December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed - corrections from the errata list not integrated
06/2007 Katharina Meiszus, Reinhard Gruhl markup
TERMINI Markup added - spell check partially performed
01/2008; 03/2010; 11/2010 Reinhard Gruhl markup
some corrections inserted
image: s000
[gap: illustration (Frontispiz)]
image: s001STEPHANI BLANCARDI LEXICON MEDICUM VIRI CELEBERRIMI IOANN. HENRICI SCHULZII OPERA INSIGNITER AUCTUM ET EMENDATUM NUNC DENUO RECOGNITUM VARIISQUE ACCESSIONIBUS LOCUPLETATUM CURANTE MICH. GOTTL. AGNETHLERO SAXONE TRANSILVANO. PRAEFATIONEM PRAEMISIT ANDREAS ELIAS BUCHNER POTENTISS. PRUSS. REG. A CONSIL. SANCTIOR MEDICIN. ET PHILOS. NATURAL. IN ACADEM. FRIDERICIANA PROF. PUBL. ORDIN. ET IMPERIAL. ACADEM. NAT. CURIOS. PRAESES. CUM PRIVIL. POTENTISS. POL: REG. ET ELECT. SAX. HALAE MAGDEBURGICAE, APUD IO. GOTTL. BIERWIRTH CIC IC CC XXXX VIII.
image: s002
[gap: praeliminaria]
page 161, image: s185CARVNCVLAE PAPILLARES, sunt corpuscula exigua in renibus, numero duodecim; proprie sunt fasciculi a concentratione canaliculorum, ex quibus renum substantia maxime constat, orti, qui serum a canaliculis recipiunt et in pelvim deducunt.
CARVS, est sopor in quo aegri vellicati, compuncti aut vocati, vix sensationis notas ostendunt, est tamen aliqua perceptio, sed subitanea, absque febre, vel ut multi volunt cum febre; circa morbos enim soporosos maxime dissentiunt medici, lethargo maior, et apoplexia minor est. Causa est obstructio vel compressio pororum et meatuum versus cerebi meditullium euntium et in corporis callosi limbo saltem extimo, sedem habentium, ipso cerebro illaeso manente. Gr. ka/ros2 G. Schlafsucht.
CARYOCOSTINVM, pen. corr. [abbr.: paenultimam corripit] Vid. adiect. in INUS ab inanimatis. Caryocostinum, est electuarium, sic vocatum quod cariophyllos et costum recipiat.
CARYON, nux est cuiusvis generis, sed praesertim iuglandis. Gr. ka\ruon, quod forte est a ka/ra caput, quia est fructus rotundus, instar capitis humani: vel quia capiti gravedinem adfert, aut, secundum alios, illud roborat.
CARYOPHYLLATA, est planta, quae habet folia lobata, id est quibus ad latera excrescunt alia folia prioribus maiora, et ad pentaphylloides accedunt, hinc Raius aliique posuerunt ad agrimonoides, ob habitus similitudinem, villosa instar agrimoniae, sed magis dura et aspera, coloris viridis magis fusci, in margine incisa; flos cst rosaceus, constans plurimis petalis in orbem positis, ee divisuris calicis monophylli et pelviformis prodeuntibus; pistillum abit in fructum fere globosum, in quo semina plurima colliguntur oblonga caudata: radix crassior, oblonga, obrotunda, fere fibrosa, coloris obscuri, odoris caryophylli: sic dicitur, quia eius radix caryophyllos quodammodo sapit et olet: appellatur etiam Herba benedicta et sanamunda, a divina sua efficacia. G. Benedickenwurtz.
CARYOPHYLLEVS FLOS, est planta florifera, monoangeia, polysperma, cuius flores caryophyllos olent, unde nomen. G. Graßnelcken, Nägeleinblumen.
