December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed - corrections from the errata list not integrated
06/2007 Katharina Meiszus, Reinhard Gruhl markup
TERMINI Markup added - spell check partially performed
01/2008; 03/2010; 11/2010 Reinhard Gruhl markup
some corrections inserted


image: s000

[gap: illustration (Frontispiz)]

image: s001

STEPHANI BLANCARDI LEXICON MEDICUM VIRI CELEBERRIMI IOANN. HENRICI SCHULZII OPERA INSIGNITER AUCTUM ET EMENDATUM NUNC DENUO RECOGNITUM VARIISQUE ACCESSIONIBUS LOCUPLETATUM CURANTE MICH. GOTTL. AGNETHLERO SAXONE TRANSILVANO. PRAEFATIONEM PRAEMISIT ANDREAS ELIAS BUCHNER POTENTISS. PRUSS. REG. A CONSIL. SANCTIOR MEDICIN. ET PHILOS. NATURAL. IN ACADEM. FRIDERICIANA PROF. PUBL. ORDIN. ET IMPERIAL. ACADEM. NAT. CURIOS. PRAESES. CUM PRIVIL. POTENTISS. POL: REG. ET ELECT. SAX. HALAE MAGDEBURGICAE, APUD IO. GOTTL. BIERWIRTH CIC IC CC XXXX VIII.



image: s002

[gap: praeliminaria]

page 602, image: s626

SCLEROTICA [1], vide cornea, a sklhro/w induro.

SCLEROTICA [2], sive indurantia sunt, quae partes firmius inter se coniungunt: idque vel tenues et molles dissipando, vel eas interdum retinendo. Illud fit, ubi per nimis calefacientia scirrhus induratur; hoc, ubi per sempervivum, solanum, portulacam, vel lentem palustrem, aliave refrigerantia et adstringentia, pars ex. gr. oedematosa duritiem acquirit. Ideoque horum materia, in calefacientibus, et refrigerantibus, ac adstringentigus est quaerenda, a sklhro/w induro.

SCOLIASIS, est spinae dorsi, in hoc aut illud latus distorsio, a skolio/w intorqueo.

SCOLOPENDRIA, SCOLOPENDRIUM, Theophrasto l. 9. c. 19. skolope/ndrion, penult. corr. [abbr.: paenultimam corripit] ob vocalem ante vocalem sine diphthongi suspicione. Scolopendria sive ASPLENIUM, planta officinalis est, dici putatur, quod eius folia scolopendrae animalis similia sint. G. Hirschzunge.

SCOLYMVS, penult. corr. [abbr.: paenultimam corripit]

*(/hiktai skolu/mw|, troxe/hn d' a)pexeu/ato xai/thn. Nicand. in Theriacis.

Scolymus est cinara, seu articocalus. Vide articocalus.

SCOPTVLA, idem quod scapula.

SCORBVTS, est morbus omnibus accolis maris septentrionalis frequentissimus, et endemius, quo manus, pedesque maculis saepe lividis conspurcantur, accedit crurum debilitas, et tumor eorum accedens et recedens, oris foetor, dentes vacillantes, sanguinem manantes gingivae, spasmi, dolores, arthritidesque vagae, colica et sexcenta alia; praedominantem acrimoniam in toto corpore habens acidam, alcalinam, vel muriaticam, et sanguinem ita afficiens, ut partim sit acer et serosus, partim crassus, ita ut V. S. eductus scateat muco flavo - viridi etc. Antiquitati hunc morbum non fuisse incognitumliquet ex Hippocrate, qui scorbuti symptomata enarrat evolitque, ut et ex aliis auctoribus. G. Scharbock.

SCORBVTICA, sunt medicamenta acrimoniam scorbuti emendantia, et causam mali ex corpore eliminantia, quae proin pro varia acrimonia variant.

