01/2011 Reinhard Gruhl markup
text typed - structural tagging completed - no semantic tagging - no spell check - no orthographical standardization


image: as001

P. BERTII COMMENTARIORVM RERVM GERMANICARVM Libri Tres. Primus est Germaniae veteris. Secundus, Germaniae posterioris, a KAROLO MAGNO ad nostra usque tempora, cum Principum Genealogijs. Tertius est praecipuarum Germaniae urbium cum earum Iconismis et Descriptionibus. Amstelodami apud Joannem Janßonium Anno 1616.



image: as002

[gap: praeliminaria; body text of Liber primus]

page 197, image: s197

CAPVT I. De IMPERIO FRANCORVM, eiusque incremento.

DEPVLSIS limite Imperij praesidijs Romanis, castrisque ipsorum omnibus per Attilam, Francos, et Allemannos, subuersis, nihil obstitit, quo minus transmisso Danubio et Rheno, Germani Pronincias inuaderent Romanorum. Ac iacuit aliquamdiu desertus vterque imperij limes; victoribus populis ad interiora Galliae Rhaetiaeque, ipsamque adeo imperij sedem Italiam summo ardore grassantibus; donec tandem satigato potius quam cohibito impetu, fixere ipsi in limitibus sedes, et tanquam in vacuo solo vel nouas vrbes condidere, vel destructas a se restaurauere, nouis etiam vbi id visum fuit nominibus impositis. Factum id ad Rhenum a Francis, in Rhaetia et Norico ab Allemannis et Longobardis, vtrobique a Gothis, Vandalis, Normannis: Horum tamen maior in vastandis oppidis quam in exstruendis cura fuit. Estque haec caussa, cur vetera locorum vocabula, paucis exceptis, interierint: mutatis enim dominis par erat nomina quoque oppidotum mutari. Estque in hac nominum comparatione tanta obscuritas, vt interdum quoque diuinandum sit. Haec res nobis ex Elcebo Slcecstadium fecit; ex Argentorato Strasburgum, ex Brocomago Brocomat, ex Argentuaria Argburgum, ex Saletione Seltzam, ex Borbetomago VVormbs: nam in Transrhenana Germania, nullae sunt vrbes quae suam originem Romanis debeant. Caeterum de imperio hic constituendo obtinendoque, duo inter se populi Germanorum ingentibus statim animis certauerunt, Franci et Allemanni: quibus quamdiu a Romanis oppugnabantur Moeno amne disiunctis, facile fuit pacem inter se amicitiamque colere: pulsa ea formidine, impatiens consortis ambitio in mutua ipsos arma compulit. Allemanni igitur secundis rebus elati, vires suas ex eorum potius quos hactenus oppugnarant imbecillitate, quam ex Francorum virtute metientes, non contenti Germaniae parte ea quam a Moeno vsque ad Danubium et Rheni fontes cum Sequanorum agri magna parte ac Valle Poenina, et Rhaetia possidebant, ipsum quoque Galliarum imperium adfectarunt. Sed obstabant Franci, qui Rhenum post Burgundiones transgressi, superata inferiore Germania sedes iampridem fixerant in Gallia. Hos igitur armis adoriri consilium Allemannis fuit. Conscripto ergo ingenti exercitu progressi sunt vsque ad Coloniam Agrippinensem. Hlodoueus Francorum rex consilio ipsorum, neque enim coelari potuit, cognito, ad Tolbiacum cum copijs occurrit. Erat eo tempore adhuc idololatra Hlodouaeus, neque salutari veritate, satis clara, flecti se passus fuerat ad obsequium Deo praestandum, licet multis ad modum Gothildis vxoris suae, genere Burgundicae precibus ad eam rem inuitaretur, propriaque ipsum conscientia etiam co impelleret. Sed quum flagrante pugna aciem suam videret inclinare, neque eius fustinendae humanam vllam rationem conspiceret, tum vero oculis in caelum sublatis, lacrymabundus, Christe bone,


page 198, image: s198

inquit, bellorum potens, Stator et conseruaor impeperiorum, voueo spondeoque, me sacra tua quae hactenus respui, suscepturum, et meo populo, verae pietatis exemplo et legibus praeiturum, si tu, qui SOLVS VINCIS, SOLVS IMPERAS, SOLVS REGNVM DONAS, victorum mihi da Allemannis concesseris, meque huic periculo exemeris. Adfuit inuocanti Christus. Vix enim completa fuit oratio, quum repente Allemanni, tanquam coelo tacti, terga dedere, et victoriam, quam iam prope in manibus habebant, Francis concessere. Francus voti damnas haud multo post Remigio doctore religionem Christianam capessit. Perijt autem eo die cum Rege vniuersa gloria Allemannorum, neque multo tempore Allemanni praeter commune nomen quicquam in Germania possederunt. Victores enim Franci nou ante quieuere, quam sub suam potestarem Gallias Germaniamque omnem redegissent. Hlodouaeus certe victoriae illius vsus opportunitate, traiecto Rheno, omnem quam late patebat, Allemanniam peruasit, ab ostio Moeni vsque ad Sueuiam, atque inde porro etiam vltra Danubium occupata Rhaetia cum Nigra silua et lacu Brigantino, Algoia, et parte ea Heluetiae quae est inter Rhenum et Vrsam amnes, omnique tractu Rauracensi et Elcebensi qui nunc Basileensibus et Argentinensibus paret, regnumque Allemanniae in Ducatum vertit. Habuit ergo sub suo imperio vniuersum Rheni tractum a fontibus eius vsque ad Oceanum, cum terris omnibus in ripa Gallica sitis quae Franciae Teutonicae deputabantur. In Germania vero Transrhenana ditionem omnem quam ad ea vsque tempora possederant Germani, ac praeterea Franciam orientalem; siue Austrasiam et Thuringiam. Hoc ille imperium ad posteros suos transmisit, cum Francia occidentali, quae a mundi plaga Neustria, a sermone Romania dicebatur. Victi vero Allemanni quum grauius premerentur a Hlodoueo, alij superatis Alpibus in Italiam ad Ostrogothorum regem Theodericum generum Hlodouei profugere, alij Francis in seruitutem cessere. Et exstat apud Cassiodorum exemplar epistolae ad Hlodouaeum regem Francorum missae a Theodoro, qua ille socero de victoria gratulatur, ipsumque monet, vt fortuna vtatur moderate; vtque Allemannos, proquibus intercedit, benigne habeat, missis etiam in eam rem legatis cum mandatis specialibus, et ad firmandam amicitiae fidem, nobili quodam cytharoedo, quem Boetius, grauissimus eius seculi Philosophus, probarat. Verba eius epistolae ita sese habent. Gloriosae quidem vestrae virtutis affinitati gratulamur, quod gentem Francorum prisca aetate residem feliciter in noua praelia concitastis, et Allemannicos populos causis fortioribus inclinatos victrici dextera subdidistis. Sed quoniam iu autoribus perfidiae irreserabilis videtur excessus, quinetiam primariorum plectibilis, pro culpa debet esse vindicta; Motus vestros in fessas reliquias temperate, quia iure gratiae merentur euadere, quos ad parentum vestrorum defensionem respicitis confugisse. Esto illis remissus, qui nostris finibus caelantur exterriti. Memorabilis triumphus est, Allemannum acerrimum sic expauisse, vt tibi eum cogas de vitae munere supplicare. Sufficiat, illum regem cum gentis cecidisse superbia. Sufficiat, innumer abilem nationem partim ferro, partim seruitio subingatam. Nam si cum riliquis confligis, adhuc cunctos superasse non crederis. Accipe in talibus caussis frequenter experium. Illa mihi feliciter bella prouenerunt, quae moderato fine peracta sunt. Is enim vincit assidue, qui nouit omnia temperare, dum iucunda prosperitas illi petius blanditur, qui austeritate nimia non rigescit. Cede itaque suauiter genio nostro, quod sibi gentilitas communi remittere consueuit exemplo. Sic enim fiet, vt et weis petitionibus satisfecisse videamini, nec sitis solliciti ex illa parte, quam ad nos cognoscitis pertinere. Quaedam quae ad nos


page 199, image: s199

pro vestris vtilitatibus peruenerunt, per harum portitores verbo vobis insinuanda commisimus, vt cautiores effecti, optata possitis victoria constanter expleri. Vestra siquidem salus nostra gloria est: et toties regnum Italiae proficere iudicamus, quoties de vobis laeta cognoscimus. Cytharoedum etiam arte sua doctum, pariter destinauimus expetitum, qui ore manibusque consona voce cantando, gloriam vestrae potestatis oblectet.
Perstitit nihilo socius in proposito Hlodoueus, omnesque Allemannos, quod id rebus suis ita conducere existimaret, pro seruis habuit. Ita ergo introducta est in Germaniam seruitus, res su perioribus saeculis inaudita, sicut ex Caesare et Tacito constat. Sed seruorum non vnus ordo fuit. Fiscalini, vel fiscales serui, et setui regij dicebantur qui Regi se et res suas debebant: Ecclesiastici, qui a rege aut duce monasterio ad colendos agros donati erant. Et exstant eius seruitutis multis in Germaniae locis vestigia. Prima autem post regem in Allemannia potestas erat Ducum, secunda Comitum; qui sub se habebant Centenarios, iunctosque consiliis Ratzenburgios. Huc spectant illa regis Hlodouei, Volumus atque iubemus vt missi nostri diligenter inquirant, quot liberi homines in singulis comitatibus maneant. Hinc vero ea diligentia et ratio examinetur per singulas centenas, vt veraciter sciant illos, atque describant, qui in exercitalem ire possunt expeditionem. Etsi vero ex regum liberis reges caperentur, potior tamen habebatur ratio electionis ex populi consensu, quam successionis ex natalibus. Aimoinus de Faramundo. Regem vero caeterarum more nationum Franci sibi eligentes, Faramundum solio sublimant regio. Hunibaldus. Anno CCCCV omnes Duces, proceres, et nobiles Francorum in mense Martio conuenerunt apud Neopagum pro noui regis electione facienda. Et paullo post: Hi omnes cum caeteris vno consensu Furamundum de regio genere ortum in regem elegerunt. Nimirum hoc illud est quod de Germania quoque testatur Tacitus, Reges, inquit, ex nobilitate, Duces ex virtute sumunt. Ado de Clotario adannum DCIXXXVI. Clodoueus rex decessit, Franci Clotarium filium eius regem constituunt. Et mox, Clotarius quatuor annos regnans obijt, cuius loco Franci Theodoricum fratrem eius eligunt. Et anno DCLXIX. Franci Danielem quendam clericum post abiectionem tonsurae in regno stabiliunt, atque Chilpericum nuncupant. Et rursum. Franci Theodericum Dagoberti solium regem super se constituunt. Similia quoque habet Gregorius Turonensis. Franci, inquit, eiecto Childerico Eudonem sibi vnanimiter regem adsciscunt. Et rursum. Tum Franci qui quondam ad Childebertum adspexerant seniorem, ad Sigebertum legationem mittunt, vt ad eos veniens, derelicto Chilperico, ipsum per se regem stabilirent. Et haud multo post. Collectus est ad eum omnis exercitus, impositumque super clypeo sibi regem statuunt. Et alibi. Sigebertus Francis consentient, more gentis impositus clypeo, rex constitutus est. Ac rursum. Burgundiones et Austrasij cum reliquis Francis pace facta, Clotarium in tribus totis regnis super se regem leuauerunt. Ado iterum, Mortuo rege Pipino filij eius Carolus et Carolomannus consensu omnium Francorum reges creati sunt. Et alibi. Mortuo Pipino Franci facto solemniter conventu ambos sibi eius filios reges constituunt, ea conditione praemissa, vt totum regni corpus ex aequo partirentur. Idem post alterius excessum. Carolus autem fratre defuncto, consensu omnium Francorum rex constituitur. Haec igitur Francorum regni fuere primordia. Iuuit constitutionem et confirmationem regni vehementer religionis Christianae studium, cui non minus quam armis incrementa debentur imperij, neque enim plus potuerunt potentiorum arma ad populos deuincendos, quam inermis sanctorum quorundam zelus pietatem Christianam ad profanas et barbaras gentium propagantium. Horum cura domita


page 200, image: s200

sunt fera Germanorum pectora, et quos non potuerunt Romanorum aquilae superare, eos sub ingum misit facilis et benigna Christi lex. Ita Franci salutarem Christi doctrinam, praeeunte, vt diximus, Hlodoueo, admiserunt: Fuit autem eius dux foemina facti. A Francis Allemanni ad fidem perducti sunt, amissa simul et viuendi et credendi libertate. Ab ijsdem Thuringi, Boioarij, Saxones, Sclauini, Nortmanni edocti, impietatem et profanitatem idolorum abiecerunt. Postremum vero Catri quoque et Frisij (pertinaces enim isti prae caeteris fuere) religionem receperunt. Sed non est nostri instituti haec omnia persequi distinctius. Vtinam modo coelestem priorum impetum posteriores profana dominandi ambitione et inexplebili auatitia non corrupissent! Certe illorum pietati non responderunt posteri, sed vbi ipsi in spiritu seuerunt, ibi istorum plerique in carne messuerunt; siue id humanarum rerum vitio factum est, primum virtutis impetum atque ardorem cum rempore remittentium; siue pia fraude, quod statuerent in ea seculi deprauatione non posse nisi cum externo splendore et pompa Christianam legem defendi et conseruari: siue denique simplicitate quadam principum et iudicij infirmitate, dum crederent, quae Christo dari vellent, optime in istum ordinem conferri. Equidem quum profusas illas Hlodouei, Pipini, Caroli Magni, Ludouici Pij, aliorumque largitiones video, subit animum meum dubitatio, vtrumne illi plus Christianitati profuerint dando, an obfuerint: et, An vt ipsis tam multa dare fuit laudabile, ita alijs honestum fuerit tam amplas opes in tecris accipere et possidere. Vidit hoc et notauit in hac ipsa caussa Otto Frisingensis Episcopus, Frederici Barbarossae patruus, qui quum se expedire non posset, solo Ecclesiae facto rem defendit: quasi idcirco recte factum esset, quia factum esset ab Ecclesia. Si dicis, inquit, seculari personae dare licuisse, quod istam ex sanctitate officij habere nec decet nec expedit; ad hoc, fateor, aliudeffugium nescio, nisi quod sanctos Apostolicae fidei viros, Siluestrum, Gregorium, Vlricum, Bonifacium, Lampertum, Gothardum, aliosque complures ea cognoscimus habuisse. Ego enim, vt do meo seusu loquar, vtrum Deo magis placeat haec Ecclesiae sua quae nunc cernitur exaltatio quam prior humiliatio, prorsus ignorare me profiteor. Videtur quidem status ille fuisse melior, iste felicior. Adsentior tamen Romanae sanctae Ecclesiae, credendaque quae credit, licite possidenda quae possidet, credo. Quasi non potuerit ipsa quoque Romana Ecclesia in hoc negotio errare; et canon recti non sit ratio, sed homo. Probentur igitur quia ab Ecclesia profecta sunt etiam ista, quae Biturigibus arae Cardinalis inscripta leguntur in aede S. Stephani,

Hic des deuote, coelestibus associo te,
Mentes agrotae per munera sunt ibi lotae,
Ergo venitote gentes de sede remotae,
Qui datis estote certi de diuite dote,
Te precor accelera, spargas hic dum potes aera,
Et sic reuera secure coelica spera.
O si tu scires, quantum data prosit ibi res,
Tu iuxta vires donares quod dare quires.
Te miser a poena dum tempus habes aliena.
Vt tibi sit poena venia, sit aperta crumena.
Consors coelestis fabricae, qui porrigit est is.
Ex hoc sum testis, vos hic mundare potestis.
Crede mihi, crede, coeli donaberis aede.
Nam pro mercede Christo dices, mihi cede.
Hic datur exponi paradisus venditioni.
Currant ergo boni, rapientes culmina throni.
Vis retinere forum? mihi tendas pauca obolorum,
Prosumma quorum reserabitur aula polorum.
Hic si large des, in coelo fit tua sedes.
Qui serit hic parce, parce comprendit in arce.


page 201, image: s201

Quid tardas? tantum nummi mihi des aliquantum.
Pro solo nummo gaudebis in aehere summo.

Ita Ecclesiastici homines spirituali dignitate abusi, potentiam Christi in licentiam verterunt, et ex animarum medicina aucupium fecerunt honorum et diuitiarum, longe ijs dissimiles, quorum nomen profitebantur, hoc est, Apostolorum. Insederunt igitur in Germania Episcopi antiquas Romanorum Praesidum sedes per Rheni et Danubij ripas, honoribus ipsorum commodisque etiam ad se translatis: hoc vno dispares, quod quum Praesides illi neque perpetui essent, neque ab Imperatorum suorum, a quibus mittebantur inspectione immunes; hi quos semel obtinuerant Episcopatus semper possiderent, exempti in super ab omni ciuilis potestatis iurisdictione, ipsisque etiam Principibus et Regibus, a quibus ad id dignitatis culmen euecti fuerant, formidabiles. Ad Rhenum cessere Episcopis Basilea, Argentoratum, VVormatia, Spira, Moguntia, Colonia, Traiectus; vt in interioribus omittam, Treuiros, Tungros, Metas, Vesuntionem. Ad Danubium insedere, Augustam, Frisingam, Ratisponam, Salisburgum, Patauium, aliasque vrbes insignes. Hoc autem ipsos studio consectatos esse, et facto suo iuris diuini speciem praetendisse testatur apud Gratianum Lucius Papa Distinctione XXX. Vrbes, inquit, et loca in quibus primates praesidere debent, non a modernis, sed multis ante aduenium Christi temporib. statuta sunt. Ipsa quoque Dioeceseos vox, quae antea mere politica fuerat, translata est ad iura Ecclesiastica: In notitia Imperij leguntur Vicarius Dioeceseos Asianae, Vicarius Dioeceseos Ponticae, Vicarius Dioeceseos Thraciarum. In Italia quoque Dioeceses enumerantur XVII sub dispositione praefecti praetorio Italiae. Sub dispositione praefecti praetorio Galliarum fuere Dioeceses Hispanicae VII, Gallicae; XVII. Harum pleraeque omnes postea abiere in Episcopatus, versa etiam in ius et praescriptionem consuetudine, adeo vt nunc absurdum sit Principibus et Regibus adscribere Dioeceses. Praeterea sicut sub Praesidibus erant Duces et Comites, ita sub Archiepiscopis fuere Episcopi. Quemadmodum ergo sub Praeside Maximae Sequanorum qui Vesontione residebat erant, Rauraci; ita postea sub Archiepiscopo Vesontino fuit Episcoparus Basileensis: Sic ergo creuit Ecclesiasticorum potentia in Germania, cui vires et robur addiderunt vicinorum per Galliam atque Italiam Episcoporum societates. Fuit autem primarum et Metropolitanarum Ecclesiaarum cura, mittere ad paganos vicinos qui illos ad fidem conuerterent. Fecit id primum Treuirensis, qui Agrippinensi et Moguntino est antiquior. Postea Moguntinus, Francorum regum suasu, qui Christianitatis propagandae laudem cum imperij gloria coniunxerunt. Hic ergo ad Saxones; Frisios, Allemannos, Baioarios misit: Transdanubiani, statim inde ab Apostolorum temporibus doctrina Christi imbuti sunt. Iuxta monachorum vero congregationes, quae opimiorib. locis, et maxime opportunis factae sunt, constat oppida quaedam fuisse constituta: Confluxerunt enim ad ea loca e vicinis ac remotioribus sedibus qui vel operam coenobijs praestabant, vt serui; vel qui ab asylis immitaten sperabant, vt sontes: ita creuere coenobia in pagos, pagi in vrbes. Ac initio crediderim oppida pleraque tumultuario opere et rustico fuisse exstructa. Hlodoueus certe Argentorati ligneum templum condidit. Quum autem non sit veresimile regio isto opere quicquam tunc fuisse in ea vrbe splendidius, consequens est casas fuisse adinstar tuguriorum rusticorum nostri seculi. Donec confirmato Fraricorum imperio splendidiora omnia esse coeperunt, et per vniuersam Germaniam excisis syluis cultiora. Non negauerim tamen, primos illos Ecclesiae antistites rebus suis nondum stabilitatis iuri se Principali submisisse: quo enim colore admissi alias fuissent? sed postquam propagata religione coeperunt ipsi quoque ciuium ad se animos pertrahere, fecerunt id quod factum videmus, et in Germanorum Republica nouam instituerunt iurisdictionem, ita a ciuili segregatam, vt in rebus Imperij nihil sine ipsis constitueretur.



page 202, image: s202

CAPVT II. Maiores CAROLI MAGNI ex Ottone Frisingensi, additis nostris obseruationibus.

SVb regibus Francorum Merouingijs magna fuit Praefectorum Praetorio, quos Palatij magistros, et majores domus vocabant, potestas. Hi enim summae rei praecrant, et specie fulciendae autoritatis regiae, negotia omnia ciuilia et bellica administrabant. Stetit autem munus illud diu admodum in maioribus Caroli Magni, quorum haec est series.

[gap: illustration]

Audiamus nunc Ottonem Frisingensem, patruum Friderici Barbarossae, virum generi suo virtute respondentem.

Diebus Constantis Constantini filij, Beata Gertrudis virgo Pipini filia beato fine quieuit. Dagoberto quoque mortuo Clodoueus filius susccessit: nam alij filio Sigeberto dum adhuc viueret, Austrasiam reliquerat, eumque Cuniberto Coloniensi praesuli et Pipino commendauerat.

Ab hac oppidum Hollandiae quod vocant montem S. Gertrudis, Sint Geertruden berch, nomen accepit.

Diebus Constantini Constantis filij, B. Arnulfo, qui maior domuiis fuerat, seculo abrenuncianti, post modumque in ecclesia Metensi pontifice facto, Angisus filius principatum maioris domus tenuit. B. Lampertus Traiectensem quae post Leodium translata est, gubernauit Ecclesiam. Sub Iustiniano Constantini filio Pipinus filius Angisi maior domus effectus regnum Francorum administrauit, cuius anni in catalogo regum deincept annotantur, reges enim ex hinc omnibus regni negotijs et honori nudati, solo nomine regnabant, maiores vero domus curam regni habebant.

Diebus Anastasij Imperatoris Dagobertus moritur rex Francorum. Pipino quoque maiore domus mortuo Carolus filius eius regnum Francorum per XXVII annos, regibus adhuc, sed sine honore ac vtilitate manentibus, administrauit. Hic magni Caroli auus, Reginfredum regnum inuadere volentem multis ac grauibus bellis pressit, ac ad vltimum relicta sibi tantum ad habitandum Andegauensium ciuitate, regno coercuit.

Detentus fuerat Coloniae in carcere a Pletrude nouerca, Pipini vidua: sed elapsus Praefecturam Palatij a Reginfredo occupatam armis repetijt.

Is etiam victis Baioarijs Allemanniam quoque quam Sueuiam dicunt, cum Lanfrido duce eorum subiugauit. Gasconiam cum Eudone Aquitanorum duce deuicit. In Saxonia ac Frisia fortia bella gessit. Saracenorum qui cum vxoribus


page 203, image: s203

ac liberis Aquitaeniae fines ingressi fuerant, CCCLXXXV millia fudit, ex Francis tantum mille quingentis amissis.

Euocarat eos Eudo Vasconum praefectus. Domita Aquitania in Frisiam profectus, Radbodum bello petijt, veterem hostem, rebus secundis elatum, et occiso nuper ad Leodiensem aram Grimoaldo Caroli fratre, genero suo, immaniorem. Hunc ergo instructa ad Amistrachiam atque Austrachiam Frisiorum insulas exercitu, supra Burdonem fluuium vicit, occiditque, copijs eius disiectis, gentilium sacris subuersis, idolis comminutis, atque ita praeda grauis reuersus est ad suos, teste Aimonio. Nec inulto post iterum in Frisiam duxit. Hermannus Contractus sic ista describit. Anno DCCCXXIX Karolus nauali euectione regnum Frisonum ingreditur, interfectisque quamplurimis, Popponem ducem eorum interemit, subnersisque lucis, et fanis, victor cum praeda magna regreditur. Bonifacium quoque Anglum Martellus postulantem vt sub praesidio eius in Germania liecret doctrinam Christi salutarem inter Paganos docere, certis legibus admisit, dato etiam instrumento ipsi securitatis publico cuius haec sunt verba. Dominis sanctis et Apostolicis in Christo Patribus, Episcopis, Ducibus, Comitibus, Vicarijs, Domesticis, seu omnibus agentibus, iunioribus nostris, seu missis decurrentibus et amicis nostris, illustris vir CAROLVS maior domus, bene cupiens vester. Cognoscatis, qualiter Apostolicus vir in Christo pater Bonificius, Episcopus, missus sancti Petri ad nos venit, et nobis suggessit, quod sub nostro mundiburdio vel defensione cum recipere deberemus. Quod ita nos gratanti animo fecisse cognoscite. Proinde nos taliter visi, fecimus ei manum nostram roboratam dare, vt vbicumque vbi et vbi ambulare videretur, cum nostro amore vel sub nostro mundiburdio et defensione quietus vel conseruatus esse debeat,, hacratione, vt iust itiam reddat, et vt similiter accipiat. Et si aliqua causatio vel necessitas ei aduenerit, quae per legem definiri non poterit, vsque ad nos quietus et conseruatus esse debeat, tam ipse, quam qui per ipsum sperare videntur: Vt ei nullus vllam contrarietatem vel damnationem aduersus eum facere debeat, nisi omni tempore sub nostro mundiburdio vel defensione quietus vel conseruatus residere debeat. Et vt certius credatur, manu propria subterfirmauimus, et de annulo nostro subtersigillauimus.

Hic rursum XX imperij sui anno Gasconiam ingressus Eudonem occidit, ac sequenti anno contra filios eius bellum instaurauit. Saracenos dernuo Gallias intrare volentes iuxta Narbonam deleuit. Igitur dum regnum Francorum multis modis sub bellicosissimo principe Carolo augmentaretur, regnum Romanorum quod ad vrbem regiam (Constantinopolim) translatum fuerat, non solum ab hostibus, amissis prouincijs imminuebatur, sed et intestinis malis intra se collidebatur.

Quis autem sub finem vitae Caroli Martelli status rerum fuerit, ex Annalibus Pythaei cognosci potest, in quibus haec leguntur An. DCCXL. Pax et quies regno Francorum per Carolum redditur ad tempus, Gothis superatis, Saxonibus, et Fresonibus subactis, expulsis Saracenis, Prouincialibus receptis.

Anno ab incarnatione Domini DCCXIII Carolus Pipini filius moriens tres filios, Carolomannum, Pipinum et Grifonem reliquit. Horum Grifo, qui minor natu erat, consilio vxoris suae Swaenchildae, Vdulionis Baioariae ducis consanguineae occupata Lauduno fratribus bellum indicit. Qui collecto milite Laudunum obsidione cingunt, fratremquo in deditionem acceptum in castello iuxta Aluernam custodiae mancipant.

AEgidius praeteritur: quod abnegato saeculo, otij amans, factus esset Episcopus Rhotomagensis.



page 204, image: s204

Anno DCCXLIII Pipinus et Carolomannus regnum diuidunt, Carolomanno Austriam, Allemanniam, Thuringiam: Pipino vero Burgundiam et Neustriam prouinciam sortito. Deinde multis proelijs commissis anno ab incarnatione Domini DCCXLVI quum iam Fuldense monasterium fundari coeperat, Carolomannus aperit fratri suo, se seculo abrenunciare velle. Quod sequenti anno ad effectum perduxit. Verum Grifo fratri rebellans Baioariam eiecto inde Tassilone duce occupat. At Pipinus Tassilonem restituit, fratrige XII comitatus concessit: quibus ille non contentus, ad Waifarium ducem Aquitaniae fugit.

ANNO ab incarnatione Domini DCCLI, quum regibus Francorum solo nomine regnantibus maiores domus omnem regni curam administrarent, Pipinus, qui hanc dignitatem per successionem acceperat, Burchardum Herbipolensem Episcopum, et Folradum capellanum suum ad Zachariam P. sciscitandi gratia misit. Pontifex ergo, melius esse, vt ille qui curam omnium haberet, rex diceretur, quam qui solum nomen regis gereret, remandauit. Eo tempere Hildericus ex antiquorum Francorum regum qui a Meroueo Clodij filio Merouingi dicebantur, sanguine descenderat, inane regium nomen tenebat. Igitur anno ab incarnatione Domini DCCLII reuersis a Roma nuncijs auctoritate Zachariae Papae Pipinus a B. Bonifacio Moguntino Archiepiscopo, alijsque regni principibus in Suessiona ciuitate ad regnum eligitur.

Anno DCCLIV Pipinus a Stephano Papa primo a sidelitatis sacramento, quod Hilderico promiserat, cum alijs regni Francorum primoribus absoluitur: ac detruso Hilderico in monasterium, post modum in regem vogitur. Hîc Merouingorium regno finito, Carolingorum coepit. Ex hoc Romani Pontifices regna mutandi auctoritatem trahunt. Pipinus igitur re prius, ex hinc nomine simul ac re regnu[?] Francorum gubernauit. Huius diebus floruerunt clarissimi regni Christi principes, Bonifacius Moguntinus Archiepiscopus, Virgilius Iuuaniensis Praesul, Corbinianus Frisingensis Ecclesiae antistes, et alij quam plures.

De Bonifacio alibi non semel diximus. Virgilius Hibernus fuit, ac sub Tassilone eiusque filio Theudone Ecclesiam Iuuauiensem, quae nunc Satzburgensis dicitur, fundauit. Corbinianus vero Frisingae eodem tempore Ecclesiam erexit. Quinam praeterea hoc tempore in Germania [note: Pag. 18. ] floruerint, diximus libro primo.

Anno ab incarnatione Domini DCCLV Pipinus ex rogtis Stephani Papae contra Aistulphum Longobardorum regem mouit. Bonifacius a Fresonibus martyrio coronatur. Anno sequenti, quum Aistulfus ea quae laudauerat irrita faceret, Pipinus eum denuo Papiae obsessum promissa implere compulit. Anno dehinc proximo Constantini Augusti nuntij Pipino munera deferentes ad eum Compendium veniunt. Tassilo quoque Baioariorum dux illuc cum maioribus suae gentis veniens, regi filijsque eius fidelitatem sacramento promisit. Sequenti anno rex grani ac laborioso bello Saxones deuicit, eosque tributarios fecit. His diebus B. Othmarus in insulam Rheni Stein relegatus, migrauit ad Dominum.

Othomarus iste S. Galli Abbas fuit: damnatusque in Synodo relegatus est in villam Podamicam lacus Acronij: inde delatus in insulam Rheni nomine Stein.

Pipinus Waifarium Aquitaniae ducem, adhuc rebellantem multis ac gravibus bellis pressit. Tassilo etiam Baioariorum dux post posita fide, auunculo suo Pipino rebellare attendit. Pipinus vero multis ac varijs bellis patratis, ad vltimum Walfarium interfecit, ac non multo post in reditu Turonis infirmatus, et inde Parisios depertatus, anno ex quo in regem vnctus est XIV, ex quo vero principari post mortem patris coeperat XXVI, diem obijt, duos relinquens filios, Carolum et Carolomanum.



page 205, image: s205

Obijt anno DCCLXVII, octauo Calendas Octobris. Sepultus vero iacet Lutetiae in Ecclesia S. Dionysij cum haec inscriptione, PIPINVS REX PATER CAROLI MAGNI.

Anno ab incarnatione Domini DCCLXXIX imperante adhuc Constantino CAROLVS diuiso cum fratre regno regnare coepit.

Carolo vtpote maiori natu Neustra obuenit cum regnis Burgundiae et Aquitaniae. Carolomanno Austria cum gentibus Transrhenanis. Carolus post Galienam, duxit Desiderij Longobardorum regis filiam vxorem, obstante licet Stephano Papa, quod minus bene vellet Desiderio: Sed eam Carolus fractus Pontificis importunis legationibus tandem dimisit. Aimo ad annum Christi DCC LXXII. Hoc anno, inquit, etiam Domnus Carolus rex repudiauit filiam Desiderij regis Longobardorum, anno postquam matris hortatu eam duxerat vxorem, et Hildegardem de gente Sueuorum praecipuae nobilitatis foeminam in matrimonium accepit.

Sequenti anno Carolus in Wormacia generalem curiam celebrans, orationis causa limina Apostolorum visitare disposuit. Tertio regni sui anno Carolomanno fratre suo mortuo, vxoreque illius cum filijs ad Desiderium Longobardorum regem fugiente, Carolus solus regnans cum exercitu Saxoniam ingreditur.

Vetuit nimirum Carolus ne patris sui haereditatem adirent liberi, ipse monarchiam animo meditans: nec defuerunt in Italia qui, quod Longobardis male vellent, hanc ipsos subuertendi occasionem aptissimam iudicarent. Soror vtriusque Rothaidis, mater Rulandi eius qui in Saxonia egregiam Carolo operam praestitit, sepulta est Metis. Eius Epitaphium hoc est,

Hic ego quae iaceo Rothaidis nomine dicor,
Quae genus excelso nimium de germine duco.
Nam mihi germanus gentes qui subdidit armis
Ausonias, fretus Karolus virtute Tonantis.
Pipinus pater est, Karolo de principe cretus,
Aggarenum strauit magna qui clade tyrannum.
Pipinus proauus, quo non audacior vllus.
Ast abauus Anchise potens, qui ducit ab illo
Troiano Anchise longo post tempore nomen.
Hunc genuit pater iste sacer Praesulque beatus
Arnulphus, miris gestis qui fulget vbique,
Hic me specuius freti posuere parentes.

Ita ad Carolum solum tot regna deuoluta sunt, quae ille florens aeui, (vix enim annum expleuerat aetaris vigesimum) et viribus pollens, ex eo auxit, et ad posteros transmisit. Hic ille est Carolus, qui a virtute et magnitudine rerum gestarum MAGNI nomen in Occidente obtinuit, et cuius in Francia soboles vsque ad Hugonem Capetum per annos ducentos atque amplius, in Germania vero haud ita diu imperauit.

CAP. III. MATRICVLA ORDINVM SACRI IMPERII ROMANI, hoc est, eorum, qui ad Comitia euocari, inque ijs ius suffragij habere solent.

COnsequens nunc videbatur, vt Caroli Magni gesta, caeterorumque Imperatorum percurreremus, atque inde regna regesque Bohemiae, Hungariae, Poloniae, Daniae, Sueciae, Norwagiae[?] describeremus, adiectis Electorum tam Ecclesiasticorum quam secularium ditionibus, cum Ducibus et Ducatibus Austriae,



page 206, image: s206

[gap: illustration]

page 207, image: s207

Saxoniae, Bauariae, Sueuiae, aliarumque regionum sub Imperio comprehensarum: sed quia haec ipsa nisi ad vnum corpus referantur, videri possunt confusa adhuc esse atque indigesta, praemittam Indiculum Ordinum S. Imperij, et seriem augusti illius consessus, in quo de rebus ad Rempublicam Germanicam spectantibus deliberatur atque decernitur, admota e regione tabula vniuersali Germaniae; quae, licet partes maxime Septentrionales non contineat, tamen in caeteris facile ostendit quo quaeque referre oporteat. In hac vero matricula proponemus eos omnes, qui ad Comitia Imperij euocati ius suffragij intra hos annos CCCC habuerunt. Eius conspectus docebit, quaenam sint membra imperij; et quanta prudentia omnia ordinata a maioribus et constituta sint. Desumta autem sunt ista ex Tabulis publicis, quas Fredericus III Imperator Aug. in Comitijs Ratisponensibus anno Christi M CCCC LXXI conscribi, et in acta Imperij referri iussit, prout eas nuper vir Germanicarum antiquitatum peritissimus Melchior Goldastus amicus noster, in lucem protracta edidit: cuius fidei atque industriae haec accepta ferenda sunt.

ORDINES IMPERII.

IMPERATOR. CAESAR AVGVSTVS.

REX ROMANORVM AVGVSTVS.

Septem Principes Electores.

Archiepiscopus Moguntinus, S. Romani Imperij Archicancellarius per Germaniam.

Archiepiscopus Treuirensis, S. Romani Imperij Archicancellarius per Galliam et regnum Arelatense.

Archiepiscopus Coloniensis, S. Romani Imperij Archicancellarius per Italiam.

Rex Bohemiae, S. Romani Imperij Archipincerna.

Comes Palatinus Rheni, S. Romani Imperij Archidapifer.

Dux Saxoniae, S. Romani Imperij Archimareschalcus.

Marchio Brandenburgiae, S. Romani Imperij Archicamerarius.

Reges.

Rex Franciae sub Anglis.

Rex Hungariae.

Rex Poloniae.

Rex Angliae.

Rex Scotiae.

Rex Hiberniae.

Rex Daniae.

Rex Sueciae.

Rex Norwegiae.

Rex Dalmatiae.

Rex Croatiae.

Archiduces.

Archidux Austriae, qui solus hoc titulo praecellis.

Magni Duces.

Magnus Dux Burgundiae.

Magnus Dux Lithuauiae.

Magnus Dux Silesiae.

Patriarchae.

Archiepiscopus Aquilegiensis Patriarcha, solus.

Primates.

