, interfecta sint. Rebus hic [Orig: heic] itaque male gestis, Iamaicam tandem appulere, ubi eorum quoque haud pauci interempti sunt. Grassantibus interea per classem morbis, et imminentium, propter anni tempus, tempestatum metu compulsi, Grodsonius vice praefectus cum undecim navibus primitus, et post ipsum Pennius ipse, cum reliquis, re infecta, et spe ingentis praede, turpitur fraudata, in Angliam redeunt. Paulo meliori successu, Blaeckius in mediterraneo freto usus est. Hic postquam Etruriae duci summam ingentem argenti extorserat, Tunetum versus vela fecit, ubi de servis liberandis cum Barbaris transigere nitebatur, sed ab Anglico nomini infensis reiectus, Sardiniam versus se contulit. quattuor ex ea classe naves Maiorcam missae in Gallicam incidere, quae triginta admodum ferreis tormentis munita, per tres integros dies, in conspectu insulae contra quattuor hasce Anglicas, quarum una (ut volunt) sexaginta maioribus tormentis armata erat, pugnam sustinuit, donec misere lacerata, tandem [(transcriber); sic: tandam] suppresse est. Dux ipse, eques Valbellus, in insulam Maiorcam, miserantibus undis delatus, ab ipsius prorege, omni benevolentiae testimonio ob egregiam virtutem exceptus et laudatus est. Blaeckius, a Sardinia iterum Tunetum delatus, conditiones, denuo de liberandis servis proposuit, Barbari autem ostensis castellis navibusque, faceret quod posset iussere.
Blaeckius actutum novem onerarias naves, in ipso portu, incendere aggressus est. Tunetani, vix quidquam contra moliti, ipsi nuntiavere. Videret quid fecerit, esse illas, Turcarum imperatoris, eique facti rationem reddendam. Blaeckius ne hoc facinus Anglis mercatoribus, Constantinopoli degentibus fraudi esset, missis ad Anglicum inibi legatum litteris, de re omni ipsum certiorem fecit, qui datis duabus, pice onustis navibus, omnem facti invidiam amolitus est. Blaeckius deinde ad Gaditanum fretum se contulit, ubi duodecim navium Saletanarum piraticam classem dispersit, et quinque captas, in Angliam misit. Blaeckio demum profecto, Algerianae piraticae, triginta tres numero, et duae insuper triremes, mare denuo infestant, duae Hollandicae unaque Hamburgensis onerariae, in quinque istarum incidentes; tanta virtute se defendunt, ut, sperata relicta praeda, Barbari fugam capessiverint. Interea Leopoldus Ignatius Austriae Archidux, Regno Hungariae inauguratur, omnium laetissimo applausu, haec tamen laetitia morte Imperatricis Eleonorae matris Regis, haud parum temperata fuit. In insulis Divae Mariae, ad triginta quinque aut quadraginta graduum latitudinem septentrionalem, sub hoc tempus, inter incolas, partim Romanae, partim Reformatae Relligioni deditos, dissidium ortum est. Romanistae a quibusdam Ecclesiasticis malitiose instigati, Protestantes opprimere, et interficere agebant, at insidiis maturius detectis, Protestantes Fullero quodam duce, inimicos suos priores aggrediuntur et eorum ad quinquaginta interimunt. Landrecium hoc tempore a Gallis obsidione premebatur, et Rex Galliarum ipse, quo suis animum adderet, se ipsum una cum matre in castra contulit, gravissimo vero periculo, in via perfunctus:
carpento nimirum quo vehebant, iuxta pontem quendam in aquam prolapso, parum uterque ab exitio abfuit. Sed Rex ex Rheda cum matre prosiliens, adeo servatus, et Mariscalci Grammontii curru in castra feliciter delatus est. Russi interea Poloniam gravi detrimento affecere. Littaviam, (non sine Iesuitarum instigatione, protestantes, sub principe Radsevilio degentes, omnibus modis averruncare satagentium) improviso impetu invadentes (ipso Ioanne Casimirio, Poloniae Rege connivente) Radsevilium primum, in fugam vertunt, et hac parta victoria, Vilnam celeberrimum emporium, obsidione cingunt, et continuis tormentorum ictibus, misere convellunt. Radsevilius interea, cum Comite Magno de Garda Suedo duce, detradendo oppido seque ipso in manus et protectionem Suedorum transegit. Sed biduo ante oppidum a Russis captum, tristissimum crudelitatis spectaculum praebuit, subita enim irruptione, fugae copia non dabatur, quo ingens civium utriusque sexus numerus saeviente milite interfectus est. Aliquot mulieres, connexis aliquot trabibus, fluminis clementiae se credidere, sed suppressis nimio pondere tumultuario opere omnes fluvio haustae sunt. Sacerdos et Iesuita securi percussi, et omnes Romanistae excidio deleti. Lutherani omnes quoque, qui suum in Templum se coniecerant, crudeliter occisi sunt, Templumque ipsum in equorum stabulum conversum. Iussu deinde Imperatoris viris sed non mulieribus parcitum. Sed virgines puerique Smolenchum in servitutem abacti sunt. Tam crudeliter Alexes Michalovitius, Iesuitarum et ipsius Regis in protestantes odio usus est.
Transylvani et Cosacci Lemburgum suam in potestatem redegerunt, Lublinium populati sunt, omnesque inibi inventos Iudaeos iuxta atque Romanae Relligionis Ecclesiasticos male multarunt. In Polonia interea, inter Polonos et Suecos variis locis, variaque fortuna pugnatur. Ad Sovatam Poloni fusi suorum multos et ducentos currus, omnemque commeatum amiserunt. Poloni contra Comitem Pontum de Garde in fugam verterunt. At Sueci, rei bene gerendae occasionem aucupantes, promotis copiis, Polonorum exercitum aggrediuntur, in fugam vertunt, et duobus curruum milibus omnique adeo pene impedimento potiuntur. Hinc Cracoviam versus castra movent; dum Palatinus oppidulum Casimiropolim invadens ad quadringentos Heiducos trucidet. Sueciae Rex ipse, (nam eius auspicio res gerebatur) ocius exercitus partem alio convertens. Albonitium, cum triginta quinque maioribus et minoribus aeneis tormentis occupat. Hinc in Castra ante Cracoviam reversus Cracoviam ipsam, paulo post sui iuris fecit, atque adeo pene Poloniae Regem Regno suo exuit. Metu ex hac expeditione omnibus Christianis Principibus orto, Imperator quoque exercitum scribere incepit. Sueciae autem Rex Tornam oppidum obsidione cinxit, et nulla vi adhibita, in suam potestatem, quamvis egregie munitam, redegit. At Fredericus Hassiae Lantgravius, qui Regis Sueciae sororem uxorem duxerat, audito felici, eius successu, tribus equitum turmis stipatus, affini se adiungere parat. Cum autem ad obicem oppidi Costae venisset, nescius illud a Polonis occupatum, sclopeti ictu ex moenibus [Orig: maenibus] interficitur, cuius cadaver Poloni in foetidam paludem abiecere. Equites autem, eum comitantes, hac contumelia exasperati, facta quater impressione, urbem expugnaverunt, et quingentos in ea Polonos obtruncarunt, omnesque cives, qui Polonis suppetias iverant, extra portas, ab arboribus suspenderunt et ingentem praedam nacti sunt. Mense Augusto Foederatarum Provinciarum Ordines Generales, cum Brandenburgensis Marchionis Plenipotentiariis foedus icere. At Christina Sueciae Regina sub hoc tempus, eiurata Protestantium Relligione Romanae sese adiunxit, cui multis adhibitis Caeremoniis,
initiatur. Laureti in Templo, divae Virgini dicato, auream imaginem, Coronam et Sceptrum, insuper magnam adamantum, et Margaritarum vim dicavit, positoque proprio nomine de nomine pontificis, Maria Alexandrina nuncupata est. Protestantibus in Pedemontino agro, etiamnum delitescentibus, urgente Galliarum Rege, Angliaeque Protectore, et Ordinibus auxilium intendentibus, commissorum sub aliquibus conditionibus venia a duce Sabaudiae concessa est. Sed vix hisce partibus parta quiete, in Helvetia, de novo, in Protestantes saevitur, unde ad arma conclamatum. Thomas Sabaudiae Princeps, Gallorum exercitui praepositus, sub hoc tempus, in Italiam ducens Ticinum obsidione cinxit; at Galeatius Trotus urbi praefectus tanta commissa sibi maenia virtute defendit, ut vasa conclamare Tomas necesse haberet. Dux Modenae altero humero sauciatur, Gallorum octo admodum milia desiderabantur. Dux Thomas ipse tertiana correptus febri Turini e vivis excessit.
Mense Septembri Vice-Ammirallius Ruterus, cum commissa sibi ab Ordinibus classe, Mediterraneum Mare navigans, diversas Barbarorum naves piraticam facientes intercepit, et plures quam sexcenta Christiani nominis, mancipia libertati reddidit. Sub idem tempus navis Genuensis, cui Sanctae Catharinae nomen impositum erat, a Turcis arripitur, et superiore parte capitur, at Christiani ad inferiora depulsi, incenso pirio pulvere, suprema tabulata, una cum Barbaris emoliuntur, et sic victores laceram navim, noveni numero Alicantum appulere. At Hispanorum Classis novem numero, non procul a Catalauniae oris, cum classe Gallica congressa est, at Gallis decem subsidiariis auctis, Barcinonem versus vela fecit; nulla pisi suppraetoria Hispanorum suppressa, quod damni, redeuntibus ex Peruvia tribus Galeonibus, multo argento onustis abunde resarcitur, relictis aliis nonnullis, quae ob metum Anglorum ad Habanas earum egressum observantium, ex portu vela facere non audebant. In Brabantia, inter Fontissaldaniae Comitem (rerum inibi vel supra Archiducem Leopoldum potientem) et Condeum principem, discordiae scintillae emicuerunt; quin etiam Franciscus Lotharingiae Dux, Condaeum sibi praeferri aegre ferens, relictis partibus Hispanicis, ad Gallos descivit; non fine ingenti omnium sollicitudine atque eo magis, quod Alonsus Cardenax, ex Anglia reversus, nuntiabat muneribus Anglos haud quaquam, quo minus Hispanorum naves, ex occidentalibus Indiis reduces infestent, averti non posse, sed ipsos, tantarum divitiarum scaturiginem vestigare et occupare statuisse. Cui malo occursurus Hispanus cum Gallo aeternae pacis conditiones inire tentavit, cui rei tam salutari ipse Pontifex se mediatorem obtulit. Inter Gallos quoque et Anglos, optata diu pax sancitur, pestilentiae vero saevitia, per totam Hollandiam grassata, plures quam viginti Novem mille et octingentos homines e medio sustulit, hoc labente anno mortui sunt. Cardinalis Caraffa, ex Conclavi, quod novum Papam lecturus ingressus erat aeger deductus, et paulo post mortuus. In Suecia Regni Cancellarius Oxensternius, vir sapientissimus, et rebus gerendis peritissimus. Ipsa quoque Sueciae Regina mater, perculsa summo, ex arcis incendio metu, vitae quoque finem imposuit. Ioannes Wolphertius a Bredenrode Foederatarum Belgicarum Mariscalcus, in Arce Pettersunna quoque e vivis excessit.
Franciscus Sousa, Lusitaniae Regis Legatus, Romae ut Rex eius pro legitimo haberetur, apud Pontificem instabat. Hispani vero quo minus hoc fieret omnem lapidem movere, ille ad Gallos confugiens lancem adamantibus plenam Galliarum Regis legato dono dedit, quo mediante tandem admissus est. Interea summa urbem trepidatio invasit, percrebuerat enim Anglorum Classem circa Sardiniam visam, ad Civitatem veterem
extensionem facturam, atque adeo infesta arma Ecclesiae Romanae patrimonio illaturam. Rex Sueciae initio eius anni Elbingium, et Regiomontium armis suis aggressus est, at deficiente commeatu, vasa conclamare necesse habuit, at oppidulum Freedlandum solo aequavit. Elector Brandeburgensis quoque ad viginti tres mille milites plus minus, et octoginta maiore tormenta congregaverat, quibus pro Borussia adversus Sueciae Regem, rem gesturus videbatur, ipse vero praeter omnium opinionem, icto cum Suecis foedere arma sua cum ipso sociavit. Provinciarum foederatarum ordines Generales, haec Brandeburgensis mutatio male habuit, Sueciae Regis in Hollandia prolegatus, comperto Suecicos successus ab Hollandis non perinde optari, nequaquam ex invidia, sed ne mercatura in istis partibus vitium faceret quin etiam iam quasi classem quae in Balticum mitteretur mare, parari, Remonstrantiam (ut vocant) Ordinibus, super ea re exhibuit. Et eodem modo, Electoris Brandeburgensis Ministri Hagam Comitis missi, acta nuper Marchionis, satis frigide excusare coeperunt [Orig: caeperunt] , uberiore satisfactione promissa qua tamen supersederunt. Immo multi ex eius subditis, rebus suis diffisi relicta aula, alii alio discessere. Tubaldus Teneramundano quondam castro praefecto, relictis Dantiscanis Suecis se adiunxit, ipsisque Dantiscanis, decem militum milia immittere minatus est. Qui sibi consulentes suburbia, flammis iniectis (magis ex invidia, qua in Protestantes, superbissima inibi aedificia possidentes, flagrabant, quam ex necessitate) demoliuntur. At Sueciae Rex iam relicta Borussia, Poloniae Regi Ioanni Casamirio ipsi, arma illaturus, tormentorum magnam vim, cunctaque alia impedimenta, cum exercitu adverso amni Visula evexit. Poloniae Imperator Zarnetscius, iam cum octoginta signis in procinctu stabat, hostem excepturus. Sueciae Rex dextram alam Ioanni Adolphio fratri suo, sinistram Maiori Wittembergio commendavit, ipse medium ducens agmen, feliciter Polonos aggreditur, et duodecim vexillis equestribus captis, sed fratri Ioanni Adolpho, ex lapsu equi altero crure fracto, victoria utcumque potitur. Hinc Vartam movit, sed Marchio Badensis, tria milia militum ex Pomerania ducens, a Polonis arreptus, omnisque eius manus tum occisa tum capta aut dispersa fuit. Suecis Iarislavium ante a se occupatum, Polonis cedere adactis, Rex Sandomirium se contulit. Poloni autem facta impressione urbem occupant, et protinus arcem aggrediuntur, et iam Suecis dilapsis, ea potiuntur, magnaque praeda inibi inventa triumphabundi exsultabant, quando, incenso subtus pirio pulvere, cui Sueci discedentes ardentem fomitem admoverant, totum Castellum, et centum et sexaginta Poloni, multi Sueci captivi in aera sufflantur. Hisce malis Rex Sueciae perculsus Iarislavium redire e re sua putabat, urbem vero a Polonis occupatam, viamque sibi praeclusam invenit. Iamque Sarim fluvium ponte iungere properabat, sed Poloniae Palatinus, septem millium exercitum ducens se ipsi opposuit. Rex Sueciae hoc modo undique obsessus et iam commeatus inopia laborans, exercitum suum valde imminutum Kanis (navigiorum genus est) imposuit, et secundo Visula, inter Polonorum tela devexit; et Tornam Calend. Maii appulit. Sed exercitus, Stockholmiae viginti et septem millium, lustratione facta inventus, posteaque, octo milibus militum auctus, iam vix duodecim millium numerum explebat. Poloniae Rex quoque impigre Suecos prosecutus, quidquid Suecici nominis alicubi inventum opprimit. Quin etiam Dux Zarnetscius, Suecos insequendo, pene Tornam intercepisset, nisi Mardecampus, urbis praefectus, pontem subito rupisset. Obvia quaeque tamen Zarnetscius prostravit, et vastavit, sicut etiam a Mazuris et Zamoytis nulli rei parcitum. Poloni equites quadringenti
numero parvum oppidum Poloniae Lissam adorti, urbi cunctisque incolis vastationem et excidium minantur, si arma intendere audeant, ab oppidanis tamen quamvis pyrio pulvere destitutis, defensio tentatur, Sed Sueci milites, hac animadversa rerum inopia, nocte proxima dilabuntur. Cives, comperta praesidii fuga, et ipsi in proximos montes se proripiunt, adeo ut Poloni urbem occupantes vacuam, inventos tantum aliquot aegros et imbecillos inhumaniter trucidaverint, spoliata tecta iniecto igni cremaverint. Sunt qui memorant Cadaver Friederici Hassiae comitis, ab ipsis ex tumulo protractum et combustum esse. Hoc et peiori modo Poloni in Suecos saevierunt, qui in duodecim Iesuitis, crudeli modo interemptis, nonnihil solatii invenere. Rex Sueciae iam pecuniae laborans inopia, insolescentem militem iusta disciplina coercere non poterat, sed a Polonis, tot iniuriis exasperatis, multi interfecti sunt. Littaviae agrestes, ad quattuor milia trucidarunt: dum Generalis Steinboc, Brambergam occupat, et captivos Polonos, Stigmate in fronte signat, quia paulo ante Poloni, Vielunum expugnantes, saeviter admodum in cives debacchati fuerant, praecisis mulieribus mammis, iisque insuper crudelem in modum in quattuor divisis partes. Theologos aliquot manibus pedibusque mutilarunt, alios semi exenteratos, et viscera frumento conspersos porcis devorandos proiecerunt. Totam Borussiam vehemens ex eo trepidatio invasit. Guartiani et Cosacci Polonorum secuti fortunam ad ipsos iterum descivere. Elector Brandeburgensis quidquid poterat corradebat. Rex Galliarum, Sueciae Regi tam pecuniae quam armorum subsidium offerebat. Quin et Protector Cromvelius Scotorum aliquot milia ipsi auxilio mittere recepit. Atque adeo nemo manum de tabula, quo Polonorum Successus cohiberetur. Interim Sueci Marienburgum arcem coarctabant; at Dantiscani, emissis duobus equitum milibus, castellum liberare satagebant, sed quia praefectus Weyerus Suecorum fallacia deceptus arcem tradiderat, frustra fuere. Sueci Victoriae insistentes Coenobium Olivanum dictum quoque expugnant, at Dantiscani supervenientes, Suecos iterum expellunt: hi rursus dolo Putskovianum praefectum aggressi, locum sui iuris fecere. Constantinopoli inter Ianitzaros, et Spahos orta dissensio, mature, per Damascanum Bassam, prudentem virum, iam commode in primatu Vizirutu electum, consopitur, gliscente tamen interim Turcarum in ipsum Imperatorem invidia. Romae Angli aliquot exploratores in vincula coniecti sunt, quibus crimini dabatur, delineatio Civitatis veteris, et aliarum urbium penes ipsos inventa, unde Pontifici metus, quasi Protector armata manu ecclesiae territoria invadere statuisset. Quin etiam Blaeckius cum quinquaginta et sex navium classe ad Gaditanas oras apparuit, quod Anglis magnum Hispanorum odium conciliavit; qui Hollandorum quoque aliquot naves seu praedabundi intercipiunt, sicuti et Galli, sed hi iniuria istiusmodi, Regis iussu, in posterum abstinuere.
Italia interim varias in partes distrahebatur: Mediolanenses, Imperatoris partibus impliciti, eius auxiliis, frendente Galliarum Rege, fruebantur. Dux Modenae Gallico vestitu, amorem suum in Gallos profitebatur. Mantuanus Germanico habitu se Germanis addictum monstrabat. In Helvetia Romanae Relligioni addicti, satis proterve segerebant, nec Reformati animum despondebant. Mediolanenses quinque Helvetiorum milia, quo suas firmarent partes, domum remiserunt. Generales Ordines Dominum ab Ommeren, extra ordinem Legatum, ad litem componendam missus, pro Protestantibus vix quidquam efficere valuit, qui se inde Parisios conferens, apud Galliarum Regem de Reformatorum statu conquiritur. Condaeani milites, in Transmosano et Valkenburgensi agris insolenter se gerebant, nonnullas domos incendentes,
et agrestes male multantes: at Traiecto ad Mosam praefectus, quo eorum impediret rapinas centum et quadraginta equites, centumque pedites in eos emisit, quorum metu praedatores statim dispersi et dilapsi sunt. Sub idem tempus Hollandiae Ordines, Duce Archithalasso Obdamio Classem in Daniam mittunt; quin etiam quingenti admodum Scoti, a Cromvelio Sueciae Regi auxilio missi, in Visurgis ripa exponuntur, vili tum corporis tum vestitus habitu, quos deine octingenti, eiusdem farinae alii secuti sunt. Comes Sultsbacius hoc tempore Veydae in superiori Palatinatu Magistratum in gratiam Pontificiorum mutavit: ipse Coloniam rediens alium Comitem, quo cum ipsi Bruxellis contentio intercesserat obvium in saltu habuit, ad mutuum intuitum uterque ex curru prosiliit, equisque conscensis, sclopetis brevioribus se mutuo incessunt, sed sors peregrino faventior et Sultsbacio adversa fuit, qui primo ictu prosternitur. Aquisgranum hoc eodem mense, improviso incendio misere conflagravit, ad sextum usque diem peste grassante tota vetus, et nova urbs maximam partem consumpta est. Ruterus septem Myoparones et 5 onerarias ducens, multo onustas argento, per Britannicum fretum, feliciter in Hollandiam appulit, in ipsis freti angustiis, in sex Anglicas naves incidit, a quibus in Dunas invitabatur, ipse respondens nihil sibi illic esse negotii, in patriam properavit. Ioannes Austriacus, Regis Hispaniarum Nothus, ex Barcinonensi portu in Italiam, cum tribus quadriremibus vela fecit, inde in Belgium terrestri itinere properaturus, in mari aliquot triremes Turcicas obvias habuit, quae in ipsius naves impetum facientes, oborta malacia, multum negotii Principi facessivere, praecipue, cum quidam ex remigibus, rupta globo catena, elapsus, et nando ad Barbaras naves evexus, popularibus detegeret, quantus in hisce Princeps veheretur. Hinc reduplicata vis, sed Princeps, tum sua tum suorum fortitudine, ex hoc periculo evasit, magnum tamen damnum, in suis utensilibus, et quam trahebat opulentam, supellectili, passus. Hinc in Belgium penetravit, ubi Archiducem Leopoldum obviam habuit, a quo reverenter salutatus omnes deinde Belgii urbes, felici applausu pererravit. Leopoldus, regimine exulus, relicta Belgica, in Silesiam ad proprias possessiones se contulit. Borussiam sub hoc tempus ingens trepidatio corripuit: Sueciae enim Rex Dantiscum obsidione cingens, toti territorio exitium minabatur. Castrum Stiblonium primitus occupavit, et quia inter agendum de deditione globo ex castro petitus erat, qui vicinum sibi Tympanistam prostraverat, rupta transactione, vi castrum aggreditur, expugnatque, et supra centum et quinquaginta milites trucidat, reliquis data est venia. Regio montium, omni praesidio, quasi orbum, munimentisque nudum Elector Brandeburgensis, ad omnem impetum sustinendum muniri quoque curavit. Zarnetscius interea Borussiam invasit, Brambergum occupavit et Dantiscanis auxilium suum obtulit, impetratis quae petebat, aliquot tormentis, et vestimentis agrestes quoque in magna Polonia, se Suecis quoque opposuerunt, propriasque domos incenderunt, et magno numero coierent. Nobiles quoque animadversa Suecorum fallacia, ab iis desciverunt, et Polonis sese adiunxerunt, editis antea scriptis perfidia Suecorum patefacta. Paulo post Zarnetscius Zaphiae iunctus, cum quinque admodum Suecorum milibus conflixit, pluresque quam mille et octoginta [Orig: octuaginta] homines utrobique cecidere, sed Poloni tormentis distituti, relictis impedimentis Suecis campum et victoriam concessere. Interim Poloniae Rex quinquaginta millium exercitum in armis habere ferebatur. Et Elector Brandeburgensis, Regio montii scriptum edidit, quo causam, qua semet Suecicis partibus, contra Polonos implicuerat, declaravit, eademque opera epistolam ad
Poloniae Regem misit. Interim per Legatos suos Hollandiae Ordines, ut sibi licitum esset, copias aliquot suas, in Cliviensi agro scriptas, per eorum territoria itinere maritimo in Pomeraniam transferre, rogavit. Quod omni civilitate negatum est. Comperto denique Poloniae Regem cum quadraginta Polonorum et tribus Tartarorum milibus Varsaviam oppugnare, Dantisci obsidione supersedere, et vasa conclamare, Rex Sueciae necesse habuit. Brandeburgensis Elector sex militum milia Suecorum exercitui adscripsit. Tribunus vero Postemius sua cum legione ad Polonos transfugit, quod damni mille Scotis, noviter ex Anglia missis, resarcitum est. Sueciae Rex copias suas Torna in hostem movens in quindecim equitum milia sub Zarnetscio duce incedit. Hic partem tantum Suecorum esse credens, impressionem in illas fecit, et in fugam vertit, antequam reliqua agmina paludem quandam transvadare poterant. Sed videns universum Suecorum exercitum appropinquare, noctemque instare, de receptu cogitare cepit. Mense Iulio, tertia decima impressione Poloni Varsaviam expugnarunt, omnesque inibi inventos trucidarunt. Wittenbergius praefectus, cum maxima praesidii parte, ad castellum se recepit, quod postea deditione traditum est. Ipse vero una cum Oxensternio eiusque uxore, vinctus in Poloniam missus est Antequam Rex Varsaviam aggrederetur, praeda omnis quae in urbe erat, et valde pretiosa habebatur, alio missa est, agrestes vero recomperta, eam caesis comitantibus, intercepere, terraque opertam servavere, at Sueci postea, praedam vestigantes adhibitis rusticis tormentis, locum ubi suffoderant eam, indicare, compulerunt, et villa insuper incensa, inventam praedam Pillavium miserunt. Interea Hollandica Classis duce Obdamio Domino, in Daniam appulit, et ipse Architalassus Obdamius a Daniae Rege equitum Elephantis numero adscribitur huius Classis adventus, haud exiguum Suecis pavorem intulit, sed Dantiscanis, postquam eo appulerit, animum auxit. At Sueciae Rex per Ministrum suum Appelbomium, exhibito querelarum pleno libello, quasi de illata iniuria graviter conquestus est. At Anglos male habuit, quod ipsorum Minister Medovius, postquam Olissipone cum Lusitaniae Rege, pacem sanciverat, cum lectica domum deferretur, a duobus Larvatis, atque adeo incognitis hominibus, glande plumbea brachio manuque sauciaretur. Sed Turcarum Imperator longe gravius passus est vulnus, classis enim Venetorum, in Dardanellis Turcarum classem aggressa, eam penitus dissipavit. Ex quo tantus dolor Imperatorem invasit, ut Venetorum Legatum ad necem conquireret, ipse vero in domo Gallici Legati mature sese absconderat; atque ita aestuantis Imperatoris violentas manus evasit: qui protinus iram suam in alios vertens, omnes Christianos sua sub ditione degentes interficere constituit. Christianorum vero Principum Legati Magistros suos par pari relaturos interminantes, hunc impetum repressere. Interea Dux Modenae Valenzam parvam sed munitissimam urbem obsidione cinxit. At Enkefortius, tredecim militum milia trahens, superatis Alpibus, nomine Imperatoris ducem, quem vincere, haud facile erat, proscripsit, quia Imperii feudum armis arripere non dubitaverat. Qui hanc proscriptionem susque deque faciens, quantum poterat, arma sua promovebat. In Brabantia Condaeo Principi rerum bellicarum summa, in proximam expeditionem demandatur, qui facta in Hanovia copiarum suarum lustratione, eas quinque militum milia numerantes, Hispanorum exercitui adiunxit. Ex adverso Turennius Gallicani exercitus Dux, sexdecim militum milia per Artesiam ducens, quingentos supra ter mille Gallos equites Tornacum versus misit. Hispani urbi metuentes protinus omnem eo commeatum militesque
misere. Sed dum Franciscus de Solis, suis cum copiis propius urbi Tornaco assideret, equites Galli, ex mandatis Valencinam versus properant, atque ocius adhibitis tribus agrestium milibus Vallum iacere, et castra munire incipiunt. Ioannes Austriacus, et Condaeus contra quicquid poterant corradunt militum, et Gallica Castra aggressi, Gallos in fugam vertunt, omnesque exceptis sex militum milibus, cum Duce suo Turennio fuga elapis, internecione delerunt [(transcriber); sic: delerut] , aut captivos abduxerunt. At Galliarum Rex ut hoc damnum resarciret, novas protinus conscripsit copias, utque pecuniam corraderet vectigalia salinis imposita auxit, ex quo plures quam sex mille homines solum vertere, et collectorem, praecisis naribus auribusque, denique ad mortem usque multare non dubitaverunt. Elector Brandeburgensis, ad Novodibortum Suecis coniungitur, atque una cum Suecorum Rege Varsaviam movet, urbem recuperaturi; sed ad Visulam in Polonorum exercitum incidunt, strenue usque ad vesperam pugnatur, non sine Regis, atque Electoris periculo, quorum uterque vix praesentem mortem evasit; nox oborta pugnam diremit: at Poloni propter cadaverum fetorem Varsaviam reliquerunt. Rex Daniae filium suum maiorem natu, sub hoc tempus Norvegiae Regno inauguravit, quo certior eius staret ad Daniae Regnum successio Sed Neapoli hac aestate pestilentia, horrendum in modum saeviit; adeo ut ante mensem Iulium plures quam bis centies mille homines exstincti, et promiscue in profundas fossas coniecti erant. Ipsis denique vespillonibus defunctis, mancipia et triremium remiges ad illud officium constituuntur. Sexaginta mortuorum milia eodem tempore, una cum vestibus combusta sunt. Hinc orta fames, huic malo superstites, maximam partem, extinxit, et vulturibus, ad pastum advolantibus, aliisque rapacibus bestiis praedam affatim praebuit. Angliae Protector bello cum Hispaniarum Rege implicitus, et argenti inopia laborans, Parlamentum conscribere necesse habuit, a quo, post habitam contionem, subsidium ad bellum continuandum impetravit. Paulo post ad est Nuntius, referens a septem Anglicis Myoparonibus sex Hispanicas naves, ingenti praeda onustas, ex Indiis occidentalibus in Patriam reduces, partim expugnatas partim suppressas esse; earum unam Marchionem quendam praedivitem, postquam iuniores liberos ablegasset, propria manu incendisse, eundemque una cum uxore et nubili filia, Medinae Duci desponsata, et immenso thesauro, periisse. Ex captivis compertum est, in Peruvia terrae motu et igni de caelo lapso montes Potosianos, urbemque Limam eversam, et oppidum Calan terra dehiscente absorptum, et plures quam undecim mille Hispanos eadem peste exstinctos esse. Huic damno accesserunt septem aut octo onerariae naves, unaque aut altera triremis, in Malegensi sinu, ab Anglis qua suppressae, qua incensae. Valenza hactenus obsessa, et strenue defensa, se demum dedere necesse habuit, cum omni auxilii spe orbata, frustra liberationem circumspiceret. Hanc Modenatis Ducis fortunam sequitur Castelleti in Belgiis expugnatio, quae gemitata victoria Hispanos quasi ad incidas redegit. Magnus Muscoviae Dux sub idem tempus Rigam obsidione cinxit, centum et octoginta millium exercitu stipatus. Comes magnus Gardius urbi praefectus duo militum milia in eum erumpere iussit, sed hi eadem fortitudine repelluntur, et Tornae Comes Russorum in manus incidit, et in Castris eorum securi percutitur, truncumque corpus, in ludibrium in urbem remittitur. Uxor Comitis, oblato in lytrum pro mariti capite cum sex equis carpento, propter insignem amorem coniugalem, gratis Coniugis caput obtinuit. Visa deinde Hollandica ante fluminis ostium nave, magna civium pars, quattuor minoribus navigiis concensis ad illam confugere conantur, unum ex quibus elabitur, altera Russorum praeda fuere,
sed Dominae aliquod quae simul elabi conabantur, ne sibi a Barbaris vis inferretur metuentes, in mare sese coniciunt, et decoram mortem turpi vitae praeferunt. Russis inde auctus animus, qui maturam deditionem postulant, secus omni sexui et aetati exitium interminantes. At Duna amnis, obortis procellis ex mari, et continuis imbribus superne ultra ripas excrescens, et Russorum castra stagnans, obsidionem solvendi eis necessitatem imposuit? Obsessi extrema in agmina erumpentes, omnes in fugam vertere. Mense Septembri Tamesis Angliae flumen, qua Londinum praeterlabitur, trium horarum spatio aestus et recessus reciprocum absolvit, quod portenti loco habitum, nec post Eduardi Regis Regimen compertum fuit. Poloni interea Comitium et Terkringam expugnant, et Rex propter eorum infidelitatem hic aliquot senatores securi percussit. Hoc successu elati, totam pomeraniam victores percurrunt, obvia quaequae vastantes et diripientes. Rummelburgi homines naribus, auribus, malisque praecisis, vivos in ignem coniciebant. Gonsiuscius Polonorum Tribunus, in Littavia, novem Brandeburgenses legiones, Duce Valdecio, profligavit, ipso Valdecio vix elapso: impedimenta omnia et septem maiora tormenta victoribus cessere. Bogislaus Radsevilius, et Tribunus Israel capti sunt, sed magno Polonorum detrimento, cum nimirum Tartari oblatis octoginta Inperialium milibus Radsevilium redimi nollent, supervenientes de improviso Sueci, litigantes inter se Tartaros, atque exinde incautos oppressere, vinctumque Radsevilium liberavere: Mense Novembri, Ioannes quartus Lusitaniae Rex vita defunctus est; eiusque filius natu maior Ioannes, Alfonsus dictus, Regno inauguratur, sed propter eius minorennitatem mater eius una cum Olivenzae Episcopo, et Adveri principe Regni curae praeficitur. Rex interim Sueciae, iam rursus decem millium exercitum corraserat, haud dubiae Brandeburgensi argento firmatus, atque his copiis traiecto Visula Darsoviam properabat, et in via quingentos admodum Polonos interfecit. In Anglia hoc tempore nova secta originem cepit; caput et antesignanus eius Iacobus Nailor Bristolium equo insidens ingreditur, adolescente vertice nudo equum ducente, et ingente Quaeckerorum (sic enim indigetantur eius asseclae) turba Hosanna Hosanna, sanctus est Dominus Zebaoth acclamante, nonnulli incedenti equo vestimenta sua prosternebant. Hic tandem captus, Blasphemia condemnatur et publice, virgis caesus, ardenti stilo linguam perfossus, et stigmate in fronte notatus, et postremo in ergastulum coniectus est. In Scotia nonnulli Regiis partibus addicti in vincula coniciuntur; Rex enim Carolus, Brugis in Flandria, octo admodum militum milia parata habebat, quibus conscribendis Ioannes Austriacus quadringenta florenorum milia commodaverat. Hoc anno mortui sunt Comes Voldomarus febri Sandomiriae exstinctus, quin etiam Cardinalis Trivultius, Mediolano praefectus, Dux quoque Venetiae vir integerrimus, et Dresdae Ioannes Georgius Saxoniae Dux et Elector septuagesimum tertium aetatis annum egressus. Hispanicae Belgii provinciae quietem et pace iam dudum circumspiciebant, impares nimirum duobus tam potentibus hostibus, Galliarum Regi, et Britanniae Protectori; Ioanni tamen Austriaco ab Hispaniarum Rege Carolo Regi Britanniae suppetias ire mandatum est. Condaeus quoque princeps adversus Gallos animatus est, sed argentum deerat, quapropter Coenobiis [Orig: Caenobiis] exceptis Franciscanis census imponuntur. Insuper Gadibus classis magna, Duce Comite Pinorandae ornatur. Nec minus Galli rebus suis intenti erant. Galliarum Rex cum Angliae Protectore et Sueciae Rege, occulta adversus quosdam alios Status machinabatur, et Modenae Dux ad Mediolanum oppugnandum instigatus, quamvis arthridite vexatus, lectica vectus,
montes Pinarolanos superabat, quadraginta millium exercitum trahens. Galli quoque Rocroium insidiis intercipere conantes, detecto dolo frustra fuere. Societatis Iesu fratres, iam quinquagesimum annum extra Venetorum Rem publicam propter malas artes exulantes, rursus, sub certis conditionibus restaurantur, atque in urbem introducuntur. At Londini alii doli detecti, Protectorem eiusque Senatum exitio eximere, occulta nimirum sub sacello, in quo contiones habebantur, corbi pyrio pulvere plena templum una cum auditoribus evertere nitebantur, insidiarum nescio qui artifices. Dantiscani interea admodum premuntur, crescente in dies Suecorum audacia, qui vel ab urbis portis octodecim equos Regios, abigere non dubitabant, octingentis Polonis iuxta sedentibus et ne hiscere quidem audentibus. Sed interea Radciuskius Poloniae Procancellarius, proditionis convictus (ut aiunt) a Suecis aeternis vinculis mancipatur, et praefectus Rosa propter seditionem securi percussus est. Dum Torna superiori anno gravissima pesti exhausta, iamque insuper a Suecis populata, artissimis angustiis premeretur. At Sueciae Rex suis interim rebus haud minus intentus Konitium urbem vi cepit. At Dantiscani contra arcem Grebin expugnarunt, et quadraginta Finnos castello praesidentes, quamvis diabolicis artibus incantati et indurati dicebantur, malleis suis Polonicis, mucronibus, ut volunt, non penetrantibus interfecere. Hac victoria, non contenti, at ulterius conantes oppidulum Novodicum expugnant, et per agros grassantes villasque multas diripientes plures quam mille equos abigunt. At Dantisci exploratores aliquot, ovis venalibus, in foro nundinantes, detecti, in vincula coniciuntur. Sic Dantiscani rerum suarum satagentes et una cum Polonis Suecorum progressus reprimentes, Regis sui gratiam et applausum meruere. Gallus interea haud minus Hispanis infensus, apud Flandros male audiebat: et Cardinalis Mazarinus et Regina haeretici dicebantur, quippe quorum consilio Rex Anglis quam Hispanis addictior Ecclesiae Romane detrimentum meditabatur. Rex Galliarum contra quo hanc a se amoliretur invidiam, sui ditionis Protestantes omnibus modis prosequebatur, et devexabat, hisce quoque sperans modis pecuniam Ecclesiasticis extorquere, sed ut hoc hominum genus tenax admodum est, vix quicquam impetrare potuit; quare tam Galli quam Helvetii milites omnem fidem abiecturi et obsequium detrectaturi videbantur, ni actutum stipendia exhiberentur: quibus denique provisis, cum Anglorum Legato Lockardo, de facessendo, Hollandis, in Mercatura, Negotio aliquis clauculum egit, sed Epistolarum fascis Hispanorum in manus incidit, et clam meditatos dolos universo mundo detexit. Dani interea Classem ornabant suam, passim munimenta resarciebant, militemque scribebant, ut illatam a Suecis iniuriam ulciscerentur, hi contra Principem Adolphum Haga Comitis accersitum illorum armis opponebant, dum Ragotscius Transilvaniae Dux, quadraginta millium militum tam Valachorum quam Moldaviorum et Cosaccorum, exercitum ducens Poloniam invaserit magnosque terrores sparserit, et de rebus gestis Sueciae Regem et Brandeburgensem Electorem certiores fecit. Daniae Rex interea promissis sibi quadragies mille menstruis imperialibus fretus, omnes qui in Regnis suis supra decimum sextum, et infra sexagesimum annum, aetatem ageret, militiae nomen dare compulit, et brevi septuaginta millium militum exercitum in procinctu habere iactavit. At Sueciae Rex eius conatus suspiciens per legatum hostemne an amicum ageret sciscitatus, brevi se certiorem fore intellexit. Nec minus Hongariae Rex, quo Imperatoris copiis succenturiaret undique milites conscripsit. Quippe Ferdinando Imperatore iam defuncto inter
Germaniae Principes non levia discordiae indicia gliscebant, nec minus Gallus imperii potiundi cupidine actus, omnes illud invadendi occasiones circumspiciebat. At Hispanorum copiae Condaeo Duce divi Egidii fanum vi occupant: quingenti aut sexingenti Hiberni, qui urbi praesederant Carolo Britanniae Regi exuli nomen dedere. Galli ab alia parte, praecipue in mari Mediterraneo, piraticam in Hollandicas naves mercesque hostilem in modum faciebant, pluresque quam trecentas naves qua vi qua dolo interceperant, de quibus iniuriis cum ad Regem querelae deferrentur, Rex totius negotii ignorantiam praetendebat. At Batavi huic malo obviam ituri, classem eo mittunt et effectis bonisque, Gallorum reique omni collybiariae, et si quid eius nominis in Hollandia inveniretur manum imponunt, at res demum inter partes componitur. Galli interea trium annorum offensivum et defensivum (ut vocant) foedus cum Anglis icere; et Lockardus ut Britanniae Rei publicae Legatus Parisiis recipitur; ab altera parte Modenae Dux, Hispanis sese adiunxit, et inter Papam Regemque Galliarum, Cardinalis Retensis causa, ingens discordia exardescebat; Portugalliae Rex, Gallis addictior ea de causa Romana in Aula nihil impetrare aut efficere potuit. Hispani appulsa in fortunatas insulas argentifera classe, magnopere exsultabant, praecipue quia Anglicae Mioparones, diu huic thesauro inhiantes, impetum in eam classem facientes, diripere nihil, sed tantum aliquot exoneratas pene naves incendere poterant; ipsae interim tam male multatae ut quietum portum circumspicere necesse haberent: haec ibi agebantur; dum in Anglia, Regium nomen Regnique insignia Protectori offerebantur, qui tamen haec omnia, sive ex modestia, sive ad invidiam declinandam reiecit, eoque sub titulo Rei publicae moderationem recipere pernegavit. In Scotia sub hoc tempus senex (cui Ioanni Macklanio nomen) centesimum et duodecimum aetatis annum egressus reiuvenescebat, casosque dentes novis productis, restaurabat, omniaque iuvenis munia commode subibat, novoque vigore diebus Dominicis contionem habebat, non sine omnium summo stupore. Flandrici piratae interea diversas Anglorum naves, easque inter bellicam, triginta tribus tormentis munitam, intercipiebant; quin etiam milites, eius territorii passim, vicinos quosque agros, hostilem in modum devexabant, immo sex equites eo audaciae provecti, ut palam medio die Lirae civium domos et officinas diriperent, suamque et sociorum insolentiam suspendio luere necesse habuerint. Diestae sexdecim alii a civibus interficiuntur. Hollandicae Societatis Generalis Gerhardus Hulft eodem tempore Columbam Ceilani Insulae Metropolim expugnavit, sed ipse ex vulnere, in oppugnatione accepto partae victoriae vix supervixit.
