December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed - corrections from the errata list not integrated
06/2007 Katharina Meiszus, Reinhard Gruhl markup
TERMINI Markup added - spell check partially performed
01/2008; 03/2010; 11/2010 Reinhard Gruhl markup
some corrections inserted
image: s000
[gap: illustration (Frontispiz)]
image: s001STEPHANI BLANCARDI LEXICON MEDICUM VIRI CELEBERRIMI IOANN. HENRICI SCHULZII OPERA INSIGNITER AUCTUM ET EMENDATUM NUNC DENUO RECOGNITUM VARIISQUE ACCESSIONIBUS LOCUPLETATUM CURANTE MICH. GOTTL. AGNETHLERO SAXONE TRANSILVANO. PRAEFATIONEM PRAEMISIT ANDREAS ELIAS BUCHNER POTENTISS. PRUSS. REG. A CONSIL. SANCTIOR MEDICIN. ET PHILOS. NATURAL. IN ACADEM. FRIDERICIANA PROF. PUBL. ORDIN. ET IMPERIAL. ACADEM. NAT. CURIOS. PRAESES. CUM PRIVIL. POTENTISS. POL: REG. ET ELECT. SAX. HALAE MAGDEBURGICAE, APUD IO. GOTTL. BIERWIRTH CIC IC CC XXXX VIII.
image: s002
[gap: praeliminaria]
page 92, image: s116ASCIA ad vinculi et deligationis species refertur, quae parum a recto declinat, in obliquum tamen nondum vergit insigniter.
ASCITICVS qui hydrope ascite laborat.
ASCITES est hydrops, sive collectio lymphae effusae in cavo abdominis inter peritonaeum et viscera abdominis; unde oritur abdominis tumor; et lympha haec fluctuat ad diversam corporis inclinationem, quo distinguitur ab Anasarca. Ab a)tko\s2 uter, quia utris in modum venter distenditur. G. Die Wassersucht.
ASCLEPIAS est hirundinaria seu vincetoxicum, habet caules rotundos, flexiles, saepe parte superiori plantas vicinas ambientes, folia coniugata, bina, caulium nodis adversa, oblonga, polita, ampla, acuta; flores monopetalos, ad superiora divisos, ita, ut frenulum pentapetalum referant, coloris albi, odoris grati; post florem succedit fructus, duabus siliquis membranaceis constans, oblongus, acutus, per maturitatem dehiscens iuxta longitudinem, continens semina plura, papposa, lanugine cristata, et multiplici serie imbricatim sibi invicem incumbentia, coloris rubicundi vel rufi: radix tenuis, fibrosa, albicans, odoris graviusculi, penetrantis, saporis acris, amaricantis, aliquantulum nauseosi; dat sucum lacteo viridescentem; haec planta crescit in montib us et silvis. Famigeratissimum antidotum. Ab Aesculapio antiquo medicinae auctore nominata est. G. Schwalbenwurtz.
ASCYRVM est hyperici species, et hoc perfectissime refert, sed vasculum seminale quinqueloculare habet; significat durum foenum, unde G. Harthew, Gr. a contrario huic nomen imposuisse videntur, sku/ros2 enim illis asperitatem significat, quasi planta non aspera sive glabra, quia vi emolliendi pollet.
ASELLVS PISCIS dictus a colore asini. G. Stockfisch.
ASEMA Gr. a)/shma, in genere significant, obscura et praeter spem et ordinem consuetum evenientia. Sic crisis asema ( kri/sis2 a)/shmos2 ) vocatur, quae extra diem criticum, et sine ordinariis praegressis signis, accidit morbi praeter spem mutatio. Ex a priv. et sh=ma seu shmei=on signum.
ASITIA sive ANOREXIA et APOSITIA, est alimentorum abhorrens fastidium, ex a priv. et si=tos2 alimentum, frumentum. G. Der Eckel für Essen.