Archiepiscopus Magdeburgensis Primas Germaniae.

Archiepiscopus Lugdunensis Primas Galliae.



page 108, image: s208

Archiepiscopi.

Archiepiscopus Salisburgensis, Legatus Sedis Apostolicae.

Archiepiscopus Bremensis in Saxonia.

Archiepiscopus Bisantinus in Burgundia.

Archiepiscopus Gneznensis jn Polonia.

Archiepiscopus Lundensis in Dania.

Archiepiscopus Rigensis in Liuonia.

Archiepiscopus Pragensis in Bohemia.

Magnus Magister.

Magnus Magister Ordinis Theutonici in Borussia.

Episcopi.

Episcopus Babenbergensis, qui est immediate sub Romano Pontifice.

Episcopus Misnensis, qui etiam immediate sub Romano Pontifice.

Suffraganei Moguntinenses.

Episcopus Herbipolensis, qui et VVurceburgensis.

Episcopus Vangionum, qui et VVormatiensis.

Episcopus Nemetum, qui Spirensis.

Episcopus Argentinensis, qui Strassburgensis.

Episcopus Aureatensis, qui Eychstetensis.

Episcopus Pragensis [note: Sunt a Carolo V. Imperatore in Archiepiscopatum Bohemicum translati. ]

Episcopus Olomucensis [note: Sunt a Carolo V. Imperatore in Archiepiscopatum Bohemicum translati. ]

Episcopus Constantiensis, qui et Mersburgensis ad Lacum Podamicum.

Episcopus Curiensis in Rhaetia.

Episcopus Verdensis in Saxonia.

Episcopus Augustanus in Vindelicia.

Episcopus Hildesheimensis in Saxonia.

Episcopus Paderbornensis in VVestphalia.

Episcopus Halberstatensis in Saxonia.

Suffraganei Treuirenses:

Episcopus Mediomatricum, qui Metensis.

Episcopus Viridunensis.

Episcopus Leucorum, qui Tullensis.

Suffraganei Agrippinenses seu Colonienses:

Episcopus Tungrorum, qui Leodiensis.

Episcopus Mimingerodensis vel Mimingardefurdensis, qui Monasteriensis in VVestphalia.

Episcopus Traiectensis in Hollandia, qui Vltraiectinus.

Episcopus Mimindonensis, qui Mindesis in VVestphalia.

Episcopus Osenabrugensis in VVestphalia.

Suffraganei Aquilegienses seu Foroiulienses:

Episcopus Taruisinus in Marchia Veneta, quae imperite vulgo dicitur Vandalica.

Episcopus Polensis vel Polanensis in Histria.

Episcopus Tergestinus, qui Triestensis, in Histria.

Suffaganei Parthenopolitani seu Magdenburgenses:

Episcopus Martisburgensis, qui Merseburgensis.

Episcopus Moesianus, qui Michsnensis.

Episcopus Neapolitanus, qui Naumburgensis, olim Citicensis.

Episcopus Brennopolitanus, qui Brandenburgensis.

Episcopus Havelburgensis.

Suffraganei Iunauenses seu Salisburgenses:

Episcopus Reginoburgensis, qui Ratisbonensis.

Episcopus Laureacensis, qui Patauiensis seu Passoviensis.

Episcopus Tridentinus.

Episcopus Brixinensis.



page 209, image: s209

Episcopus Fruxinensis, qui Frisingensis.

Episcopus Chiemensis, qui et Chiemseensis.

Episcopus Goricensis, qui et Gurcensis in Carinthia.

Episcopus Seccouiensis, qui et Segouiensis.

Episcopus Lubianus, qui Lauentinus in Carnia.

Episcopus Fabianensis, qui Viennensis in Austria: Relatus legitur a quibusdaem Matriculariis in Austriaco Imperij Circulo.

Episcopus Neostadianus, qui Newstatensis: nondum tamen sessionem in Comitijs, quod constet, tenuit.

Suffraganei Hammapurgenses siue Bremenses:

Episcopus Vagrianus, qui Lubecensis, olim Aldenburgensis.

Episcopus Swerinensis in Megalopolia.

Episcopus Libussinus in Brandenburgia.

Episcopus Schleswicensis in Dania.

Episcopus Caminensis in Pomerania.

Episcopus Racemburgensis in Megalopolia Obotritorum.

Suffraganei Bisantinenses vel Burgundici:

Episcopus Rauracorum, qui Basiliensis.

Episcopus Aventicorum vel Antuatum, qui Lausannensis.

Episcopus Bellicensis.

Suffraganei Gneznenses seu Polonici:

Episcopus Vratislauiensis, qui Breslensis in Silesia.

Episcopus Plocensis in Masovia.

Episcopus Vladislauiensis, nunc Leslawensis, in Cuiavia.

Episcopus VVarmiensis in Borussia.

Episcopus Cracouiensis.

Episcopus Poznaniensis.

Episcopus Lublinensis in Polonia, sub Alberto I. Imp. et Wenceslao Rege Bohemiae et Poleniae inter Ordines Imperij relati memorantur.

Suffraganei Lundenses vel Danici:

Episcopus Ripensis.

Episcopus Arusiensis.

Episcopus Othoniensis, qui et Ottonis Swigensis.

Suffraganei Rigenses seu Liuonici:

Episcopus Curiensis, qui et Curlandinus.

Episcopus Reualiensis.

Episcopus Oeseliensis.

Episcopus Tarpatensis, qui Derptensis.

Suffraganei Pragenses vel Bohemici:

Episcopus Olomucensis in Morauia.

Episcopus Luthomischlensis.

Episcopus Blyzymenskianus, de quo tamen nihil legitur in Recessibus et Actis Imperialibus.

Suffraganei Rhemenses siue Belgici.

Episcopus Cameracensis; qui nunc est Archiepiscopus Belgij, sed ab Imperatore et Ordinibus nondum confirmatus, nec pro tali habetur in Comitijs, vbi inter Episcopos adhuc locum suum tenere cogitur.

Episcopus Atrebatensis, qui Arrasensis.

Episcopus Morinensis, qui Teruanensis.

Episcopus Tornacensis.

Episcopus Sancti Andomari in Flandria.

Suffraganeus Viennensis in Prouincia.

Episcopus Gebennensis, qui Geneuensis.



page 210, image: s210

Suffraganeus Tarentasiensis in Gallia.

Episcopus Sedunensis, qui et Vallesianus, et Sittensis.

Suffraganei Lugdunenses in Gallia:

Episcopus Cabillonensis, qui Chalonensis vel Schalonensis.

Episcopus Matisconensis in Burgundia.

Sub Magno Magistro Ordinis Theutonici D. Mariae, qui in Borussia obtinet dignitatem Archiepiscopi:

Episcopus Ermlandiae.

Episcopus Heilspergensis.

Episcopus Culmensis, qui et Culmseensis.

Episcopus Premislauiensis.

Episcopus Pomezaniensis.

Episcopus Sambiensis, qui et Samlandiae.

Episcopus Risenburgensis.

Sub Carolo IV. Imp. legitur Decretis Imperialibus subscripsiße, Henricus Episcopus Lumudensis, quae cuias fuerit non queo diuinare, nisi quod putem, nomen eße corruptum.

In Matriculis Maxmiliano Primo imperante conscriptis, taxati et censiti legumur sequentes Episcopi, de quorum mihi dioecesibus et suffraganeatibus nihil constat:

Episcopus Amersfordensis: Sed haec ciuitas spectat ad Episcopatum Traiectensem.

Episcopus Camoriensis.

Episcopus Sanctianus, Bischoff von Sanctia.

Episcopus Dauentrianus, sed et haec ciuitas spectat ad Episcopatum Traiectensem.

Consirons Abts: quem Episcopum in tribus notaui Matriculis hoc modo scribi.

Sigismundus Imperator allaborabat, ut Ordines Hungariae cum Germanis reuniret. Itaque in Recessibus sub to factis subscripsisse inter Ordines Impery leguntur:

Archiepiscopus Strigoniensis, qui Granensis.

Archiepiscopus Colocensis.

Episcopus Traguriensis.

Episcopus Agriensis.

Et hi quidem tanquam origine Germani, et in prouincia, Germanica residentes, ad decernendas grauissimas Imperij controuersias adhibiti fuerunt, in quarum dicisionibus atque decretis variis expreße asseritur, eas nullibi quam apud Germanos Principes, iure et stylo Germanico esse iudicandas et determinandas. Hinc etiam Archiepiscopus Strigoniensis, tanquam Germanici Imperij Princeps, receptus est in Archiepiscopum simul Salisburgensem. Et Praepositus Strigoniensis fuit Aulae Caesarae Vicecancellarius in Imperio simul et Regno. Sed et Agriensis Episcopus Recessui Nurembergensi, Anno 1413. inter Germaniae Episcopas subscripsit.

Episcopi Angliae numquam proprio suo nomine in Comitijs Imperij comparuerunt, sed Regis sui locum et personam semper repraesentarunt, tanquam Legati et Mandatarij.

MAGISTRI ORDINVM EQVESTRIVM, QVI SVNT PRINCIPES IMPERII.

Magister Ordinis Dominorum Theutonicorum per Germaniam et Italiam.

Magister Ordinis Theutonici in Liuonia.

Magister Ordinis Iohannitarum per Germaniam.



page 211, image: s211

Abbates Principes.

Abbas Fuldensis, Primas Germaniae et Galliae, et Archicancellarius Imperatricis.

Abbas Campodunensis, qui Kemptensis in Sueuia.

Abbas Murbacensis in Alsatia.

Abbas Hersfeldensis in Hassia.

Abbas Augiensis, qui Reichenawensis.

Abbas Sancti Galli in Heluetia.

Abbas Agaunensis, siue Sancti Mauritij in Vallesia.

Abbas Altorphensis, qui et VVeingartensis.

Abbas Stabulensis, qui et Stabelaesianus.

Abbas Tudensis.

Abbas Prumiensis, qui Pfrimensis.

Abbas Monasterij Sancti Cornelij apud Indenos.

Abbas Sancti Vedasti in Flandria.

Abbas Corbeiensis in Saxonia.

Abbas Cluniacensis in Burgundia.

Abbas Salfeldensis in Saxonia.

Abbas VVerdensis in VVestphalia.

Abbas Gorseensis in Gallia.

Praepositi Principes.

Praepositus VVeissanburgensis in Alsatia inferiore ad Rhenum.

Praepositus Elewangensis in Sueuia Norica.

Praepositus Berchtholsgadensis in Bauaria.

Abbatissae Principes.

Abbatissa Tigurina, feu Thuricensis.

Abbatissa Quintiborgensis vel Quedelburgensis in Saxonia.

Abbatissa Essensis, quae et Essendiensis.

Abbatissa Gandersheimensis in Saxonia.

Abbatissa Gerenrodensis in Saxonia.

Abbatissa Herfordensis, vel Hereuordensis in Saxonia.

Abbatissa Andelauiensis in Lotharingia.

Abbatissa Buchouiensis ad Federseam.

Abbatissa Sacconiana, quae Seckingensis, in Rauracis ad Rhenum.

Duces.

Angriuariae Dux, qui nunc Engeriae.

Araschoti Dux, non est receptus inter Liberos Ordines Imperij, sed eximitur ab Archiprincipe Belgij.

Barrensis Dux in Gallia.

Barthiae Dux in Pomerania.

Bauariae Superioris Dux.

Bauariae Inferioris Dux.

Bergensis Dux, qui et Montensis.

Brabantiae Dux.

Brigensis Dux in Silesia.

Britanniae Dux in Gallia.

Brunnensis Dux in Morauia, von Brynn.

Brunsuigiae Dux.

de Brys Dux. +

Bullionensis Dux in Belgio.

Buthuniensis Dux in Silesia.

Caballonum vel Chablaesij Dux apud Allobroges.

Carinthiae Dux.

Carniae vel Carniolae Dux.

Carnouiae Dux in Silesia, id est, Iegerndorphij.

Cassubiorum Dux.

Cliuiae Dux.

Crosnae Dux in Silesia.

Cuiauiae Dux in Polonia.

Dalmatiae Dux.

Dithmarsiae vel Dithmaringiae Dux.

Diuionensis Dux in Burgundia.



page 212, image: s212

Falckenbergensis Dux in Silesia.

Franconiae Dux.

Geidriae Dux.

Glogouiae Dux in Silesia.

Holsatiae Dux.

Iawrensis Dux in Silesia.

Iuliacensis Dux.

Lignicensis Dux in Silesia.

Limburgiae Dux.

Lotharingiae Dux.

Lotharingiae Inferioris vel Lotharichiae Dux.

Louanij Dux in Brabantia.

Lowenburgiae Dux in Saxonia.

Lucenburgiae Dux.

Lunenburgiae Dux.

Masoviae Dux in Polonia.

Massae Dux, qui Matrieulis est von Massa, Politicographis von der Moss.

Megalopolensis vel Meckelburgiae Dux.

Meraniae Dux.

Munsterbergensis Dux in Silesia.

Olsensis vel Olsnensis Dux in Silesia.

Oppeliae vel Opuliae Dux in Silesia.

Oswicensis Dux in Silesia.

Plocensis Dux in Polonia seu Masouia.

Pomeraniae Dux.

Ratiboriae Dux in Silesia.

Ratzeuiliae Dux in Lituania: qui tamen ad Comitia non vocatur, quia praeter nudum titulum, nihil ab Imperio in feudum possidet.

Sabaudiae Dux.

Saganensis Dux in Silesia.

Sandomiriae Dux in Polonia.

Schleswicensis Dux in Dania.

Schweidnicensis Dux in Silesia.

Sedinorum vel Stetinensis Dux.

Stenauiae Dux in Silesia.

Stiriae Dux.

Stormariae Dux.

Strelicensis Dux in Silesia.

Sueuiae Dux.

Teckensis Dux in Sueuia.

Teschinensis Dux in Silesia.

Troppauiae Dux in Silesia.

Valdimontij Dux in Lotharingia.

Vendiae vel Vinidarum Dux.

Vratislauiae Dux in Silesia.

VVestphaliae Dux.

VVirtembergiae Dux.

VVolgasti Dux in Pomerania.

Zbarauiae Dux in Russia: de quo tamen nihil notatum in Actis [?]mperialibus, nisi quod Imperator illi scribat; Illustri Principi, nostro et Sacri Imperij fideli dilecto.

Zeringiae Dux.

Znoymensis Dux in Morauia, von Znam.

Landgrauij, qui sunt Principes.

Landgrauius Alsatiae.

Landgrauius Thuringiae.

Landgrauius Hassiae.

Landgrauius Leuchtenbergiae.

Landrauius Franconiae.

Marchiones, qui sunt Principes.

Marchio Misniae.

Marchio Ostlandiae, id est, Orientalis Misniae.

Marchio Landspergensis.

Marchio Morauiae.

Marchio Lusatiae.



page 213, image: s213

Marchio Budissinensis.

Marchio Gorlicensis.

Marchio Badensis.

Marchio Hachbergensis.

Marchio Roetelensis.

Marchio Cambensis, qui et Vochburgensis, in Bauaria.

Marchio Histriae.

Marchio Burgouiae.

Marchio Segusianus, qui nunc Suzensis, ad pedes montium Italiae.

Marchio Stadensis in Saxonia.

Marchio Antuerpianus, qui vulgo, Sacri Romani Imperij.

Marchio Nummeniae in Lotharingia.

Marchio Franchimontij in Belgio.

Marchio Pontamussoni in Lotharingia.

Marchio Salutiarum, inter Germaniae Senatores receptus fuit, sub Ludouico Bauaro Imperatore.

Principes, simpliciter sic dicti.

Princeps Delphinatus, vel Delphinus Viennensis, qui est Primogenitus Franciae.

Princeps Anhaltinus.

Princeps Hennenbergiae.

Princeps Rugiae.

Princeps Cabillonensis in Burgundia, vulgo, de Chalon vel Chalon.

Princeps Aureatensis, qui nunc Vraniae vel Orangiae, in Aquirania, inter Germaniae Senatores cooptatus fuit, sub Ludouico Bauaro Imperatore.

Princeps Sedani vel Essedani in Gallia.

Princeps Pedemontij, ad pedes montium Italiae.

Princeps Veronae et Vincentiae.

Princeps Sueuiae.

Princeps de Chimay in Belgio, qui tamen nunqam suo nomine Comitiis interfuit.

Princeps Arenbergiae in Belgio.

Princeps Rosenbergiae in Bohemia.

Princeps Transsyluaniae in Hungaria.

VVaiwoda VValachiae.

VVaiwoda Moldauiae, sunt inter Principes Imperij allecti, sed sub patrocinio Principis Transsyluaniae, a quo eximuntur.

Princeps Mansfeldiae: qui tamen morte praeuentus nihil principaliter in ciuilibus Imperij negotijs gessit, dignitate cum persona exstincta.

Princeps Liechtensteini, qui putatur ab Ordinibus recipeindus.

Burggrauij, qui sunt Principes.

Burggrauius Norimbergensis.

Burggrauius Magdenburgensis.

Burggrauius Zorbekensis.

Burggrauius Misnensis.

Comites, qui sunt Principes.

Altisiodorensis Comes et Princeps in Gallia, sub Ottono IV. Imp.

Altorphensis Comes et Princeps in Sueuia.

Arthesiae vel Atrebatum Comes et Princeps.

Ascaniae Comes et Princeps.

Boloniae seu Bononiae Belgicae Comes et Princeps.

Burgundiae Comes et Princeps, vulgo, Hoch Burgund; Gallis, la Franche Conte.

Campaniae siue Trecensis Comes et Princeps in Gallia.

Ciliae Comes et Princeps.

Croatiae vel Crabatiae Comes et Princeps, qui videtur esse idem cum Ciliano.

Flandriae Comes et Princeps.



page 214, image: s214

Goritiae Comes et Princeps.

Habspurgiae Comes et Princeps.

Hannoniae Comes et Princeps.

Hennenbergensis Comes et Princeps.

Hollandiae Comes et Princeps.

Kiburgiae Comes et Princeps.

Mersburgensis Comes et Princeps in Saxonia.

Niuernensis Comes et Princeps in Gallia: qui nunc est Dux.

Pictauiensis Comes et Princeps in Aquitania.

Prouinciae Comes et Princeps.

Scepusiensis Comes et Princeps in Hungaria.

Schirensis Comes Palatinus et Princeps in Bauaria.

Selandiae Comes et Princeps.

Siculorum Comes et Princeps in Hungaria, Zackler Graff, in persona Sigismundi Bathorij.

Sultbacensis Comes et Princeps in Bauaria.

Tyrolis Comes et Princeps.

VVetinensis Comes et Princeps in Saxonia.

VVirtembergensis et Montbeliardi Comes et Princeps.

VVittelchacensis Comes Palatinus et Princeps in Bauaria.

Domini, qui sunt Principes, aut aequiperantur.

Dominus Rostochiensis.

Dominus Stargardiensis in Megalopolia.

Dominus Frisiae.

Dominus Marchiae Venetorum, vulgo perperam Vandalorum.

Dominus Portus-Naonis in Foroiulij.

Dominus Mechliniae in Belgio.

Dominus Molini in Burgundia.

Dominus Salinarum in Burgundia.

Dominus Pressae in Gallia Lugdunensi.

Dominus Zerbestae in S[?]xonia.

Dominus in Badenweiler.

Dominus Neoburgiani Principatus in Bauaria.

Dominus Neostadiani principatus in Palatinatu.

Dominus Simmereni principatus in Hunnorum tergo.

Dominus Grubenhagiani principatus in Brunsuigia.

Abbates, qui non sunt Principes.

Alensbacensis Abbas.

Alpensis Abbas, qui nunc Herrenalbensis.

Balentzabergensis Abbas. ++

Bayenhofensis Abbas. ++

Bebenhausanus Abbas.

Beckenburgensis Abbas.

Blanckenburgensis Abbas.

Blauubeurensis Abbas.

Brinnensis Abbas. ++

Caesariensis Abbas, qui et Kaisserheimensis, et Keisshemensis.

Capellensis Abbas in Heluetia.

Castellensis Abbas.

Crucelingensis Abbas.

Dissentissensis Abbas in Rhaetia Curiensi.

Ebersheimmonasteriensis Abbas in Alsatia.

Echternacensis Abbas.

Elchingensis Abbas.

Erbacensis Abbas infra Moguntiam.

Eremitanus Abbas, qui Einsidelensis.

Fabariensis Abbas, qui Pfeffersensis.

Gengenbacensis Abbas.

Grentzlingensis Abbas.

Hailbrunnensis Abbas, qui et de Fonte Salutis.

Helmstettenssis Abbas in Brunsuigia.

Herdesshusensis vel Hedeshausensis Abbas.

Himelhausensis Abbas: alij habent Hundelshausensis.



page 215, image: s215

Hirsaugiensis Abbas.

Holtzhausensis Abbas.

Ileishelmensis Abbas. +

Ilertelingensis Abbas. +

Ilirferanus Abbas. +

Ilomkomensis Abbas. +

Isnensis Abbas.

Kunigsbrunnensis Abbas.

Kuntzlingensis Abbas.

Luderensis Abbas.

Luneburgensis vel Sancti Michaelis Abbas.

Maidbrunnenus Abbas.

Marchthalensis Abbas.

Maulbrunnensis Abbas.

Maurimonasteriensis Abbas in Alsatia.

Menbacensis Abbas.

Minderawensis Abbas, qui et VVeissenawensis.

Monasteriensis in Valle Sancti Georgij Abbas.

Munchenrodensis Abbas.

Murensis Abbas in Heluetia.

Ochssenhusensis Abbas.

Paterniacensis Abbas, nunc Peterlingensis in Heluctia Gallica.

Pegauiensis Abbas in Saxonia.

Petershusanus Abbas Constantiensis.

Reckenriedensis Abbas.

Rickenhausensis Abbas.

Richlinghausis Abbas.

Rittershusensis Abbas.

Rockenburgensis Abbas.

Rodensis Abbas.

Rotenhausensis vel Rockenhausensis Abbas.

de Salbelly Abbas. +

Salmanswilerensis Abbas, qui et Salomonisvillanus.

de Sant Biago Abbas. +

Sancti Blasij Abbas ad Syluam Herciniam.

Sancti Egidij Abbas Norimbergensis.

Sancti Hemmerani Abbas Ratisponensis.

Sancti Iohannis Abbas.

Sancti Iohannis Abbas in Thurtalo, id est ValleThuri fluminis in Heluetia.

Sancti Lucij Abbas Curiensis in Rhaetia.

Sancti Matthiae Abbas Treuerensis.

Sancti Maximini Abbas Treuerensis.

Sancti Petri Abbas in Hercinia.

Sanctorum Vlrici et Afra Abbas Augustanus.

Sancti Vrbani Abbas in Heluetia.

Scaphusianus Abbas.

Schuffenriedensis Abbas.

Schuternensis Abbas.

Schwartzachensis Abbas.

Seesteinensis Abbas.

Steinensis Abbas ad Rhenum.

Tegernseensis Abbas.

de Vadsaer Abbas. +

Vrspergensis Abbas.

VValekenriedensis Abbas.

VValtsachssensis Abbas.

VVettingensis Abbas ad Limagum.

Yrsinensis vel Yrseensis Abbas.

Zinnensis Abbas.

Zwifaltensis Abbas.

Praepositi, qui non sunt Principes.

Praepositus Salecensis ad Rhenum.

Praepositus VVormatiensis.

Praepositus Aquisgranensis, qui et Aquensis.

Praepositus Odenheimensis.



page 216, image: s216

Praepositus VValtkirchensis.

Praepositus VVettenhusanus.

Praepositus Chamburgensis.

Praepositus Veteris Oetingae.

Praepositus Xantensis.

Praepositus Tigurinus.

Praepositus Salodurensis.

Praepositus Lucernanus.

Praepositus Beronensis seu Monasteriensis in Ergouia Heluetiorum.

Praepositus Interlacensis, nunc Interlappensis in Heluetia Gallica.

Praepositus Burschedensis apud Aquisgranum.

Praepositus Arnuelensis prope Sarbruccam.

Praepositus de Emhedis. +

Abbatissae, qui non sunt Principes.

Abbatissa Lindauiensis ad Lacum Podamicum.

Abbatissa Superioris Monasterij Ratisponensis.

Abbatissa Inferioris Monasterij Ratisponensis.

Abbatissa Rotomariensis.

Abbatissa Schennisensis.

Abbatissa Hegbacensis.

Abbatissa Baindtensis.

Abbatissa Guttencellensis.

Abbatissa Kauffingensis.

Abbatissa VVunschdorffensis.

Abbatissa Torensis.

Baliui, seu Commendatores Prouinciales Ordinum Equestrium.

Commendator Prouincialis Baliuatus Confluentiae.

Commendator Prouincialis Baliuatus Alsatiae et Bungundiae.

Commendator Prouincialis Baliuatus Austriae.

Commendator Prouincialis Baliuatus ad Athesim.

Magister Ordinis Iohannitarum per Marchiam, Saxoniam, Vendiam, et Pomeraniam.

Commendator Prouincialis Baliuatus Hassiae.

Commendator Prouincialis Baliuatus Antritziae. +

Commendator Prouincialis Baliuatus Ledessae. +

Commendator Prouincialis Baliuatus Franconiae.

Commendator Prouincialis Baliuatus Thuringiae.

Commendator Theutonicae Domus Altshausensis.

Commendator Iohannitarum Domus VVeselensis in VVederauia.

Comites.

Agennensis Comes. +

Albonij Comes in Burgundia.

Alendorphij Comes.

Altenburgij Comes, qui nunc Oldenburgensis.

Altorphij Comes in Bauaria.

Andechsiae Comes.

Aquilae pennatae Comes, ven Arlen, Gallice, de Penne aigle.

Arbergae Comes in Heluetia.

Arenbergae Comes in Belgio.

Arnspergae Comes in VVestphalia.

Arnstadianus Comes in Thuringia.

Badensis Comes in Heluetia.

Ballenstadianus Comes.

Barbiae Comes.

Battenburgi Comes.

Beichsteinensis Comes. +

Beylsteine Comes.

Benthemij Comes.

Bergae vel Bergensis Comes.

de Bene vel Bers Comes.



page 217, image: s217

Bernburgi Comes.

Beuchlingi Comes.

Bibenbachi Comes.

Bibersdorphij Comes.

Bilitionum seu Bellitzensis Comes.

Bitschij Comes.

Blanckenburgi Comes.

Blanckenheimi Comes.

Bobenhausanus Comes.

Bodwideli Comes.

Bogensis Comes.

Brandisii Comes.

Bredae Comes.

Brennensis Comes.

Breubergae Comes.

Brigantij vel Bregentianus Comes.

Bruchensis Comes.

Bruchhausanus Comes in Saxonia.

Brunckhorsti Comes.

Budingeni Comes.

Burckhausanus Comes in Bauaria.

Burensis Comes.

Calbensis vel Calwensis Comes in Sueuia.

Castellanus Comes in Franconia.

Cattimoeliboccorum vel Catzenelnbogensis Comes.

De Chaw Comes in Bauaria. +

De Chimay Comes in Belgio.

Claramontanus Comes. Fori[?], Helbergensis.

Dagsburgi Comes.

Dassellanus Comes.

Delmenhorsti Comes.

Dietzensis Comes.

Diepholtij nobilis Comes.

Dillingensis Comes.

Duisburgi Comes in VVestphalia.

Diunae Comes; forte Dhun vel Daun.

Dorenbergae Comes.

Ebersteini Comes.

Eckhartsbergae Comes.

Egessheimi Comes.

Egmondanus Comes.

Eilenburgi Comes.

Embsanus Comes, nunc de Hohenembs, olim Amysi Dominus.

Erbacensis Comes.

Falckensteini Comes ad Rhenum.

Falckensteini Comes in VVedderauia.

Finnensis Comes in Dania, de Fiinen.

Fistingiae Comes in Lotharingia.

Frawenseldiae Comes in Heluetia.

Friburgi Comes in Brisgouia.

Froburgi Comes.

Fürstenbergae Comes.

de Geex Comes in Heluetia Gallica.

de Geiln et Ruch Comes. +

de Geneuois seu Gebennesianus Comes, qui et Geneuensis.

Gengensis Comes.

de Gera vel Geraw Comes in Saxonia.

Gleichensis Comes.

Gleissbergae Comes.

Granseensis Comes in Heluetia Gallica.

de Groyz vel Groitsch Comes.

Gronsfeldianus, Comes. + an Kranichsfeld in Saxonia?

Greuembergae Comes in Bauaria.

Grüningensis Comes.

de Gryers Comes in Heluetia.



page 218, image: s218

de Gutzgow Comes.

Hadmarspergae Comes.

Hagae Comes in Bauaria.

Haigenlochi Comes in Sueuia.

Halsensis Comes in Bauaria.

Hamburgi vel Homburgi Comes in Saxonia.

Hanouiae Comes in VVedderauia.

Hardecki Comes in Austria.

Hartensteini Comes.

Hastburgi Comes. +

Heilgenbergae vel Sancti Montis Comes.

Helffensteini Comes.

Herenbergae Comes in Sueuia.

Hirspergae vel Hirtzbergae Comes.

Hochstadianus Comes.

Hoenlohensis Comes.

Hohenbergae Comes ad Nicrum.

Hoiae Comes.

Holensteini Comes in Bauaria.

Holsteini Comes in Saxonia.

Hombergae Comes in Rauracis.

Homburgi vel Honburgi Comes.

de Honde Comes. +

Honsteini vel Hohensteini Comes.

Horburgi vel Horrenburgi Comes.

Hornanus Comes.

de Huspch Comes. +

Isenbergi Comes in Saxonia.

Isenburgi Comes ad Rhenum.

Kefernburgi Comes.

Kirchbergae Comes in Sueuia.

Kirchbergae Comes in Bauaria.

Kirchbergae Comes in Thuringia: qui numeratur rectius infra inter Burggranios.

Klettenburgi Comes.

de Kuke vel Kule Comes.

Kulenburgi Comes.

Künigsteini Comes.

Lauffenbergae Comes ad Rhenum.

de Laxin Comes. + Forte, Rapin.

Leiningensis Comes.

Leiss necki Comes.

Lentzbutgi Comes.

Leonsteini vel Lewensteini Comes.

de Lieberawe Comes in Bauaria.

Liechtstalli Comes.

Liechtenbergae Comes in Alsatia.

Liechtenbergae Comes in Thuringia.

Limpurgi vel Lünburgi Comes.

de Lindaw et Tappin Comes.

Linthelbergae Comes.

Lippiae Nobilis Comes.

Lobdeburgi Comes in Misnia.

Loheni Comes in Belgio.

Lohrae Comes in Saxonia.

de Lorstingen Comes. + Forte, Iustingen.

Losensteini Comes.

Luckensis Comes. +

Lupfensis Comes.

Lutzelsteini Comes in Lotharingia.

Manderscheidi Comes.

Mansfeldiae Comes.

Marcae vel Marchae Comes.

Masaxiae Comes.

Matisconensis Comes in Burgundia.

Melingensis Comes.

Messershusensis Comes in Bauaria.

Metschensis Comes in Rhaetia Curiensi.



page 219, image: s219

Mettburgij Comes.

Moersiae Comes.

Montalti vel Montis alti Comes in Rhaetia Curiensi.

Montisfortis Comes in Rhaetia Curiensi.

Morensis Comes.

Mosburgi Comes in Bauaria.

Mullingensis Comes in Saxonia.

Namurci Comes.

Nassouiae Comes.

Neoburgi Comes in Heluetia Gallica, vulgo VVelschennewenburg, Gallice Neufchastel.

Neoburgi vel Newenburgi Comes in Rhaetia Curiensi.

Neoburgi vel Newenburgi Comes ad Danubium.

Noenari vel Newenari, id est, Nouae Aquilae Comes.

Neostadij seu Villae nouae Comes.

Niddae Comes in VVedderauia.

Nydouiae Comes in Heluetia.

Obersteini Comes in Alsatia. Forte, Ebersteini.

Obersteini Comes in Saxonia.

Ochssensteini Comes.

Oetingae Comes.

Orbae Comes in Heluetia Gallica.

Orlemundi Comes.

Ortenburgi Comes in Bauaria, qui nunc dicuntur Antiquiores Comites de Ortenburg, respectu eorum qui a Carolo V. [?]mp. creati sub Austriacis degunt, sed inter Ordines liberos et Comitiales non computantur.

Ostfrisiae Comes.

Pfullendorphij Comes.

Phalagiae Comes in Bauaria.

Phirreti Comes, qui et Ferrariae, in Alsatia.

Plaini Comes.

Pleissensis Comes.

Putinae Comes.

Querfurdiae Comes et Nobilis Dominus.

Radenbachi Comes. Forte infra inter Barones, Radenach.

Rapini Comes.

Raprechtswileri Comes.

Rauenspurgi Comes in VVestphalia.

Remontij vel Romuntij, id est Rotundimontis Comes in Sabaudia.

Retzensis Comes.

Rheingrauij, seu Comites Rheni.

Rheinsteini, qui et Regensteini, Comes.

Rhineckiae Comes in Heluetia.

Rhineckiae Comes in Franconia.

Rifferschiedi Comes.

Ritpergae Comes.

Rochlizij Comes.

Rordorphij Comes.

Rorensis Comes.

Rorsheimi Comes in Frisia.

Rotenburgi Comes ad Rusam in Heluetia.

Rotenburgi Comes ad Nicrum in Sueuia.

Roteneckiae Comes.

Rotenselsae Comes.

Rugrauij, seu Comites Asperi.

Runekelij Comes.

Rutschenfordiae Comes.

Rüxingensis Comes.

Salbini Comes. +

Salmensis Comes.

de Sano Comes. +

Sarbruckae vel Sarabrugarum Comes.

Sarunetum vel Sargansi Comes.

Sarwerdae Comes.

Schardfeldij Comes.

Schawenburgi Comes in Saxonia.



page 220, image: s220

Schinensis Comes. ++

Schlick a Passaun Comes.

Schmalenegkiae Comes.

Schrapelouiae Comes.

Schwanenbergae Comes.

Schwartzenburgi Comes in Thuringia.

Schwarrzenbergae Comes in Franconia.

Schweinsheuti Comes. +

Schwerini Comes.

Scynensis Comes.

Senogalliensis Comes.

Solmsensis Comes.

Sondershusanus Comes.

Sonnenbergae Comes in Sueuia.

Spanheimi Comes.

Spiegelbergae Nobilis Comes.

Steinfordiae Comes.

Sternenbergae Comes.

Stolbergae Comes.

Strassbergae Comes in Heluetia.

Sultzensis Comes.

Sumersburgi Comes in Saxonia.

Teckelnburgi Comes.

Tetnangiae Comes.

Thiersteini Comes.

Thuni Comes ad Ararim in Heluetia.

Tiessensis Comes.

Tillenburgi Comes.

Toggenburgi Comes.

Torgauiae Comes in Saxonia.

Thruhendingensis vel VVassertruhendingiae Comes.

Valdutiae aut Vadutziae Comes in Rhaetia Curiensi.

Valendysi aut Valangini Comes in Heluetia Gallica.

Velbergae et Chlamineae Comes.

Valdentiae aut Validentiae Comes.

Veldkirchiae Comes in Rhaetia Curiensi.

Venngiae Comes.

Viandeni Comes.

Viennensis Comes in Prouincia.

Vinariae seu VVeimariae Comes.

de Vinplingen et Varad Comes. +

Vrachi Comes.

VVarleae vel VVaerleae Comes.

VVagriae Comes.

VValdeckiae Comes.

VValdinbergae Comes. +

VValseae Comes in Saxonia.

VVangae Comes in VVaggenthalo.

VVasserburgi Comes in Bauaria.

VVeissenfelsiae Comes in Saxonia.

VVerdenbergae Comes in Heluetia.

VVeringerodae Comes.

VVertheimi Comes.

VVesterburgi Comes.

VVestfrisiae Comes.

VViedae Comes.

VVildgrauij, id est, Comites Syluestres.

VVillisouiae Comes.

VVincenburgi Comes.

VVindeckiae et Gasterni Comes.

VVinterthuri vel Vitoduri Comes.

VVissbadae Comes.

VVitgensteini Comes.

VVaerdae Comes.

VVolfratzhusiae Comes.

VVunsdorphij Comes.

Zigenhani Comes.

Zimbriae vel Sigmaringiae Comes.



page 221, image: s221

Zolleranus vel Hohenzolleranus Comes.

Zutphaniae Comes.

Zweybrukiae Comes.

Landgrauij, qui non sunt Principes, sed in Comitum dignitate.

Barensis Landgrauius, in der Baar.

Brisgouiae Landgrauius.

Burgendiae Landgrauius, seu Burgundiae Helueticae, in Burgenden.

Kletgouiae, seu Kleckouiae Landgrauius.

Nebelgouiae seu Ranckwilae Landgrauius.

Nellenburgi Landgrauius.

Sisgouiae Landgrauius.

Stefrungensis Landgrauius.

Suntgouiae Landgrauius.

Susenbergae Landgrauius.

Tullingiae vel Stuellingiae Landgrauius.

Turgouiae Landgrauius.

VValgouiae Landgrauius.

Burggrauij, qui non sunt Principes, sed in Comitum dignitate.

Altenburgi Burggrauius in Misnia.