Poloniae Rex Crestochovii comitia indixerat, quibus feliciter peractis, bello provisum est. Zarnetscius Visulam versus copias suas moveret, ut foederatorum cum Ragotscio coniunctionem impediret; Lubomirscius recta adversus Ragotscium duceret, et si daretur copia cum eo congrederetur Polocius Tartaris se adiungeret, ut Ragotscium a tergo invaderet, interim Religionis libertas, ne vindice vicino oppressi animi resurgerent, per totam Poloniam Litaviamque edicitur. Rex Sueciae ab alia parte Poloniam de integro ingreditur, ut ex pactis Krakoviam, Ragotscio traderet seque ei adiungeret, eo postquam advenerat milites eius, maximam partem, inermes offendit, risuque iactata adeo haec auxilia excepit; interim Ragotscius magno Turcarum Imperatori Tributarius, indignationem eius incurrit, qui hoc, ut vocabat, foedifragium omni severitate [Orig: saeveritate] ulcisci statuit. Sub hoc tempus per illos tractus Mannam qualis Israelitis cibo caelitus dabatur, ex aere decidisse, atque a multis pistam coctamque
et in cibum conversam ferebatur. Sueciae interim Rex, quattuor Ragotscianorum, sibi urbique Sacramento addictis, et Suecorum milibus Cracaviae praesidio relictis, Ragotscio Iunctus Birsae castra admovit, sed praefectus deditione oppidum tradidit. Interea Daniae Regem paratum in armis stare affertur, quo nuntio, iam Poloniae inhians distractus, ipse cum magna copiarum parte, Pomeraniam versus movit, fratremque Adolphum in Borussia Dantisco, Ducem Stenbocium Polonis, et Comitem Magnum Gardium Russis opponendos reliquit. Ragotscius parum hac divulsione contentus Birsa Samotcium versus copias reduxit. Haec Dantiscanis utique placebant, multo magis quam frustratae in promontorii et Varderi munimina insidiae, dataque a Galliarum Rege immensa Sueciae Regi subsidia. At rediit animus cum Poloniae Dux Saphia tribus equitum milibus comitatus, aliquot Suecorum cohortes oppresserit, magnamque praedam, ad trecenta florenorum milia aestimatam, abduxerit; sed multo magis augebatur, cum undecim mille septingenti et triginta Imperatorii milites, Hatsveldio Duce Polonis auxilio missi, his iuncti Cracaviam obsidione cingerent. Haec inter Hispani tripartito exercitu, Portugalliam invadebant, urbemque Olivenzam, Episcopi sedem, expugnabant. At in Belgio Condaeus Princeps Cameracum obsidione liberavit. Galli contra hinc moventes Monti Meridiano castra admoverunt, nec meliori successu. Hispanae interim copiae Austriaco Duce, Caletum agmine tripartito aggressae, haud minus frustra fuere, urbeque inferiore incensa, re alias infecta discessere. Divi Malonis litoribus hoc tempore duo minora navigia adiecta, in quibus trecenti et sexaginta admodum tam ductores quam classiarii, qua funibus qua antennis suspensi conspiciebantur, quorum pectoribus haec inscriptio legebatur. Hoc modo omnes Gallos, Hispaniarum Regi adversantes, nobisque in mari occurrentes exceptum ibimus. Quinque Selandorum Commissionarii (sic publico sub titulo in hostes piraticam facientes indigetant) ad Brasiliae oras in octo magnas Lusitanicas naves incidunt, Capitaneus cui Brack nomen erat, ab una et Allardus ab alia parte Lusitanorum praetoriam invadunt, haec vero subito incensa, alteram secum hostilem navem in aera rapuit, alteram male multavit. Quae cum reliquis sibi consulere statuit, Allardus cum decem aut duodecim ex classiariis a Lusitanis undis eripitur, qui postquam omnibus crudelitatis modis dilacerati essent, in Portugalliam abducti, et tetrum in carcerem coniecti sunt. Hongariae interim Rex serio Polonis suppetias ivit, Suecisque se adversarium praebuit. Ragotscius contra ab amicis relictus, et hostibus circumventis, exitum circumspiciebat, et sensim, transitu Karniostronio superato, recedere coepit. At Zarnescius, priusquam Bodenses aquas traiceret, insequi illum statuit, compertoque Ragotscium inparatum et ad pugnam et ad progrediendum esse, extrema agmina eius ferociter invasit, at Ragotscii Legatus ocius accurrit pugnamque deprecatur, conditionibus, quas proponere Polonis placeret, subscribere Ragotscium paratum ostendit. Propositis itaque, concessis, et subsignatis, iniquis Ragotscio conditionibus, Poloni aciem instruunt dividuntque, atque adeo Ragotscius triginta fortium virorum milia ducens, per medium Polonorum agmen iter suum instituit. Sed suam in ditionem ubi pervenit, omnia Polonis sub Lubomirscio Duce vastata et direpta invenit. Atque adeo rebus infeliciter gestis, popularium, et bello temere suscepto, Turcarum Imperatoris odium sibi conciliavit. Per totam Borussiam, Curlandiamque pestilentia horrendum in modum saeviebat, sed nusquam magis quam Genuae, ubi ex octingentis hominum milibus, ne sextae quidem parti parcitum est, infiniti passim per vias, et per moenia insepulti, viventium pietatem desiderabant. In Dardanellis triginta et
tria Turcarum navigia, spectante ex editiore loco ipso Imperatore, tam capiuntur quam comburuntur, et egregia victoria Venetis parta est, octingenta mancipia vinculis eximuntur et libertati restituuntur. Hoc tempore reduces ex Indiis orientalibus Naves, pretiosis mercibus onustae, in Hollandiam appulerunt; auctaque laetitia est, nuntio accepto, Vlamingio Duce, ex copiis Regis Bantam, qui Bataviam, Generalis praefecti, in iis partibus sedem, sexaginta virorum milibus obsederat, sex admodum militum milia deleta, ipsumque Regem ad pacem petendum compulsum, eamque ipsi, ob eius insignem perfidiam denegatam esse; insuper Tartaros Chinense Imperium reliquisse, et novis negotiationibus portam aperuisse. Interea temporis Sueciae Rex, Dirsaviae demolitus moenia, septem militum milia Pomeraniam versus ducebat, et Cornilio Ulefeldio mediante, Holsatiam, Iutlandiam, insulasque in partes suas perduxit, magnumque adeo Daniae Regi detrimentum attulit. Dani contra Bremervurdiam populantur, et quadraginta quattuor aenea tormenta inde deducunt, quin et Belemeranum et Leheranum castellum, eodem impetu, expugnant, dum Cracavia Poloniae Metropolis Suecorum auxilium desperans, se Regis sui in manus traderet. Mons Meridianus interea, gravi obsidione pressa, deditione Gallis traditur, tam diu acriter, cuiuscumque sexus et aetatis hominibus, defensa, donec globo tormentario interfecto praefecto, manus dare adigeretur. Hinc Galli Venantium movent; at interea duorum millium et quingentorum tam Helvetiorum, quam Gallorum conductus, superveniente Batevilio profligatur, sexcenti milites interficiuntur, octingenti capiuntur, reliqui in fuga salutem invenerunt; omnia quae conducebant inpedimenta, cum centum aureorum milibus Hispanorum in manus venere. Condaeus contra Andresium expugnat, sed Turennio iterum illud deserere compellitur. Venantium quoque longam non ferens obsidionem, Gallis se dedidit, quae horum fortuna Alexandria, in ditione Mediolanensi, diu obsessa et tandem, ab Hispanis liberata temperatur Foederatarum provinciarum ordines, hoc tempore Legatos, de restituenda Brasilia, ad Lusitaniae Regem mittunt, et repulsam ferentes, Lusitanis bellum denuntiant. Monasterii Episcopus urbem suam, iam quoque obsidione cinxit, et viginti septem tormentis moenia quatere coepit, at Ordines ne latius violentia serperet, exercitum iuxta Grollam et Transisulaniae fines in procinctu tenuere, haec autem inter Episcopum et Monasterienses discordia, post aliquot inter partes disceptationes, tandem componitur. Classis Danica, Duce Bielkio Archithalasso viginti et unius, et Suecica triginta et trium navium, sub hoc tempus quoque in proelium ruunt. Danica navis quae Fredericus inscribitur, centum et duobus tormentis munita male multata proelio excessit, et nocte demum ingruente, pugna dirimitur, Danica classis ad centum tam mortuos quam saucios referens Hafniam, et Suecica, haud minori damno affecta, Rugenium se contulit. Sueci paulo post Fredericodam aggrediuntur, et bis repetita frustra oppugnatione, se recipere necesse habuere. At Dantiscani mille et quingenti numero, Dirscaviam liberaturi urbe egressi, in aliquot Suecicas et Brandeburgicas copias incidunt, et feliciter rem gerentes, praefectos nonnullos, et tria vexilla referunt. Sed paulo post mutata alea, renovato a Suecis impetu, Dantiscani relictis trecentis occisis, et septem tormentis in fugam vertuntur, nec tamen haec Suecis incruenta victoria fuit, quippe qui quadringentos ex suis milites desiderabant. Galli interea Flandriam irrumpentes obvia quaeque devastant et exscindunt, et deinde Burburgum moventes, spontanea deditione urbem suam in potestatem redigunt, eodemque die Arcem ligneam (houtewambuys vocant) prope Dunkerkam expugnant. Mirum, quanta
trepidatione universa Flandria hae expeditione agitaretur. Condaeus Dunkerkae se inclusit, nec minus Galli victoriae insistentes Mardicam aggrediuntur, et sui iuris faciunt; sex insuper Anglorum milia, ex compacto in Flandriam Gallis militaturi appulerunt, at hi stipendia postea flagitantes res Gallorum turbaturi videbantur et ultra minas eorum insolentia processisset, nisi Turennius argentea supellectili in pecuniam tumultuarie conversa, Anglorum pacasset iram, qui nihilominus multis locis, et Burburgi praecipue, Ecclesiasticos male multaverunt. Mardica adeo occupata, Britanniae Protector, per Legatum suum Loccardum, Galliarum Regi indicavit, se contentum esse Dunkerkam coniunctis viribus oppugnari, atque eo fine decem supra praedictas copias, militum milia missurum, misitque ex templo quam promiserat manum. Sed invidia inter Gallos Britannosque orta, non processit obsidio, Mardica vero Anglis tradita, prudentiores quosque male habuit. At Ioannes Austriacus triginta Anglorum naves ad Dunkerkae litora excubantes, immissis incendiariis navibus, frustra comburere nitebatur. Interea Lusitani Olivenza occupata, duobus equitum milibus vetustum oppidum Vallacimosam aggrediuntur et expugnant, magnaque praeda potiuntur. Hafniam ingens laetitia, ob res Danorum contra Suecos prospere gestas, invasit, Canutus Ulefeldius enim in Norvegia centum et sexaginta Suecos internecione deleverat, et in Scania Rex ipse praesens, Suecos hoc territorio, amissis trecentis admodum militibus, exegerat. Praefecti Mierus, Ribbingius, Bannerius, Lillius, Concius, et Comes Pontius Gardianus, altero crure mutilatus, et quattuor vexilla equestria Danorum in manus venere. A parte Danorum Comes a Styrum, aliique nonnulli occisi sunt. At brevi post, mutata belli alea, Vrangelius Suecici exercitus Dux, comperto, Fredericodam, praesidio, (propter Andreae Billii Mariscalci, susceptam indignationem) nudatam esse, castrum improviso impetu, aggreditur, et vi ad fluminis ripam penetrans expugnavit. Billius ipse glande traiectus occubuit. Praesidiarii aut capti aut interfecti sunt. Hac victoria Suecorum crescebant animi, Danorum perculsi sunt, quare etiam Zarnetcius, Pomeraniam cum exercitu ingressus, et populatus, audita huius successus fama, non exspectatis Daniae Regis mandatis, nulla alia re gesta, regreditur. Regina Christina hoc tempore Fontebel aquae degebat, ibique insolitum aggreditur facinus. Marchio Monaldecius, Reginae a secretis consiliis, quaedam suae credita fidei Romanam ad aulam perscripserat, qua de re ipse Pontifex Reginam admonuisse creditur. Ipsa graviter commota Marchionem accersivit, exhibitaque propria eius manu, facinoris convincit. Mox peccata sacerdoti confiteri iussum, et deinde columnae alligatum, per alium Italum fica trucidavit. Mantuae Carpetanorum (vulgo Madritum vocant) Regi Hispaniarum filius natus est, qui Philippus Prosper vocatus est, Baptismi sollemnibus Rex ipse, superbissime cultus interfuit. In Flandria contra Hispanorum res parum feliciter processerunt; quin et eorum exercitus usque ad duo militum milia extenuatus, nulli rei apte gerendae idoneus videbatur. Anglorum quoque Generalis, Reynoldus vocatus, in Angliam traiecturus, in brevia (Godilini arenae vocata) incidens una cum omnibus comitibus impedimentisque mari haustus est, arca eius ensisque in littus eiecta tristis Domini fortunae indicium dedere. Hassiae Lantgravius a pari infortunio parum abfuit, inter venandum enim, inter densa dumeta latitans, ferisque insidians, a quodam Soloni Comite, sclopeti ictu in collo vulnerabatur. Mortui sunt hoc anno, Ferdinandus tertius, Romanorum Imperator. Quin et Henricus Brederodius Wolferdi filius, natu maximus, Haga Comitis in Galliam profectus, equo suo prolapsus, accidentibus papulis, inter paucos
dies exstinctus est. Chimilicius Cosaccorum Dux quoque hoc anno mortuus est.
Hungariae Rex Imperio inhians, iter suum Francofurtum versus, maturabat, quod Gallorum Ministros male habuit. Polonia Cimeterio non absimilis, tota albentibus tecta ossibus requiem circumspicibebat. Veneti non minori virtute, Turcarum violentiae resistebant, largiter nobilibus subsidia suppeditantibus. Turcarum Imperator animo aestuans, multa quibus Venetorum supprimeret audaciam, animo versabat. Interim Galli Neapolim per insidias tentabant, sed exploratore, aut percussore quodam muliebri habitu, in aula pro- Regis deprehenso, res omnis detecta est. Hesdini praefectus Bellebrunus, Parisios iter instituens, in via, ex morbo, aut senectute moritur. Reversus Legatus eius, magnam argenti summam, pro hac profectura pactus, etiamnum vivente Bellebruno, iam sibi voti compos videbatur. Sed Mazarinus Cardinalis illam dignitatem praetorianorum suorum centurioni dederat qua re motus Reverius, habito prius militari consilio, oppidum Principi Condaeo, frustra obnitente Mazarino, tradidit. Auctis, propter nives liquescentes, passim fluminibus, varia per Gallias oppida, infestantur. Lutetia pene aquis cooperta, non sine magno damno, aquarum impetum effugit. Sueci occupata Fredericoda, Maiora spirantes, in insulam Funam penetrare satagunt. Per glaciem ergo tentatur expeditio, positis qua glacies minus firma credebatur trabibus asseribusque. Congressi cum Danis, primo impetu Danos ad deditionem compulere, non tamen sine magno suo detrimento; Valdeci enim et Regiomarci Legiones, fracta glacie, magnam partem aquis haustae sunt. Funa ergo Sueci potiuntur, et victoriae insistentes, paulo post, Lalandio, Longolandia, et Falstero, sponte deditis, Selandiae inhiabant iamque eo copias movebant, cum Daniae Rex Suecorum viribus impar pacem, traditis quibusdam territoriis, et duobus insuper equitum, totidemque peditum milibus impetraret. Tenedo Lemnoque renegatorum quorundam opera Turcarum in potestatem redactis, ferociter se illi gerebant, et Veneti quidam captivi Christianam fidem eiurantes, eo violentiae redacti sunt, ut Venetorum Legati domum violenter ingressi, multas in eos calumnias evomere non dubitarent; adeo ut ab ipsis Turcis, insolentiam hanc detestantibus, multi occisi, alii alio modo excruciati, et interfecti sunt. Nuntius eodem tempore, Venetias missus Candiae deditionem, eum tribus aureorum millionibus, senatum poscere non erubuit. Patres hanc conditionem reicientes, Dragomannum hunc aurea tamen catena donatum remiserunt. Turcarum Imperator negatione hac excandescens, intra viginti annorum spatium, nullam de pace mentionem se facturum iuravit. Veneti interea bello intenti, magnam pecuniae vim corradunt, tanto civium ardore, ut nobilis quaedam vidua quingenta florenorum milia in publicos sumptus subministrare non dubitaverit. Haec Venetiis publicam inter laetitiam acta, dum Constantinopolim exundantes aquae totam stagnarent, et Imperator ipse, metu rebellantis Iunioris fratris, Adrianopolim secedere pararet, sed octoginta Turcarum milia, fidem Imperatori servantes, ut in urbe maneret, auctores fuerunt; In Belgio quoque plurimi vici, turgentibus fluviis inundati sunt. At Hotencurtius Marchio, relictis Gallorum partibus, Hispanis se adiunxit. Atrebatensis vero praefectus, Hesdinum, incassum, structis insidiis occupare tentabat. Et Parisiis ortis subito procellis, tonitru et de caelo lapsis ignibus, plurima aedificia tanguntur. Ludovica Bohemiae quondam Regis filia, sub idem tempus, protestantium Religionem eiurata Calietensi coenobio semet inclusit. Londini quidem ex Cromvelii hostibus insidias meditantes, in vincula coniciuntur, et partim supremo supplicio afficiuntur.
Hispani interea ingentem classem
in Indias occidentales mittendam, ornabant. Turcae contra ex rhodo piraticam facientes, plurimas Hispanorum, quin et Gallorum Belgarumque naves, intercipiebant, et magnum captivorum numerum in servitium ducebant. Scombergae Comes Hispanos hoc tempore magno quoque damno affecit. Sed frigore, praeter anni tempestatem, etiamnum horrente, exercitus in Belgium ex Galliis movere parantes detinebantur. Galli tamen Venantio commeatum inferebant; et duas ex Eboracensis ducis legiones, duasque equitum turmas profligaverunt. At Ostendae meditatae insidiae, Tribuno Spindeleto, qui urbem Gallis prodere, receperat, fidem fallente, successu destituuntur, non sine magna Gallorum clade, quorum ingens numerus internecione deletus, et octingenti admodum, cum ipso duce Mariscalco Aumontio capti sunt. A Turcis interim, fit magnus copiarum et navium apparatus, pugnandi tamen copiam, quam Veneti optabant, facere detrectantibus. Eodem tempore Ferrariam Modenae duci tradere, coniurati quidem agitabant, sed coniuratione detecta, Iudaei plurimi supremo supplicio afficiuntur, ipse vero praefectus, huic etiam facinori implicitus, quam commeruerat poenam, hausto veneno antevertit. Hoc anno Varsaviae in Polonia, hora octava matutina tres soles primitus, et deinde quinque visi sunt. Paulo post iris versicolor, inter illos versabatur, interque soles quattuor cruces, non tamen ab omnibus visae sunt: in Pago quodam Galliae, Egaliera dicto, agrestis quidam in horrendum duravit facinus, cui Carolo Suleto nomen. Hic cum inter familiares convivaretur, subito de mensa surgens, uxorem primitus quinque inflictis vulneribus trucidavit. Filium deinde sexdecim annorum iugulavit, Iuniorem graviter sauciavit, infantem in cunis dormientem, sine ulla misericordia, crudeliter interfecit, deinde iniectis domum facibus incendit, seque ipsum intrepide in flammas praecipitem dedit. In Flandria Galli iuxta et Angli Dunkerkam obsidione cingere parabant. Protector. Cromvelius tria optimorum militum milia promittebat; misitque super ea re Legatos ad Galliae Regem. Turennius itaque castra Dunkerkae admovet, cui Ledae marchio urbi praefectus, Gallorum castra perrumpens, nova praesidia intulit. Angli triginta navium classe, Ostendam, Neoportum, quin et Dunkerkae portum observabant. Vinocibergenses, apertis cataractis, et Gallorum castris immissis aquis, quo minus impraesentiarum impetus in urbem fieret in causa fuere. Germani Imperii septemviri, haud parum solliciti, ne Sueci, rebus feliciter in Dania gestis elati, eo audacius Germaniam invaderent, litteras, communi nomine, ad Regem Carolum aliasque ad Brandeburgi electorem excusatorias dedere. At in Polonia, quod in Comitiis transactum erat, propter varias causas, exsecutioni tardius committitur: Sueci nihilominus Bambergam vi invadunt, currusque omnes, pannis, ad Dantiscanos milites, vestitui, missis onustos, praedae dedere, totumque insuper oppidulum depopulantur. Brandeburgi contra Elector, Poloniae, Moscoviae, et Sueciae Res, frustra, componere nisus, Poloniae et Austriacae domui semet adiunxit, exercituque suo lustrato, atque in eo octodecim tam equitum quam peditum milibus inventis, Berlinum novo praesidio, novisque munimentis instruxit. At Muscoviae Dux, qui Nervam liberaverat, et Rigam obsidione cingere decreverat, coeptis defuit, postquam Suecicos in Dania successus intellexerat, quin etiam Sueciae Regis legatum Bielkium, per biennium apud se carceri mancipatum sponte libertati restituit, proprioque carpento, ad Palatinum in quo Imperatoris legati hospitio excipiebantur, splendido cum comitatu misit.
Supra Custrinum urbem, duo exercitus, summo ardore pugnantes in aere visi sunt, aiuntque ingentem flammam
inter utrumque apparuisse, atque ex ea alium exercitum prorupisse. At Poloni et Brandeburgenses Thornae vim inferre meditabantur, dum octo Suecicae naves, militem in Dania etiamnum detentum, et incolas misere vexantem, erexere. Interea Ioannes Austriacus, ut Dunkerkam obsidione liberaret, omnem movebat lapidem; at non parum terroris Hispanis inferebat, quod Marchio Hocincurtius, Gallorum ad Dunkerkam munimenta explorabundus, sclopeti ictu interficeretur. Nihilominus Gallorum castra Hispani adoriuntur, sed tanta fortitudine a Gallis Anglisque repelluntur, ut haud multo pauciores quinque militum milibus, tam capti quam occisi sint. Nec propterea obsessi animum despondebant, donec Ledae Marchio urbi praefectus glande traiectus, et paulo post ex vulnere mortuus, denique continua incendia sededendi ipsis necessitatem imponerent: At Londini Henricus Slinsbeus, eques, et Ioannes Hevetus Theologiae Doctor, ceu coniurationis erga Protectorem convicti condemnantur: ut nimirum cratibus impositi, ex arce Londinensi, ad supplicii locum raperentur, deinde suspenderentur, et nondum mortui solverentur, et corde vivis etiamnum exempto, et igni combusto, in quattuor partes desecarentur. At precibus et intercessione Dominae Elisabethae, Protectoris filiae, supplicia mitigata sunt, adeo ut tantum securi percuterentur. At haud parum Protectorem, omnesque Londini cives terruit; Balaena, ad Grenovicum, in fluvio Thamesi, praeter consuetudinem visa, quod spectaculum raro alias visum, semper tamen sinistri ominis loco habitum est: Monstrum coniunctis viribus a Classiariis nautisque occisum est. In Gallia, propter immensa tributa, plures quam octo agrestium milia arma capessebant, onerum modum flagitantes, quin et publicanos et exactores, qua occidentes, qua male multantes collectasque pecunias deripientes.
Romae, Lusitanorum Classis, ad Tusca litora visa magnam trepidationem incussit, sed metus ipso malo maior erat; hoc tempore; Leopoldus Ignatius Austriacus Hongariae et Bohemiae Rex, Francofurti Romanorum Imperator salutatur, non sien ingenti pompa et pompa et publicis laetitiae testimoniis. Galli iam Gravelingam obsidione premebant, obsessis strenue urbem defendentibus, et eruptionibus hostem non perfunctorie lacerantibus, sed urgentibus Gallis, inintra septem hebdomadarum spatium ad deditionem oppidani compelluntur. Hoc quoque tempore Ioannes Austriacus, Brugarum introitu prohibetur (Flandris in eum haud parum exacerbatis) quin etiam ex eius satellitibus unus sclopeti glande occiditur, et Bucoy Comitis filius, altero brachio vulneratur. Interea Angliae Protector, Classiariorum magnam vim cogebat, ut quam primum viginti bellicas naves ad Fretum Danicum mitteret, quae res magnam suspicionem variis Principibus, et praesertim Hollandis iniciebat. Ex Indiis reduces Naves, de horrendis tempestatibus, quibus habitatae quaedam terrae, undarum vehementia direptae et a suo quasi corpore avulsae erant; et Formosa insula dicta, quoque maximum damnum passa fuerat; deque Cometa in morem Iridis, et minori Iava viso, referebant. Iisdem quoque nuntiis cognitum, in Indiis orientalibus, vehementes surgere motus, quia magno Mogoli (ut vocant) defuncto quattuor eius relicti filii de Imperio digladiabantur. Iunior natu Surattam sui Iuris fecerat, fortique inibi Castello, quadraginta plus minus maioribus tormentis, munito potitus. Tertius vero Regis filius, frater eius, dum alter Surattae haeret, subito arcem per dolum occupat, et centum et quinquaginta tonnis auri (ut vulgo numerant) potitus, haut parum fratribus negotii facessebat. Gravelinga ut diximus (frustra liberationem tentante Austriaco) capta, ingens Flandriam metus pervasit; adeo ut, aggerem Santvordianum prope Ostendam scindere
non dubitarent, et plura quam quindecim iugerum milia aquis inundarent, atque adeo tam amicos quam hostes, depellerent.
Madriti ducis Sessae filius, quia invitis parentibus, puellam nobilem duxerat, Regis iussu in vincula conicitur; puella ipsa Corduae Coenobio includitur, quae inibi conceptum fetum enixa est, in morem Leopardi, atris maculis, per totum corpus notatum. Sueciae Rex, Regni Daniae imbecillitate cognita, novemdecim [Orig: novendecim] militum milia in Selandiam traiecit, ubi Danicos equites, in Suecorum adventum excubantes, arripuerunt. et profligaverunt, et ingentem Hafniensibus trepidationem iniecerunt. Ipse deinde se castris, iam Hafniam obsidentibus, et aliquoties ab obsessis, facta eruptione, damno affectis, intulit. Sed desperata metropolis expugnatione, Croneburgum castrum oppugnare statuit, ut eo in potestatem suam redacto, freti Imperium acquireret; elsenorianis denique accolis, magnam commeatus vim, intra duorum dierum spatium, exercitui suppeditari, imperavit, nisi incendio exitio dari mallent. Norvegiae interim prorex, coactis ad arma popularibus, illud Regnum praesidio firmavit, missisque duobus navigiis milite confertis, Drunthemo Suecos expulit. Turcae interea magnum Transilvaniae exercitum immissit, qui obvia quaeque depopulatus, quadraginta admodum homines in servitium abduxit. Ragotsius, corrasis viginti militum milibus Turcarum ferociae obnititur, et misso ad Pontificem Franciscani ordinis Monacho, auxilium adversus infideles imploravit. Brandeburgensis, Imperatoris, et Poloniae Regis exercitus triginta milibus militum numerosi, Brandeburgensi duce, Holsatiam versus, coniunctis viribus movere, huius expeditionis causa, passim editis scriptis divulgata. Sueci autem, iis partibus castra metati, audito illorum adventu, relictis castris, omnique pabulo, et frumento, quo confoederatos commeatu fraudarent, incenso alio se proripuerunt. Rex interea Croneburgum acriter premebat, et assiduis tormentorum ictibus graviter dilacerabat. Praefectus eius arcis non minus strenue se defendebat, donec suffosso cuniculis vallo, et praesidiariis, ad nimiam paucitatem redactis, deditionem facere, compelleretur: quo successu Sueci, mirun. in modum elati, toti Daniae Regno, haud dubio inhiabant, eoque parto, toti orbi se legem imposituros, insolenter satis iactabant. In Anglia interea, Protector Cromvelius, febri tertiana, in palatio suo exstinctus est: inventi post obitum eius Codicilli, filium eius seniorem natu Richardum successorem patri declarabant, qui etiam paulo post, Magnae Britanniae Protector palam salutatus et proclamatus est. At Turennius Iperam in Flandria obsidione premens, brevi urbem sui iuris fecit. Sed Leodii nonnulli scelerati, qui urbem a quattuor partibus incendere conabantur suspendio enecti sunt: Hafnia interum strenue adversus Suecos se tuebatur, factisque tribus eruptionibus, plures quam octingenti Sueci, internecione deleti sunt. ignita tela, quae Sueci copiose, et pene sine intermissione, in urbem eiaculabantur, nullum aut exiguum detrimentum adferebant. Quin etiam navem bellicam viginti tribus tormentis munitam, trecentis militibus, multaque praeda onustam intercepere Dani. Hollandi quoque, ne suis sociorumque rebus deesse viderentur, classem 40. navium, exceptis incendiariis navigiis, ornabant quattuor militum milia, duce Picklero, Schenkianae arcis praefecto, ei imponebant, atque adeo maris bellique fortunae committebant. Sueci hac re comperta, omnem vim, expugnandae urbi, ante Hollandorum adventum experiri certi, Iacobo Gardio, tormenti ictu interfecto, et Comite de Sultsbach, Holsatia per Polonos exuto, mutato consilio, Amackium vi invasere.
Hoc comperto Dani, Sumbuium incenderunt,
ut Christianoportui nimis vicinum. Rex ipse, cum audiret Sueciae Regem, cum Generali Vrangelio, et Comite de Sultsbach, in insula Amachio esse, protinus armatus equum conscendit, et cum quadringentis nobilibus Danis, eo se contulit; alia manu subsidio retenta. Magno adeo ardore hostem adortus, ex Suecis quadringentos et quindecim prostravit, ceteri cum Comite Sultsbach, elapsi sunt, Rex ipse Sueciae vix evasit. Post haec tubicinem Hafniam misit, qui contumeliose remissus est. Obdamius Hollandorum Archithalassus paulo post Suecorum classem arripuit. Wittius subpraefectus duabus glandibus vulneratus in genua prolapsus, gladium quamdiu potuit vibrabat, navi eius iam subsidente, et iussus a duobus sclopetariis, ensem deponere, quem tam diu pro patria sua gesserat, gregario militi tradere recusavit. Tandem a Suecico praefecto in fidem receptus, in ipsa cymba paulo post mortuus est. Vrangelius iunior, ad latus Obdamii cum navi sua aquis haustus est, vitam ab hoste recipere, iam undis innatans, pernegavit, atque adeo gloriosam mortem indecorae vitae praetulit: aliae eodem modo naves suppressae sunt. Victoria Hollandi potiuntur, et Sueci, amissis tredecim navibus, et duobus milibus et bis centum classiariis, quandringentisque et quinquaginta captis, victoribus liberum mare reliquerunt. Turcicum imperium hoc tempore intestinis motibus agitabatur. Hassam Bassa Aleppiensis, cum Asiaticis imperatori bellum intulit, eiusque exercitum profligavit, ipsius imperatoris filio, qui clam patrem, a matre Aleppi educabatur, strenue rem gerente, et patri obnitente imperium aut servitium se velle armis parere, iactare solito.
Hispani sub hoc tempus, Lusitanos Bagados obsidione prementes, corraso exercitu, duce Ludovico de Haro, profligarunt, magnaque praeda potiuntur, et Victoriae insistentes Elvas obsidione cingunt. Brandeburgensis elector interea Gotdorpium oppugnat, et, cum Holsatiae Dux illam urbem dedere, si sua potiri supellectili liceret, reciperet, in eam conditionem itum est. Curlandiae Dux, cui Brandeburgi soror desponsata fuerat, hoc tempore, per praefectum Douglas, cum uxore, Rigam versus, in captivitatem ducitur, quamvis [Orig: quanvis] pridie suam et civium securitatem pactus erat. Sed Douglas, nulla pacti habita ratione, praetiosam ducis supellectilem, magnamque argenti vim, immisso milite, nocte proxima depraedatur, civesque hostili more modoque violenter tractavit. Bornholmia sub hoc tempus Daniae Regi, per incolas qui Suecorum praesidium partim trucidaverant, partim in vincula coniecerant traditur. At Poloni qui Suecos Holsatia exuerant, eosdem ex Daniae insulis eicere, mirum in modum ardebant; immo morae impatientes, nonnulli equis tranare fretum tentabant, sed undis, procellis, turgentibus maximam partem hausti sunt. Sed postea, Danorum et Batavorum opera, frustra Suecis obnitentibus Alfenum in insulam traducti, Suecos adoriuntur, qui horum viribus impares, clam noctu, conscensis aliquot Suecis navibus aufugiunt. Mille equi, multusque commeatus, et viginti maiora tormenta Polonis, Caesareis, et Brandeburgensibus praedae fuere, qui paulo post, et Nordenburgum expugnaverunt. Thorna quoque, sex integris mensibus obsessa per deditionem Polonis traditur. At Angli pacis mediationem inter Suecos Danosque obtendentes, octodecim navium classem in Daniam, Duce Ascuo miserunt, quae diu hibernis Aquilonibus iactata, principio insequentis anni eo appulsa est. In Flandria et Brabantia, Hispanorum militum insolentia, percrebuit. Alostae duo centuriones, et septendecim milites gregarii, a civibus militis iniurias non ferentibus, quin etiam Teneromundae plures, interficiuntur. Austriacus quoque Caracenae marchione provinciam ad tempus tradere iussus, a Rege in Hispaniam accersitur,
sub finem huius anni, aggeribus glaciei impetu ruptis, plures quam quinquaginta pagi in Hollandia inundantur. Hoc anno Mortui sunt Olivarius Cromvelius Britanniae Protector. Regis Hungariae frater Ludovicus Iosephus, quinetiam Silvae-ducis Praefectus Vinobergius dictus, strenuus et spectatae fidei miles. richardus Angliae Protector, Patri in Regimine, sed haudquaquam in experientia et industria successor Regni bellique. Ministris indignationis causam praebuit, sub hoc tempus Sueci. paratis ex asseribus pontibus Langelandiam, per glaciem invadere tentabant; sed agrestes et praesidio positus miles, tormentorum ictibus pontes lacerantes, fortiter Suecorum conatus impedierunt, et relictis septuaginta admodum mortuis, receptui canere eos coegerunt. Iidem tamen, novo impetu, Insulam Menu, tribus milites milibus aggressi, pari modo, cum iactura et clade repelluntur. Bornholmia, quoque rursus se Daniae Coronae subiecit. At in Hispania, nato altero Principe [(transcriber); sic: Principae] Thomaso Carolo, Austriaco, summa exsultabatur laetitia; haec vero haut parum temperatur, cum Elvas, ab Hispanus, hactenus, obsidione pressa, per Lusitanos liberetur, et Hispanorum exercitus foede profligetur, captivis ter mille et mortuis quattuor mille et quingentis desideratis, ipsoque summo praeserto Ludovico de Haro, victorum manus vix elapso, in Templo quodam, in dioecesi Noviodunensi, arca, multis ornamentis et quindecim florenorum milibus conferta, antea iuxta columnam [(transcriber); sic: colomnam] , per praecedentem sacerdotem, inibi, terra condita iam eruitur, et multis spectantibus aperitur, sed pestifero halitu, inde erumpente, omnes qui proxime steterant, intra bis viginti quattuor horarum spatium mortui sunt. Interea Richardus Protector novo titulo supremae Potestatis in Anglia. Scoti et Hibernia insignitur; huic autem contigit fere, quod aiunt, Tolluntur in altum, ut Lapsu graviore ruant.
Rex Sueciae, iam mari infeliciter rebus gestis, fortunam suam, in Hafniam per glaciem tentare statuit. Indutis ergo indusiis, albisque pileis militibus, quo minus a nivibus distinguerentur, ex tribus locis urbem adoritur, sed ab Hollandis et Danis praesidiariis, quinque hominum milibus, atque inter eos Comite Lewenhooft, et Gangelio Tribuno amissis, haud minus fortiter repelluntur. Gangelius, qui urbem prior aggredi, receperat, certam sibi plateam praedae, atque praecipue duas nobiles filias, in ea habitantes, a Rege impetraverat, sed sorte evenit, quod in vallo occisus, et in eandem plateam delatus, ipsis filiabus ipse, quin etiam, scripta commissa sinu excidentia, spectaculo fuerunt. Extrema quoque [(transcriber); sic: queque] tentare, ut urbem expugnaret, Regem statuisse aiunt, et Vrangelio refraganti vehementer excanduisse, quin etiam Tribunum quendam, urbem illam vi capi posse negantem trucidisse. A Danorum parte non plures quam septem aut octo occisi sunt. In Hollandia interea, adornandae classi, Duce Rutero tria militum milia, sub Killegraeo tribuno in Daniam vecturae, omni cura incumbitur, dum in gallia, paci inter illud et Hispaniarum Regnum sanciendae, ardenter invigilatur, Poloni, dum Comitiis suis student, a Russis, prope Vaelstadium invaduntur, et Cosacci at Tartari Russos ea virtute exceperunt, ut ad quindecim milia eorum desiderata sint. Sueci interea Dirsaviam occupant; sed ad Moringham, a Brandeburgicis, in fugam vertuntur, et praeter mortuorum magnum numerum, quingenti Sueci capti sunt: oppidulum Nigro-marchium dictum, exceptis duobus Templis, curia, et paucis vilibus aedificiis, flammis totum consumitur, quintum oppidum, quod intra paucos annos, in iis partibus flammis eversum. Suecorum interea, in Fredericoda praesidium, rerum inopia defatigatum et Brandeburgicorum metuens impetum, incensam et vastatam urbem deseruit, et Brandeburgicis nil nisi rudera
reliquit. Danorum Vice-Ammirallius Heldius, cum quattuordecim navibus plus minus, vela faciens, sub Langelandiam insulam octo Suecorum myoparones in anchoris commorantes offendit. Sueci concisis Camelis in fugam se coniecerunt; sublegati (Schout by Nacht vocant) Suecici navis, quadraginta quattuor tormentis munita, in litora compellitur. Heldius aliam navim, quinquaginta tormentis metuendam, adoritur, et expugnat, reliquae fuga elapsae sunt. Sub hoc tempus, anglorum Classis quadraginta navium, octies mille sexcentos et octoginta duos viros; mille octingenta et tredecim tormenta vehens in Fretum Danicum appulit. Hoc factum est, dum Donglassius Livoniae nobiles opprimere niteretur, sed hi fuga elapsi: at Libavia urbs Suecorum in manus pervenit. Praetorius Suecis inter Bremervurdae praesidiarios antea militans, et iam satis iniuriose hac eadem arce captivus, Dani castrum tradere, dudum meditabatur, sed dolis mature detectis, qui ei a secretis erat, ex desperatione in subiectam fossam se praecipitem dedit, et suffocatus est. Praetorius ipse, per tormenta interrogatus, et facinus confessus, securi percutitur. In ditione Mekelenburgica, oppidulum Sterberga, et Anclamium flammis consumuntur, vetus incolis, orituri belli, praesagium. Interim in Hollandia novo studio, nova in Daniam mittenda ornatur classis, frustra contra nitentibus Gallis. At Turcae Norvegiae navigationem vehementer infestabant. Appulsa in Hispaniam ex Indiis, immensis divitiis, onerata Classis, Hispanorum animos haud parum extulit, mirum ni paulo post, insequenti, inter Hispanos Gallosque paci causam dederit. Quae passim divulgata, diversis animorum motibus excipitur. In Anglia Richardus Protector, iam male audire coepit, et Rivosilvius, alias Fleedwood, longe aptior ad Regimen habebatur, quapropter hic ab exercitu imperator salutatur, missique sunt ad Protectorem, qui hanc electionem ab eo ratam haberi, peterent: Hic plurima nequiquam de illata iniuria questus, tandem quod erat actum confirmavit. Nec his contenti coniuratores, Cromvelii Patris sigillum frangunt, et sigillum anni 1651. ei substituunt, ratumque est eiusdem munus Protectorale successorisque electionem iniusta et illegitima esse; inque hanc sententiam pedibus itum est, ut ambo eius filii, Richardus, et Henricus, ille protectoratu, hic Hiberniae praefectura removerentur. Atque adeo uterque loco motus est. Stadae interea octingentae, et quattuor domus incendio absumptae, praeter quattuor templa diversas turres, Thermas, cellas, aliaque tam publica quam privata aedificia. Comes Koningsmarck, Comes de Dona, aliique divites, fortunarum suarum maximam partem, hoc incendio, iacturam fecere. In Normandia quoque, mense Maio, suborta horribili tempestate, gravis adeo grandinis decidit imber, ut infinita animalia eo occisa sint, grandini permixti carbones, octo admodum dolia impleverunt. Fleedwood, iam ab omnium principum et rerum publicarum legatis, exercitus imperator salutatur. At Parliamentum, post longas hinc et inde controversias, ut talis Regiminis forma in Anglia institueretur, quali Venetorum, et belgarum res publicae gubernantur, confirmavit. Dominus itaque Stelius, et Corbetius in Hiberniam mittuntur, ut Regnum illud, rei publicae in morem dirigerent. Sed anno vix elapso, hi ab aliis, iterum loco moti sunt. Atque adeo fluctuans Anglorum res, iustam regiminis formam circumspiciebat.
Breslavia, ab incendio, hoc tempore gravia passa est detrimenta, multis tam publicis, quam privatis absumptis aedificiis hominibusque. At Francofurti, institor quidam Iudaeum quendam, qui argenti mutandi causa in cellam eius veniebat, iugulavit. Et Viennae famulus quidam (eodem loco, quo ante annum civis
quidam uxorem trucidaverat) hospitae suae ancillam voluptatibus eius obsequi detrectantem glande immissa, et duobus sicae ictibus, miserum in modum interfecit. Percussor vero captus, supermo supplicio affectus est. Mense Iunio Vice-Ammirallio Rutero duce, Classis Hollandica, in fretum Danicum (Sondum vocant) appulit, seque Archithalasso Obdamio, et Danico Ammirallio Bilkensternio adiunxit, adeo ut classes coniunctae octoginta tres bellicas, et quattuor incendiarias, naves comprehenderent. Anglica eo tempore sub Venam insulam et suecica ad Landtskroon stabant. Interea Gallici, Hollandici, et Anglici legati, inter utrumque Septentrionalem Regem, pacem concipere satagebant [(transcriber); sic: sategebant] ; quodque Hagae comitis proiectum erat utrique probare nitebantur, sed frustra. Armistitium tamen inter partes, antea concessum, iam prolongatum est. Sueci, tamen intra destinatum tempus, cum quindecim navibus, Hafniae in conspectu se posuere. Vrangelius deinde Naskoviam urbem, iam quintam septimanam, obsidione premens, Corvero praefecto oppidum strenue defendente, a maris parte tandem urbem invasit. Contra septuaginta Lubecensium naves, commeatu onustae, Hafniam appellunt, quo illa iactura nonnihil reparata videbatur. Centurio Eggerich, quo minus Sueci, ultra Visurgim castra ponerent, in causa fuit, qui relictis navibus, sex maioribus tormentis, aliisque impedimentis, in fugam vertuntur. Russorum sub idem tempus, exercitus, ad Halfam, a Tartarico praefecto Karasbey, qui se Cosaccis adiunxerant profligatur, adeo ut pauci admodum evaderent. Sielka Copiarum Russicarum Dux captus in vincula contumeliose conicitur. Captivi duces omnes a Tartaris in servitutem abducuntur. Sed Sielka, a Chamo Tartariae interfectus est. Ex insulis Aegaei maris, hoc tempore, per Venetias referebatur, tres submersas urbes Littachiam, Katastarium, et Guirikariam, per duos dies continuos apparuisse, adeo ut ipsa moenia, arbores ruinaeque, sed (quod maximum stuporem adferebat) cruore conspersa conspicerentur. Turcae, hoc tempore, qua vi qua dolo, Dalmatiae quaedam oppida, intercipere tentabant, sed omnis eorum, tam contra Clissam et Zebenicum, quam contra Spalatrum machinata vis, in fumum evanuit. Et insuper a Comite Isdruensi, Venetis militante in fugam vertuntur, magnaque praeda paritur. Veneficae mulieres, Romae detestanda facinora perpetrabant; harum nonnullae adulterio alligatae suos ipsarum maritos, propinato veneno e medio sustulerant, quarum quinque, in Campo Florae, suspendio enectae sunt. Pontifex, ne latius malum serperet, acerrimis edictis, veneficia qualiacumque prohibuit. In Flandria, hoc tempore, ab agrestibus tumultuatum est: Divi Venandi Fani praefectis, salvumconductum Flandris (qua de causa incertum) denegabat. missoque militum globo Kasselii in nundinas, omnes institores, qui sine licentia, merces exponebant, intercipere iussit. Flandri itaque agrestes, hanc iniuriam non ferentes, raptis armis, plerosque militum opprimunt. Sed praefectus, minorum oppidorum et villarum magistratus quosdam, in carcerem coniciens, illatae militibus suis cladi, extorta captis pecunia abunde satisfecisse, sibi videbatur. Octo naves, ex Orientalibus Indiis reduces, in Hollandiam multas divites merces conferebant, sed mercibus nuntium meliorem. Batavorum nimirum Myoparones, portum Goensem observantes, quattuor Lusitanicas naves feliciter adortas, et postremo, ex maximis Galionibus, unam incendisse, septuaginta classiariis, ab Hollandis mari extractis, ceteris undis haustis. Deinde duo Lusitano munimenta, in continenti, expugnasse. Memorabatur quoque Gonium, iusto exercitu Iaffanapatuam urbem, post unius mensis obsidionem expugnasse; atque adeo lusitanos, tota Ceilonio insula Cinnamomi feracissima, expulisse.
At Iavani solita sua malitia duas Hollandorum celoces expugnaverant. Et classiarios, crudeliter multaverant. Unum ex maximis Iaponiae oppidis, incendio conflagraverat, cui restaurando, Imperator ipsius insulae, quadringenta florenorum milia, contribuisse dicebatur. Imperatoris Romanorum exercitus hoc tempore, Pomeraniam hostili more invadens, quo Suecos ex Dania pelliceret. Magnum terrorem toti Imperio, novum bellum metuenti incussit.
