December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed - corrections from the errata list not integrated
06/2007 Katharina Meiszus, Reinhard Gruhl markup
TERMINI Markup added - spell check partially performed
01/2008; 03/2010; 11/2010 Reinhard Gruhl markup
some corrections inserted


image: s000

[gap: illustration (Frontispiz)]

image: s001

STEPHANI BLANCARDI LEXICON MEDICUM VIRI CELEBERRIMI IOANN. HENRICI SCHULZII OPERA INSIGNITER AUCTUM ET EMENDATUM NUNC DENUO RECOGNITUM VARIISQUE ACCESSIONIBUS LOCUPLETATUM CURANTE MICH. GOTTL. AGNETHLERO SAXONE TRANSILVANO. PRAEFATIONEM PRAEMISIT ANDREAS ELIAS BUCHNER POTENTISS. PRUSS. REG. A CONSIL. SANCTIOR MEDICIN. ET PHILOS. NATURAL. IN ACADEM. FRIDERICIANA PROF. PUBL. ORDIN. ET IMPERIAL. ACADEM. NAT. CURIOS. PRAESES. CUM PRIVIL. POTENTISS. POL: REG. ET ELECT. SAX. HALAE MAGDEBURGICAE, APUD IO. GOTTL. BIERWIRTH CIC IC CC XXXX VIII.



image: s002

[gap: praeliminaria]

page 718, image: s742

VRINARIA FISTVLA, idem quod urethra.

VRINOSA, sunt medicamenta urinam pellentia, ut spir. urinae, salisarmon. etc. ea poros cerebri dilatant et excitant, unde in affectibus comatosis laudatissima sunt.

VRNA, est magna veterum mensura, continens vini quadraginta libras, et triginta quinque olei circiter.

VROCRISIS, idem quod urocritica.

VROCRITERIVM, est iudicium de urina, ex ou)=ron urina, et kri/nw iudico.

VROCRITICA, sunt signa quae ex urinis observantur, ex ou)=ron urina, et kri/nw iudico.

VROMANTIA, vide urocriterium.

VROMANTES, est qui ex urinis aliquid divinare valet, ex ou)=ron urina, et ma/nths2 vates.

VRON, , urina, lotium, ou)=ron et ou)=rhma, est excrementum serosum a sanguine in renibus, cum multo sale, pauco sulpure, terra et spiritu, per ureteres ad vesicam delatum, donec convenienti tempore et loco excernatur, ab ou)re/w urinam reddo, G. Der Harn, das Wasser, Urin.

VROSCOPIA, est urinae inspectio, ab ou)=ron urina, et skope/w inspicio.

VROSCOPIVM, idem quod matracium.

VRTICA, penult. prod. [abbr.: paenultimam producit]

Haec tetigit, Gradive, tuos urtica nepotes.

Iuven. sat. 2.

Diutis urticae maior tamen ista voluptas.

Iuven. Sat. 11.

Urtica, est planta, quae habet caules plus minusve altos, quadratos, rigidos, lanuginem pungentem habentes, excavatos, ramosos: folia in caule bina opposita, oblonga, plus minusve ampla, melissam referentia, acuta, in margine incisa, spiculis urentibus obsita: flos est apetalus, stamineus, mas, calici retrapetaloidi, cruciformi insidens ut plurimum; in medio caliculi habens stamina aliquando quatuor, quandoque plura; testiculi in foliacea plana dissiliunt: fructus plerumque in planta non florifera fit eapsula bivalvis, semine feta, et aliquando in globulos congesta, vel volsella semen comprehendens, tuba filamentosa instructa, et caliculo, sed et ovaria in planta marr [perhaps: mari] inveniuntur: unde fiunt urticae mares, feminae et hermaphroditae: radix fibrosa, repens, coloris flavescentis; plures dantur urticae species, maxima, minor, et Romana sive mas cum globulis: planta haec dicitur ab urendo, quod


page 719, image: s743

pruritum pustulasque igni similes excitet. Gr. a)kalh/fh, item kni/dh vocatur, a kni/zein quod vellicet, pungat, a suo morsu sensum la. cessat. G. Brennessel.

VRTICATIO, est operatio chirurgica, qua membra corporis urticis recentibus percutiuntur, ad calorem nempe revocandum.

VSNEA, pen. corr. [abbr.: paenultimam corripit] ob vocal. ante vocalem, Avicennae Usina . Usnea est muscus ossibus vel arboribus adnascens. Proprie tamen sumitur pro musco calvariis humanis increscente, est vox Arabica. G. Moß.

VSTILAGO, ab urendo dicitur. Vide rubigo.

VSTIO, est quando res in cineres rediguntur, ut arte salis ex vegetabilibus elixiviatio fiat. Vel ut res meliusin pulverem redigantur, uti fit in cornu cervino calcinando. Ustio chirurgis quoque familiaris, quando cauteriis urunt. G. Verbrennung.

VTERI ASCENSIO, idem quod hysterica passio.

VTERI LIGAMENTA, vide ligamenta uteri.

VTERI OSCVLVM, vide osculum uteri.

VTERI PROCIDENTIA, vide procidentia uteri,

VTERVS, loci, matrix, Gr. delfu\s2, u(ste/ra, nhdu\s2, mh)tra, a)ggw=on kuhth/rion Galeno. Est pars organica in abdominis inferiori parte, pelvi dicta, mulierum sita, quae in fundum, collum et vaginam dividitur. Ligamenta duo lata et totidem teretia habet. Substantiam obtinet nervosam et fibrosam; crassities variat pro aetate, et tempore gestationis fetus. Intus in fundo osculum habet, ex cuius cavitate menses profluunt, in quo et conceptio et generatio contingit: anterius vesicam habet, posterius intestinum rectum, et sic homo inter stercus et vrinam nascitur. G. Der Leib, die Bärmutter.

