December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed - corrections from the errata list not integrated
06/2007 Katharina Meiszus, Reinhard Gruhl markup
TERMINI Markup added - spell check partially performed
01/2008; 03/2010; 11/2010 Reinhard Gruhl markup
some corrections inserted
image: s000
[gap: illustration (Frontispiz)]
image: s001STEPHANI BLANCARDI LEXICON MEDICUM VIRI CELEBERRIMI IOANN. HENRICI SCHULZII OPERA INSIGNITER AUCTUM ET EMENDATUM NUNC DENUO RECOGNITUM VARIISQUE ACCESSIONIBUS LOCUPLETATUM CURANTE MICH. GOTTL. AGNETHLERO SAXONE TRANSILVANO. PRAEFATIONEM PRAEMISIT ANDREAS ELIAS BUCHNER POTENTISS. PRUSS. REG. A CONSIL. SANCTIOR MEDICIN. ET PHILOS. NATURAL. IN ACADEM. FRIDERICIANA PROF. PUBL. ORDIN. ET IMPERIAL. ACADEM. NAT. CURIOS. PRAESES. CUM PRIVIL. POTENTISS. POL: REG. ET ELECT. SAX. HALAE MAGDEBURGICAE, APUD IO. GOTTL. BIERWIRTH CIC IC CC XXXX VIII.
image: s002
[gap: praeliminaria]
page 651, image: s675SYMPHONIA, idem quod harmonia.
SYMPHYSIS, est ossium coalitio, quae sit absque motu, et duo tamen ossa se invicem tangunt, vel ad se mutuo appropinquant; estque vel absque medio, ut rhaphe, harmonia, gomphosis: vel per medium, ut in cartilagine, ligamento, carne, a sumfu/w concresco, G. Anwachs.
SYMPHYTON, vide emphytan.
SYMPHITVM (unde Syrupus de symphyto) Diosceridi l. 4. c. 9. et 10. su/mfuton, penult. corr. [abbr.: paenultimam corripit] ut futo\n:
*to\n me\n e)gw\ tre/yasa futo\n w(s2, gounw=| a)lwh=s2.
id est,
Hunc quidem educatum velut plantam in fertili terra.
Homer. Il. s2.
*purofo/roi, polloi\ de\ futw=n e)/san o)/rxatoi a)mfi/s2.
id est,
Frugifera, multique plantarum erant horti circum.
Homer. Il. c.Vide consolida.
SYMPTOMA, sive ACCIDENS, est res contra sanitatem in corpore nostro a morbo protecta. Estque vel morbus a morbo ortus, vel morbi causa a morbo nata: vel symptoma simplex. Hoc postremum est actio laesa, excrementorum vitium, aut qualitas corporis immutata, a sumpi/ptw accido. G. Ein Zufall.
SYNANCHE, est anginae species, quae dicitur a suspendii similitudine, quod non secus, quam laqueus praefocans cnecet. Gr. *)agxo/nh enim laqueus est; vide Angina, a suna/gxw coarcto. G. Bräune, Kälengeschwär.
SYNARTHROSIS, est articulatio duorum ossium cum invicem, cum motu parvo et obscuro, interveniente cartilagine, uti ossium carpi et metacarpi etc. a sunarqro/w. Vide articulatio.
SYNCAMPE, est flexura, sive locus, ubi pars brachii inferior committitur cum fuperiore, et ad hanc inflectitur.
SYNCAVSIS, est combustionis species, quando excrementa, aestu quasi febrili, indurata sunt.
SYNCHONDROSIS, est ossium interveniente cartilagine concretio uti in ossibus pubis ad anteriora connexis observatur, ex su\n cum, et xo/ndros2 cartilago.
SYNCHYSIS, est sanguinis aut humorum confusto p. n. in oculo, a sugxeu/w confundo.