Altzeae Burggrauius.

Beckelnheimi Burggranius.

Bisantij Burgrauius in Burgundia.

Dhonae Burggrauius.

Fridbergae Burggrauius in VVedderauia.

Geilnhusae Burggrauius.

Kirckbergae Burggrauius in Thuringia: qui nunc viuit, est vltimus suae stirpis, et improlis.

Ratisponae Burggrauius in Bauaria.

Kheineckiae Burggrauius.

Rietenburgi Burggrauius.

Rotenbergae Burggrauius.

Statckenbergae Burggrauius.

Strumburgi Burggrauius.

VVethini Burggrauius in Saxonia.

Barones et Liberi Domini.

Aarwangensis Baro.

Abenspergae Baro.

Ahusensis et Landouianus Baro.

Alendorphij Baro,

Alpensis Baro.

Aldenburgi Baro prope Mersburgum in Saxonia.

Apoldae Baro.

Appermontij Baro in Lotharingia.

Arbonae Baro in Heluetia ad Lacum Potamicum.

Arburgi Baro.

de Archo Comes in Carnia.

Armontij Baro.

Arnshagae et Lobdenburgi Baro.

Aspermontij Baro in Rucantiis Rhetiae, von Ruchenberg

Germanice dictus.

Aurspachi Baro in Misnia.

Babenhausensis Baro est Fuggerus.

Balomphenbergae Baro in Austria. +

Bappenheimi Marescalcus Baro.

Barri Baro in Alsatia.

Batenbergae Baro: qui et Comes Batenburgi.

Baumgarten in Schwangaw et Erbach Baro.

Bechburgi Baro.

Bellmontij seu Bellimontis Baro in Rhaetia.

de Belp Baro. +

Bergae et Vallae Baro, id est de Bergen et VValen; sed supra numeratur inter Comites.



page 222, image: s222

Bibersteini Baro.

Bickenbachi Baro, an est, qui supra inter Comites vocatur, Bibenbach?

Billichdorphij Baro.

Blanckenbergae Baro, supra inter Comites vocatur, Blanckenburg.

Blanckensteins Baro, an est, qui supra Comes Blanckenheimi?

de Blangeio Baro in Burgundia.

Blawensteini Baro ad Blauam in Rauracis.

Blesingi Baro. +

Blumeneckiae Baro.

de Bonnl Baro.

Bonstettensis Baro.

de Boues Baro in Belgio.

de Brance Baro in Burgundia.

Brandensteini in Ranis Baro.

Bredenrodij Baro in Hollandia.

Brewbergae.

Bruckbergae Baro.

Bruneckiae Baro.

Bubenbergae Baro.

Buchegkiae Baro.

Buchheimi Baro.

Bulachi Baro.

Burgeli seu Bergauiae Baro.

Burglensis Baro in Turgou[?]a.

Bussnangi Baro.

Chemnatensis seu Kemnatensis Baro.

Coldirij Baro in Saxonia.

Dachstuli Baro.

Degenbergae Baro.

Diessenhofensis Dapifer Baro in Heluetia.

Droyssigae Baro.

Eberstalli Baro.

Eckiae vel de Ecker Baro.

Eckertsawae Baro.

Ehrenfelsiae Baro.

Einskirchi Baro.

Elbrecht Schirichensis Baro.

Elgkouiae Baro.

Ellerbachi Baro.

Eltzius in Pirmontij Baro.

Endae Baro.

Eppsteini vel Eppensteini Baro.

Eschenbachi Baro.

Ettendorphij Baro.

Ezigelhemi Baro.

Falckenbergae Baro in Rauracis.

Falckensteini Baro.

Falckensteini Baro in Heluetia.

Falckensteini Baro supra Herciniam.

Farwangensis Baro.

Feuchtwangensis Baro.

Finstingensis Baro in Heluetia.

Fieckensteini Baro.

Fluminis siue de Flums Baro.

Fraunbergae vel Frauwenbergae Baro.

Freyensteini Baro.

Freybergius: vide Iustingen.

Fridouiae Baro.

Fronhofensis Baro.

Fronspergius: vide Mindelheim.

Fruotingensis Baro.

Frybergae Baro. Forte Friburgi, qui nunc Comes.

Gehmensis Baro, zu Gemen.

Gerawae Baro: qui supra inter Comites.

Geroltzeckiae Baro, qui nunc Hohengeroltzeckius.

Geuerae Baro, zu leuern.



page 223, image: s223

Giersbergae Baro.

Girbadensis Baro.

de Gmant vel Gmont Baro Camerarius. +

de Goeskon vel Goesken Baro.

Gradetzij Baro.

Grassburgi Baro: an est, qui supra inter Comites Strassberg?

Graueneckiae Baro.

de Greytz Baro: qui supra inter Comites Groytz.

Grimmensteini Baro.

Grünenbergae Baro: an qui supra inter Comites est, Gruemberg?

Gundelfingiae Baro.

Gutenburgi Baro.

Güttingensis Baro.

Habachi Baro.

Hagenouiae Baro in Bauaria.

Hagenbergae Baro.

Harussianus Baro.

Hasenburgi Baro in Rauracis ad Blauiam.

Haslen: vide infra Resti.

Hausensis Baro in Kintzinger thal.

Hedwigij Baro.

Heideckiae Baro.

Heldrungiae Nobilis Dominus.

Helingsbergae Baro.

Henchouiae Baro. +

Herchenfeldiae vel Herchenfelsiae Baro.

de Hersij Baro. +

Hewensis vel Hohenhewensis Baro.

Hilgeslebeni Baro.

Hinsbergae Baro.

Hoheneckiae Baro.

Hohenfelfius in Reupoltzkirch Baro.

Hornbergae Baro.

Hunenbergae Baro.

Ilsungius in VVolckenburg Baro.

Itzsteine Baro.

Iustingensis Baro est Freybergius.

Keyserstuli Baro.

de Kien Baro. + an est Kain in Austria?

Kienburgae vel Kienbergae Baro.

Kirchbergae Baro est Fuggerus, qui numeratur supra inter Comites.

Klingensis Baro, qui et de Altenklingen et Hohenklingen.

Klingenbergae Baro.

Kniphausanus Baro.

Kranichfeldiae Baro.

Kriechingiae Baro in VVestria.

Küningsbergae Baro, qui nunc de Hohenkünigsberg.

Kunigseckerbergae Baro.

Künigseckiae Baro.

de Laittern siue Scalae Baro in Bauaria.

de Landefeld Pincerna Baro. +

Landspergae Baro in Bauaria ad Lycum.

Langenbergae Baro.

Lagensteini Baro.

Leckiae Baro.

de Lengentiers Baro. ++

Luchtenburgi et Elsterburgi Baro.

Limburgi Baro in Sueuia.

Limburgi Pincerna Baro in Franconia.

Lindenus in Rechum Baro.

de Litt Baro. Forte de Lich in VVedderauia.

Lohrae Baro.

Lothhofenus Baro.

Marckdorphij Marescalcus Baro.

Mechselreinus in VValdeck Baro.

Mersbregae et Beffortij Baro.



page 224, image: s224

Messkirchi Baro.

Milichlingius in Burgmilichling Baro.

Mindelheimi Baro, olim Fronspergius, nunc Fuggerus.

Mintzenbergae Baro.

Montenachi Baro.

de Montz Baro. +

de Mulens Baro in Burgundia.

Mynsingensis Baro in Heluetia.

Neiffensis Baro.

de Nernesen Baro. +

Oberhofeni et Riedae Baro.

Orangiae Baro in VVestria.

Palmae Baro in Heluetia.

Pemelbergae Baro.

Pirfftingeusis Baro.

Plauiae seu Plaweni Baro est Reussenus.

Pirmont: vide Eltzius.

Plantairae seu Planae terrae et Ymburgi Baro.

Plessae Baro in Hassia.

Pflugius in Schweinberg Baro.

Polegij Baro in Burgundia.

Polheimi Baro in Austria.

Polweili Baro in Alsatia.

Prisingensis Baro.

de Prunis Baro.

Padlitzij Baro in Merchia.

Puschae in Ravensberg Dapifer Baro.

Quadius in Reckhumb Baro.

Radebergae Baro.

Radackiae Pincerna Baro.

Redenachi vel de Radenacker Baro. Forte qui sufra inter Comites, Radenbach.

Rappolsteini Baro.

de Raren vel Raron Baro.

Ratzuntzij vel Retzüntzij, id est, Rhaetiensis Baro.

Rauensteinij Baro.

Rechbergae Baro, qui nunc de Hohenrechberg.

Regendorff: vide Rogendorch.

Regenspergae Baro.

Reichensteini Baro.

Reiffenbergae Baro in VVedderauia.

Reigelspergae Baro.

Ressbergae Baro. +

Resti in Hasle Baro.

Reuchtelbergae Baro.

Reupolzkirch: vide supra, Hohenfelz.

Reussen: vide supra Plausa.

Rieneckiae Baro. an qui supra inter Comites? et iterum inter Burggrauios?

Rinhkenbergae Baro.

Rinnenbergae Baro. Forte Rosnenburgi.

Rimburgi Baro. +

Roccae vel Rupium Baro in Burgundia.

Rogendorphij Baro.

Rorbachi Baro.

Roseneckiae Baro.

Rosslauiae Baro.

Russengebergae Baro. +

Rüsseckiae Baro.

Sainsheimi et Kottenheimi Baro.

Sangerhausanus Baro.

Saltzae Baro.

Samerhofensis Baro. +

Saxi Baro, qui nunc Hogensaxensis vel de Alto saxo.

Schaffenburgi Baro.

Schalszwilensis Baro.

Scharpfenekiae Baro.

Schaumburgi vel Schomburgi Baro in Bauaria ad Amasim.



page 225, image: s225

Schelklingensis Baro in Sueuia.

Schellenbergae Baro in Rhaetia.

Schleidensis Baro.

Schlewitzij Baro.

Schnabelbergae Baro.

Schrambergae Baro.

Schtralenbergae Baro. +

Schwabachi Baro in Nortgouia.

Schwandensis Baro.

Schwanfeldiae Baro.

Schwartzenbergae Baro in Heluetia.

Schwartzenbergae et Hohenlandspergae Baro in Franconia. sed supra refertur inter Comites.

Schwendius in Schafhausen Baro.

de Semeruff Baro. +

de Senserchen Pincerna Baro.

de Sepf Baro. +

Sibenbergae Baro in Belgio.

Sidawiae Baro.

Signowiae Baro.

Schoenburgi Baro in Misnia.

Sosburgi Baro. +

Spiegelbergae Baro in Heluetia.

Staheleckiae Baro.

Stahenwetchi Baro. +

Starckenbergae Baro in Saxonia.

Stauffensis Baro.

Stauffenbergae Baro. an est Stubenbergensis in Austria?

Sternenbergae Baro in Bohemia.

Stiffelmostingiae Baro.

Stoeffeliae Baro.

Straettlingensis Baro in Heuetia.

Straelawiae Baro.

Taranti Baro.

Tautenbergae Pincerna Baro.

Tegerfeldiae Baro.

de Thurn et Fruetingen Baro.

de Thurn et VVallis Baro.

Torbergae Baro.

Torringiae Baro.

Toswachi Baro. +

de Trawsnicht Baro.

de Trimss[?] seu Hohentrimss Baro in Rhaetia.

Trinbergae Baro.

Trogensis Baro in Heluetia.

Truchburgi vel Trutburgi Baro.

Tuffensis Baro.

Tuffenbergae Baro.

Vatzij Baro in Rhaetia.

Vergij Baro in Burgundia.

de Villars Baro.

Vilspiburgi Baro. +

Vitendorphij Baro.

Vlamontij Baro in VVestria.

Vtzingensis Baro.

VValtburgi Dapifer Baro.

V Valtseae Baro in Sueuia.

VVannenbergae Baro.

VVarbergae Nobilis Baro.

de VVart Baro.

VVatenbergae Baro in Rauracis ad Rhenum.

VVartenbergae Baro in Bohemia.

VVartenfelsiae Baro.

VVasserburgi Baro est Fuggerus.

VVassersteltzij Baro.

VVedischwili Baro.

VVeinspergae Baro.

VVeissenhorni Baro.



page 226, image: s226

VVeisskirchi Baro.

VVerdae Baro apud Helgenstat in Bauaria.

de VVermunt Baro. +

VVeuelinhouensis Baro.

VVietlichspachi Baro.

VVildensteini Baro.

VVildenfelsiae Baro.

VVinnenbergae Baro.

VViperae Baro.

de VVissen Baro.

VVislenburgi Baro.

de VVitte Baro.

de VVittermulen Baro. ++

VVolckensteini Baro.

VVoldenburgi Baro.

VVolssteinius in Obersultzburg Baro.

VVolhusensis Baro.

de VVoltemrotsa Baro. ++

VVulflingensis Baro.

VVurmenstettensis Baro.

Zanouiae Baro.

Zelkingiae Baro in Carinthia.

Zoluselbergae Baro. +

Ynburg: vide Plenaterra.

Aduocati, Vögt, qui Baronibus aequiparantur.

Aduocatus Augustanus in Vindelicia.

Aduocatus Aquensis vel Aquisgranensis.

Aduocatus Turegiensis in Heluetia.

Aduocatus in Hunoltstein.

Aduocatus de Monte.

Aduocatus Bethunae in Flandria.

Aduocatus in VVendelstein.

Equites, Ritter, qui Baronibus aequiperantur.

Societas Sancti Georgij in Sueuia.

Ordo Equestris in Hegouia.

Equites de Gerlassee.

Equites de Fridberg.

Equites de Baden.

Equites de Geilnhausen.

Equites Aurei Velleris in Imperio.

Equites de Andlow.

Equites de Meldingen.

Equites de Strondeck.

Equites de Frosenberg. +

Pincerna de VVinterstetten.

Nobiles de Planitz in Misnia.

Nobiles de Platho in Saxonia.

Nobiles de Erenberg.

Nobiles de Stainach.

CIVITATES LIBERAE IMPERIALES et Prouinciales, quae immediate Imperatorem, saluis caeteris Iuribus, recognoscebant, et partim adhuc recognoscunt: exscriptae ex Matriculis et Actis Imperialibus.

Abbatiscella.

Agilsfeldia vel Aglisfeldia. +

Altenburgum in Misnia.

Alena.

Amarsfordia.

Amsterdamum.

Andelauia.

Andernacum.

Antuerpia.



page 227, image: s227

Aquilegium.

Aquisgranum.

Arelatum.

Argentina.

Asburg, quae et Hasenburg. + Forte et Aschenburg, quae sequitur.

Aschaffenburgum.

Augusta Vindelicum.

Bacheracum.

Bamberga, quae Bapaeberga, et Babeberga:

Basilea.

Berma. + Forte Brema, vel Berna, quae sequitur.

Berna.

Bernheimum.

Bibracum.

Biela, quae et Bienna, et Bipennis.

Bingia.

Bisantium in Burgundia.

Bonna.

Bopardia.

Bopfinga.

Brackela.

Brema.

Bremgartum.

Brisacum.

Brixina.

Brunsuigia.

Buchorna.

Buchouia.

Budissinum in Lusatia.

Cameracum in Flandria.

Campena in Hollandia.

Campodunum.

Cella in Hamersphacho.

Chemnitium in Misnia.

Colonia Agrippina.

Columbaria.

Confluentia ad Rhenum.

Constantia ad Lacum Podamicum.

Corbeia in Saxonia.

Cracouia in Polonia.

Curia Rhaetorum.

Dantiscum in Borussia, quae et Gedanum.

Dauentria.

Diepachum.

Dinckelsbuhela.

Donawerda.

Duchatum.

Dusburgum.

Egra ad Syluam Bohemicam.

Ehenheimum superius.

Eimbeca.

Eisenacum in Thuringia.

Elbinga in Borussia.

Erfordia.

Esselinga.

Essenum vel Essendia.

Forchheimum.

Franckensteinum.

Franckofordia ad Moenum.

Franckofordia ad Oderam.

Freistadium Sueuorum.

Friburgum in Brisgouia.

Friburgum in Vchtlandia.

Fridberga in VVedderauia.

Frideslaria.

Fruxinum, quae Frisinga.

Fulda.



page 228, image: s228

Geilnhusa.

Gemunda in Sueuia.

Geneua.

Gengenbacum.

Gerenrodia.

Gienga.

Gla[?]ona.

Goslaria.

Gottinga.

Gotzawa.

Griphiswaldia.

Groninga.

Grunberga, alij habent Gumberga, in Hassia.

Hala Sueuiae.

Hala Saxoniae.

Halberstadium.

Hamburga.

Hannouera.

Heidelberga.

Heidesfeldia.

Heilbrunna.

Hemgo, alij habent, Hunigouw. Forte, Lemgow, de qu[?] infra.

Herbipolis, quae et VVirciburgum.

Hersfeldia.

Herwordia.

Hildeshemum.

Horna.

Ingelhemum superius.

Ingelhemum inferius.

Isenum in Sueuia.

Kauffbeura.

Kaufmanssarbrucka.

Keissersberga.

Landauia.

Lauginga.

Lausanna.

Lautera seu Keisserslautera.

Lauternburgum vel Lauterbuch. ++

Lemgouia.

Leodium.

Leuthkirchum.

Limpurgum ad Rhenum.

Lindauia.

Loupa.

Lubeca.

Lucerna.

Lugdunum Galliae.

Luneburgum.

Magdeburgum.

Marcodurum.

Marpurgum.

Martispurgum vel Merspurgum in Thuringia.

Mechlinia.

Memminga.

Metis seu Mediomatrices.

Mindenum.

Moguntia.

Monasterium in VVestphalia.

Monasterium in Valle S. Georgij.

Mulhusium in Suntgouia.

Mulhusium in Hassia.

Mulhusium in Thuringia.

Narua in Liuonia vel Russia.

Naumburgum.

Neostadium, nescio an in Franconia, an ad Hard[?].

Neoburgum in Rautacis ad Rhenum.

Neomagum in Geldria.



page 229, image: s229

Norimberga.

Northeimum.

Northusium.

Nortlinga.

Nugardia in Russia, vel Nouogradum.

Nussia vel Nouesium.

Odernheimum.

Offenburgum.

Oppenheimum.

Oselia in Liuonia.

Padelbronna.

Patauium vel Passawa.

Pfullendorphium.

Praga in Bohemia.

Quedelnburgum.

Ratispona, vel Regenspurgum.

Ratstadium.

Rauenspurgum in Sueuia.

Reualia in Liuonia.

Reutlinga.

Rhinfeldia.

Riga in Liuonia.

Rosheimum.

Rostochium.

Rotenburga ad Tuberim.

Rotwila.

Rubeacum, vel Ruffachium.

Salisburgum.

Salodurum.

Sanctigallum, quae et Gallopolis.

Scaphusia.

Schlewicum in Dania.

Schweinfordia.

Sedunum in Vallesia.

Selestadium.

Selingenstadium ad Moenum.

Spira Nemetum.

Stadenum in Saxonia.

Suitium in Heluetia.

Sunda, quae et Stralesunda.

Suolla in Hollandia.

Susatum.

Tarbatum in Liuonia.

Thorunum in Borussia.

Tigurum.

Tremonia.

Treueris.

Tridentum.

Tugium.

Tullum.

Turckheimum in Alsatia.

Valentianae in Hannonia.

Vberlinga.

Veltkirchum.

Verda Saxoniae.

Verda Sueuiae, quae vulgo Donawerda.

Verdunum Lotharingiae.

Vesalia superior ad Rhenum.

Vesalia inferior apud Iuliacos.

Vienna Austriae.

Vienna Prouinciae.

Vlma.

Vltrajectum Hollandiae.

Vnderwaldia, quae et Syluania.

Vrania.

Vratislauia in Silesia.

VValckenrieda.

VVangena in Algouia.



page 230, image: s230

VVarburga vel VVartburga.

VVetzflaria.

VVila vel Villa Turgouiae.

VVila vel Villa Sueuiae, quae et VVeilerstadium.

VVeissenburgum in Nortgouia.

VVeissenburgum ad Rhenum.

VVimpina.

VVindeshemum.

VVismaria.

VVormatia.

Zo[?]nga.

Zwickauia.

CAP. IV. CORPVS ORDINVM SACRI IMPerII contractius.

DEprehensum est longo vsu, vastam istam tam ampli varieque diffusi corporis molem, minus aptam esse rebus agendis, siue conuiendum alicubi esset, siue suffragia colligenda. Iam enim in eum numerum excreuerat ordinum multitudo, quae sibi ipsi molesta esset; nimisque impendiosum videbatur, omnes euocate. Delecti igitur sunt ex istis omnibus quidam, qui quum de Republ. deliberandum esset, legesque sanciendae, nomine aliorum conuenirent: Ex singulis vero collegiorum corpotibus sumta sunt tetradia singula, eo quo sequitur ordine ac modo.

Quatuor Electores Ecclesiastici.

Papa Romanus, S. Romani Imperij Archipatriarcha Oecumenicus seu Vniuersalis.

Archiepiscopus Moguntinus, S. Romani Imperij Archicancellarius per Germaniam et Sclauonias.

Archiepiscopus Treuirensis, S. Romani Imperij Archicancellarius per Gallias et Regnum Arelatense.

Archiepiscopus Coloniensis, S. Romani Imperij Archicancellarius per Italias et Insulas Marinas.

Quatuor Electores Laici, qui ex decreto Sigismundi Imperatoris sunt Archiprincipes.

Rex Bohemiae, S. Romani Imperij Archipincerna.

Comes Palatinus Rheni, S. Rom. Imperij Archidapifer.

Dux Saxoniae, S. Rom. Imperij Archimarescalcus.

Marchio Brandenburgiae, S. Romani Imperij Archicamerarius.

Quatuor Reges.

Romanorum.

Franciae.

Poloniae.

Hungariae.

Quatuor Patriarchae.

Romanus.

Constmopolitanus.

Aquilegiensis. [note: hi duo successerunt invicem Orientalium: ] Alexandrini.

Aquilegiensis. [note: hi duo successerunt invicem Orientalium: ] Antiocheni.

Rauennas.

IV. Primates.

Magdeburgensis.

Lugdunensis.

Strigoniensis.

Gnetznensis.

Quatuor Cancellarij.

Toletanus per Hispaniam.

Cantuariensis per Britanniam.



page 231, image: s231

Strigoniensis per Pannoniam.

Gnetznensis per Sarmatiam.

Quatuor Archiepiscopi.

Salisburgensis.

Rhemensis.

Mediolanensis.

......

Quatuor Episcopi.

Babenbergensis.

Misenensis.

Ratisponensis.

Herbipolensis.

Quatuor Duces.

Saxoniae, vel, Brunschwigiae.

Bauariae; aliis, Austriae.

Sueuiae; alijs, Pfallantiae, vel Palatinatus.

Lotharingiae; aliis, Burgundiae.

Quatuor Archipalatini.

Rheni.

Saxoniae.

Franciae.

Hungariae.

Quatuor Vicarij, ex Refomat. Sigismundi Imp. lib. 2. c. 20. §. 2.

Austriae.

Mediolani.

Sabaudiae.

Burgundiae.

Quatuor Vicarij, ex vulgari Typo Coloniensi.

Brabantiae.

Inferioris Saxoniae.

VVestriae.

Silesiae.

Quatuor Landgranij, id est, Comites Prouinciales.

Thuringiae.

Alsatiae.

Hassiae.

Leuchtenbergae.

Quatuor Marchiones, id est, Comites Limitan[?]i.

Morauiae.

Brandenburgiae.

Misniae.

Badensis.

Quatuor Burggrauij, id est, Comites Castellani.

Norirnbergae.

Magdenburgi.

Rheineckiae.

Strombergae.

Quatuor Haergrauij seu Heregrauij, id est, Comites militares, seu verius, Belli Duces.

Brabantiae.

Nortmanniae

Vngariae.

Ferrariae.

Quatuor Comites.

Cliuiae.

Sabaudiae.

Schwartzenburgi.

Ciliae; alias, Graeciae, vel Goritiae.

Quatuor Pannerheri, id est, Bannerarij, seu Bandophori, qui sunt Vexilliferi.

Bauariae.

Mediolani.



page 232, image: s232

Austriae.

Poloniae.

Quatuor Pfallantzgranij seu Comites Palatini.

Sueuiae.

Bauariae.

Franconiae.

Saxoniae.

Liberi Domini seu Barones.

Limburgi in Franconia.

VVesterburgi.

Thusis et Rharae.

Aldenwaldiae.

Quatuor Strenui Comites.

Flandriae.

Tyrolis.

Altenburgi.

Ferrariae: Forte, Ferreti, id est, Pfirdi.

Quatuor Domini Prouinciales.

Mirandulae.

Scalae, id est, Veronae.

Paduae seu Patauij.

Mediolani.

Quatuor Abbates.

Fuldensis.

Campodunensis.

VVeissenburgensis.

Murbacensis.

Quatuor Domus.

Austria.

Saxonia.

Braunsuigia.

Bauaria.

Quatuor Insulae.

Sicilia.

Anglia.

Suecia.

Cyprus.

Quatuor Equites vel Milites.

Andelauise. [note: in quorum decessorum locum surrogati sunt] VVeissbach in Misnia. Calwitz in Misnia.

Meldingae.

Strundeckiae.

Frawenbergae.

Quatuor Marescalci.

Bappenheimi.

Iuliaci.

Misniae.

Finstingiae; aliis, Friesingiae.

Quatuor Ambacti seu Ministeriales,

Misniae, apud Albinum in Chron. Misn. fol. 321.

Rhinfeldiae, apud Stumpfium in Chron. Heluet. lib. 12. cap. 12. in prin[?]

Quatuor Aduocati.

Misniae, apud Albinum, dict. loc.

Quatuor Venatores.

Carinthiae, apud Munsterum in Cosmograph. fol. 690. in pr.



page 233, image: s233

Quatuor Venatores inferiores.

Horni, siue Hurni.

Vrachi.

Schombnrgi.

Metschi in Rhaetia Curiensi.

Quatuor Officiales hereditarij.

VValdburg Dapifer.

Radach Pincerna.

Marckdorff Marescalcus.

Kemnat Camerarius.

Quatuor Serui vel Ministeriales.

VValdeck.

Hirten a Fulch; aliijs, Herren a Filchen.

Arnsperg, vel Arensperg.

Rabnaw., vel Rabenaw.

Quatuor Dapiferi herediturij.

VVellerswalde, apud Albinum fol. 321.

......

Quatuor Coquinarij, id est, Magistri Coquinae.

Seldeneck.

Quatuor Ciuitates Inaugurales.

Aquisgranum.

Arelatum.

Mediolanum.

Roma.

Quatuor Ciuitates Imperiales.

Augusta.

Aquisgranum.

Metum.

Lubeca.

Quatuor Ciuitates Regales.

Neapolis.

Lutetia.

Cracouia.

Buda; alijs, Hafnia.

Quatuor Ciuitates Electorales.

Praga.

Heidelberga; alijs, Amberga.

VVittenberga.

Custrinum.

Quatuor Emporia.

Massilia.

Moguntia; nunc, Francofordia.

Venetia.

..... nunc Antuerpia, vel Amsterodamum.

Quatuor Burgi, id est, Castra.

Altenburgum.

Magdenburgum.

Rottenburgum ad Tuberim.

Meckelburgum; alijs, Lucelburgum.



page 234, image: s234

Quatuor Pagi.

Bamberga.

Vlma.

Hagenouia.

Selestadium.

Quatuor Vici.

Ingelheim.

Altdorff; alijs, Altrip.

Liechtenaw.

Denckendorff; alijs, Deckendorf.

Quatuor Villa.

Orlamunda, apud Albinum fol. 321.

Quatuor Bergae.

Munsterberga.

Fridberga.

Heidelberga.

Norimberga.

Quatuor Rustici:

Colonia.

Ratispona.

Constantia.

Salisburgum.

CAP. V. CIRCVLI. IMPERII.

DIuisum est quoque Imperium Germanicum in Circulos. Circulum vocant Prouinciam vel Ditionem Imperij singularem certo iure ac societate iunctam ad mutuam aduersus hostiles incursus defensionem. Vastum enim illud Germanici imperij corpus quum viderent Proceres non posse simul facile moueri, placuit distinguere in certos Tractus, quibus singulis praeessent consilij capiendi praefecti quidam saeculares, vt postea in Comitijs Imperij tanto expeditius per ipsos ea peragerentur quae ad communem sui tractus salutem pertinerent. Ac primum quidem sex tantum circuli fuete constituti Augustae, Anno CIC IC: Postea facti sunt decem, Anno CIC ICXXII Noribergae; quod tamen alij Treuiris factum adserunt anno MDXI.

PRIMVS CIRCVLVS est FRANCONIAE: in quo ad Consilium euocantur Ecclesiastici isti, Bambergensis Episcopus, Herbipolensis Episc. Eichstettensis Episc. Tum, Magister Ordinis Teutonici, Praepositus Cambergensis, Abbas S. Gilgens. in opido Noribergensi. Seculares nobiles isti, Marchio Brandenburgensis: Comites, Hennenbergensis, Castellensis, VVertheim, Rheineck, Hohenloe. DD. Reichelsperg, Limpurg; Comites Horpach, et Schwartzenburg. Denique etiam Ciuitates liberae; Noriberga, Rottenburgum, VVinshemium, et Schwinfurtum.

SECVNDVS CIRCVLVS est BAVARIAE, constans et ipse tribus ordinibus: In Ecclesiastico sunt, Archiepiscopus Saltzburgensis, Episcopus Passauiensis. Episcopus Frisingensis, Episcopus Ratisponensis. Praepositus


page 235, image: s235

Berchtolsgaden. Abbates VValdsachsensis, Rodensis, Keishaim, S. Haymerin Ratisbona. Abbatissae Alt Munster et Ober Munster in Ratisbona. Seculares nobiles, Dux Bauariae, Comes Palatinus Bauariae, Landgrauius Luchtenbergius, Comes Hage, Comes Ortenburg, Baro in Stauffen. Dominus in Rhinfeden, Baro in Degenberg, et Obersultzenperg, Denique Ciuitates Freistet, et Ratispona.

TERTIVS CIRCVLVS est AVSTRIAE, in quo ordines tantum duo, Ecclesiasticorum et Nobilium. In illo sunt Episcopi, Tridentinus, Brixiensis, Goricensis, Segouiensis, Labachiensis, Viennensis, Magister Ordinis Teutonici. Et Magister in Eeischtal. In seculari ordine sunt, Archidux Austriae, Comes Schaumberg, Baro VVolckenstain, Dominus Senster, Dominus Roggendorff, Comes Hardeck. Sed praeter istos Imperij proceres numerantur quoque in Austria Comitatus Thurn, Crentz, Ortenburg, Perneck, Garb. Baronatus liberi, Landskron, VVanberg, Hohen, Osterwitz, Neuberg, Guetenhag, Teufenbach, Mairhofen, Awersperg, Dorneck, Saraw, Flartenstain, Schwartzenaw, Tunnstain, VVachanthall, Hoffkirchen, Eytzingen. Dominia, Aichelperg, Caltenprun, Massenperg, Stabenberg, Heggenberg, Stakenberg, Liechtenstain, Lesenstain, Puchaim, Luetkurt, Porges, Schonkirchen, Schifftenberg, Altensperg, Hornstein, Seiberdorff.

QVARTVS CIRCVLVS est SVEVIAE, in quo tres ordines. In Ecclesiastico sunt Episcopi, Curiensis, Constantiensis, Augustanus, Abbates, Kempten, Reichenow, S., Galli, Salmansweiler, VVeigarten, VVeissenow, S. Blasij, S. Fetri, Maulbron, Schaffhausen, Steyn am Rhein, Kreutzlingen, Petershusen, Schussenriedt, Rockenburg, Ochsenhausen, Cuningsbrun, Marchtal, Elchingen, Ysne, Munchrod, Aursperg, Yrsee, Gegenbach, Schuttern, Disidisen. Abbatißae, Lindnuiensis, Rottenmunster, Bucchaw, Guttenzell, Beund, Heppach. Postremum Magistri duo Ordinis Teutonici, in Alsatia, et in Burgundia. Secundus ordo habet Principes, Ducem VVirtembergicum, Marchionem Badensem, Comites Helfenstein, VVeisenstag, Oringen, Lauffen, Montfort, Furstenberg. Marchionem Eberstain; Comites quoque Tollern, Bultz Leobenstain, Tubingen, Kirchberg, Tengen vel Dongen, Baronem Gundelfingert. Et Dominia, Stutgard, Tussen, VValdtpurg, Sonneberg, Valkenstain, Kunseck, Kunseckzerperg, Baroniam Geroltzeck, et Ober Helwen. Tertius ordo habet ciuitates complures, Augustam Vindelicorum, Kauffbeum, Vlmam, Memmingam, Kempten, Bibrach, Leukitch, Ysne, VVangen, Lindow, Rauenspurg, Buchorn, Vberlingem, Constantiam, Pfullendorff, S. Galli oppidum, Schafhausiam, Reutlingam, Eslingam, Gmindam, VVeil, Hailbron, VVimsn, Hallam Sueuicam, Dinckenspuel, Bopfingem, Alen, Nordlingen, Donawerd, Buchaw, Offenberg, Gengenbach, Zel im Hamerspach, Rotweil.

QVINCTVS CIRCVLVS est RHENI, constatque tribus etiam ordinibus, Ecclesiastico, Principali, Ciuitatum liberarum. In primo sunt Episcopi, VVormaciensis, Spirensis, Argentinensis, Basileensis, Vesontinus BeZancon, Sedunensis Zitten in Valesia, Geneuensis, Lausannensis, Metensis, Tullensis, Verdunensis. Abbates, Hirsfeldensis, Morbacensis, et S. Gregorij. In secundo sunt Principes, Duces, et Comites seculares. Dux Lotharingiae, Dux Sabaudiae, Dux et Comes Spanheim, Marchio Badensis, Dux Bipontinus Zweibtuck, Comes Valdentz, Lantgrauius Hassiae, Princeps de Calim; Comes Nassaw in Sarbruck, Comites Rheni, Dominus Rapholtzkirchen, Comites Bitsch, Salm, Hanaw, Lichtenberg, Leiningen, Falckenstain, Dominus Morspurg, et


page 236, image: s236

Befort, Rapolstain, Hohen, Rechperg, Blankenberg, Blammont in Lotharingia, Comites VVeisbaden, Itzstain, Kuningstain, Dominus ab Eppenstain, Comes Isenburg in Alsatia superiore, Solms, Nassaw in VVeilburg, Seniuigen, Hanaw, Dominus Munzenburg, Comites VVestenburg, VVitgenstain, VValdeck, Plesse. In Tertio sunt ciuitates liberae hoc ordine, Mulhusen in Sundtgow superioris Alsatiae, Basilea, Colmaria, Kaisersperg, Turckluim, S. Gregoris Munster, Ober Eberhaim, Straesburg, Rosenhaim, Schletstadium, Hagenoa, VVeissenburgum, Landauia, Spira, VVormacia, Francofurtum, Fridberg in VVederaw, VVetzlaria, Metz, Toul, Verdun, Kaufmans Sarbruck, Besano castrum, Gleichhausen castrum.

SEXTVS CIRCVLVS IMPERIJ est QVATVOR ELECTORVM, Palatini scilicet Rheni, et trium Archiepiscoporum, Moguntini, Treuirensis, et Colontensis. Tum ciuitatum liberarum, vt sunt Moguntia, Colonia, Treuiri, Getenhause. Principum et Dominorum, Palatini cum suo territorio, Comitis Nassaw et Beilstein, Domini in Reifferscheidt et Rheineck; Praefecti Ordinis Teutonici Confluentiae. Abbatis S. Maximini iuxta Treuiros; Praepositi Seltzensis, Domini Nider Eisenburg.

SEPTIMVS CIRCVLVS est WESTPHALICVS, constans tribus ordinibus, Ecclesiastico, Principali, Ciuitatum liberarum. Ecclesiastici sunt, Episcopi Padebornensis, Leodiensis, Vltraiectinus, Monasteriensis, Cameracensis, Osnaburgensis, Ferdensis, Mindensis. Abbates, VVerdensis, Stablonensis, S. Cornelis Munster, Echternacensis, Corbeiensis, Hetuordensis. Abbatissa vna, Essensis. In ordine Principum secularium sunt, Dux Cliuiae et Comes Marchiae, Dux Iuliacensis et Montensis, Marchio Badensis, Comes Embdanus siue Frisiae Orientalis, Comei Sein, Comes Dillenburg, Comes Vernenberg, Comes Manderscheid, Comes VVeida et Ringelberg, Comes Meursensis, Dominus Bronckhorst. Comites Steinfurt, Bentheim, Dortmund, Oldenburg, Dominus Bidburg, Comites Hoya, Diepholt, Seaumburg, Domini Spiegelberg, et Vanenberg, Comites Arenberg, Dierenberg, Lippensis, et Dominus in Somer auss. Ciuitates liberae sunt, Colonia, Aquisgranum, Vesalia inferior, Marcodurum, Cameracum, Tremonia, Susatum, Duysburgum, Heruordia, Brakel, VVartburg, Lemgouia, et VVerden.

