December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed - corrections from the errata list not integrated
06/2007 Katharina Meiszus, Reinhard Gruhl markup
TERMINI Markup added - spell check partially performed
01/2008; 03/2010; 11/2010 Reinhard Gruhl markup
some corrections inserted


image: s000

[gap: illustration (Frontispiz)]

image: s001

STEPHANI BLANCARDI LEXICON MEDICUM VIRI CELEBERRIMI IOANN. HENRICI SCHULZII OPERA INSIGNITER AUCTUM ET EMENDATUM NUNC DENUO RECOGNITUM VARIISQUE ACCESSIONIBUS LOCUPLETATUM CURANTE MICH. GOTTL. AGNETHLERO SAXONE TRANSILVANO. PRAEFATIONEM PRAEMISIT ANDREAS ELIAS BUCHNER POTENTISS. PRUSS. REG. A CONSIL. SANCTIOR MEDICIN. ET PHILOS. NATURAL. IN ACADEM. FRIDERICIANA PROF. PUBL. ORDIN. ET IMPERIAL. ACADEM. NAT. CURIOS. PRAESES. CUM PRIVIL. POTENTISS. POL: REG. ET ELECT. SAX. HALAE MAGDEBURGICAE, APUD IO. GOTTL. BIERWIRTH CIC IC CC XXXX VIII.



image: s002

[gap: praeliminaria]

page 423, image: s447

LOCI MVLIEBRES, idem quod uterus.

LOCVLAMENTA, sunt in plantis seminum involucra, quae veluti parvae capsulae ea occludunt.

LOCVSTAE, THECAE, idem ac oculi aut gemmae, uti in avena et graminum quibusdam speciebus, in quibus semen includitur. Sed et insecta quaedam denotat.

LOIMOGRAPHIA, est descriptio morborum contagiosorum. Ex loimo\s2 venenum pestiferum, et gra/fw scribo.

LOIMOS, est venenum pestilentiale, quod oritur ex aere particulis heterogeneis exhalationum nostro corpori non ferendarum inquinato et aculcato, qui, inspirando sanguinem et spiritus animales etc. inficit, et corrumpit, et movendo reliqua tenerrima solida destruit. Gr. loimo\s2 G. Die Pest.

LOMENTVM fabarum farina est.

LONCHITIS, est plantae genus foliis filicis foliorum aemulis, a quibus tamen differt pinnulis ad excrtum auritis: nullos habet flores: folia ad dorsum sunt instructa seminibus rubicundis, tam parvis, ut sine microscopio distingui non possint: in montibus altis, asperisque occurrit: dictam volunt ab hastae, seu lanceae forma, lo/gxh enim est lancea seu hasta.

LONGANON, vide rectum intestinum.

LONGISSIMVS DORSI MVSCVLVS, producitur a margine ossis sacri, atque a lumborum vertebris oriundus fibrarum fasciculis coagmentatus, cum serrato postico inferiore ascendit, quem circa dorsi vertebram infimam deserens, singulis lumborum ac dorsi transversis processibus alligatus, primam thoracis petit vertebram; thoracem, lumbos eorumque vertebras extendit. G. Der lange Rückemuscul.

LORDOSIS, est spinae dorsi in anteriora curvatio, a lordo/w in anteriora curvo. Latini vocant repandum, recurvationem. G. Krummhälsicht, vorgebogen.

LORICATIO, est actio chemica, quando retorta igni nudo exponenda luto, argilla, aut alia materia, ut a nimia ignis tortura defendatur, obducitur. G. Das Beschlagen der Retorten.

LORIPES, est qui alterum vel ambos pedes habet contortos et incurvatos, dicitur quoque varus. G. Krumfuss, Krumbein.

LOTIO, est quodammodo balneum particulare, quo caput, exillae, manus, pedes et genitalia abluuntur, idque decoctis medicamentosis. I avantur etiam nonnulla medicamenta, idque propter corum salsedinem et acrimoniam, ut in calce, tutia,


page 424, image: s448

aliisque lapidibus contingit, vel quando herbae, radices, a sordibus argillaceis et arenosis aqua pura, aut vermes vino lavantur. G. Das Waschen.

LOTIVM, vide uron.

LOTVS, est arbor Aegypto et Africae adiacenti frequens, nobis non familiaris. Dioscorides ipsi tribuit fructum pipere maiorem, dulcem, edulem, stomacho aptum, quique alvum sistit. Idem nomen variis herbis imponitur.

LOZANGIAE, sunt idem quod morsuli.