Hagae comitis interea, instante Gallico legato, armistitium in Dania prolongabatur. Mascavia tamen a Suecis expugnatur, et Curlandiae Dux cum uxore, Riga Nervam versus, quia Sueci in Livonia, pro arbitratu, rem gerentes, praesentem Ducem suspectabant, deducitur. Imperatoris exercitus decem millium peditum et quattuor equitum, Vartam traiecit. Dum Dani in Norvegia Suecis magnum negotium facesserent, in Sueciam usque excurrerent, Drunthemium, et Castellum quattuor praesidiariorum milibus liberarent. Adolphus contra Sueciae Regis frater, in borussia rem gerens, Dantiscanis magnam argenti summam imperabat, ni parerent, circumiecta omnia incendio delere minitans. Et quamvis Dantiscanorum magistratus satis civiliter responderis, diversis tamen locis ignem iniecit. Decem, aut duodecim Dantiscanorum sclopetarii, hostilem exercitum eminus sequentes, in paludem inciderunt, omnesque interficiuntur, uno excepto, qui toto corpore laceratus tantum non mortuus relinquebatur. In Anglia interea Regium Imperium multi spirabant. Nobiles, multique ecclesiarum ministri, palam, Regem Carolum secundum proclamabant. Parliamentum ipsum inopina re turbatum, quo se verteret nescire videbatur, tandem ex ardentioribus quosdam captos in vincula coniecit. Farfaxius ipse causam agere, et quietem polliceri adigitur. Maria Havarda, Ernesti Berckiae Comitis filia, quae clam cum Carolo Stuarto egisse insimulabatur, sub vesperam in Arcem Londinensem rapitur; sed Lambertus tribunus corrasis septem admodum militum milibus, Regiorum quattuor milia in fugam vertit. Proceres multi in carcerem truduntur. Darbaeus Comes et Georgius Boot; qui mutato habitu effugere conabantur, cogniti et capti sunt. Interim in Barbatis insulis Americae, multa aedificia exorto incendio consumuntur, et tres Anglicae naves eo vela facientes, a totidem Turcis mi oparonibus arripiuntur, et post ancipitem pugnam, partim suppressae, partim Algeriam versus ducuntur. Polonorum interea Dux Lubomircius, vi oppidum Graudens intercepit. Praefectus Suecius Pucherus, qui crudelem in modum, in cives deditionem flagitantes, saevierat, urbemque quadringentorum militum praesidio, frustra defendebat, in Arcem se coniecit, ex qua brevi post extractus, et in vincula coniectus est. Miles obvia quaeque diripuit, trucidavitque, Lubomircio frustra obnitente, et urbis casum miserante. Praesidium Suecicum Dirsaviae, parem violentiam metuens sponte sua urbem deseruit. Dantiscani quoque mille et quingenti numero, duce Winthero; munimentum Suecicorum magnum Warderum dictum, duoque insuper alia castra invadunt. In Curlandia etiam Sueci magnam cladem passi sunt, et Poloni Goldingam urbem, deditione in potestatem suam redegerunt, sed victores, Suecorum nupera iniuria exacerbati, pactis non stetere, sed in conspectu urbis etiamnum, praefectum Sponum, cum mille et quingentis militibus crudeliter interfecerunt. Eodem impetu Mindavium, et Libavium capiuntur, et Arx Goldingensis orto subito incendio solo aequatur. Ragotzius interea Turcis omnibus modis obnitebatur, et imposito ab iis Domino Barczaeo imperium extorsit, ipsum, a Dunensi praesidio sibi traditum, in vincula coniecit, totamque Transilvaniam in potestatem
suam redegit. Hoc male habuit Turcicum Imperatorem, qui misso ingenti exercitu, Ragotzium in ordinem redigere satagebat, at ipse, tantis impar viribus, ex Hungaria auxilium petiit. Sub hoc tempus Venetia horrenda tempestate concutitur. Tonitru fulminibusque mixtae procellae, divae Virginis fanum disrupere, et alia multa tam publica quam privata aedificia, mirum in modum evertere, nec multo post Budovicium oppidum, noctu fulmine incenditur, multaque aedificia, et plurimi homines, quia per noctem tutius grassabatur malum, perduntur. Elector Brandeburgensis, suum cum Imperatoris copiis, iunctum exercitum, ex Holsatia in Pomeraniam ducebat, et primo adventu Tribseium, Anklamum, Demminium aliaque minora oppida in potestatem suam redegit. Urbem Grypswaldiam, frustra oppugnavit, sed assiduo tormentorum fulmine incendit. Imperatorii Wolinium expugnaverunt, et sexdecim maiora tormenta lucrati sunt. Stettinoque castra admoverunt. Hafnienses Belgicum praesidium intromittere detrectaverunt, suam se urbem tueri posse, iactantes; horum tamen auxilio se servatos esse, immemores. Subortis denuo procellis Batavorum res, haud leviter affligitur, variae ipsorum naves, variis partibus, qua mari hauriuntur, qua scopulis alliduntur, Capitaneus Waterdrincker Gadibus in patriam redux, navem multis divitiis, insignique equo, Principi Auriaco, ab Hispaniarum Rege dono dato, onustam, quasi in conspectu Selandiae amisit.
Antverpiae hoc tempore propter Veredariorum ius, gravis exoritur seditio. Cives arreptis armis consulis ab Halmale domum diripiunt, eiusque in platea carpentum dilacerant, et latius serpsisset malum, nisi Marchio de Caracena, missis ad urbem, septem aut octo militum milibus, civium insolentiam compescuisset, et re demum composita, nec non quattuor ex antesignanis suspendio enectis, omne mali periculum sustulisset, et pristinam urbi quietem introduxisset. Londini Exercitus ductores assiduae conveniebant, scriptaque de missione et libertate impetranda, de stipendiis persolvendis, praemiisque benemeritis exhibendis, tradebant, quibus humaniter a Parliamento responsum est. Quod insuper quidquid a Protectore inde ab anno millesimo sexcentesimo quinquagesimo tertio, usque ad millesimum sexcentesimum quinquagesimum nonum actum et transactum erat, abolitum ivit. Alios quoque Tribunos Ductoresque, quos inter Tribunus Lambertus Doesburgius, Berius aliique plures quam trecenti, novam petitionem exhibentes, exautoravit. Septem Commissarii exercitui praeficiuntur, atque adeo ipse Fleedwood, Legati nomine universis praepositus copiis, loco movetur. Tribunus Lambertus, se inter septem Commissarios non numerari, aegre ferens, Albam Aulam, divi Iacobi fanum, Sommersetense palatium, omnesque praecipuas vias, imposito milite sibi communivit. Deinde pedes, aliquot stipatus militibus Westmonasterium versus contendit. Sed Tribunus Morleus introitu ipsum prohibuit, et parum res a pugna, tumultuque aberat, sed auctoritate senatus, Uterque arma ponere iubetur, et Lambertus, inter septem Commissarios ductus, conquievit. In Norvegia Bielkius Danorum Dux, aliquot castella Suecis eripiebat, resque horum in iis partibus haud parum turbabat. Interea in Holsatia quinquies mille et ducenti Danici equites quater mille et sexcenti admodum pedites, et tria Belgarum militum milia, in Funiam traiecturi, navem conscendebant. Poloni Germanique in continente hostem observare iubentur, sed hi paulo post Generalis Eberstenii industria, ex Iulia in Funiam, quoque transvehuntur.
Classis Hollandorum, quoque feliciter Neoburgum in Funia appulit. Hae copiae exscensionem facturae Danos pedites praemittebant. Belgae duce Killegraeo subsequuntur, Buatus Nobilis Gallus,
postea nobis memorandus, inter assiduos Suecorum ictus, primus pectore tenus per undas, terram versus vadavit, aliis intrepide sequentibus, qua audacia Sueci perterriti, deserto litore, sine ordine in urbem irrumpunt. Paucis post diebus Sueci unitis denuo viribus, ad Neoburguni in acie stabant; quibus Eberstenius, quadringentos equites, et aliquot Polonos immittebat, sed hi a Suecis repelluntur; iamque universae Danorum copiae impressionem in hostem, eodem Eberstenio Duce faciebant, Sueci autem intrepide resistentes, Danos terga vertere adegerunt, actumque esset de hisce copiis, nisi a Generali Scackio fuissent restituti. Sueci tamen, turbatis iam Germanis Danisque acriter inhaerebant: At Belgarum copiae, Killegraeo et Meterano ducibus, aciem movere, summoque ardore impetum in Suecos facere, et eos post anceps proelium in fugam vertere. Reliquae copiae antea dispersae, iamque rursus counitae, iam partae victoriae colophonem imponunt. Duo lectorum militum milia a Polonis trucidantur. Palatinus Sultsbach et Mariscalcus Steenbock, per silvas, vix elapsi, conscenso lembo, per mare aufugiunt. Interea Hollandorum et Danorum classes, Rutero et Bielkio ducibus, quam proxime possunt, ad urbem Neoburgum anchoras eiciunt, et continuo tormentorum fulmine, oppidum quatere incipiunt, donec emisso Tubicine Sueci se dederint, tribus equitum milibus Danorum et Germanorum copiis succenturiatur, captivi reliqui inter nationes dividuntur. Dani captivos suos Geluckstadium, Brandeburgenses suos Berlinum, Hollandi, fide accepta, Hamburgum suos mittebant, sed Poloni, ne mali corvi malum ovum, mature suos mactaverant captivos. Haud umquam maior Danis, in Suecos parta victoria fuit. Neokopingii pueri matresque horrendo eiulatu, omnia miscebant, maritorum patrumque iacturam lamentantes. Quin etiam Rex ipse, huius cladis accepto nuntio, adeo turbabatur, ut postea numquam laetari visus sit. Stettinum contra hactenus ab Imperatoriis obsessum, propter humidam et pluviam aestatem, obsidione liberatur, postquam Vrangelius, cum sexcentis militibus per hostilia castra penetraverit, et praeter alios captivos, viginti et septem ductores in urbem conduxerit. Inter Polonos et Suecos, ad Dantiscum, in Coenobio Olivario, iam denuo de pace agi coeptum. Sed meliori successu, de matrimonio inter Galliarum regem Ludovicum decimum quartum, et Hispaniae Regis Seniorem filiam, et pace inter utrumque Regnum ad divi Ioannis Lucii fanum agebatur. Cui actioni Dux Lotharingiae Carolus, ex captivitate demissus, quoque interfuit. Rebus inter partes compositis, et mutuo confirmatis signatisque publica laetitiae signa per utriusque Regis Regna edebantur. Haec autem gaudia, secundi Hispaniarum Regis filii, ex convulsionibus mortui; obitu, haud parum turbantur. Sed prodigii loco habebatur, ad Baionae littora ingens balaena, post quatridui venationem, capta et interfecta, eodem die quo pacis instrumenta, signabantur. Quod tanto maiorem stuporem intulit, quia ante aliquot menses dicterium percrebuerat, tunc pacem sancitum iri, quando iis partibus Balaena caperetur: res nimirum insolita, quo pacis difficultas demonstraretur, in dicterium abiit. At haec pacis conclusio Sueciae Regem admodum male habuit, quin etiam Anglos, se exclusos aegre ferentes, qui interea Burburgum, et Mardicium demoliebantur, omniaque in de tormenta, et bello necessaria Dunkerkam versus deferebant. Interim Londini, aliisque Angliae oppidis liberum (ut vocant) Parliamentum petebatur.
Monckius, Tribunus Morganus idem spirabant Lambertus Tribunus in Scotiam copias movet Monckium in ordinem redacturus, sed hic re praevisa, maioribus oppositis viribus, Anglicum exercitum, in Ducatu Eboracensi, detinuit et
dissipavit, adeo ut Lambertus amisso exercitu, aegris oculis, Monckium in Angliam moventem prosequi necesse haberet. Londinenses, appropinquante Monckio audaciores iam manifestius instare, libera comitia petere, frendente nequiquam Fleed-Wotio. Conscribitur ergo, in tricesimum Ianuarii diem Parliamentum. At Archangeli monetae adulterator, crudeli afficitur supplicio, cui aurum, argentum et stannum liquefacta iacenti per os infundebantur, quae exustis cervicis inferioribus partibus, post quattuor horarum horrendum cruciatum, miserum miseranda morte enecabant. Sub finem huius anni Constantius Vaivoda, in Vallachia a Tartaris magna clade afficitur, adeo ut, ex viginti bellatorum milibus, vix trecenti elapsi sint. Ganus Ragotzii praefectus, Vallachis suppetias iturus penitus profligatur, atque adeo Transilvania bellatoribus pene orbatur. Muscoviae quoque dux octo Russorum milibus, arcem Grodno expugnavit, Sabluoro incendit, cui Zarnecius obviam sed sero mittitur. Nicolaus Dankerts, munimento (quod Thooft vocatur) apud Dantiscum praefectus, continuo missilium imbre, ad deditionem adigitur, adeo ut Visula demum aperto, Dantiscani sua frui libertate viderentur, praecipue postquam Insulam Usedomum Suecis extorserant. Hafnienses quoque Fredericoburgi Suecici Regis equos, ex suis stabulis abigebant. Mortui sunt hoc anno Abel Servient Gallici Regni minister, vir Regio ministerio Monasterii, Francofurti, Hagae comitis, Ultraiecti, et per universam galliam, summa cum laude perfunctus. Princeps Ferdinandus, Francisci Lotharingiae ducis maior natu filius, ex calculo defunctus. Venetorum Dux Pesarus quoque, summo sui relicto, apud populares desiderio, e medio sublatus est, vir omnibus, propter pietatem, et in Patriam amorem, aeque carus et acceptus. Cui in Principatu Contarinus sufficitur. Polonici exercitus Generalis praefectus, Comorofkius colica passione exstinctus est, vir strenuus, et de Rege patriaque egregie meritus. In Anglia praeses Bradshavius, extremum obiit diem, primus qui in Carolum primum magnae Britanniae Regem extremum supplicium decrevit.
Principio huius anni Mittaviae Arcem in Curlandia Polubincius Poloniae Dux, post aliquot dierum obsidionem, et strenuam Weyeri Sueciae Regis nomine Castello praefecti, defensionem, deditione in potestatem suam redegit, interea Borussia aliaque Poloniae Regni territoria gravi fame et annonae inopia affligebantur, adeo ut equorum, canum, felium, glirium carnes, magno pretio [(transcriber); sic: praetio] venirent. Immo mulier quaedam in Pago Catzenao partum suum mactaret, quod prodigium a Suecico ductore visum, et Generali narratum est. Sub hoc tempus Florentiae ingens incendium, incerta causa, ortum, plurima palatia et pulcherrimam venustissimae urbis partem deformavit, at Carolus Gustavus, Sueciae Rex, post res suas in Dania parum prospere gestas, semper dubiae valitudinis, tandem lenta febri et postea violenta correptus, vicesima tertia Februarii die extremum obiit diem. Princeps multis egregiis animi et corporis dotibus insignis. Mors huius Principis variis animorum motibus excipitur, et regnorum et rerum publicarum conditiones haud parum, per Christianum orbem invertit; cum essent, qui turbulento huius Regis ingenio, ad propriam ambitionem turpiter abuterentur. Paulo ante Aureliae Dux blaesis, quoque vitae finem imposuit. Nec tamen eo minus, nuptiarum Regis cum Hispaniarum Regis filia sollemnia urgebantur. Condeus Princeps, sancitae pacis beneficiis usurus, ex Belgiis in Gallias quoque rediit, et a fratre Contaeo Principe, Cardinali Mazarino, quin et ipso Rege, omnibus amoris et benevolentiae signis excipitur. Rex itaque hostibus et inimicis sibi conciliatis, subditis, parum obsequentibus vim meditabatur.
Massiliensibus itaque, qui antea Regis ministros male multaverant, eiusque mandata susque deque fecerant, litteras discerpserant, multasque alias Regi iniurias intulerant, extrema mala laesa maiestas inferre minabatur. Mercoeriae Dux Regis iussu, octo intra urbem patibula, erigi curavit, cives armis, et consules ornamentis exuit, seditiosos quosque in vincula coniecit. Cives ipsi Regi addictiores, quo minus Regi milites urbem ingrederentur, haud quaquam impediebant, atque adeo septendecim cohortes, expansis signis oppidum intrabant. quattuor consules actutum in carcerem coniciuntur, alii totidem eorum in locum sufficiuntur. postquam autem intenta supplicia, arx civitati imposita, privilegia adempta, mulcta imperata, et novam Regi sacramentum data sunt, privilegiorum Codex urbi redditur, et denuo a Rege confirmatur. Consules ex civibus, nobilibus munere prohibitis, eliguntur; Regia denique porta, et moenia deiecta restaurantur. Nec hisce contentus Rex, urbem Arausionensem in potestatem suam redigere conatus est. Datis ad Principem dotariam, matremque Arausionensis Principis, litteris quibus factum excusabat Regnique sui securitatem praetendebat, urbi castra admovit, et brevi deditione in potestatem suam redegit. Arcem edito monti impositam moenibus nudavit, ceterum principatus titulum Principi servavit, cum promissione restituendi, quando iunior Princeps ad maturam aetatem pervenisset, aut Brandeburgensi electrici, si ante maturitatem Princeps obiret. Comiti de Dona, propter damna et quos fecisset sumptus bis centum Florenorum milia numerata sunt, et urbis (sine auctoritate tamen) praefectura continuata. Hisce et aliis sancitis conditionibus, Regis copiae urbem occuparunt. Supra Romam, hoc tempore novum sidus apparuit, novo et insolito splendore; Astrologi bellum ecclesiae Romanae hoc, portendi divulgarunt. At Mantuae Angelus Tarachius duci a secretis, et nuper acceptissimus, postea vero, infidelitatis, et variae fraudis convictus, iam publice securi percutitur, aliosque scelerum suorum socios, extremo supplicio sacrandos, prodidit. turcae hoc tempore, specie Transilvaniae domandae, in Hongariae finibus, ingenti numero conveniebant, et variis traiectis fluminibus, arcem quandam, ante aliquot annos exstructam expugnabant, interea cladem in Norvegia Danis illatam, Sueci extremo supplicio proditoribus nonnullis illato, Malmudae prosequuntur. At in Anglia rerum facies haud dubie mutationem exspectabat, omnes iam Regem et Regis gubernationem circumspicere, se mutuo hortari, et palam Regiam auctoritatem asserere. Publica scripta Caroli primi nomine affigebantur a nonnullis, et ab aliis clam detrahebantur, Monckius, huic favens studio in summo honore habebatur. Cromveliani contra, maximo ardore obnitebantur, quorum nonnulli in vincula coniecti et virgis ignominiose [(transcriber); sic: ignominose] caesi sunt. Novum quoque Parliamentum, litteris Londinensis senatoris Brincii excitatum, clausulam praecedentis Parliamenti sacramento insertam de Regenda Republica sine Rege aut superiori consessu, abolevit. Nonnulli Caroli Regis Bruxellis datam epistolam ad Parliamentum divulgarunt, quin et libellus de Rei publicae instabilitate edebatur: verba Caroli primi statuae ignominiose inscripta: Excessit Tyrannus, Regem ultimus anno libertatis MDCXLVIII, a quodam homine delebantur, aliaque affigebantur in hunc sensum: Rex Carolus non fuit Tyrannus, sed omnium hominum optimus, excessit anno liberatis amissae MDCXLVIII. per totam denique noctem magnus ignis Imagini a civibus accendebatur. Contra Tribunus Lambertus, corruptis custodibus, ex arce Londinensi elapsus, suae farinae hominum modicum conflabat exercitum, at Tribunus Ingolsbaeus, audito Lambertum ad Daventraeum haerere,
corrasis quas poterat copiis, cum adoritur, et facile in fugam vertit, fugientem denique assecutus, capit, vinctumque Londinum misit, ubi acriori quam antea custodia servabatur, ne denuo elapsus, res de novo turbaret. Rex Carolus interea in Brabantia degebat, ibique de hisce rebus certior factus, conceptam restaurationis spem, hilaribus conviviis, inter amicos demonstravit. Ragotzius interea, Turcarum exercitum, iam appropinquantem declinans, ex Transilvania alio se conferre necesse habebat, et Barcksaeus adversarius eius, absente inimico, suarum rerum omnibus modis satagebat. Veneti dum Turcae hisce partibus occupantur, rei bene gerendae occasionem aucupantes, copiis suis insulam Sciazo, postquam undecim continuis diebus tormentis, in ea sita munimenta dilaceraverant, in suam redigunt potestatem. At mense Maio inter Polonos, Suecos, Imperatorios, et Brandeburgicos, de pace tandem conventum est. Cuius hae fere conditiones. 1. Pax inter partes perfecta et aeterna permanebit. 2. Quae ab utraque parte acta sunt aeternae oblivioni tradentur. 3. Elbingium et Marienburgum in Borussia a Suecis Polonis restituentur. 4. Curlandiae Dux cum familia captivitate liberabitur, et possessionibus suis restituetur. 5. Quidquid in Polonia, aliisque Provinciis stante bello Sueciae Regi, aut Generalibus eius, privatisque personis, communionibus aut belli ducibus, aut per vim aut cum voluntate ademptum est, iis adiudicabitur. 6. Tormenta omnia maiora aut minora, in Polonia aut Littavia, Suecis aut adempta, aut alias inventa, iis restituentur. 7. Captivi utrimque libertati restituentur. 8. Publica vel privata nomina, a Suecis in Polonia et Littavia facta, ab iis solventur. 9. Negotiatio inter Poloniam, Littaviam et Sueciae Regnum in pleno vigore servabitur. 10. Sigismundo Guldesternio amissa bona restituentur. 11. Poloniae Rex omni iuri in Sueciae Regnum renuntiat. 12. Livoniae pars ultra Dunam amnem sita a Polonis Sueciae Regi conceditur, quin etiam Esthonia Oesel Insula, aliaeque insulae Livoniae adiacentes. Quibus conditionibus aliae postea adiuctae, de libero Catholicae Relligionis in Suecica Livonia exercitio: de arcibus ad Dunae fluminis ripam diruendis: De vectigalibus, de expulsis restituendis, aliisque hisce similibus. Magno omnium gaudio haec pax excipitur, et per omnia partium templa publica sollemnia instituuntur, et laetitiae signa passim eduntur. At Danos male habuit Polonorum auxilio se destitui, accessit nova clades, Fredericopolis, post sex septimanarum obsidionem, a Suecis expugnata, et graves morbi varias Daniae partes valde affligentes. At Sueci, hac pace elati, insolentius se gerebant, et Daniae Rebus satis proterve insultabant. Angliae et Galliae ministris ad ea conniventibus, quin potius Suecorum insolentiam protegentibus. Decem Suecicae naves, Danorum spoliis onustae ab Hollandorum Vice-Ammirallio Rutero detinentur, quae res, Anglis Gallisque usque adeo stomachum movit, ut nisi hae naves, dimitterentur, de pace ulterius agere recusarent, quin etiam vindictam et iniuriae (ut vocabant) ultionem minarentur. Tandem ab ipsis Danis, ne vis ab Hollandis iis navibus inferretur, Ruterus exoratur, sperantibus eo melius Suecos ad Pacem inclinaturos, quae tandem vicesimo septimo Maii die, ad Hafniam, in erectis ad eam tractationem tentoriis, concluditur. Conditiones huiusmodi fere fuerunt. 1. Pax firma et perennis, et universalis Amnestia inter partes erit. 2. Omnes confoederationes cum aliis principibus aut Rebus publicis, in alterutrius praeiudicium initae, aboleantur, nec novae ineantur. 3. Omnes suecicae naves Liberae Danicum et Balthicum fretum navigabunt. 4. Arx et ditio Bahoes, Scania, Blekingium, Hallandia, et Vena suecicae coronae in posterum parebunt. 5. De insula bornholmia separatim agetur. 6. Daniae Corona
ex Horisontis vectigalibus, quotannis 3 500 imperiales Suecis persolvet. 7. Quando suecicae Myoparones per Danicum navigant Fretum, Sueci ad Cronenburgum et Dani ad Helfinoram signum dabunt. 8. Tribus septimanis ante, Rex alter alteri indicabit, si alteruter aut ex Mari Septentrionali in Orientali, aut ex Orientali in Septentrionali, armatam classem sit emissurus, nec quinque naves classis, nec mille et ducentos numerus militum excedet. 9. Daniae Corona Suecis omne ius, in insulam Rugen concedit. Huiusmodi fere praecipuae conditiones, reliquae autem aut privata concernebant, aut exigui momenti sunt, nisi quod Principes omnes et Res publicae, et in specie Romanorum Imperator, Poloniae Rex, Brandeburgicus elector, hac pace etiam comprehenduntur, quin etiam Oldeburgensis Comes, eiusque Heredes. Inter Sueciae Regem et Provinciarum unitarum Ordines de redintegranda amicitia, tractatus quoque instituitur; quae firma et perpetua inter Partes sancitur: Interea Balthazar Gerberius, pridem Coloniam in Guaiana erigere et stabiliere conatus tandem ab ordinibus iuxta et ab Indiae occidentalis societatis directoribus, plenam eiusdem potestatem et Dominium impetravit. At certus quidam Otto Key, quondam in Brasilia cohorti peditum praefectus, huius incepti se studiosum simulans, semet Gerberii Comitatui adiunxit. Sed ille tam in itinere, quam in ipsa Provincia, indesinenter se Gerberio opposuit, fuitque in causa qua minus Colonia promoveretur. Huius autem viri occultum utcumque hactenus odium, post novem mensium commercium, in saevissimum facinus tandem erupit. Cum Gerberius tempore quodam, ad Ioannem Nicolaum Langedijck, in Arce Nassavia dicta, cum uxore et filiabus diverteret, Otto Key arrepta occasione, corruptis atque inebriatis aliquot militibus, hoc facinus denique ab Ordinibus imperatum esse, persuasis, Castellum Nassavium, et Domum Langedicii irrupit, ubi primo ingressu unus ex militibus, intento in pectora Deborae Gerberii filiae, sclopeto, virginem interficere conabatur, sed, pulvis ignem respuens, in ictum non prosiliit. Alter stricto in eandem gladio, facinus perficere satagebat, sed virgo haudquaquam periculo territa, militem intenta manu in terram prostravit, et protinus ex arce in pagum subiectum, auxilium conclamatura profugit. Otto Key stantem [(transcriber); sic: statem] Langedicii domum ab omni parte, arrectis scalis conscendere, omnesque trucidare iusiit, et ipse per ruptas contignationes, ingressus, Gerberium interficere imperavit, sed fallente ictu, Gerberius tamen in terram prosternitur; at percussores iam duas ex Gerberii filiabus, in suo volutantes sanguine, et concurrentes incolas conspicientes, ipsumque Gerberium occisum rati, in fugam sese coniciunt, Mariam Gerberii filiam morientem, et alteram graviter sauciatam relinquentes. Paulo post scelerati omnes Langedicii in manus incidere, et vincti in Patriam missi sunt. quo infortunio, haec bene incepta Colonia, omnesque ei promovendae desinatae pecuniae perditae sunt. At Londini scriptae a Rege Carolo, promissionum et benevolentiae plenae litterae, ad utrumque Parliamenti consessum, iam inclinatos ad Regnum animos, ulterius impulerunt. Addita fuerat Regis declaratio, qua venia commissorum, omnibus subditis, qui intra triginta dies sese stiterint, iis exceptis, quos Parliamento excludere placebat, promittebatur; insuper nulli, aut nullius fortunis, crimen aliquod in se vel felicis memoriae parentem commissum vel meditatum fraudi foret. Denique conscientia libertas omnibus, rem publicam non turbantibus conceditur. Bonorum postremo auctionem, a Parliamento determinandam, et Officiariis, sub Monckio stipendia facientibus, ex eorum subhastatione satisfaciendum statuit, ipsosque bonis sub conditione, suae Maiestati nomen daturos.
Haec scripta erant Bredae 14. Aprilis die. Actutum a quibusdam proceribus, ad haec scripta responsum concipitur; quo summae suae Maiestati aguntur, ob demonstratam benevolentiam, gratiae, et ad quattuor declarationis Regiae, articulos citum et fidele responsum promittitur. Extemplo a Parliamento decretum est, Angliam in posterum Rege, superiore et inferiore Parliamenti Ordine, gubernandam. Quingenta florenorum milia a Londinensibus Mercatoribus mutuo sumpta, Regi, et viginti eorundem milia Eboraci et Glocestriae Ducibus mittenda. Greenvilius qui Regis litteras attulerat, ingenti argenti summa donatur, ipsaeque litterae Parliamenti decretorio inseruntur. Dum haec aguntur Monckius ipse adest, ductorum suorum ex praelecta Regis Epistola summam laetitiam et exsultationem, demonstrans, ipsosque, privilegia, Regem Regiumque decus, et populi salutem sarta tecta, servaturos promittens. Actutum accensis passim festivis ignibus, publica laetitiae signa per totam Angliam eduntur. Et per plateas selectiores Psalmi in Regis gratiam decantantur, et ipse decimo octavo eiusdem mensis die per fecialem publice Londini Rex salutatur. Contionatoribus, pro Regis salute, preces ad Deum fundere quoque iniungitur. Nulla acta publica aut privati codicilli, nisi sub Regis nomine, in posterum rati haberentur. Et ut nihil tantae propensioni deesset, deiecta antea, in aulae aureae platea Regis status, extemplo erigitur, omniaque Cromvelii, Fleedwotii, aut aboliti Parliamenti insignia proturbantur. Montacuto Ammirallio, cum viginti sex Myoparonibus Dunis in anchoris commoranti, vetera vexilla et aplustria detrahere, et Regis insignia imponere iubetur, quod inter tubarum clangorem et tormentorum boatum exsecutum est. Et sic infinita alia in Regis gratiam, benevolentiae testimonia proferuntur. Montacuto postremo classem, qua ex omni ordine delectos proceres, Regem in Regnum conducturos, in Belgium transveheret, quam exquisitissime ornare, iussum est. Rex interea Bredae inter gentium gratulationes degebat, decretique sunt a Belgarum Ordinibus Legati, qui Regnum feliciter recuperatum Regi gratularentur, et Patrum summam in Regem benevolentiam, et maximam ad Pacem, et mutuam intelligentiam conservandam inclinationem testarentur, decreti sunt et aliquot equitum turmae quae, Regem in Hollandiam profecturum comitarentur. altero pentecostes die, Legati Dominus a Strevelshoeck, ex Senatu Dordrechtano, Vlooswijck, ex Amstelodamensi, et Teylingius, ex Alcmariensi Bredam ad Regem mittuntur, eum in Hollandiam invitaturi, qui demum ad extremas Brabantiae oras, equitum turmis comitatus, conscensis missis ab Ordinibus celocibus, Dordrechtum, Roterodamum praetervectus, demum Hagam Comitis appulit, ubi per aliquot dies regie [(transcriber); sic: Regie] habitus, et omni cultu, ab omnibus patrum collegiis, splendidissime exceptus, tandem, inter hominum applausum, et tormentorum in Batavico litore dispositorum, tonitrua, classem a Parliamento, ad eum finem missam, conscendit, atque patrium in Regnum vela fecit; ubi omnibus, tenerrimi amoris signis, a subditis, suis exceptus, Regno demum solita cum pompa inauguratur.
Interea, omnes ii, qui Regis Caroli primi condemnationi interfuerant, Cromvellanis partibus impliciti contra Regiam familiam, hostiliter se gesserant, aut alio in Regem Crimine tenebantur, repente, patrium solum verterunt et alii alio profugerunt. Nonnulli tamen, aut in itinere capti, aut ex aliis partibus in angliam remissi, et arci Londinensi inclusi ad extremum supplicium servabantur. Non minori, quam Regis Caroli inauguratio, pompa Regis Galliarum cum Hispaniarum Regis filia, postquam haec omni in patrium Regnum iuri renuntiasset, matrimonium contrahitur et
celebratur. Uterque Rex ad divi Ioannis Lucii fanum, pacis et matrimonii conditionibus subscribebat. Et mutua amoris signa alter alteri ostentabat. Regis mater Hispaniarum Regis soror, summo cum gaudio fratris praesentia fruebatur. Qui tandem, post ditissima dona inter utriusque Regis aulicos distributa, et nova amoris testimonia separati, et suum quisque in Regnum profecti sunt. Interea imperatoris Aula Viennae, non parum Ragotzii infortunio turbatur. Hic paucis copiis ad turcis resistendum, et inconsultis consiliariis stipatus tamen, spe et ardore plenus, vicesimo secundo Maii die, acerrime cum Turcis conflixit. Primo impetu, praecipuae [(transcriber); sic: praecpuae] eius copiae in fugam vertuntur, atque adeo ipse Dux, quamvis [Orig: quanvis] a suis desertus, per aliquot tempus, strenue, cum aliquot fidelibus se defendit, tandem sclopeti ictu et gladio traiectus, denique duobus vulneribus, caput saucius, ex pugna delatus, Varadini, paucis diebus post, ex vulneribus decessit, atque adeo animosus et virtute plenus princeps, imprudentiorum instigatione, ad bellum Poloniae inferendum, motus, infeliciter cecidit. Vidua eius filium suum Viennam, sub Imperatoris protectionem misit. Poloni contra mense Iunio, magna in Russos victoria potiti sunt. Ab una parte Zarnetcius Polonorum et ab altera Chowanscius, strenue rem gerebant. Tandem post longam et pertinacem pugnam Russi secundo in fugam vertuntur ex omnibus Chowanscii copiis, vix ipse, graviter vulneratus, cum octoginta equitibus evasit. Multi Russorum proceres, atque inter eos Sczerbatius, Muscovitarum praefectus, Carnetzio sistuntur, et ab eo cum ingenti praeda, omnibus Russorum impedimentis, quattuor denique Maioribus tormentis, ad Poloniae Regem mittuntur. Poloni hac parta victoria, Lachovitium, obsidione pressum, liberarunt, copiasque suas Vildam versus, moverunt. In Dania pacis conditiones, exsecutioni mandabantur, at duobus ante diebus, Sueci insulam Femern invadunt, et satis hostiliter se gerunt, obvia quaeque praedabundi, at comperto, foederatos, in Holsatia naves conscendere, et in Daniam traicere paratos, quin et aliquos traiectos, in terram exscensionem fecisse, relicta omni praeda, vasa conclamarunt. Tonninga iam nona hebdomada obsessa, sponte quoque relinquitur. At Bergae Norvegiae metropolis, orto ex liquidae picis aheno incendio, mediam partem comburitur, altera parte, portu latiori separata intacta manente. In Dania locis omnibus, ex pactis, restitutis, Legati, media toresque alii alio profecti sunt, Hollandorum Legatus Slingelandius, quin et Anglorum Holmiam ad Sueciae Regem, Reginamque, Pacem gratulaturi, et de Regis Caroli morte utrumque solaturi profecti, et omni honore excepti sunt. Gallorum quoque minister, eo postea profectus, et aurea catena, propter susceptos, pro pace labores, donatus est. Interea Arausionensis Princeps, eiusque mater, per praecipua Hollandiae oppida, exquisitissimo cultu excipiuntur. Publica haec laetitia augebatur, appellentibus ex Indiis Orientalibus, novem reducibus navibus, mercibus pretiosissimis, onustis, hisce nuntiabatur, cum Bantemiensi Rege, pacem sancitam, et magni Mogolis imperium, belli, inter fratres orti, incendiis, horrendum in modum conflagrare. Norangsiem, fratrum unum, in Surattensi arce obsidere, aliosque duos fratres acriter; armis prosequi. In Angliam quoque ex iisdem partibus, septem naves appulere. Hae afferebant Lusitanorum res in Indiis, magis ac magis vitium facere. Contionatoribus, aliquot, Ultraiecti praecipue, acrius, in magistratus invectis, et ex eo tantum non orta seditione, immissis militibus, publicae tranquillitati provisum. Praescriptis insuper, ab Ordinibus regulis, ne in posterum, insolenter se gererent, cautum est. Duo ministri Abrahamus Veltius, et Ioannes Telingius, urbe et Ministerio prohibentur. In Italia Mons Vesuvius, in Calabria, in nova et
horrenda incendia erupit, magnamque trepidationem vicinis incussit, quorum pars Neapolim alii alio se contulere. Romae atque alibi, publicis processibus, praecipuisque institutis, litare tentatum est Portugallia iam omnibus destituta auxiliis, Anglorum amplexa est, Holandosque, satisfactionem flagitantes, amplis promissis, placare sategit. Hispanorum res, transvectis navibus Mauris, turbare aggreditur; sed hae binae numero quattuor Hispanorum Myoparonibus arreptae sunt; altera earum supprimitur, altera capitur Ex quingentis Barbaris trecenti plus minus mari hausti, reliqui in servitutem abducti sunt. quattuor quoque Bellicae Hollandorum naves, quinque Piraticas Maurorum naves, in Gaditano freto adortae, tres earum expugnarunt, et magnum mancipiorum numerum abduxerunt. Hisce autem nequaquam territi, ingenti numero, piraticam facturae naves, de novo, in mediterraneum mare, vela fecere. In Hassia inferiori, mirabilis formae et proceritatis femina insolito more vestita, et ferociter animosa, in saltibus capitur. Lingua ceu perantiqua vix cuiquam intellecta est, Ziegenhemium deducta, farina et aqua famem tolerabat. Apud Coldingam in Iulia magnus Balaenarum numerus, ad litora apparuit ex quibus duabus captis, ceterae disparuerunt. Corfitius Ulefeldius ante aliquot dies, ex Suecico carcere elapsus, iam cum uxore Hafniam venit, sed vix ibi commoratus, Daniae Regis iussu Bornholmiam, in nova vincula deducitur, tamque artae custodiae mancipatur, ut vel uxoris colloquio ipsi interdiceretur.
In Anglia de Rege matrimonio iungendo, iam serio agitur, variae illustres feminae proponuntur, sed res etiamnum differtur. At varii Scotiae proceres, variis modis a Rege excipiuntur, alii bene, alii male habebantur, Argilius, Antrumius, et Arthur Hecelricius Arci Londinensi includuntur. Reginae matri, frendentibus Presbytrianis, in Angliam venire, et filiorum rebus prospicere conceditur. Monckius, propter egregiam Regi naratam operam, Dux Albermarlae, Tolintonii Comes, Baro Potterizius Bellicampi, et Teies, copiarum anglicarum, Scoticarum, et Hibernicarum supremus [(transcriber); sic: sepremus] praefectus, equorum Regiorum Curator, Periscelidis Ordinis nobilissimi eques, et ex Regio secreto consilio, salutatur. Henrico Cromvelio, ut soli Cromvelianae familiae superstiti, venia conceditur, ea conditione ut Guilielmidum, antiquo, eius familiae, nomine contentus, Cromvelii vocabulo in posterum abstineret. At Burdegala, inter sollemnitates, quibus nova Regina excipiebatur, terraemotu graviter concussa est; Montalbani, Cahortii, Limoginibus, et in Angolesmensi ditione, multa aedificia deiecta sunt; quin et Baguerensia balnea fulmine et terrae motu, adeo incaluere, ut ardor ferri non posset. Urgentibus Zelandiae Ordinibus, principis Arausionensis promotionem, Regiaque principe, quinetiam Angliae Rege, fratribusque Regiis, rei insistentibus, educatio principis adolescentis, positis tutoribus, speciali cura ab Ordinibus suscepta est, adhibitaque cura, ut omnibus disciplinis, illustri Principe dignis, patriaeque commodo aptis, instrueretur. Monasterii Episcopus Christophorus Bernardus Galenus, quinque millium militum exercitum monasterio admovit. Comperto autem, vi in urbem, duorum plus minus militum millium praesidio, et instructis civibus munitam, nihil posse effici, eminus eam coarctare, atque praecluso commeatu in ordinem redigere statuit. Ad Foedaratarum provinciarum ordines, quo disceptantes partes coalescerent, omnem lapidem movere, invito satis Episcopo, qui iam ante scriptis ad Ordines litteris, demonstrare Conabatur, hanc Ordinum curam sibi tam incommodam, quam supervacaneam esse. Ragotzii, quod memoravimus infortunium, aliae strages, aliaque detrimenta excipiebant. Turcae nimirum nonaginta militum millium exercitum magno Varadino
oppido admoverunt: Et ex quattuor Regionibus tormentorum ictibus dilacerare et infestare coeperunt. Facto deinde crebro in urbem impetu, quidem frustra fuere, sed, consumptis paulatim defensoribus, aquisque per canales detractis, deditionem facere Varadinenses coegerunt. Haec tantae urbis deditio, subiecta omnia Romano imperio territoria, graviter commovit, quippe quae Hongariae, Bohemiae, Silesiae, aliarumque regionum clavis iure audiebat. Turcae extemplo triginta militum milibus, Tissa flumine superato, adiecta territoria vastabant, oppida omnia minora in suam potestatem redigebant, stipendiaque incolis imperabant. His alii moti, sponte se Turcis dedere agitabant. Viennae interea quo rerum summae prospiceretur, sine ulla intermissione, deliberabatur. Christina Sueciae quondam Regina, ut patrimonia sua, in Suecia curaret, impetrato a Pontifice commeatu, in patriam properabat, et per Germaniam Hamburgum, hinc in Daniam, et adeo in Sueciam inter infinitos omnium cultus, advenit. Londini, quam Rex promiserat, commissorum venia, iam edictis promulgatur, quibus, intra quadraginta dies, profitentibus, crimina remittebantur, iis solummodo exceptis, quos Parliamento excipere videbatur. At in Gallia Rex cum Regina sua, Parisiis insolita pompa excipitur, cunctis et Senatorum et Magistratuum, denique Doctorum et Operariorum ordinibus, quam maximum splendorem exhibentibus. Constantinopolis interea, parta quadam de Gallis, auxiliaribus Venetis in Candiam missis, (sed aut parum fidis, aut belli insolentibus) victoria exsultans, inter publica sua gaudia, exorto incendio, pene tota combusta est, vix tertia parte superstite. Plura quam sexaginta Domorum milia, consumpta sunt, templa quae splendidissima et maxime conspicua erant pene omnia eversa. Imperatoris Palatia, et adiuncta Gynaecia vix servata sunt. At in Dania Rex Fredericus, propter res, contra Suecos bene gestas, suprema potestate donatur, et Regnum in eius heredes transimittendum et devolvendum declaratur, magna ad eam rem adhibita pompa, et novo ab omnibus dato sacramento. Rex iam nova auctoritate auctior, nova quaedam collegia stabilivit, Regnique commodis, curam intendit. In Anglia, quicumque Carolo primo Regi exterminando operam, navaverant, supremo supplicio afficiuntur, at Henricus Glocestriae Dux summe spei Princeps, variolis e medio tollitur. Eodem fere tempore Rex, mutato Ecclesiae Regiminae Episcopos introduxit, atque adeo quattuordecim per Angliam Episcopi constituuntur. Iuxtonius, qui Carolo Primo suprema officia praestiterat, Londini Ecclesiae praeficitur. Idem per Hiberniam factum. Scoti vero, et Presbyteriani, huic mutationi strenue obnitebantur. Princeps Regia Gulielmi Arausionensis principis vidua, fratris litteris accersita, sub hoc tempus in Angliam appulit, multisque laetitiae signis Londini, et in fratris aula excipitur. Eodem tempore, Grimminkius, Maiestatis Hispanicae quaestor Generalis, repetundarum postulatus, ad mortem condemnatus, ut publice suspendio vitae finem imponeret, sed habita illustris eius gentis ratione, ut in carcere laqueo interficeretur, impetravit. Poloni hoc tempore, duas insignes victorias de Cosaccis retulerunt. prima parta est decimo septimo octobris die, cum, ultra Niperam, eos castris exuerent, et tria eorum milia plus minus internecione delerent. Altera paulo post, relata Cosaccos in ordinem redegit. Regina Angliae Regis mater sub hoc tempus in angliam ex Gallia delata est, Multisque honorum signis a filiis, filiaque principe, et nepotibus excipitur. Huius adventu matrimonium Henriettae filiae cum Andegavensi duce sancitur, at cum Regina mater reditum in Galliam pararet, Principissae Arausionensis, maioris natu filiae, eodem quo frater modo, variolis exstinctae, fato remoratur. Cuius
mors, haud perinde accepta, certe Hollandos vehementer affecti.