OCTAVVS IMPERIJ CIRCVLVS est SAXONIAE SVPERIORIS. In hoc primus ordo est Episcoporum, in quibus, Misnensis, Merspurgensis, Naumburgensis, Brandenburgensis, Hauelburgensis, Lubecensis, Caminensis. Abbatum, Saluelt, Rotterhausen, Falckenrieten. Abbatissarum, Quedelnburg, et Genrode. Secundus ordo est Principum secularium, in quo sunt, Dux Saxoniae Elector: Marchio Brandeburgicus Elector, Dux Pomeraniae, Princeps Anhaltinus, Comires Schwartzenburg, Mansfeld, Stelburg, Hogenstein, Buchlingen, Rappin, Mullingen, Gleiche, Leisneck, VViderfels, Dominus Bernaw, Baro de Tautenburg, Comites Regenstein, Russo de Plaw, Dominus de Gratz, et Dominus de Schonburg. Tertius ordo est ciuitatum liberarum, vt sunt, Dantiscum, Elbinga, aliaeque.

NONVS CIRCYLVS est SAXONIAE INFERIORIS, in quo Archiepiscopi Bremensis et Magdebergensis; Episcopi Hildesheimensis, Lubecensis, Suerniensis, Ratzenburgensis, et Schleswicensis. Hos sequuntur Principes, vt sunt Rex Daniae propter ditiones ad Imperium pertinentes, tum Duces, Lauwenburgensis, Brunswicensis, Luneburgensis, Meckelburgensis, Halsatiae. Comites, Roffain et Delmenhorst. Tertio loco sunt ciuitates liberae, Lubeca, Hamburgum, Mulhausen in Thuringia, Northausen, Goslaria et Gottinga.



page 237, image: s237

DECIMVS CIRCVLVS Imperij dicitur BVRCVNDICVS habetque praecipuos Belgij Principes, Ducem Butgundiae, Dominos de Bergen et VVaelhem, Comites Egmondanum et Iselsteinium, Hornanum, Comitem Nassaw in Breda, Comitem Bergen: sed et Ciuitates Imperiales Antwerpiam aliasque.

CAP. VI. Series Imperatorum a CAROLO Magno vsque ad MATTHIAM Augustum.

QVam late pateant Imperij partes, quaeque ordine explicanda ei essent qui singula vellet ad vnguem exigere, facile potest intelligi ex inspectione Matriculae ordinum Imperij quam capite tertio proposuimus. Nam praeter generalem communemque Germaniae desctiptionem, oporteret ipsius quoque Imperij formam cum suis incrementis, decrementis, mutationibus atque Imperatoribus in medium proferre, tum regna singula cum regibus, Electoratibus, Archiepiscopatib., Archiducatib, Ducatib., Gomitatibus, Principatibus, Lantgrauiatibus, Marchionatibus, Burggrauiatibus, Baronatibus, Dominijs, Episcopatibus, Abbatijs, Ciuitatibus, Pagis, Arcibus, et si quae plures sunt partes, partiumque particulae, vt thermae, silus, fodinae, fontes, flumina, paludes, montes, aliaque istiusmodi: sed quum hoc omne infiniti laboris sit, neque vsum vllum in vita insigniorem habeat, satis officio nostro fecisse videbimur, si praecipua tantum commemorauerimus; relinquentes minora segmenta priuatae cuiusque industriae, inspectioni et adnotationi. Proderitque vel in id noster hic labor, vt intelligat studiosus lector, quum tam multa tam breuiter dixerimus, magnam adhuc partem a nobis esse praeteritam; [?]neque enim profiteri audemus, nos tam arcto conclusos spatio omnia dicturos esse. Bibliotheca enim ad eam rem, opus esset, non libro. Primum ergo spectabimus Imperatorum seriem, vitasque ipsorum strictim percurremus. Porro familiae Germanicae ex quibus hactenus Imperatores delecti sunt, notantur hae, Carolina quae est Francorum, Saxonica, Suenica, Bauarica, et Austriaca. Sed quaeri potest, vnde ad Francos ius Imperij deriuatum sit? Vtique per Carolum Magnum, qui omnium in Occidente Imperij partium prouinciarumque Dominus factus est, et praeterea ad imperium ipso totam Germaniam contulit, quam Romani nunquam sibi totam subiecerunt. Certe qui haec omnia possideat in Occidente, cum par est Monarcham et Imperij Occidentalis caput dici, vbi vbi sedes suas habeat. Quod si talis aliquis Italiam quoque omnem et caput ipsum orbis Romam sibi subijciat, multo iam res ipsa clarior certiorque futura est. Atque haec omnia ita habuit Carolus, et quidem iure belli, quo diuinitus decidi coutrouersiae tales et regna parari solent. Quid, quod Leo III desperatis rebus suis ad Carolum Magnum in Germaniam profugit, petijtque ab eo tanquam ab Imperatore praesidium? Nihil ergo ille Carolo dedit. Quid enim daret excussus? et excussus non imperio, (nam illud non ipse, non ipsius maiores habuerunt) sed sede Episcopali? Si Episcopatum petijsset Carolus, potuisset eum conferre Leo: nunc quum de Imperiali dignitate agitur, dicemusne eam potuisse dari ab illo qui rebus secularibus renunciauit? Iam populus Romanus non fecit Imperatorem Carolum, sed agnouit, agnitumqueper Episcopum suum coronari iussit. Romani, inquit Sigebertus, vno omnium consensu Carolo regi imperatoris laudes acclamant, eumque per manum Leonis Papae coronant. Accessit postea Irenes quoque Imperatricis confefsio, qua illa totum Imperium Occidentis Caroli esse professa est. Quocirca peccant omnino in iura maiestatis, qui Carolum dicunt imperium suum accepisse a Papa. CAROLINVM stemma sic se habet.



page 226, image: s238

[gap: illustration (STEMMA CAROLI MAGNI vsque ad Henricum Aucupem)]

page 227, image: s239

1 CAROLVS I. Magnus.

CAROLVS natus Ingelhemij An. Christi DCC XLII, post obitum patris regnum cum fratre diuisit: eo post biennium extincto, nepotibusque cum matre vidua ad Desiderium Longobatdorum regem dilapsis, solus imperauit. Cum Saxonibus Ostphalis et VVestphalis, effera tunc et Pagana gente, totos annos XXXV bellum gessit, opera vsus imprimis Rolandi sororis suae filij: eos tandem debellatos ad Christi fidem adegit, Frisijs quoque subactis et Bauaris, et Desiderio Longobardorum rege (qui in Italia imperium moliebatur) capto. Scholas instituit illustriores Lutetiae, Osnaburgi, Bononiae: alias, in singulis Episcopatibus et monasterijs, ipse Latine, Graece, Syriace callens. Obijt Aquisgrani anno Christi D CCC XIV: regni sui XLVI: imperij post victos Longobardos XIV. aetatis LXXI. Ei positum est hoc monumentum Aquisgrani. SVB HOC MONVMENTO SITVM EST CORPVS CAROLI, MAGNI ATQVE ORTHODOXI IMPERATORIS, QVI REGNVM FRANCORVM NOBILITER AMPLIAVIT, ET PER ANNOS XLVII FELICITER REXIT. DECESSIT SEPTVA[?]EN ARIVS, ANNO DOMINI DCCCXIV INDICTIONE VLTIMA QVINTO KAL. FEBRVARII. Vxor eius Hildegardis obijt anno DCC LXXXVI: Sita autem est Metis, cum filia Adelheidi iuxta B. Arnulphum. Illius Epitaphium hoc est,

HOC TVMVLATA [?]ACET PVSILLA PVELLVLA BVSTO

ADELHAID AMNE SACRO QUA VOCITATA FVIT.

HVIC PATER EST CAROLVS GEMINO DIADEMATE POLLENS

NOBILIS INGENIO FORTIS AD ARMA SATIS.

2 LVDOVICVS I. Pius.

LVDOVICVS Caroli M. F. viuo patre Aquisgrani designatus Imperator, pietatem domi haustam in omni vita exercuit, etiam ad superstitionem vsque et ludibria Episcoporum. Sub hoc Danorum rex Heroldus cum vxore Christianam religionem professus est Moguntiae. Normanni Dorestatum vastant, Antuerpiam ferro et flamma deformant, VVittham emporium ad ostium Mosae positum euertunt, exacto a Frisonibus tributo. Fridericus Traiectensis Episcopus in VValachria occiditur. Synodus Parisijs celabratur de vsu imaginum. Filios haud satis pios expertus, moritur anno Christi DCCCXI, postquam regnasset annos XXVII, vixisset LXIV. Corpus eius Metis illatum sepulero matris,

IMPERII FVLMEN FRANCORVM NOBILE CVLMEN

EXCITVS A SECVLO CONDITVR HOC TVMVLO.

REX LVDOVICVS PIETATIS TANTVS AMICVS,

QVOD PIVS A POPVLO DICITVR ET TITVLO,

HILDEGARD SOBOLES, CAROLI MAGNI PIA PROLES

IN PACIS METAS COLLIGIT HVNC PIETAS.

RVMELICVM VILLAM, ET QVIDQVE REFERTVR AD ILLAM

ARNVLPHI SANCTI CONTVLIT HVICQVE LOCO.

STIRPS A QVO PROCERVM REGVMQVE VEL IMPERATORVM

QVO CVM MVNERIBVS SISTITVR HICQVE LOCVS.

3 LOTHARIVS II.

Successit filius LOTHARIVS, qui vt in patrem impius, ita in fratres parum aequus fuit: ipsorum quoque arma semel, atque iterum expertus. Exstat hodieque formula compositionis Ludouici et Caroli aduersus Lotharium fratrem facta post proelium Antissiodorense quo centum


page 240, image: s240

atque amplius millia hominem perierunt: in ea fidem ipsi populo et proceribus faciunt, certae ac duraturae inter ipsos concordiae, data populo facultate, si fidem fallant, alium sibi Principem deligendi. Ludouici iuramentum conceptum est lingua Romana, et ita sonat. [?] Pro don amur et pro Xristian poblo et nostro commun saluament, dist di en auant, in quant Deus sauir et potir me dunat, si saluarai co cest meon fradra Karlo, et in adiudha et in cadhuna cosa, si cum hom per droit son fradra saluar dist, ino quidil imi altre si faret, et ab Ludher nul plaid nunquam prindrai. qui meon vol cist meon fradre Karle in damno sit. Carolus lingua Teudisca iurauit in haec verba. In Godes minna, ind durchtes Xristianes folches, ind vnser bedhero gehaltnissi, fon thesemo dage frammordes, so fram so mir Got gewizei indi mahdfurgibit, so hald ih tesan minan bruodher Ludhuwig. ...... soso man mit rehin sinan bruodher scal, inthin thaz er mig soso maduo, indi mit Lutherem inno cheino thirg ne gegango, [?]he minad willon imo ce scadhen werhen. Sacramentum vero quod vtriusque populus sua quisquo lingua iurauit, sic sonat. Pro Romanis, Si Lodhuwigs sacrament que son fradre Karlo iurat, conseruat, et Karlus meo sendra de suo part non les tenit, si io returnar non lint pois, ne io, ne neuls cui eo returnarnit pois in nulla adiudha contra Lodhuwig nunc li iuer. Pro Teudischis. Oba Karl then eid then er sinemo bruodher Ludhuwigs geswor geleistet, inde Ludhuwig min herro then er imo geswor, forbrichchit, ob ih in nes arwenden nemag, noh ih, noh thero thein hes irwenden mag, imo ce follusti widhar Karle ne wirdhit. Saxones igitur Lotharius in fratres concitauit, concessa etiam impunitate patrandi quiduis, et religione Christiana (quid non facit imperandi amor!) ad paganismum deficiendi. Moguntiae quoque celebrata est Synodus aduersus Gothscalcum monachum, qui Praedestinatianorum errotem recoquens, docuit. Sicuti Deus praedestinanit quosdam ad vitam aeternam, sic etiam alios ad mortem aeternam praedestinasse. Deum nolle vt omnes homines saluentur, sed eos duntaxat, qui saluantur. Iesum Christum non esse mortuum pro redemtione totius mundi. Eos qui redemti sunt, et pro quibus Christus sanguinem suum pretiosum fudit, non posse perire, quaeque alia ex istis consequuntur. Porro Lotharius sub finem vitae abijt in coenobium Prumiacense, obijtque monachus, anno Christi DCCCLV regni sui XVI.

4 LVDOVICVS II.

Non fuit hic Getmanorum Imperator: sed Italiae. Ludouico enim patruo Caroli Calui fratri cessit Germania; cuius etiam in ea ordinanda ac defendenda: virtus conspicua fuit: Imperatoris tamen titulus illi ob praerogatiuam Italiae, et patrem datur. Imperauit annos XIX: obijt anno Domini DCCCLXXIV.

5 CAROLVS II. Caluus.

CAROLVS iste Ludouici primi filius fuit, ex Iuditha: Homo inquies, regnandi auidus, bellicosus, nouetcalibus artibus viuo patre praelatus fratribus. Hic quamdiu Galliam solam tenuit, patrem, fratres, patrueles bellis exercuit, multis iteratisque foederibus ad pacem frustra retractus. Defuncto Ludouico II protinus occupauit Italiam; et renitente licet Ludouico Germaniae rege a Pontifice Imperator salutatur: Audita vero etiam Ludouici istius morte, magnis itineribus in Germaniam contendit, inuasurus etiam illic omnia pulsis legitimis haeredibus: sed proelio rem cernens victus, et castris exutus est. Ergo Ludouici filij ita inter se transigunt, vt Carolomanno


page 241, image: s241

Bauaria, Bohemia, Morauia, Austria, Carinthia; Ludouico Belgica, Hassia, Saxonia, Thuringia cum Sorabis: Carolo Sueuia, Alsatia, Lotharingia, teste Reginone obtigerint. At Caluus Imperator vix expleto imperij biennio, dum Saracenos Italia pellere studet, a Iudaeo medico intoxicatur, anno Christi DCCCLVII, regni sui XXXVI. Sub Ludouicis Germaniae regibus Normanni Saxoniam, omnemque oram maritimam Germaniae vastarunt.

6 LVDOVICVS III. Balbus.

Post obitum Caroli transegit cum Satacenis Papa, et pacem ab ipsis securitatemque oblatis XXV millibus coronatorum annuorum redemit: pressus igitur, LVDOVICVM Italiae Imperatorem coronat, qui non multo post moritur, An. Chr. DCCC LXXIX die 10 Aprilis: nullis relictis haeredibus, sed vxore grauida, quae postea Carolum Simplicem orbi dedit. Quum autem ad Carolomannum Ludouici Germaniae regis filium deuolutum esset imperium, isque ad mortem paralyticus decumberet, neque filium haberet praeter Arnulfum, cumque illegitimum, placuit, Carolum Crassum Carolomanni fratrem Allemanniae ducem facere Imperatorem, data Ludouico Bauaria, Arnulfo vero Austria.

7 CAROLVS III. Crassus.

Hic Imperator factus est Anno D CCC LXXX. Longobardos et Saracenos feliciter in Italia vicit, et post obitum Ludouici fratris Germaniarum regis (extinctus is est Francofurti, sepultus in monasterio Laureacensi iuxta patrem) solus regna a Carolo Magno transmissa, et in varia hactenus capita discerpta, accepit. Normanni vero audita Ludouici morte, Vahali vecti, Nouiomagense palatium incendunt, Treuiros occupant, Leodium, Traiectum, Coloniam Agrippinensem, Nouesium, Aquisgranum, ferro et flamma vastant. Cum his ita Carolus pactus est, vt ipsi bis mille LXXX libras auri acciperent, Dux ipsorum Godefridus Lotharij filiam Gesilam vxorem duceret, accepta etiam Frisia in dotem, Normanni fidem Christianam profiterentur, et deserto regno Galliae Frisia se continerent. Hi tamen post fracta fide Lutetiam quoque obsederunt, nihil contra ipsos audente Carolo: sed maritima ad Sequanam insuper concedente. Eo factum est, vt Proceres deserto Carolo, Arnulfum Imperatorem delegerint. At ille moerens, et inops, ad extremam paupertatem redactus, obijt inhonoms in Augia maiore, prope Constantiam, 13 Ianuarij, Anno DCCCLXXXIX. Pius, vt aiunt, rex, et teste Ottone Frisingensi, Christianissimus. Imperauit annos VI, septimo extinctus est priuatus prae animi moerore.

8 ARNVLFVS.

ARNVLFVS Carlomanni filius ex illegitimo thoro fuit; nomen ei datum in memoriam illius a quo Carolingi originem ducunt. Hic factus Imperator Zuentopoldo Morauo Bohemiam, Odoni occidentalem Franciam, dum postumus Ludouici adolescit, regendas dedit. Normannos ipse ad Louanium vicit, qui VVestfaliam totos annos XL vastarant; atque ita vicit, vt centum millibus ipsorum interfectis vix nuncius cladis tantae euaserit. Idem Hungaris sedes concessit ad Tibiscum flumen, postquam ipsorum opera feliciter vsus esset aduersus Sclauos. Ex Italia reuersus, Morauos rebellantes domuit, et anno imperij sui V regui XII moritur ad Odingas; vel, vt alij narrant, Ratisponae: hanc enim prae omnibus Bauariae vrbibus dilexit et ornauit: Incidit obitus eius in ann. Chr. DCCCXCIX.



page 242, image: s242

9 LVDOVICVS IV.

Obitu Arnulfi efferunt se in Italia gliscentes turbae, pluribus de regno Italiae et Imperatoris titulo contendentibus. At in Germania LVDOVICVS Arnulfi filius Phortzhemij rex et Imperator creatur. Eius cura, quod iuuenis adhuc esset, commissa est Hattoni Moguntino Archiepiscopo, et Ottoni Saxoniae duci, Arnulfi genero. Hac rerum occasione multa in Germania turbantur. Forte Conradus Ludouici IV frater Conradum altetum Ottonis Saxonis nepotem occiderat. Eam mortem vlturus Albertus Conradi defuncti frater Conrado priori manus infert. Hinc scissa in partes Germania, certatumque aperte armis, clam dolis. Interea Hungari superato Danubio Bauariam flamma et ferro vastabant, Ludouico etiam bis praelio superato. Victores Hungari Thuringiam quoque muadunt. Imperator moerore animi confectus moritur aetatis anno XIX: Christi nati DCCCCXII.

10 CONRADVS I.

Hic est filius Conradi eius quem ab Alberto Ottonis nepote occisum diximus, Arnulfi nepos. Sunt tamen qui negent cum fuisse de sanguine Caroli magni; sed hi non habent quo eius maiores referant. Post obitum autem Ludouici IV oblatas sibi Otto Saxoniae dux Imperij habenas aetatem caussatus detrectauit, designato isto ConRADO: Hic Hungaros Bauariam vastantes magna clade retudit: cum Henrico Saxone Ottonis f. lio qui se posthabitum indignabatur, bella gessit: ac tandem moriturus conuocatis Imperij proceribus ad hostem suum deposita simultate Imperij ornamenta coronam et sceptrum deferri iussit, cum circumstantium stupore: obijt anno dccccxix. imperij vii. die 23 Decemb. In hoc citra controuersiam desijt stemma Carolinum siue Francicum, itaque sequentes sunt Teutones, nisi quis eos idcirco adhuc Francos vocari velit, quod in Fraucorum locum successerint, quod quidem Ottoni Frisingensi placuisse video.

Non putauerunt antem Germani decorum sibi in tanta virorum fortium multitudine Caroli magni posteris deficientibus, petere [?]mperatorem a Gallis. Imperarunt Saxones annos C IV. Post eos diu admodum fuit imperium penes Svevos: donec tande in domo AVSTRIACA stetit. Singulorum tabulas suo loco dabimus.

11 HENRICVS I. Auceps.

Eberhardus Conradi defuncti frater ornamenta imperij, baltheum, paludamentum, sceptrum, diadema, gladium ad HENRICVM aucupio tunc forte intentum de procerum sententia detulit, qui diu renuens, tandem honorem admisit, ita tamen, vt neque a Romano Pontifice inungi, neque ab vllo Episcopo coronari vellet. Hinc ipsi Aucupis cognomentum. Strenuus admodum fuit, armis et consilio promptus. Primum bellum gessit aduersus Arnulfum ducem, qui Bauariam infestabat. Secundum aduersus Hungaros quos vicit: reperitumque id est aliquoties: Tandem confecto bello pater patriae dictus, Equestres ludos Goetingae instituit, et primus Magdeburgi celebrauit. Debellauit Dalmatas, Boemos, Normannos, Danos, Obotritos, horum quoque rege ad fidem Christianam a paganismo perducto. Expugnauit Henetorum vrbem primariam Brandeburgum, et in ea Marchionem siue limitaneum comitem constituit: Anno vero DCCCCXXXVI correptus paralysi moritur Memblebiae 2 Iulij: sepeliturque Quedlinburgi. Imperauit an. XVIII.

12 OTTO I. Magnus.

OTTO filius Henrici fuit. Eum pater et quod primogenitus esset, et quod ex Mathilde natus antequam imperium suscipisset, et quod egregia esset indole, vulgo


page 243, image: s243

enim amor mundi vocabatur, reliquis praetulit. Vnctus est Aquisgrani ab Hildeberto Arehiepiscopo Moguntino. Sed inauguratum tres protinus aemuli regno deturbare studuere, Henricus frater, Giselbertus Dux Lotharingiae, sororius; et Eberhardus Comes Franconiae, euocato etiam Ludouici Francorurn regis e Gallia auxilio. Hoc se ita periculo explicauit, vt Lotharingiam sibi subiecerit pulso Alsatia Giselberto, et in Rheno submerso; Eberhardus prope Andernacum occubuerit; Henricus vero frater veniam supplex deprecatus sit. quem ille Ingelhemij arcte custoditum postea defuncto Bertholdo duce, Bauariae ducem fecit. Pugnauit cum Hnngaris feliciter in campis Lyci fluminis, non procul ab Augusta, tresque deuictorum hostium duces laqueo strangulauit. In Saxonia argentifodinas aperuit. Hugonem Capetum qui Ludouico regi multorum malorum caussa fuit, Parisijs obsedit. Cum Haroldo inde Danorum rege feliciter pugnauit, VVindos Obotritosque in littore Balthico subegit, et ad fidem Christianam traduxit. Romae a Ioanne XII coronam accepit. Quem postea ad Berengarium quum defecisse intellexisset, Romam iterum insecutus est. At is iam ad Saracenos defecerat, asportatis secum Ecclesiae thesauris, et occisis omnibus quos Caesari bene velle intellexerat. Quo facto Pontificis motus Otto, Romam obsedit, cepit, ciues in fidem suam adegit, exegitque ne quem deinceps Papam eligerent sine Caesaris consensu. Creato autem Leone VIII iterum deficientes Romanos domuit. Atque hoc tempore restituit Ottoni Leo omnia quae Pipinus, Carolus et Robertus dederant Ecclesiae Romanae. Tandem vero aucto longe lateque imperio Otto senecta inualidus obijt, an. salutis DCCCCLXXIII imperij XXXVII: sepultus est Magdeburgi in templo S. Mauritij: Vir haud dubie eius seculi maximus, quique post Carolum merito Magni nomen tulit; acceptam ei ferre debet Germania omnis [gap: Greek word(s)] , Italia libertatem, Episcopatus Brandeburgensis, Hauelburgensis, Misnensis, Cicensis, Magdeburgensis fundationes suas. Eius sepulcro inscripti sunt hi versus,

TRES LVCTVS CAVSAE SVNT HOC SVB MARMORE CLAVSAE

REX, DECVS ECCLESIAE, SVMMVS HONOS PATRIAE.

Ex vxore Editha filia regis Angliae sustulit Ludolphum et Guilielmum: Ex Adelheide filia Rudolphi regis Burgundionum, Henricum, Brunonem, et Ottonem II, cum filia Adelheide.

13 OTTO II.

Anno Christi DCCCCLXXIII suscepit in Italia imperium Otto secundus obnitente licet patruele Henrico Hetzelio; quem postea domuit. Hic Danorum regem Heroldum vsque ad Albim cum exercitu progressum repulit, et ad conditiones aequas adegit, accepto etiam filio ipsius obside. Mouit quoque in Bohemos, eosque ad obsequij necessitatem perduxit. Lotharingiae ducatum motis illic turbis beneficij loco dedit Carolo fratri Lotharij Francorum regis. Id ille iniquo animo ferens, Ottonem Aquisgrani obsedit, ac ni effugisset, statuit etiam captiuum abducere. Quam Otto iniuriam vlturus, Gallos Lutetiam vsque palabundos insectatur: Tandem congressi sermone controuersiam diremere. Mansit tamen Carolus in possessione Lotharingiae, sed decisis ei nobi[?]oribus partibus. Multa Agrippinensibus cessere: quaedam Leodiensibus: instituti quoque sunt noui comitatus, atque in his Hollandicus. Antuerpia marchionatus factus est imperij. In Italiam rebus domi compositis profectus, dum de Apulia et Calabria partibus magnae Graeciae, quas sibi

[gap: illustration]

page 245, image: s245

ob vxorem Graecam Theophaniam deberi iudicabat, contendit, post varios et ancipites casus, et captiuitatem Siculam, ex qua euasit, saucius ex telo venenato Romae moritur et sepelitur, anno Christi DCCCCLXXXIII, imperij decimo.

14 OTTO III.

De OttOne tertio sic scribit Frisingensis. Anno ab incarnatione Domini D CCCC LXXX IIII Otto tertias patri in regnum succedit admodum puer. Huius diebus B. Adelbertus Pragensis Episcopus praedicans Prutenis, martyrio coronatus est. Otto vero XVII imperij sui anno diem obijt, et in Ecclesia S. Mariae Aquis sepelitur. Additque, Hi duo posteriores Ottones, quamvis brevitatis caussa pauca de eis dicamus, tamen tam feroces, tam mirabiles fuere, vt unus Pallida mors Saracenorum, et Sanguinarius, alter Mirabilia mundi diceretur. Huic cum Crescentio Consule Romano, qui ipsius dignitati officiebat, studebatque imperium Italis restituere certamen fuit. Is Brunonem consanguineum Imperatoris Papam factum, dictumque Gregorium V. de sede deiecit, suffecto Ioanne Placentino. Gregorius in Germaniam ad Ottone de injuria comquesturus se recepit. Otto Romam expugnat, Crescentium ex fuga retractum iumentoque auersa facie impositum per vias et compita vehi, ac tandem excruciatum, cum alijs duodecim factiosis suspendi iubet. Vtque in posterum Romanis omnis praecideretur tumultuandi occasio ex spe transferendi ad se Imperi j,


page 246, image: s246

decretum est, adstipulante etiam Gregorio Papa, et vniuersa ciuitate Romana, ne penes alios quam penes Germanos deinceps esset Imperatorem deligendi ius; eius vero solemnis inauguratio Romae fieret per Pontificem: quod quidem ex eo semper obseruatum est. Etsi vero ea res Gallis displicuerit, qui se Francorum genus esse dicebant, a quibus ad Germanos primum Imperium peruenit: tamen quum in ipsis Carolouingiorum sanguis regnare desijsse t, nullae visae sunt ipsorum sufficere rationes ad mutandum decretum. Caeterum qui Romanis impensius fauent, adfirmant, ius conferendi imperium penes Papam adhuc esse, et Electores tantum Regem Germanis dare, Pontificis vero esse conferre Imperium. Quocirca Baronius cum insigni Germanorum iniuria, non ab electione annos orditur Imperatorum, sed a renunciatione per Pontificem facta: quod vero intercedit tempus, inter electionem et renunciationem, id ille omne interreguo deputat. Quae res ut hacte. nus multorum in Imperio motuum caussa fuit, ita demceps semper futura est, donec Pontifex ex praecepto et exemplo Christi rerum secularium cura Principibus relicta, ipse attenderit duntaxat ad doctrinam et preces. Hic ille est Otto qui commentitiae donationis Constantini fulcra subuertit, autorem eius prodidit, fidemque grauiter imminuit. Etsi enim faueret Ecclesiae Romanae, eique liberaliter multa largiretur, tamen in ipsis illis donationis suae tabulis non est veritus hoc modo scribere. Confusis Papaticis legibus, et iam abiecta Ecclesia Romana, in tantum quidam Pontificum creuerunt, vt maximam partem Imperij nostri Apostolatui suo coniungerent. Haec sunt enim commenta ab illis ipsis inuenta, quibus Iohannes Diaconus cognomento Digitorum munitus, praeceptum aureis literis scribens, sub titulo Magni Constantini, longa mendacij tempora finxit. Haec sunt etiam commenta, quibus dicunt, quendam Carolum (Caluum scilicet) S. Petro nostra publica tribuisse. Sed ad haec respondemus; Ipsum Carolum nihil dare iure potuisse, vtpote iam a Carolo meliore fugatum, iam imperio priuatum, iam destitutum, et annullatum. Ergo quod non habuit dedit. Atque haec quidem Otto: cui congrua dixerunt scripseruntque cordati omnes postea Imperatores. Friderici Barbarossae apud Ligurinum verba haec sunt.

---- Romanus tempore prisco
Pauper erat Praesul: Regali munere creuit,
Nec tamen vt fasces, et regni iura Latini
Vel dare praesumat, vel cuiquam tollere possit.
Excessere modum magnorum munera Regum,
Si tantum cuiquam ius in sua regna dederunt.
Sed neque tanta fuit largitio: nec dare quisquam
Quo caret ipse potest. Huius collatio regni
Auctorem sortita Deum, contingere nulli
Iure potest hominum: collator muneris huius
Est Deus: Hoc summis regnum confertur ab astris.

Ottonis vxor Maria Arragonia impudicissima mulier ob flagitia exusta est. Impetator ipse ab vxore Crescentij chirothecarum laetifera aura infectus, tandem contabuit.

15 HENRICVS II. Claudus et Sanctus.

HENRICVS tesse Frisingensi filius fuit Henrici Hezilonis, Noricorum dux, in Imperatorem electus est Aquisgrani ex constitutione Ottonis terrij ope potissimum Henrici Palatini fratris S. Kunigundis. Hic Sc[?]uos tumultuantes et deserta fide Christi diripientes Episcopatum Magdeburgensem, Mysnensem, Marspurgensem, domuit. Boleslaum Bohemiae ducem ferocientem subegit. Episcopatum postea Babebergensem fundauit et nobilibus possessionibus atque honoribus locupletauit. Sororem Gislam Hungariae regi ea lege dedit, vt deserto Gentilismo nomen


page 247, image: s247

daret Christo. Factumque id est. Moriturus, vxorem suam testatus est a se adhuc esse virginem. Hinc sancti nomen [?]i datum. Imperauit annos XXIV. Sepultus est Babebergae.

16 CONRADVS II. Salicus.

Anno partae salutis M XXV defuncto sine liberis Henrico, succedit, sed viui adiutus suffragio, CONRADVS Francus. Huic pater fuit Hermannus, qui abauum habuit Conrad[?], generum Ottonis magni: Mater Carolina fuit. Salicus dictus a patria: Salij enim sunt populi ad Salam fluuium, qui nunc Isala, a quibus primi quoque Francorum Reges originem ducunt. Hic filium suum Henricum vix nouennem regem declarauit Bauariae et Episcopis erudiendum tradidit, ac triennio post eundem Imperatorem Aquisgrani feclt. Postea Bohemos beilo petijt. Burgundiam defuncto rege Rudolpho Giselio auunculo imperio subiecit, quo factum est, vt Treuirensis Archiepiscopus qui antea ius suffragij non habuerat, Cancellarius postea et Elector imperij factus sit. Post haec filius Conradi Henricus vxorem ducit Kunhildam Canuti regis Daniae et Angliae filiam: Tandem Traiecti agens ad Rhenum moritur, anno Imperij XIV. Saluatoris MXXXIX. Quem Gisela vxor haud multo post secuta est: sepulta Spirae propter maritum: eo enim cadauer ipsius translatum fuit.

17 HENRICVS III. Niger.

Sub hoc notant dignitatem imperialem restitutam esse sanguini Carolino, ab Giselam matrem, Lotharij filiam, quem ex Caroli nepotibus esse constat. Versus antiquus hic fuit,

Quando post decimam numeratur linea quarta,

De Carolo magno proces[?]it Gisela prudens.

Fuit autem comis, placidus, serenus, hilaris, vt Francam simul et Germanicam originem in vno mixtam agnosceres. Bohemos hic saepius rebellantes contriuit: Pragam obsedit, Regem Hungariae ad Taurinum insigni proelio vicit Tandem vita laudabiliter peracta obijt Spirae, Anno Christi M LVI. Imperij XVII. aetatis XXXIX.

18 HENRICVS IV.

HENRICVS IV superioris Henrici filius imperauit annos L, minus mensibus duobus: infantis a patre relicti curam habuit primum Agnes, postea Conradus Sueuus, tum Hanno Episcopus Coloniensis. Decimo quarto aetatis anno bella gerere coepit, quo tempore inter Pontificem et Imperatorem de summa rerum, hoc est, de dignitate certabatur. Itaque variam fortunam expertus, iudicia quoque diversa subire coactus est: Imprimis calamitosum ipsi fuit, medio nauigationis cursu impingere in scopulum iuris Ecclesiastici: An. M LXX ausus est Papam Hildebrandum, qui Gregorius dictus est, VVormatiae in Synodo ob flagitia publice nota indignum eo locoet munere pronuntiare, eique sententiae subscripserunt Episcopi XXVI. Contra Papa Romae in Synodo, inaudito ante ea tempore flagitio, pronunciat, se caput mundi, et suae potestatis esse, Imperatores constituere; Simulque Imperatorem excommunicat, et subditos ipsi omnes absoluit ab obedientia ipsi promissa; vetat imo, ne quis ipsi pareat, sed mandat, ut alium eius loco eligant. Hoc tunc erat pastorem agere. De facto illo sic scribit Otto Frisingensis Episcopus. Leg[?] et relego Romanorum et Imperatorum gesta, et nusquam invenio quenquam eorum ante hunc a Romano Pontifice excommunicatum, vel regno suo priuatum. Imperator eo nexu se soluturus abit, Romam, et aegre absolvitur 28 Ian. Canusij, Anno MLXXVII. Interea Principibus mandat Papa vt de



page 248, image: s248

alio Imperatore eligendo cogitent: eligitur Rudolphus Sueuus 20. Febr. Phortzemij, cui Papa coronam mittit cum hac inscriptione

PETRA DEDIT PETRO, PETRVS DIADEMA RVDOLPHO.

Redux ex Italia Imperator offendit omnia turbata. Primum ergo Rudolfum Sueuia pellit. Hic adiutus a Saxonibus et ordine Ecclesiastico, illum bello adgreditur. Pugnatum est saepius, diversis locis, vario eventu. Tandem proelio in Misnia ad Elistrum amnem commisso vincuntur Saxones, Rudolfo periura dextera amputatur, qui non multo post mortuus est Mersburgi. Imperator in Italiam profectus Romam capit, insidijsque Papae frustra petitus, Clementem III. Pontificem creat, a quo absolutus, redit in Germaniam, filio suo Cunrado in Italia adhuc relicto. Frustra. Neque enim ante cessarunt Episcopi, quam Henricum filium in patrem concitarent, hoc maxime obtentu, ni pareret, futurum, ut imperium alteri deferretur. Non posse ipsum bona conscientia patrem sequi excommunicatum. Ergo anno MCVI Hencicus IV Imperator remouetur ab imperio. Moguntinus, Coloniensis, Trevirensis, regalia insignia quae alias induerant, ipsi exuunt Ingelhemij, ijsque filium Moguntiae ornant. Inseram hoc loco formam depositionis prout ea legitur apud graues scriptores. Imperator absens et non auditus, Moguntiae a Principibus Imperij honore destitutus est, missique ad eum Moguntinus, Coloniensis, et Treuirensis Episcopi, ut imperialia insignia inuito auferrent. Qui quum in Senioris venissent conspectum, in castello Ingelheim, mandata concilij exposuerunt, poscentes, vt insignia volens traderet. Illo autem caussam requirente tam severae in se inauditum sententiae, obiecisse ei feruntur, in conferendis Episcopatibus et Abbatijs simoniam. Tum Im. perator. Dic Moguntine, dic Coloniensis, per nomen aeterni Dei, quid a vobis acceperim? Dixerunt, Nihil. Tum Imperator, Gloria in excelsis Deo, quia vel in hac parte fideles inuenti sumus. Certe maximae vestra dignitates potuissent magnum camerae nostrae, si id quaereretur, quaestum praestitisse. Nolite Patres temerare fidem vestram. Ecce, iam senio laboramus. Sustinete modicum, et nolite in confusione gloriam nostram terminare. Generalem curiam expetimus. Si cedendum est, proprijs manibus filio coronam trademus. Illis renitentibus, et vim ostentantibus, parumper secedens, imperialibus se vestiuit insignibus, et reuersus, Haec, inquit, imperialissunt honoris insignia. Haec mihi praestitit aeterni regis pietas, et Principum electio. Potens est Deus nos in his conseruare, et manus vestras ab opere coepto cohibere, quamuis simus armis et militia vestra destituti. Securi enim de tali violentia, nobis non prospeximus. Sed timor Dei vos coerceat, quos pietas non reuocat. Haesitant Pontifices, sed inuicem cohortantes, accepto conamine Imperatorem senem adeunt: coronam capiti detrahunt, et sede detractum omnibus imperialibus exuunt. Imperator ab alto ductis suspiriis sic eos alloquitur. Deus vltionum Dominus videat, et vindicet iniquitatem quam facitis. Ignominiam sustineo antehac inauditam: At illi obturantes aures suas, relicto castello Ingelheim, reuersi sunt Moguntiam, imperialia insignia secum deferentes, nempe crucem, lanceam, sceptrum, globum, et coronam. Haec et plura Nauclerus, Krantzius, Munsterus, Lambertus monachus Hirtsfeldensis, alijque. Imperator exauctoratus dum omnia tentat, omniaque circumspectat, et egestatem metuens Canonicatum Leodij adfectat, moritur. Eius sepulti cadaver filius effossum, ex coenobio B. Lamberti in profanum locum deferri curat: quod paucis post annis ipse ad se rediens, Spiram transtulit.



page 249, image: s249

19 HENRICVS V.

HENRICVS patris caussam quam initio impie dam[?]rat, coniectus in idem discrimen probare coactus est. Anno MCXI Romam profectus, quum esset coronandus a Paschali Papa, orta est in templo contentio de inuestituris, ijs Papa, vtpote ad Imperatorem non pertinentibus renunciare Henricum voluit; Imperator vero maiores suos inde a Carolo magno perpetuo eas in sua potestate habuisse adfirmabat. A verbis ad manus ventum est. Imperator superior muros vrbis deijcit, Paschalem captiuum abducit, neque ante dimittit, quam quod petierat, obtineret. Digresso domum Imperatore, reuocat Papa quae promiserat, et Henricum excommunicat. Hinc procellae in Germania. Tandem Traiecti ad Rhenum, quid inferius vocant, morbo correptus, Anno Christi M C XXV, imperij sui XIX diem vltimum clausit, ac per Coloniam delatus Spiram; iuxta patrem, auum, proauum Imperatores cultu regio sepelitur. Legitur hodieque versiculus, quem monumento insculptum, descripsi,

FILIVS HIC, PATER HIC, AVVS HIC, PROAVVS IACET ILLIC.