SCORDIVMDioscoridi l. 3. c. 125. sko/rdion, penult. prod. [abbr.: paenultimam producit]

*sko/rdion, kai\ kei=non o)po\n mi/sgho quw/dh. Andromachus apud Gal. l. de Tberiac.
*dipla/sion d' e)/stw skordi/ou goggli/do/s2 te. Galen. l. 1. de Antid.



page 603, image: s627

Scordium est planta, quae habet caulem ramosum, quadrarum, repentem, villosum; folia mollia, villosa, in margine incisa, albescentia: flores sunt parvi, labiati, quinquefidi, in alis foliorum crescentes, coloris rubri: flori succedunt quatuor semina tenuia, rotunda, in capsula, quae floris calix fuit, inclusa: radix fibrosa, oblique repens in terra: est herba allium olens: a *sko/rodon, allium. G. Lachenknoblauch.

SCORIAE, sunt recrementa metallica, sive partes metallorum, quae in fusione, vel in cudendo, vi ignis corroduntur in massam mortuam, non solubilem amplius; et quae a vivis partibus sponte separantur. G. Schlacken, Metallenschaum.

SCORODON, vide allium.

SCORODOPRASVM, est planta inter allium et porrum media. *sko/rodon, est allium, et pra/son porrum. G. Ackerknoblauch.

SCORPIO, SCORPIUS, sive DORONICUM, est aconiti species, cuius radix scorpii caudae similis est. Est etiam venenatum animalculum, quod olco submergitur inde denominato.

SCORPIOIDES, est parvula planta, quae habet caules tenues, angulosos, aliquantulum villosos, in latitudinem se extendentes, repentes: folia oblonga bupleurum vel perfoliatam refercntia, sed pinguiora et magis nervosa, saporis acidiusculi: flores sunt exigui, leguminosi, flavi: post florem sequitur siliqua villosa, longa, hispida, articulosa, cochleae aut erucae ad instar eleganter in se convoluta, continens in singulis articulis semen ovatum: radix est exigua: haec planta crescit in regionibus calidis, praesertim in locis aridis: est legumen, cuius siliquae scorpii similitudinem habent, ex skorpi/os2 scorpio, et ei)=dos2 forma.

SCORPIVRVS, est heliotropii species, cuius summitates caudae scorpionis similitudinem habent, ex skorpi/os2 scorpio, et ou)ra\ cauda.

SCORSONERA, vel SCORZONERA, penult. prod. [abbr.: paenultimam producit] ad imitationem Latinorum in era et ira. Ita panthera Horatio penult. prod. [abbr.: paenultimam producit] Abdera Ovidio, Deinanira itidem Ovidio. Scorzonera est planta, quae habet caulem rotundum, striatum, cavum, in plures ramos longos divisum, levi lanugine obductos: folia sunt longa, satis ampla, tragopogoni foliis similia, polita, basi caulem amplectentia, aliquando parum crispata et sinuosa, nervosa, in acumen satis longum desinentia, coloris


page 604, image: s628

virido-obscuri: flores in summitate ramorum nascuntur, semiflosculosi, calice oblongo, tenero, squamoso comprehensi: his succedunt semina longa, tenuia, alba, pappis instructa: radix longa, digiti vel pollicis crassitie, simplex, foris nigra, intus alba, tenera, fragilis carnosa, succulenta, lactea, subdulcis ac grati saporis, odoris nullius. Ab Hispani a voce scorzo, quod est vipera, vel scorzone serpente: hinc dicitur viperina, viperaria vel serpentaria: ita dicta quod huius plantae radix habeat eximias vires contra viperarum morsum. G. Schlangenmord, Scorzonere.

SCOTODINOS, SCOTOMIA, VERTIGO, Gr. *di=nos2, *(/iliggos2, sko/twma, skoto/dinos2, skotodini/a, est illa oculorum conditio mala, qua obiecta externa videntur circumrotari, orta a quavis causa sanguinem vehementius determinante ad caput; vel spirituum animalium fluxum in nervos opticos tumultuarium excitante, unde retinae villi nervosi nimis concutiuntur, et imagines per radios lucis depingendae, non placide per aliquot puncta temporis super cosdem villos retinae pinguntur, sed omni momento super alios vicinos, quare mens hos motus percipiens, iudicat imagines moveri, veluti olim per similes motus factum vere cognoverat, a skoto/w obscuro. G. Der Schwindel.