In Africa inter Tetuanenses, Saleenses, et Maroccanos orto bello, res ad cruentissimum proelium pervenit, ad viginti equitum, et decem peditum milia utrimque occisa sunt, adeo ut vicinus amnis Lucco, per octo continuas horas, quasi sanguine flueret. Ancipiti tamen Victoria discessum est. Per totum Christianum orbem hoc tempore, tam terrae motus, quam aquarum exundationes, et vehementes procellae maxima damna intulerunt. Magna Hispanorum classis, Gadibus in occidentales Indias vela faciens, dispersa et magnam partem undis hausta est. Massiliae terrae motu, propugnaculum Mazarini dictum, corruit, quod a multis pro omine non diu post insecutae eius mortis, habitum est. Eodem tempore, in eiusdem civitatis portu, navis ex Palaestina cum aliquot peregrinis redux, mari hausta. Ad Livornam variae quoque naves suppressae, istiusmodi alia aliis partibus damna, et praecipue ad Texeliam Hollandiae maritimum portum illata sunt, ubi plures quam centum onerariae Naves, diversas orbis in partes vela facturae, qua haustae, qua mutilatae, et aliae alio disiectae sunt. Mortui sunt hoc anno Carolus Gustavus Sueciae Rex, de cuius obitu verba fecimus: etiam Aureliae dux, Blaesiis defunctus. Melitensium equitum ordinis summus praefectus (Magnum Magistrum vocant) mortem quoque obiit, in cuius locum, Lugduni Gallorum praetor, Clermontii Dominus eligitur. Enno Orientalis Frisiae Comes, inter venandum equo excussus, et graviter saucius paulo post defunctus est, frater eius successit. Legati Gallici, Domini de burdegala, filius Parisiis quoque moritur. Quin etiam Anhaltinus dux ex paralysi. Brandeburgici electoris Mater Berlini defungitur, et in Hollandia scriptis suis acceptissimis, et muneribus celeberrimus Iacobus Catzius, dum viveret, Hollandiae et Frisiae occidentalis Syndicus, et magni Hollandiae sigilli custos. De Henrici Glocestriae ducis Morte suo loco dictum est. Quin etiam de eius sorore paucis post eum septimanis, ex eodem morbo defuncta, defunctus quoque est. Gonzago, Hungarorum copiis, et Raab civitati praefectus. Sub finem mensis Ianuarii duae naves, altera ad Mosam, altera Vlielandiae destinata, ab ignoto pirata capiuntur, qui captivis interminabatur, ni piscatoriam aliquam navem, offenderet, se omnes in mare coniecturum. Forte fortuna in piscatoriam incidunt, cui iuxta atque alteri Galiotae, capti imponuntur. Hi videntes piraticam navem ineptam et tardam esse, non modo fugam capessere, verum etiam, Piratae minis exacerbati, impetum in eam facere decrevere. Secundo itaque vento usi, in piraticam suas agunt naves, tantoque impulsu, in eam invecti sunt, ut, rimas ducens, et dissiliens cum omnibus piratis, duce prius, auxilium misere petente, serra veteri interfecto, mari hauriretur. Illi re peracta, et altera navium, impulsu, fatiscente, omnes integram conscendunt, relicta tamen, prae nimia festinatione, amissa praeda, quae ab impositis piratis Aberdenum Scotiae urbem abducta, a Scotis detenta, et postea possessoribus restituta est: Anglia, recepto Regi, tranquillitatem sperans, a quibusdam exauctoratis Militibus, in Regis et urbis Londini exitium conspirantibus, denuo nonnihil turbatur; sed Baiulo quodam, ex coniuratoribus, inter crapulam nonnulla de coniuratione, effutiente, res detecta, et Machinatores, quos inter Desburgius, Admirallius et Overtonus quondam Hullae urbi praefectus, capiuntur, et in extremum supplicium servantur. De Matrimonio inter Iacobum Eboracensem ducem et magni Cancellarii Hydae filiam, quae iam duci filium pepererat, dudum agebatur; Iamque res denuo urgebatur, et obnitentibus frustra Regina matre, ad eum finem haud dubie in Angliam profecta, et sorore Maria
nunc defuncta, et generis inaequalitatem incassum obicientibus, a Rege suam orbitatem, et matrimonii incertitudinem obtendente ad finem perducebatur. Superiori coniuratione vix suppressa, alia denuo resurgit, ab iis qui Episcoporum introductionem, et Regiam auctoritatem aegre ferebant. Horum caput Thomas Venner vilis conditionis vir, iam ad octingentos suae factionis, audaces homines, conflaverat, his stipatus urbem Londinum invadere non dubitavit, sed obnitentibus Regiis quibusdam copiis (quibus Trainebend nomen est) ingens exoritur pugna, quae ad undecimam noctis horam protracta pluribus civibus, et militibus, et adversae factionis anabaptistis exitiosa fuit. Eboracensis Dux, et Monckius, iam equos conscenderant, ut Maioribus adductis copiis suis suppetias irent, cum nuntiatur, perduelles alios alio dilapsos. Sed hi paulo post resurgentes, praetorianis Regiis, commode occursantibus, acriter et pertinaciter resistunt, donec Vennero duce accepto gravi vulnere, capto, reliqui quoque aut caperentur, aut fuga elaberentur. Cati omnes supremo supplicio affecti sunt. Monasterii Episcopus, interea, urbem suam, arta obsidione premebat, agrestibus eius territorii, commeatum gratis castris, inferre coactis, nequiquam frendentibus, et indecentem Episcopi militiam detestantibus, et deponant iam saeculares Principes arma, quando Ecclesiastici illa sumunt, libere iactantibus. Ille autem, iteratis litteris, ordines Foederatarum Provinciarum, ne quod receperant, obsessis opitularentur, satis imperiose rogabat. Huius secutus exemplum Coloniae Archiepiscopus, Rhenoberckam, quam suae ditionis urbem censebat, eodem modo repostulare, non dubitavit. Quam suam petitionem, exhibita per ministrum suum [(transcriber); sic: uum] Ordinibus querela, ulterius urgebat. Hisce exceptis motibus, Germanicum imperium, profunda tranquillitate fruebatur, sed Turcarum in Transylvania progressus, nonnihil invidiae, in viennae aula excitabant. Sed Imperator Turcis fidem derogare certus, eos limitibus suis prohibere, quoad possibile esset, statuit, missis eo fine, ad Imperii Principes, Angliae, Galliarumque, quin et Hispaniarum Reges, Belgarum ordines, Et Pontificem nuntiis. Eo tempore divae Virginis Fanum Berlini fulmine incenditur, sed civium opera, mature incendium exstinctum est. Aliis locis Maiora damna eadem tempestas intulit. Contra apud Hamburgum Mastelandienses agri, exundantibus fluctibus stagnantur. Multa aedificia, multique homines, improviso malo rapiuntur. Nec minus Vistula immodice propter continuos imbres auctus, obicibus ruptis, vicina, Dantisco territoria aquis obtexit. Urbs ipsa gravissima detrimenta, tam in aedificiis, quam in munimentis, hominibusque passa est. In Danico freto procellae quoque horrendum in modum saeviebant, ingentes arbores radicibus avulsae, quin etiam tres naves, in anchoris ad Hafniam commorantes evertuntur. Prodigia quoque supra Dantiscum in sole conspiciuntur, quin etiam septem eiusmodi lumina eodem tempore, et diversis locis apparuere. Piscis quoque mirabili specie, in Moldaviae flumine captus, portenti loco habitus est. Turcae quoque miranda quaedam prodigia, in aere visa, quibus Ottomannicis victoria et Imperii incrementum portenderetur, iactabant: qui interim ut solent, Varadini expugnatione insolescentes missa ad equitem Rilhmannum, in Dalmatia Venetorum Rei publicae militantem epistola, omnibus, nisi Siebenicensem transitum impedire desinerent, extremum exitium, certe perpetuam servitudinem, interminabantur. Haec ad Venetorum Senatum missa epistola, tantum abfuit ut illustrem rem publicam terreret, ut scriptis maioribus copiis, acriorem defensionem pararet. Nec dictis facta defuerunt. Sultanus enim Ibrahim Arabiae praepositus Bassa, qui litteras ad dictum Rihlmannum dederat, viginti
Arabum et Turcarum milibus eundem ad Zaram arripuit. Sed sorte Christianis favente Turcae in fugam compelluntur. Selim praetorianorum Imperatoris Aga sive praefectus, duoque alii proceres capiuntur, magnus occisorum numerus proelii campum straverat. Nec incruenta victoria Christianis fuit, Malezio, strenuo milite, et Palavicino, forti viro, aliisque haud paucis amissis. Ceterum hoc infortunio Turcarum insolentia, non usquequaque imbellis experta, haud parum imminuta est. Sub hoc tempus cometa terribilis, longa, sed aliter aliis partibus visa cauda minax, alicubi rubra et sanguinea, alicubi fulgente, nostris partibus subalba, apparuit. De eius via, moraque, ut etiam de duabus insecutis aut eiusdem aut alius apparitionibus, plura dicere non est nostri instituti, edita de eo schemata, et ab Astronomiae Magistris factas demonstrationes, curiosi consulant, auctor sum. Quid denique hoc portentum insecutum, quae bella, quae pestes, quaeque ruinae hoc caelitus datum signum exceperint, ex sequentibus videre est. Certe in Bulgaria, ingens terrarum tractus eodem tempore, subsidit, et in profundissimam paludem conversus est. Hongarici interea agrestes, in Zaboltzano et Bichoriensi comitatu, ne primus in se impetus fieret, metuentes, auxilium ab Imperatore, contra Turcas postulari, audientes, priores arma arripiunt, et ad sex milia congregati, ipsi Christianos capiunt, et Varadinum ad Turcas venundandos abducunt. Interim Barckzeus et Kimen Ianos, de Transsilvaniae imperio, decertabant, et alter alteri maximum negotium facessebat. Romae ex duodecim Apostolis, Borrium quendam, novum Christum se ferentem, secutis, quattuor custodiae traduntur, si imaginem eiusdem [(transcriber); sic: eiusdum] Borrii abiurare coacti, partim ad remigium partim ad perpetuam custodiam damnantur. Haec autem imago, qualiscumque fuerit, carro impositae, et per omnes urbis vias, circumlata [(transcriber); sic: rircumlata] , tandem, ad Florae campum deducitur, et ibi per carnificem comburitur. Ipse autem cum octo reliquis suis asseclis solum vertere necesse habebat, et per Germaniam in Hollandiam perlatus, Amstelodami per aliquot tempus, propter splendorem, in quo vivebat, et exquisitam [(transcriber); sic: exqusitam] medendi artem in summo pretio habitus est. Sed postea, non sine artificii sui testimonio, et hinc disparuit. In Polonia in Comitiis, de duce Anguinio, eius Regni successore declarando, agitur, sed iis qui rem maxime urgebant, iusta potentia destitutis, res etiamnum effectu destituebatur. In Orientali Frisia, Februario mense, inter urbis Embdae praesidiarios, et Comitis copias, dissidia oriuntur, adeo ut iam utrimque ad arma veniretur, et quisque pro se agrestes armare niteretur, sed ad Comitis querelas, ordinibus, Belgarum cum eius, et urbis Legatis, de re cognoscentibus, dissidium hoc haud difficulter compositum est. Eodem mense, Cromvelii, Iretoni, et Bradshavy cadavera suis eruuntur sepulcris, et cratibus imposita, ad supplicii locum, inter populi acclamationes trahuntur, ubi per aliquot temporis spatium suspensa, mox, ablata, et ut proditores solent, pectora, dempto prius capite, aperiuntur deinde scelerata ossa pedibus calcata, subter patibulo in scrobem ignominiose coniciuntur. Capita eorum West-monasterii aulae ostentui imponuntur. Usque adeo incerta rerum humanarum vicissitudo est, ut quem paulo ante rerum summam pro libitu versare vidimus, iam omnium contumeliis expositus, quod dum vive ret supplicium effugerat, iam post fata, si non sentire, saltem, ludere deberet. Contra Derbeus Comes, cuius pater, Cromvelio, dum rerum potiretur, interfectus est, iam a Rege Carolo secundo, dignitati suae restituitur. Hoc quoque tempore inter ipsum Regem et Daniae Coronam, mediante Frederico Alefeldio, Daniae Regis, extraordinem legato, foedus icitur. At Lutetiae dum choceis et istiusmodi [(transcriber); sic: estiusmodi] aliis voluptatibus indulgetur,
orto ex relictis artificialibus ignibus incendio, pars magna et facile pulcherrima regii palatii corripitur, et deformatur. Sed mutato subito vento, non ulterius malum saeviit. An ex huius incendii periculo, an, gravescente valetudine, incertum Cardinalis Mazarinus sane vitae finem sibi instare praesagiit. Rebusque itaque suis dispositis [(transcriber); sic: disposititis] , scriptisque fortunarum suarum, quae quadraginta milliones excedere credebantur, tam primis quam secundis tabulis, heredibus, quos inter Rex, Regina mater, aliique familiares, nono martis die, in suo Silvae Vicennensi Castello, supremum clausit diem, Vir, prudentia et virtute, inter ingeniorum miracula positus, quique inter tot, quot toleraverat procellas, ratem suam gnaviter servare, et in quietum portum deducere potuisset. Immensarum divitiarum invidiosus possessor, oculatioribus politicis scrupulum reliquit, unde homini paulo ante non adeo diviti tantae opes suppetere possent. Hoc tempore Collartus, Piratarum antesignanus, duobus Capitaneis, Mangelario et Cornelio Everhartio, nebulis deceptus, capitur, et Vlissingam cum nave sua deducitur. Barbari piratae, contra, plures quam quindecim tam Hollandicas, quam Anglicas naves, intercepere, et Algeriam abduxere, pluribus quam quingentis Christianis servitudini addictis.
Civatellae ditio hoc mense, vehementi terraemotu concutitur, uti et alia Italiae territoria; sed illic plures quam mille et trecenti cives obruti sunt, quos inter ludimagister, una cum centum discipulis suis ruina domus exstinctus. Savinianum, divi Erometi fanum, Roccafrigida, Ciazola, aliaeque in Romaniola urbes, penitus eversae sunt, et Rupes per medium discissa. Cesenae turris, cum praestantissimo Horologio, prostrata, quin etiam in Roverelli ditione pulchrum palatium. Foro Iulii trapezitarum domus, et Coenobium [Orig: Caenobium] Cordelariorum eversa, quin et alia tam publica quam privata aedificia. Sarcina urbs pene tota eversa est. Et sic alia aliis locis infortunia universam pene per Italiam et iacturam et ex ea miserationem effecere. Scoti ut, qua petebantur, invidiam a se amolirentur, rebus tempori accommodatis, acta, mense Februario, anno 1647. ex quibus Regem Carolum primum, in Scotiam profugum, Anglis tradebant, abolitum ibant. Quin et Montisrosani ossa, ignominiose sepulta, ex terra eruta, sollemni comitatu, honorifice digniori loco condiderunt. At Londini, inter periscelidis Ordinis, quo varii proceres honorabantur, sollemnia, legatus ex Portugallia missus, de matrimonio inter Angliae Regem, et Portugalliae Regis filiam, quin etiam de auxilio, adversus Hispanos terrestri, et contra Batavos maritimo, serio agebatur, vehementer Hispanorum legato obnitente. Hagae Comitis, eorundem Regum Legati, alter pacem impetrare, alter Ordines in Lusitanos instigare satagebant; nullo hactenus alterutrius successu Germania, iam belli imminentis indicia, satis clara et manifesta apprehendebat, qua propter diversi Principes, Imperatori auxiliares copias conscribere, et variis locis delectum habere incepere. At Monasterii Episcopus, cui ex voto fluebat, quod Hollandiae Ordines, manum de tabula, quippe quorum mediatio a Monasteriensibus reiecta erat, iam acrius instare et usque adeo, desertos iam cives fatigare, ut mense Aprili deditionem facere adigerentur; victoris misericordiae tantum confidentes, nulla alia sub conditione. Septem aut octo exceptis, ceteris venia data est, ea lege ut mille quingentos Episcopi milites in urbem reciperent, Matrimonium, inter Britanniae Regem et Portugalliae Regis filiam, cum octo millionum, duarumque in Africae ora Tangerii et Margaiani urbium dote, hoc tempore contrahitur; largius Lusitanorum Rege, per Legatum suum Melonium promittente, quia numquam, aut sero promissa persolvere, Lusitano certum
erat, et auxiliis ab Anglorum Rege impetrandis, Portugalliae res summopere indigebant. De Religionis usu parum laborabatur, quia, in proximo minitans periculum hasce curas facile excutiebat. Hoc matrimonium a Rege et Angliae Cancellario, Parliamento recens scripto indicatum, omnium applausu, cunctis ad nova novi Regis officia propensis, excipiebatur. Sequitur extemplo Regis coronatio, quae insolita pompa peracta est. Polonia iam nonnihil respirare videbatur, cum Generalis eius Carnetzius, quinquaginta vexilla, cum ipso Russorum Generali, aliisque praecipuis Ducibus, parta ingenti victoria, ab hostibus retulerit. Hunc triumphum excipiebant hactenus dilata comitia. Ubi de aequandis belli sumptibus, oneribusque subditis impositis; de persolvendis stipendiis; de continuando cum Cosaccis foedere; de Ukraniae praesidio; de pace cum Russis sancienda; de legatis in aliorum Principum aulas delegandis; de pecuniis quaerendis, Brandeburgensi Electori numerandis; de sumptibus ad Borussiae munimina restauranda, providendis; de circa Livoniam gravaminibus; de Donis Tartaris mittendis; de Coronae nominibus solvendis; de muniendis adversus Transilvaniam finibus; de suffragiis Regni supplendis; deque Regis successore, si forte nulla relicta melioris sexus prole, extremum clauderet diem, agebatur. Volaviae in Silesia hoc tempore supremo supplicio affectus est, cum uxore, et filio, eodem crimine involutis, horrendus Latro, qui praeter multa alia scelera, plures quam viginti tres homines interfecisse confitebatur. Bellum interea, in Transylvania gliscens, in dies maiora et maiora discrimina Romano Imperio minabatur. Certe varia fortuna, saepius iis partibus conflictum est; at Aly Bassa, magnas copias ducens, et Berethonium amnem ponte iungens, Imperatori, Imperii rebus propiores curas intendendi, necessitatem imposuit. Hic deiectis urbis Viennae pomaeriis, Imperatoriam sedem, quantum valuit, munire aggressus est. Sed continuae cadentes pluviae Turcarum progressum impediebant. Transylvani interea oppidorum praecipua, Caesaris protectioni flagitabant, dum Kimen Ianos Archatium Berckzaeum, eiusque fratrem Andream, cum Turcis intelligentes, securi percuti iusserit. Suecia sub hoc tempus, turgentibus fluviis, haud levia damna, in molatrinis patiebatur. Et Dortmundae, ingentis altitudines turris, nulla orta procella, sereno Caelo, quasi sponte, collapsa est, Templumque subiectum magno detrimento affecit. Unus tantum homo, excubias agens ruina oppressus est. Gliscentia inter Christianos Principes dissidia, Barbaris piratis animum augebant, adeo ut Tripoli, Tuneto, Algerio, tanto numero, in vicina maria excursionem facerent, ut intra paucas septimanas, plures quam quinquaginta naves interciperent, et octo admodum hominum milibus catenas inicerent. Hoc tempore ex Indiis Orientalibus Anglica navis Livornam appulit, referens, Classis Meleraei Marchionis, aliquot naves, rubrum mare versus, in Persas piraticam factum missas, orta subito tempestate, ad bonae spei promontorium mari maximam partem haustas. Ab Hollandis denique castrum ad Indi fluminis ostium situm, Lusitanis ademptum esse, urbemque Diu, haud procul a Goa, Lusitanorum, in iis partibus Metropoli, ne ab Hollandis invaderetur, in summo stare metu. Lusitanos denique ab iisdem Hollandis Dereniae Regi iunctis in fugam coniectos, multa loca ab iisdem intercepta. Denique Bengalae Imperatorem duos filios, post se in Regni spem reliquisse, corumque seniorem, fratrem bello adortum, eundem vicisse, et capto laqueo gulam fregisse; Bengalaeque ad triginta librarum milia salis nitri incendisse. Mense Iunio Parliamenti decreto, pactum inter Regem, Angliaeque et Scotiae Regna, quod ab iis Convenantium inscribitur, antea multis elogiis celebratum,
certe Regnorum Regisque stabilimentum et Ecclesiae columen habitum, diversis publicis locis, per carnificem, ut detestandum et Antichristicum quid, comburitur, in omnibus publicis scriptis aboletur, atque adeo omnibus modis averruncatur. Octo diebus post, acta, quibus Parliamenti decreto, iudices ad Caroli primi causam cognoscendam delegebantur, eodem modo, in ignem conicitur. Sic quoque acta de praeservanda inter Dominum Protectorem, et populum pace, de renuntiando Caroli Stuarti titulo, deque subscribendo implicatorio (Engagement dicitur) deque Anglia in Rei publicae forma, atque adeo in libertate conservanda. In rebus Ecclesiasticis, haud minor mutatio instituitur. Pleno Episcoporum, et Theologiae Doctorum conventu, de regimine Ecclesiae transactum. Rex Scotiae Coronam suscipiens, Ecclesiae formam, Presbyterianam dictam, sartam tectam servare, receperat. At iam praevalescente Regis et Episcoporum auctoritate, animisque omnium ad adulationem propensis, obnitentibus frustra Presbyterianis, sub Episcopali Regimine Ecclesiam dirigere decretum est. Scoti ipsi, meliori iure utentes, manus tandem dedere. Sed omnis mali impetus in Comitem Argilium cecidit; qui cum animi incertus et anceps, medius inter Cromvellianas et Regias partes (quasi meliori industria rebus suis prospiciens, et volventi fortunae rotae clavum infigens) vivere instituisset, neutrorum gratiam sibi conciliaverat, certe Regis odium incurrit, atque adeo carceri mancipatus, vix ullius alterius criminis reus, sexto demum Iunii die, Edenburgi, publice securi percussus est. In Hibernia, eodem modo pene agitur, animis ubique in caeca Regis studia, et novi Regiminis venerationem prolabentibus. Sub finem huius mensis, sex reduces ex Indiis naves, Texeliam appulerunt, divites admodum merces referentes. Nuntiabant, res Batavis prospere geri, Regem Macassar armis victum, pacem ab Hollandis petere necesse habuisse. Contra Lusitanicus pirata Hollandicam navem in Occidentales Indias vela facientem, adortus post obstinatam pugnam, laceram ruptamque suppressit. Hic insuper varias alias Hollandorum naves intercepit. Hoc mense inter Sueciae Regnum et Russorum Imperium, de pace conventum est. Turcae, post sparsas in Christianos terribiles minas, mense demum Iulio cum quadraginta trium millium militum exercitu, per tractus Temesvarienses, et eas angustias quae Porta ferrea indigitantur, in Transylvaniam irrumpunt, obvia quaeque diripientes, et ad septem Christianorum milia in captivitatem abducentes. Kimen Ianos tantis viribus impar, recepit se, confidens munitarum urbium fidei, et Caesaris iam appropinquanti, quinquaginta plus minus militum millium exercitui. Antverpiae sub idem tempus mulier infantem enixa est, cui duo capita duo ventres, et cetera omnia membra exceptis natibus duplicata erant. Duplex nomen in baptismo duplici huic partui qui secioris sexus erat, impositum est, testibus pluribus eius urbis praecipuis viris. Angli hoc tempore, Eboracensis ducis nomine, clam in Guineensia litora, et possessas per Hollandos inibi arces vela fecere. Horum naves quattuor numero Holmio quodam duce, ante promontorium quod Viride inscribitur, anchoras iecere. Dux Holmius Arcis quae ibi exstructa est praefecto, ante proximum Decembrem, illinc se recipere, arcemque Anglis tradere, imperiose iussit, ea conditione ut Hollandis tamen liceret, iis partibus negotia exercere. Hinc alio profectus, aliud munimentum, Anglis terra prohibere conatum vi adoritur, et brevi deditione in potestatem suam redegit, eique Eboracensis Ducis nomen imposuit. Non procul hinc ad fluminis Gambii ostia, novum munimentum exstruere aggressi sunt, adeo omnibus modis, eius tractus Imperium sibi vindicantes.
Haec praeter publicam fidem; sed aliud eorum quod, omnem fidem humanam evertit, narratur facinus. quattuor Anglorum bellicae naves, viginti quattuor admodum quaeque tormentis munita, Olyssiponam appulere, ubi mercatoribus quibusdam, Genuam, Livornam, Venetiasque, deferendis pretiosis aliquibus mercibus, operam suam locarunt. Hisce acceptis, multisque viatoribus, vela faciunt. Inter navigandum, tres piraticae Maurorum naves obviam veniunt inter quas (habito inter Duces colloqui) et Anglicas naves demum conventum aiunt, ut Angli quas vehebant merces Algeriam conferrent, ibi exponerent, et accepto pretio [(transcriber); sic: praetio] , viatoribus tamen Barbaris in servitutem concessis, quo vellent iter facerent. Hoc facinus si modo verum, omnem qualium cumque Barbarorum perfidiam ex cedit. Sub hoc tempus, Etruriae Ducis filius Aureliensis ducis filiam uxorem duxit, magnaque pompa, sponsa in Italiam delata, et Florentiae excepta est. Sed hoc breve matrimonium fuit, quia sponsa, primo ex partu obiit. Nantolii (vulgo Nantes) Carnarium, vetustate, corruptis trabibus, sollemni die, magno emptorum numero confertum, subito corruit. Sexaginta subiecto flumine hausti, multi ruinis oppressi, aut ad Molatrinas fluminis impetu delati, rotis misere dilacerati sunt. Hagae Comitis, tractatus inter Hollandos, Lusitanosque, felicem demum eventum habuere. Conditiones huiusmodi fere fuere. 1. Rex et Regnum Portugalliae Foederatarum Provinciarum Ordinibus, Octagies florenorum milia persolvent. 2. Salis mercimonium certo imposito pretio [(transcriber); sic: praetio] stabilietur. 3. et 4. Belgicarum Provinciarum subditis, liberum, in omnes Lusitanico Regno subiectas Regiones et Provincias, negotium erit. 5. Supradicta persoluta pecunia, omnes inter utramque nationem lites et controversiae cessabunt. Istiusmodi conditiones, utriusque nationis securitatem et negotia spectantes, aliae plures stabilitae. Anglica interea Classis apud Algeriam, de liberandis mancipiis, agens, nihil obtinere potuit, armis itaque hanc urbem aggredi, visum est, sed Barbaris ad defensionem parastis, parvo civitati damno illato, Angli non sine detrimento receptui canere necesse habuere; et in via paucis Turcarum navibus interceptis, Alicantam appulere. In Galliis, Focquetius Finantiarum Superintendens, postquam Regem Regisque aulam, supra modum sumptuosis, et ob id nimis invidiosis epulis excepisset, munere exauctoratus, et Carceri mancipatus est, non sine summo partialium ut vocantur, stupore; immensae eius opes Regi addictae, scripta omnia sub Regis sigillo custoditae, et ad causam eius Commissarii designati sunt. Dum Algeriani piratae varias naves huc et illuc commeantes, intercipiunt, damnaque ab Anglis passa abunde resarciunt. Hispani interea, quam obsederant urbem Valenciam et deinde totam Galissiam relinquunt, sed Lusitani, illorum ignavia audaciores, castra ipsorum arripere non dubitavere; atque adeo Portugalliae recuperandae desperationem iniecerunt. Hispanorum autem res, appulsa in Garunnas argentifera Classe, haud parum augebatur. Plures quam quindecim milliones Regi, ea afferebantur, exceptis longe pluribus, mercatoribus destinatis. Lusitanis quoque, ex Brasilia eiusque confinibus saccaro, aliisque mercibus, conferta Classis appulit. Apud Mechliniam et per vicinos agros, horrenda tempestas hoc mense, mirum in modum saeviit. Ingentes silvae, eversis quasi falce arboribus, honore suo nudatae sunt. Aedes fundamentis avulsae, evertuntur, immo alio feruntur, vir quidem iter faciens, elatus et per aera ad ingens spatium vectus, tandem inversus in terram, illaesus, reponitur, non magis suum, quam Molatrinae, avulse, alio delatae, et disiectae casum, quem viderat praesens, miratus. Excepit haec infortunia Marchionis Caracenae in urbem
Antverpiam, propter negata stipendia indignatio, qui insigne hoc oppidum obsidere aggressus, civibus, haud perfunctorie perculsis, ingentem argenti summam extorsit. In Scotia interim, ob introductos Episcopos, et abolitam presbyterii auctoritatem, nonnihil turbatum. Plures quam septuaginta ecclesiae ministri, Regis placitis adversantes, in carcerem coniciuntur. Munimenta, ut populo tollatur confidentia, multis partibus deiciuntur. Apud Londinum et aliis Angliae partibus eadem causa pluribus ministris infortunium attulit. Adeo Regi quod semel animo conceperat, vel multorum exitio, exsequi visum est. Londini eodem tempore dum Sueciae legatus, magna pompa, ut fieri solet, et praesentium Legatorum comitatu, exciperetur, depraecedentia, inter Galliarum et Hispaniarum Regum legatos, iurgium primitus, et ex eo pugna exoritur. Septem aut octo occisi, plures vulnerati sunt: et nisi mature malo provisum fuisset, plurium exitio res stetisset. Certe tanta fuit Galliarum Regis indignatio, ut protinus Hispanorum Legatum Fontissaldaniae Comitem, ex sua aula, et paulo post, Regno facessere iusserit. Inter eundem et Britanniae Regem, haec eadem [(transcriber); sic: eadam] res, nonnullas dissidii scintillas, excitavit. Malagae in Hispaniae ora sito oppido, imbres continuae cadentes, gravia damna intulere. Viae et decurrentes in subiectum mare alvei, tanto impetu labentes volvebant undas, ut plures quam ter mille domus, aquarum vi everterentur, et ingens hominum pecudumque vis obrueretur: Olei, vini, aliarumque mercium maxima copia corrumperetur. Apud Neapolim aliae tempestates alio modo saeviebant, dum in Hispania Regno stabilimentum, Regina Principem (defuncto non adeo pridem priore) enititur. At in Polonia miles, stipendia militari more flagitans, cum non impetraret, tumultuari coepit. Arma deponere, nisi quae petebant, impetratis detrectans. Littavienses, eadem quasi causa involuti, prioribus sese adiungunt, atque adeo, coniunctis viribus Poloniae urbes, et bona Ecclesiastica arripiunt; mox maiora ausi, Dantisco vim inferre nituntur: urbs autem, commode Visula, per scissos aggeres, in Varderi agros irrumpente, atque adeo rebellibus aditu negato, tumultuantium minas susque deque fecere. Rex vero ne in turbulentorum manus incideret, continue locum mutare, et in extremis finibus delitescere necesse habebat. Haec facta sunt, dum in Guineae oris, ab incolis, Batavorum nomen exosis, Daniae in iis partibus subditi, ut Hollandorum Castro (cui Nassoviae nomen est) arma admoverent, instigati sunt; quae res pluribus molestiis, postea memorandis, causam dedit. De duabus navibus Anglicis, quibus Experientiae, et Caroli nomen impositum erat, ab Hollandis detentis, querelae quoque instituuntur, gravioribus longe ansam praebiturae. Ex quibus scintillis, hoc belli incendium, quod etiamnum flagrat, haud dubie originem duxit. Veneti hoc tempore, feliciter cum Turcis apud insulam Milonem, congressi sunt, tres Turcarum triremes in litora actae, tres aliae suppressae, quattuor et cum iis mille et octingenta Christiana mancipia victoribus cessere, insula ipsa apud quam pugnatum est, a Venetis, victoriae insistentibus, expugnata est. In Hollandiam desideratae hactenus ex Orientalibus Indiis duae naves, feliciter appellunt. Eodem tempore quattuor quoque reduces ex iisdem partibus, in Angliam redeunt. Galliae Regina sub hoc tempus principem, primum partum enixa est, Regnumque gaudio replevit. Et paulo post Neoburgi ducis uxor. Insula Sanmalo, gravi incendio, ex pharmacopolae officina orto, plures quam trecentas domos amisit. Hoc infortunium excepere surgentes variis partibus procellae, quibus multae naves tam disiectae quam suppressae sunt. Lusitani eodem mense, Valenciae, postliminio ab Hispanis obsessae, subsidia inferre nitentes, caesi et profligati
sunt. Ducis frater, equo excussus captus est. Inter Suecos et Russos iam pax antea icta, mutatis et signatis conditionibus, ad finem perducitur, conditiones illae istiusmodi fuere. 1. Pax universalis, et anteactorum amnestia inter utrumque erit Regnum. 2. Unicuique Regum consuetis titulis uti licebit. 3. Muscovia Suecis occupata in Livonia loca restituet. 4. Quattuordecimo post ratificationem die arcem Mariaburgum Russi Suecis restituent. 5. Livoniae incolae Russorum tormenta ceteraque impedimenta ad fines perducent. Russi contra, omnibus occupatis locis, suas campanas, libros, aliaque Ecclesiastica Ornamenta restituent, atque adeo utraque pars, a damnis alterutri inferendis abstinebit, et e contrario, ut confoederati, omnia ab aliis illata detrimenta, iunctis viribus arcebunt. In Angliam Cossuma Albertus Princeps ex Polonia advenerat, auxilium Regi suo, a Britanniae Rege petiturus, cuius iam ipsi nonnulla spes affulserat. Hic carpento suo Cantiam versus iter faciens, ab auriga suo et pedissequa, magnae argenti summae quam trahebat dominus, inhiantibus, in via interfectus est; eiusque cadaver foede mutilatum, capite et altero brachio truncum, in fossam coniectum est. Parricidae, dum ex parta praeda, monilia quaedam Londini distrahere conantur, agniti, et supremo supplicio affecti sunt. Cadaver postea cane indice inventum, et a civibus Rochestriensibus sepultum est. Suppar facinus, eodem pene tempore, ultraiecti in Hollandia perpetratum est. Pistor quidam cum filio, vicini divitis ancillam dum herus Contioni interesset, vicinitatis confidentia intromissi, quo paratam quam habebat, pecuniam furarentur, foede, iniecto laqueo interemit, cumque reluctante puella, et voces tollente, nonnihil turbarum ante ostium fieret, pistor, ab uxore, per signum admonitus, murum transiliit, atque adeo cum filio suam se in domum proripuit. Sed facinore detecto, de facinorosis Patre et filio extremum membrorum comminutione, de matre laqueo, supplicum sumptum est. Poenas quoque in Anglia, novo Regis regimini, dedit Ioannes Iacobi, Ecclesiae Minister, acriter in Episcopos, eorumque regimen, atque adeo in ipsum Regem Regisque ministros invectus. Zarnetzius sub finem huius anni feliciter cum Russis conflixit. Russi maximam maximam partem aut capti aut occisi sunt. Victoriam hanc excepit Vildae arcis, praesidiariis praefectum, ligatis manibus pedibusque hosti tradentibus, deditio. Dum Poloni male contenti (ut dicebantur) seu seditiosi, Regis causam destituentes, obvia quaeque passim depredabantur, nullis neque Regiis, neque Ecclesiasticis bonis parcentes. Barbari piratae hoc tempore, plures quam quadraginta Christianorum naves interceperunt, atque adeo hoc anno, ut aiunt plures quam octies mille homines servitio manciparunt. Procellae non minus variis partibus saevierunt, ad Hollandiae litora piscatores quidam piscatum in altum evecti, decumano quodam fluctu, ob (Moerzee vocant) obruuntur. In mari mediterraneo variae quoque naves undis hauriuntur, quin etiam promontorium (molem vocant) Algerianum, subito, cum multis barbaris subsidit. Multae naves eius casu suppressae sunt. In Angliam ex Indiis appulit navis referens insulam Formosam, ab insigni purata quon oppugnari, decemque naves Batavia, cum duobus militum milibus, obsessis auxilio missas. Et Lusitanos suis in iis partibus rebus diffisos Anglis Diu et Cambaiam, ad Persicum sinum sita oppida tradidisse. Anglosque ut istorum locorum possessionem capesserent, quinque myoparones, Duce Sluptonio equite, eo misisse. Hoc anno Romae mortuus est Lucas Ostenius, Pontificis bibliothecae bibliothecarius, vir experientia et doctrina nulli secundus, quique Sueciae Reginae, ad Romanam Relligionem, traducendae multum operae adhibuerat. Defunctus quoque est Theodorus Adolphus
Princeps et Episcopus Patriborniae, relicto magno sui, apud omnes Ecclesiasticos, desiderio; obiit quoque Iulius Mazarinus, de quo ante dictum; et Genuae Iohannes Bernhardus Frigonius, eius Rei publicae princeps; at Hafniae Ioachimus Gersdorphius, Regni Drossardus regisque consiliarius, vir insignis, defunctus est. Parisiis vivere desiit Bernhardus Foxius, Espernonii Vallettae et Candaulae Dux, eques regii ordinis, Aquitaniae praefectus, qui Galliae coronae fidelis semper Minister exstiterat. Mense Novembri regius Senator Gustavus Bielkius Holmiae extremum clausit diem; quem alii eiusdem Regni Senatores, Comes Slippenbachius et Rosenhaen, secuti sunt. At Cameraci Fontissaldaniae Comes, qui sanciendo, inter Galliarum regem, et Hispaniarum regis filiam matrimonio, egregiam operam navaverat. Vir alioqui insignis, et de suo Regi egregie meritus.
Principio huius anni pax inter Foederatarum Provinciarum Ordines, et Mahometen Palchan Tunetanorum Regem sancita est. In hasce fere conditiones.