CARYOPHYLLI ac si diceres Nucifolum, nomen, quod ipsi rei neutiquam respondet. Caryophyllorum arbores propagantur maturo ipsorum fructu, qui non est vulgare illud caryophyllum, in tabernis notum, illud enim rudimentum
page 162, image: s186saltem est fructuum. Ipse fructus aromaticus immaturus, non aliud videtur esse, quam quod verbi gratia, in rosa calicem, et quidem speciatim eius capitulum, tandem fructum cynosbati constituit: huius pars superior, in quatuor cuspidulas divisa, cum rosarum illo corticelacinioso, alabastri nomine noto, convenire videtur; ipse flos summitati huic innascens exterius quatuor crassioribus pelliculis inulovitur; quae invicem complicatae globulum illum efformant, hisque se pandentibus flos demum in conspectum venit, itidem quatuor foliolis primo candidis, deinde virescentibus, ex umbilico sive quadrato alveolo enatis, constans, et multis staminulis albis, antherae in modum, quasi totidem flosculis, prominulum ex umbilici medio apicem vel clavum ubique cingentibus, consitus. Baccae quando e viridi aut pallido rubescere incipiunt, capitulum aperiunt, floremque ostendunt, et earum vindemia instat, cratibus imponuntur et latis ari foliis tectae per aliquot dies fumo macerantnur, deinde in sole exsiccantur, donec fuluum illum colorem acquisiverint, quali vulgo cernuntur. Arbores sunt quibusuis lauris celsiores, non frutices. Folia lauro quoque simillima sed angustiora. G. Nelcken, Nägelein. Frctus porro maturi, quadruplo fere maiores sunt et crassiores, vulgo Anthopbylli dicti: nucleum continent durum maiores; sunt et magis ventricosi. G. Mutternelcken. Est et alia species admodum rara minori forma, sed magis denticulata, et vocatur nostratibus Kronnägelein. Est et cortex quidam ex America, et insula Cuba allatus, qui et odore et sapore caryophyllis neutiquam cedit, concaurque cortex caryophyllorum; arboris Xocoxochitl, seu Piper Tavasci dictae ab Hernande. G. Nelckenholtz. Sunt et alii Caryophylli Plinii dicti, rotundi. magnitudine ribium, colore fusco, facile friabiles, racematim botri instar succrescentes. Folia habent magna. Sapor seminis intus conclusi imbecillem caryophyllorum saporem refert. Scribunt aliqui Garyophylli.
CASCARILLA, est cortex officinis nostris inde a quadraginta forte annis familiaris. Nomen est Hispanicum quod corticem denotat, diminutivum a cascara. Est coloris subfusci ferruginei, saporis aromatici amaricantis, grati odoris, Praesertim si accenditur. De arbore, a qua venit, dissentiunt auctores: novissimi vocant Ricinoidem elaeagni folio. Plurima affertur ex Bahamae insulis. Differt a cortice Peruviano, quem chinchinam vocant, copia insigni particularum sulpureo-resinosarum. Ex vesica destillata cum aqua, largitur verum
page 163, image: s187oleum aethereum: cum spiritu vini extracta, et largae quantitati aquae deinceps infusa, dat copiosam resinam: quae omnia cortice Peruviano non sic reperiuntur. Viribus pollet carminativis et anodinis insignibus: quare multum hodie in praxi frequentatur tam pulvis, quam inde parata essentia et extractum.
CASIA, aroma, pen. corr. [abbr.: paenultimam corripit]
Quo simul et casias, et nardi lenis aristas, Ovid. Met. 15.
Dum myrrham, et casiam flebilis uxor emit. Martial. lib. 10. ep. 97.Quidam duplicato s cassiam appellant; sed Galenus, Hesychius, et alii, kasi/an legunt. De voce ipsa videatur Vossii Etymol.
CASSIA FISTVLA, nigra, solutiva, laxativa. Huius fructus arbor est procera, instar iuglandis, quae crescit in Indiis orientalibus, et Aegypto, habet corticem griseum, saporis adstringentis; folia pinnata, et fere cum iuglande conveniunt, sed acutiora sunt, instar persicae foliorum. Flores Pentapetali rosacei in orbem positi, subflavi, odoris gratissimi; pistillum abit in siliquam oblongam, rotundam, cylindricam, teretem, lignosam, aliquando compressam, in varia loculamenta divisam a dissepimentis transversim positis, obductis medulla nigra, liquida, dulci; in singulis loculamentis haerent semina depressa, dura, obrotunda, nitida, coloris flavi: floribus huius arboris deciduis, siliquae adeo indurescunt, ut a ventis agitatae tantum strepitum edant, ut ad duorum milliarium distantia audiantur: Gr. kasi/a me/laina Unde dicatur, non satis constat. Gr. Caßien, Caßie-Fistel.
CASSIA LIGNEA, est cassiae ligneae Malabaricae seu Sumatrensis cortex, cinnamomi in modum convolutus, cinnamomo crassior, odore et sapore debilior, colore magis fusco, masticata deliquescit in ore, et lentum quiddam, glutinis quasi speciem, relinquit, id quod cinnamomo non accidit, cuius reliquiae perpetuo supersunt; atque inde apparet hallucinatos fuisse illos, qui cortices cinnamomi et Cassiae ligneae sibi incumbentes, ab una eademque arbore detrahi, cred derunt. para\ to\ ka/sai dictam volunt, quasi kos2 mou=san dia\ th=s2 eu)osmi/as2 ta\s2 ai)sqh/seis2: ka/sai est enim ornare, vel quod sensibus fragrantiam largiatur. Vocatur et Xylocassia, et cinnamomum spurium, canella ignobilior, Cassia Syrinx, vide Cinnamomum. G Mutterzimmet.
