December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed - corrections from the errata list not integrated
06/2007 Katharina Meiszus, Reinhard Gruhl markup
TERMINI Markup added - spell check partially performed
01/2008; 03/2010; 11/2010 Reinhard Gruhl markup
some corrections inserted
image: s000
[gap: illustration (Frontispiz)]
image: s001STEPHANI BLANCARDI LEXICON MEDICUM VIRI CELEBERRIMI IOANN. HENRICI SCHULZII OPERA INSIGNITER AUCTUM ET EMENDATUM NUNC DENUO RECOGNITUM VARIISQUE ACCESSIONIBUS LOCUPLETATUM CURANTE MICH. GOTTL. AGNETHLERO SAXONE TRANSILVANO. PRAEFATIONEM PRAEMISIT ANDREAS ELIAS BUCHNER POTENTISS. PRUSS. REG. A CONSIL. SANCTIOR MEDICIN. ET PHILOS. NATURAL. IN ACADEM. FRIDERICIANA PROF. PUBL. ORDIN. ET IMPERIAL. ACADEM. NAT. CURIOS. PRAESES. CUM PRIVIL. POTENTISS. POL: REG. ET ELECT. SAX. HALAE MAGDEBURGICAE, APUD IO. GOTTL. BIERWIRTH CIC IC CC XXXX VIII.
image: s002
[gap: praeliminaria]
page 595, image: s619SARACENICA SOLIDAGO, dicitur etiam herba fortis , vel ut quibusdam placet sortis, forte a Saracenis reperta fuit. G. Heidnisch Wundkraut.
SARCITES, idem quod anasarca et leucophlegmatia.
SARCOCELE, est hernia carnosa testiculorum, quando processus peritonaei, vasa spermatica in se continens, intumescit, et incrscit in carneam substantiam, figurae farciminalis, cumque eodem, ac herniae, loco fiat, kh/lh vocata fuit, quamvis hic hernia proprie non adsit, ex sa/rc caro, et kh/lh tumor. G. Carnüffel, Fleischbruch.
SARCOCOLLA, est lacrima gummea in granulis, mannae seu pollini thuris similis. colore subruffo vel flavo, sapore amaro, dulcedinemque glycyrrhizae aemulantem post se relinquente, profluit ex arbore quadam exotica, spinosa et nodosa, eiusdem cum lacrima nominis, quae tum sponte, tum sauciata lacrimam illam profundit. Adfertur nobis ex Persia; ex sa/rc caro, et ko/lla gluten, quia dicitur carnes conglutinare. G. Fleischleim.
SARCOEPIPLOCELE, est hernia carnosa omentalis, quando omentum in carneam substantiam accrescit, et induratur, sine circa umbilicum, sive in scroto fiat, ex sa/rc caro, e)pi/ploon omentum, et kh/lh tumor. G. Des Nabels Fleischbruch.
SARCOMA, est carnis in naribus, vel alio corporis loco p. n. excrescentia. Item molarum in utero productio, a sarko/w, carnem produco. G. ein fleischern Auswachs.
SARCOMPHALVM, est carnosa in umbilico excrescentia, a sa/rc caro, et o)mfalo\s2 umbilicus.
SARCOPHAGVM, idem quod cathaereticum.
SARCOSIS, vide sarcoma.
SARCOTICA, sive carnem generantia sunt, quae moderato calore et vi detersoria, sordes e vulneribus et ulceribus tollendo, auferunt simul impedimentum illud, cuius virtute impediebatur efficacia illius causae, per quam omnia in nobis nutriuntur, a sarko/w incarno. G. Fleischmachende Mittel.
SARDIVS LAPIS, seu SARDA, est gemma semidiaphana, lothrae carnis, seu carni sanguinolentae similis, unde carneolus, vel corrupte corncolus vocatur. Non omnes uniusmodi inveniuntur coloris, alii enim sunt rubri, alii exigua sanguinis rubedine. Laudatissimus carneolus in Sardinia invenitur, hinc in Epiro et Aegypto; Babylonius ceteris praefertur; sed nec contemnendi sunt Europaei. Nam in Bohemia, Silesia,
page 596, image: s620aliisque regionibus praestantes inveniuntur. G. ein Carneol.
