December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed - corrections from the errata list not integrated
06/2007 Katharina Meiszus, Reinhard Gruhl markup
TERMINI Markup added - spell check partially performed
01/2008; 03/2010; 11/2010 Reinhard Gruhl markup
some corrections inserted


image: s000

[gap: illustration (Frontispiz)]

image: s001

STEPHANI BLANCARDI LEXICON MEDICUM VIRI CELEBERRIMI IOANN. HENRICI SCHULZII OPERA INSIGNITER AUCTUM ET EMENDATUM NUNC DENUO RECOGNITUM VARIISQUE ACCESSIONIBUS LOCUPLETATUM CURANTE MICH. GOTTL. AGNETHLERO SAXONE TRANSILVANO. PRAEFATIONEM PRAEMISIT ANDREAS ELIAS BUCHNER POTENTISS. PRUSS. REG. A CONSIL. SANCTIOR MEDICIN. ET PHILOS. NATURAL. IN ACADEM. FRIDERICIANA PROF. PUBL. ORDIN. ET IMPERIAL. ACADEM. NAT. CURIOS. PRAESES. CUM PRIVIL. POTENTISS. POL: REG. ET ELECT. SAX. HALAE MAGDEBURGICAE, APUD IO. GOTTL. BIERWIRTH CIC IC CC XXXX VIII.



image: s002

[gap: praeliminaria]

page 397, image: s421

IVLVS, penult. prod. [abbr.: paenultimam producit] quia Theophrasto l. 3. c. 7. i)/ouloi appellantur. Iulus, iuli, sunt folia primum erumpentia. G. Die erste anschiessende Blätter. Stricte iulus tam Gr. quam Lat. est quod in corylo compactili callo recamatim cohaeret, et veluti praelongus vermis, singulari pediculo pensile nititur, et fructum praecedit. G. Die Kätzlein an Haselstauden.

IVNCTVRA, idem quod diarthrosis.

IVNCVS, est planta, quae crescit in paludibus, aut iuxta aquas, habetque plures caules vel tubos duos pedes altos, satia crassos, rigidos, acutos, cortice denso obductos, et medulla satis dura et fungosa plenos: et a radice tunicis foliosis rubris, ad pedis altitudinem instructos; flos rosaceus est, ex cuius meditullio surgit pistillum, quod deinde abit in fructum seu capsulam plerumque trigonam, trifariam dehiscentem, seminibusque fetam ut plurimum subrotundis. Gr. *sxoi=nos2, a iungendo quod viminum in modum iungat, vinciatque. G. Bintzen, Binse.

IVNIPERVS, paenult. [abbr.: paenultimam] corripit:

Iuniperi gravis umbra, nocent et frugibus umbrae. Virg. Ecl. 10.

Iuniperus, est arbuscula, cuius truncus tenuis et cortice aspero obductus: lignum est compactum, durum, albescens et subinde rutilans, saporis nullius, nec manifesti odoris, nisi fricetur durius, aut accendatur: valde ramosa est, habetque folia parva, angusta, acuta, dura, una parte convexa, ab altera plana reperiuntur: sunt saporis subdulcis subacris adstringentis, et resinosi, odoris fragiantis. Gr. a)rkeuqi\s2, et a)/rkeuqos2, est arbor baccas ferens; dici putant, quod iuniores et novellos fructus pariat; sola enim fere arborum fetus in biennium prorogat, qui ne maturescunt quidem, novis supervenientibus, G. Krametbaum, Wacholderbaum.

IVNONIS ROSA, est lilium: veteres Graecorum poetae fungunt e Iunonis lacte respersa terra natum lilium. Nmaque cum Hercules puer, quem ex Alemene sustulerat Iuppiter, Iunonis dormientis uberibus admotus esset, et lacte sse replesset, post suctum illum mamma lacte copiose profluxit. Quod in caelo a puero vago et incerto suctu perfusum est, lacteam effecit viam: quod humi sparsum est, lilium lacteo flore nitens creavit; unde rosa Iunonis dictum.

IVPITER, per Iovem chymici significant stannum, putnt quoque ex planeta Iove influentias fieri in certa


page 398, image: s422

sublunaria corpora; sed haec potius mera figmenta quam verisimilitudines sunt. G. Zinn.

IVSQVIAMVS, idem quod hyoscyamus.

IVVANS AVXILIVM, seu REMEDIUM AUXILIUM, idem quod indicatum.

IXIA [1], idem quod cirsos et varix.

IXIA [2], et IXINE, est cardui species chamaeleontis nomine: dicitur quoque quibusdam in locis i)co\s2, hoc est, viscum, hoc enim ad eius reperitur radices, quo pro mastiche utuntur mulieres.

K.

KALI, est planta, quae ad altitudinem trium circiter pedum erescit, si bene colatur, multum se extendens, habetque ramos longos, rectos, satis crassos, rubicundos: folia sunt longa, angusta, crassa, carnosa, acuminata, flos rosaceus polypetalus Tournefortio, aliis apetalus, fructus globosus, membrinaceus, fetus semine unico in cochleae formam intorto, in centro calicis: tota planta habet saporem salis, crescit in regionibus calidis, praesertim circa mare rubrum, vocatur et alcali et interdum salicornia, ex cuius cineribus sal elicitur, ex quo vitrum, sapo, etc. componitur. Kali et alcali nomina sunt Arabica. G. Glaskraut.

KEIRI, vel CHEIRI, est vox Mauritana; idem quod leucoion.

KERNESchermes, coccus infectoria, coccus baphica, granum tinctorum, scarlatum. Fructus est famosissimi fruticis; qui inscribitur ilex, in quo coccus baphica, nascitur in Creta, uti et in multis Hispaniae locis, in Narbonensi etiam Gallia et Provincia, etc. G. Scharlachbeer, Kermeskörner.

KINA KINAE, vide cina cinae.

KIRATH, seu siliqua, est pondus veterum, pendens grana quatuor.

L.

LABIA LEPORINA dicuntur ea, quae ob vitiosam conformationem solutionem continui habent: quandoque solum labium superius fissum est sub naso, nonnumquam ipsa ossa palati simul dehiscunt, quae nonnullis rostra leporina sunt. G. Hasenscharten.