20 LOTHARIVS Saxo, Aleator.

Anno ab incarnatione Domini MCXXV defuncto absque haerede Henrico V principes Moguntiae conueniunt, ibique habito de successore consilio, quatuor regni optimates, LOTHARIVS dux Saxonum, quem Electorem fecerat Henricus V, Fridericus dux Sueuorum, Leopoldus Marchio Orientalis, Carolus Comes Flandriae imperio designantur. Tandem Lotharius Saxo filius Gebehardi Comes Supplinburgicus suffragijs omnium etiam renitens et reclamans eligitur. Hic progeniem Imperatoris Henrici vehementer adflixit. Quapropter Fridericus et Conradus sororij Imperatoris omni ope viribusque se defendunt: Lotharius in Italiam profectus ab Innocentio coronatur: quod Germani ita acceperunt, vt intelligerent benedictionem a Pontifice, et publicam duntaxat renunciationem solemniter factam esse: Pontifex vero ita, vt a se collatum imperium et regnum Italiae iudicaret: itaque in Palatio Lateranensi picturae satis arroganti hos versus addidit,

REX VENIT ANTE FORES IVRANS PRIVS VRBIS HONORES

POST HOMO FIT PAPAE, SVMIT QVO DANTE CORONAM.

Estque ob picturam istam et titulum ingens postea sub Friderico primo orta contentio, quemadmodum id prolixe refert Otto Frisingensis. Reuersus in Germaniam Lotharius, Conradum et Fridericum, quorum ille iam Mediolani in regem vnctus fuerat, in gratiam recipit, intercedente potissimum S. Bernardo Clareuallensi abbate. Orta tamen inter Imperatorem et Papam controuersia de ducatu Apuliae, cui Lotharius Reginaldum virum nobilem praefecerat, ita res inter ipsos componuntur, vt in dando duci vexillo vtrique manum adhiberent. Digressus Roma Lotharius in Alpibus Tridentinis morbo corripitur, ac in vilidima casa miseram humanae conditionis relinquens memoriam, diem claudit extremum, anno imperij XIII. Christi MCXXXVII. Sepultus est prope Brunsuigam in monasterio Luthern. Regalia dux Henricus gener Imperatoris qui filiam eius Gertrudam vxorem duxerat, secum abstulit.



page 250, image: s250

21 CONRADVS III. Sueuus.

Henrico IV filiae fuerunt duae, Sophia et Agnes: haec Conrado duci Sueuiae nupta, illa Friderico de Hohenstaufen. Istius filius CONRADVS post obitum Lotharij Romanorum Imperator Confluentiae delectus est Anno M C XXXVIII. Henricus autem Bauarus insignia imperij coactus reddete, proscribitur, et ducatibus suis priuatur. Hinc ortum bellum Saxonicum, quod ex eo etiam creuit, quod Henrici vidua Gertrudis Hentico Marchioni Austriae Leopoldi filio ab Imperatore data sit, cum ducatu Bauariae. Excussus enim VVelfus hostilem animum in vindictam armauit. Conradus post multos labores et discrimina reuersus ab expeditione Ierosolymitana quam Eugenio Papa suadente susceperat, moritur Babenbergae anno Christi MCLII imperij sui XV. Vxor ei fuit Gertrudis Bauara, filia Comitis de Sultzpach, ex qua liberos suscepit, Henricum qui puer obijt Vltraiecti, et Fridericum.

22 FRIDERICVS I Barbarossa.

Post extinctum Conradum Principes Germaniae celebrato conuentu Francofurti Imperatorem deligunt FRIDERICVM Sueuiae ducem Conradi prioris ex fratre nepotem, qui a barbitio ruffo Ahenobarbus dictus est, posthabito Friderico Conradi filio, quod in illo virtutes maiores dignaeque imperio conspicerentur. Hic quarto demum imperij sui anno in Italiam profectus vt coronam a Papa Hadriano posceret, forte stapedam equi Pontificalis dexteram tenuit, quum is illum esset conscensurus: Id Papam tam male habuit vt ipsi negaret coronationem. Postea tamen correcto errore melius officio functus coronatus est. Reuersus in Germaniam comitijs Ratisponensibus Ladislaum Ducem Bohemiae regem creat, dato ipsi pro insigni leone albo cum cauda fissa. Sequuta est Mediolanensium rebellio faces admouente Pontifice, qui vt melius ea res cederet, ipsumquoque Imperatorem excommunicauit. Quo defuncto muscae ope sese in arteriam asperam ingerentis, dum diencto or[?] bibit, plures Pontifices per factionem facti sunt. Ita Mediolanum captum euersumque poenas rebellionis iustas dedit. In Germaniam reuersus Imperator Remp componit; postea Alexandrum Papam a quo fulmine excommunicationis ictus fueratr Roma capta fugat. Post captum vero a Venetis filium Ottonem supplex etiam fit Alexandro Papae ante fores B. Marci: Eum Papa fastu inaudito supplicem pedibus conculcat. Post haec Fridericus multa aduersus Henricum Leonem ducem Saxoniae qui factione Germaniam concutiebat, molitus, contra Saladinum in Syriam cum filio proficiscitur, atque in Armenia in flumine Saphet mersus, Tyri sepelitur cum summo totius exercitus moerore et planctu, Anno M C XC. Filios reliquit quinque, Henricum, Fridericum, Ottonem, Conradum, et Philippum, ex quibus primus et vltimus Imperatores facti sunt.

23 HENRICVS VI Asper.

HENRICVS ante profectionem in Sytiam designatus a patre Imperator coronatur a Clemente, anno MCXI. quumque ipse negotijs publicis impediretur, misit exercitum in Palaestinam ductu Henrici Leonis Ducis Brunsuicensis et Luneburgensis; Ipse obijt Messanae, anno M C XCVIII, veneno ab vxore Constantia Guilielmi Sicilis regis filia, vt dicitur, ipsi propinato. Sepultus est Panormi.



page 251, image: s251

24 PHILIPPVS I. et 25 OTTO IV.

Post obitum Henrici Proceres Germaniae habito Hagenoae conuentu, PHILIPPVM Ducem Sueuiae filium Friderici I obnitente licet Pontifice Romano Innocentio, Imperatorem creant: Quorum tamen plerique mutata postea voluntare OTTONEM deligunt filium Henrici Leonis. Aduersus quem Philippus exercitum scribit, Alsatiam vastat, Thuringiam ad obsequium adigit, perque Agrippinenses profectus, Aquisgrani coronatur. Postea ad pacis studia conuersus, Pontificem placat, data ipsius nepoti filia sua in vxorem: Ottonem vero, promissa ipsi altera filia Beatrice, quam tamen ipsi non dedit; neque vero alteri Ottoni Palatino, quod is in Bauaria homicidio se polluisset: qui repulsa ista irritatus caedem caede auxit, et Philippum Imperatorem Bambergae interemit. Profectus Romam Otto coronatur a Papa. Sed quum offensus contumelia Romanorum, Romandiolam inuaderet praedabundus, fulmine excommunicationis petitus est a Pontifice. Ita defertus a suis, a Friderico etiam Siciliae rege, qui a proceribus ad imperium vocatus magnis itineribus in Germaniam tendebat, oppugnatus, abijt in Saxoniam inglorius, et dysenteria correptus obijt Brunsuigae, anno Christi MCC IX.

26 PRIDERICVS II. 27 HENRICVS. 28 CONRADVS.

FRIDERICVS II Henrici VI filius Siciliae rex ad imperium euectus adolescens coronatus est Aquisgrani anno Christi MCCXII, octennio vero post, Romae, vbi profusis largitionibus obtento Pontificis fauore, filium suum HENRICVM regem Romanum renunciari fecit, qui tamen postea in patrem quoque conspirauit. Quum autem votum peregrinationis Ierosolymitanae impeditus imperij curis non solueret, excommunicatus est a Pontifice, neque ante laxatus, quam profectionem susciperet. Absente Imperatore Papa Apuliam omnem inuadit. Quod vbi sensit Fridericus, reuertitur, et Apuliam recuperat. Pontifex indignatus eum diris iterum deuouet, reuocata priore absolutione, et Soldanum per literas monet, ne, quod pactus fuerat, Caesari tetram sanctam reddat; ad Principes vero Germaniae ne ipsius liberorum quenquam in regem Romanorum eligant. Caesar aegre obtenta, intercedentibus Episcopis et Imperij ordinibus, absolutione, simul atque Mediolanenses ad obsequium armis cogere coepit, iterum deuouetur. Distractis autem partium studio animis Italorum, Guelfi vocati sunt quotquot Gregorium Pontif. sequebantur, Gibelini, quotquot Caesarem. Hinc aperta odia et bella, adeo vt post captas Raeennam, Senas, Romam, in eas angustias Papa adductus fuerit, vt crucem in Caesarem, aequo atque in Turcam praedicari jusserit, datis etiam indulgentijs qui in eam militiam adscriberentur. Post obitum Gregorij Innocentius euocata Lugdunum Synodo Fridericum excoramunicat, Francorumque regem in eum instigat. Proceres quoque Germaniae instinctu eius HENRICVM Lantgrauium Thuringiae Imperatorem deligunt, quem CONRADVS Friderici filius cum exercitu fundit, fugatque; Eo extincto itur ad GVILIELMVM Hollandiae Comitem ac post etiam ad RICHARDVM regem Angliae, et ALPHONSVM regem Castellae. Interea Fridericus subornatis percussoribus veneficis frustra petitur a Papa, dumque in Apuliam ducit exercitum, moritur, hausto quod porrexerat Manfredus filius eius nothus veneno, anno Imperij XXXII,


page 252, image: s252

Christi M CC LI, 13 die Decembris. Versus sepulchro eius insculpti sunt Panormi,

SI PROBITAS, SENSVS VIRTVTIS, GRATIA, CENSVS, NOBILITAS ORTI, POSSENT OBSISTERE MORTI, NON FORET EXTINCTVS FRIDERICVS QVI IACET INTVS.

Egregius, dum vixit Imperator, et animi excelsi, doctorum et sapientiae amantissimus, vsqueadeo, vt Aristotelem, Ptolemaeum, Galenum, Auicennam, aliosque Graecos et Arabicos scriptores curauerit in Latinam lingua transferri nulla impensarum habita ratione. CONRADVS post obitum patris in Italiam profectus ad occupandum Tancredi ope regnum Siciliae, a Manfredo ftatre spurio veneno occiditur, sperante se eius obitu ad regnum peruenturum: Incidit vero obitus eius in annum Christi M CC LXVII: reliquit filium Conradinum, Caroli Galli hostem capitalem, de quo exstat Pontificis dictum, VITA CONRADINI MORS CAROLI. MORS CONRADINI VITA CAROLI.

29 GVILIELMVS Comes Hollandiae.

Mortuo Henrico, viuente adhuc Friderico II detulerunt Proceres Germaniae imperij insignia Henrico Duci Brabantiae; qui aetatem decrepitam caussatus, commendauit Guilielmum Hollandiae Comitem juuenem florentem viribus, fama, gratia, eoque imperio dignum. Hic ergo ad rerum apicem autore Papa Innocentio, qui infinitos thesauros in eo promouendo exhausisse dicitur, a Moguntino et Coloniensi deligitur; Anno Christi M CC XLVIII. ac post coronationem Aquisgrani factam protinus Conradum Friderici II filium bello adgreditur, agentem tunc Ratisponae. At is se in Apuliam conferens Guilielmo Germaniam reliquit: qui acto Coloniae Principum conventu de suscipienda Romana profectione inaugurationis caussa, quum intelligeret Frisios in Hollandiam irruisse, atque illic omnia igni et ferro vastare, se adversus illos armauit, inque illa expeditione obijt, Anno Christi M CC LVII, imperij IX.

30 RICHARDVS Anglus. 31 ALPHONSVS Castelianus.

Extincto Guilielmo viuebat adhuc in Sicilia Conradus. Electores vero diuersas in partes distracti sunt: Moguntino, Coloniensi, et Palatino RICHARDVM Angliae regis filium, alijs ALPHONSVM Castellae rege designantibus: Richardus effasa ingenti pecuniae vi, quae octies centena millia, centum et quinquaginta millia marcarum excesserunt, postquam in Germaniam venit, et Aquisgrani coronam accepit, Trevirensium agros praedatus, oppidulisque aliquot captis, paucis quae oppignoratae fuerant, liberatis, in Angliam reversus est, Anno MCCLIX. Alphonsus in Germaniam non venit. Ita dum fluctuant Proceres, ingens oritur in Imperio confusio. Electores Mathaeus Paris scriptor Anglicus tunc fuisse dicit Archiepiscopum Coloniensem, Archiepiscopum Moguntinum, Archiepiscopum Treuirensem, Regem Bohemiae, Comitem Palatinum, Ducem Austriae, Ducem Sueuiae, qui et Comes erat Bauariae, Ducem Poloniae, Marchisium de Miche, Marchisium de Brandeburg, Ducem Saxoniae, Ducem de Brunswijch, Ducem de Carentene, Ducem de Melai, Ducem Brabantiae qui et Louanniae, Lantgrauium Duringiae, Marchionem Mixiae. Hoc rerum statu dum fluctuat Germania, fuit aliquandiu sine rege regnum, sine Imperatore imperium, corpus sine capite.

[gap: illustration (IMPERATORES A RVDOLPHO HABSPVRGENSE AD MATTHIAM vsque Augustum.)]

page 255, image: s255

32 RVDOLPHVS Rufus Comes Habspurgensis.

Anno ab incarnatione Domini MCCLXXV post multas deliberationes tandem spretis Alphonso et Othocaro, consensere Germaniae Proceres euexeruntque ad Imperium RVDOLPHVM Sueuum Comitem haud ignobilis in Heluetia arcis quam vocant Habspurg, Alsatiae Lantgrauium, satum Alberto patre. Premebat autem is tunc obsidiono Basileam; Euocatus vero per Burggrauium, vix fidem habuit tam inexspectato nuncio: postea vero etiam aegre consensit. Aquisgrani dum peraguntur solemnia, filias duas nubiles electoribus elocat, Mechtildim Palatino, Agnetem Alberto duci Saxoniae, ratamque habuit eam electionem Papa Gregorius. Italiam tamen non petijt, territus tot priorum Imperatorum exemplis; dictum illud Horatij identidem vsurpans, - quia me vestigia terrent

Omnia te antrorsum spectantia, nulla retrorsum.

Nec putauere Germaniae Principes ius principale ab eo petendum, qui illud neque haberet, neque habere per religionem posset, vt qui humilitatem professus, seculi digniratibus renunciasset. Dum ergo res Imperij Noribergae ordinat, Othocarum Bohemiae regem ante omnia adgreditur, qui rebus Germaniae turbatis, Austriam, Stiriam, Carinthiam, cum Carniola vsurpauerat. Eius primum bello victi, et post rebellionem castris exuti atque occisi filiam Agnetam Rudolfo filio suo accepit vxorem, data vicissim eius quoque filio Rudolfo Guta filia sua. Ita ducatus Austriae Habspurgensi domui cessit. In Alsatia quoque Franconia et Sueuia tumultuantes domuit. In Iralia a Florentinis, Bononiensibus, Genuensibus, Lucensibus immanem pecuniam collegit, vendita ipsis immunitate: ac tandem plenus aeui moritur Spirae anno aetatis LXXIII Christi MCCXCI, quum imperasset annos fere XVIII. Sub hoc coeperunt instrumenta publica Germanice scribi, quae antea non nisi Latine scribebantur.

33 ADOLPHVS Nassouius. 34 ALBERTVS Austriacus.

Post obitum Rudolphi Electores Francofurti congregati elegerunt Imperatorem ALBERTVM Austriacum, qui dum Vienna profectus se illuc confert, factum est precibus Gerardi Archiepiscopi Moguntini vt ADOLPHVM Nassouium consanguineum Episcopi praeferrent, statimque Aquisgrani coronarent, fidelem imperio, nec sui, sed publici amantem. Albertus repulsam suam pro iniuria deputans multa aduersus ipsum mouit: Ille Colmariensibus expugnatis in Alsatios qui ab Alberto stabant, monit. Pecuniam quam ab Eduardo Angliae rege acceperat in sumptum belli Gallici impendit in Thuringiae emtionem; summa fuit XCIV millium florenorum Germanicorum. Moguntinus aegre ferens pecuniam illam non esse inter Electores distributam, animum ab ipso auertit, autorque primus fuit, deligendi ALBERTI. Neque id ipso vel inscio vel nolente factum est. Sed armis dirimenda erat controuersia. Stabant pro Adolpho Rudolphus comes Palatinus, Otto dux Bauariae, vrbesque imperiales aliquot, Francofurtum, Spira, VVormatia, aliaeque: Ab Alberto Moguntinus, et Treuirensis. Post acrem iuxta Spiram pugnam, confossus est Alberti manu Imperator Adolphus; anno imperij VIII, Christi M CC XCV III, die 2 Iulij. Obseruatum est ex primarijs Adolphi hostibus nemine non violenta morte obijsse. Comes Albertus de Haigerloch in itinere a genero Adolphi occisus est. Otto de Ochsensteyn suffocatus, Gerardus Moguntinus Episcopus paralysi subita correptus interijt, Argentinensis a lanio trucidatus: Comes de


page 256, image: s256

Leiningen phrenesi contactus obijt: ipse Albertus a duce Ioanne confossus est, postquam imperasset annos IX ac menses totidem, anno Christi M CCC VIII.

35 HENRICVS VII, Lutzelburgicus

HENRICVS VII Comes Lutzelburgensis electus est Imperator eopse anno quo obijt Albertus: Statimque Italiam quam ab excessu inde Friderici II priores Imperatores non adierant, inuisere decreuit, tum vt solennem a Pontifice confirmationem peteret, tum vt oppida Italiae Imperio parere solita ad priscam oblequij formam reuocaret. In itinere Adolphum et Albertum haud satis pro majestate sitos, effodi, et Spiram deferri, monumentisque majorum condi iussit. Hinc ad liberorum nuptias animum conuertit, ac primogenito Ioanni filiam dedit VVenceslai regis Bohemiae Elisabetham, quem protinus cum exercitu misit in possessionem regni, ducente copias Moguntino. Alterum quoque exercitum misit aduersus VVirtenbergenses rebellantes: cum tertio ipse Romam contendit. In Italia honorifice exceptus a Mediolanensibus vix euasit proditionem Turriani. Occupato regno Longobardorum properauit Romam estque ibi ex more coronatus: Sed intentum publicis curis et in Apuliam proficiscentem monachus quidam Iacobinus veneno necat, quo ille, subornatus vt ferunt a Florentinis, sacrum in Eucharistia corpus Christi infecerat. Obijt in arce Boni conventus, anno imperij quinto, Christi M CCC XIII. Cadauer Pilas relatum honorifice illic sepultum est.

36 FRIDERICVS III. Austriacus. 37 LVDOVICVS Bauarus.

Vacante Imperio conuocati sunt Francofurtum a Moguntino Septemuiri ad eligendum nouum Imperatorem: Venit eodem Fridericus Austriacus, qui quod Imperatoris esset filius et nepos, gratiaque et viribus polleret, aperte pro se ambiebat suffragia, adnitentibus etiam pro ipso fratribus Leopoldo et Alberto; operamque suam addicentibus Rudolpho Electore et Ludouico eius fratre, amitae Machtildis fihis. Horum ope iam pene confect res erat, quum Moguntinus, Treuirensis, et Bohemiae rex, Ludouicum occupant, monentque vt patiatur sibi dignitatem istam deferri; qui quum fidem Friderico Austriaco iam datam opponeret, suggessit ei horribilem exceptionis legem Moguntinus, in promissis istiusmodi semper intelligi immunem esse personam eam quae loquitur, quum par sit, vt sibi quisque bene esse malit, quam alteri. Ergo LVDOVICVMM delegerunt Moguntinus, Treuiresis, et rex Bohemiae, quibus suffragium suum accommodauit legatus Brand eburgicus: FRIDERICVM vero, Colomensis, Palatinus, et Saxo. Anno M CCC XV coronatus est Ludouicus Aquisgrani, Fridericus Bonnae. Hinc itum ad bella ciuilia, quibus Germania milere turbata est. Fridericus Bauariam depopulatur, Leopoldus eius frater Ludouicum sequitur et circa Spiram commisso praelio castris exuit: inde iunctis copiis iuxta Eslingam pugnatum est dubio Marte. Postea iterum apud Argentoratum ad flumen Bruscam; Inferior Ludouicus, fugic in Bauariam, nec statuit bello experiri, nisi distractis fratrum viribus. Quum ergo Fridericus iterum Bauariam vastaret, occurrit ipsi Ludouicus, et post acre certamen ad Muldorphium Fridericum capit cum fratre Henrico, Anno M CCC XXIII. Leopoldus hac calamitate efferatus, nihil non mouet vt fratres liberet, ac Ludouicum pessundet: concitato etiam aduersus ipsum Ioanne Pontifice, qui eum excommunicauit. Dimissus est tandem Fridericus, ea lege, vt communi quide regis titulo frueretur, sed a bellis in posterum, et expeditione Italica, ad Imperatoris titulum obtinendum, abstineret. Mors eius incidit


page 257, image: s257

in annum Christi MCCCXXX. At Ludouicum nihilo minores postea fluctus exceperunt. Ingressus enim Italiam coronatusque in regem Longobardorum Mediolani, quum legatos ad Ioannem Papam Auennionem misisset ad impetranda imperij insignia, semel iterumque repulsam tulit, ignominiose etiam tractatis legatis. Romam inde profectus exceptusque benigne a Senatu Anno MCCCXXVIII Petrum Corbariensem monachum minoritam Papam creat de consilio Senatus populique Romani, qui vocatus est Nicolaus quinctus. Creuere ex eo mimicitiae: Ioannes XXII Papa proscribitur ab Imperatore; et nouo Pontifice, eiusque effigies Romae palam exuritur. Papa Imperatorem iterum excoramunicat haereseos accusatum, ac frustra ad Concilium prouocantem. Exstantque varia Ludouici pro se scripta, quibus et caussam suam grauiter defendit, et Pontificis vitia, nundinationes, ambitum, palam insectatur. Hoc tempore decretum est, Electum legitime a Septemuiris Imperatorem, si Papa confirmationem recuset, posse a quolibet Catholico Episcopo confirmari. Successit in Gallia Ioanni Papae Benedictus; Benedicto, Clemens VI, qui odium in Bauarum ad se transmissum ipsi quoque accenderunt. Donec tandem Imperator Monachij propinato (vt plerique suspicantur) veneno, extinctus est, anno Christi MCCCXLVII, imperij XXXIII.

38 CAROLVS IV Boemus, et 39 GVNTHERVS Swartzemb.

CAROIVS IV Boemus viuo adhuc et spirante Ludouico Bauaro electus est in Imperatorem Anno Christi MCCCXLVI, et coronatus Bonnae, vrgente mutationem Pontifice: Defuncto autem Ludouico quum minus piaceret ordinibus Carolus, designatus est ab ijs Eduardus Angliae rex: Quo imperium abnuente, electus est Fridericus Lantgrauius Thuringiae. Ac quum ne ille quidem vellet imperij curam suscipere, itum est tandem ad GVNTHERVM Swartzenburgicum, qui ea se lege honorem oblarum acceprurum dixit, si Principes Imperij decernerent, Imperium vacare, omnesque in ipso elegendo consentirent. Quod vbi factum est, adnuit, et obsessa Francofurto, post duos pene menses regio more victor vrbem ingressus est. Protinus tamen aegrotare coepit: veneno, vt ferebatur, per medicum instinctu Caroli propinato. In morbo igitur transegit cum Carolo: qui non multo post extincto aemulo, imperium solus obtinuit per annos XXXIII. Initio statim profusione pecuniae conciliauit sibi animos Principum: Italiamque ingressus, Romae coronam accepit. Ita vixit, vt ostendetit, se priuatae tranquillitatis et et regni Bohemici potiorem quam imperij habere rationem: quibus artibus factum est, vt VVenceslaum quoque ipsius filium Principes Imperatorem eligerent, hominem ignauum, fracti animi, et ventri ac voluptatibus deditum. Obijt anno M CCC LXXVIII. Ab hoc inStituta est Anno M CCC LVI Bulla aurea, continens rationem modumque eligendi Imperatoris, qua nihil potuit ad vitandas factiones cogitari salubrius. Academia quoque Pragensis huic suos natales debet. Fuit enim eruditionis amator et fautor.

36 VVENCESLAVS Iners. 41 FRIDERICVS Brunsuicensis. 42 IVDOCVS Brandenburgicus. 43 RVPERTVS Bauarus.

Carolus IV anno Christi M CCC LXXII, biennio videlicet ante obitum suum gratia et pretio ab Electoribus hoc obtinuit, vt VVENCESLAVM filium suum VIX natum annos XV in Imperatorem deligerent, qui statim Alberti Bauari Comitis Hollandiae filiam Ioannem vxorem duxit.


page 258, image: s258

Homo ventri et gulae deditus: bonotum imperij dissipator: Quocirca Electores Septemuiri post crebras admonitiones, obtestationes, exhortationes quoque et minas, anno MCCCC. conventu ad Rhenum, loco qui est e regione Brubacensis arcis, habito, eum solemniter exauctorarunt. Litterae depositionis inter alia sic habent. Nos Ioannes Episcopus Moguntinus sacri Romani imperij per Germaniam Archicancellarius, nomine Dominorum Electorum S. Romani Imperij, atque nomine nostro, propter multas praegnantes caussas nos vrgentes et intelerabiles exorbitationes, amouemus et deponimus hac nostra sententia Dominum Wenceslaum, ceu inutilem, ignauum, et penitus ineptum ad Romanum imperium, ab ipso Romano imperio atque ab omni sibi debita gloria, honore, et majestate: Denunciantes omnibus principibus, proceribus, dominis, et seruis, ciuitatibus, regionibus et populis sacro imperio subiectis, quod deinceps penitus absoluentur, et absolutos pronunciamus ab omni homagio et iuramento Wenceslao nomine sacri Imperij praestito; monemusque et requirimus eos per iuramentum quo adstricti sunt sacro imperio, ne posthac saepedicto Wenceslao vllo pacto obediant aut obscquantur, neque illi ius vllum, obsecquium, censum, reditum, aut vllam obuentionem, quocumque nomine tandem appelletur, tanquam Romano regi praebeant, exhibeant, aut permittant exhiberi; sed omnia haec reseruent pro illo quem Dei gratia ceu vtilem et idoneum in Rommanorum regem eligi continget. Electus est protinus eius loco FRIDERICVS Brunsuicensis Dux, qui tamen haud multo post dolis Moguntini interfectus est Frislariae. Post hunc electus est RVPERTVS Bauariae Dux, a Coloniensi Episcopo diademate regio ornatus Coloniae, Anno MCCCCII. Hic in Italiam profectus Ioannis Galeatij impetum cohibuit. Obijt Oppenhemij decimo imperij anno, sepultusque iacet Heidelbergae in templo quod ipse Spiritui sancto exstruxit. Post eum electus est IVDOCVS Marchio Morauiae, patruus VVenceslai, qui nondum sex mensibus in ea dignitate exactis, quum senex esset, obijt. Anno Christi M CCCC X. Regnauit autem VVenceslaus in Bohemia annos LV, in Imperio XX, vixit LVII. obijt anno Domini M CCCC XIX: Sub hoc Hussitarum primum in terris auditum est nomen: quorum dogma adeo insolens Pragae in Schola recente fuit, vt vna di[?] quinque studiosorum millia deserta vrbo Lipsiam concesserint.

44 SIGISMVNDVS Hungarus.

Anno Christi MCCCCXI SIGISMVNDVS Hungariae rex Caroli IV filius ob egregias animi virtutes et potentiam consentientibus Septemuirum suffragijs ad Imperium vocatus est: Hic statim post infelicem ad Galumbacium cum Turca pugnam, qua Cabbotiae praesidium amissum est, animum ad pacis curas constituendamque Rempublicam intendit. Quumque religionis dissidium indies cresceret, ipse peragrata triennio bona Europae parte Concilij cogendi caussa, animos Regum Principumque flexit ad cogendam Synodum. Sed Pontifices ante reformari oportuit. Itaque indicto Constantiae conuentu, tres simul Papas sede in quam vi et fraude irrepserant deiecit, aliumque substituit. Hussum euocatum licet fide Imperatoris, dato infuper saluo conductu, passus est VI die Iulij Anni M CCC XV, damnatum ante in Concilio, exuri. Nec terruit exemplum Hieronymum Pragensem, qui mox anno sequenti, XXX die Maij similiter viuicomburio doctrinam suam obsignauit. Offendit ea res animos nobilium Boemorum, qui concepto in Pontificem odio, iniuriam istam vindicare aggressi sunt, amplexi magna ex parte doctrinam Hussi in Concilio damnatam. Ergo anno M CCCC XVIII Hussitae per vniuersam Bohemiam Pontificios inuadunt, templa diripiunt, monasteria euertunt,


page 259, image: s259

sacerdotum et monachorum tanquam Antichristi adseciarum agmina ferro et armis insectantur. Pragae septem Senatores primarios ex Curiae fenestra praecipites dant, quos furens turba hastis exceptos trucidauit. Post Zisca duco saepius cum Sigismundo plena acie congressi, semper victores, docuerunt, nihil immanius esse plebe concitata, si ad animi impetum religionis quoque stimulus accesserit. Indicta Basileae Synodo Occumenica Anno M CCCC XXXI. consilia de vniuersa Christianitate componenda instituit: Romam profectus coronatus est a Papa: Inde Basileam reuersus iterum Hussitarum caussam in Concilio ad quod jam CCC nobiles venerant, examinat: Sed quum ipsi etiam a nobilibus coepissent Boemi dissidere, rediere ad regem suum Sigismundum, et impetrata actorum obliuione, fidem ipsi obedientiamque polliciti sunt, anno Christi M CCCC XXXV. Ita confecto rerum suarum curticulo post biennium excessit ex hac vita Sigismundus, nona die Decembrisa, Anno aetatis LXX. imperij XXIV. Prudens et grauis Imperator, litterarum, omnisque sapientiae amans.

45 ALBERTVS II. Austriacus.

Vix decem annos aetatis expleuerat Albertus quum pater eius veneno propinato obijt, oppugnans Iudocum Marchionem Morauiae. Hic postea ducta in vxorem Sigismundi Imperatoris filia vnica Elisabeta primum post eius excessum factus est Hungariae, inde Bohemiae rex, postremum Romanorum Imperator, anno M CCCC XXX VIII. ac post biennium obiit relictis duabus filiabus et vxore grauida, quae postea enixa est Ladislaum Hungariae regem. Situs est in Alba regali propter Sigismundum.

46 FRIDERICVS IV. Austriacus.

FRIDERICVS Ernesti F. Lupoldi nepos post Albertum imperauit, electus anno M CCCC XL. Magni animi iudicijque vir, et ad Fabii exemplum Cunctator. Biennio post inaugurationem Francofurti factam Romam profectus cum fratre Alberto et Ladislao Alberti Regis filio postumo cui ipse tutor erat, coronatur a Pontifice, et statimv xorem ducit Leonoram Eduardi Portugalliae regis filiam, nuptiasque Neapoli celebrat apud Alfonsum regem. In Austriam reuersus offendit omnia turbata. Marthias Hunniades cum exercitu XII. mill. equitum Austriam inuaserat, causatus, Ladislaum, Bohemiae Hungariae et Austriae haeredem nimis diu sub Friderici tutela retineri. Ipsi etiam Austriaci Imperatotem armis adgressi, eo perpulerunt, vt pupillum Ciliae Comiti auunculo traderet. Anno M CCCC LXIII. quum Senatores sex Viennae vinculis mulctati ab ipso essent, plebs concitata ipsum cum vxore et filio Maximiliano adeo arcte obsedit in arce totos menses duos, vt etiam fame laboratum sit, cuius filius erat impatientissimus: sed liberatus est a Georgio Podiebracio Bohemiae rege. Sequenti anno restituit Ferdinandus Hungariae coronam, quam totos annos XXIV. tenuerat, estque ea data Matthiae Coruino: quo extincto peruenit ad Ladislaum. Ingrauescente autem aetate adsciuit in consortem Imperij filium suum Maximilianum; ac tandem ex nimio, ut creditur, melonum esu extinctus est, tibia, prius, quam vlcere laborantem gangrena depascebat, ferro amputata, Lincij, Anno Christi M CCC XC III, Imperij LIII. Hoc Imperante capta est a Mahumete Turcarum principe Constantinopolis, ac non multo post etiam Rhodus.



page 260, image: s260

47 MAXIMILIANVS I Austriacus.

Anno Christi M CCCC LXXXVI electus est in Imperatorem MAXIMILIANVS Friderici IV filius, quem pater virtutibus eximijs domi excultum ornatumque viuus Aqiusgrani corona Caroli Magni Noriberga petita, ibi enim adseruari solet, ornari, stillantibus prae gaudio lacrymis, vidit. Hic in prima pueritia quum videretur tardioris ingenij, exiguam sui spem fecit; sed adultior egregie defcctum aetatis praeclara indole factisque principalibus, iustitiae, moderationis, et fortitudinis compensauit. Quum XVIII annum attigisset, missus est Vieuna a patro in Flandriam, ad petendam sibi in vxorem Mariam Caroli Burgundi filiam, quo ex coniugio omnium statim Caroli ditionum, Burgundiae, Brabantiae, Flandriae, Limpurgi, Lutcenburgi, Hannoniae, Hollandiae, Zelandiae, Artesiae, Geldriae, aliarumque administrator factus est. Excesserat enim e viuis Carolus, caeso ad Nasium exercitu a Lotharingis, anno M CCCC LXXVII, die V Ianuarij: Ex hoc coniugio natus est Philippus I Hispaniarum Rex, Caroli V pater, et post eum Margareta, sponsa Caroli Galliarum regis Lu-douici XI filij, quam ille tamen non duxit, sed educatam licet in Gallia domum remisit, sumpta sibi vxore Anna haerede Britanniae, quae Maximiliano desponsata erat, viduo [?]am obitu primae coniugis Mariae. Obijt autem ea anno M CCCC LXXXII. Dum vero de tutela Philippi inter Maximilianum et Ordines Belgicos magnis ammis contenditur, illo patriam potestatem, his patriae iura obtendentibus, euocatus a patre et Electoribus imperij Maximilianus coronatus est Germaniae rex. Reuersus vimque ostentans [?]capitur a Brugensibus, et in arce liberali committitur custodiae, ac post resignatum tutelae ius, dimitutur tandem, datis obsidibus, et obsignato contractu, Anno M CCCC LXXXVIII, die 16 Maij [?] neque per ipsum initio stetit, quin fides data seruaretur. Sed quum Fridericus pater cum copijs Germanicis in Brabantia ipsi obuius, facta omnia infecta esse iuberet, velletque excluso Philippo legitimo haerede eiusque tutoribus proprietatem sibi prouinciarum Belgicarum vendicare, itum est rursum ad arma: neque ante compositus tumultus, quam Philippus Maximiliani filius iam adultior ipse rebus gerendis admotus fuit. Post obitum Friderici patris celebratus est VVormatiae procerum Germaniae conuentus, Anno Christi M CCCC XCV, in quo Maximilianus egit de subsidio aduersus Turcas, deque reprimendis Caroli VIII Galliarum regis qui in Italiam sese effuderat, depopulationibus. Et cessere ipsi omnia feliciter, consilio potius quam armis: itaque et bellum Bauaricum, quod aduersus Rupertum Palatinum Rheni a suis ex sorore neponbus Guilielmo, Ludouico et Ernesto gestum est, prudenter finijt, et Veneros mouentes arma ita cohibuit, vt lentis actionibus ipsis Respubl. sibi autoritas constaret. Tandem celebratis Augustae Comitijs anno M D XVIII, in quibus de bello Turcis inferendo, et de Lutheri doctrina, quae iam per Germaniam, inualescebat, actum est, dum se ad expeditionem parat, correptus febricula quam difficiliorem faciebat alui lubricitas, extinctus est VVelsae anno aetatis LXIII, imperij XXV, rebus Philippi filij et Caroli nepotis consilio suo feliciter prudenterque directis. Obijt autem Philippus anno Christi M D VI.

