December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed - corrections from the errata list not integrated
06/2007 Katharina Meiszus, Reinhard Gruhl markup
TERMINI Markup added - spell check partially performed
01/2008; 03/2010; 11/2010 Reinhard Gruhl markup
some corrections inserted
image: s000
[gap: illustration (Frontispiz)]
image: s001STEPHANI BLANCARDI LEXICON MEDICUM VIRI CELEBERRIMI IOANN. HENRICI SCHULZII OPERA INSIGNITER AUCTUM ET EMENDATUM NUNC DENUO RECOGNITUM VARIISQUE ACCESSIONIBUS LOCUPLETATUM CURANTE MICH. GOTTL. AGNETHLERO SAXONE TRANSILVANO. PRAEFATIONEM PRAEMISIT ANDREAS ELIAS BUCHNER POTENTISS. PRUSS. REG. A CONSIL. SANCTIOR MEDICIN. ET PHILOS. NATURAL. IN ACADEM. FRIDERICIANA PROF. PUBL. ORDIN. ET IMPERIAL. ACADEM. NAT. CURIOS. PRAESES. CUM PRIVIL. POTENTISS. POL: REG. ET ELECT. SAX. HALAE MAGDEBURGICAE, APUD IO. GOTTL. BIERWIRTH CIC IC CC XXXX VIII.
image: s002
[gap: praeliminaria]
page 365, image: s389HIRCVLVS, est nardi species, sicque dicitur, quod hircum redoleat.
HIRCVS, HIRCI vel HIRQUI, oculorum anguli, kanqoi\, eorum qui ad nasum sunt, r(anth=res2 et phgai\ dicuntur, quod inde lacrimae manant: At qui ad tempora, parwpi/as2. Vide Canthus. G. Die Augenwinckel. Alae eriam sub axillis Hirci appellantur. G. Das Achselhaar. Item auris eminentia. Vide Tragus.
HIRQVVS, idem quod Canthus.
HIRVDO, sive SANGUISUGA [note of the transcriber: in the print: SANGVIS VUGA; cf. Editio III., Halle 1739, p. 408, s.v. ] apodum, oblongum, quod exsugendo sanguini caecarum haemorrhoidum nonnumquam applicatur. Gr. *bde/lla. G. Ein Blutigel.
HIRVNDINARIA, est Asclepias seu Vincetoxicum, sic vocant a fructu, seu potius a siliquis quas producit, quae dehiscentes plumosum ostendunt semen, atque hirundinis figuram referunt. G. Schwalbenwurtzel.
HIRVNDO, piscem et avem quidem denotat, sed et apud quosdam medicos est cavum illud in flexura brachii: sunt et qui volunt pudendum muliebre ita vocari.
HISPANICVM OLVS, est spinachia, fortasse quod ex Hispania primum duxerit originem, et deinde ad ceteras tandem nationes translata sit. G. Spinat.
HISPIDVLA, est planta officinalis, pilosellae species. G. Katzenfuß.
HOLCE, Gr. o(lkh\, idem quod drachma.
HOLIPPAE, sunt placentulae ex infusione medicamenti farinaque triticea, addito insuper saccharo, subactae.
HOLOSTEVM, seu HOLOSTIUM, est herba sic per antiphrasin dicta, quasi minime ossea, sed potius tenera et mollis, ac omni prorsus duritie carens, ex o(/lon totum et o)ste/on [note of the transcriber: in the print: o(ste/on ] os.
HOMOEOMERES, vide similares partes, ex o(/moion simile, et me/ros2 pars.
HOMOGENEAE PARTICVLAE, sunt, quae purae, integrae et impermixtae, sibique per omnia similes sunt? ex o(mou= simul, et ge/nos2 genus. G. Gleiche, gleichförmige Theile.
HOMOPLATAScapula, Spatula, Scoptula operta. Celso. G. *pla/tai, *(wmopla/tai, sive os, quod liumeri latitudinem constituit, triangulare, latum, et tenue, praescrtim in medio, sed in processibus crassum, utrimque unum, incumbens superioribus costis parte postica instar scuti, processus sunt tres
page 366, image: s390Acromium, sive humeri mucro; Coracoides, sive Anchoralis, et au)xh\n sive Cervix. Usus ad costarum robur, ad humeri et clasicularum articulationem, et ad musculorum implantationem, ab w)=mos2 humerus, et platu\s2 latus. G. Das Schulterblat.
HOMOTONOS, est morbus eundem gradum servans, vel est febris continua, aequali dramate suos actus, scenasque peragens, ex o(mi=u simul, et tei/nw tendo.
HOPLOCHRISMA, est armorum, ut gladii, cultri, pugionis, etc. deligatio, qua creditur vulnera consolidari, quod tamen ridiculum, ex o(/pla arma, et xri/w ungo. G. Waffensalbe.
HOPLOMOCHLION, est nomen instrumenti chirurgici universalis, toti corpori humano adaptandi et applicandi: ad ostentationem excogitatum, potiusque pictum quam usui destinatum.