SARDONIVS RISVS, vide risus Sardonius.
SARE, idem quod essere.
SARMENTA, praelongae sunt vitium virgulae, in quas vitis luxurians spargitur, hoc est, vitis ipsius, brachiorum et caulium ligna, tam dum sunt in ipsa vite, quam dum exsecta vel exempta sunt.
SARSA PARILLA, radix est fere insipida, lignosa, fibrosa et uniformis. Color externus obscure griscus vel aliquantulum flavescens. Adfertur ex nova Hispania, Peru, aliisque locis Americanis, quam maxime smilacem asperam referre asserunt. Praescribitur in podagricis doloribus, lue venerea, aliisque morbis. G. Sarsa Parille.
SARTORIVS MVSCVLVS, sive FASCIALIS LONGUS, est inter eos qui tibiam flectunt. Hinc interiori ilii ossis tuberculo affixus, decussatim ceteris superstratus musculis anteriori sub genu tibiae ossis acutae eminentiae implantatur. G. Der Windelmuscul.
SASSAFRAS, arbor est praegrandis, nascens in Florida, folio ficulneo, cortice ex fuluo nigricante aliquantum acri sapore sed aromatico, odore fere foeniculi et cinamomi mixto redolente. Dicitur et Paname. Cortex et lignum in morbis podagricis et lue venerea in maximo usu sunt, praesertim si ex radice sit, quippe radix reliquis partibus praevalet, adeoque et eius cortex. G. Fenchelholtz.
SATVRANTIA, sunt quae acidum e corpore nostro absorbent. Vide absorbentia
SATVRATVS, terminus est chemicus, usurpatur quando salia duo invicem effervescentia, affunduntur sibi pedetentim ea copia, donec unum alterum sal non magis praedominetur, vel effervescentia inter ambo observetur: quod punctum saturationis vocari solet.
SATVREIA, sive CUNULA, est herba aromatica, quae habet folia angusta, parva, oblonga, hyssopum referentia, aliquantulum lanuginosa, multis foraminibus pertusa, quae non penetrant, odoris thymi, sed dcbilioris et minus penetrantis, sapioris, acuti, grati: flores sunt parvi, in alis foliorum sparsi, non in capita congesti, nec verticillatim dispositi, in pedunculis ramosis crescentes, galea erecta, bifida, barba trifida, segmento medio crenulato: semina minima, fere rotunda, in capsula, quae floris calix fuit, inclusa: radix minima, simplex,
page 597, image: s621lignosa: haec planta in hortis colitur; putatur a saturando nomen habere; sed alii a satyris nomen traxisse putant, quod scil. marcescentes ad coitus stimulet. Gr. qu/mbron forte a)po\ tou= qu/ein ob fragrantiam. G. Gartenysop, Saturey.
SATVRNVS, per eum intelligunt chymici plumbum. Unde saturnina, quae ex plumbo parantur.
SATYRIASIS, SATYRIASMUS, PRIAPISMUS, vel SALACITAS, est nimia in venerem propensio, dicta, quod Satyri tales esse creduntur. Est virilis membri invita erectio, etiam absque appetitu congressus, convulso et tetane diu affecto pene, quod non sine dolore fierei solet, ita ut tensio a coitu peracto aut non remittat, aut mox nova exsectio, eaque saepius subsequatur; unde partim convulsio, partim motus convulsivus est. Reperiuntur vero hi affectus complicati eum aliis morbis, et quidem satyriasis cum elephantiasi, et gonorrhoea. Salacitas fere est in iis, qui multi roboris sunt. In hernia, colica cum multis flatibus, calculo, epilepsia, et ceteris aliquando incidit priapisinus, subsequente pollutione, id quod etiam in animi deliquio et iis cvenit, qui laqueo suspenduntur. Huc quoque spectat pollutio dicta nocturna, quae etiam diuturna est, ac verius diceretur somnosa, id est, in somno et insomnio eontingens. Dicitur et tentigo veretri, a sa/turos2, simius silvestris hominem referens; et venerem summopere appetens, vel a sa/qh membrum virile.
