December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed - corrections from the errata list not integrated
06/2007 Katharina Meiszus, Reinhard Gruhl markup
TERMINI Markup added - spell check partially performed
01/2008; 03/2010; 11/2010 Reinhard Gruhl markup
some corrections inserted


image: s000

[gap: illustration (Frontispiz)]

image: s001

STEPHANI BLANCARDI LEXICON MEDICUM VIRI CELEBERRIMI IOANN. HENRICI SCHULZII OPERA INSIGNITER AUCTUM ET EMENDATUM NUNC DENUO RECOGNITUM VARIISQUE ACCESSIONIBUS LOCUPLETATUM CURANTE MICH. GOTTL. AGNETHLERO SAXONE TRANSILVANO. PRAEFATIONEM PRAEMISIT ANDREAS ELIAS BUCHNER POTENTISS. PRUSS. REG. A CONSIL. SANCTIOR MEDICIN. ET PHILOS. NATURAL. IN ACADEM. FRIDERICIANA PROF. PUBL. ORDIN. ET IMPERIAL. ACADEM. NAT. CURIOS. PRAESES. CUM PRIVIL. POTENTISS. POL: REG. ET ELECT. SAX. HALAE MAGDEBURGICAE, APUD IO. GOTTL. BIERWIRTH CIC IC CC XXXX VIII.



image: s002

[gap: praeliminaria]

page 349, image: s373

GROSSI, appellantur fici, qui non maturuerunt, privatim tamen in bifera fico eas intelligunt, quae per messes maturantur. Hos grossulos Graeci vocant o)lu/ndous2.

GROSSVLARIA, est frutex quinque vel sex pedes altus, valde ramosus, undique spinas fortes et acutas habens: cortex est purpureus: lignum est pallidum: folia parva, obrotunda, aliquantum incisa, viridia, villosa, saporis acidiusculi; flores rosacei, pulchri, parvi, quinque petalis in orbem positis constantes, in incisuris calicis monophylli et pelviformis nascentibus: huius autem posterior pars abit deinde in baccam vel fructum rotundum, carnosum, hirsutum, striatum, ante maturitatem viridem, sucum acidum et austerum continentem, post maturitatem subflavum, saporis dulcis et vinosi; semini bus fetum exiguis: dicitur et uva crispa, una spina, nomen hoc habet ab intortis et veluti crispis foliis, et acinis sine baccis, quas producit, et videtur diminutivum a grossus, ficus immatura, quia inter sese similitudinem quandam habent. G. Kreußbeer, Stachelbeer.

GROSSVS ficus immatura, Gr. o)/lunqos2,, putant derivari a voce crassus; mutata enim priori syllaba, mutatur in grossus.

GRVMVS, est rei liquidae in unam massam concretae, et coagulatae frustum; vulgo dicitur de sanguinis vel lactis concremento: thrombus quoque dicitur. Grumosa dicitur radix, quae multis constat tuberculis vel nodis sibi invicem adhaerescentibus, quae varias fortiuntur formas et magnitudines, ut in chelidonio minori, ranunculo hortensi, aliisque plantis observare est.

GRVS, instrumentum chirurgicum est, sive forceps, a figura rostri gruis sic dicta. G. ein Kranichsschnabel.

GRYPHVS, species est forcipis apud chirurgos. G. ein Greifenschnabel.

GVAIACVM, Indis Guaacan, et Guaiacan, quomodo autem iisdem pronuntietur, non admodum liquet. Quia tamen Latina terminatione donarunt Officinae, Latinorum more, ut alia in acum, et aca desinentia producemus. Ita sarracum Iuvenali paenult. [abbr.: paenultimam] producit. Imitantur pronuntiationem hanc Tornacum, Durlachum, Andernachum, urbes. Neque aliter exprimitur cloaca Iuvenali, lingulaca Plauto, pastinaca Macro et Marcello portulaca. Guaiacum, sive liguum sanctum, arbor exotica, in America crescens, procera, quae ex india occidentali ad nos transportatur. Sunt et variae species. Lignum


page 350, image: s374

est ponderosum, solidum, resinosum, nigricans, variegatum venulis; acris saporis: cortex est extus cinereus, intus pallidus. Lignum, cortex et resina in usu sunt, praesertim in lue venerea: sudorem enim prolicit. G. Frantzosenholtz.

GVLA, idem quod Pharynx.

GVMMI GALLICVM, est ossis quaedam exesio seu erosio, in lue venerea aliisque morbis.