1. Praecedentia omnia damna et detrimenta mutuo illata oblivioni tradentur. 2. Nulla navigia ab alterutra parte posthac capientur. 3. Si Hollandica navigia alique Tunetanorum bona vehant, ea strenue defendere tenebuntur. 4. Alterutrius partis navibus ad alterutrius litora naufragium facientibus, tam homines, quam bona libertati restituentur. 5. Ordinum subiectis, in Regno Tunetano habitantibus, quando iis placuerit, quamvis [Orig: quanvis] inibi natis cum omni familia, quo velint migrare licebit. 6. Alterutrius subiecti se mutuo nulla iniuria lacessent. 7. Consul, aut alius, iis partibus, Batavorum rebus praepositus, Tribunali eius regni, sisti non poterit. 8. Neque ipse neque aliquis Hollandorum, nomina, quibus aliquis huius nationis obligatur, pro eo particulari, solvere non tenebitur, nisi suamet ipsius manu, se ad illud obstrinxerit. 9. Alterutrius partis Myoparonibus, alterutrius portibus morari, liberum erit. 10. Si Tunetanorum naves Hollandorum aliquos, hostibus corum stipendia facientes intercipiant, eos servituti adsciscere, illis licebit, sed capti viatores liberi demittentur. 11. Si Tunetanorum navis, suo sub vexillo, Hollandicam navem, fictitio sub signo pugnantem capiat ea bona praeda Iudicabitur. 12. Si quis servorum cuiuscumque nationis, ex regno Tunetano, ad Hollandorum naves libertatis ergo confugiat, Consul pro eo hero satisfacere tenebitur, si mature fuerit eius fugae admonitus, alias non. Inter Britanniae et Daniae Reges foedus, superiori anno ictum, iam quoque confirmatur. Michael Abafti hoc tempore quoque, excluso Kimene Iano ab Imperatore Turcico, in Transilvaniae Principem eligitur. Hic, abiurantibus se copiis, et Michaeli sacramentum dantibus, in Hongariam se contulit. Algeriani piratae hoc mense Ianuario, plures quam viginti tres Christianorum naves capiunt, partamque praedam triumphabundae in urbis ducunt portum. Obortae tempestates, mense Februario, varia damna variis, partibus intulere. Dordrechtum magnam partem aquis stagnatur, vicina quaedam territoria, ruptis aggeribus, aquis obteguntur. Roterodamum, Vlissinga, aliaque oppida, sua detrimenta quoque sensere. Infinitae naves, tam in Texelia quam aliis portibus, nedum pleno mari, aut suppressae, aut in proxima litor adisiectae sunt. Visurgis ex mari surgentibus aquis, ultra modum auctus, gravissima damna quoque intulit. Anglia haud parum hac procella laboravit, adeo ut, uti omnibus pene communis erat iniuria, omnium pares querelae effent. Angli sub hoc tempus Tangerium, Portugalliae Infanti doti datum oppidum, sui iuris fecere, sed primo introitu, ab accolis Mauris, damna passi sunt. Corruptam fluviorum inundatione annonam, in Galliis praecipue, gravis caritas et egestas excepit. Bestiarum usui vix commodi cibi, ab hominibus avide
petebantur, erant, qui ex rerum desperatione sibi manus inferebant. Multi ex fame moriebantur, quantum, miserantium opulentorum liberalitas suppeditare posset, crescenti in dies egentium numero, sufficere non videbatur. Famem, quod fieri amat, pestilentia excepit, in reliquos haud minori ferocia saeviens. In Anglia ex Caroli primi Iudicibus tres, Barckstedius, Ockeus et Corbetus, supremo supplicio afficiuntur, qui in Hollandia capti, et Regi missi erant, tantum tunc communi necessitudini dabatur. Lundini in Ditmarsia igneus globus ex aere in medium templum, dum concio haberetur illapsus est; qui mox in ingentes erumpens flammas, tam ministrum quam contionem, in aperta compulit. Straelsundae fulminis ictu divi Iacobi fanum conflagrabat, cuius incendium in proxima traiectum, viginti domos, brevi temporis spatio, solo aequavit. Sub vesperam, ex male sopitis ruinis nova pestis exorta, divi Nicolai fanum corripuit. Sexdecim homines ruina muri cadentis obruti, et alii flammis absumpti sunt. Hoc autem Passaviae gravius fuit malum, quod oppidum, improviso incendio, paucis exceptis aedificiis, tam extra quam intra muros, totum absumptum est. Paulo post Plescovia urbs, pari incendio, pene tota evertitur. Haec infortunia spargebantur, dum Christianus, Mekelenburgi dux ducatui magna cum pompa inauguraretur. Et Angliae Regina, Regis Caroli sponsa ex patria urbe Olissipona in Angliam vela faceret, quae eo appulsa, summo omnium, et praecipue Regis gaudio et benevolentia excipitur, postquam, per multos dies tempestatibus per Oceanum esset iactata. Paulo post Eboraci ducis uxor filiam enixa est, quae gaudia aliud excepit, propter Lausonii res in Mauros bene gestas, (quippe qui aliquot Barbarorum naves interceperat, nonnullas in littus egerat, aut suppresserat; in quibus ipsa Turcarum pretoria propraetorium, cum duobus castellis inutilem reddiderat) atque hanc victoriam cum Algerianis secutam pacem. Lusitani Anglorum affinitate insolescentes, iam denuo in Hollandicas naves excursionem facere inceperunt, ex quibus quattuor aut quindecim Dunkerckam adductae, et cum mercibus subhastatae, emptores tamen non invenere, quae partim postea a proprietariis, modico soluto pretio, redemptae sunt. Dum Mantuae Carpetanorum, Rex Hispaniarum novum principem, ex uxore, tolleret, Ioannes Austriacus, expeditionem in Lusitanos exornabat, facta itaque ad Castrum divi Christophori lustratione, cum quattuordecim millium admodum militum exercitu Borbam antiquam urbem aggreditur. Atque, praesidiariis defensioni, non paribus, impetu invadit, plures quam quingentae familiae ferociente milite extirpatae sunt. Praefectus ipse, cui D. Manueli Acuma nomen erat, cum centurione, ante curiam laqueo interemptus; inscriptis hisce eorum pectoribus verbis: Hoc supplicium de rebellibus, et adversus Regem suum arma gestare audentibus subditis suae Altitudini placuit sumi. Hinc ulterius movens, Villam Vitiosam, et Gerumenam obsidione cinxit, dum Balthazar de Roxas cum duodecim Militum milibus, Portelae, loco munito, vim meditaretur, et obvia quaeque depraedatur; Lusitanis omnia spectantibus, et per Lunae pontem, ad Gulsinium, quingentis Walonibus, Lusitanis succurrentem, et iis, Hispanorum impetum non nihil sistentem, cedentibus. Interea sexcenti alii Lusitani, qui in Montibus, ab Hispanis, obsessi erant, hostium Clementiae se dedidere. Portela deinde Hispanis traditur, atque adeo hoc tempore Hispani maximam Lusitanis trepidationem, intulerae, quibus accessere, Reginae cum rege filio dissidia. Inter Galliarum regem, et Foederatarum Provinciarum Ordines, de mutuo foedere tractatus, ad finem quoque perducuntur, cuius conditiones, quia plures et prolixae, et passim prostant, hisce inserere nostri instituti non est. In Anglia Henricus Vanus, et Ioannes
Lambertus, Maiestatis postulantur, utpote qui Caroli primi Angliae Regis Iudices fuerant. Vanus ante Regium Tribunal, diu et docte causam suam oravit, sed testimoniis convictus, condemnatur, ut suspendio seminecatus exenteraretur, in partes secaretur, ipsaeque talibus locis, qualibus Regi visum fuerit, suspenderentur. Sed quorundam intercessione, qui plurimum apud Regem valebant, sententiae huius rigor remittitur, et Henricus Vanus, ante Arcem Londinensem securi percutitur [(transcriber); sic: per cutitur] . Mortis sententia in Iohannem Lambertum, quoque lata, sed propter eius submissionem, et facti, quam ostendebat paenitentiam, eius exsecutio in aliud tempus differetur, interea per Brittanniam, Episcoporum introductio, summo ardore, urgebatur, si quis obniteretur captus, supplicio affectus, certe loco motus est. Litlingoviae in Scotia, inter Regis natalis diei sollemnia, convenantium, ut vocatur, ridiculum in modum, populo expositum, artificialibus ignibus, inter diabolorum Icunculas, postremo comburitur, quo antea nihil sanctius, nihil dignius videbatur. Aliis tamen per Scotiam locis, tam Ecclesiastici quam nobiles, Episcopis, publice obstabant. Sex Ministri, acrius obnitentes loco moti sunt, quorum tres, plus corpori et familiae, quam conscientiae suae consulentes palinodiam cecinere. Tangerium interea Anglorum spes, ut firmum columen, fortiter fulciebat, sed per experientiam, quam rebus Anglicanis, hic locus inutilis esset, paulo post compertum est. Sub hoc tempus quinque ex Indiis Orientalibus naves, in patriam appulere, quattuor adhuc desiderabantur. Hae referebant, Insulam Formosam, per Iquonem celebrem illum piratam, occupatam. Subsidio Missas naves serius advenisse. Christianos a Sinensibus, crudeliter habitos. Hoc infortunium maxime Germano cuidam ordinum doctori, imputatur, qui ad hostes transfugiens, iustum, castrum expugnandi modum, ineptae alias genti demonstraverat. Haec gravis rebus Batavicis iis partibus, iactura fuit. Contra per Persiam nuntiabatur, munimentum Coulan, et urbem Cananorem a Batavis esse occupata qui illinc Cochinium moventes, eam quoque urbem obsidione cingere aggressi sunt. In Angliam quoque variae ex Indiis naves, hoc tempore redibant, referentes, bellum in magni Mogolis imperio etiamnum gliscere, in Galliis, propter Salinis imposita vectigalia, ab agrestibus, in Bononiensi praecipue agro, tumultuatum, qui vectigalia exigebant ab irata plebe fugantur. Rex hac protervia commotior, extrema iis minabatur. Ii ab Anglis auxilium petunt, quod ab ipsis negatum. Rex interea, immissis rebellibus copiis suis, Domino Mompensatio duce, Bononienses quidem in fugam vertit, sed ex eius militibus, quinquaginta occisi, et octoginta vel nonaginta [(transcriber); sic: novaginta] vulnerati sunt. Episcopus, propter captivorum copiam veniam commissorum ab Rege iis impetravit, tribus solummodo exceptis, in quibus ceteris exemplum Rex statuere decreverat. Sescenti ad triremes missi et remigio mancipati sunt. Septem renegati hoc tempore Turcicam navem, deceptis spe maioris praedae Barbaris, occupant, et Meliten conducunt. At navis alia Hollandica, Venetiis Amstelaedamum versus vela faciens, prope Messinam, duabus Turcicis Myoparonibus arripitur. Nauclerus postquam septem horis strenue se defenderat, postremo, cum iam nulla effugii spes superesset, ipse cum integris cymba aufugit, apposito prius, pyrio pulveri ardente fomite, quo navis Hollandica simul atque Turcicarum, altera disiciuntur. Paulo post Mattheus Masius Flandrorum Archithalassus, cum classe sua in septem Turcarum incidit naves, quarum praetoriam duasque alias suppressit, reliquae fugam capessebant. Algeriani piratae sub hoc tempus, Gallicam expugnarunt, cumque ea tres melitenses equites, magnamque argenti summam acquisiverunt, dum Mauri Saletum obsidione cingunt: Gulandus eorum Rex, quo maiore vi uteretur cum Tituanensibus pacem
stabiliverat. Iacobus Gaverus pirata tres Belgicas naves intercepit, et Dunkerkam conduxit. In Britannia Galliae plebes, propter imposita vectigalia, in seditionem prorupit, captosque aliquot ex suis, vi extorsit, aliqua [(transcriber); sic: aliequa] facinora commisit. Inter Imperatorem Romanum et secundam Hispaniarum Regis filiam, matrimonium concluditur [(transcriber); sic: coucluditur] , et Hispanis parentes Belgicae Provinciae, in dotem concessae sunt, quae res Gallos admodum male habuit. At Romae in eandem Coronam iniuria commissa, sequentibus postea inter Regem et Pontificem dissidiis causam praebuit. Corsi (Romanorum militum nomen est, in Ponte Sextio, cum aliquot Walonibus, et Burgundis, manus conseruerant, et detrimento exasperati, violentiam suam, in Galliae legatum eiusque familiares convertebant, adeo ut ipsum legatum, eiusque uxorem in via aggredi non dubitarent, unumque ex domesticis, sclopetis per carpentum explosis, glande interficerent. mulier, periculum evitatura, ad Cardinalis Estensis palatium se recepit, et usque ad vesperam ibi commorata est, quando Cardinalis familiaribus stipata ad maritum se contulit. Hoc facto usque adeo excanduit Galliarum Rex, ut protinus Pontificis nuntium ex Gallia facessere iusserit; scriptisque ad Cardinales litteris, de hac iniuria, contra ius gentium commissa, graviter conquestus sit. Gallicus legatus quoque extemplo Roma migravit. Cumque ipse Pontifex frigide in aggressores animadverteret, quin et Cardinalis Chisius, et Cardinalis Imperialis, fatis factiosos fovere viderentur, hanc insolentiam, nisi sibi satisfieret, Rex armis vindicare statuit. Ab eo postulatum est, 1. ut erectae, ante Farnesiorum Palatium columnae, res peracta inscriberetur. 2. Ut a Corsorum ductoribus debita sumeretur poena. 3. Ut Cardinalis Chisius dignitate moveretur. 4. Ut quidam Gallus Romae captus, extemplo libertati redderetur. 5. Ut Parmensis Dux, Castri, et Comachii Statibus deintegro imponeretur; Et Modenae Dux, quicquid, per Monasterienses tractatus ipsi promissum erat, impetraret. Corsi quidem exauctorati, et Roma proscripti sunt, de ceteris adhuc nihil actum est. Neoburgenses Milites, ex virtute sententiae, contra Comitem Flodorpiensem latae, Castellum eius Leuthense dictum, non procul a Traiecto ad Mosam, vi in suam potestatem redegerunt. At Ordines misso statim Ryngravio, cum aliquot copiis, cum praesidium arcem dedere detrectaret, post octavum tormentorum ictum, castrum recuperarunt. Dunkerkam praesidiarii Anglici, eodem tempore, ex vicinis agris pecora abigentes, ab agrestibus caeduntur, et internecione delentur. Antverpiae Principis Tarquinii amulus, tubi ictu interficere Dominam, Dominae suae sororem, conabatur, sed fallente ictu, haec quidem incolumis evasit, ille effugit, sed Princeps cum tota familia carceri mancipatur. Inter Christianos et Turcas sancitum armistitium per Transilvaniam hoc tempore promulgatur. Sed Romadanutsius Russorum praefectus, diversa cis Niperam oppida occupavit. Hoc comperto Polonorum Dux, orta inter milites seditione, prius composita, aliquot praeter copias suas Tartarorum milia sibi adiunxit, et ocius Russos palantes et incompositos arripuit. Hi tamen arma capessentes, diu quidem acriter se defendebant, sed ad extremum, urgentibus Polonis, qua occisi, qua fluvio hausti, qua in captivitatem abducti sunt. Postero die victores in reliquos Russos, Bucsinium obsidione prementes, impetum fecere, post trium horarum pugnam Russi Kroviam versus cessere, sed, cum caesis arboribus, aliisque impedimentis, regiae viae passim a Polonis oppletae erant, Niperam nando traicere necesse habuerunt, instantibus a tergo Polonis, adeo ut Russorum plures quam octodecim milia, tam aquis hausta, quam occisa, aut capta sint. Hanc calamitatem excepit, propter aeream monetam, quam omnibus modis
magnus Russorum dux introducere nitebatur, ortus Muscoviae tumultus. Civium violentia primitus in senatores quosdam plebi exosos recidit; sed, hi populi insolentiae semet subducentes, ad Regiam confugiunt. Plebes magno numero, ante palatium congregata, elapsos Senatores sibi restitui insolenter postulat, dux vero, milites suos, in tumultuantes Sclopeta explodere iussit, quorum ictibus multi occisi et vulnerati sunt, reliqui hoc exemplo territi, huc et illuc dilabuntur. Octingenti capiuntur, quorum magna pars suspendio enecti, alii naribus et auribus truncati, sed praecipui, etiam feminae et pueri, in amni suffocati, ceteris terrori, et mundo saevitiae exemplo fuere. De Matrimonio inter Daniae Regis Seniorem filiam et Saxoniae Principem, unicum, hoc tempore quoque actum est, Missaque est Lubecam, a Daniae Rege Navis, ad sponsum Hafniam transvehendum. Pontificis ad praedictum facinus conniventia, et in exigenda a reis poena tarditas, denique Cardinalis Estensis Romae detentio, et in universum, in omnes Gallos Papae iniquus animus, Galliarum Regem magis ac magis exacerbaverunt. Aliosque ex Italiae Principibus, aut hac aut illa iniuria laesos incitaverunt, de effectu postea. In Anglia certantes inter se acies, in aere visae sunt, eodem tempore, quo Sectarii Regi suo insidias ponebant, quibus demum detectis, in auctores animadversum est. Interea de controversiis inter Anglos et Batavos, circa duas praecipue naves, Bonaventura et Esperance dictas, inter Hollandorum legatos, et Angliae Regis Commissarios transactum, inque has conditiones consensum est. 1. Sincera et Firma amicitia inter partes deinceps servabitur. 2. Partes se mutuo ab omni illata iniuria tuebuntur. 3. Neutra in alterius ditionem populos, portus, munimenta etc. quicquam hostiliter suscipiet. 4. Nec alterutrius hostes auxilio Iuvabit. 5. Sed contra se mutuo adversus omnes rebelles, aut hostes defendent. 6. Neque Regi neque ordinibus alterutrius hostes, in portus suos recipere fas erit. 7. Sed mature praemoniti illos ilico alio se recipere iubebunt. 8. Nec rebelles aut fugitivos recipient. 9. Se mutuo debito cultu excipient. 10. Ordinum naves Anglicis Myoparonibus per mare occurrentes, amplustria et vela demittere tenebuntur. 11. Neutra pars piratas in suos portus recipiet. 12. Nec quoque eos qui sub aliorum, alterutrius hostium, Principum titulo, piraticam faciunt, quos (Kapers) vocant. 13. Si alterutra pars cum aliquo alio principe aut Republica foedus ineat, altera in eo, si voluerit, comprehendetur, nec clam alteram quidquam concludetur. 14. Si ex alterutrius incolis, aut subditis, aliquis quidquam contra hoc foedus commiserit, haud quaquam ideo illud vitium faciet, sed transgressores punientur, et parti laesae satisfiet. 15. Insula Puleron Brittanniae Regi restituetur. 16. Alterutrius subditis, liber in alterutrius ditionem, introitus, et per eam transitus dabitur. 17. Naves, tempestatibus, aut piratis, in alterutrius portus delatae aut compulse, libere, quando velint, ex iis rursus vela facere poterunt, nec vectigal aut impositum aliquid ab iis exigi poterit. 18. Alterutrius subditi, in alterutrius portibus, sinibus, aut fluminibus neque ipsorum bona, ad alios quam ad quos exierant, seu belli seu pacis usus detineri non poterunt, nisi summa exigente necessitate, habita tamen detentionum, quae secundum alterutrius leges et iura fiunt, ratione. 19. Mercatoribus, aut eorum ministris uti et naucleris nautisque reliquis, ad sui bonorumque suorum defensionem, in alterutrius ditionibus, omnia genera offensivorum et defensivorum armorum circumferre licebit. Sed in diversoriis arma ponere tenebuntur, eademque resumere, ad naves redeuntes poterunt. 20. Defensoriae alterutrius naves, inter navigandum, per mare aliquas onerarias alterutrius, aut in communi foedere comprehensorum naves, per mare assequentes,
eas ab omni hostium iniuria defendere tenebuntur donec eundem cursum prosequuntur. 21. Utriusque partis scrutatores, aliique eiusmodi Ministri, non amplius, quam iis in commissis et instructionibus concessum est, exigent. 22. Si alterutri, aut alterutrius subditis, alique iniuria putetur illata, propterea, non retorsionis aut recaptionis, aut aliae istiusmodi litterae concedent antequam, secundem leges, a iudicibus de re cognitum sit. 24. Si cui alterutrius subditorum speciales litterae commissionis fuerint concessae, hic fideiussoribus, antequam eas litteras recipiat, cavebit, se nullum damnum alterutri parti illaturum. 25. Utrique populo, in alterutrius portus liber accessus, ibique quamdiu visum fuerit commorandi, copia erit. Adeo tamen ut Myoparones octenarium numerum non excedant: et si excesserint, sine praemissa venia portus non intrabunt, nisi tempestatibus, aut morae periculo agantur. 26. Utraque pars hos articulos fideliter observabit, et observari curabit. 27. Utraque pars praefectos suos adhaec observanda sacramento obstringet. 28. Intra trium mensium spatium hinc Britanniae Rex, illinc Ordines haec transacta rata facient, et sigillis confirmabunt. Separatim conclusum si quid Regiae supellectilis, aut monilium, in Belgio detineri deprehendatur, illud per Magistratus, quam amice fieri possit, omni iniustitia amota, exigetur. Sique eorum, qui Regis Caroli primi in mortem consenserint, in iisdem partibus deprehendantur, ii, postquam magistratus aut Ordines de re certiores facti suerint deputatis ad eam rem a Rege, in Angliam transmitendi, tradentur. Istiusmodi fere huius foederis conditiones fuere. Lausonius Angliae Regis Archithalassus cum Algerianis Barbaris hoc tempore quoque pacem sancivit, cuius conditionibus, memorandis brevitatis causa supersedebimus. Sed Mauri nihilominus, octo Hamburgenses, et sex tam Gallicas quam Italicas et Hispanicas naves cepere. Lusitani sub hoc tempus Hispanos in Provincia Beira, aggressi, horum copias fuderunt, plurimosque tam occiderunt, quam ceperunt. Illorum Rex, iustitiae argumentum, praefectum quendam, qui multa pupillorum bona ad se pertraxerat, securi percuti, et eius secretarium suspendio necari iussit. Mense Septembri, Classis Turcica, quae Caravana dicitur, Constantinopoli Aegyptum navigans, a Venetis prope insulam Stanchium intercipitur, et post aliquot horarum pugnam, tres naves, quae ab iis Sultanae vocantur, et decem minores capiuntur. Quarta Sultana, flammis cum imperatoris Pellice, decemque nobilibus mulieribus, consumitur. Victores ingenti praeda potiti sunt. Sed Turcici praefecti, qui fuga evaserant, ab Imperatore male multati, et quidam morte affecti sunt. Inter Galliarum et magnae Britanniae Reges, de Gallis Dunkerka tradenda conventum est. Gallus quinque millionibus florenorum solutis, magna sollemnitate, urbis possessionem capessivit. Sub hoc tempus Galliarum Regina puellam enixa est, atque adeo illud Regnum et praecipue Regiam urbem magna laetitia perfudit. Quae paulo post, defuncto partu in luctum commutata est. A Galliarum Rege, et Pontifice iam ad arma conclamabatur. Hinc et illinc magni scribuntur exercitus, et magno studio delectus habetur. Proponebantur tamen conditiones pacis. Ut Cardinalis Imperialis dignitate moveretur, et Genuam patriam suam mitteretur. Ut Pontificem cognatum suum Ducem Farnesium, ad Ducem Crecaeum (in cuius personam dictum facinus commissum erat) mitteretur, qui eum deinceps honorifice romam deduceret. Ut Marius Chisius confiteretur, se eius facti et consilii participem fuisse. Ut Corsi tota Ecclesiastica ditione prohiberentur, quique ex iis capti erant, extemplo in crucem agerentur, et in quattuor partes secarentur. Ut Avenionensibus, qui Pontificis praesidium expulerant, venia daretur, atque omnia in priorem statum reponerentur.
Pontifex in Cardinalium consistorio, in haec verba prorupisse fertur: Rex Galliae minatur apertum bellum, contra hanc sanctam sedem: nos sumus parati bonum pro malo reddere, pro alio consistorio vestrum consilium petimus. Regnum Poloniae perduellibus militibus vehementer affligebatur, quibus non satis erat duos illos praefectos (de quibus diximus) trucidasse, nisi etiam alia facinora perpetrarent. Regni Procancellario Patzio quoque malam rem minabantur, quia is Ducis Anguinii, ad Coronae successionem, prae ceteris, maximae urgebat. Rex ut tumultuantibus offam obiceret, iramque furentium pacaret, novem milliones exercitui promittebat, sed examinato aerario, vix tres inveniebantur, atque adeo Rex solvendo non erat, quo militum ferocia magis ac magis exacerbabatur. Hi itaque Borussiam versus se conferunt, et toti territorio tributa imponunt. Elbingenses, magis quam reliquae urbes, illorum insolentia vexati, impetum in eos faciunt, et aliquot ex iis trucidant. Hi tanto magis commoti, quater mille numero Elbingam contendunt, flammamque et ferrum civibus minitantes, sed horum saevitia, unius Pastoris Ecclesiae, et duorum mercatorum, in rebellium manus incidentium exitio terminata est. Muscoviae interim seditio propter aeream monetum, ut dictum est, orta haud minus quoque gliscebat. Ex civibus nuper dux quadringentos ad mortem condemnaverat. Septingentis catenas iniecerat, et cum uxoribus et liberis in servitudinem abduxerat. nonnullos stigmate, sinistram malam notaverat. Priores decem vel duodecim annorum, alteram aurem praeciderat. Senatores vero, quippe qui ipsi fidem servaverant, pecunia et togis donabantur. In Dania sub finem huius anni, concurrentes in aere classes esse visas, memoratur. Hoc demum anno mortui sunt Romae Cardinalis Spada, et in Anglia ex tabe Regina Bohemiae Elisabetha. In Russia Boris Ioannides, Morosofus magni Ducis Consiliarius, vir pius, et propter pietatem omnibus acceptus. Berckelius Thesaurarius Hollandiae Generalis Hagae Comitis defunctus est. Quin etiam Domina de Mechlinia, ut vocabatur, mater Domini de Beverweert. In Gallia mortuus est Mariscalcus Fabertus, relicto apud omnes magno sui desiderio. Munus eius filio defuncti quattuordecim annorun: adolescenti datum est. Dillenburgi obiit Ludovicus Henricus Nassoviae Comes, eius familiae senior princeps. Alfonsus Modenae Dux ex arthritide sua in urbe defunctus est. Chanutus Galliae Regis quondam in Hollandiam legatus, et Domina de Bovillon Ducis mater eodem pene tempore obiere, ut quoque Wilhelmus Lenthac Parliamenti quondam orator. Mense Novembri Somelsdicii Dinastes, e vivis excessit, vir omnibus aeque acceptus et gratus. Et Paulo post Leopoldus Gulielmus, Austriae Archidux, Imperatoris praesentis patruus, Vieunae excessit. Principio huius anni Regensburgi Comitia inchoata sunt, quibus sollemni more modoque inauguratis, res peragendae proponuntur; ut nimirum consilium iniretur, quibus modis Turcarum progressibus obviam iretur. Ut cuiusque Electoris iura et privilegia, quo pax firmior et certior in Imperio servaretur, accurate pervestigatum iretur. Ut omnibus iis, quorum superiore pace praetensionibus nondum erat satisfactum, demum satisfiat. At plurimos Christianos admodum afflixit, Domini cuiusdam Lembergae, in Elssensi ducatu, ad Iudaismum prolapsus, qui Iudaeorum superstitionibus, non modo, passa in corpore suo circumcisione, initiatus est, verum etiam omnibus subditis suis Suillae esu interdixit, aliasque Iudaismi superstitiones inculcavit. Dux autem illius tractus, re comperta, hunc Dominum in vincula conicere iussit, sed hic ignominiam publicam exhorrescens, propria manu sibi gulam fregit. Alius Ecclesiae minister eiusdem apostasiae suspectus, in lecto suo quoque mortuus inventus
est. Mense Ianuario, prope Gorinchemium agger aquarum et glaciei vi perrumpitur et ingens territorii tractus, irrumpentibus aquis, stagnatur. Tanta erat aquarum vis ut ipsa civitas Gorinchemium non extra periculum foret. Incolae eius agri graviori eo damno affecti sunt, quia non adeo pridem eodem modo, aquarum irruptione afflicti fuerant, vulneribus ex eo malo perceptis, vix cicatricem ducentibus. Per istiusmodi tempestates, variae variarum nationum naves, diversis partibus naufragium fecere. Interea Rhotomagi, Warnestonii dominus Archibaldus, Regis magnae Britanniae rogatu detinetur, et Doveriam versus mittitur, qui unus ex Montisfrosani iudicibus ferebatur esse, quin etiam Regis defuncti Damnationi astitisse. In Portugallia urbs Extremi, quam praefectus, a Comite Scombergio, ut volebat, iniuria affectus, Hispanis tradere satagebat, eiusdem Scombergii prudentia, immissis ducentis equitibus, servatur. Praefectus vero, Olyssiponam, ut de eius facto cognosceretur missus. Angli hoc tempore, duodecim cum navibus, et mille militibus, iniuriam, ab Hispanis acceptam, ulcisci conantes, Cubam insulam urbemque S. Iacobi dictam violenter invasere, omnesque praesidiarios, iuxta atque incolas, inde expulere. Urbem arcemque incendere, et praedam nonnullam (praetiosa enim quaeque in vicinos saltus cives rapuerant,) detulere. Bearnia Principatus, ingenti terraemotu hoc tempore contremuit. Plurimisque domibus prolapsis, incolae in aperta prorumpere necesse habuere. In Pomerellia, tres simul soles, et totidem irides visas relatum est. Romae ingenti exorta tempestate, divi Angeli Castellum antiquitus Moles Hadriani dictum, de caelo tactum est. Angeli effigiei, ingenti malo, in summitate arcis exstanti, impositae dexterum Brachium gladium tenes, in terram deicitur, quod a Romanis sinistri ominis loco habitum, quasi tutelari Romae Angelo, urbem tuendi potestas adimeretur. Malum insuper ipsum quod Pontificis insignia sustinet, loco cui inseritur emotum, et fulmine semiustulatum in terram deiectum est. Quod vulgi opinionem confirmavit. Ad Angliae litor, (Dunas vocant) ignotus quidam homo, publicum ministrum mentitus, aliquot, ex Doveriana arce, militibus stipatus, navem Indicam, ibi in anchoris commorantem, quasi publica eam scrutandi auctoritate munitus, conscendit, et repertas ibi, bis mille et ducentas libras sterlingias, sustulit, et ad oras eodem lembo, quo venerat, perduxit, nec postea alicui visus vel auditus est. Angli sub idem tempus oppidulum, cui divi Francisci de Campechia nomen est, diripuere, magnamque Campechiani ligni vim inde abstulere. In Suecia Baro Gustavus Scyte nauclerum quendam vectorem suum interfecisse convictus, glande plumbea transverberatur, domui eius praefectus, aliique eius socii securi percussi sunt. In Austria in pago Dilleno, sus mirabile monstrum, cui femineum caput et appendices muliebres capilli, pedibus vero, quasi aptati calcei erant, enixa est. Et Viennae Vespillo, cui sepultis ornamenta detraxisse crimini dabatur, captus est, eius uxor furtum detectum videns, post confessa confessori peccata, propria manu, ex desperatione se suspendit. Barbari piratae hoc tempore denuo piraticam per Mediterraneum mare exercere coeperunt, adeo ut longe ultra centum Christianorum naves, qua diripuerint qua abduxerint. Melitenses contra triremes, aliquot Turcarum naves, Tuneto, et Alexandria Constantinopolim versus iter instituentes, tam suppresserunt, quam ceperunt. Extra Verae (Zelandiae urbis) Pomeria, caupo quidam facinorosus, captus est, et in urbem ducendus currui imponitur. In via currus rota profundae fossae implicita; lictorum alter, morae causam exploraturus, caput extra currum protendebat, cui scelestus caupo acuto scalpello, quod absconditum gerebat, fauces praecidit, alterumque ex
templo, eodem ferro confodit; ipse ex curru prosiliens, in proximum hortum se proripuit, ubi tandem detectus et vinctus in urbem conductus est. Et Paulo post, membrifragio punitus est. Gliscens inter Hispanos et Lusitanos bellum, amicos quoque nonnihil involvebat; Hollandos praecipue, qui neutri parti satisfacere poterant. Lusitani eorum in Brasiliam navigantes naves, praeter ius et fas male habebant. Hispani, in Lusitaniam commeantes, intercipiebant, et ut Hostiles abducebant; quae res multis querelis causam dedit. Ioannes Austriacus interea septem equitum, et duodecim [(transcriber); sic: duodecem] peditum millium exercitum et viginti maiora tormenta trahens, in Portugalliam movit, et Evoram usque penetravit, quam urbem protinus obsidione cingere aggressus est, trecentis tantum equitibus, et mille peditibus defensam, sed Hispanorum tarditate, mille et sexcenti milites, in urbem adhuc introducti sunt. Nihilominus tamen, post sextum obsidionis diem, urbs deditur, et Comes Villaflorus, qui ad eius liberationem quattuordecim militum milia adducebat, serius adveniens, frustra fuit. Sed ne expeditio incassum suscepta videretur, proelio Hispanos excipere statuit. Hispani quoque, Evorae duorum millium praesidio imposito, ad pugnam se accingunt. Lusitani cum Gallicis et Anglicis auxiliaribus, primi in Hispanos impetum faciunt. Exoritur itaque acerrima utrinque pugna, Lusitani aliquoties ferociter in hostem invecti, toties, fortiter repelluntur, sed ductorum dexteritate, in Ordinem iterum rediguntur. Anceps diu victoria, tandem in Hispanos inclinatura videbatur, cum Lusitani extrema tentantes, quod copiarum etiamnum supererat, hosti immittunt, tantaque fortitudine, iam superantem eius aciem repellunt, ut pedem referre, et tandem terga vertere, post septem horarum proelium, Hispanos adegerint. Plures quam bis mille, et quingenti Hispani in parelii campo occisi, et sex admodum milia militum (quos inter Marchio Lichensis magni ministri Ludovici de Haro, filius, quinque denique comites, decem supremi praefecti, octoginta et sex centuriones, et infiniti minores ductores) cum duodecim tormentis, omnibusque Hispanorum impedimentis, capta sunt. Ioannes Austriacus cum paucis vix elapsus est. Huius tam illustris victoriae gloriam auxit, Classis Brasilianae appulsus, saccari, Tabaci, vellerum, lignique Brasiliani, maximam copiam adferentis. Sub idem tempus tres piscatoriae naviculae Lusitanicae, in Turcicam navem triginta Barbaris minutam, incidentes, eam expugnarunt, Maurosque quosdam in mare praecipitarunt, alios abduxerunt. Haec navis Maroccanum Regem, populi sui, parricidium ipsi imputantis, suorum fugientem in terram Christianorum vexerat, ubi per aliquot tempus amice habitus est, ut postea dicetur. In Angliam eodem tempore quattuor ex Indiis Orientalibus naves appulerunt, et octo aliae in Hollandiam, hae referebant, insulam Formosam, iam a Chinensibus occupatam, alatarum formicarum multitudine, quasi exesam esse. Eosdemque Chinenses, Hispanos in Maniliensibus insulis adortos, sed magna cum iactura repulsos esse. Duodecim porro Hollandicas, Chinam versus missas naves, insulas Amoi et Quemai, in suam potestatem redegisse, et aliquot Chineusium piratarum naves, et magnam in iis praedam intercepisse. Postremo referebatur, veterem illum piratam Coxingum defunctum esse, hoc modo. Unus ex ipsius filiis, patris sui pellicem constupraverat, filium ex ea susceperat. Quae res diu clam habita, tamen post aliquot tempus seni innotuit. Hic protinus filium, pellicem et partum interfici iussit. Percussores ad eum finem missi, pellicem eiusque filium quidem interemere, sed cum iuveni Coxingo manus intentare vellent, oborto quasi stupore, rem exsequi minime poterant, at contra quae pater iusserat ei declarant. Hic re comperta percussores,
patris crudelitate, et sui ipsorum periculo persuasos, ad se pertraxit, cumque iis, aliisque magnatibus, coniurationem adversus patrem iniit. Consilium ipsis erat senem veneno de medio tollere, sed ille rei admonitus, protinus arrepta fuga, ad Tartaricum Chamum se contulit. Sed Rex ille fugitivum piratam, secus quam hic exspectaverat excepit, quin eum examini subiecit, qui ne quid adversus se ipsum imprudenter effutiret, primitus linguam, deinde digitos dentibus praescidit, et paulo post ex tristitia obiit. Filius eius post patris mortem, in eius Dominia successit. Ferebant quoque reduces, Batavos urbem Cochinium expugnasse, Lusitanos ea expulisse, multos eorum trucidasse, Regemque Regno suo reddidisse, sed oppidum suo ipsorum praesidio firmasse: denique Cananorem, aliaque minora oppida, post hanc victoriam, ab iisdem occupata esse. Sub hoc tempus, Eboracensis Ducis Iacobi Stuarti uxor, filium enixa est, cui Iacobi nomen impositum. In Hibernia ante aliquot menses coniuratio inita est, coniurati omnes Cromvelistae erant, qui ab ipso Cromvelio, Pontificiorum territoriis impositi, omne Regiorum nomen exstinguere, ducem Ormontium, aliosque proceres, cum Dublinensi castello sui iuris facere satagebant. Sed re mature detecta, omnes coniuratores in vincula coniciuntur, et eorum aliqui hoc tempore supremo supplicio afficiuntur: At in Scotia Warnestonius, de cuius captivitate dictum, pari quo Monsrosanus modo, in crucem actus est. Barbari piratae, ad mancipia ex pactis liberanda, pecuniam ab Hollandis, non satis prompte missam obtentui sumentes, iam magis quam ante, maria infestabant, multasque Christianorum naves interceperunt. Galli contra duas eorum Myoparones expugnant, et Melitenses triremes, Classem quam Caravanam vocant, Rhodo et Alexandria tributum Constantinopolim ad Imperatorem ferentem, adortae, inter alias navem, ingenti argenti summa onustam, cepere. In Lucernensibus vallibus, a Sabaudiae Ducis militibus, Protestantes, variis modis affligebantur; hi demum arreptis armis, infestis illis sese opponunt, et quater cum iis iusta acie confligunt, et toties eos in fugam vertunt. Helvetii Cantones legationem ad Sabaudiae ducem, ut si quae essent controversiae, componerentur decernunt. Ipse quoque Galliarum Rex, de re cognoscendi cupidus legato suo, in Delphinatu, rem penitissime vestigare iussit. Compertumque est. Sabaudiae ducem exstructo in Mirandola castro, Protestantes a Galliis separate voluisse, illosque tali incommodo obsistentes rebellium nomine notatos, mirum in modum, immisso a duce milite vexari. Sed plura de his postea. Turcarum interea exercitus, centies et septuagies mille militibus numerosus apud Offam traiecto Istrc, appropinquabat, octoginta et sex tormenta trahens. Sed delapsa caelitus grando, usque adeo omnem segetem afflixit, ut Turcas alimenta deficere inciperent. Danubius quoque mirum in modum tumescens, Barbaris transitum negabat. Interea Corfitius Comes Ulefeldius, qui Bornholmiae hactenus carceri mancipatus fuerat, per supplices preces, et abiectissima lamenta, libertatem, in Funia aut alibi extra Zelandiam, degendi impetravit. Sed ille cum tantis beneficiis infinitas gratias deberet, paulo post in Brabantia, patriae suae noxia consilia, et Daniae Regno exitiosa machinamenta fovit. Quibus demum detectis, per iudices Regios absens condemnatur. Scilicet; Omni dignitate et nobilitate exuitur, eiusque insignia, per carnificem frangentur. Ipsi si alicubi capi possit, dextra manus ut periuro, et deinde caput amputabitur, perticaeque, ubi Regi visum fuerit imponetur. Corpus in quattuor partes dissecetur, et partes in quattuor praecipuis Regiae urbis propugnaculis, ad terrorem suspendentur. Bona eius fisco addicuntur. Liberi quoque eius toto regno proscribuntur. Una ex eius villis aut
domibus, funditus evertetur, et loco eius Columna erigetur, cui eius eversionis causa inscribetur. Si ipse Sceleratus nusquam capi possit, in effigie eius dicta fiet exsecutio. Sicut et postea factum est, sed uxor eius nunc per Angliam, nunc per alias partes vagabunda, tandem, cum in Daniam, clam reverti auderet, capta, et Hafniae carceri inclusa est. In Polonia malecontentorum insolentia etiamnum gliscebat. Hi tamen paulo post, per intermissiones, et alia istiusmodi officia placantur. Tres milliones et dimidium florenorum ipsis statutis terminis persolventur. Foederis inter Rebelles icti acta publice comburentur. Atque adeo summo omnium gaudio, haec pestis et pernicies exstincta est. Turcicus exercitus antequam Danubium tramitteret, sedecim militum milia praemisit, quae omne vicinum territorium depopulabantur, cum qui resisteret, nemo in promptu esset. Vicesimo denique Augusti die, Danubio apud Granum Ponte iuncto, Hungariam totus exercitus ingressus est. Forgatius praefectus, sex militum milibus, Turcis obsistere ausus, terga vertere necesse habuit, multis suorum amissis. Captivi omnes, praesente Goesio, Imperatoris legato, Visieri iussu, (ut Turcae eos ministros vocant) securi percussi sunt: dicente, se panem hisce canibus suppeditare nolle. Forgatius propter temeritatem suam, in carcerem conicitur. Mirum, quantam trepidationem haec iactura toti imperio incusserit. Viennae unicuique civium integri anni annona imperatur. Famulorum et ancillarum numerus imminuitur, maxima pars puerorum et mulierum ablegantur, et in maximis eius partis civitatibus, ad arma contra Turcas, noto campanae pulsu, conclamatur. Sed hi victoria sua usuri, protinus Neohuselio, ad Neutram sito, parvulo, sed munitissimo oppidulo castra admovent. Sexaginta Turcarum milia se in quattuor partes dividunt, eo feliciores, quod siccioris aestatis causa, exhausta et pene exsiccata flumina, transitum minime negabant, nullumque aut exiguum impedimentum adferebant. Quibus accedebat, quod nonnulli Sueci, aliique abiurati Christiani aquas deducendi artes, aliaque nocendi machinamenta Barbaros, plus satis docerent, atque adeo adversus Christianos, infidelibus egregiam operam navarent. Ab alia parte Serinovarum occupare studebant, nebulone quodam Turcis indicante Serini Comitem in longinque expeditionem [(transcriber); sic: expediditionem] suscepisse. Ipsi vero, cum ad quartum ab urbe lapidem pervenisset, Turcas in propinquo esse nuntiatum. Flexo itaque itinere, hostibus nihil tale cogitantibus obviam fit, et inopinantes imparatosque adortus, in fugam vertit. haud pauciores sexcentis. occisi, ipse re bene gesta in urbem revertitur, atque adeo meditatas insidias praevertit. Mense Augusto, obortae tempestates varias partes variis damnis affecere. Maria magnam navium, mercium atque hominum vim absorbsere, Hispani maxima detrimenta passi sunt; verum enimvero Classis argentifera ex occidentalibus Indiis redux, magnasque opes ferens, languentes animos, nova laetitia affecit. Interea Rex Marochanus, Neapoli aetatem degebat, ex se parce, sed liberalitate Cardinalium Arragonii, et Rospiliosi (qui dum haec scribimus ad Pontificatum evehitur) splendide, quippe superstitionem suam abiuraverat, et Christianam fidem amplexus erat. Inter Sabaudos et Pedemontanos protestantes orta contentio, iam pridem in bellum, (ut dictum) eruperat. Sabaudi eos, specie de pace tractandi, opprimere conantes, ipsi oppressi sunt, trecenti admodum equites cecidere, sed hi, vindictae cupidi, pauperum vineta agrosque evertebant. Protestantes videntes rem serio agi, castro se muniunt, et exercitum volantem, sub signis, Duce Iosua Ianavelo, habentes, continue omnes hostium conatus eludunt. Sandamiani dominus, qui Sabaudorum copiis praeerat, aliquoties protestantes adortus, toties, cum magno damno repulsus est.