SATYRION, Dioscoridi l. 3. c. 143. satu/rion, i/ou, is penult. corr. [abbr.: paenultimam corripit] ob vocalem ante vocalem sine suspicione dipthongi. Satyrion huius plantae sunt variae species, variaque nomina, a Satyris nomen sibi invenisse putatur, qui primi silvestres Dii colludentes nymphis per silvas et antra ad firmiorem venerem herbam hanc invenerunt, vel dicitur para\ th\n sa/qhn, to\ ai)doion. Gr. sa/qh enim est pudendum virile. Vide orchis.
SAVRE, Gr. sau/rh, putatur esse nasturtium, quod instar lacertae mordeat sua acrimonia.
SAXIFRAGA [1], penult. corr. [abbr.: paenultimam corripit]
Saxifragam, seu sontigenam succurrere credunt. Seren tit. vesic. purg.
Saxifraga est herba, quae habet folia hederam terrestrem fere referentia, sed succulentiora et magis alba, pediculis mediocriter longis et villosis adhaerentia: flos est rosaceus, pentapetalus, calici quinquefido innatus; post florem apparet fructus obrotundus, qui in duo loculamenta per maturitatem dehiscit,
page 598, image: s622fundens semina minima, rubicunda, longiuscula: radix est fibrosa, cui adhaerent tubercula instar seminum coriandri crassa, coloris partim purpurei, vel rubicundi, partim albi, saporis amari; haec tubercula vocantur ut plurimum semina saxifragae. G. Weisser Steinbrech.
SAXIFRAGA [2], seu LITHONTRIPTICA, sunt ea medicamenta, quae valent calculum in renibus vel vesica haerentem frangere, et expellere ex corpore. G. Steinbrechende Mittel.
SCABIES, Gr. yw/ra, vel potius cusmo\s2: scabies est humida vel sicea; humida est cutis inaequalitas ab obstructione vasculorum Iymphaticorum, cum pustulis humidis et purulentis cum prurigine quadam coniuncta. Sicea est quadruplex, pruritus, im perigo, psora et lepra; de quibus suo loco. G. Die Räudigkeit, Grind, Krätze.
SCABIOSA, penult. prod. [abbr.: paenultimam producit] ut seabiosus.
Impello, expungam; namque est scabiosus, et acri
Bile tumet. - - - - Pers. Sat. 2.Scabiosa est planta, quae folia habet ex radice erumpentia oblonga, ampla, villosa, forma valerianae maioris, profundius subinde laciniata, alias minus, sapore subacri: flos est flosculosus, plurimis scilicet flosculis inaequalibus constans, calice communi comprehensis: horum autem alii, qui meditullium oecupant, quadrifidi, aut qumquefidi, ceteri ad oram positi, bilabiati sunt, singuli embryonis supremae parti coronatae insident, et calice proprio comprehenduntur, qui deinde abit in capsulam vel simplicem vel infundibuliformem, semine fetam coronato, quod prius embryo fuit: radix est longa. G. Apostemkraut.
SCALA, est instraumuntum chirurgicum, quo articuli dislocati restituuntur, dicitur quoque ambe. Gr. kli/mac. G. eine Leiter. Item sic vocatur lamella partim ossea partim membranacea, quae cochleam auris internae dividit bifariam, ita ut eius dimidia cavitas cum altera non communicet. Vide cochlea.
SCALENVM, est par musculorum cervicem extendentium; oritur a prima thoracis costa, vertebrarumque cervicatlium processibus transversis, anteriori tamen parte fibris obliquis adhaerentes in ipsis finem suum consequuntur. Perforati sunt ut nervis cervicalibus ad brachium tendentibus, venis et arteriis viam praebeant.