December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed - corrections from the errata list not integrated
06/2007 Katharina Meiszus, Reinhard Gruhl markup
TERMINI Markup added - spell check partially performed
01/2008; 03/2010; 11/2010 Reinhard Gruhl markup
some corrections inserted


image: s000

[gap: illustration (Frontispiz)]

image: s001

STEPHANI BLANCARDI LEXICON MEDICUM VIRI CELEBERRIMI IOANN. HENRICI SCHULZII OPERA INSIGNITER AUCTUM ET EMENDATUM NUNC DENUO RECOGNITUM VARIISQUE ACCESSIONIBUS LOCUPLETATUM CURANTE MICH. GOTTL. AGNETHLERO SAXONE TRANSILVANO. PRAEFATIONEM PRAEMISIT ANDREAS ELIAS BUCHNER POTENTISS. PRUSS. REG. A CONSIL. SANCTIOR MEDICIN. ET PHILOS. NATURAL. IN ACADEM. FRIDERICIANA PROF. PUBL. ORDIN. ET IMPERIAL. ACADEM. NAT. CURIOS. PRAESES. CUM PRIVIL. POTENTISS. POL: REG. ET ELECT. SAX. HALAE MAGDEBURGICAE, APUD IO. GOTTL. BIERWIRTH CIC IC CC XXXX VIII.



image: s002

[gap: praeliminaria]

page 303, image: s327

ERANTHEMVM, seu delphinium, camomilla, sic dicitur quod vere floreat, h)=r enim est ver, et a)/nqos2 flos.

EREBINTHVS, est cicer: Vide quoque vocem Orobus.

ERGASTERIVM, furini pars.

ERICA, est frutex, qui habet caules vel virgulta numerosa, dura, lignosa, ramosa, pedem unum vel sesquipedem alta, coloris rubicundi fusci, aut obscuri; folia exigua aliquantulum dura et aspera, semper virentia, tamariscum referentia: flos monopetalus, campaniformis, nudus saepe urceolum referens: ovarium in fundo fit fructus subrotundus, quadrifariam hians, quadrilocularis, fetus seminibus exiguis, imo flore; ut calice, tectus: radix lignosa est, se in terra extendens: haec arbuscula crescit in silvis, et sterili squalido, palustri, et spongioso solo viget. G. Heide.

ERICERVM, Gr. *)eri/khron collyrii species est, cuius aliquot differentias Aetius enumerat.

ERIGERON, vide Senecio.

ERINACEVS ustus, penult. corr. [abbr.: paenultimam corripit] ob vocalem ante vocalem,

ERIVNS, est nomen variis plantis impositum; latinis caprificum sonat, sic vocatur quaedam campanulae, basilici, et esulae species.

ERIOPHORVS, BULBUS, quasi diceres bulbus laniferus, idque propter lanuginem, quae inter radicum laminas est, ex e)/rion lana, et fe/rw fero.

ERODENTIA, sunt medicamenta, quae peregrinum tenax adhaerens in ulceribus, et ipsa vasorum ramenta tenuissima semicorrupta resolvunt, et consumunt. G. Etzende Mittel.

EROSIO, idem quod Corrosio.

ERPES, vide Herpes.

ERRHINVM, penult. produc. quia a r(i\n r(ino\s2, h( nasus.

*)ambrosi/hn i(po\ r(i=na e(ka/stw| qh=ke fe/rousa. Hom Odyss. d. id est,
Ambrosiam afferens unicuique ad nares posuit.
Hinc et illud Martialis l. 1. ep. 4.
Et pueri nasum rhinocerotis habent.

Errhinum, Barbaris nasale et capurpurgium, est medicamentum, quod metae forma naribus inditum, sine sternutatione, humores et praesertim viscidos evacuat. Estque liquidum, molle vel solidum, liquidum fit vel ex sucis herbarum errhinarum, et cephalicarum, ope vini, aut alterius liquoris, extractis, quibus aliquando spiritus vini admiscetur, vel ex decosto simplicium idoneorum, additis nonnumquam sucis, melle, oleo, vel sucis excepto, et ad unguenti formam decocto. Silidum,


page 304, image: s328

vel forma pulveris datur, et hoc in sternutatoriis maxime locum habet, vel forma turundae et dicitur nasale, paraturque ex pulveribus idoneis, mucilagine, cera, vel terebinthina exceptis, ab e)n, in et r(i/n nasus. G. Eine Artzney die Niesen macht.

ERVCA, paenult. [abbr.: paenultimam] producit:

Nec minus erucas aptum est vitare saelaces. Ovid. 2. Rem.
Spes superest, tu tantum erucis imprime dentem. Iuvenal. Sat. 9.