48 CAROLVS V Austriacus.

CAROLVS Anno M D. Gandaui Philippo Hispaniarum et Siciliae rege patre, matre Ioanna Hispana edidus,


page 261, image: s261

ducatum Austriae auo suo Maximiliano, Belgicam cum Burgundia patri, Hispaniam matri debuit. Eius prima aetas haud multum in studijs literarum et sapientiae, plurimum in exercitijs aulae et militiae impensa fuit. Post patris excessum Hispaniarum regna suscepit, annos natus octodecim. Post aui obitum Anno M D XIX electus est Septemuirorum imperij suffragijs in Imperatorem Germaniae, ipso etiam Friderico Saxone, in quem prius alij omnes inclinabant, catereros eo propellente, cum repulsa etiam Francisci I Galliarum regis. Coronatus est in regem Romanorum anno M D XX Aquisgrani, ac sequente Anno prima Comitia habuit VVormaciae, in quibus comparuit Lutherus, qui post dictam animose caussam proscriptus est, quum iam ante fiusset excommunicatus a Leone X, cuius ille bullam cum Iure Canonico publice VVitebergae cremauit. Sequuta est ingens per Germaniam et Belgicam ob fidem persecutio, facto initio Bruxellis a duobus monachis Augustinianis, sub inquisitore Hogstrato. Captus quoque ad Ticinum Franciscus I Galliarum Rex. Roma a Carolo Borbonio spoliata. Anno M D XXX coronatus est Carolus V Bononiae a Clemente Papa rex Longobardorum. Eopse anno celebrata sunt Comitia Augustana, quibus edita est Confessio protestantium, quae postea sola authentica iudicata est. Quumque omnia ad bellum spectarent, pax tamen intercessoribus Alberto Moguntino et Ludouico Palatino religioni concessa est. Anno M D XXXV traijcit Carolus in Africam, et Muleassem Tuneti regem regno restituit, superato Barbarossa. Sequutum est post quinquennium Colloquium, VVormaciense: quo exacto iterum ille, sed infaustis auibus, in Africam nauigauit, vt Solimanni vires Hungariam vastantis, captis Pestho et Buda, ab Europa auerteret. Reuersus ex Hispanijs, Guilielmum Cliuensem bello petit, et Marcodurum expugnat, diripit, incendit. Quum vero iam indictum esset Concilium Vniuersaie Tridenti, Principes Germaniae anno M D XLV VVormatiae agunt inter se de pace religionis: nec multo post moritur Lutherus Islebiae, quum iam Principes arma ex foedere Schmalcaldico aduersus Carolum sumpsissent. Proscripti sunt Ioannes Fridericus Elector Saxoniae, et Philippus Lantgrauius Hissae. Stabanta Caesare Mauricius Saxoniae Dux Electoris propinquus, Ioannes Marchio Brandeburgicus, Philippus Dux Brunsuicensis priuatas ob caussas Lantgrauio infensus, Ericus et Georgius duces Luneburganses, Ioannes item et Georgius fratres Megapolitani, adolescentes; rati omnes non religionis caussam agi (nam et ipsi erant Protestantes) sed aduersus rebelles arma sumi a Caesare. Euentus eius belli is fuit, vt Saxo et Hessus caperentur. Quum autem Comitijs Augustae celebratis vehementius vrgeret Carolus vt Principes Tridentinae Synodi decreta amplecterentur, ipsique id negarent fieri a se posse, cusum est INTERIM, quod multis alijs probantibus, nunquam potuit Elector, quae viri fuit magnanimitas, licet captiuus, probare. Anno M D L promulgatur per Belgicam omnem edictum Caroli aduersus haereticos, quo ingens mortalium turba extremo supplico addicta est. Biennio post dimissi sunt a Caesare Elector et Lantgrauius. Carolus frustra obsessa Merensi vrbe, re infecta discedit; Et ab eo inde tempore consilium capit abdicandi se imperio, quod etiam anno M D L V fecit. Profectus ergo in Hispaniam cum sororibus Leonora et Maria ex Belgica, quod reliquum fuit vitae transegit in coenobio B. Iusti, magnifice in eam rem exstructo: vbi etiam extremum diem clausit anno M D LVIII.



page 262, image: s262

49 FERDINANDVS Austriacus.

FERDINANDVS Austriacus Archidux, Vngariae et Bohemiae rex Caroli V. frater, natus Medinae in Hispaniae, electus est in Romanorum Regem anno MDXXXI Coloniae, reclamante licet Electore Saxoniae, qui negabat imperium ad exterum transferri posse illaesa bullae aureae sacramenta Imperator factus est anno MDLVIII, comitiis Francofurtensibus, 18 die Martij, illuc enim ad Electores miserat Carolus imperij insignia. Aquisgrani tamen inauguratus non est, neque a Pontifice vnquam agnitus, quod se inscio imperium accepisset, et quidem ab iis, quos esse haereticos aestimabat, quodque decreto Passauiensi pacem dedisset Lutheranis. Primo imperij anno Academia Ienensis solemniter introducta est, quam ille priuilegiis ornauit. Sequenti anno Augustae in Imperij conuentu renouauit et confirmauit decretum de pace religionis, dum Tridenti de solius fidei Romanae conseruatione et propagatione deliberatur. Anno MDLVII Maximilianum filium suum coronati fecit Bohemiae regem, Pragae, die XX Septemb. nec multo post Francofnrti XXX Nouembris, regem Romanorum: Vir fuit grauis, castus, modestus, pius, Latini sermonis imprimis gnarus, historiarum et moralis sapientiae studiosus; quocirca etiam Ciceronis libros officiales auide et diligenter legit. Extinctus est Viennae tabe catarrhosa, ipso quem praedixerat B. Iacobi die, 25 Julij, anno Domini MDLXIV, imperij sui septimo.

50 MAXIMILIANVS Austriacus.

MAXIMILIANVS patri in imperio successit, virtutum ipsius atque imprimis pietatis, et moderationis, et pudicitiae aemulatot: Nihil ille aeque odit in vita atque conscientiarum tyrannidem: quae res eo magis in ipso tunc temporis laudanda fuit, quod in Gallia, inque Belgicis prouincijs plena tuuc erant omnia persecutionum, Philippo Hispaniarum rege flammis, gladio, laqueis, exsilio, omnique suppliciorum genere eos adficiente, qui a Romana religione, decretisque Tridentini consilij recederent, facta etiam per omnes ordines et singula capita inquisitione. Prima sua Comitia celebrauit Maximilianus Anno MDLXVI mense Martio Augustae, quibus auxilia ipsi subsidiaque aduersus Turcas pro dcfendenda Hungaria decreta sunt: Etsi vero exercitus de Germanis, Hungaris, Italis, Gallis, alijsque nationibus immensus oppositus esset Turcarum copijs, neque Imperatori vel animus deesset, vel prudentia: tamen partim vrgentibus vindictam diuinam peccatis nostris, partim serius quam debebant aduentantibus legionarijs qui ex Germania submitti debebant, cessere in potestatem Turcae Sigetum et Iulia. Ex eo induciae factae sunt cum immani hoste, conditionibus Hungariae regno admodum vtilibus: Gestum est et alterum bellum sequenti anno in Thuringia, quo Gotha vrbs et contigua illi arx Grimmenstein ab Electore Saxoniae quartum mensem obsessae Imperatori deditaesunt: sumptumque supplicium de Grumbachio et reliquis ab imperio proscriptis, XVIII Aprilis. Arx inuito et deprecante Ioanne Guilielmo solo aequata. Caetera huius Imperatoris, componendo religionis dissidio, et paci in Germania firmandae data sunt. Liberos ex vna coniuge Maria Caroli V. patrui sui filia habuit XVI, e quibus subductis morte quibusdam, maximus natu RVDOLPHVS Anno MDLXXV rex Bohemiae coronatus est, 22 Septembris, eodemque anno Ratisponae Imperator, 27 Octobris, in Comitiis quibus ipse quoque Maximilianus sequente anno die 12 Octobris extremum diem clausit. Vixit annos L. imperauit, XII: vegetus semper animo, sed corpore


page 263, image: s263

infirmus, ut qui totos annos XX laborarit ex cordis palpitatione, post propinatum per Granuellanum Cardinalem venenum. Luxum omnem et fastum in tantum odit, vt magnum instar fuerit modestiae: Numquam ille mensam vltra horae vnius spacium protraxit: nunquam gemmam emit ad corporis ornamentum. Moriens Christum aperte professus est mediatorem suum, et sacerdotem, et regem. Memorabilis est illius ad Henricum Valesium ex Polonia in Galliam properantem sententia, Reges qui conscientijs mortalium imperare volunt, coeli arcem inuadere, et terrae potestatem plerumque perdere.

51 RVDOLPHVS II. Austriacus.

RVDOLPHVS Maximiliani F. Ferdinandi N. Austriacus natus Viennae anno MDLII 18 Iulij, rex Hungariae factus est anno aetaris vigesimo, ac triennio post rex Bohemiae, viuo patre, cui etiam post obitum consentientibus Septemvirorum Electorum suffragijs successit. Hic pacis studia amauit et coluit in vita coelibe; ita tamen vt imperij limitem adversus Turcam defenderit, motusque intestinos consilio potius quam armis composuerit. Sub hoc emendatio instituta est anni per Gregorium Papam, quam in Germania Pontificij admisere, caeteri, vt characterem Antichristi rejecere. Incidit ea mutatio in annum MDLXXXII. Decennio post Turcae arcem et propugnaculum VVihitsch oecupant, Sisecum irrito conatu oppugnant: ac sequente anno maxima cum suorum strage (perierunt enim octodecim Turcarum millia) tandem inuadunt: non multo post tamen nostri Nouogradum recuperant, sed Rabam, quam nunc Iaurinum vocant, amittunt, dedente Ferdinando Hardeccio Comite, qui siue ignaviae, siue perfidiae poenas luit capitis supplicio 28 Maij anno MDXXV, Recuperatur tamen virtute Adolfi Swartsenburgij triennio post. De Alba regali, Buda, Pesto, vario Marte pugnatum est: neque vnquam illi aut voluntas defuit aut consilium, licet plerumque Pragae ageret, fines imperij defendendi. Felix omnino, nisi nimia credulitate eorum qui impensius Hispano et Pontifici faventes pacem Germaniae turbare instituerant, maiorum suorum atque imprimis Maximiliani patris decreta rescindere, et religionis moderaram tolerantiam pessundare quibusdam locis maluisset. Obijt V Ianuarij Anno MDCXII aetatis suae LIX, imperij XXXVII.

52 MATTHIAS Austriacus.

MATTHIAS Archidux Austriae Maximiliani F. Ferdinandi nepos, Rudolphi frater, natus est anno MDLVI. iuuenisque admodum ob singularem animi indolem et manifestas virtutis notas euocatus est anno MDLXXVII. ad gubernationem prouinciarum Belgicarum; quumque se imparem videret ferendis Philippi Hispaniarum regis odiis, ipse cura illa abdicata in Austriam reuersus est, et post defensam fortiter Remp. Christianam anno MDC. VIII. coronatus rex Hungariae 19. Nouembris, praelatis vexillis provinciarum sub Hungaria comprehensarum, Dalmatiae, Croatiae, Slauoniae, Seruiae, Bulgariae, Podoliae, Transsyluaniae, et VValachiae: postea accessione facta regni Bohemiae, etiam in Imperatorem Romanum electus et coronatus est Francofurti, Anno M DC XII. die 24 Iunij, postquam vxorem duxisset Viennae Annam Catharinam filiam Ferdinandi Austruci ex matre Mantuana. Huius pro salute, Deum inuocamus viuum, quem et ipsi Imperatores propitium sibi praeter caeteros malunt. Sciunt enim quis illis dederit Imperium. Ideo magnus est Imperator, quia caelo est minor: illius enim est ipse, cuius et caelum est, et omnis creatura. Tertull. Apolog.



page 264, image: s264

CAP. VII. Ratio capiendi et inaugurandi Imperatorem, deque Electoribus.

IMperium armis partum tanquam possessionem suam primi Imperatores ad liberos suos posterosque tranquillis rebus deriuarunt. Sed lapsu temporum, cum Imperatorum vitijs, quae vt arctis contineri, ita fecundis rebus efferri solent, creuit in populo oppresso libertatis studium, itumque est ad delectum, praeterito superiorum sanguine. Interdum quoque ad electionem vnius capitis necessitate adacti sunt Proceres imperij, vel quod deficeret haeres, vel quod successor ordinarius ob vitia priuata tantae moli esset inutilis. Et conueniebant initio ad deligendum Imperatorem Principes Germaniae potentiores, eratque tunc res ancipitis plena periculi, in tanto capitum numero, inque eo flagitantium ambitu, vnum aliquem capere, cui summa imperij tuto committi posset. Vidit hoc prouida Ottonis tertij mens, qui rebus Germanicis constituendis certos numero Electores dedit, tres quidem Ecclesiasticos, qui et Archicancellarij imperij dicti sunt, Archiopiscopum Treuirensem, per Galliam, et regnum Arelatense; Moguntinum per Germaniam; Coloniensem per Italiam; quatuor seculares, veluti corporis Caesarei custodes, Saxoniae ducem protospatarium, qui idcirco ensem praeserret, Marchionem Brandeburgensem Camerarium; Comitem Palatinum Dapiferum; et Regem Bohemiae pincernam. Est autem Moguntini Praesulis, simulatque defuncto Imperatore sedes vacat, protinus euocare caeteros ad Comitia; quae alias alibi, nunc plerumque Francofurti ad Moenum, loco totius Germaniae maxime opportuno solet institui: administrante interea negotia Principe Palatino, tanquam per inte[?]gnum imperatoris vicario. Penes hos ergo Septemuiros ius est constituendi Imperatorem, quem tamensolemniter placuit per gradus quosdam prouehere, vt Aquisgrani quidem coronam acciperet Regis Romanorum, Mediolani Regis Longobardorum et Italiae, Romae vero Imperatoris. Estque ea ordinario postea per Carolum IV in bullam auream relata, Noribergae, Anno M CCCLVI, seruaturque adhuc a Germanis religiosissime. Exemplo sit vna e multis electio Maximiliani Imperatoris facta Francofurti, Anno cI[?] I[?] LXII, quam nos prolixe describemus, vt ex ea cognosci possit, quaenam in caeteris ratio setuari soleat. Quum ergo dictus esset Comitijs dies, Ferdinandus Imperator Maximilianum filum suum Bohemiae regem Francofurti tempestiue stitit: Conuenere eodem VII-viri electores, caeterique Imperij Principes atque ordines. Caesar prensatis VII-viris, suffragia ipsorum pro filio suo postulabat. Simulatque vero illuxit dies VIII Kal. Decembris, ingressi Septemuiri Curiam Romanam foro imminentem cum Maximiliano, hora ante meridiem sexta, ad nonam vsque ibi manserunt. Inde coccineam togam induti singuli, nisi quod Bohemiaerex coronam in capite gestabat, ad templum S. Bartholomaei vehuntur equis, eo ordine, vt Moguntinum et Treuirensem Rex et Coloniensis, hos Palatinus, Saxo, Brandeburgicus sequerentur: quibus singulis singuli in equis sedentes gladios districtos magna cum veneratione praeferebant. Vbi in templi chorum ventum est, qui locus auleis et peripetasmatis magnifice admodum instratus erat, sedem quisque sibi designatam capit. Ibi Herbipolensis Episcopus cultu ad sacrum peragendum solemni indatus, hymnum quo gratia Sp. sancti euocari solet clara voce orditur. Eum canentem protinus symphoniaci


page 265, image: s265

Caesarei regijque prosequuntur, Septemuiris interea in genua curuatis et pro faelici consiliorum augurio preces fundentibus. Tum Episcopus sacrum iuxta bullae aureae praescriptum peragir: quod dum fit, Palatinus, Saxo, et Brandeburgicus, quippe a recepta religione abhorrentes, ex choro in proximum conclaue diuertunt, insequentibus ipsos Guilielmo Lantgrauio iuniorc, Georgio Palatino Septemuiri fratre, Francisco Saxone Lauenburgico, Anhaltino Principe, alijsque pluribus cum suis consiliarijs; neque enim existimabant fas sibi esse sacris illis interesse. Peracto sacro, repetunt singuli locum priorem, caniturque iterum Hymnus quem ante diximus. Inde Septemuiri ad maius altare procedunt, et tactis SS. Euangelijs religiose iurant, se in deligendo Romanorum rege sancte omnia facturos, quemque ex animi sententia vtilem Christianae Reipubl. indicauerint, nominaturos, ac neque largitione, neque pretio, neque pollicitationibus locum daturos. Quibus peractis, tertium cauitur Hymnus de Spiritu sancto. Ita voto obstriti Septemuiri, ingrediuntur ordine conclaue, in quo electio antiquitus fieri adsueuit. Postquam illic spatium sesquihorae commorati sunt, euocatur Cancellarius Electoris Moguntini, et cum eo quidam ab Epistolis, ad excipienda Septemuirorum suffragia: tum bini e cousiliarijs Septemuirorum, quibus quasi testibus legitima suffragiorum pronunciatio fiat. Coram his primus Moguntinus sententiam de eligendo Romanorum rege rogatur: Is designat Maximilianum. Rogati ab eodem caeteri, in eundem omnes consentiunt. Ita vna omnium voce Maximilianus renunciatur Romanorum Rex. Et quia absente Ferdinando patre (ita enim conuenerat) haec omnia gerebantur, euocati a Septemuiris Guilielmus Hessus, Georgius Palatinus, Lauenburgicus, Megalopolensis, et Anhaltinus, e choro in conclaue, mandata accipiunt, vt ad Caesarem patrem eant, ipsique denuncient, Septemuiros in electionem filij ipsius quod faelix et faustum sit, consensisse, rogentque, vt ad ipsos in S. Bartholomaei aedem venire dignetur, audituruus coram fuffragiorum libere editorum sententiam. Ipsis digressis, describitura Septemuiris facta renunciatio. et singulorum fuffragia in litteras relata proprijs singuloram sigillis obsignantur. Sub horam diei XII adest Ferdinandus pater, cui Septemuiri e choro ad medium vsque templum obuij procedunt. Deducunt honoris caussa Ferdinandum Principes, Bauarus, Cliuensis, Virtenburgicus, Arausiensis, alijque permulti. Caesar comiter salutatis blandeque compellatis singulis, progreditur cum suis in sacrarium, ibique Pontificijs insignibus indutus, et imperiali corona capiti imposita, ad conclaue pergit. Hic Moguntinus suo accollegarum nomine exponit, quomodo regem Bohemiae dilectissimum ipsius filium consentientibus votis in Regem Romanorum elegerint, additque, rogare se, vt electionem factam ratam habere, suoque adsensu approbare, et nouum magistratum pro Romano rege, qui ab ipso deinceps secundus sit, agnoscere dignetur. Tum Caesar breui, sed plena maiestatis oratione, Septemuiris agit gratias, quod et de Republ. optime sentiant, et sui suorumque in electione illa habuerint rationem. Ita simul inde progre diuntur, et Caesar ad dexteram chori partem tendit, Septemuiri vero electum a se nouum Regem altari, de veteri consuetudine, imponunt. Interea ex more canitur a symphoniacis Hymnus Ambrosij et Augustini, cuius initium est, Te Deum laudamus: Eum hyranum excipit organorum, tibicinum, lituorum, tympanorum aeneorum promiscuus concentus: tum, nolarum sonitus, ae denique bombardarum vbique displosarum ingens fragor, in signum laetitlae. Quibus peractis, Rex nouus ab altari ex choro in editum quoddam cabulatum varijs aulaeis ornatum deducitur, ibique regali solio imponitur. Hic recitato a Moguntino


page 266, image: s266

publico renunciationis decreto; surgit Orator, qui nouum Regem composita in eam rem oratione laudat. Hisce ita peractis Caesar Ferdinandus perligneum quoddam stratum, quod Francofurtensis Senatus ad declinandam viarum luto foedatarum immundiciem exstrui fecerat, solemni pompa domum deducitur. Praecedebant aulici nobiles splendide amicti; sequebantur consiliarij frequenti numero; tum Saxonis, Brandeburgici, Regis et Caesaris tubicines ac tympanistae, clangentes per vias, et laeto concentu omnia complentes: Inde imperij Duces et Principes. Post hos quatuor faeciales Caesarianis aquilis et triumphalibus paludamentis conspicui. Hinc Treuir solus. Inde Palatinus, aureum globum gestans totius terratum orbis figuram referentem: Iuxta Palatinum ibat Brandeburgicus cum sceptro regio: Pone hos Saxo, strictum Caesari gladium praeferens. Caesar ipse aureo insignis pallio et Imperiali diademate incinctus sub aureo vranisco quadrato qui a quatuor Senatoribus gestabatur, incedebat. Neque ita longo interuallo et quasi iuxta Caesarem parentem nouus rex electus, regio ornatu conspicuus. Post eum Moguntinus et Coloniensis. Claudebant agmen centuriones et tribuni hastati cum suis cohortibus ac reliquo comitatu: Ab vtraquo vero lignei strati parte erant ciues armati, qui latus incedentium tegebant et turbam submouebant. Ita domum deducto Caesare, Rex caeterique Principes ad suum hospitium singuli digressi sunt. Gesta haec sunt, vt ante diximus, VII Kal. Decembris. Supererat, vt Rex solemni ritu inauguraretur, quod quidem more maiorum fieri debebat sub dio in regia sede lapidea ad Rheni ripam, inter nuceta, supra Confluentiam loco amcenissimo, ad oppidulum R[?]insen: Hic enim, Reges Francofurti creati, Septerauiris omnia priuilegia, et quicquid ad ipsorum decus, dignirarem, libertatem, immunitatosque spectat, onfirmare solent; atque inde Aquisgrani, Belgicae oppido, coronam ex Bullae aureae decreto accipere: sed ob hiemis asperitatem, vtque sumtuum et laboris fieret compendium, rebus Imperij maturandis, placuit Caesari et Septemuiris, ipsis quoque Aquisgranensibus non admodum refragantibus, vt Francofurti sine vlla longiore mora pridie Kalendas Decembris inauguratio illa fierer. Qui dies vt ortus est, conuenere in aede Bartholomaei Electores Archiepiscopi, vna cum Herbipolensi et Spirensi Episcopis, et in sacrario sumptis Pontificalibus insignibus, collegas suos, Palatinum, Saxonem, et Brandeburgicum operiuntur; qui cum rege electo ad Caesaris aedes eopse die profecti fuerant. Hi hora septima per, stratum ligneum eodem quo ante fecerant ordine incedentes, templum petunt; induti, Principes quidem trabeam, Caesar archiducalem vestem, Rex amicuium aureum. Ingressos templum Archiepiscopi in chori limino stantes excipiunt; et Moguntino quidem sacra facturo vnus ex collegij sodalibus crucem argenteam praeferebat; alius, lituum; tertius (erat autem is equestris ordinis) sigilla Imperij ex bacillo argenteo pendentia: Caesar Ferdinandus in summum solium ad dexterum chori latus deductus, Septemuiros Politicos infra se loca sibi adsignata capere, ordineque considere iubet; caeteris Principibus, Teutonicae militiae magistro, Georgio et VV olfgango Palatinis, Bauaro, Cliuensi, Megalopolensi sedes in aduersa parte pro cuiusque dignitatc attributae sunt. Intermedia scamna Virtenbergicus, duo iuniores Palatini, et Lantgrauij, Lauenburgicus, Anhaltinus, Arausiensis, Arschotius, et Lotharingius occuparunt. Pontificio legato seorsim eodem in tabulato in quo Septemuiri sedebant, editior sedes data. In alterum tabulatum caetera nobilitas promiscue se contulerat. Ita compositis rebus, Rex nouus in chori limine ante crucem se in genua prouoluit, dum Moguntinus pto ipso preces ad Deum fundit. Tum


page 267, image: s267

Treuir ac Coloniensis alleuatum eum in solium auratum ex aduerso altaris exstructum ducunt sessum, a dextera Treuiro cum Herbipolensi, ad laeuam Coloniensi cum Spirensi in subsellis ei rei exstructis considentibus. Simularque vero Moguntinus sacrum ad altare orsus est, Palatinus, Saxo, Brandeburgicus ordine se subducunt, inque conclaue vicinum, vti antea fecerant, concedunt. Peracto sacro, regressisque Electoribus, Rex Treuiro et Coloniensi stipatus, ad aram accedit, vbi a Moguntino baculum pastoralem tenente, verbis conceptis Latine interrogatur, An fidem Catholicam iustis operibus feruare? An Ecclesiae tutor et defensor esse? An ius aequabiliter dicere? An debitum Romano Pontifici honorem exhibere paratus sit? Vbi ille se ita facturum respondit, dimittitur; et ad solium suum regressus, adsidet. Tum Moguntinus ad adstantes Principes conuersus, eos quoque rogat, An et ipsi iuxta praeceptum Apostoli Regi huic fidem et obsequium deferre, eiusque regnum tueri, ac fide et obedientia confirmare parati sint? Quod vbi et ipsi se facturos promisere, Rex rursum ad altare redit, et vestem exutus, in capite, pectore, scapulis, brachiorumque et manuum iuncturis, a Moguntino inungitur, ac post preces ex formula dictas, vnctum regem Treuir et Coloniensis et Palatinus, vna in sacrarium abducunt, oleum lana munda abstergunt, ipsumque, aureo amiculo deposito, Imperialibus Caroli Magni ornamentis, a Senatu Norimbergensi, cui ea de veteri more adseruare mos est, transmissis, induunt, atque ita indutum ad altare sistunt. Ibi Moguntinus gladium strictum ei in manus tradit, quem post conceptas preces, et pronunciata verba solemnia, Rex in vaginam recondit. Eum Saxo acceptum lateri ipsius accommodat. Tum annulum Moguntinus Regis digito inserit, in fidei Catholicae signaculum. Posthaec splendidissimum quoque Caroli Magni pallium maximi pretij, humeris eius circumdat. Dein sceptrum et globum porrigit. Postremum tres simul Archiepiscopi diadema regis capiti imponunt. Quibus peractis, iterum Rex coram Moguntino iurat, Functurum se Principis boni officio, et imperium legesque sacras vt Christianum Principem decet, seruaturam. Inde in locum aulaeis exquisitissimis constratum, comitantibus Archiepiscopis adscendit, ibique saxeae Caroli Magni sedi (quae in eam rem illuc translata est) impositus, hoc ritu Romani imperij possessionem init. Tum Moguntinus populari sermone multam Regi salutem ac fortunatum imperium precatus, ei se suosque collegas, et caeteros Imperij Principes atque Ordines diligenter et officiose commendat. Mox hymnus ille solemnis Ambrosij et Augustini organis et symphoniacis inuicem excipientibus decantatur. Quo facto rex aliquot Principes, et ex nobilitate primaria, stricto Caroli Magni gladio leuiter feriens, in equitum ordinem adsciscit. Ac denique duo ex sacro sodalium Aquisgranensium collegio ad eum accedentes, multamque salutem quanta possunt maxime demissione precati, in suum collegium more antiquitus recepto cooptant. Ita celebratis peractisque in templo Francofurtensi ceremonijs omnibus, quae alioqui suis quaeque locis peragi debebant, eadem pompa inde in curiam ad prandium Caesaris regisque ac caeterorum principum sumptuosissime instructum proceditur. Sed agmen extremum, quod in ceremonijs electionis factum non fuerat, sequebantur stipatores tres, qui missilia in vulgus iaciebant, numos aureos argenteosque, quibus inaugurationis memoria, cum effigie Imperatoris et die atque anno signata erat. In Curiam vt ventum est, consedere Caesar et Rex ad mensam in augusta aula exstructam, caeteris omnibus mensis septem gradibus altiorem, Septemuiris protinus ad munia sua iuxta bullae aureae praescriptum digressis. Ac Brandeburgicus quidem qui pocillatoris partibus fungitur, equum


page 268, image: s268

generosum ad id paratum conscendit, et ad mensam in medio foro istratam properans, auream inde peluim et mappam accipit, easque in Curiam rediens, Caesari ac regi vt manus lauent et abstergant, administrat; Ea peluis cum mappa et equo Comiti Zollerano ex vetusto iure cedunt. Tunc Saxo, qui imperij ensiferum seu tribunum equitum agit, in equum similiter insiliens, in aceruum auenaceum iuxta curiam effusum citissime fertur; atque inde modium argenteum implet. Hic modius cum equo Comiti Papenhemio, auena vero plebis direptioni cedit. Denique Palatinus magnus dapifer ad culinam extra Curiam propter Franciscanorum aedem exstructam equo vehitur, indeque adsumptis ferculis in Curiam redit, ibique relicto praeforibus equo, fercula ad mensam Caesaris, Saxone teretem baculum praeferente defert, Palatini equus cum argenteis, quibus fercula contenta fuerant patinis, iure prisco cedit Comiti Soldeneckio, legato Palatini, et inferiori dapifero haereditario. Interea consecratur mensa ab Archiepiscopis, praeeunte verba Treuirensi, reliquis respondentibus. A consecratione accedunt Imperatorem tres illi Praesules, atque ex ijs Moguntinus sigillo imperij ex oblonga virga argentea plus minus XII. pondo appendentia nouo regi offert, quasi ea apud ipsum depositurus: At is protinus ea Moguntini collo accommodat, recipiens eo ritu ipsum ipsiusque collegas Ecclesiasticos pro Archicancellariis Imperij, verbis solemnibus promittens, se reliquos Electores, Principes, Ordinesque imperij habiturum quam commendatissimos, iura ipsorum ac priuilegia seruaturum, atque vbi res exiget, amplificaturum. Hisce ita peractis, Septemuiri in eadem aula singuli in mensis singulis aureis tapetibus splendide instructis, ad vtrumque Caesaris Regisque latus discumbunt: dextera Moguntinus, inde Palatinus: leua Coloniensis, inde Saxo, tum Brandeburgicus: Contra Caesarem vero Treuir. Praeter has mensas erant in eadem aula aliae duae, ad quas reliqui principes nobiles ordinesque sedebant. Erant, et singulis mensis singuli abaci, poculis aureis argenteisque egregie instructis. Conuiuium senis ferculis per interualla distinctum, pari splendore et laetitia. Interea loci ante curiam ex aquila bicipiti columellae editae imposita duabus fistulis merum hinc album, inde rubrum fluebat, ad populi vsum hilaritatemque tubis subterraneis pneumaticisque organis eo deriuatum. Bos quoque integer in foro multis aliis animalibus farctus adinstar porci Troiani veru ligneo torrebatur, ex quo particula vna ad Regem delata, reliquum plebi hianti ad direptionem cessit. Mensis remotis et actis Deo gratijs Caesar et Rex insignibus suis ornati, a Septemuiris ac caeteris Principibus domum magua pompa deducuntur. Inde ad sua quisque diuertit.

Cap. VIII. De triplici Imperatorum coronâ, ex Rituali Ecclesiae Romanae.

QVae ad coronationem Imperatoris in Germania pertinent, ostendimus: consequens est, vt reliquarum quoque coronarum solennia exponamus. Quia vero illa exacte et accurate descripta continentur libro quem vulgo vocant sacrarum Ceremoniarum Ecclesiae Romanae, nos ea inde perita huic nostro operi inseremus. Est euim liber rarus admodum, ptaesertim apud Transalpinos. Scriptus est ante hos annos CLXX sub Friderico tertio. De autore vix quicquam liquet, nisi quod is se Pio secundo, qui AEneas Syluius fuit, in suo Pontificatu seruiuisse testatut. lib. I. cap. III.


page 269, image: s269

Dictio quide eius parum Latina est: sed nos eam integram relinquere maluimus, quam nostra interpolatione fidem rerum eleuare. Editus est liber sub Leone X. ab Archiepiscopo Corcyrensi Christophoro Marcello. Sic ergo ille. Quoniam vulgari opinione fertur, Romanorum Imperatorem tribus coronis ornari oportere variorum metallorum, argentea Aquisgrani in Germania, ferrea Modaetiae in Lombardia; et aurea Romae: super qua re clarissimus Iurisconsultorum sui temporis Baldus opusculum edidit, mysticas metallortm significationes solertissime iterpretando; non videbitur forte absurdum aliquid de ea re pro veritate ostendenda disserere. Er vt omittamus priscos illos Romanorum Imperatores, qui toti fere orbi imperabant ante Aurelianum, ut Eutropio placet; nulla corona nisi Laurea, aut ex alia aliqua felici arbore usos fuisse constat, nihilque grauius odisse populum Romanum, quam Regium nomen. Hoc vero affirmamus, ante Carolum Magnum, in cuius persona Imperium translatum est a Graecis in Latinos, neminem Imperij Romani coronam ex manu Romani Pontificis Romae suscepisse. Et ut saepe ex Apio secundo audiuimus rerum Germanicarum peritissimo; cui a manu seruiuimus: et in historia eius Australi legimus, Caesar nullam omnino coronam accipit nisi auream: et alias quidem coronas pro variis regnis, Romae vero; et a Romano Pontifice, Romani Imperij coronam suscipit. Otho Frisingensis Episcopus; et Frederici primi patruus, vir doctus et eloquens, historiam scripsit suorum temporum, in ea tradit Fredericum ipsum coronis quinque aureis decoratum fuisse. Prima de regno Francorum apud Aquisgranum. secunda Ratispone de regno Germaniae. tertia Papiae de Regno Langobardico. Quartam Romae suscepit pro Romano Imperio ab Hadriano quarto summo Pontifice; quintam vero Modetiae pro regno Italico illum suscepisse testatur. Quae quidem corona ideo appellatur ferrea: quod laminam quandam habeat ferream in summitate: alioquin aurea, est et pretiosissima. Sed differt forma coronae Imperialis ab aliis: nam ea sub se Tiaram quandam habet in modum fere Episcopalis mitrae humilioris, tamen magis apertam; et minus acutam: estque eius apertura a fronte non ab aure; et semicirculum habet per ipsam aperturam aureum; in cuius summitate Crux paruula eminet: eam Tiaram aliae Coronae non habent; et quoniam hanc Imperialem coronam bis aut ter in Germania vidimus, dum Caesar regalia quibusdam principibus concederet, ideo illam exprimere conati sumus. Legimus et in aliis historiis, quosdam Imperatares Arelate etiam Coronam suscepisse de regno Arelatensi; et alibi alias pro aliis regnis. Nam et Carolus quartus Auenionem venit ad Vrbanum quintum Anno salutis Millesimo trecentesimo sexagesimo quinto, multo ante iussu Innocentij sexti Romae Imperator coronatus. Qui, rebus quarum gratia ad Pontificem venerat absoluris, Arelate profectus est. Sciant ergo qui de tribus coronis fabulantur; et Romanorum Imperatorem vnam tantum pro Romano Imperio coronam suscipere; et eam quidem Romae; et a Romano Pontifice; alias autem alibi pro aliis et diuersis regnis.

Cap. IX. Quo ritu Imperator Romae a Papa coronari soleat.