SCRIPTVLVS, vide scrupulus.

SCROBICVLVS CORDIS, idem quod anticandium.

SCROFVLA, seu STRUMA, Gr. *xoira/des2, quia porcas infestare solent, sunt tumores p. n. glandularum colli, vel aurium, renitentes, propria tunica contenti, oriundi a materia secreta in folliculis glandulosis, stagnante in cavo ob frigus, ductus emittentes constringens, et partes indurans, vel quia materia exitui inepta, orbatur tenuissimo suo vehiculo. G. Ein Kropf. oder Schlier am Halse.

SCROPHVLARIA, seu SCROFULARIA, dicta a radice nodosa, et scrophulis sanandis accommodata, penult. corr. [abbr.: paenultimam corripit] ob vocalem in Latinis vocibus. Scrophularia planta officinalis, quae habet caulem rectum, quadratum, coloris purpurei nigricantis, intus excavatum, in summitate in ramos, in alas se extendentes, divisum: solia oblonga, acuta, ampla, in margine incisa, urticam urentem referentia, sed ampliora, obscuriora, non urentia, caulium nodis sibi invicem opposita: flos est anomalus, monopetalus, utrinque patens,


page 605, image: s629

fere globosus, quasi ollam rotundam repraesentans, parte anteriori bilabiatus, superiori binis folliculis constans, tecto inferiori trifido: post florem succedit fructus, vel capsula semirotunda septo medio distincta, continens semina exigua: radix est crassa, inaequalis et nodosa: tota planta habet odorein ingratum, et saporem amarum. G. Braunwurtz, Feigwartzenkraut.

SCROTVM, ut et BURSA, Gr. *)/osxeos2, sunt duo sacculi distincti, in medio ubi sutura decurrit, ad invicem accreti, qui singuli testiculum virilem vaginis suis inclusum possident, constantes cuticula, cute, tunica cellulosa, tunica dartos, quae musculosa scrotum corrugat, et ab interiori parte iuxta Malpighium est glandulosa, facit haec membrana quasi duo scrota, et ex hac duplicatura oritur septum medium scroti. G. Der Hodensack,

SCRVPVLVS pro Medico pondere, penult. corr. [abbr.: paenultimam corripit]

Gramma vocant, scrupulum nostri dixere priores. Fannius de pond.

Scrupulus est tertia pars drachmae: continet scrupulus grana viginti seu obolos duos, vocatur item Scriptulus et Scripulus. G. Ein Scrupel.

SCVTALIS CARTILAGO, idem quod ensiformis,, item thyreoides.

SCVTIFORME OS, idem quod mola genu.

SCVTIFORMIS CARTILAGO, vide ensiformis et thyreoides.

SCVTVM, est emplastrum scutum referens, quod stomacho, cordi, aliisve locis applicatur. G. Ein Schildpflaster. Scutum quoque significat patellam seu molam genu; ideoque os scutiforme appellatur.

SCYBALA, sunt excrementa aluina in globulos formata, velut ab ovibus aut capris excernuntur.

SCYTALIDES vocantur ossicula digitorum singulorum terna, excepto pollice qui duo habet, mutuo inter se colligata, et ordine succedentia, veluti in acie, turma equitum, quae skuta/lh vocatur. Latine internodia.

SCYTICA RADIX, vide glycyrrhiza.

SEBEL, idem quod pannus oculorum.

SEBESTEN, prunorum species est, dicuntur et myxae et myxaria. Crescunt in Aegypto pruni instar, folia obrotunda, in margine dentata; flores parvi albi pentapetali, rosacei in racemos congesti, et geranio proximi, a quibus fructus crescunt parvis rotundisque prunis similes, quorum nuclei tricostati cernuntur, viscosi sunt admodum masticati, exterius siccati nigari: pro tussi assumuntur. G. Brustbeerlein.