December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed - corrections from the errata list not integrated
06/2007 Katharina Meiszus, Reinhard Gruhl markup
TERMINI Markup added - spell check partially performed
01/2008; 03/2010; 11/2010 Reinhard Gruhl markup
some corrections inserted


image: s000

[gap: illustration (Frontispiz)]

image: s001

STEPHANI BLANCARDI LEXICON MEDICUM VIRI CELEBERRIMI IOANN. HENRICI SCHULZII OPERA INSIGNITER AUCTUM ET EMENDATUM NUNC DENUO RECOGNITUM VARIISQUE ACCESSIONIBUS LOCUPLETATUM CURANTE MICH. GOTTL. AGNETHLERO SAXONE TRANSILVANO. PRAEFATIONEM PRAEMISIT ANDREAS ELIAS BUCHNER POTENTISS. PRUSS. REG. A CONSIL. SANCTIOR MEDICIN. ET PHILOS. NATURAL. IN ACADEM. FRIDERICIANA PROF. PUBL. ORDIN. ET IMPERIAL. ACADEM. NAT. CURIOS. PRAESES. CUM PRIVIL. POTENTISS. POL: REG. ET ELECT. SAX. HALAE MAGDEBURGICAE, APUD IO. GOTTL. BIERWIRTH CIC IC CC XXXX VIII.



image: s002

[gap: praeliminaria]

page 583, image: s607

ROS SOLIS, RORELLA , nomen habet, quod eius folia, semper quasi rorida sint. Est planta, quae habet cauliculos exiguos, longos, inferius lanuginosos, folia obrotunda, concava, pallide viridia, tenuium rubescentiumque staminum veluti cilio circumquaque fimbriata, aspergine rorida guttularum, etiam per ferventissimos aestus pilis adhaereseentibus, madida: flos est rosaceus, plurimis scilicet petais in orbem positis constans, ex cuius ealice tubulato surgit pistillum, quod deinde abit in fructum ovatum vel acuminatu, apice dehiscentem, seminibusque fetum subrotundis, vel oblongis: radix fibrosa, et tenuis instar capillorum. G. Sonnenthau. Etiam chymici subinde de rore solis loquuntur: incertum autem est, quid quisque seriptor hoc nomine velit: aliqui videntur ipsi nescivisse; sollemne enim est vulgaribus alchymistis fingere et ficta transcribere.

ROSTRIFORMIS PROCESSVS, vide coracoides.

ROSTRVM PORCINVM, vide dens leonis.

ROSTRVM [1], dicitur fistula illa, quae galeis seu captellis destillatoriis continua est, per quam ex galea liquor destillatus in receptaculum suppositum destillatur. G. ein Schnabel.

ROSTRVM [2], est forceps excisoria, et dicitur, pro varia figura, psittacea et vulturina, valet ad ossis aliquod frustulum, in curatione vulnerum capitis, partim rumpendo, partim incidendo auferendum.

ROTATOR MAIOR, et MINOR, sunt duae apophyses in superiore ossis femoris parte, trochanteres dictae, quarum maior externa, minor interna; in quibus plurium musculorum tendines terminantur. G. Des Obenschenckels Umdreher.

ROTVLA, idem quod mola genu.

ROTVLAE, vide tabellae.

ROTVNDVS MVSCVLVS MAIOR brachii, qui brachium retro deorsum trahit, et deltoidi musculo contrariatur. Ab inforiore scapulae margine et extimo angulo, unde transversas quasdam complectitur fibras radiosas, pronatus, brevi latoque tendine, brachii ossis infra cervicem desinit. Alter rotundus minor seu brevior, totus carnosus est, qui initio acuto ex infimo scapulae angulo pullulat; postea magis magisque crassescit ad medium usque ventrem, inde sensim gracilescens, acuto fine finitur in ligamentum, quo humeri caput vestitum est, oblique situs est, aliisque transversus musculus brevior


page 584, image: s608

appellatur. Videtur non sine ratione, partem esse praecedentis rotundi maioris. Tertius rotundus radii est pronator dictus, vide pronator. G. Der runde Museul.

RVBEFACIENTIA, sunt medicamenta, quae externe cuti applicata, titillationem, ruboremque illi inducunt, adeoque inflammationem levem, suntque haec varii gradus. Gr. foini/zonta, et conveniunt ubi humores in locum alliciendi sunt.

RVBEOLA [1], est planta, quae habet caules plurimos, tenues, quadratos, repentes: folia caulem ambientia, angusta, splendentia: flores in summitate ramorum crescunt, parvi, in quatuor partes divisi, coloris rubri, aliquando albi, odoris grati, iasininum redolantes: succedunt floribus semina bina sibi mutuo adhaerentia, aspera, oblonga, lignosa, crassa, nigra. Rubeola dicitur quasi rubia parva: vocatur etiam cynanchica, quia anginam curare dicitur.

