December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed - corrections from the errata list not integrated
06/2007 Katharina Meiszus, Reinhard Gruhl markup
TERMINI Markup added - spell check partially performed
01/2008; 03/2010; 11/2010 Reinhard Gruhl markup
some corrections inserted
image: s000
[gap: illustration (Frontispiz)]
image: s001STEPHANI BLANCARDI LEXICON MEDICUM VIRI CELEBERRIMI IOANN. HENRICI SCHULZII OPERA INSIGNITER AUCTUM ET EMENDATUM NUNC DENUO RECOGNITUM VARIISQUE ACCESSIONIBUS LOCUPLETATUM CURANTE MICH. GOTTL. AGNETHLERO SAXONE TRANSILVANO. PRAEFATIONEM PRAEMISIT ANDREAS ELIAS BUCHNER POTENTISS. PRUSS. REG. A CONSIL. SANCTIOR MEDICIN. ET PHILOS. NATURAL. IN ACADEM. FRIDERICIANA PROF. PUBL. ORDIN. ET IMPERIAL. ACADEM. NAT. CURIOS. PRAESES. CUM PRIVIL. POTENTISS. POL: REG. ET ELECT. SAX. HALAE MAGDEBURGICAE, APUD IO. GOTTL. BIERWIRTH CIC IC CC XXXX VIII.
image: s002
[gap: praeliminaria]
page 336, image: s360GALEGA, vox recentiorum, incertae originis; dicta tamen videri potest, quasi ga/la h)/gwn, id est, lac promovens, atque ita paenultimam producet. Galega est planta, quae plure habet caules tres pedes altos, striatos, excavatos, ramosos: folia pinnata, bina coniugata, affixa costae, in impar folium terminata, saporis leguminosi: flores sunt in spicam congesti, leguminosi, coloris albi, aut violacei albescentis: flori succedit siliqua teres et quasi cylindracea, feta seminibus oblongis, et veluti reniformibus: radix exigua, alba, perennis. Haes planta crescit in locis humidis, circaflumina. Fracastorio vocatur herba Gellica, an inde nomen habeat, lectoribus iudicandum relinquo. G. Geißraute.
GALENICA MEDICINA, est quae nititur fundamentis Galeni, ideoque Galenici sunt qui artis suae fundamenta e Galeno, et philosophis petita, ratione probata, et experientiae confirmata amplectuntur, et hoc duplici krithri/w| verum a salso distinguunt. Nituntur praecipue quatuor elementis peripateticis, hinc illorum temperamenta, humores etc. G. Galenische Artzeney.
GALIANCONES, sunt, qui ob capitis humeri in alam prolapsum brachium iusto brevius et gracilius habent, partes vero circa cubitum tumentiores mustelaeque cubito praediti sunt, idepque mustelanei vocantur, a gale/h mustela, et a)gkw\n, cubitus. G. Krummbein, kurtz von Armen.
GALIOPSIS, vel GALEOPSIS, est species urticae mortuae, vel lamii, quae habet multos caules quadratos; folia eius marrubium referunt; flos est pulcher, coloris flavi, et multis punctis coloris crocei notatus: flori succedunt semina oblonga, in capsula, quae flori tamquam calix inservivit [perhaps: inservit], contenta; haec capsula in quinque partes divisa, infundibulum refert. Haec planta crescit circa ripas et in montibus, a gale/as2 o)/yei, facie et rictu mustelae. Huius sunt variae species. G. Todtenessel, Taubnessel.
GALLA, est tuberculum quoddam rotundum, soliis quercinis accrescens instar spurii sructus. Muscarum quaedam species est, quae ova sua inter folia recondunt, et una cum folio crescunt: ex ovis deinde fiunt vermiculi, qui interiorem folii partem rodunt, et inde nascitur quasi folii scirrhus, qui intumesccns gallam repraesentat. Si late sumatur, tubercula quoque denotarent, quae in foliis salicis, cynosbati, haederae terrestris, viticis etc. conspiciuntur, quae et eodem modo producuntur, Gr. *khki\s2, dicta forte a kh=ka id est, fuligine, quod gallarum pannis nigro colore tingendis, magnus usus sit. G. Gallaepfel.