Eruca, plant officinalis antiscorbutica est, cuius variae dantur species, tum sativae, tum silvestres: sativa habet caules parum lanuginosos, duos circiter pedes altos: folia sinapi albi minora, tenera, glabra, sine lanugine: flos cruciformis, quadrifidus, coloris subcaerulei albi, punctis nigris notatus; flori succedit siliqua longa, dicisa in duos loculos, continentes semina subrotunda, flava: radix olba, tenuis, lignosa. Haec planta crescit in pratis, sapor eius singularis: silvestris parum a praecedenti differt. Graecis eu)/zwmon, quoniam iura commendat, habetque in eisdem pechliarem gratiam, eu)= bene, et zwmo\s2 ius esculentum. Raucken, schwartzer Senf.

ERVCTATIO, vide Ructatio.

ERVILIA, et ERVVM, est leguminis minoris species, dicitur ab Eruendo, capitur enim et manu vellitur. Hinc forte nostris. G. Erbsen.

ERYNGION, penult. corr. [abbr.: paenultimam corripit]

Asphodelus, smilax, eryngion, enneaphyllon. Honter. l. 4.

Eryngium, et ERINGIUM, est cardui species: habet caulem sesquipedem vel duos pedes altum, rotundum, striatum, medula alba repletum, in summitate in multos ramos divisum: folia sunt ampla, profunde incisa, dura, spinosa, alternatim in caule disposita: in summitate caulis sunt capitula squamosa aculeata, unita soliis quam plurimis repentibus, oblongis, latis, villosis: flores ad umbelliferos referuntur: forma capitualorum cum dipsaco convenit: radix est longa, digiti crassitie, et interdum pollicis, foris nigricans, intus alba, saporis subdulcis et grati, discissa et pressa succcum dat corceum: haec planta crescit in locis arenosis, in campis, maris littoribus. G. Mannstreu, Rodendistel, Brackendistel.

ERYSIMVM, est planta, quae habet caulem duos circiter pedes altum, rubicundum, villosum, ramos quosdam flexiles dimittentem: folia bina, sibi invisem opposita, sinapi referentia, profunde incisa, flores sunt exigui, quadrifidi, flavi, cruciformes; flori succedit siliqua tenuis, rotunda, septo medio


page 305, image: s329

divisa in duo loculamenta, seminibusque feta, ut plurimum exiguis et rotundis, saporis acris et fervidi: radix alba, lignosa, acris digiti minimi crassitie: haec planta crescit in locis desertis et inter olera recensetur. Dictum videtur a)po\ tou= e)ru/ein, quod ob suam caliditatem maxima trahendi vi praeditum sit. Vocatur etiam Irion et Rapistrum. G. Wegsenst, Hederich.

ERYSIPELAS, Ignis sancti Antonii, ignis sacer Columell. pu=r a)/grion Hippocrati. Est tumor praeter sanitatem in cute, aut quacumque parte carnae, vel membranosa excitatus, rubicundus, flavescens, latus, non alte ascendens, nec pulsns, sed cum dolore punctorio, a sanguine in vasis lymphaticis impresso et haerente productus. Aliquando elevatur in bullas, ac si cantharidum emplastris essent excitatae: ex e)/ruqron rubrum pe/las2 prope, varias habet differentias, prout altius assurgit, vel depressus est, aut maiori aut minori cum calore, ut tumore erysipelatodes, phlegmonodes, oedematodes, scirrhodes etc. G. Die Rose, das heilige Feuer, das Rothlauf.

ERYSIPELATODES, est tumor erysipelati similis, sive erysipelas spurium, ex e)rusi/pelas2 inflammatio, et ei)=dos2 forma.

ERYTHREMATA, sunt rubores pulicares, in febribus pestilentialibus, ab e)ruqria/w rubesco. G. Kleine Flecken.

ERYTHROIDES MEMBRANA, est post elythroidem sucunda, rubea dicta, testem involvens, externe adhaeret vaginali tunicae, interne vero albugineae. Rubea dicitur a colore, nam e)/ruqron est rubrum, et ei)=dos2 forma.

ESCHARA, Gr. e)sxa/ra, est crusta ulceribus superinducta vel cauterio autruptorio excitata. G. Grind, Ruse, Schorf.

ESCHAROTICA, idem quod caustica, ab e)sxaro/w crustam induco.

ESCVLVS, est arbor glandifera, forte sic dicta, quod eius glandes comedantur. Scribunt aliqui Aesculus.

ESSENTIA essentiae vocabulum significat accurate loquendo balsamicam rei partem (seu in qua vires potissimum resident) a crassiori separatam, quare cum exactissima rei separatio beneficio extractionis peragatur, fit ut pars illa balsamica, a crassiore corpore extracta, essentia kat' e)coxh\n dicatur, alias a modo fiendi extractum: nonnumquam attribuitur essentiae vocabulum sucis expressis ac spissatis. Verum praestaret hoc proprio suo nomine, quo minus confusio oriatur, nominare. Sunt et qui elaeosacchara essentias vocant, sed absusive. G. Das Wesen.