TOtam seriem huius actionis sic describit autor libri Ceremoniarum. Electus Rex futurus Romanorum Imperator primum consueuit electionem suam per suos solemnes oratores summo Pontifici intimare; et decretum electionis ostendere; deuotionem


page 270, image: s270

ac fidelem reuerentiam exhibere; fauorem et gratiam Apostolicae sedis implorare, offerre se ad quaecunque fidelitatis iuramenta Romanae Ecclesiae praestanda: et demum vnctionem; consecrationem: et Imperij Diadema humiliter postulare. Pontifices vero consueuerunt viso decreto; et examinata electione in sacro Senatu; habitoque sufficienti informatione tam super forma electionis; quam super idoneitate, et habilitate personae electi, per commissarios a se constitutos ad instantiam dicti electi, ipsum electum in spiritualem filium suum et Ecclesiae Romanae suscipere: illique fauorem et gratiam concedere; et ipsius regis electi persona idonea reputata, eum nominare, denunciare, assumere, et declarare Regem Romanorum: ac etiam habilem et sufficientem declarare ad suspiciendam Imperialis celsitudinis dignitatem: decernere consecrationem; et coronationem per manus suas esse impendendas; et suplere omnes defectus, etc. Hoc seruatum legimus in Carolo quarto a Clemente sexto, et antea in Henrico septimo a Clemente quinto, et in Alberto eius praedecessore, et Rudolfo patre a Bonifacio octauo. et a pluribus aliis, et in Venceslao Caroli quarti filio; quem pater adhuc viuens in Romanorum regem ab electoribus desiguari procurauerat: cuius rei approbationem quum Gregorius vndecimus, ad quem delata erat; morte prauentus decernere non posset, Vrbanus sextus eius successor legitime confecit. Electus igitur Romanorum Imperator quum statuerit vrbem petere ad Imperiale Diadema de manu summi Pontificis suscipiendum, primum conuenit per nuncios suos cum Romano antistite de modo et tempore intrandi; ut Pontifex rebus opportunis consulere possit; Deinde quum Pontifex nouit Caesarem iam Italiam intrasse, mitut illi obuiam duos legatos de latere; qui illum conueniant antequam terras Romanae Ecclesiae ingrediatur. Et post gratulationes, salutationem, et benedictionem nomine Pontificis, honesto modo exigunt ab illo iuramentum solitum praestari ab electis Imperatoribus antequam intrent agrum Romanae Ecclesiae, in forma, qua in decretis cauetur, videlicet. Sanctissimo Domino nostro, Domino. N. diuina prouidentia Papae, Ego B. Rex Romanorum promitto et iuro, per Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, et per lignum viuificae Crucis, et per has reliquias sanctorum, quod si permittente Domino Romam venero, Sanctam Romanam Ecclesiam et sanctitatem suam, rectorem ipsius, exaltabo, secundum meum posse. Et neque vitam, neque membrum, neque honorem quem habet, mea voluntate, meo consilio, meo consensu, aut mea exhortatione perdet, et in Roma nullum placitum, aut ordinationem faciam de omnibus, quae ad sanctitatem suam, aut ad Romanos pertinent, sine vestro consilio. Et quicquid de tetra sancti Petri ad nostram potestatem peruenerit, suae sanctitati reddam. Et cuicunque Italicum regimen commisero, iurare faciam illum, ut adiutor suae sanctitatis sit, ad defendendam terram S. Petri, secundum suum posse; Sic me Deus adiuuet, et haec Sancta Dei Euangelia. Aliquando oratores electi quando veniunt ad intimandum electionem: et ad petendum approbationem nomine electi Regis, solent praestare supradictum iuramentum, si habent ad hoc speciale mandatum. Hoc iuramentum Fredericus tertius Imperator, qui adhuc regnat, dum Senis esset in manibus legatorum Apostolicorum, Anno salutis quinquagesimo primo supra mille et quadringentos praestitit, et ante eum plures ahi praestiterunt. Dehinc, ut primum Ecclesiae territorium ingressus est Caesar consueuit cum sua familia expensis Pontificis ali, quamdiu Romae et in agro Romano fuerit. Nicolaus quintus quamuis Frederico praedicto cum familiaribus quingentis tantum expensas promiserit, longe tamen plures aere suo aluit. Vt Sutrium venit


page 271, image: s271

Caesar vel locum vrbi vicinum, ita vt pridie post applicare ad vrbem possit, Legati Apostolici illum cum aliquibus praelatis a Pontifice missis, qui necessaria curent, dimirtunt, et Romam perueniunt. Sequenti die electus Imperator Romam versus capit iter, cui honoris gratia obuiam mittuntur a Pontifice Praelati, Barones, et Curiales, hoc ordine, vt in Frederici aduentu seruatum est. Primi ad sextum lapidem Columnenses proceres, cum suis amicis, et clientelis: mox Vrsini atque alij Barones vrbis, tum Pontificis copiae, quae assunt cum illarum praefecto. Inde vincecamerarius cum praefecto vrbis, Senatore, conseruatoribus, officialibus, et alijs nobilibus ciuibus Romanis; deinde ordines curiae cum regente Cancellariae, sine aliquo alio praelato: Demum alij praelati domestici Pontificis cum omni eius familia. Et tandem Sacrum Cardinalium collegium ad radices montis iuxta domum leprosorum Caesarem expectabunt. Hi omnes distinctis interuallis Imperatori electo obuiabunt. Oratores vero principum si qui in urbe erunt pro suo libitu obuiam procedent. Cardinales, vt Caesarem conuenient, congratulationibus, et oblationibus factis nomine Pontificis, et collegij, illum habentes medium inter duos primos Episcopos Cardinales deducent vsque ad tentorium, siue alium locum sibi deputatum extra vrbem: nam Caesar non consueuit ea die, qua appulit, vrbem intrare, sed pernoctare saltem vna nocte extra moenia in campis. Cardinales et alij omnes postquam Caesar ad locum deputatum peruenerit, in Vrbem reuertuntur. Consuenerunt etiam electi Imperatores hac die antequam ponticulum qui primus ante ingressum vrbis post decensum montem occurrit, pertranseant, praestaro iuramentum Romanis in hanc formam. Ego Carolus Rex Romanorum, futurus Imperator, iuro, me seruaturum Romanorum bonas consuerudines: Sic Deus me adiuuet. Postera dic Caesar per portam, quae est sub arce Sancti Angeli hoc ordine quasi triumphans ingreditur. Primi duo equites vexilla duo Caesaris portant, alterum Sancti Georgii, quod ad Sueuorum pertinet custodiam, Aquilae alterum. Hos sequuntur Caesaris cohortes armatae, tum nobiles proceres, et togati eius. Inde oratores regum, et principum, qui adsunt. Tum si quis adest Rex: aut maximus princeps: ut fuit cum Frederico Rex Vngariae, et Bohemiae Ladislaus. Et tunc sequitur praefectus vrbis, et Senator. Et ad praefectum quidem pertinebat nudum ensem ante Caesarem ferre. Frederico tamen Marescallus suus, non praefectus gladium praetulit. Inter istos autem, et Caesarem nemo equitare debet, nisi Marescallus, si praefectus non praefert ensem. Incedit deinde Caesar solus equitans, et post eum praelati, consiliarii, proceres inermes: et alii togati. Deinde modico interuallo Imperatricis familia, si vxor virum sequitur, succedere debet. Ante illam nobiles et praelati, et post Matronae, Virgines, et pedisequae. Circa illam vero solam equitantem pedites multi. Vltimo incedunt Ecclesiasticae copiae pompam claudentes. Portam ipsam qua sub arce ingrediuntur, nostri codices falso Collinam appellant. Collina autem porta non est in nouis Leonis Papae suburbiis: sed in antiqua Roma, Quirinalis primum dicta, deinde Collina (ut scripsit Varro) a pluribus montibus, qui in Quirinali monte continebantur; hodie Salaria nuncupatur, quia inde via salaria itur. In porta igitur, quae sub arce est (non Collina) clerus vrbis sacris vestibus ornatus, cum crucibus, et sanctorum reliquijs, praesidente Vicario vrbis, et alijs Ecclesiarum praelatis infulatis, Caesarem expectant, aduementi cruces deosculandas offerunt, et eum incensant, ac cautantes, Ecce mitto Angelum meum etc. procedunt vsque ad gradus Basilicae principis Apostolorum. Ciues autem digniotes baldachinum supra Caesaris caput portant,


page 272, image: s272

Conseruatores freno equum ducunt. Cum vero est in magna Area ante gradus, praefectus et Senator id gerunt. Et descendente ex equo Caesare, praefectus stapham tenet, deinde ante eum praecedit. Inter equitandum autem Caesaris Camerarius pecuniam spargere consueuit, vt diximus in coronatione Papae de soldano. In plano supra gradus Basilicae ante primam porticum ad dextram ascendentibus erigitur suggestus ornatus cum throno Pontificali, et sedilibus Cardinalium praelatorum: et aliorum officialium, vt supra descripsimus in coronatione Pontificis. Supra quem suggestum Pontifex pluuiali, et mitra preciosis indutus ascendit cum ordinibus curiae, paulo ante quam Caesar appareat. Electus Imperator cum suis omnibus seruato ordine: vt equum descendit, per gtadus ascendit suggestum. Et vt primum Pontificem videt, detecto capite illum, genu terram tangens, veneratur. Et iterum cum appropinquat ad gradus sedis, genu flectit: demum ad Pontificis pedes peruenit, illos in reuerentiam Saluatoris deuote osculatur. Pontifex hilari vultu Caesarem aspiciens, ad osculum manus, et oris recipit. Tum Caesar iterum genuflexus auri massam ad pedes Pontificis offert, habetque verba ad Pontificem, gratias agens pro honore suscepto, pro caritatis declaratione amplectitur. Et stante ibi ad dextram Pontificis Caesare, Pontifex recipit Imperatricem ad osculum pedis, et manus. Regem vero, siquis adest, ad osculum pedis, manus, et oris; alios autem Praelatos, proceres et nobiles Caesaris ad osculum pedis tantum. His finitis, surgit Pontifex et manu sinistra Caesarem capiens, e suggestu descendit, et pariter ad secundam vsque Ecclesiae porticum cum eo progreditur. Deinde Pontifex palatium ascendit ad cameram suam reuersurus, et Caesar duobus aut quatuor Cardinalibus sociatus, remplum ingreditur, Apostolorum sacras reliquias veneraturus cum suis omnibus. Inde ad loca cuique destinata diueruntur. Caesar ipse in palatio Apostolico recipi consueuit: Augusta vero in aliquo loco vicino. Caesar postera die, opportuno tempore ad Pontificem accedet, et cum sua sanctitate de incumbentibus ad solemnitatem pertractabit. Statuent de die coronationis. Et si qua erunt prius peragenda deliberabunt: vt Friderici tempore factum est, qui ante diem Imperialis coronationis inter missarum solemnia benedictonem Imperialem cum sponsa sua Heleonora Regis Portugalliae filia suscepit. Et corona regni Langobardici: siue Italici quam superiores Imperatores Modetiae suscipere consueuerunt, quum Fredericus pestis timore illuc accedere non potuisset, Pontificis Nicolai manibus coronatus est in Basilica Petri apud altare maius: quae corona ferrea, (licet aurea sit) nuncupatur. Et notandum, quod Caesar antequam coronetur Imperiali diademate, sedet post primum Episcopum Cardinalem. Et si quis Rex adest, sedet tunc post primum presbyterum Cardinalem. Quum vero Caesar erit coronatus, tunc sedebit in sede sibi parata inter Papam, et primum Episcopum Cardinalem. et tunc Rex erit post primum Episcopum Cardinalem. Adueniente die statuta Imperialis coronationis, quae conuenientissima est in Dominica Laetare in medio quadragesimae (vt Durantes in rationali diuinornm scripsit, et ita a Nicolao Quinto in coronatione Frederici seruatum est) Ecclesia Sancti Petri, et capella maior erunt decenter ornatae, vt in maximis solemnitatibus, quum Pontifex est celebraturus diuina solent ornari, et praeter consueta erigentur duo suggestus, hinc et inde extra cancellos capellae, alter pro Imperatore electo ad sinistram venientibus, alter a dextra pro Imperatrice. Et ornetur tapetis, aulaeis, sedibus, scabellis, et alijs opportunis Ecclesia tota, et maxime capella D. Gregonj, D. Mauritij, et quae D. Mariae de turribus appellata extra Ecclesiam in prima porticu sub turri campanaria est, benemundentur,


page 273, image: s273

ornenturque. Imperatrix vero, antequam Pontifex descendat ad Ecclesiam, cum suis ornata, praeueniens, suggestum sibi paratum conscendit. Summo igitur mane Pontifex cum Cardinalibus, Praelatis, et alijs officialibus paratis colore tempori et missae congruis, veluti ad supplicationem, sub baldachino descendat ad Ecclesiam, et praemittat duos Diaconos Cardinales cum suis cappis laneis ad Caesarem, qui eum congruo tempore ad Ecclesiam deducant. Pontifex facta reuerentia ante altare accedet ad sedem, vbi consueuit accipere paramenta, et ibi recipiet ad reuerentiam omnes praelatos paratos: incipiet tertiam, et accipiet sandalia, vt alias, et dicta oratione induetur omnibus paramentis Pontificalibus. Interim Cardinales qui sunt cum Caesare, vt primum cognouerint Pontificem intrasse Ecclesiam, et ipsi cum Caesare, et omni sua comitiua ad Ecclesiam descendant, et egressi primam palatij portam, per primas Ecclesiae portas, quae super gradus Basilicae patent, ingrediantur porticum ad capellam, quae vocatur beatae Mariae inter turres, ibi a canonicis, et collegio Ecclesiae occurrentis recipiatur. Quo deductus Caesar ad altare dictae capellae, in manibus primi Cardinalis praesentis, et nomine Pontificis recipientis, beato Petro, summo Pontifici, et suis successoribus solitum iuramentum praestabit in forma subscripta, videlicet. Ego N. Rex Romanorum, adiuuante Domino futurus Imperator, promitto, spondeo, et polliceor, atque iuro Deo, et beato Petro, me de caetero protectorem, atque defensorem fore summi Pontificis, et sanctae Romanae Ecclesiae in omnibus necessitatibus, et vtilitatibus eius, custodiendo, et conseruando possessiones, honores, et iura, ac ius, quantum diuino fultus adiutorio fuero, secundum scire, et posse meum, recta et pura fide; Sic me Deus adiuuet, et haec Sancta Dei Euangelia. Tum indutus superpellicio et Almucia recipitura Canonicis Sacti Petri in Canonicum, et in fratrem, quos omnes stans ante altare dictae capellae recipit ad osculum pacis. Inde praecedente clero, et cantante responsum; Petre amas me? tu scis Domine quia amo te. Pasce oues meas. Versus, Simon Ioannis amas me plus his? Tu scis domine, quia amo te. Pasce etc. alij Caesaris proceres suo ordine deueniunt ad portam principalem ipsius Basilicae, quae argentea nominatur, et ex quinque media est. Interim duo Episcopi Cardinales post priorem antiquiores, facta reuerentia Pontifici, cum suis mitris, et pluuialibus veniunt ad praedictam portam, dum Caesar adhuc est in dicta capella inter turres. Et ante eum iunior Episcopus Cardinalis stans sine mitra supra Caesarem genuflexum orantem dicit hanc orationem. Oremus. Deus in cuius manu corda sunt regum, inclina ad preces humilitatis nostrae aures misericordiae tuae, et huic famulo tuo regi veram appone sapientiam, vt haustis de tuo fonte consilijs, tibi placeat, et super omnia praecellat, per Christum Dominum nostrum, Amen. Finita prima oratione, intrant Ecclesiam, Caesare incedente semper inter duos Diaconos Cardinales praedictos, et immediate praecedentibus duobus Episcopis Cardinalibus praefatis, et flectentes ad sinistram perueniunt ad capellam Sancti Gregorij: vbi Imperator sedens deposita Almutia primo induit sandalia, deinde stans tunicellam, et demum Imperiale paludamentum, et mox inde procedens ad medium Ecclesiae, vbi rota est porphyretica, venit; et ibi ab alio Episcopo Cardinali sibi assistente dicitur super eum alia oratio, videlicet. Deus inenarrabilis, auctor mundi, conditor generis humani, gubernator Imperij, confirmator regni, qui ex vtero fidelis amici tui Patriarchae nostri Abrahae praeelegisti regem seculis praefuturum; tu praesentem regem hunc cum exercitu suo per intercessionem Sanctorum vberi bene X dictione aeternitatis circunda, vt semper maneant laeti et triumphantes in pace victores, per Christum Dominum


page 274, image: s274

nostrum, Amen. Procedunt deinde ad eonfessionem Beati Petri sub altare, vbi procumbit super faldistorium Imperator, et duo Episcopi Cardinales ascendunt capellam, et vadunt ad sedes suas; prior autem Diaconorum, ac prior Presbyterorum parati descendunt ad eum, atque hinc inde genu flectunt, et Diaconus ipse facit Litaniam procumbens ad sinistram, omnibus alta voce replicantibus, et flexis genibus permanentibus. Finita Litania surgit prior Presbyterorum, et super Caesarem adhuc procumbentem dicit. Pater noster; et ne nos. Saluum fac seruum tuum. R. [abbr.: Responsio] Deus meus sperantem in te. V. [abbr.: Versus] Esto ei Domine turris fortitudinis. R. [abbr.: Responsio] A facie inimici. V. [abbr.: Versus] Nihil proficiat inimicus in eo. R. [abbr.: Responsio] Et filius iniquitatis non apponat nocere ei. V. [abbr.: Versus] Domine exaudi orationem meam. R. [abbr.: Responsio] Et clamor meus ad te veniat. V. [abbr.: Versus] Dominus vobiscum. R. [abbr.: Responsio] Et eum spritu tuo. Oremus. Praetende quaesumus Domine famulo tuo dextram coelestis auxilij, vt te toto corde perquirat, et quae digne postulat, assequatur. Actiones nostras, quaesumus Domine, aspirando praeueni, et adiuuando prosequere, vt cuncta nostra oratio, et operatio a te semper incipiat, et per te caepta finiatur; per Christum Dominum nostrum, Amen. Et cum Diacono his finitis reuertitur ad locum suum inter alios Cardinales. Dum vltimae orationes dicuntur per Presbyterum Cardinalem; prior Episcoporum Cardinalium, cum pluuiali stola, et mitra descendit ad Imperatorem, et simul cum duobus Diaconis finitis orationibus, ducit illum ad altare Sancti Mauritij, vbi stans cum mitra inungit brachium dexttum Caesaris, et scapulas cum oleo exorcizato in modum crucis, et deposita mitra dicit. Oremus. Deus omnipotens, cuius est omnis potestas et dignitas, te supplici oratione, atque humilima prece deposcimus, vt huic famulo tuo N. prosperum Imperatoriae maiestatis concedas effectum, vt in tua protectione constituto, ad regendum Ecclesiam tuam sanctam; nihil ei prasentia officiant, futura nihil obstent, sed inspirante sancti Spiritus dono, populum sibi subditum aequo iustitiae libramine regere valeat, et in omnibus suis te semper timeat, tibique iugiter placere contendat. Deus Dei filius Iesus Christus Dominus noster, qui a Patre Deo participationis vnctus est prae participibus suis, ipse per praesentem sacri Vnguenti infusionem Spiritus Paracleti super caput tuum infundat benedictionem, eandemque vsque ad interiora cordis tui penetrare faciat, quatenus hoc visibili, et tractabili dono inuisibilia percipere, et temporali regno iustis moderationibus aeternaliter conregnare ei merearis, qui sine peccato Rex regum viuit cum Deo Patre in vnitate Spiritus Sancti Deus per omnia secula seculorum, Amen. Interea adducitur Imperatrix si adest, et similiter perungitur in eisdem locis; deinde dicitur per eundem Cardinalem Episcopum oratio super eam cum mitra, quia pro eadem ad Deum oratio dirigitur. Spiritus Sancti gratia nostrae humilitatis officio copiosa in te descendat, vt sicut manibus nostris licet indignis oleo materiali oblinita pinguescis exterius, ita eius inuisibili vnctione delibuta impinguari merearis interius, eiusque Spirituali vnctione perfectissime semper imbuta, et illicita declinare tota mente, atque spernere discas, et valeas, et vtilia animae tuae iugiter optare atque operari queas, et opereris, auxiliante Domino nostro Iesu Christo, qui cum Patre, et Spiritu Sancto viuit et regnat Deus, etc. Et haec quidem fiunt ad altare beati Mauri; nam ad altate beati Petri nemo inungitur, nemo ordinatur, nisi Romanus Pontifex solus. His completis, Imperatrix ad suum suggestum reuertitur, et Caesat cum Episcopo Cardinali, et Diaconis ad Pontificem. Diaconi acceptis suis Dalmaticis et mitris in manibus, vadunt ad reuerentiam Papae,


page 275, image: s275

qui descendens de sede sua procedit ad altare supplicabundus more solito, et recipit ad osculum oris, et pectoris tres Presbyteros Cardinales assistentes, genu flexo super suum faldistorium permanente. Facta confessione Pontifex accedit ad altare, osculatur, et incensat, vt alias, deinde recipit ad osculum oris, et pectoris primo Caesarem, deinde tres suos Diaconos Cardinales, et mox ad eminentem sedem ascendit, et Caesar ad suum suggestum cum suis principalibus, et ministris deducitur. Cum Pontifex decessit a latere, ministri Caesaris afferunt gladium cum sua vagina, et cingulo, coronam, sceptrum, et pomum, danda suo tempore Imperatori, et Imperatrici, quae per sacristam, et clericum ceremoniarum locantur super altare. Interim vero dum Pontifex facit confessionem, incipit chorus Introitum et Kyrieeleeson. Pontifex vero in sede eminenti stans sine mitra, legit Introitum et procedit in missa, vt alias vsque ad dictam Epistolam, et Graduale. Sed post orationem diei dicit pro ipso Imperatore hanc orationem. Oremus. Deus regnorum omnium, et Christiani maxime protetector Imperij, da seruo tuo N. Imperatori nostro triumphum virtutis tuae scienter recolere, vt qui tua constitutione fit princeps, tuo semper munere sit potens. Pro secreta. Suscipe Domine hostias Ecclesiae tuae pro salute famuli tui N. supplicantis, et protectione fidelium populorum antiqua brachij tui operare miracula, vt superatis inimicis, secure tibi seruiat Christiana libertate per Dominum nostrum Iesum Christum filium tuum, etc. Post communionem. Deus qui ad praedicandum aeterni regni Euangelium. Romanum Imperium praeparasti, praetende famulo tuo Imperatori nostro N. arma coelestia, vt pax Ecclesiae nulla turbetur tempestate bellorum, per Dominum nostrum Iesum Christum, etc. Dum cantatur Graduale, Caesar descendens e suggestu venit ad pedes Sanctissimi Domini nostri, deducentibus eum duobus Diaconibus Cardinalibus paratis, et vnus ex clericis camerae ex altari accipit gladium cum sua vagina, et illum ad priorem Diaconorum stantem ante Pontificem ad dextram portat, quem Pontifex vagina extractum de manu ipsius Diaconi accipiens, Imperatori ante se genuflexo in dextra manu tradit, ipse cum mitra sedens, ac dicens. Accipe gladium de super beati Petri Apostoli corpore sumptum per manus nostras licet indignas, vice tamen, et auctoritate Dei omnipotentis, et beatorum Apostolorum consecratas Imperialiter tibi concessum, nostraeque benedictionis officio in defensionem Sanctae Matris Ecclesiae diuinitus ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum. Et memor esto de quo Psalmista prophetauit, dicens, Accingere gladio tuo super femur tuum potentissime, vt in hoc vim aequitatis exerceas, per eundem molem iniquitatis potentissime destruas, Sanctam Dei Ecclesiam, eiusque fideles propugnes, atque protegas, neque minus sub fide falsos, quam Christiani nominis hostes exteras, atque dispergas: Viduas, atque pupillos clementer adiuues atque defendas, desolata restautata conserues, vlciscaris iniusta, conserues bene disposita: quatenus hoc agendo virtutum triumphator gloriosus, Iustitiae cultor egregius, cum mundi Saluatore, cuius typum geris in nomine eius sine sine regnare merearis, qui cum Patre, et Spiritu Sancto viuit et regnat, etc. Finita oratione Diaconus accipit gladium, et reponit illum in vagina, quam habebat in manu, et simul cum Pontifice accingit illo Caesarem, dicente Pontifice. Accingere gladio tuo super super femur tuum potentissime Et attende, quia Sancti non in gladio, sed per fidem vicerunt regna. Accinctus gladio Imperator, et miles beati Petri effectus, surgens euaginat gladium, ter illum vibrat;


page 276, image: s276

deinde reponit in vagina, et iterum genuflectit, cui Pontifex pomum de altari et sceptrum, vt de gladio diximus, ad eum portat, in manu dextra pomum, et in sinistra sceptrum ponit, dicens. Accipe virgam virtutis, atque veritatis, qua intelligas te obnoxium mulcere pios, terrere reprobos, errantes viam docere, lapsis manum porrigere, disperdere superbos, et releuare humiles. Et aperiat tibi ostium Iesus Christus dominus noster qui de semetipso ait; ego sum ostium, per me siquis introierit, saluabitur: qui est clauis Dauid et sceptrum domus Israel, qui aperit et nemo claudit, claudit et nemo aperit. Sitque tibi autor qui eduxit vinctum de domo carceris sedentem in tenebris, et vmbra mortis, vt in omnibus sequi merearis eum, de quo Dauid propheta cecinit. Sedes tua Deus in seculum seculi, virga directionis, virga regni tui. Et imitando ipsum diligas iustitiam, et odio habeas iniquitatem, quia propterea vnxit te, Deus, Deus tuus ad exemplum illius, quem ante secula vnxerat oleo exultationis prae participibus suis Iesum Christum dominum nostrum, qui cum eo viuit, et regnat Deus etc Demum Imperialem coronam cum sua Tiara allatam sibi ex altari (vt de alijs diximus) imponit super eius caput, dicens. Accipe signum gloriae, et diadema regni, coronam Imperij. In nomine XPatris, et XFilij, et XSpiritus Sancti, vt spreto antiquo hoste, spretisque contagijs vitiorum omnium, sic iustitiam, misericordiam, et iudicium diligas, et ita iuste, pie, et misericorditer viuas: vt ab ipso domino nostro Iesu Christo in consortio sanctorum aeterni regni coronam percipias, qui cum Patre, etc. Et mox Imperator osculatur pedes Pontificis, et surgens discingitur gladio, eumque armigero suo tradit. Etupse cum corona, sceptro, et pomo procedens, ab illis duobus Diaconibus ducitur ad sedem Imperialem, paratam sibi a dextra Pontificis, inter Pontificem, et priorem Episcoporum Cardinalium: quae sedes altior erit sedibus Cardinalium, et humilior Papali sede, habebitque aureum pannum post tergum, et paruum scabellum ad pedes, et ibi sedebit quousque Imperatrix coronetur. Imperatrix vero ducetur ab eisdem ad Pontificem, qui surgens sine mitra super eam genuflexam, dicet hanc orationem. Deus, qui solus habes immortalitatem, lucemque habitas inaccessibilem, cuius sapientia in sua dispositione non fallitur, qui facis cuncta quae futura sunt, et vocas ea quae non sunt, sicut ea quae sunt, qui superbos aequo moderamine de principatu deijcis, atque humiles dignanter in sublime prouehis: ineffabilem misericordiam tuam supplices exoramus, vt sicut Hester reginam Israheliticae caussa salutis de captiuitatis suae compede solutam, ad regis Assueri thalamum, regnique sui consortium transire fecisti; ita hanc famulam tuam N. humilitatis nostrae bene X dictione Christianae plebis salutis gratia ad dignam, sublimemque Imperatoris nostri copulam, et Imperij sui participatum transire concedas, et vt in Imperialis foedere coniugij semper permanens pudica, proximam virginitati palmam continere queat, tibique Deo vero, et viuo in omnibus, et super omnia iugiter placere desideret; et te inspirante, quae tibi placita sunt, toto corde perficiat, per Christum Dominum nostrum, Amen. Deinde sedens cum mitra, accipit coronam Imperialem de manu prioris Diaconorum Cardinalium ex altari allatam, et imponit super illius caput, dicens. Officio nostrae indignitatis N. Imperitatrix solemniter benedicta, accipe coronam Imperialis excellentiae: quae licet ab indignis, Episcopalibus tamen manibus capiti tuo imponitur, vt sicut auro, et gemmis redimita enites, ita et interius auro sapientiae virtutumque gemmis te omnipotens decorari concedat: quatenus post occasum huius seculi cum prudentibus virginibus sponso perenni Domino nostro Iesu Christo, digne et laudabiliter occurrens, regni coelestis aulae


page 277, image: s277

ingredi merearis ianuam, eodem Domino nostro Iesu Christo auxiliante, qui cum Patre, etc. Et coronata statim osculatur pedes Pontificis, et surgens inducitur tam ipsa, quam Caesar simul ad suos suggestus, vbi in sedibus sibi paratis locantur, et sedentibus Imperatore, et Augusta in sedibus cum Imperialibus ornamentis, prior Subdiaconorum Apostolicorum, cum alijs subdiaconis, et cum capellanis aulae imperialis descendit ad confessionem beati Petri, alta voce simul cum ipsis facit laudes Imperatori dicens. Exaudi Christe: Scriniarij vero vrbis cum cappis sericeis stantes superius apud chorum, respondent. Domino Frederico inuictissimo Romanorum Imperatori, et semper Augusto, salus et victoria. Qua laude tertio repetita, prior Diaconorum cum suis, tribus vicibus dicat; Saluator mundi, et Scriniarij vicissim respondeant. Tu illum adiuua; Et deinde iste cum suis duabus vicibus dicat. Sancta Maria: Et illi vicissim respondeant; Tu illum adiuua, et sic deinceps:

Sancte Michael.

Sancte Gabriel.

Sancte Raphael.

Sancte Ioannes Baptista.

Sancte Petre.

Sancte Paule.

Sancte Andrea.

Sancte Stephane.

Sancte Laurenti. Relp. Tu illum adiuua.

Sancte Vincenti.

Sancte Siluester.

Sancte Leo.

Sancte Gregori.

Sancte Benedicte.

Sancte Basili.

Sancte Saba.

Sancta Agnes.

Sancta Cecilia. Relp. Tu illum adiuua.

Sancta Lucia.

Posthaec omnibus ad locum suum reuertentibus cantatur Alleluia, vel tractus, et deinde, Euangelium, Credo, et Offertorium. Deinde Imperator corona et manto depositis, sine sceptro aut pomo descendit, et ad Pontificis pedes aurum offert quantum sibi placet. Et similiter post eum facit Imperatrix, quae deinde non reuertitur ad suggestum, sed procumbit super faldistorium, a dextra parte altaris sibi paratum, in loco vbi non impediat credentiam, et ibi expectat vsque ad communionem. Imperaror vero Pontificem ad altare descendentem sequitur, et illi in locum subdiaconi calicem, et patenam cum ostijs offert, deinde aquam infundendam in vino. Et retrahens se ad partem dextram, stat, vsquequo Pontifex ad sedem eminentem communicaturus reuertatur, quem Imperator sequitur. Et ab eius manibus ipse primo, deinde Augusta sacram corporis Christi commmunicationem sumant, postquam Pontifex cum Diacono, et subdiacono communicauerint. Nam Subdiaconus postquam cum Diacono communicauit de corpore et sanguine Christi, accipit de manu Diaconi apud altare cum circulis et cerimoniis consuetis, duas hostias consecratas pro Imperatore et Augusta: et eas ad Pontificem portat. Et percepto sacramento Imperator quidem Pontificis faciem osculatur, Augusta vero manum. Et descendentes ad altare, de manu Diaconi vinum purificationis sumitur. Et descendant ambo ad suos suggestus, ibique resumant Imperialia signa. Poterit tamen si ei videbitur, super Imperatorem ante se genu flexum, immediate postquam illum cum Augusta communicauerit, infrascriptas orationes dicere, videlicet. Respice quaeso omnipotens Deus serenis obtutibus hunc gloriosum famulum tuum N. vt sicut bene X dixisti


page 278, image: s278

Abraham, Isaac, et Iacob, sic illi largiaris benedictionem spiritualis gratiae, eumque plenitudine tuae potentiae irrigare atque perfundere digneris, vt tribuas ei de rore coeli, et de pinguedine terrae abundantiam frumenti, vini et olei, et omnium frugum opulentiam, et ex largitate diuini muneris longaeua tempora, vt illo regnante sit sanitas corporis, imperij pax inuiolata sit in regno, et dignitas gloriosa regalis palatij maximo splendore regiae potestatis oculis omnium fulgeat, luceque clarissima coruscare atque splendescere quasi fplendidissimi fulgoris maximo perfusa lumine videatur. Tribue ei omnipotens Deus, vt sit fortissimus protector, et consolator Ecclesiarum, atque coenobiorum sanctorum, maximae pietatis, regalis munificentiae, atque vt sit fortissimus triumphator hostium ad opprimendas rebelles et paganas nationes, sitque suis inimicis facie terribilis, maxima fortitudine, regalis potentiae: optimatibus quoque, ac praecelsis proproceribus, et fidelibus sui regni sit munificus, amabilis, et pius, et omnibus timeatur, et diligatur. Et post gloriosa tempora, atque faelicia vitae praesentis gaudia, in perpetua beatitudine habitare mereatur, per Dominum nostrum Iesum Christum, etc. Benedic quaesumus Domine hunc Principem nostrum N. quem ad salutem populi nobis a te credimus esse concessum, fac annis esse multiplicem, salubri corporis robore vigentem, ad senectutem optatam peruenire faelicem. Sit nobis fiducia obtinere gratiam populo, quam Aaron in tabernaculo, Heliseus in fluuio, Ezechias in lecto, Zacharias vetulus impetrauit in templo. Sit illi regendi auctoritas, qualem Iosue suscepit in castris, et Dauid sumpsit in praelijs, Petrus accepit in claue, Paulus est vsus in dogmate. Et ita pastoris officium perficiat in Christi ouile, sicut Isaac profecit in fruge, et lacob est dilatatus in grege. Quod ipse praestare dignetur, qui cum Deo Patre et Spiritu Sancto viuit, etc. Deus pater aeternae gloriae sit adiutor tuus, et protector et omnipotens benedi X cat tibi preces tuas, in cunctis exaudiat, et vitam tuam in longitudinem dierum impleat, thronum regni iugiter firmet, et gentem, populumque tuum in aeternum conseruet, et inimicos tuos confufione induat, et super te sanctificatio Christi floreat, vt qui tibi tribuit in terris Imperium, ipse in coelis conferat praemium, qui viuit et regnat in secula seculorum, Amen. Post communionem Pontifex descendit ad altare, et prosequitur missam more consueto. Et in fine dat benedictionem solennem, dicens. Sit nomen Domini, etc. Et publicantur immediate indulgentiae per vnum ex Diaconis assistentibus, siue plenaria, siue vt Pontifici placuerit. Tum Cardinales, et Praelati deponunt paramenta, et accipiunt laneas cappas: Pontifex vero dimissis missalibus indumentis accipt pluuiale, et mitram predosam, et cum Imperatore descendit ad gradus Basilicae sub eodem baldachino. Si est Dominica laetaro Hierusalem, Pontifex sinistra portat rosam auream, dextra benedicit assistentibus, arque hinc inde cleuantibus fimbrias Diaconibus. Hanc autem auream rosam Pontifex antequam ad Ecclesiam descendat in camera papagalli benedicit cum balsamo, et muscho, quod singulis annis fit in tali die, prout inferius in suo loco plene scribemus. Si vero esset alius dies, dextra, sicui sinistra tenebit dextram Imperatoris. Diaconus a sinistris, retro erit inter Papam et Imperatorem, et cum dexteritate eleuabit, fimbriam eleuabit a dextris. Caudam vero portabit maior princeps. Et si erit Rex, principes vel rex, et praelati, qui venetunt cum Caesare, dum missarum et coronationis solennia fiunt, semper Caesarem soquuntur, et cum ipso in suo suggestu consistunt semper. Et similiter, qui cum Augusta, eam semper comitantur, assistuntque. Quae finita missa dimissis Pontifice, et Imperatore


page 279, image: s279

in Ecclesia ad domum suam cum suis reuertitur. Caesar vero cum corona in capite, Sceptro, et pomo in manibus ad latus Pontificis incedens, nisi illius manu ducatur, quia tunc pomum, vel sceptrum tantum in sinistra retineret, quum ad finem graduum peruenerit, traditis sceptro, et pomo vni ex suis, preuenit ad equum Pontificis, et in honorem Saluatoris nostri Iesu Christi, cuius vices Pontifex in terris gerit, tenet stapham, quoad Pontifex equum ascenderit. Et deinde accepto equi freno, per aliquot passus ducit equum Pontificis. Pontifex, dum Imperator haec vilitatis officia vult exhibere; debet aliquantulum modeste recusare, et tandem cum aliquibus bonis verbis honorem non in personam suam, sed illius cuius locum tenet, recipiendo, permittit illum aliquantulum progredi: tum firmat se, et nullo pacto permittit Caesarem vlterius ire, qui mox conscenso equo suo accedit ad sinistrum latus Pontificis. Et sub eodem baldachino equitat, et hoc ordine procedunt. Primum praecedant familiae Cardinalium cum suis valisijs. Et simul mixtae familiae Praelatorum, Principum, et omnium curialium tam Caesaris, quam Pontificis. Deinde duo cum valisijs Pontificis. Inde familiares domestici Imperatoris. Et post eos familiares Papae. Tum Nobiles, Barones, et Comites minores vtriusque, equus cum scala Papae, tum vexilla rubea, quae duodecim cursores portant. Deinde vexillum populi Romani, vexilla Imperij, vexillum Papae, vexillum Ecclesiae, vexillum crucis, cum vexilliferis armatis, et ornatis, vt in coronatione Papae; hos sequuntur duodecim equi albi phalerati, sine sessoribus. Deinde quatuor Nobiles portantes pilea ex cramisino, quatuor Papae cum baculis; Quibus succedunt Aduocati, et Secretarij mixtim secundum prioritatem officij, praecedentes cum suis caputijs circa collum, quos tamen praecedunt secretarij Imperatoris. Tum sequuntur cubicularij etiam cum suis capucijs, inde acoluthi, Clerici camerae Apostolicae, et post eos statim auditores cum rochetis, et cappis. Deinde Subdiaconi cum Cruco papali, cum galero Indici coloris, et cum alijs Subdiaconis cum cappis, vt alij, tum duo portantes laternas cum lumine ante Sacramentum equitantes. Deinde equus albus phaleratus cum tintinabulo portans Sacramentum, et supra Sacramentum baldachinum per ciues Romanos portatur, et circa duodecim intorticia, quae portantur per duodecim familiares Papae, siue per duodecim beneficiatos Sancti Petri cum superpellicijs; Et melius, vt vidi seruari per Dominum Papam Pium secundum, post Sacramentum equitat sacrista cum ferula alba. Inde, si qui sunt maximi Domini, Principes, aut Duces; Principes Electores immediate ante Cardinales procedunt. Et si quis adesset frater, aut filius Imperatoris iret medius inter iuniores Diacones Cardinales; Rex erit a sinistris senioris Episcopi Cardinalis. Et si plures adessent Reges, locarentur cum alijs Episcopis Cardinalibus; sequuntur duo Diaconi Cardinales assistentes Pontifici. Et si cum Caesare essent duo Principes Electores, qui praeferrent gladium, et pomum Caesaris, isti deberent ire immediate ante Caesarem, sicut Diaconi ante Pontificem, et quando via esset arcta, irent ante ipsos Diacones assistentes. Si vero non sint Principes Electores, qui portant illa, videlicet gladium, pomum, seu sceptrum; nam alterum istorum duorum portabit Imperator; illi duo vadant simul cum Subdiacono, qui portabit Crucem; et illum in medio habeant. Sequitur Pontifex sub Baldachino, et Imperator cum sua corona, et imperiali habitu a sinistris; Post Pontificem vero sequuntur duo cubicularij eius secreti cum seruiente, et mitra.