CASSVTHA recentioribus Graecis Cassytha, y in u transcunte, ut sere fieri sole:, Latinis appellatur. Officinis et
page 164, image: s188herbariis nostrae aetatis hinc deflexa pristini nominis umbra, Cuscuta dicitur, cum primum Cassutha, dein conversa Cascutha, postremo Cuscuta coeperit appellari. Sunt qui podagram lini vocant, quod quasi compedibus id, cui insederit, illiget, nec vinctum eo facile possit extricari. PLINIUS eius videtur meminisse iis verbis; est in Syria herba quae vocatur Cassithas, non tantum arboribus, sed ipsis etiam spinis circumvolvens sese: Cassytas enim legendum non Caditas, iam igitnr memoria PLINII Cassytas herba suo nomine Syriaco venerat in latium, quod multis postea saeculis usurpantes tam Poeni quam Arabes, suis seriptis protriverunt; vide Cuscuta.
CASTANEA, pen. corr. [abbr.: paenultimam corripit]
Castaneae molles, et pressi copia lactis. Virg. Ecl. 1.
Castanea, est magna et crassa arbor, cortice tecta polito, fusco, maculato, lignum est durum, in igne crepitans: rami valde extensiles, et magnam umbram producentes: folia magna, ampla, longa, lata, tenuia, parum aspera, in margine incisa, nervosa: flos mas, in hac arbore primo deprehenditur alio loco quam ovarium, solitarius, ex calice pentaphyllo, valde staminosus, per capillamentum tenue axi communi longo affixus, ut fiat amentaceus: alii flores hermaphroditi, constant calice et staminibus atque ovariis apice multifido et tubis sex distinctis, uno illo communi calice contentis: ovarium hoc deinde, ubi se expedivit, sit fructus echinatus, alio a flore primo loco in eadem arbore, subrotundus, quadrifariam dehiscens, ut plur mum, fetus castanea sub coriacco putamine rubicundo, nucleum continente: haec arbor crescit in regionibus calidis. A Castano Magnesiae oppido; vel a Castanide terra nomen habet. Non dicitur a castitate, quod quidam opinantur. Alii Castanam urbem Apuliae scribunt; non procul a Tarento, de quo non laboro. Susficit ab urbe vel ab agro quodam nomen hoc accepisse, vocatur a Virgilio Nux. Nuces generaliter dicuntur omina, tecta corio duriore, vocatur item *dio\s2 ba/lanos2, *sardianh\ ba/lanos2, *lopimo\n. Sardianae quippe Glandes, dicuntur, quoniam circa Sardes optimae nascuntur. G. Kesten, Castanien, Marronen.
CASTOR oris, CASTOREUM, pen. [abbr.: paenultimam] corripit utrumque.
India mittit cbur, molles sua tura Sabaei,
At Chalybes nudi ferrum, virosaque Pontus
Castorea, Eliadumpalmas Epeiros equvarum. Virg. Georg. l.
Castoreas siliquas bis sex per quirere cura. Seren. tit. par. dep.
*)es2 poto\n, h)\ pa/nakes2, h)\ ka/storos2 e)loo\n o)/rxin. Nicand. in Theariac.
page 165, image: s189Neque aliter exprimitur Deorum fratrum sollenne nomen:
Non ego si medius Polluce, et Castore ponar. Ovid. 2.Art.
CASTOREVM. Alii testiculos, glandulas alii suspicantur. Anatomia detexit non esse testiculos castoris, qui gallorum testes vix superant, sed vesiculas essc duas sive folliculos, qui tam in maribus quam in feminis, utrinque in inguinibus, statim sub cute, ovorum gallinaceorum magnitudine, et saepe maiores conspiciuntur, ex quibus liquor oleosus et gravi odore emanat, quem animal lingua lambil. Vesiculae cum contentis exsiccatae verum sunt Castoreum. Illud utraque India praebet, Gr. *kasto/reion. G. Bibergeil.
CASTRATIO, est testium excisio, seu privatio, ne quis coitui aliquid contribuere possit, vel quando id ex necessitate corrupti testis fieri dcbet. Is qui excisus est dicitur castratus seu eunuchus. G. Ausschneidung der Hoden.