GVMMI, liquor est concretus, ex arboribus aut herbis destillans, in aqua solubilis, non inflammabilis; alioquin esset resina. G. Gummi.

GVRGVLIO, idem quod Cion.

GVSTVS, est sensus quo ex motu nervi gustatorii linguae et palato inserti, anima sapores percipit. G. Der Geschmack.

GVTTA GAMANDRA, idem quod gutta gamba, gummi est, quod ante annos quinquaginta primum coepit ex China adferri, sed etiam ex Siamo venit. Est sucus concretus sive gummi alicuius arboris excelsae, sed cuius proprie tamen lit ignoramus. Purgat a)/nw kai\ ka/tw. Graecis et Arabibus incognitum fuit. Color est instar mali fere aurantii, ex rubro flavescens, sed si lingua madida contrectetur, flavescit. Saepe in cannis ad nos vehitur. Sapor fere inspidus, qui postea acrimoniam relinquit. Vocatur et gutta gamandra, Gummi Gotta, Gummi Peruvianum sive de Peru, de Iemu, de Gamandra.

GVTTALIS CARTILAGO, idem quod arytaenoides.

GVTTA ROSACEA, est rubedo maculosa, seu potius rubor cum tuberculis, quibus malae, nasus et facies defaedatur, ac si guttis roseis conspersa esset: sumunt ista tubercula interdum incrementum, unde facies inaequalis et horrida evadit, et nasus valde augetur. G. Weinblattern, ein kupfericht Angesicht.

GVTTA SERENA, idem quod amaurosis.

GVTTVR, idem quod larynx.

GVTTVRIS OS, idem quod hyoides os.

GVTTVRNIFORMIS CARTILAGO, idem quod arytaenoides.

GYMNASTICA, seu EVECTICA MEDICINA, est pars medicinae, quae tractat de conservanda sanitate, sive u(gieinh=s2, ubi agitur de exercitiis medicis, a gumna/zw exerceo.

GYNAECIA, Gr. *gunaikei=a, in genere affectus mulierum denotat, sed strictius apud Hippocratem sumitur pro mulierum menstruis; item pro lochiis habentur puerperii tempore.


page 351, image: s375

Dicuntur et *)emmh/nia et katamh/nia, sive menstrua. Vide Menstrua.

GYNAECOMYSTAX, est barbula pilosa in superiore pudendi muliebris parte; ex hac quidem de temperamento uteri et testiculorum iudicium ferunt, ex gunh\ femina, et mu/stac barba.

GYPSVM, est lapis albi coloris, qui tritus, coctusque, cum aqua mistus statim concrescit in albam lapideam substantiam, hinc in haemorragiis validis est summi usus: effoditur in magna copia in Galliis, paratur tamen ex aliis lapidibus, uti ex Alabastro, spato, glacie Mariae etc. G. Gips.

H.

HABENA, Gr. telamw\n, est vinculi chirurgici species, quo vulnerum labia contrahuntur et suturae vices sustinet. G. Zaumbinde.

HABITVS, idem quod Hexis.

HAEMALOPS oculus est cruentus, ex casu, aut alias excilatus, ex ai(=ma sanguis, et w)/y, oculus. G. ein blutig Aug.

HAEMATITES, est lapidis quaedam species obscure rubescens. Fractus, instar ligni petrefacti fibras oblongas habet et in modum acuum acutas. Reperitur nonnumquam inter ferri fodinas, rubricamque aemulatur, ex Bohemia adfertur; aliquando ex ostracite nascitur, uti prope Hildesium contingit, ad ferri indolem accedit; durus est et aequalis, absque sordibus, aut venis intermediis, habetque cinnabari similem colorem, sed saturatiorem, si optimus fuerit. Loci natalis ratione, Hispanicus praestat. Pro sanguine sistendo, intus assumptus, medicis in usu est. G. Der Blutstein.

HAEMATODES, est geranii species, cuius radices rubicundi sunt coloris, ex ai(=ma sanguis et ei)=dos2 forma. G. Blutwurtz.

HAEMATOSIS, sive SANGUIFICATIO, est assumptorum masticatorum, in ventriculo et intestinis concoctorum, per lactea, ductum thoracicum vasis sanguineis infusorum in colorem rubrum, sanguineamque naturam mutatio: quae sit motu sanguinis circulantis, et contractione ac compressione vasorum, quae maxima in corde et pulmone, unde chyli partes in se invicem compressae, ita ut sex in unam abeant, colorem rubrum induunt; ab ai(mato/w sanguifico. G. Das Blutmachen.