LVES VENEREA, morbus Gallicus, Italicus, Hispanicus, Siphylis Fracastorii. Hic morbus ex India occidentali oriundus, in Europam translatus, post annum 1493. innotescere incepit; est hic autem contagiosus ita ut ab infectis parentibus inquinati nascantur infantes; lactatione contaminentur, contrectatione, salivae per oscula communicatae deglutitione, sudore, et coitu impurorum quilibet inficiatur: quae autem pars primo fuit infecta, primo se manifestat inslammatione, ulcere erodente, dein per totum corpus efflorescunt pustulae; labia, gingivae, palatum, nares eroduntur, dolores nocturni circa medios artus fiunt ingentes, et articulorum rigiditas, capillorum totius corporis defluvium, et vox rauca cum aliis multis sympomatibus hunc morbum declarant. G. Frantzosen, Spanische Kranckheit.

LVIVLA, est acetosellae speciae, in officinis asservata, cuius vires refrigerantes insignes. G. Buchampffer.

LVMBAGO, est dolor in musculis lumborum a lue scorbutica obsessis, ita ut aeger sese movere absqne dolore magno nequeat, adeoque, se recto situ tenere cogatur. G. Lendenwehe, Lendenpein.

LVMBRICALES MVSCVLI, sive VERMICULARES, sunt quatuor in singulis manibus, totidemque in pedibus, sic ob exilitatem et figuram dicuntur. G. Die Wurmgleiche Musculn.

LVMBRICVS, penult. prod. [abbr.: paenultimam producit]

Lumbrici quoque terrestres miscentur olivo. Seren. c. ting.
Lumbricos terrae, sevumque ex ansere rauco. Seren. tit. Aur. vit.
Eodem modo Idem tit. lumb. purg. et tit. ign. sacr. et tit. neru. incis.

LVMBRICI, sive VERMES, sunt animalcula ex ounlis insectorum deglutitis cum cibis, in corpore nostro aliquamdiu morantibus, producta. G. Würmer. Alii sunt rotundi.


page 425, image: s449

Spuhlwürmer. Alii, cucurbitae seminis forma, cucurbitini dicit. G. Platte Würmer. Alii ascarides. G. Maden. Alii dracunculi, etc.

LVMBVS, et, Gr. yo/a, o)sfu\s2, i)cu\s2. Proprie dicitur pars totius spinae infra dorsum quinque vetebris omnium crassissimis, maximisque compacta, inter dorsum et os sacrum mediis; estque ea regio corporis, qua homines cinguntur. G. Die Lenden.

LVNA, chymicis denotat argentum. G. Silber.

LVNARIA, sive viola latifolia, vulgo bulbonac : est planta, quae habet caulem duos vel tres pedes altum, minimi digiti crassitie, ramosum villosum, coloris caerulei vel rubicundi; folia urticae, interdum duplo vel triplo maiora, villosa dentata: flores in summitate ramorum crescentes, quadrifidi, in crucem dispositi, purpurei, odoris non penetrantis: flori succedit siliqua oblonga, compressa, obrotunda, quae continet samina ampla, reniformia, coloris rubicundi, saporis acris cum quadam amaritudine: radix glandulosa: sic dicta est quod seminum folliculi lunarem colorem et figuram habent. G. Mondkraut, Pfennigkraut.

LVNATICI, dicuntur epileptici, selhniakoi\, quia mutato lunae cursu, epilepticus paroxysmus exacerbatur. G. Mondsüchtig.

LVPARIA, vide lycoctonon.

LVPIA, est tumor sive protuberantia, fabae turcicae magnitudinem durus glandulosus in cute; quidam quo meliceride accipiunt, alii pro ganglio.

LVPINVS [1], est planta, quae habet caulem duos pedes altum, mediocriter crassum, rotundum, rectum villosum, ramosum, coloris viridis subflavescentis, medulla repletum: folia sunt in septem vel octo partes divisa oblonga, angusta, manum apertam repraesentantia, superius coloris caerulei, albescentia et lanuginosa [reading uncertain: print blotted] inferius, saporis leguminosi, amarescentis: flores in summitate [reading uncertain: print blotted] ramorum crescentes, in spicas congesti, leguminosi, albi pedunculis [reading uncertain: print blotted] brevibus adhaerentes: flori succedit siliqua compressa, villosa, turgidula, feta seminibus planis compressis in complanatam siguram sphaericam, fossulam cavam utrinque habentibus, extus albis, intus medulla slava aurei coloris repletis; est leguminum species. Gr. qe/rmos2. G. Feigbohnen, Wolffsbohnen.