RVBEOLA [2], est species variolarum vel morbillorum, sunt enim exanthemata seu tubercula rubra, cum calore ac tussi invadentia, morhillis minus periculosa. Invadunt autem quandoque sola, quandoque inter variolas insperguntur, quandoque iis sanatis superveniunt. G. Die Rötheln.

RVBIA tinctorum, Plin. l 19. c. 3. Rubiatingendis lanis, et coriis necessaria. Unde promptum fuerit colligere penult. corripi, ob vocalem ante vocalem, et rubiam dici quasi rubeam.

Sumere conveniet, rubiam quoque ducere potu. Seren. tit. isch.
Huic rubia ex multa fertur conducere lympha. Seren. tit. morh. Reg.

Rubia est planta, quae habet caules longos, sarmentosos, quadrangulares, nodosos, asperos: folia oblonga, angusta, caulem in formam stellae ambientia, numero incerta, aspera: flos est monopetalus, campaniformis et multifidus; calice abeunte in fructum ex gemellis baccis constantem, semine ut plurimum fetisumbilicato; baccae sunt nigrae, sibi invicem adhaerentes, succo plenae: radix oblonga, tenuis, succulenta, extus et intus rubicunda, saporis ex dulci amaricantis et adstringentis; odoris nullius. Gr. e)ruqro/danon, officinae rubiam tinctorum appellant: a radicis rubro colore nomen accepit, quo lanae et lintea tinguntur. G. Röthe, Färberröthe.

RVBIGO, ROBIGO, USTILAGO, Gr. e)rusi/bh, est frumentum vitiosum, cuius spica quasi adusta conspicitur. G.


page 585, image: s609

Brand im Korn. Est quoque flos ferri vel cupri, aere vel acri liquore exesi et versi in calceam materiam. G: Rost.

RVBINVS, est gemma diaphana ratilans, rubensque ac limam respuens. Rubedo ipsius est instar sanguinis, laccae Indicae coloris coceinei. Nobiliores rubini in insula Zeilan nascuntur, alii minores in Coria, Calecut, Cambaia, et Bisnagara; optimi in flumine Pegu. Nascuntur in lapidea matrice rosei coloris, primumque candicant, deinde paulatim rubescentes ruborem contrahunt. Hinc albi immaturi. Gr. a)/nqrac. Lat. Carbunculus. G. ein Rubin.

RVBRICA, penult. prod. [abbr.: paenultimam producit]

Excepto si quid Masuri rubrica notavit. Pers. sat. 5.

Rubrica ferri quaedam minera bolo durior, haematire mollior G. Röthelstein.

RVBVS, est arbuscula, quae habet ramos longos, flexiles, spinis acutis instructos: folia oblonga, dentata, aspera, trifoliata: cali est quinquefidus: flores sunt rosacei, pentapetali, in summitate ramorum crescentes, exigui, pedunculis brevibus adhaerentes, numerosie staminibus stipati in centro calicis, cui adnascitur fructus globosus, ex pluribus acinis succulentis compositus, placentae affixis, in initio rubicundis, sed post maturitatem nigris, saporem dulcem habentibus, fetis seminibus oblongis singulis instructis sua tuba: crescit inter dumeta et secus margines agrorum. Gr. ba/tos2. Aliquibus mora vaticana, corrupta voce, eius fructus dicuntur, cum dicendum esset mora vatinia Nam in hodiernum usque diem Graeci mora illa a ba/tou, ba/tina et bati/nia cognominant. Virgilius in bucolicis uniusliterae immutatione vaccinia vocavit. Vocatur etiam Chamaebatos quasi humilis rubus. G. Brombeer.

RVBVS IDAEVS, est frutex, sic a monte idaeo appellatus, producens fructus moris fere similes, rubros vel albos. G. Himbeeren [correction of the transcriber; in the print Hinbeeren].

RVCTATIO, sive RUCTUS, BOMBUS, aut ERUCTATIO, est flatuum ex ventriculo per oesophagum adseensus, et ex ore egressus cum sonitu maiore vel minore, qui oriuntur ex quacumque materia elastica in ventriculo rarefacta et aliquandiu retenta, sed subito explosa sursum. Gr. e)reugmo\s2, e)reugh\, e)rugmo\s2. G. Das Aufstossen.

RVGITVS, est aeris in intestinorum circumgyrationibus contenti ob eorum motum perpetuum, de loco in locum migratio, sive ob leves spasmos intestinorum diutius quam par


page 586, image: s610

est haesitet et rarefactus fuerit, sive ob cibos aeris magna copia seatentes assumptos oriatur. G: Gemurmel, ein Getöse.

RVMEX, est lapathi species: hunc proprie Romani appellarunt rumicem, forsitan quod ab ea sucus non aliter atque ex mamma, quam rumen veteres dixerunt, sitientibus exsugi soleat. Rumo antiquis erat lacto.

