December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed - corrections from the errata list not integrated
06/2007 Katharina Meiszus, Reinhard Gruhl markup
TERMINI Markup added - spell check partially performed
01/2008; 03/2010; 11/2010 Reinhard Gruhl markup
some corrections inserted
image: s000
[gap: illustration (Frontispiz)]
image: s001STEPHANI BLANCARDI LEXICON MEDICUM VIRI CELEBERRIMI IOANN. HENRICI SCHULZII OPERA INSIGNITER AUCTUM ET EMENDATUM NUNC DENUO RECOGNITUM VARIISQUE ACCESSIONIBUS LOCUPLETATUM CURANTE MICH. GOTTL. AGNETHLERO SAXONE TRANSILVANO. PRAEFATIONEM PRAEMISIT ANDREAS ELIAS BUCHNER POTENTISS. PRUSS. REG. A CONSIL. SANCTIOR MEDICIN. ET PHILOS. NATURAL. IN ACADEM. FRIDERICIANA PROF. PUBL. ORDIN. ET IMPERIAL. ACADEM. NAT. CURIOS. PRAESES. CUM PRIVIL. POTENTISS. POL: REG. ET ELECT. SAX. HALAE MAGDEBURGICAE, APUD IO. GOTTL. BIERWIRTH CIC IC CC XXXX VIII.
image: s002
[gap: praeliminaria]
page 442, image: s466MATERSYLVA, est caprifolium, forte ita vocatur, quod in silvis, quasi mater, priores partes habet. Vide caprifolium.
MATER TENVIS, est membrana quae cerebrum et cerebellum immediate investit sub dura matre, omnesque gyros et anfractus illins intrat, vasculis sanguineis quam uberrime perfusa; nervis ex cranio egredientibus tunicam concedens. G. Das dinne Hirnhäutliein.
MATRACIVM, est sacculus cui inest tartarus calcinatus, vel simile quid, ut in cella humida, in loquoris formam, resolvatur: porro dicitur et vitrum tenue et purum, urinis inspiciendis accommodatum, habetque formam sere rotundam, cum collo satis spatioso. G. Ein Harnglas.
MATRICALIA, sunt, quae matricis morbis destinantur medicamenta.
MATRICARIA, penult. corr. [abbr.: paenultimam corripit] ob vocalem ante vocalem. Matricaria, planta officinalis, chamaemeli species, habens plures caules, satis crassos, rigidos, firmos, cannulatos, medulla alba, fungosa, repletos, in plures ramos divisos, folia sunt satis lata, in segmenta divisa, ad unam costam coniugatim posita: flores habent calicem sqammosum, subrotundum, suntque in umbellam congesti; sed plerumque laxiores: senina oblonga, saporis ingrati, amari, et odoris fortis Gr. parqe/nion: ita dicitur, quod matrici prosit. G. Mutterkraut.
MATRIX, seu UTERUS Inter vegetabilia denotat medullam sive cor alicuius plantae.
MATRONALIS FLOS, seu VIOLA, viola Damascena, dicitur quod odoris gratia a matronis atque virginibus coli soleat, iisque in deliciis sit. G. Damastblum.
MAZA, est species panis apud veteres, quae tempore Hippocratis et Galeni coquebatur: constabat maxima ex parte ex farina hordei tosta, oleo et melle; sed posterioribus temporibus, compositio ex amygdalis et saccharo, facta fuit, et mazae seu mazae panes et Gallis macrons et macarons dicitur. Apollodorus apud Athen. a masa=sqai manducare, comedere, derivari scribit: ipse vero Athenaeus a ma/ttw pinso derivat, quem et Eustathius sequitur.
MATVRANTIA, sunt medicamenta, quae partes suppurandas seu actione sic solvunt, ut omnes supputatae cocant in unum locum nullis distinctum cellulis, et ex quo apertura facta omne suppuratum una vice expelli possit. G. Zeitigende Mittel.