CASVS VVVLAE, vide in Cion.
CATACLEIS, Gr. kataklei\s2, est costa prima, subclaucula dicta, ex ka/tw in fra, et klei\s2 clavis. G. Die oberste Rippe. Sed veteres in genere sic vocant partem colli et pectoris, ubi se mutuo contingunt.
CATAGMA, est ossium fractura, sive separatio continui in duris corporis partibus, quae externe duro quodam instruemptno, vi partem affligente, efficitur; cuius differentiae a forma, a parte et accidentibus, desumuntur. G. Ein Beinbruch.
CATAGMATICA, sunt remedia ad fracturae cruationem necessaria, a kata/gw frango, ka/tagma, fractura.
CATALEPSISCatochus, Prehensio, aut Congelatio est, quando homo subito corripitur, et in quo situ positus erat, immobilis manet, sive steterit, sive sederit, sive aliter flexus fuerit, respiratione salva, salvo pulsu, apertis oculis, sine motu, lonquela, aut sensu: nam rarum est si sermones aliorum intelligant, aut cibum vel potum, quem praebemus, deglutiant. Verum inter externas causas sunt fulminis ictus, et acre frigus: proxima carva videtur esse immobilitas sensorii communis, pro ut primo momento insultus se habebat, a katalamba/nw prehendo, corripio. G. Sinnenbenehmung, oder Unempfindlichkeit.
CATAMENIA, sunt menstrua muliebria, quae plerumque singulis mensibus, ab aucta copia, et hinc intumescentia massae sanguineae inducta, turgescunt et foras ex vasculis uteri, vel vaginae dilatatis ex muliebribus prorumpunt. Quidam menstruorum causam lunae motibus adseribunt, hoc autem concesso necessum foret, ut uno eodemque tempore, omnes
page 166, image: s190simul menstruum fluxum paterentur. menstrua ineipiunt anno duodecimo, decimo tertio, vel decimo quarto: Desinunt vero, circa annum quinquagesimum; verum hoc exacte determinari vix potest. Supprimuntur in praegnantibus, et lactantibus. Regula tamen non est. ex kata\ per, et mh\n mensis. G. Monatliche Reinigung, Monatzeit, Frauenzeit.
CATAPASMA, est pulvis fragrans, qui odoris causa vestibus inspergitur. Item pulvis fragrans qui post illinitionem, stomacho aut cordi applicatur. katapassa/w, inspergo. Vide Diapasma.
CATAPHORA idem est quod coma, verum in eo differunt, quod cataphora, tamquam genus omnium stuporum sine febri sumatur; videtur cari levioris species. A katafe/rw deorsum fero, quia aegrorum membra deorsum concidunt. G. Die Schlafsucht.
CATAPHRACTICA, est nomen alicuius fasciae seu ligaturae, quae thoraci accommodatur. G. Brustwindel.
CATAPLASMA, est medicamentum externum topicum pultis consistentia. Praescribitur fere duobus modis, nempe vel per coctionem, vel sine ea. Illud fit frequentius; hoc saepe maiorum est virium. In illo iubentur assumere vegetabilia, scopo convenientia, ut radices, herbas, semina, flores, fructus etc additis farinis appropriatis, aut illis omissis, quae omnia in s. q. liquoris, v. g. aquae, cerevisiae, lactis, vini, etc. coqwuuntur ad pultis confistentiam. Hoc paratur fere ex vegetabilibus minutim concisis, affuso tantum liquore sufficienti, ea solum quantitate, ut respondeat consistentiae pultis. Possunt hic quoque addi farinae, mica panis, olea, unguenta, sicuti quoque in prioris generis cataplasmatibus: a katupla/ssw fingo, formo, illino. g. Ein Breyumschlag.
CATAPOTIVM, vulgo pilula, est medicamentum internum; quod deglutiendo adalvum subducendam et purgundam, in forma globulorum assumitur, ex ka/tw deorsum, et pi/nw bibo. G. Pillen.
CATAPTOSIS, est epilepsiae symptoma, cum homines derepente in terram concicdunt, a katapi/ptw deorsum cado, idem quod decidentia.
CATAPVTIA, pen. corr. [abbr.: paenultimam corripit] ob vocalem ante vocalem, ut colocasia. Tres cataputiae dantur species, quarum semina in offieinis servantur, nempe maxima, quae est ricinus Americanus marior semine nigro; media quae est ricinus vulgaris, et minima. quae est, tithymalus latisfolius, cataputia dictus. Omnium vis est urens, et vehementissime purgans sursum et deorsum. G. Springkörner.