RVPTIO, vide rhegma.

RVPTORIVM, est medicamentum causticum, quod cuti applicatum exedit, et quo abscessus saepe aperii solent, paatur vulgo ex lixiviis, vel ex crystallis lunae aliisque rebus.

RVSCVM, RUSCUS, est arbuscula duos vel tres pedes alta, avae habet ramos multos, flexiles, fractu difficiles: folia myrti, sed rigidiora, acuta, inodora, sine caule, saporis amari et adstringentis. Calyx monophyllus, multifidus; intra hune flores monopetali, campaniformes, globosi, exigui, lutei: flori succedit bacca rotunda, mollis, rubens, asparagi baccis maior, continens sub tenui pellicula modo bina semina durissima, flava, saporis subdulcis: radix crassa, oblonga, implexa, repens alba, fibras crassas demittens: crescit in locis incultis, ut in silvis. Ex Italia et Gallia huc adfertur, et colitur in hortis. Officinae litteram addunt, appellantque bruscum. Gr. o(cumursi/nh, kentromursi/nh et muaka/nqa. Vocatur etiam laurus Alexandrina, quia in Alexandria crescit. Annon Myrsine Dioscoridis? G. Mäusedorn, Brusch.

RVTA, crescit in formam arbusculae, caules habet crassos, lignosos, ramosos, cortice albescente obductos; folia sunt in segmenta divisa, exigua, oblonga, carnosa, polita, bina: flores tetrapetali, rosacei, coloris flavi: post florem sequitur fructus in quatuor loculos per diaphragma divisus; continens semina parva, recurva, semilunata, coloris modo flavi, modo nigricantis, saporis ingrati, odoris gravis. In capsulis seminalibus est omnis vis, ex illis enim plus olei extrahitur, quam ex integris seminibus et caulibus. Tota planta habet odorem ingratum, saporem amarum et acrem, crescit in hortis ubique. Gr. ph/ganon, r(u/th. G. Raute, Weinraute.

RVTABVLVM, est instrumentum ligneum vel ferreum, quo materia igni imposita, vel coquenda saee agitatur. G. Rührhacke.

RYAS, est nimia lacrimarum fluxio.



page 587, image: s611

S.

S. N., idem quod secundum naturam. Latinum S. notae characteristicae ponderis vel mensurae additum, denotat dimi dium vel semis.

SABINAPlinio libr. 17. c. 13. et l. 24. c. u. herba sabina dicta, a Sabinis populis, apud quos frequentissima fuit, si credimus Bauhino in Dioscoridem. Penult. prod. [abbr.: paenultimam producit]

Stipite quae diro virgas mentita Sabinas. Lucan. l. 9.
Et crepat ad veteres herba sabina focos. Prop.

Sabina, seu SAVINA est frutex, qui perpetuo viret, folia habet foliis tamarisci similia, sed duriora et magis spinosa, odoris fortis, saporis acris et urentis: flos est amentaceus extremitati ramorum innascens, sed sterilis; embryones autem seu baccae baccis iuniperi similes, nucleis turgent angulosis, et asperis. Datur et aliqua sabinae species, quae est arbor instar amygdali magna. Gr. bra/qus2, et ba/ruqron, dicitur Romanis a regione, in qua multurm nascebatur. G. Sadebaum.

SABVLVM, sive arena, sunt granula solida, parva, arenae terrestri similia, sed naturae eiusdem ac calculus humanus, quae in urina reperiuntur, eminguntur, in renibus vel vesica nata. Gr. a)/mmos2 et ya/mmos2. G. Sand, Grieß.

SACCHARVMPlinio saccaron, penult. corr. [abbr.: paenultimam corripit]

Sive saporis erit, qui sacchara dulica vincat. Sammart. l. 2. Paed.

Meminit inter antiquos sacchari Arrianus in peripl. me/li, inquit, to\ kala/minon, to\ lego/menon sa/kxari. Dioscoridi l. 2. c. 104. sa/kxagon Plinio l. 12. c. 8. Saccaron et Arabia fert, sed laudatius India. Avicennae tandem multis post saeculis in can. Med. vocatur tsukkar, ut nostratibus. Saccharum, ZUCCHARUM, MEL ARUNDINACEUM, MEL CANNAE arundo in India orientali et occidentali, et in Africae locis, imo et in quibusdam Europae regionibus crescit. Exhibet autem saccharum, partim incisione cannae unde instar lacrimae exstillat, quod candidum est et rarum; partim elixatione potissimum medullae ac radicis, donec in fundo instar salis concreverit. Vulgare saccharum est sucus ex arundinibus expressus, dulcissimus, concretus, et in salis formam redactus: ideoque sal essentiale iure vocari potest. Pro varia praeparatione varia sortitur nomina. G. Zucker. Ex plumbo etiam paratur cum aceto destillato sal, quod ob dulcedinem saccharum Saturni appellatur.