exacerbabat protestantium animos Sabaudorum in se exercita crudelitas, quippe qui exquisitissimis pridem in se usi tormentis, nuper, sub specie amicitiae, captos nonnullos, admodum crudeliter habuerant, quinetiam senes quosdam securi percusserant, eorumque capita, Turcarum more, hastis imposita, per sua castra circumtulerant. Neoheuselii obsidio interim omni studio urgebatur. Turcae munimen, cui Episcopi molae nomem est, oppugnantes, acriter, amissis suorum quadringentis admodum, repulsi sunt. Hoc Damnum abunde, adventu quindecim millium Tartarorum resarcitum est. Captivos Turcae admodum crudeliter tractaverunt, nonnullos iugularunt, alios exquisitis tormentis interfecerunt, nulla aetatis aut dignitatis habita ratione. Pars Tartarorum in Moraviam, et Bohemiam irrumpentes, plures quam quadraginta pagos, et aliquot oppidula igne everterunt. Haud Pauciores quam decies mille Christiani in servitutem abducti sunt, qui aut aetate aut virium defectu servituti inepti videbantur, trucidati et alii alio modo interfecti sunt. Viennae interea admodum trepidabatur, ubi quicquid ineptum, aut aetate incommodum habebatur, alio mittebatur, obsessae tamen urbis praesidiarii, quinquies mille numero multum obsessoribus negotii facessebant, omnesque hostium impetus fortiter repulerunt. Sed mense Septembri Turcae, maiori solito vi oppugnationem orsi, iam duodecim cohortes in maenia traiecerant, cum praesidiarii fortiter in eos ingruentes, eos denuo expulerint, non tamen sine quingentorum virorum iactura. Forgatius tamen urbis praefectus, continuis irruptionibus fatigatus, missis ad Imperatorem nuntiis, Hungaros, quos in praesidio habebat, pugnam detrectare et commeatum sibi deficere, urbemque se amplius non posse tueri conquestus est. Responsum fortiter se gereret, subsidium adesse, sed nuntio aut intercepto aut alias impedito, antequam, huius rei certior fieret [(transcriber); sic: certiorfieret] , Forgatius urbem non sine totius Imperii terrore, dedere coactus est. Conditiones deditionis hae fuere. 1. Visierus currus et equos aegris et sauciis avehendis suppeditabit. 2. Neoheuselanis cum omnibus impedimentis armisque quo velint proficisci integrum erit. 3. Licebit quoque aliquot Tormenta abducere, illis tamen relictis, quae urbi defendendae necessaria haberentur. 4. Civibus omnem suppellectilem Comoram avehere licebit. 5. Tam Germanis quam Hungaris liber exitus erit. 6. Ecclesiastici aut manere aut alio proficisci poterunt. Hoc praesidio sub vesperam Comoram adveniente, ex templo Forgatius, Neoheuselio praefectus, cum duobus aliis ductoribus in carcerem conicitur. Crimini iis dabatur urbis praefestinata deditio, cum commeatus ad oppidum longe diutius defendendum abunde suppetere credebatur, nec rei bellicae necessaria deficere. Neutra et Schinta Turcarum lenitate, liberum cuiusque religionis usum promittentium, et non amplius quam unius Imperialis annuum tributum unicuique familiae imperantium, allectae se quoque Turcarum in potestatem tradunt. Sed brevi illas suae credulitatis paenituit. Erfurdiae hisce diebus haud contemnenda orta est seditio, inde originem ducens, quod quidam ex optimatibus Moguntiae Septemviro addictiores erant quam civibus aequum videbatur, preces quoque quae pro supremo Regimine fierent detestantibus, et privilegiorum infractionem eas nuncupantibus. Eo audaciae perventum est, ut Consuli Lamprechto manus inicere, eique paulo post publice, in ferali pegmate caput amputare, illudque perticae infixum ex ipsa curia protendere non dubitaverint, aliumque consularem virum, domus suae stantem in vestibulo transverberaverint. Viginti quattuor selecti viri, a seditiosis
rei publicae regimini praeficiuntur, quorum supremus Dominus Silverslagh, rerum summam administraret. Augebat Civium furorem, quia Electoris praefectus Westerhagius, quadringentis equitibus stipatus, in vicinis pagis, aliquot Erfurdianorum currus compilaverat, duosque cives, fabros lignarios, in vicino agro fabrilia exercentes, e curru suspenderat. Hoc curru cum suspensis civibus in urbem conducto, usque adeo exacerbabantur cives, ut ad illud exemplum, captivos duos consules, suspendi postulaverint, aegreque exorati, illos iam productos verberibus male multaverint, et aliorum Magistratuum domos diripuerint. At tria vel quattuor milia numero deinde, in Electoris copias erumpentes, multos ex illis trucidarunt. Eodem mense Hafniae matrimonium, inter Saxoniae Principem, et Daniae Regis filiam, magna pompa celebratur. Avinio oppidum sub hoc tempus, in Galliarum Regis potestatem traditur. Interea temporis Comes Nicolaus Serinus, ad Carolostadium septem millium Turcarum agmen adortus, eos fudit, ad duo milia occidit, et praecipuos plurimos in captivitatem abduxit. Hanc victoriam alia excepit. Turcae et Tartari flumen Muram per pontem navalem ad eum finem ab iis adductum traicere conantes, ab eodem Serini Comite, cum iam ad duo milia traiecerant arripiuntur, post primum telorum iectum, urgentibus acriter Christianis, Turcae in fugam vertuntur, et cum omnes pons capere non posset, plurimi in subiectum amnem praecipitantur, qui, brevi tempore, nantibus et laborantibus equis et hominibus contectus est. Mille et quingenti equi ex flumine tracti et a Christianis servati sunt, nulli, qui corum in manus incidit, parcitum est. Turcarum Dux hac clade territus, tandem se cum reliquis copiis recepit. Poloniae Reginae hoc tempore puer villosus dono datus est. Qui inter feras victitaverat, et a venatoribus Vilnae Episcopi, cum in ursos venationem instituerent, inter ursos inventus est. Octo vel novem annorum credebatur esse, gestibus et ululatu urso similis erat, crudis potissimum carnibus vescebatur, et sanguine in potum utebatur. Cum nudus esset, vulgari modo a Regina vestiebatur. Cum ursus illi adferretur, familiariter secum eo illaesus habuit. Pedibus manibusque adrepere assuetus, aegre eiusmodi ingressu abstinere poterat, cum et brachia manusque ad eum incedendi modum curvata et ex consuetudine inflexa sint. Ante annos sex aut septem, mulier quaedam bimulum infantem perdiderat, creduntque hunc eundem esse. Hoc tempore, quo Angliae Regina in gravissimum morbum incideret, coniuratio, a Phanaticis Anglicis Sectariis in Carolum Regem detecta est. Coniuratores quotquot inveniri poterant, in vincula coniecti, et supremo supplicio affecti sunt, sed Georgius Blackburnius ex antesignanis, qui multos eodem scelere inplicuerat, in Eboracense Castellum ductus, sibi ipsi, ex desperatione manus intulit. Tempestatibus plurimae naves hoc tempore, disiectae et suppressae sunt, nec pauciores a barbaris Piratis captae. Sed Londini mulier quaedam equo insidens, amnem versus equitabat, eo ubi pervenerat, equo desiliit, seque relicto equo, ad fluvium raptim contulit; quidam hoc videntes, quo properaret, sciscitabantur. Respondit mulier, se ad Caelos vel ad inferos tendere, et simul se in flumen praecipitem dedit, ibique antequam quis eam aquis eripere posset, suffocata est. Galliarum Rex sub finem huius anni novas copias in Italiam, adversus Pontificem bellum gesturas misit attamen, aliquorum interventu, sequenti anno, pax inter litigantes sancita est. Sed Romae eo tempore, quo triumphales ignes flagrabant, igne de caelo divi Ioannis Florentinorum Templum tactum est; duo sacella corruentes, quinque homines oppressere, aliaque insupor templa et turres gravi damno affecta sunt. Paulo ante Snikasi Muisa magni
Tartarici Chami legatus cum quattuor lectorum equitum milibus, superato nando Boristhene amne, Poloniae Regi suppetias ibat. Rex iis auctus copiis, in Urokovanos Cosaccos rebelles, exercitum ducere parabat, sed hi, postquam se diu in speluncis suis abdiderant, tandem Pacis conditiones, cum Rege ineunt. Hinc Nipera amne traiecto Kioviae duorum millium militum praesidium imposuit. Rex ulterius movens in Zarnetscii copias, de novo Rebelles incidit, sed Regis praesentia, territi, hi manus dedere, quinquaginta et septem antesignani supplicio destinantur, reliqui novum Sacramentum dederunt. Poloni porro Ostrezam urbem, tribus per mediam urbem fluentibus amnibus nobilem occupant. Tria Polonorum milia, in praesidium urbi imposita sunt, ipseque Rex in hac urbe hiemare statuit, dum eius Duces omnia Cosaccorum oppida invadunt, Cosaccorum Generali, Bocumo, qui cum viginti popularium milibus se Regi addixerat, strenue auxiliante. Interea Neoheuselianus Bassa sive praefectus, ut virtutis suae specimen daret, trecentos milites arcem Scintam versus, ad eam iam occupandum misit, sed horum plures quam centum interfecti, reliqui fuga sibi consuluerunt. Haec fiebant dum Michael Abafti in Transylvania Rex Salutatur. At Erfurdiae trium mensium indutiae pactae sunt, displicebant tamen plebi, institutae pro Caesare, omnibus Regibus et Principibus Christianis, et nominatim pro Moguntiae Electore, preces, et multo magis quod duo insigniter Rebelles cives puniebantur, versantibus interim in summa trepidatione omnibus. De successu sequente anno dicetur. Inter Orientalis Frisiae Comitem et Monasterii Episcopum hoc tempore, propter trecenta Imperialium milia, eiusque summae reditus, de quibus Imperatoris decreto, transactum erat, a Comite, exigente Episcopo, Lichtensteinii Principi solvenda, litis gravioris indicia surgebant, Foederatarum Provinciarum Ordines, rei componendae intenti exsecutionis procrastinationem impetrant, solutis interim reditibus, sed Episcopus, praematuro consilio, Arcem ad Amesin sitam, (Eylerana dicitur) per dolum occupat, et suo praesidio firmat. Americanae classe, paulo ante in Hispaniam appulsa, in Belgium referentes, appellunt. in Americae Orientalis insulis, inter Galliae Regis, proregem et incolas hoc tempore, gravia oriuntur dissidia, hi Proregis Tyrannidem aversati, iam, arma circumspiciebant; Sed Rex quo imminens averteret malum, Trassiensem Marchionem, priore loco moto, Proregem constituit. Alia parte Esopienses Barbari Christianos omnimodis iniuriis afficiebant, multos horum occidentes, et occisorum capita tuguriis suis praefigentes, et trunca cadavera feris devoranda exponentes. In insula Canada, horrendi quoque terraemotus sentiuntur. Nubes primitus terribili fremitu concurrentes, medio die obscuram noctem fecere, mox impetu in terram verso, undarum inter se collisarum more exaudiebatur strepitus, statim terra vehementer contremuit; adeo ut ipsi scopuli nedum aedificia dissilirent; quae mox dehiscens, omnia devoratura videbatur. Post semihorae spatium desaevit haec tempestas, sed nocte insequente, terribilius quam ante terra concutitur. Caelum totum in flammis erat, fontes et rivi fluebant, ubi antea non conspiciebantur, aer superne et terra inferne horrendum in modum ululabant. Scopuli et montes in planitiem [Orig: planiciem] et valles convertebantur, haeque alibi in montes erigebantur. Teterrimus foetor, et foetorem secutae flammae ex terrae visceribus erumpebant. Haec tempestas ingentem terrarum tractum infestavit, et Barbaros Christianis interim incolumibus, gravi damno affecit. In Europa eodem tempore obortae tempestates, urbes, moenia, naves variis locis, graviter afflixit. Interim non cessabant piratae, sed multas Christianorum naves intercipiebant, cui malo ut partim obviam iretur,
Dominum Mortaigne, cum destinata, liberandis mancipiis, pecunia Algeriam missus est. Principio huius anni Ferdinandus Carolus Archidux ex variolis defunctus est, quin etiam Holmiae Cancellarii Suecici duo filii, quorum alter morbo, alter equi calcitrantis ictu interemptus. Et Constantinopoli Venetorum rei publicae orator, post sexdecim annorum taediosam inter Barbaros moram, diem obiit, et honorifice sepultus est. Eduardus Frederici Palatini et Elisabethae Iacobi Angliae Regis filiae natus, Lutetiae quoque ex catarro mortuus est. Comes Coningsmarcius iam senex, callo in pedis digito infeliciter inciso, et ex eo crure tumescente, et febri insequente, quoque supremum clausit diem. Rotomagi Dux Longovillanus, vir inclitus, et supremis, pro Rege suo muneribus functus sexagesimo non aetatis suae anno moritur, magno sui relicto desiderio. Hunc secuta est Parmae Ducissa, ex puerperio mortua. Potoizcius Poloniae Regni supremus dux, ardenti febri exstinctus est. Quin etiam militiae praefectus Sparus. Bruxellis defungitur Magdalena Egmondana sacri imperii Princeps, sexagesimo septimo aetatis anno. Et Turini in Sabaudia Francisca Borbonia eius Ducatus Dux, et in Coenobio ab ipsa condito sepulta est. Et Melitae Raphael Cottonerus, Melitensium equitum magnus Magister. Sub sinem praecedentis, et initio praesentis anni, ingens et terribilis cometa, longam et fulgentem trahens caudam apparuit. Viam duxit a signo Virginis, trans Corvi Navis Amplustris, per Galli, Leporis, Hydrae, Eridani, et Cetes signa. Mense Aprili tertio aut idem aut alius apparuit, certe sequentes anni, signorum istiusmodi, apparitionem non omnino vanam esse, abunde demonstrarunt. Scotia vehementioribus procellis concussa, multarum navium reliquis naufragis, litora sua contecta vidit. At in partibus Americanis, Angli varios pagos, et munimenta, quae Belgii Foederati Ordinibus parebant, imperiose occuparunt, totius illius tractus dominium sivi vindicantes. Hisce autem non contentis, Anglis ex Anglia diversae naves, militibus, et omni commeatu egregie munitae ad Africae litora mittuntur, qui bello minime indicto, Hollandis sua quoque munimenta, ad viride promontorium sita, quin et aliquot naves, hostili more modoque occupaverunt, et Classiarios, in Angliam abduxerunt, ibique detinuerunt. Quae res variis querelis, et secuto bello causam inter alia praebuit. Rex Poloniae interea, cum Russorum instabilem in pacem animum videret, et vix ullum stabilimentum conspiceret, quo belli et pacis incertos flecteret, collectis copiis, et Czarnetscio veterano duce, cum militibus eius sibi adiuncto, in Russorum fines movit. Vronkovam primitus in deditionem accepit, deinde Bariispolam in deditionem postulat, quam praesidiarii detrectabant: at cum iam tormenta urbi admoverentur, et vis pararetur, manus dedere. Alia oppida horum secuta exemplum, ceteris haud parvum terrorem incussere. Ab alia parte auxiliaris Polonorum manus, Tartarorum et Cosaccorum praefectis, ducibus, traiecto Boristhene, multa oppida iuris Polonici fecere, dum Bohumus Cosaccorum Dux Czarnetscio iunctus Monastricem oppidum vi, et paulo post Nosaukam deditione occuparet. Rex Poloniae interea Ostrezeae, et Regina Varsoviae degebant, rerum eventum praestolantes. Interim Poloniae praefectus, cui Packio nomen erat, Boristhenem ponte iunxerat, at Russi sex militum milia, et octodecim tormenta ei immittentes, in fugam foede vertuntur; Minkofka, qui has ducebat copias, cum aliquot signis, captus est. Interea Pisae in Italiae ora pax inter Galliarum Regem et Pontificem sancita est. Conditiones hae fuere. 1. Pontifex post harum conditionum signationem, protinus Castrum manumittet, et intra octo annorum spatium Parmae Dux, in duobus terminis Pontifici, millies et sexcenties mille Libras persolvet. 2. Modenae duci Pontifex
ter centies mille Coronatos remittet, et insuper quadragies mille eidem dono dabit, quibus [Orig: queis] Palatium sibi Romae comparet. 3. Cardinalis Chisius Legatus in Galliam mittetur, Pontificem apud Regem excusaturus, eidemque et suo generi veniam petiturus. 4. Cardinalis Imperialis dictus ipse coram Rege causam suam Orabit. 5. Cardinalis Maldachinus, Romam revertetur omnibusque ibi privilegiis suis fruetur. 6. Domino Mario Pontificis fratri, Roma interdicetur, nec eo revertetur, antequam Regis venia toti familiae Chisiorum impetrata sit. 7. Augustinus Pontificis cognatus, ad Etruriae fines usque, Regio Legato obviam ibit, illique ibi Pontificis indignationem, propter illa quae superiori anno acta sunt contestabitur. 8. Eodem die quo Legati Uxor Romam ingressura sit, Domina Berenice, Pontificis ex altero parentum Soror, aut Farnesia Princeps eius neptis ad pontem Molanum ei occurret, felicemque adventum gratulabitur. 9. Pontifex omnibus ministris suis iniunget, Personae tali qui tanti Regis senioris Ecclesiae filii Characterem gerit, omnem honorem et cultum exhibere. 10. Omnia quae adversus Ducem Caesarinum, acta vel transacta sunt a Pontifice abolebuntur, omniaque ei Duci illata Damna restituentur. 11. Omnia decreta respectu, superiori anno vicesimo Augusti die, actorum, contra Romanos Barones lata, annihilabuntur. 12. Omnis gens Corsica servitio omni inepta habebitur, omnique munere exauctorabitur. 13. Piramis e regione stationis militaris, erigetur, cui decreta, contra Corsicam gentem, lata inscribentur. 14. Galliarum Rex, Avenionem, et Venassinensem Comitatum Pontifici restituet. Omniaque acta et decreta Parliamenti annihilabuntur. 15. Incolis eiusdem urbis et Comitatus, nullo praetextu, vicesimo Augusti die acta vitio vertentur. Mirum quanta omnium laetitia haec pax accepta est, praecipue imminente tanto, a Turcis, omni Christiano nomini discrimine. Miles iam a Rege in Italiam missus, protinus conscensis navibus avehitur. Equites Imperatori adversus Turcas militaturi mittuntur. Eboraci interea, nonnulli Presbyteriani, ut vocantur in carcerem coniciuntur. Hi cum sociis Regium Palatium Notinghamum, Glocestriam, Neocastrum, urbes ad Tunam amnem, et Bostonium in Lincolnia invadere animum induxisse ferebantur, omnem Regiminis tam Politici quam Ecclesiastici faciem; mutare atque evertere, satagentes. Arma ex Hollandia sperabant, ingens agrestium et civium numerus nomina sua dederant. Maior Gualtherius, ex antesignanis, cum iudicibus suis sisteretur confessus est: se ante biennium Londini, de rebus gerendis colloquio, interfuisse, et coniuratos paulo post ad duodecim equitum milia, in procinctu habuisse, quod pro omnibus sectis, contra praesentem Gubernationem, declarationem instituerant, et Lambertum Iuxta atque Ludlovium sibi capita destinaverant. Quod primi conatus, ex Hibernia, originem duxissent, in Scotiam et mox in Angliam transituri Skiptonii in Castro captivos libertate donare decreverant. Inter haec Londini quoque famosus libellus, qui Mene Tekel, nominabatur, adversus Regiam Gubernationem, edebatur, cuius auctor Tuyne dictus supremo supplicio affectus est. De superioris coniurationis praecipuis auctoribus, supplicium quoque sumptum, ignobilis vulgi erroribus venia data. Per Moraviam in ipso solis Corpore certantia inter se agmina visa ferebantur; sole post specierum disparitionem, mirandum in modum livescente. Viennae mulier mirabilem partum, cui unus tantum in fronte oculus, duo corpora, et totidem muliebria, duae manus, et quattuor pedes erant, edidisse memorabatur. Supplicationes propterea, per varias Imperii partes instituuntur. Fluminum cursus variis partibus aut cohibebatur, aut alio flectebatur. Alia caelitus edita signa et prodigia passim narrabantur. Interea Turcarum
minae magnam imperio trepidationem incutiebant. Respirabat nonnihil propter res, a Serini Comite, prospere gestas, inter Danubium et Savum Dravumque flumina. Ille cum Imperii copiis, fratre Petro Comite, urbem Prosilium ad deditionem adegit, deinde Lapozam. Turcae, hoc successu, usque adeo terrebantur, ut sponte relictis, quae occupaverant nonnullis locis, atque inter ea Palanck Worsa, ultra Danubium se conferrent. Octo maiora tormenta ab Imperatoriis avehebantur, publica urbis aedificia, igne absumpta sunt. Hinc Turbecum incendit victor, et Peucen, (alias Vijf-kercken) obsidione cinxit, facto in urbem impetu, Turcae relicto oppido ad arcem confugiunt, ibique se defendunt. Serinus deinde pontem Danubio impositum, egregium opus, et pulchre munitum rupit, unde varia ad Danubii ripam sita oppida deditionem fecere. Serinus hinc Peucen reversus, cum Turcae ex arce fortiter se defenderent, et aliae res alibi gerendae essent, incenso oppido, magnaque praeda parta, alio movit. Interim Barbari ex Tigeto erumpentes, calones nonnullos interfecere, sed Germani equites illos aggressi, pedem referre coegerunt. Aliarum ad Danubium sitarum munitionum deditio secuta est. Fortiora alia oppida, explorata quidem sunt, sed ut munitiora praeteribantur. Turcae contra Sanbenedictum oppidum vi expugnant, omnesque Christianos aut internecione delebant, aut in servitutem abducebant. At Comes Ioannellius, perfidum Comitem Cereslinum, qui inter primos Turcis Sacramentum dederat, in suo castello cepit, vinctumque Cremonitium misit. Comorae interea praesidia et commeatus inmittebantur, pauci ex eius urbis praesidiariis clam egressi, cum scirent aliquot rhedas, centum admodum Turcis defensas in via esse, ex occulto loco eas adorti, Turcas maiores copias in subsidio esse ratos, in fugam vertunt, magna praeda, et cum praeda, Neoheuseliani praefecti sponsa admodum pretiose vestita, ornataque potiuntur, atque adeo in urbem, re bene gesta revertuntur. Contra Serini Comes cum paucis, ad transitum vestigandum egressus, in trecentos Barbaros incidit, et haud quaquam illorum manibus fuisset elapsus, nisi centum Croatae supervenientes, Ducem suum praesenti periculo exemissent. In Anglia cuiuslibet Societatis Mercatores, de allata ipsis ab Hollandis iniuria, publicas querelas ad Regem instituunt (malitiose et ex invidia magis quam ratione) quasi Hollandi, tam in utraque India, quam ad Africae oras, et per mediterraneum mare, illorum negotia, fraudulenter, impeditum irent. Quae omnia ab utraque parte editis scriptis, disceptata atque ventilata, curioso lectori, utriusque causam probare vel improbare possunt; certe haec breviter perstringere rei momentum; fusius tractare, huius compendii brevitas non patitur. Hoc tempore insigne homicidium detectum est. Mercator quidam Cortracensis, non longe a Lovanio ad cauponem quendam divertebat, ille ex itinere defessus, ad somnum se componebat; cum canis qui ipsum comitabatur in lectum insilire, et latratu herum fatigare pergens, aegre somnolentum excitaret. Ille rei novitate permotus, lectulum scrutabatur, et numquid forte dolosi lateret vestigabat, invenitque duo recens quasi interemptorum cadavera. Ille hac re perterritus, et in perditos homines se incidisse certus, tubos duos quos pro more equitantium, ab Ephippio equipensiles circumferebat, onerare, et se ad sui defensionem accingere, ianuamque adiectis arcis, mensisque obstruere. Nocte concubia adest caupo, una cum uxore, et socio vel altero, cumque Ianuam clausam offenderent, intromitti postulant. Negat hospes; illi instare, et adhibitis fabrilibus instrumentis fores perfringere, atque adeo irrumpere. Mercator protinus exploso tubo, Cauponem interfecit; mulier querelas et lamenta excitare Dei atque hominum fidem implorare.
Praetor delatione socii, et mulieris ululatibus accitus, peregrino quasi violati scelerate hospitii manifesto, manus imponit. Sed ille statim, monstratis cadaveribus, et re ut gesta erat narrata, non tantum manu mittitur, sed mulier una cum altero homine scelerum socio, in carcerem conicitur, et paulo post homicidia varia confessa in Cruce membratim comminuuntur. Paulo post Gandavi, homo nefarius, cui magnam argenti summam debebat, mercatorem, eius uxorem, et ancillam malleo interfecit, et lactentem puerum parieti allisit, et innocentis caput comminuit, fractis denique arcis, omne quod ad manus erat argentum furatus est. Ex cruentis etiamnum interfecti calceis, quos vendere conabatur, agnitus, crudelissimas crudelitatis suae poenas dedit. Hoc tempore Souchius, Imperatorius Mariscalcus, Neutram urbem in deditionem accepit. Turcici praesidiarii Neoheuseliam profecti sunt, sed ante egressum, triginta admodum, Christianorum capita, quae amputaverant, et ludibrio exposuerant, osculari adacti. Comes Serini Canisiam obsidere aggressus, quia, propter gliscentem Imperatoris in aula invidiam, subsidia tarde mittebantur, obsidionem solvere coactus est. Eadem fortuna Poloni, ante Gluscoviam usi sunt, obsessam et saepius oppugnatam urbem relinquere adacti. Russi ab alia parte Littavianos, incognitis saltibus inplicitos, caederunt. Kowantscius denique Russorum Generalis, Albam Russiam, cum quindecim Russorum milibus invadens, multa oppida et pagos incendit, nobilesque aliosque populares in munitiora oppida se recipere coegit. Interea Monasterii Episcopius ut dictum, omnis morae impatiens Dylerianam arcem, ad Amesis ripam sitam dolo invasit. Ordines, ne hoc ponte hostes sui uterentur metuentes, septuaginta et novem signa, duce Gulielmo, Nassaviae Principe, eo miserunt, qui post, aliquot septimanarum oppugnationem, castrum in potestatem suam redegit. Eodem impetu Culemburgum, quo Mortanius, qui praedivitem Dominam Hagae Comitis vi rapuerat, se receperat; Ordinum copiae invaserunt, sed raptor, clam per posticum elapsus, postea Bremae capitur, at de curru cui impositus erat, prosiliens, auxiliantibus civibus, rursus evasit, et ad Suecos se proripuit. Famulus qui raptui inservierat, capite, facinus, et intentatum homicidium luit. Filia familiae suae restituitur. Barbari interea magnam tam Anglicarum quam Hollandicarum navium vim, qua vi qua dolo intercipiunt: qua de causa Anglorum Ammirallius Lausonius Mauris apertum bellum indixit. Tetera Cosaccorum Dux, sub hoc tempus, rebelles, sub Bialone legato suo, Ukraniae negotium facessentes, perdomuit, et afflictam misere provinciam pacavit, secretamque coniurationem Wihouskio, Kyouskio et Sarcba ipsi quondam a secretis, auctoribus detexit, et coniuratos, qui tot locis hominibusque exitium attulerant, in conspectu exercitus sui, occidere iussit. Lemburgii Russorum qui ibi studiis operam dabant, lascivi studiosi, Iudaeos, inibi commorantes, quia horum aliquis, studiosum quendam insolenter se gerentem, verberibus multaverat, hostiliter arripuerunt, et eorum plures, quam ducentos et quinquaginta internecioni dederunt. Comes Serinus, hoc tempore Turcam, cui Cameli collum erat, cetera peritum iaculatorem intercepit. In Anglia interea mercatores Regem et Parliamentum querelis suis fatigabant, et iniuriarum, quas ab Hollandis se accepisse praetendebant, satisfactionem satis malitiose urgebant. Regis iussu quoque, quae ornandis navibus necessaria erant, ex Hollandia, quo rebus istis Batavos destitueret, suaeque classi provideret, conquisita, et in Angliam translata sunt. Piscis cornutus stupendae magnitudinis, navem Anglicanam, mari, vehementi impulsu, cornu suo perfodit, adeo ut, aqua per foramen irrumpens, navem pene suppressisset. Repetito denique impetu,
monstri, cornu pars, duodecim digitis longa, in navis alvo infixa, et a nautis postea exempta, ultra centum librarum ponderis, inventa est. Ardentes globi per aera volare, diversis partibus, visi sunt, longam caudam trahentes, Physici Dracones volantes dicunt. Amstelaedami ignis quoque de Caelo lapsus, obscura alias nocte, urbem totam et praeterfluentem amnem collustravit. Paulo post, eadem urbe, pestis vehementer grassari coepit. In Pedemontanis vallibus, tanta grandinis vis, et magnitudo de Caelo lapsa est, ut omnes pene segetes ea corrumperentur, et pecora passim sternerentur: Sunt qui aiunt septem librarum grandinem ad Ducem Sabaudiae perlatam. Interea, qui litem inter Anglos et Belgas componeret, Gocchius Legatus in Angliam mittitur, Angli nihilominus bellum spirantes, classem omni cura adornabant; cuius rei Legatus Ordines, per litteras, certiores fecit. Ad Tangerium in Africae litorae, inter Anglos Maurosque, continue confligebatur hoc tempore, adversa fere Mauris fortuna, donec Tiveotius Comes, urbi praefectus, in Barbarorum insidias cum suorum aliquot incidens, ipse cum plurimis interfectus sit: pauci in fuga salutem invenere. Hanc cladem solabantur, sancitae inter Portugalliae Angliaeque Regem conditiones, quibus totius Africae tractus, inde a Tangerio, usque ad bonae spei promontorium possessio Anglis concedebatur: Qua auctoritate muniti Viride promontorium, septemque Hollandorum naves, nullo indicto bello, in potestatem suam redigere non dubitabant. Una Hollandorum navis ad Minense Castellum confugiens, perfidorum manibus elapsa est. Hoc facto, sine dubio, orto postea inter ambas gentes bello, signum datum est. At Londini hoc tempore orta subita tempestas, civibus magnum damnum intulit. Vestis insulae incolis, Tormentorum tonitrua per aera audita sunt. Aliis partibus procellae vehementer quoque saevierunt. Variis locis prodigia quoque in aere visa sunt, sed supra Papam urbem in Stiermarcensi agro, crucis signum et crescentem lunam (Turcis militare signum) diu inter se concurrere visa ferunt, crucemque tandem se mediae lunae, quasi victricem, imposuisse. Supra Dresdam in Saxonia, quinque solis simulacra, et sex interpositas Irides conspecta volunt. Luna supra Viennam, quasi cruenta, per duas integras horas conspiciebatur; eodem tempore quo Souchius Leventium urbem, ante biennium Christianis ereptam, obsidione cingebat, et post trium dierum violentam oppugnationem, Turcas prius urbe vi, et paulo post arce deditione, exigebat, nongentis barbaris Barakanum et Granum versus deductis. Tormentorum et Commeatus magna vis in urbe et arce inventa. Paucis ante diebus Souchius, ab octodecim mille Turcis arripitur, qui extremum eius agmen vellere non desistebant, antequam Garnerius cum Brandeburgicis copiis adventaret; quibus auctus Souchius Turcas non modo repellebat, verum etiam ultra flumen Granum fugabat, multis quos pontis angustia non capiebat in subiectum flumen labentibus, et aquis haustis. Souchius deinde quas poterat corradere copias, in monte proximo instruxit, et quem praevidebat Turcarum adventum praestolabatur: qui quoque instructo agmine, Christianos quamvis superiori loco positos, intrepide aggrediuntur, sed eadem fortitudine repulsi, eadem qua venerant promptitudine in sua castra se receperunt. Sed hi apud ad Canisiam meliori fortuna usi sunt. Hohenloi comitis munimina perrumpentes, eiusque copias dissipantes, atque adeo Christianos obsidionem solvere adigentes. Cui malo Christianorum in Imperatoris aula invidia et discordia, sine dubio causam praebuerat. Transilvani iuniore Ragotscio duce hoc mense Varadinum urbem invasere, qua direpta, et multis inde captivis deductis, Zatmarium reversi sunt. At Serinum contra a Turcis expugnatur, atque inibi Forgacius
aliique strenui viri occisi sunt, cuius Ducis iactura Serini Comitem vehementer afflixit. Atque adeo diversis partibus, diversimode, Christianorum et Turcarum res gerebantur. In Anglia interea de rebus componendis, ab Hollandorum legatis, strenue agitur, sed Rege, iam nihil nisi bellum spirante, nihil efficere potuerunt, nos postea insecutum bellum eiusque causas, sub finem huius operis connectemus. Sed Galli, summa iniuria, in America, Hollandos, Caiana diu ab ipsis possessa colonia exigere non dubitavere, incolasque Rupellam abduxerunt, sed Galli inter se dissidentes, ab ipsis Barbaris, occasionem hanc captantibus, rursus expelluntur. At in Gallia Aurelianensis Ducis uxor, apud Fontembelaquam, filium enixa est. Interim Bellefortius Dux ad Africae littora exscensionem fecit, suisque copiis Gigereum, expulsis inde mauris, occupavit: ex Gallis quadringenti, ex Mauris octingenti desiderabantur. Sed quam felix haec fuerit expeditio, postea dicetur. In Hollandiam Zelandiamque novem ex Orientalibus Indiis reduces naves, appulerunt, quarum merces ad novem milliones aestimatae sunt. Hae referebant, urbem Surattam ab Indicis latronibus, Duce Bogia quodam, occupatam, et per sexdecim continuos dies expilatam, et postea incensam esse, exceptis solis Hollandorum conditoriis, contra hunc latronum globum fortiter defensis. Batavorum denique Classem Balthasare Bortio et Laresseo ducibus in Coxingi Piratae Classem incidisse, eamque mari expulisse, decem ex Chinensium navibus, quas Ioncas vocant, suppressas, et quattuor captas esse. Tartaros denique eundem Coxingum suis urbibus et munimentis exegisse. In Angliam quoque quinque naves ex iisdem partibus reduces appellunt. Sed Serini Comes hoc tempore, novum Serinum amisit, Turcis in conspectu exercitus Christiani, munitum hunc locum occupantibus, de qua ducum incuria ipse Comes graviter apud Imperatorem conquestus est. Imperatoris interea exercitus, Duce Souchio, apud Gothartum castra metatus est, et denique inde movens, Turcarum pontem aggredi conatus, cum damno repellitur. Turcae interea aciem instruentes ad proelium se parabant, et audacius quam prudentius Christianos arripientes, post longam et ancipitem pugnam, Gallis strenue rem gerentibus, in fugam vertuntur. Multi quos pontis angustia non capiebat, flumine Grano hausi sunt. Multi quoque Turcarum Ductores, et decem admodum Barbarorum milia, tam interfecta quam submersa sunt. Nec incruenta Christianis haec victoria fuit Nassaviae Comite, aliisque duobus Comitibus, cum ducentis aliis ductoribus, et gregariorum militum magno numero occisis. Galli quinquaginta Turcica signa imperatori obtulerunt, quae ipsis reddita, et Lutetiam missa sunt; Germani quoque alia quaedam ceperant. Agrestes quoque, interfectorum cadavera scrutantes, magna praeda potiti sunt. Inter haec Persarum Rex, missa superbis minis plena epistola, Turcarum Imperatori bellum indixit. Quo facto Turcae, ne ab utraque parte premerentur, de indutiis cum Christianis pangendis, cogitare coeperunt. Interea Chisius Cardinalis, a Pontifice, ad Galliarum Regem, secundum initas pacis conditiones, missus, praestantissima, et pretiosissima dona, ferens, honorifice Lutetiae excipitur, et postquam apud Regem causam suam eloquenter oraverat, et aliquod tempus in aula degerat, animoque abunde indulserat, donatus tandem dimissus est. Interea ad Hollandiae litora prodigia in aere visa surgenti inter Anglos Batavosque bello alludere videbantur. Concurrentes inter se naves, duosque Leones ferociter pugnantes, tertiumque Maiorem, priores duos devorantem, Regem denique regio cultu ornatum, conspecta ferebantur. Losannae in Helvetia, Ludlovius, Goffius, Lislius, Waleus, Farius aliique Cromvelistae Regisque Caroli Primi iudices degebant. Hibernus quidam
hoc comperto, adscitis aliquot sociis, mutatis denique vestibus, horum aliquem capere et abducere satagebat, cumque Lislium in platea illis obvium, propter stipatorum copiam vivum abripere non posset, sclopeti ictu hominem interfecit, et cum sociis, citatis equis, aufugit. In Hispania Palatium Regium, quod Buen [(transcriber); sic: Buon] Retiro, bonum recessum appellant, pueri imprudentia incenditur, et mirabile illud opus brevissimo temporis spatio, absumptum est. Et Holmiae Suecorum Regia sede, orto subito incendio, plures quam ducentae et quadraginta domus, intra sex horarum spatium, solo aequatae sunt, saeviente ferocius igne, quia omnes fere istarum regionum domus ex lignea materia exstructae sunt. Interea inter Christianos et Turcas, indutiae viginti annorum pactae sunt. Conditiones huiusmodi fuere. 1. Viginti annorum indutiae sunto. 2. Captivi utrobique dimittuntor. 3. Varadinum Turcarum iuris esto, et reliquiae Turcarum Transilvania facessunto. Samosvivar, Kovaeum, Bethlem, et Hustium Abafti reddunto. 4. Idem Abafti ad vitam hoc dominium obtineto, quo defuncto alium eligere Romano Imperatori integrum esto. 5. Zatmar et Sabols Imperatori Romano parento, uti et Kallo, Nagibonia, et Toskaea. 6. Neoheuselia munitionibus nudator, aut Christianis, adversus illam urbem aliam munitionem erigere licitum esto. 7. Novum Serinum omnino munimentis nudator. 8. Ambo Imperatores sibi mutuo legationibus gratulabuntor. Pradelius Gallorum Imperator hoc tempore, copias suas Erfurdiae admovit, urbemque obsidione cingere coepit, et ad urbis Magistratum litteras dedit, quibus eos incusabat, quod pacem turbaverant, Principi suo obsequium denegaverant, se ad eos in ordinem redigendum a Rege suo missum indicans. Hisce ab oppidanis submisse responsum, se pacem turbare, et suo Principi adversari, animum minime induxisse, et si fides publica detur, de pace colloquia instituere, haud quaquam gravari. Dictus itaque tractationi dies. Comes Raffenbergius, Electoris nomine, et quinque ex urbe delegati, mediatores erant. Conventum itaque est in hasce conditiones; 1. Erfurdienses Castellum Ciriaxburgum et duas portas Pradelio tradent. 2. Reliquae urbis portae clausae tenebuntur, et per duas dictas portas, advenis intrare et exire licebit. 3. Imperatore et Electore consentientibus, civibus conscientiae libertas conceditur. 4. Ne circumiectae copiae civitatem nimium premerent, aliquot dimittentur. 5. Universalem amnestiam, apud Moguntiae Electorem sollicitare promissum est. 6. Submissione publica apud Koningshoviam a civium delegatis facta, captivi omnes dimittentur. Hisce signatis, statim portarum claves Electori traduntur, cuius iam intromissi, genubus, tredecim ex magistratu, cum Syndico, advoluti, omnium veniam impetrarunt. Interea Dracones igniti per aera volantes, et Constantinopoli, Imperatoris in aulam decidentes, Turcis (genti alias superstitionibus obnoxiae) terrorem magnum incussere. Accesserat Spahiorum, ob non soluta stipendia seditio; denique imminentis cum Persis belli metus. Interea Comes Serini inter venandum ab apro occiditur, magno omnium luctu, quippe qui rem Imperatoris strenue et fortiter gerens Turcis magnum detrimentum, et Principi suo ingens emolumentum attulerat. Maius ipsius fuisset desiderium, nisi iam pactae indutiae, fortium virorum operam minus requirerent. Suppari infortunio, Princeps Nassaviae Gulielmus Fredericus, dum tubum probaturus, telum imprudentius tractat, exploso sclopo, glande per maxillam alteram percutitur, eoque ex vulnere, aliquot post diebus mortuus est. Princeps utique omnibus virtutibus cumulatissimus, illustrissimae Nassaviae familiae, haud degener proles. Interea Galliarum Rex, Turcici Imperatoris fratrem, qui eiurata avita superstitione, Christianae Religioni initiatus erat,
sua in Regia honorifice excipit. Sed interim Galli, qui ad Africae litora, apud urbem Gigereum exscensionem fecerant, urbemque adversus Barbarorum impetum munire et tueri inceperant, ab irruentibus Mauris, urbe primitus et mox terra exiguntur, relicto tam captivorum quam occisorum magno numero, una cum triginta sex maioribus tormentis. Quibus accessere naufragia remeantium, et Caianae Coloniae amissio, et in Terra nova altera Gallorum clades, inibi ad centum ab incolis occisorum. Rex interea Gulielmum Arausionensem Principem, instante prudentissimo Domino de Suilichem, Principatui restituit. Sed Focquetus contra, repetundarum postulatus, in exilium perpetuum mittitur. Bona eius Fisco addicta sunt. Sic quoque in Poloniae Comitiis Varsaviae congregatis, Lubumirscius, eius Coronae Mariscalcus, ad poenas perduellionis, ut nimirum securi percuteretur, condemnatur. In Gallia, mense Februario, defunctus est Carolus a Porta, Melereae Dominus, eques Regii Ordinis, dux et Par Franciae, eiusdemque Regni Mariscalcus, sexagesimo secundo aetatis anno: Hafniae Rantzoviae Comes: in Germania Carolus Iosephus Archidux. Basileae Corfitius Ulefeldius, infelicem et inquietam vitam, et triste exilium pacata morte terminans. Kulemburgi Comes Ordinum Generalium indignationem declinans in Germaniam se contulerat, ibique defungitur. Dresdae Saxoniae supremus aulae Mariscalcus, Dominus de Regenberch, hoc tempore quoque obiit. Hagae Comitis Domini de Beverweert uxor vivere desiit. Mense Iunio Parisiis quoque extremum obiit diem Henricus Lotharingius Guisiae Dux, et par Franciae, quinquagesimo aetatis suae anno: Et Bruxellis Ernestus Isenburgi et Gransoviae Comes, aurei velleris equitum Senior eques, octogesimo aetatis anno. At Romae praesul Salbetus, musices amator summus, inter Musicos concentus, vitam musicalem efflavit. De Serinii et Principis Nassaviae morte dictum est. Haec Principum virorum fata excepit, Annae Mariae de Francia, Regis Christianissimi filiae unigenitae, triginta et novem dies natae obitus. Initium huius anni, gravi infortunio fere insignitum fuisset, Princeps enim Nassaviae, Ioannes Mauritius, ab exsequiis, illustri Principi Gulielmo redditis, rediens, apud Franikeram, per pontem equitabat, sed ponte vetustate carioso, collapso, Princeps una cum equo in subiectum flumen praecipitatur, sed accurrentibus familiaribus, tempestive aquis et periculo eximitur. Inter Palatinum et Moguntiae Electores, hoc tempore, haud obscura nascentis belli indicia prodibant. Copiae aliquot Moguntiacae Ladenburgum invaserant, et inde Heidelbergam versus movebant, et Fredericoburgum, munimentum urbi proximum, imposito praesidio, firmare aggressi sunt, incolas in terea depilantes, et omnibus modis male multantes. Causa huius dissidii ferebatur, quod Palatinus ius suum venationis, ulterius quam Moguntiae Elector vellet, extendebat. Sed gliscentes hae discordiae scintillae insequente mense Iulio si non exstinctae, saltem utcumque sopitae sunt. Per Hispaniam, tanta nivis vis caelitus cecidit, ut viae omnes, ad stupendam altitudinem, ea stratae essent, et tabellarii, quo minus tabellas de parte in partem deferrent, impedirentur. In Polonia interfecti Poloniae Imperatoris Gonzieuscii Vidua, ut in mariti percussores animadverteretur, a Comitiis, Varsaviae habitis, impetravit. Mense Februario itaque Cotouzkius, primus coniuratorum praefectus, in foro Varsaviensi, postquam litteras, quas ad coniuratos dederat, propria manu combusserat, securi percutitur, et postea in quattuor partes dividitur. Hunc sequebatur Niaviaruscius, iam provectae aetatis, cuius cani plurimis misericordiam iniciebant, qui eodem modo poenas dedit; uti et Chiouscius, duoque post eum alii. Hoc itaque supplicio, coniugis manibus pia vidua tavit. Post quae novus Cometa diversis
orbis partibus visus est. Interea, Hollandorum legatus Olissiponae, Commissarios impetraverat, ut cum illis de rei publicae negotiis ageret. Instituto itaque colloquio promissam e Rege Hollandis pecuniam enixe petiit, quam, appulsa ex Indiis Classe, iam persolvere, non perinde graveretur Rex. Civiliter huic responsum est: urgente acriter ab Hispanis bello, Regem impraesentiarum solvendo non esse, quippe qui ad belli necessaria comparanda, et stipendia persolvenda, undecumque argentum corradere necesse haberet, atque his et similibus adductis rationibus, re infecta discessum. In Baltico mari prodigia in aere a se visa piscatores aliquot referebant: magnum primitus vaporis globum, deinde classes inter se concurrentes, seque mutuo admodum lacerantes, quin et ceu ex Tormentis prorumpentes flammas. Haec prodigia exceperunt, variis partibus, orta incendia: urbs Nykoping in Scania, in certa de causa, tota flammis absumpta est, multis utriusque sexus hominibus interemptis. Et paulo post Ruraemunda, ortis ex abiecto foeno flammis, maximam partem comburitur, neque Templis neque Coenobiis [Orig: Caenobiis] , nec aliis publicis domibus saeviens malum pepercit. Alibi tempestates mirum in modum ferociebant. In Tergavia, silvosa regione, multae arbores, orta subito procella, radicitus evelluntur, multa aedificia prosternuntur, et media nocte, ingens apud Dornbugum mons, abietibus vestitus, subsidit, relicto profundissimo lacu. Terra in propinquo dehiscebat, una tantum muliere et puero exstincto. Tertio a Christiania in Norvegia lapide, arbores passim quasi tenuissima sindone obtegebantur, cuius viginti admodum ulnae Regi missae, et a curiosis tractatae sunt. In Pinnebergensi Comitatu, agrestis quidam sponsam suam in via interemit, relicto feris et canibus cadavere, quo paulo post invento, et sepulto, perfidus homicida sponte facinus, cum nullibi quietem invenire posset, confessus, et suspendio punitus est. In Hollandiam aliquot ex Indiis reduces naves, duabus ab Anglis interceptis, post ferocem apud Bergas Norvegiae pugnam (de qua postea in Anglici Belli narratione, quam integram sub finem operis, lectori reservamus) appulerunt. In Angliam eodem mense, quoque octo, ex iisdem partibus naves appellunt. Eodem tempore, supra Glocestriam, terribilis Cometa apparuit, tribus caudis, et ignito circulo, quattuordecim per dies conspicuus. Interim, iisdem partibus, quintae Monarchiae Doctores, Cromvelianis permisti, res novas moliebantur, sed detectis insidiis, in Scotia, maior Generalis Mongommerius, Holbornius, Spencerus, Walleus, aliique in vincula coniciuntur. Tribunus Danversius strenuus miles Londini capitur, sed ille in via, qua in arcem ducebatur, semet, ductorum altero occiso, altero male multato, captivitate liberavit. Imperator Romanorum hoc tempore haud contemnendo periculo defungitur; cum enim a matre sua, Viennae commeatum peteret, et sub vesperam pilento conscenso, proficisci pararet, equi, neglecto regimine, in cursum effusi, nobilem puerum, lora conscindere nitentem, calcitrando ad mortem multarunt. Sed loris inter sese intricatis, et furiosos equos nonnihil impedientibus, imperatori ex curru prosiliendi copia dabatur. Inter Palatinum et Moguntiae septemviros orta, ut superius diximus, controversia, hoc tempore componitur; Palatino Ladenburgum cessit, sed ea conditione, ut Imperator, ante quam urbs ei traderetur, de lite cognosceret, suis interea civibus urbe credita. In superiore Palatinatu, vehemens pestis inter pecora saeviit: Passim per pascua et vias sternebantur. Si quis mortuarum bestiarum ex corpore fluentem saniem attingeret, ceu venenatarum viperarum morsu icti, tumescebant: culicibus, qui hisce cadaveribus inhaeserant, icti, extemplo moriebantur, nihil auxilii antidotis adferentibus. Embdae pestis quoque vehementer grassabatur, uti
etiam Groningae, et per totam Transisulaniam. Episcopus Monasteriensis hoc tempore, tantum non bellum Ordinibus indicebat. Sed quia hoc bellum, ut constat, Regis Angliae causae implicitum et immixtum erat, hoc quoque integrum reservabimus et una cum Anglicano memoriae trademus. Poloni interea, Vartam amnem traicientes, a Lubomirzcio caeduntur. Hic copias suas vicinis in saltibus, in insidiis, posuerat, quas in Traiectos Polonos, cum tempus videbatur effudit. Poloni partim trucidabantur partim captivi abducebantur, sed humaniter a victore habebantur. Hispaniarum Rex, Philippus Quartus hoc mense Septembri quoque vita defungitur. Dum mente integer esset, praesente Regina, filio suo filiaeque benedictionem suam impertiebat. Multae pro sanitate eius supplicationes habitae sunt, sed incassum. Defuncti cadaver postera die, vestitum omnibus videndum exponitur, quo aperto in renum altero lapis ingens inventus est, alio adhuc appendice. Secundo post mortem die sine extraordinaria pompa sepulcro traditur. Princeps, parente mortuo paulo post, avito Regno inauguratur, quarto aetatis anno. In Anglia mons, ad Grenovicum Tamesi imminens, fulmine tactus, densum fumum emittebat, tantumque metum accolis incutiebat, ut passim correptis quae in promptu erant, montis casum metuentes aufugerent. Mense Octobri Fredericus Nassavius Ryngravii filius, non pridem equitum turmae praefectus, magnaeque spei iuvenis, cum Longeracii Barone duellum aggreditur. Cumque ut creditur prospere pugnaret, Baronis tubicen domino suppetias iturus, Nassavium duabus glandibus traiecit. Sed post facinus captus, supremo supplicio affectus est. Baro aufugiens, exilio mortem praevenit, nec tamen tanti filii desiderium, in patre iam orbo, sedatur. Sequenti mense Poloniae Rex Thornam urbem sui iuris fecit, ecclesiasticis rem multum Iuvantibus, cui oppido Tribunum Brionem Gallum praefecit, non sine Polonorum invidia, Dantiscani hoc exemplo moniti, iam diligentius moenia sua servabant, et cum proditio et insidiae metuerentur, totam urbem, et praecipue Coenobia perscrutabantur, inventaque sunt, pro mille et trecentis viris arma. Mense Decembri, sequentibus rebus omini, per tota Hollandiae litora, talis undarum elevatio (Moerzee vocant Maritimi) facta est, qualem Cromvelii tempore visam aiunt, hanc sequebatur horrenda tempestas, et aquarum exundatio, talis, qualis per plurima saecula non erat visa. Anglia terraemotu concutiebatur, et aquis diversis partibus stagnabatur. Neque Gallia huius procellae expers erat, diversis suppressis navibus; ad Ostendam tria navigia submersa; in Zelandia diversi agri aquis tegebantur. Vlissingae promontorium undis abreptum; per totam Hollandiam infinita damna edebantur, et diversi tractus stagnabantur. Nec minor in Scotia terror, fugientibus aquarum metu, in montes incolis, et multis naufragarum navium membris litoribus appulsis. Dantisci mense Ianuario, contracto ex itineris incommodis morbo, defunctus est, Ordinum ad Caesaream maiestatem legatus de Bie, inibique omni remota pompa, in protestantium Templo sepultus est. Sequente mense Comes Richelius Venetiis, nimia crapula, ut volunt, exstinctus est, et in Hollandia Dominus de Beverweert, vir militiae optimus, et in Rei publicae consiliis probatae fidei et experientiae; praefectura ipsius Silvae ducis, Tarentino Principi cessit. In Polonia Czarnetscius, Polonorum Dux acerrimus et fidelissimus, summa senectute, et multis stipendiis perfunctus, obiit. Et in Germania Christianus Ludovicus Brunsvici et Luneburgi Dux, cuius obitu inter duos eius fratres, Ioannem Fredericum, et Georgium Guilielmum, de hereditate, magnae oriuntur controversiae, et parum abfuit quin ad arma perventum fuisset. Mense Iunio Frisiae Orientalis Comes supremum
clausit diem, et Comitatum fratri suo Ferdinando reliquit. Mense Augusto, Mantuae Dux, Imperatricis Viduae frater, ardente febri, non sine propinati veneni suspicione exstinctus est. Anna Maria Baioariae Electrix ex Hydrope, Mense Septembri mortua est. At Parisiis Ludovicus Stuartus, ex Regio Scotiae Regum sanguine oriundus, Aubinii Dominus, et Reginae Angliae magnus Eleemosinarius, vir virtute et vitae integritate, conspicuus, obiit. Hoc tempore Iudaeus quidam Smirnae natus, se ipsum verum Messiam, qui populum Israel in promissam terram reduceret iactavit, et per varias mundi partes se ferens, postremo Constantinopolim proficiscitur, ubi ad Imperatorem admissus, iram eius meruit, et tandem in vincula coniectus est. Gadibus Gysbertus Melsius, Ordinum nomine ibi consulem agens, ab Hispanis in carcerem conicitur, propter Anglorum querelas, quia Hollandicae naves subinde captivas quasdam in eum portum conducebant. Naves quoque et merces ad Hollandos pertinentes, eadem iniuria detinebantur, sed postea, instantibus Ordinibus, rursus dimittuntur. Sed mense Februario inter Daniae Regem et Ordines Generales, foedus icitur, conditiones eius istiusmodi fuere. 1. Utraque pars omni praetensioni in alteram renuntiat. 2. Omnes differentiae in Norvegia tollentur. 3. Ordines quam diu bellum inter Batavos Anglosque geritur, annuatim Daniae Regi sesqui millionem suppeditabunt. Gallis trecenta floren orum milia ad illud summae contribuentibus. Dani contra triginta mioparones, in Danico freto paratas habebunt, quarum nonnullae, si necessitas exigeret, cum militibus, Hollandis suppetias ibunt. interea tempestates iuxta, et piratae, gravia mercatoribus damna intulerunt. Algeriam, gliscentis inter Anglos Belgasque belli occasione captata, intra paucas septimanas decem onerarias naves Algeriam abduxerunt, immo, quod fidem superat, Anglica navis, una cum Turcica, in Christianorum simul exitium conspirantes, Middelburgensem praedatoriam adoriuntur, qua capta praedam inter se dividunt; Anglis navis, et Barbaris captivi cessere. Hoc tempore, in Austriacis et Transilvaniae tractibus, denique Venetiis, Romae, et per totum mare Mediterraneum ingens Cometa visus est, sed in partibus magis septentrionalibus non apparuit. Per quaedam denique Angliae litora, exundantes aquae, adiacentes agros inundavere. Terraemotus quoque et tempestates alibi, gravia damna intulere. Diversae naves mari haustae sunt. Flumen Unstrut, Freiburgum et Norimburgum praeterlabens, per aliquot tempus fluere desiit, adeo ut molatrinae, quae fluminis impetu circumvolvuntur, molere desierint, et pisces cancrique manibus caperentur. Hoc anno millesimo sexcentesimo decimo septimo, et sexagesimo tertio, etiam contigisse ferunt, infortuniis pone magnis insequentibus. Eo tempore Zelandiae Ordines, et post eos Brandeburgensis Elector, ut aliquot pro dignitate munus, Principi Arausionensi, designaretur, exhibitis scriptis et memoriis, Ordines Generales rogaverunt. Nihil tamen hactenus ea in re decretum est. Filia Domini de Beverweert, Domino Arlintonio Angliae Regi a secretis desponsata, missa Ostendam versus, nave in Angliam transvehitur, quo tempore quoque Classis ex Brasilia Olissiponam appulit. Quod Regis Portugalliae gaudium auxit, Regiae sponsae, Dominae Ammaliae, iam profectionem adornantis speratus adventus. Quo tempore quoque Hispaniarum Regis filia, Romanorum Imperatori desponsata, profectionem Viennam versus parabat. Mense Martio non procul ab urbe Isolaestenio, foedissimum homicidium perpetratum est. Iuris peritus quidam, cui Martino Scaeckio, nomen erat, in loco, Willige Langerack dicto, degebat. Nocte quadam, cum solus esset domi suae, quattuor Latrones perfosso pariete, domum irrumpunt; ipse
audito in vestibulo rumore, e lecto prosiliit, strictoque gladio cubiculi fores defendere conatur. Sed fures tanta vi in ianuam irruebant, ut ea frustulatim comminuta aditus iis pateret. Martinus hoc viso supter mensam semet abscondit, sed, inde protractum latrones, manibus post terga vinctis, in anteriorem domus partem rapiunt, atque ibi igni ab illis antea structo, miserum admovent, postique alligatum, argentum suum ut proderet, insolenter poscunt, cumque praeter illud, quod in crumena haberet, aliquod sibi suppetere negaret, utroque latere igni pervices admoto, et deinde tergo per flammas tracto, hominem adeo semi ustulatum in cubile, remoto prius lecto reponunt, sumptaque quam invenibant pecunia, vestibus, et linteaminibus, se inde proripuere. Scaeckius inter horrenda tormenta, tertio die mortuus est. Latrones hactenus non apparuerunt, Hollandiae et occidentalis Frisiae Ordines, Principis Arausionensis educationem suscepere, cui praepositi sunt, ex nobilibus, Dominus, de Noortwijck, Barendrechti Dominus, Rei publicae Dordrectanae Consul. Forestius Alcmariensis Consul. Falconerius Amstelaedamensis Consul, et Ioannes de Wit Senator et Syndicus Ordinum Hollandiae et West-Frisiae. Quam Patrum curam grati animi testimonio dictus Princeps agnovit. Ad Danubii ripam in pago quodam Harde dicto, non procul a Neoburgo, infans sine capite natus est, aures et oculi in humeris conspiciebantur, os et nares in pectore hiscebant, quamdiu hoc monstrum supervixerit non satis constat. At tertio post die, fulminis igne Cuniberti fanum Coloniae Agrippinae incenditur, et comburitur. Sanseverini templum quoque flammae corripuerunt, uti et edivi Martini fanum, sed accurrentium civium dilegentia, ignis exstinctus est. Venetorum Classis hoc tempore Candiam appulit, et in portu Salatano, tribus a Canea milliaribus, centum equites et quattuor peditum milia in terram exposuit. Equites paulum progressi, Turcas in insidiis offendunt, sed missis a Marchione Villa sub Tribuno Sfortio Bessaro centum equitibus auxilio, Turcas adorti, in fugam eos verterunt, multosque internecione delerunt. Caneenses praesidiarii, hoc comperto, facta eruptione, in Christianos impressionem faciunt, eosque numero impares, in fugam vertunt. Sed versis in Barbaros, quae in promptu erant, duobus tormentis, rursus terga vertere coguntur, relictis quingentis occisis. Hoc infortunio Candiam hactenus obsidione pressam, Turcae, quo maiores copias contraherent, reliquerunt. Quam urbem Marchio Villa paulo post, cum copiis suis ingressus est. Quae res Turcarum [(transcriber); sic: Turcarnm] Imperatorem male habuit, sed Venetos, ut actutum maiores eo copias mitterent instigavit. Inter Mantuanos et Modenates, hoc tempore, super finibus ortum dissidium, in apertum bellum videbatur erupturum, iamque ad arma ventum erat, et tota Longobardia belli incendio aestuabat, cum Mediolanenses, aliique vicini Principes, rem primitus ad armistitium, perduxerunt, de pace inter partes sancienda, sedulo laboratum. Rex Angliae interea, quo populi Anglicani negotiationibus consuleret, iam breviori compendio, per Tartariae septentrionalia litora viam in Indias vestigaturam, in anchoris habebat navem, sed hi conatus sicut, alii plurimi, in fumum abiere. Sub hoc tempus Hamburgensis nauta in Ligustico mari, in quinque Barbarorum naves incidit, adversus quas diu pertinacissimam pugnam sustinuit, multosque ex Mauris interemit, quin et hostes iam superiorem navis partem occupantes, omnes inde proturbavit, navemque adiunctam superavit, sed Classiariorum inopia deseruit. Neque navem insensam iam et flagrantem dedere voluit, sed ad extremum perduravit, donec praevalente incendio et nave partim disrupta partim submersa, ipse cum Sociis in mare prosilire adigeretur, et invitus a Turcis servaretur. Princeps Tarquinius, uxoris sororem internecina
glande interficere conatus, iam Antverpiae ad mortem condemnatur: Iamque ferali pegmati impositus, morti praeparabatur, at incautus carnifex, percusso sudarii quo rei oculos obnubilaverat nodo, innoxium pene ictum dedit, vulnus tantum collo, non nimis profundum certe non mortale infligens. Sed cum reo laqueo gulam frangere pararet, ipse se carnificis manibus extricavit, in mediam spectatorum turbam coniecit; hinc exoritur ingens tumultus, quo tandem sedato, reus receptus in Curiam refertur, atque ibi vulnus eius obligatur; ipse lecto impositus, usque ad proximum mane, a satellitibus servatur, inde rursus in Carcerem conductus brevi integrae sanitati restituitur: Postea intercessione Marchionis Castelli Rotherini, veniam impetrasse, creditur. Eodem mense Iunio Oppidulum Bronckhorstum, per imprudentiam, orto Consulis in domo incendio, conflagravit, totumque absumptum est. Multi homines male affecti sunt, unus tantum puellus flammis devoratus est. Sub idem tempus, Brandeburgensi Electori, in arce Cliviana, Princeps natus est; Daniae Rex, Moguntiacus Elector, Neoburgii et Holsatiae Duces et Altenburgi, Zimmeraeque Ducissae Baptismo eius testes adstitere. Dum sponsa Imperatrix Mediolani degeret, admirandum facinus ibi a muliere perpetratur. Mulier quaedam Flandrica, cuius tres fratres inter satellites erant, ab alio satellite procacibus verbis laesa, duobus armata tubis, et acinace armata, hominem adiit, et in conspectu omnium stipatorum, tale facinus mirantium, acinace prius caesim eum vulnerat, et deinde internecina glande traiecit. Mulier quidem capta, sed miserante simul et mirante Imperatrice a morte liberata, sed exilio multata est. Buatus vir ex Gallia nobilis, quique in expeditione Danica, adversus Sueciae Regem, laudem et gloriam meruerat, at iam secretis se cum Angliae Rege consiliis implicuerat, imprudenter prolata, a Rege ad ipsum scripta epistola proditus, et in vincula coniectus, post habitum causae examen, ad mortem condemnatur, et mense Augusto, Hagae Comitis, publico loco, securi percutitur. Ad Zelandiae litora in aere miranda prodigia visa referuntur. Primitus ingens cernitur vaporis globus, mox quinque aut sex naves, deinde plures quam centum inter se concurrentes. Postea novem truncae sine malis et claudae naves, paulo post quasi subsidentes, postea variae aliae naves, proelii speciem praebentes, postremo, ingentis Leonis figura, ventre in terram prostrato: sed arrectis unguibus, et rictu terribilis. Mense Septembri, terribili incendio Londinum antiquissima Angliae Regum sedes conflagravit, quod ex angusta platea (Puddinglane dicta) et pistrina ortum duxit; et statim proxima aedificia pice maximam partem oblita corripuit, adeo ut ante solis ortum tertia urbis pars conflagraret, igne in principio contempto, tutius grassante. Proximo die omnia terrore plena erant, et quisque cum incendium exstinguendi vix ulla copia esset, sibi suisque rebus fuga consuleret. Apud Arcem magna pyrii pulveris vis servabatur, qui ne flammis corriperetur proxima aedificia subiecto istiusmodi pulvere, in aera sufflare necesse habebant. Quidquid privatorum aut publicorum aedificiorum erat, atque inter ea celeberrimum Divi Pauli fanum, et Regum imaginibus et structura insigne excambium mercatorum ambulacrum, excepto Belgarum templo, igne absumptum est. Adeo ut totius veteris urbis vix quarta pars incolumis maneret, flamma tamen alibi ultra muros portasque grassante. Rex ipse, eiusque frater, et praecipue Monckius Albermarliae Dux, omnem quo incendium cohiberetur, lapidem moverunt, quod vix quarta die exstinctum est, adeo tamen ut postea saepius resurgeret, sed deficiente materia, minori cum damno. Ominis loco habebatur navis ingens praecedente anno, cui Londini nomen erat impositum suo ipsius igne absumpta.