HORA, est Hippocrati determinatum anni tempus, quod liquet ex Aph. 1. sect. 3. ai( metabolai\ tw=n w(re/wn ma/lista ti/ktousi nosh/mata, kai\ e)n th=|sin w(/rh|sin: Id est, mutationes temporum pariunt morbos ipsis anni temporibus etc. unde w(ros2 annus, et w(rai=os2 tempestivus, certo tempore proveniens et durans. Seorsim tamen denotat optimum cuiusque rei tempus, ut aestatem, iuventutem.
HORAEA et *)opw/ra, sunt fructus tempestivi, seu aestivi, fugaces, molles, et pulposi, ut poma, pyra, pruna etc. ab w(/ra tempus. G. Allerley Obst.
HORARII FRVCTVS, minus recte pro horaei.
HORDEATVM, est medicamentum liquidum internum, ex hordeo ad crepaturam cocto et tuso, liquoribus convenientibus affusis et colatis, praeparatum, quibus amygdalae, sem. papaveris albi, sem. quatuor. frig. mai. etc. non raro accedunt. G. Gerstenwasser.
HORDEOLVM seu CRITHE, vel HORDEUM, est tuberculum in summo palpebrarum, magnitudine hordei enascens, cuius altera species grando, tuberculum durum, mobile, pellucidum et rotundum, quae vero tubercula maiora hic eveniunt, ad nodos, melicerides, steatomata et cancros referuntur. Omnes id habent, quod pondere suo, aliisque modis, motui palpebrarum remoram iniciunt. Gr. kri/qh, et posqi/a. G. Gerstenkorn.
HORDEVM, seu ORDEVM, est frumenti species quae habet caulem secali minorem: folia latiora, spica crassior,
page 367, image: s391calix, glumae, aristae, flos, ut in tritico et secali. Aristae vero asperae: semen tumidius utriusque apice acutiore, glumae tam arcte adhaerenti unitum, ut non nisi triturando separetur. Gr. *krisqh/, forte ab antiquo adiectivo, hordus, quod significabat gravidum. G. Gersten.
HORMINVMDioscoridi l. 3. c. 145. o(/rminon [note of the transcriber: print blotted]; penult. prod. [abbr.: paenultimam producit] tum quia ita Nicander Poeta vetus, tum quia dicitur quasi o(/rmhnon; namque dokei= sunousi/an parorma=|n Dioscoridi l. 3. c. 145.
*ka/rfea q' o(rmi/noio, kai\ e)k mara/qou bruo/entos2. Nic. Therias.
Eodem modo in Alexipharmacis:
*)/allote d' o(rmi/noio ne/lhn xu/sin, a)/llote ko/yais2.
Horminum, male Orminum, est planta saluiam referens: caules pedem circiter alti, rubicundi, quadrati, lanuginosi, ramosi: folia saluiae, sed minus sicca; nitidiora, valde lanuginosa, sibi invicem opposita, non valde odora, saporis amari, in summilate ramorum sunt multa folia coniuncta coloris violae; flos monopetalus labiatus, cuius labium superius parvum et galeatum falcatum est, inferius vero in tres partes divisum, media cochlearis instar excavata. Ex calice surgit pistillum floris parti posteriori instar clavi infixum, ac quatuor veluti embryonibus stipatum, qui abeunt in totidem semina, in capsula, quae floris calix fuit, recondita: radix fibrosa, lignosa. Est sclareae species, et omnes huius species horminum vocaverunt, verum quibus galea falcata est, hae sclareae dicuntur, horminum vero habet galeam breviorem, et magis apertam, dicitur a(pw\ tou= e(rma=n, quod cieat in venerem. Vide Sclarea.
HORRIFICA FEBRIS, vide phricodes.
HORROR, Gr. fri/kh et fri/kion a fri/ttw, est levis convulsionis species, in exterioribus corporis partibus contingens, minor quam tremor, dum quasi corpus frigore invadit, et subinde tantum observatur, sed tremor aliquo successivo tempore adest: symptoma in febrium initio plerumque; item cum aere frigido afficimur; vel audimus rei horrendae enarrationem. G. Zittern oder schauren.
HVMECTANTIA, sunt medicamina, quae particulas suas humidas corporis nostri poris possunt insinuare. Item sunt omnia fluida. Gr. *(ugrai/nonta vel *(ugrantika\. G. Anfeuchtende Mittel
HVMERVS illa pars corporis est, quae apparet in ea articulatione, qua superior humeri pars, quae epomis et superhumerialis dicitur, ad collum vergit, et a posteriori parte ossi scapulae adhaeret; ab inferiori autem ei ossi, quod, dum totum
page 368, image: s392brachium attollitur, manifestum fit et ala nuncupatur. Alias humerus quoque dicitur de parte prima brachii, quae unico osse constat, quae aliis brachium per excellentiam appellatur, illius os appellatur os humeri, os brachii et adiutorium. Gr. w)=mos2. G. Schulter.