VVA, idem quod cion.

VVA CRISPA, frutex est: volunt dici ab intortis, fereque in circulum versis, foliis et acinis quos prodicit. Latinis forte uva intorta nuncuparetur. G. Kräuselbeer, Stichelbeer.

VVEA TVNICA, dicitur et uviformis , vide rhagoides.

VVEA MEMBRANA, ACINIFORMIS TUNICA, sive CHORIOIDES, est haec tunica posterius oriunda a pia matre nervi optici, et bulbum oculi ambiens immmediate sub sclerotica, anterius ubi illa pellucida corneam facit, ab ea reflectitur intus paulum, et perforatur apertura pupilla dicta,


page 720, image: s744

quae ope muscularium longitudinalium et circularium fibrarum iridis contrahi et dilatari potest. G. Das Traubenhäutlein.

VVVLARIA, vide laurus alexandrina.

VVLNERARIA [1], vide traumatica.

VVLNERARIA [2], est planta, quae habet caules pedem altos, tenues, rotundos, villosos, aliquantulum rubicundos, incurvatos: folia bina, costae adhaerentia, galegam referentia, sed magis medullosa, in parte inferiore villosa, in superiore albescentia, flavescentia, viridia, saporis dulcis, subacris: flores in summitate ramorum crescentes in umbellam dispositi, leguminosi, flavi: calix tubulatus, turgidulus, lanuginosus, coloris argentei: flori succedit siliqua brevis feta semine subrotundo, in calice membranaceo floris recondita: radix longa, recta, lignosa, nigricans, saporis leguminosi: haec planta crescit in montibus, estque species anthyllidis.

VVLNVS, solutio est continui, externo aliquo instrumento, scindente etc. recens in parte facta, cum cutis apertione: estque varium, tam ratione loci et partis affectae, unde aliud nervi est, aliud carnis: quam instrumenti infligentis, unde si ab aliquo acuto caesum illud fiat, sectio vel incisio, si vero ab acuto punctim fiat, punctura, vel punctio dicitur. Gr. trau=ma et trw=ma. G. Eine Wunde.

VVLSELLA, vide volsella.

VVLTVS, idem quod facies.

VVLVA, est pudendum muliebre, sive foramen maius dicitur, infra os pubis positum, vide cunnus.

VVLVA CEREBRI, est fovea quaedam, inter eminentias cerebri, oblonga.

VVVLA, vide cion.

VVVLAE CASVS, vide cion.

X.

X., c. in quibusdam scriptis medicis denotat unciam.

XANTHIVM, est planta, quae habet caulem sesquipedem altum, angulosum, villosum, punctis rubris notatum, ramosam, in latum se extendentem: folia bardanae, sed minora, viridia, in margine incisa leviter, saporis acris et aromatiei: flores sunt flosculosi: fructus oblongus, aculeatus, vestibus adhaerens, in duos acutos, rigidosque mucrones desinens, qui


page 721, image: s745

distinctis loculis duobus totidem grana oblonga condit: radix parva, alba, fibris satis crassis instructa: haec planta crescit contra parietes, et in paludosis locis exsiccatis. G. Kleinkletten, Bettlerläuse. Est lappa minor seu lappa inversa, sic dictum quod canqa\s2, hoc est, flavos capillos faciat.

XENEXTON, idem quod zenechdon.

XENICON, Gr. ceniko\n, sic appellatur venenum, quo olim teste Aristotele, utebantur venatores Celtae, quod tam praesentis erat virtutis, ut quamprimum cervus vel animal sagitta hoc lurido veneno tincta laederetur, concideret, et confestim accurrere venatores necesse habuerint; ne virus illud penitus per totum corpus dispergeretur, carnemque circum adiacentem telo exciderint; quam effodere solebant circumquaque circa vulnus ad spithamae latitudinem, ut tuti essent a veneno; hoc experimento itaque clare evincebant quod loca in corpore humano a venenatis animalibus laesa ilico largiter undiquaque exscissa, non habeant venenum tam cito dispersum, ac proinde hoc modo optime curabilia sint: veneni huius antipharmacum dicuntur esse folia querci vel fagi, aut coracina applicata ilico locis vulneratis.

XERAPHIVM, est medicamentum adversus capitis et menti exanthemata utile.

XERASIA, est capillorum vitium, quando lanuginis instar apparent, et velut pulvere conspersi. Iuter species alopeciae referri debet, a chrasi/a, exsiccatio.

XEROCOLLYRION, est collyrium siccum.

XEROMYRVM, est unguentum desiccans, sive compositio ex aromatis, pro suffitu, amuletis etc. constans, utimur quoque adversus foetorem axillareum.

XEROPHTHALMIA, est arida et sicca lippitudo, ex chro\s2 aridus, et dfqalmi/a oculorum dolor.

XEROTES, est sicca corporis dispositio, a chrai/nw sicco.

XIPHIVM, sive GLADIOLUS, est iuncus floridus, a foliorum fimilitudine dictus, a ci/fos2 gladius, habet folia longa, lata, mollia, coloris viridis, pallidi, aut albsscentis: flos et frunctus sunt iridis: radix bulbosa, externe nigricans, interne alba, saporis dulcis: crescit haec planta in regionibus calidis, ut in Hispania.