Belgae, et Galli plurimi in vincula coniciebantur, quasi illi huic malo causam praebuissent. Res erat certe miseratione digna, paulo ante opulentos, iam omni facultate exutos, et miseros, sub dio, omni aeris iniuriae expositos videre; et praecipuo quod famelicis, turbatis omnibus, nullus cibus suppeteret. Octavo post die candelae emunctura Regis stabulum incensum et combustum [Orig: conbustum] est, et quottidie nunc his nunc illis partibus ignis reviviscens, novum malum minabatur. Sunt qui hanc calamitatem, caelitus haud dubie immissam, vindictae Divinae, superioribus diebus ab Anglis in pauperes piscatorum casulas commissam saevitiam, ulciscenti adscribunt. Ut ut sit Anglorum rebus haud exiguum detrimentum hoc infortunium attulit, et sequenti anno insecutae paci, ut credibile est, causam praebuit. Mense Octobri aliquot ex Indiis, primitus in Norvegiam, et deinde in Hollandiam appellunt. Una ad Flevii ostium undis hausta est. Hae referebant Anglos, in Indiis omnia navigia sua ad urbem Bantam in unum contraxisse; et Fredericum Coietum Formosae insulae olim praefectum, et quia inconsultius munimenta rebellibus Chinensibus dederat, diu in vinculis retentum, vibrato supra eius caput carnificis gladio, in exilium missum esse. Cetera omnia Societatis negotia spectantia prospera memorabantur. Mense Octobri, sine pompa, Saxoniae Elector seniorem Daniae Regis filiam ducebat. Et Upsaliae in Suecia femina, duos infantes enixa est alteram filiam, sed flavo colore, per totum corpus foedatam, alteram Androgynam, sed duobus capitibus, quattuor Brachiis, et duobus cruribus, utriusque denique sexus membris insignem, hic partus lucem non vidit, alter paucis horis vixit. Hoc tempore Sueciae Regis exercitus Bremam urbem ab omni parte clausit, sed controversiae, quae inter Regem et urbem vigebant, Galliarum Regis et Ordinum Generalium mediationi committebantur, sed ante legatorum adventum, res inter Vrangelium exercitus Imperatorem, et urbem compositae sunt. Inter Brandeburgi, et Neoburgi duces, orta de sinibus discidia quoque consopiuntur. Cliviae, Marchiae et Ravensbergae ditiones Brandeburgensi, Iuliacum et Bergensis Neoburgensi cessere. In Hispaniam codem tempore Classis ex Indiis appulit, magnos tum Regi, tum mercatoribus, thesauros adferens. Sed haec gaudia abunde temperabat, ipsius relatio; quod nimirum Franciscus Menezius Chiliensis Regni prorex, a Rege Hispaniarum defecerat, sibi Regnum addixerat, et capiti suo coronam, summa cum pompa, imposuerat. Auxerat terrorem huius viri in armis peritia, qua omnium animos devinxerat sibi, ipsosque Barbaros, sub signis militare, quo firmioribus staret munimentis, instruxerat. Sub hoc tempus Tartari Vaivodae Sedominscii territorium invaserunt, ipsumque ditione sua exegerunt; sed ille collectis tribus Valachicorum equitum milibus, Tartaros denuo, summa virtute arripuit, ad trecentos eorum stravit, ceteros in fugam vertit, et omnes captivos Christianos libertati reddidit: interea Imperatrix sponsa, emenso longo et difficili itinere in Austriam in urbem Schotwien pervenit, ubi a multis Magnatibus, quos inter Imperator ipse, cum omni submissione excipitur. Cum Caesar manus sponsae osculaturus accederet, ex cordis palpitatione, et genarum rubore, eum sponsum suum esse cognovit Imperatrix, et deinde se confessum, se iuxtaposuit, multaque suavia cum eo colloquia miscuit: Quibus finitis Imperator denuo ignotus Viennam, sponsae sollemnia paraturus, rediit: Ubi postea omni cum pompa excepta, et peractis matrimonii sollemnibus, Regio Thalamo et Imperio initiata est. Bavariae Dux huius anni initio duos liberos amisit, tertio aegrotante, et quarto valetudinario. In Gallia Contaeus Princeps ex acutissimo morbo exstinctus est. At Romae Princeps Pamphilius, Pontificis Nepos, quadragesimo
quarto anno pestilentiali febri, e medio sublatus est. Et paulo post in Gallia Henricus Lotharingius Harcurtiae Dux, sexagesimo sexto aetatis anno, vir militiae bonus, et Regis sui servitio addictissimus, quippe qui variis proeliis perfunctus egregiam laudem apud omnes nationes meruit. Et mense Iulio Albertus Bavariae Dux in sui ducatus Metropoli defungitur. Et octavo Novembris die Andreas Creusenius, Mechliniae Archiepiscopus, septuagesimo aetatis anno mortuus est. Philippus Carolus Valesiae Dux, Regis Christianissimi fratris filius Mense Decembri Parisiis obiit, cum paulo ante baptismo iam bimulus donatus esset. Hisce ad praesentem annum perductis, quod nobis reliquum est, tam Anglicum quam Monasteriense bellum; tam quod ante actum, et huic loco reservatum est, quam quod hunc annum illustravit, continuata narratione expedire visum est, quo magis hae res gestae, quae totum Christianum orbem implicuere, elucescant, nec interruptae, accuratiorem vestigationem fugiant.
Belli Anglici, et Monasteriensis continua narratio.
BEllum hoc consideranti, eius causa prius occurrit. Ea haec fuit. Societas Indiarum Orientalium antiquitus ab earum partium Lusitanis vexata, omnibus modis, invisae genti negotium facessere conabatur, viresque eius imminuere satagebat. Cochin Lusitanis parens oppidum, a Batavis obsidetur, dumque hi eius expugnatione pene perfuncti, omnibus artibus commeatum inferendum prohibere satagerent, ecce navis Anglica locum, cui Porcae nomen est, versus vela facit. Batavi quia et loci propinquitas, et Anglorum antiqua in eos invidia, suspicionem dabat ne haec navis, specie recipiendi oneris, commeatum urbi inferret, portus ingressu illam prohibuere, offerentes tamen, si quid oneris, ex eo loco sit recipiendum, illud suis ipsorum lembis, ad Anglorum naves convehere, abstinerent modo Angli terra, nec suspicionem augerent. Sed Anglus re infecta discessit. Post expugnatam urbem, alia Anglorum navis appulit, sed et illi facessere iussum, opinantibus Batavis, urbis suis ipsorum armis quaesitae negotia sibi, sed non aliis deberi. Hinc Anglorum indignatio, quam auxit Occidentalis Indiae Societas, eodem modo et iure, Anglicas naves, ad Guineae litora, locis Batavis parentibus, mercaturam exercere volentes, prohibens. Accessit duarum navium Anglicarum iactura, atque inde nata istiusmodi controversia; earum altera, Bonaventura dicta, ad Mauritii Insulam naufragium fecit, qua a vectoribus relicta, merces a Batavis recolligebantur, altera cui Bon Esperance (bona spes) nomen erat, iure ut credebatur ab Hollandis capta et rursus cum iniuria patesceret, a Societate postea restituta est. Sed quia proprietarius, duobus ante satisfactionem annis foro cesserat, saltem bona sua alii adscripserat, frustranea ea satisfactio ab Anglis habebatur, iteratam postulantibus. Cumque Hollandi detrectarent, Angliae Rex excandescere, mercaturae iura, nervos nimirum Rerum publicarum infracta, quin et omnium Principum auctoritatem violatam contestari, et acriter per Legatum suum Douningium de illata iniuria, in Ordinum consessu conqueri. Ab Ordinibus responsum est, Batavos aut gentium iura violandi, aut negotiationes turbandi, aut Reges lascessendi, eorumque auctoritatem convellendi, numquam voluntatem fovisse. Victarum gentium emolumenta victoribus deberi, eiusque iuris acriter vindicati, vel apud ipsos Anglos exempla exstare: At ne haec controversia in dissidium abiret, dictarum remissarum navium, incommoda et detrimenta, soluto pretio, resarcire se recipere. Suae
integritatis specimina non deesse, capta a Barbaris Anglica navi, eaque per Trompium hostibus extorta, et Regi sine ulla recompensione aut petita aut data, restituta. Ceterum duarum dictarum navium Bonaventurae et Bonesperancae, compensationem, ante multos annos, datis quinque et octoginta florenorum milibus, proprietario factam esse. Si ipse antea bona sua alienaverat, eius rei inscitiam non Hollandis sed Anglis imputandam esse: bis idem exigere summam iniustitiam sapere. Ordinibus denique non deesse clariores querelarum causas. Certa enim navis, ad Occidentalis Indiae Societatem pertinens, in Plymuthi portu, Danici Regis Legato instante detenta fuit, et quamvis hoc, invito Daniae Rege factum esse constaret, tamen numquam relaxata est. Apud Londinum aliquot onerariae Hollandorum naves, Melitensium equitum rogatu itidem detentae sunt, quibus tandem dimissis, non tamen eius morae detrimenta resarcita sunt. Gravesandae, haud quaquam ad Ordines praemissis querelis, navis Bellica detinebatur, et ipse praefectus Blockius in vinculis servabatur, nec unquam aut damni aut dedecoris satisfactio impetrari potuit. Dum hae controversiae peraguntur, Holmius, aliquot navibus instructus, Guineam versus clam vela fecit, ibique Castellum S. Andreae dictum, ad Gambiae fluminis ostia expugnat. Hac de iniuria Ordines ad Britanniae Regem querelas instituunt, de qua re ipse cognoscere promisit, et si Holmii factum constaret, in ipsum animadvertere. Sed Holmius interea novis subsidiis auctus, totam illam Guineae oram in potestatem suam redigere conatus est, atque adeo aliquot Hollandorum naves, Insulam Boavistam, viride promontorium, Tacorarii Castellum, Adiam, et Anne Mabonem sui iuris fecit. Interim Parliamentum in Anglia conscribitur, quod cum gliscentes discordias consopire debuisset, contra magis ac magis inflammatum plus satis Regis animum instigat, vitam iuxta et facultates offerebat, si Rex apertum adversus Hollandos bellum suscipere dignaretur; Plus satis inutili levitate peccatum erat; et nimium Regis auctoritati detrimenti, Anglicis negotiationibus damni, a callida et avara gente illatum, quam ut amplius vindicta supersederetur. Parliamento, cum gratiarum actione dimisso, Rex cum Hollandi verba sibi dari non viderentur passuri; et apertum bellum indicere, Hollandorum iusta classe iam mare per occasionem adventantis Indicae classis, occupante, nondum integrum esset, clam rem gerere statuit; conceptaque spe iam totam Guineae oram, ab Holmio occupatam esse, missis nuntiis, Anglis, in Americanis partibus degentibus, et Hollandis longe praevalentibus, Novum Belgium, Hollandis parentem Regionem, in potestatem suam redigere iussit. Hoc comperto Ordines Legatum suum Gocchium ad Regem mittunt. Hic eorum nomine Holmii acta clarius exponit, omnemque si quid iure postularetur, satis factionem promittit, controversiamque imperialibus [(transcriber); sic: impertialibus] Iudicibus remittit, restituant Angli captas naves, et occupata territoria. Rex Regia fide iniussu suo haec acta declaravit, si quid actum esset, et re comperta, se in Holmium ut subditum pervicacem animadversurum. Sed quod ad damna Anglorum resarcienda attinet, iis satisfieri non posse, nisi simul de duabus dictis navibus iterum ineatur ratio. Atque adeo hanc causam alius alicuius Tribunalis non esse. Ordines, compertis Anglorum artibus, Rutero apud Gaditanum Fretum Mauris intento, missis citatis terra nuntiis, cum classe sua duodecim navium Guineam versus vela facere, et capta ab Anglis recuperare, et si quis impedimenta adferret, averruncare iniungunt. Ille specie Saletanis Mauris negotium facessendi, quo suspicacem Anglici Ammirallii Lausonii, iisdem partibus Barbaros cohibentis animum falleret, oram solvit, et versis Guineam versus proris, in altum enavigat. Sed Lausonius, misso,
quod Ruterum insequeretur navigio, certior factus hunc iam Saleae latitudinem praetervectum, de re nata non dubitat. Regem ergo per litteras de re admonuit, qui actutum viginti naves adornat, Duce Roberto Principe, Ruterum observaturas, dum Sandovicius cum alia classe, Britannicum fretum, adversus Hollandorum naves, si quae forte Rutero suppetias iturae pernavigarent, obsideret. Nec minus Ordines ad sexaginta navium classem ornant, quae quattuordecim alias tam myoparones, quam onerarias, Guinam versus destinatas, per Canalim (sic illud fretum vocant) conducerent, sed ventis diu adversantibus, nemo propositum perficere potuit. Dum hae utrobique classes, aere quasi fraternas clades adversante cohibentur, Rex Carolus omnes Hollandorum naves, quae in ipsius portibus commorabantur detinebat, sed instante Belgarum legato rursus relaxantur, at priusquam in Patriam vela facere possent, de integro exitu prohibentur. Cumque rursus instaret legatus, a Rege responsum, non posse dimitti naves, antequam Ruteri in Guinea res gestae patescerent: Ordines priores arma capessivisse, sibi quoque suis rebus prospiciendum. Gallus interea per legatum suum Ruvinium rem componere satagebat, Hollandisque ut classem in tempus in portu tenerent, persuasit. At Angli omnes, nemine obstante, quas offendebant naves capiebant. Hostilique modo abducebant. Misso interea in Galliam legato, bellum non in Europa sed Africa, non a se sed ab Hollandis inceptum, obtestabatur Carolus; Gallisque, ne se hisce rebus, mutuum ipsorum, cum Hollandis, foedus nihil tangentibus, immiscerent, auctor fuit, nec fides defuisset, nisi Hollandorum Legatus Beuningius, re bona fide deducta, aliam opinionem generasset, ne iustis bellum destituatur nervis, de facultatibus corradendis, utrinque cogitatur, et Carolus conscriptum Parliamentum, multa de Hollandorum iniuria conquestus, multaque de suae intentionis integritate praefatus. gliscenti huic bello subsidium poposcit, quod a belli cupidis haud aegre impetratum est. Nec minus ab Ordinibus, decretis pecuniis, rebus bello necessariis provisum. Interea suis, quae in ora Americana possidebant territoriis, Hollandi ab Anglis exiguntur, mutatisque sedium nominibus, omnia sibi propria vindicantibus.
Belgae contra Rutero clam iniungunt, Africae rebus peractis protinus, Oceanum traicere, et Anglicae ditionis insulas sive territoria, quin et naves, et mercimonia invadere, atque adeo extra europam adversus pervicaces talionis lege uti. Carolus interea Bataviae oram alicubi invadendi occasionem circumspiciebat, sed patrum cura omnibus bene firmatis portubus, classem suam dissolvit, relictis tamen aliquot in mari navibus quae Hollandorum navigationem impedirent, et obvia quaeque navigia interciperent; adeo ut plures quam centum et viginti naves captae et detentae essent, antequam, ulla ab Hollandis vis intentata fuerit. Zelandi vero, morae minus patientes Banckerum sub legatum (Schout by Nacht vocant) cum quattuor navibus, ut Angliae oras infestaret, miserunt, qui quattuor exigui pretii naviculas, intercepit, et in Zelandiam misit. Cometarum interea apparitio, de qua diximus, varium variis terrorem incussit, omnibus malum, quod istiusmodi phaenomena [Orig: phoenomena] praesagire solent, in adversarios derivantibus. Interea adest nuntius, Ruterum in Guinea promontorium viride, cum octo onerariis navibus, in potestatem suam redegisse, Myoparonem amice, incolumen dimississe, et ulterius rem gerere parare, quo haud parum Anglorum animi turbabantur. Serio itaque Carolus se bello accingit, centum et triginta Regias, et aliquot locatas mercatorum naves, in proximum annum adversus Hollandos ornare decernens: cumque Galliarum Rex Hollandorum quam Anglorum causae
addictior videretur, hunc missa honorifica legatione, in partem suam pertrahere sategit. Ordines quoque ingentem parabant classem; septuaginta naves, quarum minima quadraginta tormentis munita erat, aptari decretum, quibus accederent viginti ab Amstelaedamensibus, et viginti ab Orientalis Indiae Societate, suppeditatae. Viginti quattuor novae aedificari quoque receptum. Utque mari mediterraneo anglis quoque negotium facesseretur, quindecim aliae validae naves, cum bello necessariis, locari permissum est. Helvoetslusa, commodissimus Hollandiae portus, Anglorum iniuriis maxime expositus munitionibus quoque firmare, e re visum est. Uti etiam in Insula Goerea munimentum erigitur. Constituuntur quoque et decernuntur fortibus praemia, et ignavis poenae et dedecora, ut utraque face animi ad rem fortiter gerendam inflammarentur. Interea Smirnaea, divitibus mercibus onusta, classis in mediterraneum mare vela facit, quattuor praesidiariis navibus, Duce Braeckelio, eam conducentibus. Allenus Anglicis bellicis octo stipatus, eam in Gaditano freto praestolabatur. Duae Smirnearum in montem Gibralterrenum actae frustulatim comminuuntur. Angli appropinquantes quinque tormentis a Braeckelio, innoxie salutantur, sed Braeckelius medius a duabus Anglicis navibus, tota tormentorum serie petitur. Hinc pugnae signum datum Braeckelius cum duabus aliis in hostem invectus fortiter pugnando occiditur, legato tamen eius strenue rem gerente, praeda quidem tunc prohibentur Angli, et tam onerariae quam claudae Bellicae naves, portum adipiscuntur, una excepta, cui Regis Salomonis nomen impositum erat, quae fortiter se defendens, tandem fracta, subsidit, aliisque duabus, quae nullis tormentis munitae Anglis cessere. Angli successibus insolescentes, cusis numismatis, quibus inscripta erant haec verba Imperium penes nos, ius maris sibi vendicabant, utque clarius omnibus insolentiam suam probarent, Gallicas quoque naves, specie scrutandi detinent, et a Dantiscanis, aliisque maritimis oppidis, navium rationem postulant. Hollandi contra praedatorias naves, in Anglos armari permittunt. Male haec res Anglos habuit, actumque in Parliamenti consessu volunt, an non omnes, quos caperent commissionarios, in mare proturbare integrum esset. Interea omnia Anglica mercimonia per Foederatas Belgii Regiones prohibentur, Anglique contra peregrinas merces ex Belgio venientes excludunt. Ordines porro piscatorias naves vela facere vetant, omnesque Anglos in Belgio stipendia facientes, (exceptis ducibus novum sacramentum dare petentibus) exauctorarunt. Gallus interea de retentis navibus, apud Anglum querelas instituit, et simul mediationem suam inter partes offert, sed haec reiecta est sed de navibus utcumque satisfit. Nec tamen Gallus desistit, sed duce Vernulio in Angliam misso, de compositione agere perrexit. Hactenus specie retortionis (ut vocant) res gesta est, sed Carolus, rem in compendium redigere certus, per feciales aperte in Hollandos Bellum proclamavit. Interea ordines rei pecuniariae caute provident, et quam maxime possunt, classi prospiciunt. Haec agebantur dum in flumine Tamesi navis, cui Londini nomen impositum est, et Lausonio destinabatur, proprio igne comburitur, et cum trecentis et octoginta hominibus, quos inter praecipuae aliquot mulieres, dissiliit. Interea praedatoriae naves, magnum Anglis detrimentum afferunt; tres modicae, eiusmodi, ex Zelandia naves, in totidem Regias longe maiores incidunt, post diuturnum et pertinax proelium Anglis victoria cessit, Dux Zelandorum Cornelius Everhartius deditionem detrectans, navem incendere, et una cum hosten in aera sufflare sustinuisset, nisi a classiariis fuisset prohibitus, tantam tamen, eius fortitudinis Rex rationem
habuit, ut virum et pecunia et libertate donatum in Patriam remitteret. Sed feliciori usae fortuna sunt aliae quattuor, ad Scotiae litora urbem Lairwarck, expilantes, et Arcem cum aliquot aedibus, deicientes. Interea Gallici legati Londini ad Regis colloquium admittebantur: hi mediationem Regis sui, et armistitium proponebant: sed Carolus, hoc reiciebat, quia immensi sumptus in Classem ornandam impensi, sine re gerenda, ex mora detrimentum sumerent. Mediatio admitti posset, sed quaenam spes reconciliationis, cum eo armorum esset ventum, ut neutra pars, nisi vi coacta, de iure quicquam remittere vellet. Cum autem ab Ordinum legato, apud Gallicum oratorem, de restituendis utrimque captis, mentio iniceretur, hic protinus tergiversari, et Caroli si non iam causam certe potentiam extollere. A tali propositione abstinendum esse, Hollandi saltem divi Andreae arcem, Bonavistam, aut tale quicquam offerre deberent. Haec res ad Ordines perscripta, admodum eos offendit, quoniam Galli, qui quod Hollandis ereptum erat, omnibus modis iis restituere, saltem ut restituantur adniti, ex foedere deberent, iam adversariis quam sibi aequiores videbantur. haec itaque ad Galliarum REgem perscripta sunt, quaesitumque num forte legati eius, propria moti consideratione a Regis mandatis praevaricarentur, eiusque iniussu iniusta proponerent. Sed haec ex Regis mandatis dicta et proposita fuisse, liquido postea apparuit. Dux Eboracensis interea, cum centum et octo navium classe, Texeliam versus vela facit. Ordinum classium, quae variis portibus in procinctu stabant, coniunctionem impediturus, et si occasio in promptu esset, exscensionem alicubi in terram facturus. Texeliana Classis ex nonaginta navibus constabat, sed Classiariorum inopia, vix quinque et septuaginta armari poterant. Octo et viginti, in Vilingis in anchoris commorabantur, sub Ioanne Everartio Duce: hic demum iussus solvit, et Texeliam versus navigat. Interea Gallica oneraria Classis, quadraginta navium, cum duobus praesidiariis, in Anglorum classem incidit; harum octo capiuntur, reliquae cum praesidiariis in Patriam evaserunt. Hoc quantulocumque successu, Angli animis mirum in modum augebantur, Belgarum potentiam ne huius quidem faciebant, immo indignam Anglorum virtute abiectam illam nationem clamitabant. Eboracensis interea tempestatibus pressus, non tantum Hollandiae ab oris, verum etiam mari facessere adactus est, claudas naves, et aegrorum vim Harvicum trahens. Ioanne Everhartio interea, Hollandis iunctio, Obdamius Archithalassus cum centum et tribus Bellicis navibus, undecim incendiariis, septem celocibus, duodecim Colonibus oras solvit, et novem insuper aliis ex Texelia auctus recta Angliam versus tetendit. Sed adversis ventis, quo minus dispersam et inconditam Anglorum classem adoriretur, prohibitus fuit. Interea novem Onerariae, ex Albi, cum omnibus bello necessariis in Angliam tendentes, cum praesidiaria nave Hollandorum in manus inciderunt. Interea Anglica navis, Corona dicta, Gadium portui appropinquat. Duae Hollandorum naves, alteri trium Regum, alteri Divi Georgii nomen impositum erat, hac visa, protinus in altum vela faciunt, hostem arrepturae, Divus Georgius forte in scopulum impulsa est, adeo ut alteri soli cum Anglo res esset: Belga in Anglum acta, primo impetu quadraginta Anglos stravit, sed Belgicae navis praefectus, una cum Legato et tribus aliis, eodem tempore interficiuntur. Anglica autem navis, admodum lacerata in portum se recipere adacta est, sequente utraque Belga, quarum altera iam se vado expedierat. Ibi omnes sua vulnera resarciebant; sed Hispanis Hollandorum virtuti applaudentibus, Anglus exacerbatus, utramque in posterum diem, ad pugnam provocat. Sed cum ad manus
veniretur, Anglus, relictis hostibus, melior velis, se in altum contulit. Mevius interea praefectus Tangerium, aliquot navibus obsidet, dum Douwe Herkesonius, Anglicam navem, pyrium pulverem, aliaque bello necessaria, eam urbem versus portantem, expugnat, sed navis incendio absumpta victori tantum victoriae signum, vexillum, et cum ducequinquaginta captivos reliquit. Vassenarius interim Hollandorum Archithalassus, cum centum et octo navium classe Angliam versus; Anglorum classem vestigaturus vela facit; nec minus Anglus parem, plus minus navium numerum trahens. Non procul ab Angliae ora, altera alterius in conspectum venit. Angli ordine meliores, Hollandi temeritate inconsulta ferociores se mutuo arripiunt, hi ante prospero usi vento, paulo post eum adversum habuere, pauci quos inter Vassenarius, Cortenarius, Ioannes Everhartius, Trompius, Stellingwervius, in mediam hostium classem irrumpunt, ceteris ignaviter sequentibus. Cortenarius et Stellingwervius, internecinis glandibus, interempti sunt. Et paulo post, praetoria Hollandorum navis, proprio ut volunt pulvere incensa et cum ipso Ammirallio Vassenario, ceterisque classiariis, in aera sufflata est. Quinque tantum gregarii servati sunt. Hoc infortunio gravius omnium animis perculsis, primus Cortenarii Gubernator vela vertit, et proelio se subduxit, hunc alii ignavi secuti, etiam fortibus fugiendi necessitatem imposuerunt. Alii alio proras verterunt, et hostibus, ipsorum an virtute, an nostra temeritate, partum mare reliquere. Vix triginta ex Hollandicis rem bene gessere. Angli sua fortuna usi, sex admodum naves inter se complicatae, immissis, incendiariis, incenderunt, octo captae sunt. Paucae aut suppressae aut suo igne incensae, adeo ut sedecim omnino desiderarentur. Angli quattuor amiserunt. Inter captivos mulier Emdana inventa est, quae hactenus se virum gesserat. ordines in eos qui male rem gesserant animadvertere, e re patriae ducentes, aliquot ex iis extremo supplicio, aliquot ignominia affecere, et in ignavorum locos aut probatae, aut speratae virtutis alios substituere. Everhartius sponte praefecturam abdicavit. Nec hoc infortunio deiecti. Bankertius paucis intermissis diebus, cum novemdecim [Orig: novendecim] navibus, Dromonibus tribus, totidemque Celocibus, in altum vela facit, cumque hostium nihil per mare offenderet, rursus sequente mense in Texeliam revertitur. Mirum quanta sociorum turbatio hinc secuta sit. Galli ad auxilia propensiores quam promptiores, Sueci nulla daturi, nisi foedus Elbinganum aboleatur, videbantur; sed Dani veteris officii immemores, quasi suppetiis nostris, non liberati, sed pressi fuissent, nescio quas satisfactiones postulabant. Adeo ut Hollandorum rebus male affectis, amici omnes quasi manum de tabula. Immo Monasteriensis Episcopus, Dylerianae Arcis expugnationem et Burceloi detentionem ab Ordinibus superiori anno factam, obtentui sumens, re vera a Britanniae Rege subornatus, post varias occultandi, et intentionem dissimmulandi artes, palam tandem arma expediit. Ordines contra, veterem militem, duce Ioanne Mauritio Nassoviae Principe, ad fines movere iussere, scriptum ad tempus, oppidis praesidio imposuere, copias Luneburgensi Duci stipendia facientes, sibi adiungere tentavere. Sed Galliarum Rex certior factus et ab Ordinibus sententiam rogatus, an non tutius esset res Episcopi iam crescentes, quam adultas vires, convellere? Seciorem dedit sententiam; tutius esse Episcopi Expeditionem exspectare, quam praematura irruptione, totum Imperium turbare, sat inimicorum Belgis suppetere, non crabrones esse irritandos. Gliscente cum vicinis bello, alios lacessere, furorem esse. Ne Herculi quidem contra duos; quibus amicis opus est, inimicitias debere evitare. Neque Episcopi arma tanti fore momenti, quin facile cohiberi possent, melius esse
modicas eius copias, quam totius Imperii vires sustinere. Interea ex Italia et Hispaniis reduces Anglorum naves, a belgicis praedatoriis, sex decem [Orig: decim] admodum numero, divitibus mercibus plenae Delfzylam adducuntur. Quae iactura Londinenses mercatores male habuit. Eodem quoque Ruterus, diu exspectatus cum duodecim Bellicarum, et septem captarum navium, classe, feliciter appulit, postquam Tarcorarium, et Cormantinum, expugnavisset, et inde in Americam traiciens magnam navium vim in suam potestatem redegisset, terram novam expilasset, sed captivos in Angliam misissit. Hic statim, ut probatae fortitudinis vir, toti Hollandorum Classi praeficitur, Trompio, qui superiorem non ferebat, indignante quidem, sed postea placato. Interea decem ex tredecim desideratis diu navibus Indicis, Bergas Norvegiae, Anglis cum octoginta Myoparonibus, frustra eas vestigantibus, appulerunt. Nec mora missis eo quattuordecim navibus, quarum quaeque sexaginta tormentis munita erat, Hollandos oppugnandi licentiam, urbis praefectum poscunt. Hic portus libertatem, et hospitii iura praetendens, vim modeste arcere conatus est. Vis ergo ab Anglis paratur et illi victoria sua insolentes, naves tormentorum tempestate adoriuntur, sed navibus, et arce strenue se defendentibus, male multati se recipere coguntur, sex claudae naves, una cum aliis integris in altum iterum, relicta sperata praeda, vela faciunt. Ex Belgis viginti quinque, exstincti septuaginta saucii numerabantur. Duae ex reliquis navibus, a Classe aberrantes, Bresontium Norvegiae urbem quoque advenerant, sed tertia ad bonae spei promontorium, non sine naufragii metu, iterum aberraverat. Dania iam ad saniora consilia videbatur propensa, causamque suam Galliarum Regis arbitrio credebat; sed huius incerta studia Ordines movebant, per legatum suum Beuningium promissorum auxiliorum Regem monere. Sed hic missa de novo in Angliam legatione, de Pace conditiones proponebat, redderent partes bello parta territoria, si insula Pouleron Belgis cederet, novum Belgium, Insula Bonavista, et Divi Andreae castellum Carolo concederetur; sed hic has conditiones reiciebat, alia sibi esse consilia clare demonstrans. Insuper Cunaeum Belgici Legato a secretis, contra omnium gentium iura in vincula coniciebat. Belgae contra, quo par pari referrent Grenhamum Douningii Secretarium captivitati mancipabant; sed ipse Legatus clam se subducebat, vanis praetextibus, fugae iniustitiam colorans. Hollandica Navis cui Leopardi nomen est, interim in Anglorum albi vexilli Legatum incidit, ut quisque se confessa est exoritur pugna, quam nox superveniens diremit, sole exorto renovatur proelium, sed post crudelem pugnam Anglus tandem fugam capessivit; quem Hollandus laceratis velis consequi, nec datis signis ad proelium retrahere valebat. Hic ergo in Patriam reditum parabat. Angli interea suis in portibus commorabantur, liberum Hollandis mare concedentes. Interea Ruterus cum Indicis, aliisque ad septuaginta navibus, relictis Bergis, in Patriam properabat: sed orta subito procella dispergitur classis, cuius septem Myoparones, et duae Indicae naves, cum quattuordecim aliis navibus, Anglorum, sedata tempestate, cum integris navibus scrutariam facientium, in manus inciderunt. Sed una ex Anglorum bellicis, cui Hector nomen erat, per Hollandos supprimitur, et Holcas alia, per Adrianum Kruningium, hostibus eripitur. Nesseus cum quattuordecim Bellicis navibus, pugnam audebat, quam Angli, quamvis numero superiores detrectabant. Interea undique conveniunt Batavorum naves, adeo ut iam ad nonaginta quinque naves Ruterus ad Mosae fluminis ostia sub signis haberet, Angli vero hac praeda contenti in portus suos remeant. Interim cum Luneburgensibus Principibus foedus icitur. Hi duodecim militum milia, suis in
ditionibus armarent, sex iam sub signis habebant, reliquis legendis Ordines pecuniam suppeditarent. Hinc Episcopi ditionem invadere receptum erat, si hic bellum apertius auderet; Ordines suis e finibus ei se opponerent, qui iam Anglicis stipendiis firmatus nihil non ausurus videbatur. Interea Imperator et Rex Hispaniarum de partium compositione, Mediationem suam offerebant. Sed Brandeburgensis Elector, foedere inter Ordines et Luneburgenses pacto, comprehendi petebat, modo Ordinum praesidia suis urbibus educerentur, sed hi istas conditiones reicientes, aliquid de antiquo debito persolvere, quo illum sibi devincirent Principem, in dem suam duxerunt. Episcopus, cum iam iustum corrasisset exercitum Tubicine ad Ordines misso, multa de allatis sibi iniuriis questus est, ditionem suam, immisso milite misere vastatam, populares male multatos, fracta templa, et violatam Religionem, se palam, clandestinorum consiliorum contra Ordinum urbes, meditatorum insimulari. Quin et Frisiam Orientalem quondam per Mansveldianos et Hassiacos milites depopulatam, inter cives et Comitem dissidia ab Ordinibus fota. His adiciebat Deylerianae Arcis et Burkeloae occupationem. Quae omnia Ordines celare noluerat, ut harum iniuriarum satisfactionem acquireret; qua sibi negata, omnes quae inde sequi possent calamitates a se derivabat, cum iam sibi iustus exercitus in procinctu staret. Haec omnia ad ductis rationibus ab Ordinibus refurata. Numquam se Principem iniuriis lacessere in animum induxisse. Deylerianam arcem se iure sibi vendicasse, cuius rationes non modo Principi sed etiam Imperatori demonstrasse. Oppressionem subditorum eius se omnibus modis evitasse, quin et insolentem militem morte multasse. Burkeloam, iniuria a Principe postulari, quippe quae delegatis ab utraque parte Iudicibus Comiti de Styrum adiudicata pridem fuerat. Si quae a Geldriae Ordinibus insidiae essent detectae, nulli nisi auctoribus fraudi esse debere; at si Princeps editis libellis, in suspicionem doli fuerit tractus, id Typographorum licentiae, nullis edictis coercendae, esse imputandum. mansveldianos, et Hassiacos milites, a se, quo minus molesti essent, solutis stipendiis, non modo placatos, verum etiam comitatu eductos esse, tantumque abesse ut inter Comitem et populares seditionem foverent, ut potius eam consopire omnibus modis conati sint, cum Rei publicae suae interesset, ne ipsa, propter continuatas dissensiones, atque adeo incommodatam Regionem, pecuniarum suarum redditione fraudaretur. Adde quod datis litteris, quae etiamnum in integritatis suae testimonium servantur, ordinum officia, ea in re, tam a Comite, quam ab eius Comitatus Ordinibus, cum gratiarum actione, laudata sunt. Ceterum sibi fuisse gratum si Princeps, eadem benevolentiae studia praetulisset; sed cum iam aliquod Ordinum loca hostiliter invadere non dubitaverit, se ipsi indicare, se insinuatis manibus, illatas ab ipso iniurias non spectaturos, sed quae ipsis media Deus suppeditaverit, expedituros, donec, omnium damnorum et detrimentorum, quae fuerint passi, satisfactionem impetraverint. Sed Episcopus, non exspectata Ordinum responsione, Transisulaniae partem invasit, et postquam obvia quaeque diripuerat, Enschedam. Oldenzaliam, Ootmersum, Almeloum, et Diepenhemium in potestatem suam redegit, et postea cum mille et quadringentis militibus Burkeloam movit, vacuamque defensoribus, facile occupavit, Arx vero centum praesidiariis, sub Eckio signifero, tam fortiter defenditur, ut non sine damno, receptui canere, necesse haberer. Zutphanienses, his rebus incitati, sexaginta equites et centum pedites, auxilio miserunt, sed equites, propter ruptum pontem, pedites assequi non valentes, quadringentos Monasterienses, tam equites quam pedites, aggredi non dubitaverunt, et viae angustia utentes, in fugam