HVMIDVM PRIMOGENIVM, est liquidum ex quo omnia in generatione fiunt, et recte dicitur sucus nernosus, qui prius ante omnia in generatione conspicitur. G. Die erste Feuchtigkeit.
HVMILIS MVSCVLVS, est is, qui oculum deprimit, sic dictus, quia oculum deorsum versus malas trahit. G. Der niederdruckende Augenmuscul.
HVMILVS, idem quod Lupulus.
HVMORES SANGVINEI a veteribus in sanguine constituuntur quatuor, nempe biliosus, pituitosus, melancholicus et sanguineus proprie dictus, idque secundum quatuor clementa peripatetica; verum illa opinio, inventa circulatione sanguinis, prorsus labefactari coepit: de quo videndi sunt recentiores physiologi.
HVMORES OCVLARES, sunt tres. 1. Aqueus, qui anterius intra corneam et uveam tunicam continetur. G. Die wässerige Feuchtigkeit. 2. Crystallinus, sive glacialis humor, is in tunica uvea in medio concluditur et ceteros solidiate superat. G. Die crystalline Feuchtigkeit. 3. Vitreus, reliquis duobus copiosior, posteriorem oculi cavitatem occupat. G. Die gläserne Feuchtigkeit. Sed crystallinum aeque ac vitteum hodierni physiologi humorum numero eiciunt.
HVMOR IN SECVNDINIS, est sucus nutritius, qui ex uteri vasculis undique per chorion et amnion penetrat usque in cavum amnii, estque foetui alimentum per os deglutiendum. Dicitur etiam aqua parturitionis. G. Das Wasser in der Nachtgeburt.
HYACINTHVS [1] duplex est, orientalis radice bulbosa, et Indicus radice tuberosa: prior habet caulem semipedem circiter altum, rotundum, politum, erectum. nudum in spica florigerum caryophylli aromatici figura, folia longa, angusta, viridia, splendentia, porri minora: flos est liliaceus monopetalus, nudus, tubulatus, in sex segmenta, extrorsum flexa, divisus, caryophylli aromatici figura, arcte complectens ovarium, coloris plerumque caerulei, aliquando albi, aliquando purpurei vel carnosi, odoris grati: flori succedit fructus subrotundus, fere trigonus, divisus in tria loculamenta, semina subrotunda, vel
page 369, image: s393plana et nigra continentia: radix bulbosa, alba, tota planta habet sucum viscosum, dicitur Hyacinthus tuberosus. Illud nomen plurimis inditur floribus. Fabulae dicunt nomen a puero Hyacintho accepisse: alii narrant ex sanguine Aiacis provenisse, qui ad Troiam occisus est. G. Hyacinth.
HYACINTHVS [2], est gemma pellucida, ex flavedine rubens, ignisque flammas imitans. Sunt alii (vel aliae) orientales, alii Europaei. Hi inveniuntur in confinibus Silesiae et Bohemiae, suntque orientalibus ignobiliores; quoad colorem, referunt alii colorem minii nativi, alii sanguinis admodum biliosi, et hi sunt praestantissimi: alii rubedine croci admodum flavescunt; alii exacte ostendunt succini colorem, et hi viliores: alii albi, pellucidi, succini colorem referunt, et hi omnium vilissimi habentur. G. ein Hyacinth.
HYALOIDES, est humor oculi vitreus, inter tunicam retinam et crystallinum contentus, ex u(/alos2 vitrum, et ei)=dos2 forma. G. Die gläserne Feuchtigkeit.
HYDATIDES, et HYDROAE, sive AQUULAE, sunt vesiculae aquosae in hepate, liene, aut quodam alio viscere, hydropicis familiares. Item circa palpebras pinguedinis incrementum, ab u(/dwr aqua. G. Wasserblasen.
HYDATODES VINVM, est vinum aqua dilutum ex u(/dwr aqua, ei)=dos2 forma.
HYDATOIDES, est humor oculi aqueus, qui intra tunicam corneam et uveam comprehenditur, ab u(/dwr aqua, et ei)=dos2 forma. G. Die wässerige Feuchtigkeit.
HYDEROS, HYDERODES AFFECTUS, idem quod Hydrops.
HYDRAGOGA, sunt medicamenta, quae attenuando fluida, et valide intestina atque ventriculum stimulando, aquosos humores expurgant, ex u(/dwr aqua, et a)/gw duco. G. Wassertreibende Mittel.
HYDRARGYROS, est argentum vivum, sive Mercurius, ex u(/dwr aqua et a)/rguros2 argentum. G. Quecksilber.
HYDRARGYROSIS, est inunctio mercurialis, pro excitanda salivatione in lue venerea aut aliis morbis. Ex u(/dwr aqua et a)/rguron argentum.
HYDRELAEVM, est mixtura ex aqua et oleo, ex u(/dwr aqua, et e)/laion oleum.
HYDRENTEROCELE, est intestinorum una cum aqua in serotum prolapsus, ex u(/dwr aqua, e)/nteron intestinum, et kh/lh tumor.