verterunt, ipse praefectus cum multis aliis, ab Ordinum duce Welefeldio Zutphaniam captivi ducuntur. Castri tamen obsidionem Episcopus urgere non desinit quamvis sex tormenta in palude amiserat. FAtigati tandem praesidiarii, de deditione agunt, datisque et acceptis conditionibus, Arcem Episcopo tradunt, et Grollam versus proficiscuntur, sed eorum praefectus ob festinatam deditionem in vincula conicitur. Hanc sequebatur Lochemii, Wildebergae castri, Keppelii arcis, Dorthenii Castelli, et Dutechemii deditio, adeo ut iam ipsi, usque ad Insulae [Orig: Isulae] ripam pateret via. Perculsi hac inopinata invasione Patres, de sui defensione serio, cogitare coeperunt, terra marique, hinc ab Anglis, illinc ab Episcopo premebantur, distractis propter anceps bellum copiis, subitaneo hosti resistendo non erant. Conscribuntur igitur ad tempus mille equites, et tria peditum milia. Et Valdecius Comes ad Luneburgenses mittitur Duces, ut impetratis, quae ibi sub signis erant, sex militum milibus, iis a tergo Episcopi ditionem invaderet. Sed Luneburgenses, a Brandeburgensi Electore persuasi, tergiversabantur, Elector enim, nisi Orsoi, et post pacem faciendam Genippensis arcis, Emmericae, aut Vesaliae compos fieret, auxilium negabat, Luneburgensibus sine eo nihil facturis. Haec res Ordinum conatus penitus evertit. Sed Galliarum Rex de mittendis auxiliis serio iam cogitabat, cum Episcopi Legatus illum avertere conaretur, adductis variis rationibus, quibus per Beuningium Ordinum Legatum refutatis, duo equitum et quattuor peditum milia, lectas copias duce Pradelio, in Belgium mittuntur. Ordines insuper de novo duo equitum, et tria peditum milia, supra dictas ante copias conscribere iusserunt. Praeterea cum Helveticis Cantonibus, de tribus Peditum milibus scribendis ageretur. Episcopus interea Groningae ditionem invadit. Ad Appelliae Coenobium, copiis per paludem ductis. Sed dum hic morantur, Belgarum quadringenti pedites, et octoginta equites, Monasterienses, mille et sexcentos, ad Sellingam arripiunt, quingenti eorum occisi, centum capti reliqui fuga elapsi sunt. Alii usque ad Staphorstium penetraverant, sed cum reditum per Mauritii copias clausum viderent, per occultas vias elabuntur. Hoc modo hisce Provinciis Episcopus metum iniciebat, tributa imperabat, sibique earum dominium vendicabat, cum Galliarum Regis Legatus, ipsi perfidiam suam improbaret [Orig: improbraret] . Quippe qui nihil Regis iniussu se suscepturum promiserat, et tamen huc usque processerat. Quapropter Rex serio arma sua Belgarum armis adiungeret, et ipsum in ordinem redigeret. Haec nonnihil terrebant pervicacem, qui alio se convertens auxilia ab Imperio poscebat, sed quisque manum de tabula, sponte sua Episcopus bellum susceperat, sponte sua illud ad finem perduceret, fas erat, non commodum erat Imperio aliorum se litibus involvere. In Anglia interea de captivis redimendis per Gochium Legatum agitur, sed Carolus non tantum eos redimi non patiebatur, verum etiam durius miseros tractabat, pane et aqua famem tolerare eos adigens, quin etiam, Gochii Secretarium et famulum in carcerem coniecit. Hollandorum Classis, instante Hieme, iam quoque in Patriam revocatur, viginti navibus exceptis, qui Septentrionem versus, usque ad finem Mensis Novembris, observarent. Sed alia parte quindecim naves, commeatum Tangerio inferre conantes, cum duabus praesidiariis in Hollandorum manus incidunt, infelicius Britannis foris quam domi rem gerentibus. Episcopus interea circumiecta territoria expilabat, sed crescentibus ordinum copiis multis locis a se ante occupatis eicitur. Lochemium quoque deditione Ordinibus traditur, sed cum Mauritius ulterius movere pararet, frigoris saevitia impeditur, copiae itaque in Hiberna reducuntur. Sed Anglus haud minore saevitia Hollandos captivos excepit,
quos tantum non alere detrectabat, asse quottidie miseris in alimentum, tantum concesso, si eos vivere vellent Ordines ipsi alerent, dictitans. Inauditum hoc videbatur Ordinibus, si captivos fame perire sinerent, durum quidem, ipsos propriis alere sumptibus, insolitum: itum itaque est in hanc sententiam, si Christianus Rex in eam crudelitatem durare posset, paterentur Ordines, et Deo vindictam Committerent. Interea magis ac magis inter Gallos, Anglosque gliscebant inimicitiae, Gallicis mercatoribus, per iniustitiam adempta bona reposcentibus, Anglisque Gallorum ad pacem mediationem respuentibus, nec minus in bellum ferocibus, quamvis eo anno centum hominum milia, plus minus, Londini peste exstincti essent. In Belgio interea, de re pecuniaria, in annum sequentem, deque re militari, sedulo agitur. Miles in tempus scriptus exauctoratur: Classiarii milites Gentio, Palma, et Hornae Comite Ducibus asscribuntur, tam maritimae quam terrestri militiae apti. Dum Episcopus Frisiovennam, et paulo post pagum Emmenam tertio impetu occupat. Sequenti anno qui huius saeculi millesimus et sexagesimus sextus fuit Galliarum Rex, multis lacessitus iniuriis, Anglis publice bellum indixit, viresque suas ordinum viribus sociare recepit. Sed hi cum Danis, et Brandeburgensi Electore foedera ineunt, Monasterienses denique tota Groningae ditione exigunt, terramque multis oppressionibus liberant. Angli interea Hollandos, Barbatis Insulis expellunt, cunctaque illorum munimenta, excepto Carislao, in potestatem suam redigunt, et rebus maritimis intenti Hieremiam Smith cum octodecim navibus mare Mediterraneum versus mittunt; nec minus Hollandi, Cornelium Everhartium cum totidem Myoparonibus, Ostendam iuxta Mare liberare iusserunt, quem Minxius cum triginta Anglicis navibus adoriri certus, Hollandis suos portus repetere necessitatem imposuit. Interea Monasterienses, Carpio Duce Veterem Silvam (pagi illud nomen est) invadunt, magnaque praeda potiuntur; quo comperto, mittitur extemplo Tarantinus Princeps, cum mille equitibus, et sexcentis admodum peditibus; qui omnes, exceptis viginti, qui in proelio ceciderant, victoris arbitrio se dedere adegit. Nec his territus praefectus van der Nat, Castellum Wou, non procul a Bergis ad Somam invasit, sed Bergensibus praesidiariis, se cum centum et octoginta militibus dedere necesse habuit. Aliae copiae interea per Brabantiam conscribebantur, quae cum sub signis essent, in Monasterienses de generabant: Qua de re apud Hispaniarum Regem querelae instituuntur, sed copiis cum conatibus suis vanescentibus, ulterius rem urgere, in rem praesentem, non visum est. Dum Monasterienses Frisiovennam, et post eam Schulenburgum occupant, Centurio Brassertius cum quinquaginta equitibus, et octoginta peditibus Monasteriensem agrum ingreditur, sed ab octingentis Monasteriensibus equitibus reditu prohibetur, et post ancipitem pugnam se dedere necessa habuit. Insignis fuit agrestium hoc loco crudelitas, qui Hollandos a tergo invasisse non contenti, Baxii et Surmontii Centuriorum, in hac pugna occisorum corpora aperire, et viscera inde extrahere non exhorrescebant. Iam serio adversus Monasteriensem res agebatur. Princeps Nassaviae imperator toti exercitui, Tarantinus equitibus, Nordvici Dominus tormentis, Hornae comes vigiliis praeficiuntur. Angli iam quoque Danicas naves, ubi possunt, invadunt, sed Daniae Rex contra, omnia quae in eius Regno inveniebantur bona detinuit: sed illi imperatorem quoque auxilia poscunt, sub promissione non prius bello finem imponendi, quam Belgium foederatum subegerint, et imperio proprias urbes Campos, Daventriam., Swollam, Groningam, et Neomagum eidem restituerint. Sed haec iactantia Viennae susque deque facta est. Gallus iam quoque ingentem classem, sub Duce Bellofortio
ornabat: eamque Hollandicae sociare promittebat, sed hoc hactenus effectu caruit. Angliae interea Regina mater, magnam Christianae sanguinis profusionem metuens, ad pacem domi suae tractandam, mediationem suam offerebat, uti et Moguntiae Elector; sed ad illam animi nondum satis parati videbantur. Gallis tamen, per internuntios Silvium quendam, et Buatium, de cuius exitio ante dixisse memini, aliquas pacis conditiones exhibuit. Primitus vicies centena florenorum milia, pro damnis, quae passi erant, postulabat. Regula et Norma, iuxta quam utraque pars negotia tractaret, tam extra quam intra Europam statueretur. Ordinum confoederati pace excluderentur, sed Anglorum socii includerentur. Hae conditiones, neque penitus reiectae, neque acceptae sunt, sed Gallis communicatae; ut socios a se mutuo divellerent, et dissociarent, cusas esse a nonnullis credebatur.
Episcopus interea amicorum inops, auxilia frustra circumspiciebat; Et iam non modo Hollandica verum etiam Gallica, Luneburgica et Brandeburgica arma metuebat; petit itaque Cliviae de pace colloquium haberi, quod concessum est. Interea virtus bellica sibi ipsi non defuit. Duodecim enim Galli pedites Daventria, Coesveldiam versus excurrentes, Holteni a centum et octoginta Episcopi militibus arripiuntur; illi numero impares in domum quandam se recipiunt, atque inde fortiter se defendunt. Virtus eorum hostem vitam ipsis offerre movit, sed illis deditionem negantibus, incenditur domus, Galli per medias flammas erumpentes, ad coemeterium [Orig: caemeterium] confugiunt, templumque irrumpunt. Hostes fortitudinem hanc mirantes, misso cum viginti quinque Militibus tubicine, deditionem postulant, sed Galli tubicine glande traiecto, pugnam ex templo renovant: agrestis quidam interea, viso horum periculo, conscenso equo Daventriam properat, indeque auxilium petit, quo iam appropinquante, Monasterienses magnam partem saucii decem relictis occisis, et duobus equis, in tutum se recipiunt. Aliud non minus egregium militis Petri Mollerii Delphensis facinus narratur: hic Arnhemio, ad recognoscendum emissus, in octodecim Monasterienses incidit. Sed ille resiliens duabus glandibus Ducis caput pectusque traiecit, quo ceteri territi fugam capessebant. Mollerius interfecti hostis cadaver carro impositum, Arnhemium, in victoriae signum contulit. Scenkanae Arcis praesidiarii, quadringenti numero, Dutechemium versus excurrentes, ab ipsius urbis Praesidiariis Postio Duce arripiuntur, sed illi tam egregie se defendebant, ut hostium occisorum cadavera vix quattuor [Orig: quatuor] curribus avehi possent, reliquis in fugam versis. Interea Cliviae de pace instituto colloquio, pax sancita est, conditiones istiusmodi fuere. 1. Pax inter Ordines et Episcopum firma et perpetua esto, omnisque mutua benevolentia colitor. 2. Omnes mutuo datae et acceptae iniuriae oblivioni traduntor. 3. Episcopus occupata loca, Ordinibus praecipue Burkeloam reddito. 4. Nec ea solummodo, sed omnia Ordinum ditionum loca milite liberantor. 5. Inde a vicesimo quarto Aprilis die, omnis Ordinum hostilitas, adversus Episcopum cessato, si quid transgressum fuerit, ipsi recompensanto. 6. Eodem quo Episcopi milites, modo Ordinum milites ex Episcopi locis, educuntor. 7. Post Pacis conclusionem Episcopus Exercitum suum demittere tenetor, nec plura quam tria praesidiariorum milia scribere, nisi consensu Imperii, aut eius Circuli necessitate, ipsi licitum esto. 8. Omnia huic paci adversantia foedera ab ipso eiurantor, nec alia contra Ordines ineuntor. 9. Sic quoque ab Ordinum parte. 10. Utriusque partis confoederati socii huic paci includuntor. 11. Burkeloa in priori suo statu maneto. 12. Praetensa omnia iura pacis huius sancitione cessanto. 13. Nec Episcopo nec successoribus eius, se Ordinum negotiis immiscere fas aut
licitum esto, si quae exoriantur controversiae, illae amice per delegatos Iudices deciduntor. 14. Hisce pacis conditionibus exsequendis, vades se constituunt Imperator Romanorum, Rex Christianissimus, Moguntiae, Coloniae, et Brandeburgensis Electores, Paterborniae Episcopus, Palatinus ad Rhenum, Neoburgicus Dux, Augustus denique et Ioannes Fredericus Brunsvici et Luneburgi Duces. 15. Intra quindecim dies, utriusque partis assensio exhibetor. Actae sunt denique Galliarum Regi, Helvetiae Cantonibus, pro auxiliis, et benevolentia gratiae. Nec tamen Suecorum in Danos cessabant irae, nisi adversus Anglos arma deponerent, magnum malum illis minantium, et iam ad bellum res pervenisset nisi Gallus et auctoritatem et potentiam suam interposuisset. Carolus interea Smitium praefectum suum ex Mediterraneo mari, domum revocabat, ut hac in parte viribus suis accederet. Paucae tamen, Barbaris iunctae, in Hollandos excurrebant, cum Mense Maio cum Galando Maurorum Rege foedus Carolus iniisset. Parisiis interea de pace inter Anglos Batavosque, urgente Regina Matre, ipsius in Aula, colloquium instituitur. Dominus Leoneus, Gallici Regis, Legatus Hollis Anglici, et Dominus Beuningius, Ordinum nomine, hic agebant. Leoneus nihil Regi suo nisi Confoederatorum suorum satisfactionem poscebat. Buningius novum Belgium, Corseum promontorium, divi Andreae castellum, in insula Bonavista, Anglis offerebat, et Ordinibus Cormantinum, et insulam Pouleron petebat. Aut si hoc magis placeret, quisque bello parta retineret. Hollis minorem hanc oblationem, illa quae pridem in Anglia facta erat, arbitrabatur; novum Belgium et Corseum promontorium, Regi suo propria esse: frustra itaque alicui offerri, cuius iam compos esset. Buningius vero illam proprietatem, adductis validis rationibus reiciebat, et si quid maius in Anglia oblatum esset, illud haud quaquam, Ordinum nomine factum demonstrabat. Eo denique res rediit, ut Hollis ex Anglia ampliorem instructionem peteret, sed hoc paulo post a Rege suo revocato, omnis tractatio in fumum abiit. Fit itaque tam in Anglia quam in Belgio, novus ad bellum apparatus, hinc nonaginta plus minus, illinc octoginta magnae et instructissimae naves in procinctu stabant. Nec minus Gallica Classis triginta sex Gallicarum et sex Hollandicarum, decem incendiariarum, et aliquot longarum navium Bellofortio Duce, ex Mediterraneo, Britannicum mare versus vela iam faciebat, cui supra nauticos decem militum milia imposita erant. Contra auxiliares Gallorum copiae ex Belgiis, in Galliam revocabantur. Qui Donatis largiter praefectis remittuntur. Classis Hollandica tandem in tria agmina distincta, Angliam versus vela facit, nec minus Britannica, aliquot navibus inferior. Angli tamen superiori victoria ferociores, hostem intrepide aggrediuntur, Hollandi abscissis anchoris eorum inpressionem praestolantur. Ventus Anglis secundus Hollandis adversus spirabat, sed vehementior, Anglis, inferiorum tormentorum usum adimebat, Hollandis liberum permittebat. Gentii Domini navis, Paulo ante proelium, undarum impulsu arborem amiserat, atque adeo ab alia navi Goeraeam versus deducta fuerat. Angli vehementer [(transcriber); sic: vehementur] in Trompii et Meppelii agmina inferebantur, nec minus fortiter Ruterus cum agmine suo in Anglos impressionem fecit. Primo impetu Anglica navis, quinquaginta tormentis armata, ab eo supprimitur. Sic diu ibant redibantque inter se classes, Angli tandem vela, occidentem versus obliquabant. Gulielmi Barclai navis septuaginta aeneis tormentis formidabilis, a classe reliqua succiditur, et ab Henrico Adriani, occiso iam duce capitur; et Helvetii [Orig: Helvoetii] cataractam versus, una cum Trompii et Ioannis Nessei claudis navibus deducitur. Anglica navis Georgius, quadraginta
quinque tormentis armata, eodem modo, a Swartio prefecto expugnatur atque in Patriam deducitur. Uti quoque navis cui septem silvarum nomen impositum erat, et quae superiori anno ab Anglis capta erat, a praefecto Zanio occupatur. Duvenvorda contra, Hollandica navis, stuppeo glomere ardente, fortiori vento, repercusso incenditur, septuaginta, quos inter Princeps Monaci et Guiciae Comes, tantum servantur, eodem infortunio navis, Curia Zelandica dicta, cuius praefectus Simon Blockius erat, usa est. Monckius Anglorum Architalassus, navem admodum laceratam ex proelio subducere, ut reparetur, necesse habuit. Cornelius Everhartius, ex albi vexilli sublegati nave, per Ruterum male multata, glande percutitur, Anglica navis an mari hausta, an elapsa sit, incertum, numquam certe postea in proelio interfuit. Nox superveniens pugnam diremit, claudasque naves resarciendi copiam dedit. Postera die, postquam duces Ruterus, ad rem fortiter gerendam admonuisset, iterum ad manus ventum est. Bis utrimque ex omnibus tormentis fulminatur, sed exorta malacia, pugna intermittitur, et quae Iacera erant resarciuntur. Sub meridiem vento resurgente, recrudescit pugna. Trompius ex sua lacera, in Iacobi Swartii navem transgressus, una cum Hulstio, Haneo, Petro Salomonide, et Amstelio, in hostium medium agmen penetrans, non extra periculum fuisset, nisi mature per Ruterum eiusque agmen ei subventum fuisset. Vehemens hic oritur pugna. Salomonidis navis incenditur, sed ipse cum classiariis, in Schei navem transiliit; ubi paulo post, internecina glande, honorifice exstinctus est. Eodem fato Hulstius defungitur. Ruterus arboris maioris partum amisit, qui dum vulnus illud resarciat, dato Arnoldo Nesseo Imperii vexillo, proelio excessit. Interum variae Anglorum naves qua supprimuntur, qua comburuntur. Postquam ter impetus utrimque factus fuerat, Angli tandem Tamesim versus proras vertunt, Hollandis post terga sequentibus. Nox obscurior fugientibus favebat, sed luce demum exorta, Angli tutius fugere, et Belgae acrius instare. Illi varias naves, tardius sequentibus, propria manu ne hostium in manus pervenirent, insenderunt. Askuus, cum nave sua, cui Regii Principis nomen, queque nonaginta aeneis tormentis terribilis erat, vado (cui Galper nomen est) inhaesit, Trompius, iam Isaaci Sweerii in navem traductus, cum duabus incendiariis, haerentem invasit, sed ille viso periculo, deditionem fecit, navis Ruteri iam proelio redditi, iussu, ne impedimento foret, incenditur. Princeps Robbertus interea cum duabus et viginti integris navibus, victis auxilio venit, hi iam denuo victoribus pares, proelium redintegrant. Ruterus postquam praefectos, in navem suam convocatos, ad fortitudinem, exhortatus erat, hostem eadem qua antea fortitudine adoritur, vehemens, exoritur pugna, hinc fatigati, et mutilati, sed pridiana victoria animosi. illinc recenti auxilio fortiores, sed clade superiore minus animo obfirmati rem gerunt. Ter Ruterus hostium agmina perrupit. Toto die acriter pugnatur, tanto fragore ut omnia misceri viderentur. Praefectus Utenhout, navem incendio amisit; praefectus de Liefde, incendiariam feliciter declinavit: Robbertus non evitasset, sed sua Belgarum incendiariae immissa, utraque incenduntur, et sic conflagrantes, in aliam Anglicam incidunt, eamque accendunt, sed ancipite fortuna pugnatur, donec, Ruterus praecipitem diem conspicatus, dato recepto signo, omnibus, promiscue hostem arripiendi copiam daret, pars Belgarum, prospero, pars adverso, utebantur vento, ab omni adeo parte fit in hostes impetus. Angli quamvis circumventi, per sesqui horae tamen spatium, fortiter se defendunt, sed tandem defatigati, omnes terga vertunt. Octo aut decem Caerulei vexilli naves rectis reliqui obliquis velis ad patria litora
fugiunt, sibi quo quisque posset consulentes modo, Belgae eadem promptitudine instabant. Brunsveldius praefectus, duas simul naves, ad deditionem compulit, quae denuo resurgentes, secundo a Pavio domantur. Koendertius, navem ingentem, cum sexaginta duobus tormentis expugnat, Rutgertius Maximilianus, aliam cum quinquaginta quattuor. Duae aliae sub vesperam fundum petebant. Et actum de tota classe fuisset, nisi oborta subito nebula, Anglis aufugiendi copiam, et Belgis subsistendi necessitatem imposuisset. Postero die, cum hostis nusquam appareret, tota classis ovans in Patriam proram vertit, septem captivas naves trahens, quarum una, cui Tauri nomen erat, nimis, quam ut seque retur, lacera, mari postea hausta est. quattuor eo proelio Belgicae naves amissae sunt, omnes flammis absumptae, nullae ab hostibus captae. Sexaginta naves in Zelandiam, decem Texeliam, et totidem ad Helvetii [Orig: Helvoetii] cataractam appulere. Ex ducibus Cornelius Everhartius, Hulstius, Otto Trelonus, Blockius, Salomonides, et Hautinius desiderabantur. Ex Anglis non infra sex mille, occisos esse volunt; captivorum tria milia erant, quos inter Askuus, albi vexilli Ammirallius, aliique praefecti. Christophorus Mincius, et Gulielmus Barclaius, inter occisos erant. Navium Anglicarum, quae aut in manus Belgarum venerunt aut alio infortunio perierunt, incertus est numerus, sunt qui ultra viginti tres numerant, illis adhuc exceptis, quae in fuga, ex vulneribus, interierunt. Nec defuit mulieribus ardor, una nempe, Hautenii in nave inventa est, et alibi duae, quae cum viris strenue rem gesserant; neque strenuis sua praemia defuerunt; alii enim alio modo aut donis, aut honoribus aucti sunt. Angli, quo vulnus occultarent, ignes Londini, quidem, in victoriae testimonium, accenderunt, sed re demum patefacta, deridebantur. Askuus Lovesteinium in Arcem deducitur, ibique etiamnum dum haec scribimus, servatur. Praefecti occisi, honorifice sepeliuntur, et Hulstii in locum Isaacus Swerius, Vice-Ammirallius Amstelaedamensis creatur. Mirum quanta animorum mutatio, hanc victoriam exceperit. Sueci statim propensiores, pacis se Mediatores exhibent, qui si secus sors cecidisset, et nos et causam nostram deseruissent. Ordines classem reducem, extemplo reparari iusserunt, quae intra paucos dies procincta, octoginta et sex navium, et sexdecim incendiariarum, in altum vela fecit. Ad Tamesis ostia anchoras iecere. Quaedam ipsi flumini immissae, ingentem Angliae terrorem intulere. Qui etiam classem suam quam subito possunt, instruunt. Dum Galli, ab Anglis lacessiti, rupta prius ab Anglis pace, Hollandica navi auxiliante, Christophori insulam invadunt, et occisis mille et quingentis Anglis, insulam in potestatem suam redigunt. Interea praedatoriae naves, aliae aliis partibus, rem quoque feliciter gerunt, quibus et aliis minutis rebus, dum ad finem properamus supersedere, necesse habemus. Anglica interea classis reparata demum, exitum parabat. Ruterus ut pugnandi copiam faceret, in altum cedit. Angli prosperis Aquilonibus usi, Belgarum primum agmen intrepide arripiunt. Exoritur iterum crudelis pugna, Ioannes Everhartius, qui se iam iterum mari reddiderat, globo interficitur, postquam Anglicam navem n fundum maris egerat. Alii duces quoque cadunt, dum Trompii tertii agminis Dux pugna abstineret, aut abstinere necesse haberet, Rutero frustra invadendi hostem signum dante, qui interea hostibus immixtus, egregia fortitudinis specimina edidit. Tres integras horas, Anglorum praetoriam, ab uno, et aliam ingentem navem ab altero latere arcebat, illamque adeo multabat, ut Monckius Archithalassus, Anglorum, in aliam navem transcendere, necesse haberet. Trompius interea, cum agmine suo, caerulei vexilli agmen aggreditur, et in fugam vertit, eumque usque ad Angliae litora
prosequitur, deserto Rutero, qui iam rubri vexilli agmen, tantum non in sugam verterat. Sed primi agminis propter Everhartii mortem confusio, et Trompii absentia, Anglis reddebant animum, qui pugnam redintegrantes, Ruterum acriter adoriuntur, qui cum duodecim navibus, usque ad decimam noctis horam pugnam sustinuit; tenebrae eam diremere. Postero die hostibus immixtus, Wilingas appulit. Magno utique periculo perfunctus, incendiaria enim eum sine dubio accendisset, nisi tres Galli principes, sponte nomen dantes, cum Gulielmo Neoportio, in lembum prosiluissent, et abscissa incendiariae cimba, qua aufugere solent, abstinere abegissent. Trompius interea, post tertiam absentiae diem, rediit, nec ducem deseruisse contentus, eius gloriam famosis scriptis, commaculare non erubuit; sed ille ab Ordinibus accersitus, loco et munere movetur. Belga hoc proelio, duas, et Angli tres naves perdidisse dicuntur. Ducum maior et gravior iactura, ex quibus octo cecidere, ex Anglis quattuor. Ordinum delegati, Hollandiae Syndicus de Wit, et Hoolcius, in Zelandiam mittuntur, ut classem quam primum restaurarent, refectamque pelago immitterent. Banckertius Everhartio sufficitur, et aliorum loci aliis praefectis replentur. Gulielmus Iosephus Gentius Trompio successit. haec agebantur dum Angli sua quoque vice, Hollandiae et Zelandiae litoribus adhaererent.
Heempskerkius interea, quondam [(transcriber); sic: quondum] Hollandorum praefectus, sed ob ignaviam suam, ut extremum supplicium effugeret, solum vertere coactus, captata occasione secundo aestu, Flevum, cum aliquot maioribus et minoribus navigiis, ingreditur, atque inibi plures quam centum inermes naves onerarias, et duas bellicas incendit. Nec his contentus, Insulam Schellingiam ipsam invadens, multas ibi casulas flammis absumpsit; fugientibus passim incolis, unus aeger relictus, ab Anglis inhumaniter iugulatur; tanta perfidia, ignaviam suam augere, scelesto Batavo, Patriae hosti, visum est. Duodecim quoque aliae onerariae naves, paulo post in eorundem manus inciderunt. Anglica navis bellica, contra, mari hausta est. Et in Albi flumine, Hamburgi in conspectu, tres Anglorum naves pice et aliis bello necessariis rebus onustas, Belgicae naves duae incendere, tres intercepere, undecim reliquae, in urbis sinu, salutem invenere. Hoc tempore Buatii perfidia, de qua et de cuius exitio, suo loco diximus, detegitur. Kievit et Horstius, iisdem impliciti consiliis, ne idem cum Buatio supplicium subirent, mature in Angliam aufugiunt, uti quoque Reuvenius et Messenius, discordiis per Belgium serendis empti. Sed Magdovallus Anglus Medicus, Delphis degens, interceptis callide litteris, Ordinum consilia, Regi Carolo manifestare assuetus, in vincula conicitur. Ab hoc tempore non perinde, res Britannis successit, amotis proditoribus, ad Patrum decreta Caecutientibus. Interea Belgica Classis in procinctu, septuaginta et novem bellicarum (deficientibus enim nauticis, nonnullae detinebantur) viginti et sex incendiariarum navium solvit, et Angliam versus vela fecit, nec mora Angli quoque in altum contendunt, quo viso Ruterus, ut pelagi copia fieret, mare repetiit; sed Aquilonibus vehementioribus obortis, per Canalis angustias (capita seu promontoria vocant,) utraque classis propellitur. Sequenti die, ventis nonnihil desaevientibus, Ruterus proram in Anglos vertit, signumque hostem invadendi dedit. Sed illi, pugnam non ausi, vela verterunt, et ad patriae litora confugerunt, Belgis acriter instantibus, et nisi ventus recruduisset, plures quam una bellica navis Belgis praedae fuissent, qui iam una, quinquaginta et quinque tormentis munita, contenti, Bononiam versus contendunt, ventis sedatis hostem vestigandi certi; sed cum Anglos ad Plymouthum commorari
compertum esset, Ruterus quoque ad Dunckerkam anchoras iecit. Bellofortius interea cum quadraginta septem bellicarum, et quattuordecim incendiariarum navium classe, usque ad Valerii fanum, ultra Diepam, pervenerat, sed se Belgis iungere, propter rudiores ventos, non poterat, atque ideo Brestam versus retro cedit, Rege revocante, qui sequentis anni principio maiores vires, maturius nostris iungere receperat. Daniae Rex viginti quinque his addere promittebat, quarum maximae centum, et minimae quadraginta tormentis munitae essent. Obortum hoc tempore Londini incendium est, de quo ante locuti sumus, quattuor dierum spatio, triginta aedium milia, et octoginta templa, absumens, Anglorum res haud parum turbavit, et Rutero mare etiamnum obtinendi, sententiam fecit, sed ipse per aegritudinem patriam repetere adactus, Ioanni de Wit, Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Syndico, ad classem misso locum fecit. Nesseus quoque sua relicta navi, in Ruteri navem transcendit, ut cum Wittio consociatis consiliis, rem gereret. Post aliquam moram Anglica Classis eminus propinquare visa, sed Belgis iusto ordine praestolari visis, vela denuo vertunt, Belgis insequentibus, donec asperior procella insecutores cohiberet. Anno iam senescente, et mari continuis tempestatibus crudescente, tam Anglica quam Belgica classis, domumitionem parabant, viginti et una per mare relictis, quae tamen ante hiemem portubus suis illabuntur. Per occasionem missi ex Hollandia in Angliam Barclai cadaveris, variae ultro citroque commutantur litterae, Rege summam suam inclinationem ad pacem declarante, et Ordinibus eiusdem amorem contestantibus, et utrisque hinc et inde sua iura probantibus, non tamen impraesentiarum ad rem ventum est: Carolo interea Danis bellum indicente, et falsitatis, contra Ordines incusante, quasi de tradendis Indicis navibus, Anglorum in manus, secum egissent, quam incusationem Danus postea editis scriptis diluit, aut diluere conatus est. Parliamentum quoque, in annum sequentem bellum adversus Belgas prosequi constituit. Ordines contra de prolatis pridem, per internuntios, pacis conditionibus litteras ad Regem dedere, quibus significabant, denuntiationes mutuo in Africa factas posse aboleri. Normam super negotiationibus, si quoque in Europa fiat, posse constitui, de damnis Anglis illatis, satisfaciendis, non agi posse, cum ipsi maiora, quam Angli perpessi fuerint. Si denique verbum aut signum suum, apud Carolum non satis valerent, se Status et principes sibi foedere iunctos, vades velle dare. Sed exclusis confoederatis Pacem sanciri non posse. Opportere Regem secum iuxta et cum foederatis, loco non partiali de pace colloquia concedere. nec his commotus Rex cum Gallo separatim de pace agere, per Reginam Matrem, Galliarum Regi obtulit. Quod a Gallo reiectum, se seclusis consociatis salva fide agere non posse, dictitante. Fit itaque utrinque, ad novam vim, apparatus. Gallus quoque maiorem ornat classem, dum ad Christophori Insulam, sexdecim navium Classem, exscensionem facere parantem, oborta tempestas dispersit, et Galli naves conscendentes eius reliquias partim suppressere, partim cepere. Dania quoque suam parabat classem, et sic undique nil nisi bellum spiratur. Sed Deus optimus maximus, quo minus maior sanguinis fieret profusio, prohibuit. Fit itque utrinque de pace ineunda a partibus denuo mentio, utraque iam ad eam, ut visum, magis inclinante. De loco dudum disceptatur, sed cum Belgae, per litteras, si per Confoederatos liceret, vel Londini, aut alibi in Anglia, agere se non gravari, testarentur; Carolus contra ut mutuam benevolentiam exhiberet, vel Hagae Comitis Colloquium fieri, non dedignaretur. Displicuit hic locus propter notas rationes Ordinibus; conventum est itaque,
post varias ultro citroque litteras, de Breda conventui destinanda, leguntur itaque ad Colloquium legati. Hollis et Coventrius a Carolo. Galliarum Regis nomine Dominus d' Estrada, et Cortinius. Suecorum legati, ad mediationem admissi, Georgius Flemming et Coietus nominabantur, sed hoc subitaneo morbo exstincto, eius loco Baro ac Comes in D'hona sufficitur. Belgarum Plenipotentiarii. Hieronymus de Beverninge, Petrus de Hubert, Albertus Iongstal, et postea Adolphus Henricus de Ripperda legebantur. Conventum est ad Constitutum locum, dumque ibi agitur, et tarde aut nihil proceditur, Anglis Regis auctoritatem non exhibentibus aut habere negantibus, stabat ad Tamesis ostia Hollandica classis, Duce Rutero, et Domino Cornelio de Wit, Puttenii Dominii Gubernatore, Rei publicae Dordrechtanae Consule, Ordinum ex auctoritate, Auspice. Hic statim Consulis iussu, convocatis ducibus, de flumine invadendo, de navibus, in eo, in anchoris commorantibus, aut capiendis, aut comburendis, agitur. Ducibus id commode, sine summo periculo fieri posse negantibus, Ordinum decretum exhibuit Consul, tergiversandum non esse, sed de modis, quibus id commodissime fieri posset, tantum deliberandum, et certum id tentare Ordinibus esse iterans, seque inter priores rem aggressurum dictitans. Itum ergo est in eam sententiam, praemissis levioribus navibus, dum maiores ad fluminis ora excubias agerent, Insulam Chappaeam invaderent, et deinde rem ultrius tentarent. Hoc cum sit, continuis tormentorum ictibus, Castellum Carnessam, in ea insula situm, defatigatum, primitus, occupant. Sed cum illud diu retineri posse, ab omnibus negaretur Ducibus, corruptis aut combustis, qui ibi inveniebantur, navium apparatibus, castrum, cum promptuario incenditur. Postero die, qui Iunii mensis vicesimus secundus erat, Chattami flumen ingrediuntur, destinatae naves, ut ad maiorum Anglicarum navium stationem perveniretur. Ostium eius fluminis, Angli conatus nostros, aut praevidentes, aut metuentes, septem incendiariis navibus, in fundum demissis, obstipaverant, ita tamen ut non omnino transitus negaretur, bellicam obiecerant, a Braeckelio quae capitur septemdecim ex levioribus navibus, ad transitum tentandum missae sunt. Postquam hae feliciter perrupissent, tormentorum, cumulo tumultuario impositorum ictibus, laborantes, conscensa ocius terra, munimentum occupant, et praetensam portui catenam, qua laxant, qua frangunt. Inde ulterius navigantes, tres Regias naves incendunt. Duae quas inter, Regius, Carolus, totius Angliae fortissima navis, abducuntur, et postea in Hollandiam mittuntur. Postero die, tres leviores naves cum novem incendiariis missae, ut tres alias, quae in conspectu superius erant, Regias naves, incenderent, quod incendiariae, dum, Myoparones tormentis suis castellum imminens, fatigarent, feliciter peregerunt, naves istae vix aut paulo minores Regio Carolo erant. Hisce peractis, cum navium nihil superesset, eadem, qua ingressae erant. via redeunt naves, postquam iterum apud insulam Chappaeam convenerant, mittitur Dominus Gentius, cum novemdecim navibus septentrionem versus, aut reduces Indicas recepturus, aut Anglorum Onerarias observaturus, qui sub finem Augusti, cum praeda in Patriam rediit. Vigesimo octavo Iunii die, mittitur Protribunus Palma cum quingentis militibus, ut exscensione in terram facta, pecora abigeret, adiuncto Ottone Voogdio Fisco, qui ne qua violentia incolis fieret, curaret. hae copiae, paulo post solis ortum, terram, et imminentem litori altum montem conscendentes, in alas divisae, ad pagum Minster perveniunt, Centurione Brouwerio, ad scaphas servandas, relicto. Postquam in pagum perventum erat, data incolis fide, nihil eos violentiae passuros,
si pecora suppeditarent, adducta est ingens ovium praepinguium vis, armenta boum, porcorum et gallinarum copia. Quae omnia quasi in conspectu hostis, non procul in procinctu stantis, nec pugnam, ut pote minor numero, audentis, ad litora abiguntur, et schaphis imposita, sole iam occidente, ad naves perducuntur. Hisce adeo feliciter peractis, naves omnes sublatis anchoris, rursus ad priorem stationem (Konings-diep vocatur) descendunt, et tota Classe in agmina divisa, ita fluminis ostia observabant, ut neque exitus neque introitus, ulli, invitis Hollandis, copia esset. Mittuntur postea aliae sursum naves, quae alias minores, apud Gravisendam commorantes naves, invaderent, sed, suppressis navigiis, via clausa et positis, ab utraque fluminis ripa, insinitis tormentis infesta, re infecta redire necesse habuerunt. Mirum quanta Londinenses, ex eo trepidatio incesserit, multi, quasi iam tergis haerente hoste, vasa conclamabant, et fugam circumspiciebant, immo huius rei fama Bredam perlata, aliam tractationi faciem imposuit: Angli antea bovinantes, nunc ocius Regiam auctoritatem, et plenam agendi potentiam exhibere, actioni diligenter incumbere, urgere, festinare, adeo ut paucis post diebus, de conditionibus conventum sit. Dato mensis spatio, ut interea a Carolo, aliisque rei immixtis Principibus et ab Ordinibus [(transcriber); sic: Ordinibns] , acta rata haberentur, et Ratificationis diplomata exhiberentur. Interea non cessabant Belgae, sed comperto in Harvici sinu complures alias naves stationem habere, eo ocius vela faciunt, cumque iam portus orificio adpropinquassent, mille et quadringenti admodum milites terram conscendere iussi, in diversa agmina divisi, castellum aggredi properant, sed cum illud fortius, quam relatum erat, inveniretur, et ultra mille militum praesidio teneri comperiretur, rem non tentare visum est, post aliquam itaque inter Anglos Belgasque velitationem, sub noctem, relicta terra, ad naves iterum se conferunt copiae, paucis, qui ceciderant, relictis, hoste extremum (quod quidem militaris disciplinae est) agmen convellere non audente. Hisce itaque adeo peractis, sit ad priorem stationem reditus, Belgis ibi adeo commorantibus, et flumen iam tertium mensem, plus minus obsidentibus. Angli extrema tentare, quo cervici imminentem hostem abigerent, certi, ultra viginti incendiarias, et aliquot celoces, hinc Harvico illinc Londino, Belgarum classi immittunt: hi viso periculo, incendiarias suas, et Liburnicas aliquot militibus confertas, contra emittunt. Fit ingens inter incendiarias et celoces pugna, quae dum se mutuo incessunt, et alternis ignibus consumunt, Belgarum classis incolumis permansit. Haud secus pueri lusum pertaesi, chartas in ignem coniciunt; nam interea ab omnibus partibus, ratificationes afferuntur, quae demum vicesimo quarto Augusti die, Bredae in Arce, commutantur, qui dies omnibus festae laetitiae signis, tormentorum tonitru, artificialibus ignibus ante curiam accensis, vinorum profusione, omniumque pari gaudio celebratus est. Conditiones, illis, in quas inter Anglos et Belgas, anno millesimo sexagesimo secundo conventum est, suppares sunt, sed unicuique bello parta cedunt; hostiendi licentia, pro terrarum aut climatum plus aut minus remotorum, spatio, certis temporum terminis cohibetur; servatur suus Regi in suo pelago Honos et Deo ter optimo maximo Gloria.