page 280, image: s280

Et duo medici cum secretario, si non sit Praelatus. Et post Imperatorem duo Camerarij sint cum vno Secretario. Inde equitabit seruiens armorum cum vno Secretario cum vmbella, deinde praelati assistentes Papae. Et si quis Archiepiscopus princeps elector Imperatoris adesset, iret ante assistentes Papae. Post quos ibunt Praelati, assistentes, siue consiliarij Imperatoris cum cappis, et galeris, vt alij Praelati, alioquin non irent inter cappatos. Sequuntur deinde Praelati, oratores, Archiepiscopi, Episcopi, Protonotarij, et Abbates cappati, et pileati: et demum alij curiales togati, tam Papae, quam Caesaris. Hoc ordine recta via per campum florum, et Iudaeorum plateam deuenient ad Ecclesiam Sanctae Mariae in cosmedim. Et ibi Pontifex, si rosam habet, illam eques Imperatori equiti dono dat. Et ad dextram conuersus per transtiberim cum suis omnibus ad palatium reuertitur. Caesar autem via, qua sibi melius placet, rosam manu gestans, ad pontem Adrianum redit, vbi viros complures de se optime meritos, equestri dignitate insignire solet. Quo facto, ad Lateranum cum suis progreditur. Canonici, et capitulum Ecclesiae supplicabundi Caesari in porta principali occurrentes, illum honorifice suscipiunt: et postquam cruce, et reliquias osculatus fuerit, incensant, et praecedentes, atque cantantes, Te Deum laudamus, ad altare maius deducunt, vbi procumbens super faldistorium orat detecto capite, deinde surgens osculatur altare. Tum resumpta corona recipitur in canonicum, et in fratrem Ecclesiae Lateranensis, et Canonicos omnes recipit ad osculum pacis. Quibus finitis ascendit ad palatium Lateranense, et cum suis celebrat solenne conuiuium suis moribus et ceremoniis. Deinde, si placet recurrit ad palatium Apostolicum ad cameras suas. Si quando autem accideret, quod propter absentiam summi Pontificis ab vrbe, Caesar non posset ab ipso Pontifice coronari, consueuit Pontifex mittere ad vrbem aliquem Episcopum Cardinalem, qui simul cum legato Apostolico qui vrbi praeest, Imperatorem electum coronet. Si autem legatus esset ipse Episcopus Cardinalis: non esset necessarium mittere alium Episcopum, sed quemcunque vellet alium presbyterum Cardinalem. Et tunc procedetur hoc modo. Electus Imperator ad vrbem veniens pro corona Imperiali, habebit obuiam Barones, nobiles, officiales, ciuesque vrbis, et officiales curiae Romanae, et remanebit extra moenia illa nocte, vt supra dictum est. Sequenti die intrabit per portam sub arce sancti Angeli: quae, vt diximus, non est Collina, cum suis principibus, ordino praedicto. Et in porta recipietur a Vicario Pontificis cum praelatis, et clero vrbis in modum supplicantium paratis. Et deducetur vt supra ad gradus Basilicae sancti Petri, ibique non super suggestum, sed ante primas portas recipietur ad osculum tantum, per Episcopum Cardinalem coronatorem, et legatum: qui ibi aderunt cum alijs praelatis curiae, parati cum pluuialibus et mitris, aderunt etiam cum Cardinalibus officiales curiae, Subdiaconi, Auditores, Acoluthi, et siqui sunt alij, et etiam Barones alijque nobiles Sanctae Romanae Ecclesiae. Et electus statim post osculum offerat aurum duobus Cardinalibus, quod offerre debet Pontifici, et dicat haec verba. Si sanctissimus pater Dominus noster summus Pontifex praesens hic esset, offerrem illi aurum istud praesens, sed per eius absentiam offero ipsum vobis dominis Episcopo, et Legato Cardinalibus, recipientibus illud vice, et nomine dicti Domini nostri Papae. Quo facto intrabunt porticum, et si tunc erit procedendum ad solennitatem coronationis, quod commode et decenter fieri potest, ibi supra altare Sanctae Mariae in turribus praestabit iuramentum fidelitatis in manibus Cardinalium. Et similiter si aliud iuramentum esset innouandum, seu confirmandum, tunc immediate innouabit. Deinde recipietur in canonicum Ecclesiae Sancti Petri, vt superius


page 281, image: s281

dictum est. Intrabit deinde Ecclesiam, et ibi ante portam argenteam Episcopus Cardinalis dicet super eum primam orationem. Deinde ducitur ad capellam Sancti Gregorij, ad capienda sua ornamenta, et Episcopus Cardinalis vadit ad altare maius, et ibi super faldistorium capit sandalia, et paramenta omnia Pontificalia. Et nota, quod debet habere expresse facultatem a Pontifice super altate beati Petri celebrandi, vt moris est. Caesar indutus Imperialibus indumentis venit ad medium Ecclesiae. Et ibi super eum legatus Apostolicus dicet secundam oratione. Venit deinde ad confessionem beati Petri, et procumbet in faldistorio. Et Diaconus qui seruit in Missa ficit super cum Litaniam, orationem autem cum versiculis et Pater noster dicet Legatus Apostolicus. Deinde ducetur ad altare Sancti Mauricij, et ibi inungetur a Cardinali celebrante tam ipse, quam Augusta (si adest) cum orationibus opportunis. Reuertentur deinde ad altare, et facti confessione Imperator ad suggestum sine osculo pacis, ad faldistorium suum reuertitur. Er proceditur in Missa usque ad Graduale. Dum cantatur Graduale, Imperator descendit ad altare, et celebrans Cardinalis ante altare stans cum mitra gladium sumit de altari, et illum nudum Imperatori tradit, dicens. Accipe gladium, etc. Et idem dicit Legatus submissa tamen voce. Dat eidem mox pomum, et sceptrum cum sua oratione, Ecclesiae modo. Mitras autem, et coronas Imperiales ambo imponent Caesari, et Augustae. Sed Legatus alta voce profert verba. Accipe signum, etc. Et celebrans dicet eadem voce submissa. Coronati Augustus, et Augusta reuertuntur ad suos suggestus sine osculo pacis, et ad Offertorium veniunt cum coronis, et habitu Imperiali. Et oblato auro reuertuntur ad suggestus, neque ministrabit Imperator calicem et ampullam; sed tempore congruo venit ad communionem sine manto et coronis. Post communionem Imperatori non dabitur osculum pacis a celebrante, sed reuertetur ad suum suggestum. Imperator finita Missa ipse cum suis, et cum Legato, si placebit, ibit ad Lateranum, et ibi perficiet suas solennitates. Cerimoniae omnes, quae pertinent ad personam Pontificis, dimittantur. vt oscula pedum, manuum et oris. Quin etiam nec in Missa illi deseruiet Imperator, quod Pontifici praestitisset praesenti, nec stapham illi, dum equum inscendit, tenet, nec equum ducit. Haec fere omnia seruata fuerunt cum Carolus quartus coronatus fuit Romae per Dominum Petrum Episcopum Hostiensem, quem ex Aumione Innocentius sextus nuncium Apostolicum ad hoc miserat, et per Dominum AEgidium de Albornozio tituli Sancti Clementis presbyterum Cardinalem ac Legatum Apostolicum in Italia Anno salutis, millesimo trecentesimo quinquagesimo sexto, Non. Aprilis, vt ex literis ipsius Caroli, quae adhuc extant, et registratae sunt in archiuis Ecclesiae, publice patet. Voluit tamen idem Pontifex, quod Cardinales praedicti publice protestarentur Domino Imperatori, quod propter omissionem reuerentiarum, obsequiorum, et multarum ceremoniarum, quae pertinent ad personam Romani Pontificis, non esset aliquomodo derogatum priuilegijs, et honorificentijs Romanae sedis, et et suorum successorum. Et de hac protestatione et consensu Imperatoris exigerent quadruplices literas, Regalibus, et Imperialibus sigillis munitas, sicut et factum est. Imperatrix si venerit Romam, pro corona Imperiali suscipienda sine Imperatore, vel quod non potuit venire cum Imperatore, vel post eius coronationem ei est coniuncta; hoc ordine coronabitur. Die qua vrbem intrabit procedent ei obuiam nobiles, et officiales vrbis, et ordines curiae, vt de Caesare dictum est. Sacer Senatus ante portam vrbis eam expectabit, et media inter duos Cardinales Diacones introducetur. In fine autem, et sub Baldachino clerus cum processione in porta illi occurret, ducetur ad


page 282, image: s282

Pontificem: qui eam in publico Consistorio in prima aula ad pedis, et manus osculum recipiet, vt alij Reges recipi consueuerunt, non tamen sedebit inter Cardinales, sed post osculum pedis et manus, discedet ad suum hospitium. Deinde parabitur in Ecclesia S. Petri suggestus extra cancellos pro Imperatrice, et dicta die Pontifex procedet ad Ecclesiam supplicatione praeeunte sub Baldachino, et paramentis tempori congruis, ascendit ad altare, orat, sedet, Pontifex autem stat, vbi solet capere paramenta, cui fit reuerentia a Praelatis. Incipitur Tertia, et accipiet sandalia, et procedet vsque ad finem Tertiae, et capit omnia Pontificalia indumenta. Interim duo Iuniores Diaconi Cardinales cum suis cappis laneis ducunt Augustam ad Ecclesiam. Et prior Episcopus Cardinalis cum Pluuiali, Stola, et Mitra accedens in tempore, expectat eam in porta Ecclesiae principali, et ibi super eam genu flectente deposita mitra legit hanc orationem. Omuipotens sempiterne Deus, [?]ons, et origo totius bonitatis, qui foeminei sexus fragililitatem nequaquam reprobando auertis, sed dignanter comprobando potius eligis, et, quod infirma mundi, quaecunque, vt fortia confunderes, eligenda decreuisti, quique etiam gloriae, virtutisque tuae triumphum in manu foeminae Iudaicae olim plebis de hoste saeuissimo assignare voluisti; Respice quaesumus ad preces humilitatis nostrae, vt supra hanc famulam tuam N. quam supplici deuotione Imperatricem eligimus, benedictionum tuarum dona multiplices, eamque dextera tuae potentiae, semper, et vbique circunda, et dono tui numinis vndique firmiter adiuta, vt visibilis, seu inuisibilis hostis nequitias triumphaliter expugnare valeat, et vna cum sacra Rebecca, Lia atque Rachele; beatis, reuerendisque foeminis, fructu vteri sui foecundari, seu gratulari mereatur, ad decorem totius Imperi, statumque Sanctae Ecclesiae regendum, necnon protegendum, per Christum Dominum nostrum, qui ex intemeratae beatae Mariae Virginis aluo nasci, visitare, et renouare dignatus est mundum[?], qui tecum viuit, et gloriatur Deus, in vnitate Spiritus Sancti, per immortalia secula seculorum, Amen. Ducitur deinde ad confessionem beati Petri, et procumbit supra faldistorium sibi in eo loco paratum. Et a Subdiacono Apostolico fit Litania, et ea finita prior Presbyterorum cum suis paramentis ad confessionem descendens stans sine mitra dicit super eam. Pater noster Et deinde. Et ne nos inducas intentationem. R. [abbr.: Responsio] Sed libera nos a malo. R. [abbr.: Responsio] Saluam fac ancillam tuam Domine. R. [abbr.: Responsio] Deus meus sperantem in te. R. [abbr.: Responsio] Esto ei quaesumus Domine turris fortitudinis. R. [abbr.: Responsio] A facie inimici. R. [abbr.: Responsio] Nihil proficiat inimicus in ea. R. [abbr.: Responsio] Et filius iniquitatis non apponat nocere ei. R. [abbr.: Responsio] Domine exaudi orationem meam. R. [abbr.: Responsio] Et clamor meus ad te veniat. R. [abbr.: Responsio] Dominus vobiscum. R. [abbr.: Responsio] Et cum spiritu tuo. Oremus; Praerende quaesumus Domine famulae tuae dexteram coelestis auxilij: vt te toto corde perquirat, et quae digne postulat, consequi mereatur. Actiones nostras quaesumus Domine aspirando praeueni, et adiuuando prosequere, vt cuncta nostra operatio, et oratio a te semper incipiat, et per te expta finiatur, per Christum Dominum nostrum, Amen. Finitis orationibus reuertitur Presbyter ad locum suum, et prior Episcoporum Cardinalium procedit ad altare S. Mauricij, quem Augusta media inter Diaconos sequitur. Et ibi apud altare Episcopus ipse inungit illam stantem de oleo exorcizato, brachium dextrum, et scapulas stans, cum mitra, dicens. Spiritus Sancti gratia nostrae humilitatis officio copiosa in te descendat, vt sicut manibus nostris, licet indignis, oleo materiali oblinita pringuescis exterius, ira eius inuisibili unguine delibuta impinguari merearis interius, eiusque Spirituali unctione perfectissime semper imbuta, illicita declinare tota mente, et spernere discas et valeas, et vtilia animae tuae ingiter optare atque operari queas; et opereris auxiliante Domino


page 283, image: s283

nostro Iesu Christo, qui tecum viuit et regnat in vnitate, etc. Reducitur deinde ad suggestum suum Imperatrix, et Cardinales reuertuntur ad Pontificem, et Diaconi quidem depositis cappis capiunt paramenta sibi conuenientia, et faciunt reuerentiam Pontifici. Deinde Pontifex procedit ad altare per supplicationem, occurrunt tres Presbyteri, cantatur Introitus a Cantoribus, et proceditur in Missa vsque ad Graduale. Imperatrix a Diaconis illis, quamuis paratis, ducitur ante Pontificem, qui surgens deposita mitra super eam ante se genu flexam dicit hanc orationem. Deus qui solus habes immortalitatem, lucemque habitas inaccessibilem, cuius prudentia in sua dispositione non fallitur: qui fecisti ea quae futura sunt, et vocas ea, quae non sunt; qui superbos aequo moderamine de principatu eijcis, atque humiles dignanter in sublime prouehis: ineffabilem misericordiam tuam supplices exoramus, vt sicut Hester Reginam Israheliticae caussa salutis de captiuitatis suae compede solutam ad Regis Assueri thalamum, regnique sui consortium transire fecisti, ita hanc famulam tuam N. humilitatis nostrae benedictione, Christianae plebis salutis gratia, ad dignam sublimemque Imperatoris nostri copulam, Imperij sui participatum transire concedas, et vt in Imperialis foedere coniugij semper permanens, pudicitiae proximam Virginitati palmam continere queat; tibique Deo viuo ac vero, in omnibus, et super omnia iugiter placere desideret, et te inspirante quae tibi placita sunt, toto corde perficiat; Per Christum Dominum nostrum, Amen. Deinde sedens cum mitra imponit illi Tiaram cum corona Imperiali allatam sibi ex altari; vt diximus de Imperatore, et dicit. Officio nostrae indignitatis in Imperatricem solenniter benedictam promota, accipe coronam Imperialis excellentiae, quae licet ab indignis, Episcopalibus tamen manibus capiti tuo imponitur, vnde sicut auro et gemmis redimita enites, ita et interius auro sapientiae, virtutumque gemmis decorari concedat, quatenus post occasum huius seculi cum prudentibus virginibus sponso perenni Domino Iesu Christo digne et laudabiliter occurrens, regni coelestis aulae ingredi merearis ianuam, eodem Domino nostro auxiliante, qui cum Patre et Spiritu Sancto viuit, etc. Coronata Imperatrix mox osculatur pedem Pontificis cum corona, et surgens reducitur a Diaconis ad suggostum, et cum cantatur deinde Offertorium, reuertatur ad Pontificem, et illi offerat aurum quantulum placet; Deinde si vult communicare de Sacramento altaris (vt congruum est) procumbat super faldistorium ad partem conuenenientem situm; vt superius diximus, et oret quousque sit tempus, sine corona tamen, et cum Pontifex in sede sua eminenti communicauerit, ducatur Imperatrix sine corona ad eius pedes, et communicet, osculeturque manum Pontificis, et descendens ad altare, purificet cum vino; Communicabitur Imperatrix post Diaconum et Subdiaconum, et a Diacono accipiet vinum purificationis. Deinde assumpta corona reducetur ad suum suggestum. Et nota, quod Imperatrix deducetur semper eundo, et redeundo ab illis duobus Diaconis, siue paratis siue non paratis, et illam sociabunt sui Praelati, et proceres atque matronae, et aliae mulieres. Finita Missa Imperatrix deducitur ad suum hospitium. Pontifex cum suis Praelatis non paratis reuertitur ad cameram suam; nam Cardinales et Praelati dimittant in Ecclesia paramenta, et capiant cappas laneas.

[gap: illustration]

page 285, image: s285

CAP X. Electorum Palatinorum, et Ducum Bauariae series.

PFaltz Germanis curiam significat, et forum iudiciarium; Tales autem curiae per vniuersam Germaniam plures osim fuere; qui vero in ijs iuri dicundo praeerant, dicebantur Pfaltzgraven, quasi Praefecti Curiarum, ad quos dabatur in rebus arduis prouocatio. Itaque in speculo Saxonico diserte lego, Quaelibet Prouincia Teutonicae terrae suum habebat Palantzgrauionatum, Saxonia, Bauaria, Franconia, Sueuia. Hoc ergo siue a Romanis petitum, qui suos in Prouincijs Praesides, Duces, Comitesque habuerunt, siue docente necessitate et rerum vsu introductum, sequuti sunt etiam in sua Republica veteres Germani. Apud Otfridum quoque praetorium vocatur Palinzhus, quasi dicas domum curialem, aut [gap: Greek word(s)] . Tales curiae in Polonia sunt hodie Lublini et Petricouiae, quibus alternis semestribus ius dicitur. In Saxonia vero quinque fuisse istiusmodi curias testatur autor Speculi Saxonici; Quinque, inquit, ciuitates quae Palantiae dicuntur, in Saxonta inueniuntur, in quibus rex legitimis debeat curijs praesidere: Prima dicitur Crona; Werliz secunda, quae modo in Goslariam translata est. Walhausen tertia; Aistede quarta; quincta Merseburg nuncupatur. In ea septem feuda vexillorum sunt definita, ducatus Saxoniae et Palentiae. Neque dubium est, quin sub Imperatore Constantio res adhuc in Germania gerente Iuliano tales Pfaltzae fuerint, et earum praesides Pfalts-grauij dicti sint, plane vt a burgis, hoc est castellis, Burg-grauij, a prouincijs Lant-grauij; a limitibus siue marcis Marchgrauij. Itaque narrat Ammianus Marcellinus, Romanum militem in prima Germania supta Moguntiacum gentem transmisso ponte Rheno in Allemannos excursionem fecisse, ac Hortarij quidem regis, qui proximus amni degebat, terris pepercisse, quod is socius haberetur, properantes vero ad interiora, vbi terras infestorum attigere regum, vssisse omnia et rapuisse, perque medium rebellium solum grassaros esse. Postquam vero ventum est ad regionem cui Capellatij vel Palas nomen est, vbi terminales lapides Allemannorum et Burgundorum confinia distinguebant, castra illic posuisse, et Maurianum atque Hariobaudum fratres suscepisse. Hisce inquam verbis non est dubium quin talis curia significetur. Caeterum qui ab Ammiano Heidelbergam designari putant, magnopere falluntur. Palas enim Ammiani fuit in interiore Allemannia, non Rheno vicinus: Tria quippe notantur ab ipso locorum discrimina: Primum est regnum Hortarij ad Rhenum, ad quem forte potest refetri Heidelbergensis tractus: Tum interius adhuc, terrae infestorum regum, quas Iulianus depopulatus est: Denique vlterius, Palas, quod ipsum in collimitio dicitur fuisse Burgundorum et Allemannorum; quod quidem ita capiendum est, vt per Allemannorum regionem diu profectis, occurrerint tandem noti illo tempore limites Burgundionum, ad quos Palas siue curia indicandis decidendisque stlitibus exstructa fuit. Quae certe Heidelbergae non conueniunt. Apud Romanos Palatina officia vocantur quae ad Imperatoris Palatium spectant: adhibitaque est eadem vox postea ad designandum in Germania munus istud iudiciarium; itaque Palatini in Andechs, Palatini a Schiern, a VVittelspach, Palatini a Dachaw, Palatini a Vallar, et Palatini Thubingenses leguntur in historia. Est et Palatinatus Saxoniae perantiquus. Et ad hasti ludium quod Tiguri olim institutum fuit. feruntur XXXIV Palatini diuersis e locis conuenisse. Est etiam ad Rhenum aedificium quod Pfaltz vocant, bey Caub, cui Pfarts-grauium


page 286, image: s286

aliquem praefuisse opinio est. Progressu tamen temporis eminuit inter omnes Palatinatus Rheni, videturque eius Comiti id primum arbitrio Imperatorum, postea etiam haereditate concessum esse, vt iuri dicundo supra omnes, vice Imperatoris praeesset, modo vt inspector ordinis, modo vt Collegij ad VVromatiam aut Spiram residentis caput; eoque factum est, vt ad ipsum, tanquam ad oraculum totius Germaniae grauissimae controuersiae semper fuerint delatae: Est autem Palatinatus alter superior in Bauaria ad Danubium, alter inferior ad Rhenum. Hic ad occasum Ducatu Bipontino terminatur; ad Ortum Franconia et Ducatu VVirtenbergico: ad Septentrionem est Moenus, ad meridiem Alsatia. Mediam regionem Rhenus interluit: eoque fit, vt partim sit Cisihenana, partim Transrhenana: Hanc Nicer amnis rursum secat. Est autem tractus iste omnium totius Germaniae et amoenissimus et foecundissimus. Vrbes in eo, si Borbetomagum, Nemetes, Altam ripam excipias, haud ita vetustae sunt: Heidelberga, Durlacum, Bretta, Ladeburgum, VVeinhemium, Cauba, Gelhusen, Caesarea Lutra, Louenstenium, Oppenhemium, aliaeque ad numerum XLVIII. Sed antequam Ducum Bauariae Genealogiam ab Arnulpho recensamus, proferemus ex Auentino seriem Regum Bauarorum ante tempora Caroli Magni. Ea igitur sic habet:

BAVARIAE REGES VSQVE AD CAROLVM MAGNVM ex Auentino.

[gap: illustration]

page 287, image: s287

1 GIBHVLDVS qui et Theudo dicitur vixit temporibus Theuderici Veronensis Ostrogothi et cum ipso saepius pugnauit.

2 THEVDO congressus cum Theuderico Ostrogotho, fudit Romanorum exercitum ad AEnum fluuium, loco, qui ex eo dictus est Mort-feld: Postea septies cum illo certauit, semper victor.

3 THEVDO III vxorem duxit Childeberti Francorum regis filiam Regentrudim, cuius confilio Theudo Ratisponae, Otto Laureaci, Theobaldus in Tirolensi comitatu a Ruperto Episcopo baptizati sunt, Anno D LXV.

4 DIETPERTVS et

5 TASSILO diuisere inter se Bauariam; Ille Oettingam, quae antea Pons AEni dicta fuit, Saltsburgum quae Iuuauia, et Potsonum coluit: hic Ratisponam, vbi etiam obijt anno D XCVIII.

6 GERBOLDVS pulso Thassilone occupauerat totam Bauariam: sed eiectus ipse a Chilperico Anno Christi D XC cum filio et filia poenas dedit, profugus ad Longobardos.

7 et 8 GERBOLDVS et THEVDO IV nihil patrarunt memoria dignum.

9 THEVPERTVS et TASSILO iterum partiti sunt inter se Bauariam: Ille Ratisponae mansit, Hic ad AEnum, obijtque anno D CL relictis tribus liberis.

10 THEVDONIS filia Vta ex stupro grauida Emeranum Episcopum Ratisponensem flagitij accusauit: qui, innocens licet, quum profugisset, interfectus est a Lantberto fratre Vtae: post prodito autore, patuit viri sancti innocentia. Vta in Italiam ablegata est, Lantbertus in Hungariam abijt.

11 SVINHOLDVS fratris viduam vxorem duxit: reprehensus eo nomine a Corbiniano primo Episcopo Frisingensi, retulisset a flagitiosa muliere quod Ioannes Baptista ad Herodiade, nisi tempestiue in Italiam aufugisset.

12 et 13 THEVDO VII tres habuit filios. Regnante Huberto reuocatus est Corbinianus et Episcopatui restitutus.

14 VDILO a Carolomanno et Pipino affinibus suis regio titulo ornatus est. Hic Episcopatum Patauiensem fundasse dicitur, postquam Laureacense oppidum exustum fuit. Exstruxit quoque monasteria Degernsee et Osterhofen; in quorum altero ipse etiam sepultus est. Fertur quoque hic Vdilo Childericum regem regno motum Ratisponae in coenobio S. Emerani honeste habuisse, vxore eius Gisela similiter in monasterium ad Lacum Kochlerum conclusa.

15 et 16 TASSILO non iam Rex sed Dux Bauariae, a Grifone pulsus per Pipinum auvunculum suum (ita eum vocat Frisingensis) restituitur, sicut capite secundo a nobis narratum est: idem post iterum iterumque rebeilans tandem cum filio in claustrum monachorum coniectus est, anno Christi D CC LXXXVIII. Ita sub Carolo Magno et eius posteris diu admodum mansit Bauariae administratio.

[gap: illustration (Palatinatus Bavariae)]

page 289, image: s289

[gap: illustration (STEMMA DVCVM BAVARIAE ET COMITVM PALATINORVM ab Arnulpho Imperatore, vsque ad Ottonem Comitem in Schiern.)]

page 290, image: s290

1 ARNVLPHVS Imperator, de quo in stemmate Carolino diximus. Hic fertur exstruxisse castellum Schiern inter Ingolstadium et Monacum, quod postea mutatum est in monasterium. Vixit an. Chr. M XX.

2 ARNOLDVS alijs Arnulphus cognomento malus Comes in Schiern; Quidam opinantur Lutgardim non sororem eius sed filiam fuisse; ac proinde eum non auunculum, sed auum fuisse Henrici Aucupis.

3 VVERNHERVS iste per fratrem exclusus fuit Ducatu Bauariae, introductis Saxonibus, congressusque cum Henrico Aucupe: Occisus est in praelio.

4 EBERHARDVS, quem alij Eckhardum vocant VVernheri filius bellum a patre coeptum aduersus Saxones et Imperatorem Henricum continuauit, totamque Bauariam iustis haeredibus restituit. Ipse fuit Comes in Schiern: at frater eius OTTO, Palatinus in VVittelspach.

5 OTTO iunior Palatinus in Schiern pulsus dicitur haereditate, castro etiam VVitelspach diruto. Ita deuolutus est Palatinatus ad Arnoldum filium Eckhardi. Sed necesse est magna inciderit hoc tempore rerum vicissitudo. Quidam Palatinorum plures commemorant familias, Primam Lotharingicam, ex qua Henricus: secundam Cattorum ex qua Conradus: tertiam Francorum ex qua Henricus qui Henrici Aucupis sororem vxorem habuit; quartam Saxonicam ex qua Otto maritus Lutgardis filiae Arnoldi mali: quinctam Sueuicam; sextam Guelphorum, septimam VVitelspachiam.

6 Henricus Palatinus frater Ottonis magni vxorem habuit viduam ducis Brabantiae: sed obijt ipse improlis. Adoptauit autem SIFRIDVM Comitem in Graispach, priuignum suum, eumque fecit Comitem Palatinum. Hoc tempore videntur adhuc Saxones Bauariae partem aliquam habuisse, Henricus enim sanctus Imperator Saxo maritus Kunigundis dux fuit Bauariae. Porro Sifridus iste ab Ottone III Elector constitutus est, et archidapifer imperij: addito ad insignia gentilitia globo imperiali, quem supra crux venustat: nec dubium est, quin ad priscorum Romanorum exemplum hoc ita expressum sit, qui imperium orbe tali et nauis gubernaculo crucem referente significarunt. Nullum tamen Imperatorem Sifridus delegit; vt qui ante excessum Ottonis obierit.

7 HENRICVS Suffridi filius frater S. Kunigundis elegit anno M III sororium suum Henricum sanctum in Imperatorem: quumque nullum filium haberet, sed filiam vnam duntaxat, nomine Imelgardim, elocauit eam Conrado Duci Franconiae, qui et Dux VVormaciae et Lantgrauius Hassiae fuit, Ita ergo

8 CONRADVS iste vxoris beneficio factus est etiam Palatinus Rheni et Dux Lotharingiae.

9 Conrado vnica fuit filia Elisabeth, quae nupta est CONRADO Duci Sueuiae: fratri Friderici I Barbarossae. Eius titulus hic legitur, Conradus Dei gratia Palatinus Rheni, Dux Sueuiae et Franconiae, sacri Imperij Romani dapifer et Elector: templorum VVormaciae, Herbipolis, Argentinae, Spirae, Fuldae, et VVissenburgi praepositus et aduocatus etc. Sepultus est in monasterio Schonaw in silua Ottonica. Hic pomeria Heidelbergensia protulit, vrbem ampliauit ornauitque, exstructa etiam insigni arce.

10 Conrado Sueuo filia vnica fuit Agnes, quam duxit vxorem HENRICVS Dux Saxoniae et Luneburgi, Dominus in Brunswijck, filius Henrici Leonis, factusque est hoc modo Palatinus Rheni, habitauit tamen non Heidelbergae, sed Brunswigae: filias duas habuit, quarum altera nupsit Hermanno Marchioni Badensi, altera Ottoni Comiti a VVitilspach et Schiern.



page 291, image: s291

10 OTTO Comes in Schiern ex veteri familia Ducum Bauariae ortum duxit, quumque Gertrudis vxoris suae beneficio peteret Palatinatum Rheni, obstaretque in Comitijs Henricus Leo Dux Saxoniae auus paternus Gertrudis qui eum Saxonicae domui adnecti volebat, adiudicatus est Palatinatus Ottoni Bauaro a Friderico Imperatore, Anno M CL XXX, atque ex eo semper mansit coniunctus ducatui Bauariae. Huc referendi sunt versiculi qui in palatio arcis Heidelbergensis leguntur.

Otho der erst, Pfaltz-graff by Rhyn,
Hat Pfaltz-graff Heinrich tochterlyn,
Mit manheyt er is erfacht,
Des rijchs Churfurst belib sijn geschlacht.

Anno Christi M C XXXIX Henricus Bauariae Dux adiutus a Saxonibus rebellauit aduersus Conradum IV Imperatorem, qui ea caussa exutus est Bauariae ducatu, suffecto in eius locum a Caesare Leopoldo. AEgre id tulit Guelphus Henrici frater, qui idcirco armis sumptis Leopoldum ditione illa eijcere instituit. At Cunradus pro Leopoldo certans, Guelphum VVeinspergae obsedit: ac defuncto Leopoldo ducatum Noricum Henrico fratri suo dedir. Est autem obsidio illa VVinspergensis nobilitata fide in maritos matronarum, victuro, quam diu virtuti locus erit inter mortales exemplo.

CONTINVATIO DVCVM BAVARIAE ET COMITVM PALATINORVM RHENI, ab Ottone I vsque ad Imperatores Ludouicum et Rupertum.

[gap: illustration]

page 292, image: s292

1 OTTO. De hoc iam diximus ad superiorem tabulam: Fuit autem praefectus aulae Friderici Imperatoris; vir magni et excelsi animi. Kilhemum creauit, Dachauium emit.

2 LVDOVICVS iste Straubingam condidit an. M CC VIII: Arcem Abenspergensem restaurauit, Bauariam legibus aedificijsque ornauit. De eo Auentinus, Fridericus, inquit, anno Christi M CC XV Ludouico Boiariae rectori Rhenanum ducatum propter merita ipsius in se, patrem Henricum, et auum Fridericum dedit. Confossus est a morione, Kilhemij cultro, Anno Christi M CC XXXI. Vxor eius Ludmilla condidit Lants hutij monasterium Seeligenthal, Anno M CC XXX III.

3 OTTO II cognomento Illustris patri Ludouico successit. Sunt qui ad hunc Ottonem referant versus illos quos nos superiore tabula retulimus ad Ottonem primum. Nauclerus de isto haec scribit. Otto Dux Bauariae duxit in vxorem siliam Henrici vltimi Comitis Palatini Rheni, de quo inuostitus a Fridorico Palatinatum primus in domum Bauarorum introduxit. Magna fuit et constans Ottonis istius in Fridericum Imperatorem fides, deficientibus etiam, ib ipso Episcopis, qui illum prius aduersus Romanum Pontificem incitauerant.

4 LVDOVICVS II dictus Seuerus, Bauariam cum fratre suo Henrico diuisit. Vxor ei prima fuit Maria filia Henrici Mugnamini Ducis Brabantiae, quam ille ob suspicionem adulterij dimissam occidi iussit; sed deprehensa postea eius innocentia in signum poenitentiae suae concidit oppidum Fridbergam. Postea duxit Annam filiam Conradi Ducis Masouiae: denique Rudolphi Habsburgensis filiam Machtildem. Eius frater Henricus Bauariae inferioris Ducatum adeptus cum Othocaro Bohemiae rege aduersus Rudolphum Habspurgensem bella gessit. Obijt Heidelbergae. Sepultus iacet apud Augustinianos.

5 RVDOLPHVS Palatinus Elector in dissidio imperij postquam diu partes frustra conciliare studuit, Adolphum Nassouium tandem secutus est, socerum suum, eoque caeso aegre admodum cum paucis euasit, receptus a VVormaciensibus: tandem pulsus a fratre, concessit in Angliam, cedens inuidiae, dederat enim suffragium Fridenco Austriaco.

6 De LVDOVICO dixi in serie Imperatorum, numero 73. Ab hoc deinceps ducenda est linea Ducum Bauariae.

7 De OTTONE adi reges Hungariae, num. 23. Hic in praelio quo Adolphus Nassouius cum Alberto Austriaco de rerum summa pugnauit, stetit a partibus Adolphi, vulneratus etiam euasit, et ob praeclaras virtutes suas, ac sanguinem maternum, factus est Hungariae Rex, Anno M CCC V.

8 STEPHANVS Ottonis frater Fridericum Austriacum qui Bauariam armis inuaserat, in fugam egit; sequutus et ipse Adolphi Nassouij partes. Sepultus est Lantshutij. Filias habuit, Beatricem vxorem Henrici Comitis, Elisabetham Ottonis Austriaci filij Alberti Imperatoris coniugem: Agnem momalem in Seeligenthal.

9 RVPERTVS II Coecus et RVPERTVS Rufus fratres patri Electori successere. Rupertus Heidelbergensem Scholam fundauit, anno M CCC XLVI petitis Lutetia professoribus; Primus eius Rector fuit Marsilius Vltra[?]ectinus; Postea suscepto aduersus molitorem quendam Iacobum Rebock bello, qui se VVoldemarum Brundeburgicum venditabat, captus ab eo est, sed ope Caroli II Imperatoris libertati restitutus. Vxores habuit, primam Namurcensem, posteriorem Bergensem: Obijt improlis.

10 ADLPHVS ex eo Simplex dictus est, quod in Bauaria inferiore partem suam Ludouico Imperatori cessit;


page 293, image: s293

quodque fratres suos ipse maior natu passus est Electorum titulo et honoribus frui.

11 RVPERTVS Paruus filius Adolphi ex Comitissa ab Oetingen, pater fuit Ruperti Imperatoris, ex quo postea decurrit series Electorum Palatinorum: Vxor ei fuit filia regis Siciliae.

[gap: illustration (CONTINVATIO DVCVM BAVARIAE inde a Ludouico Imperatore ad ALBERTVM IV Ducem)]

page 294, image: s294

1 De LVDOVICO diximus in Catalogo Imperatorum.

2 LVDOVICVS iste a patre Marchio factus est et Elector Brandeburgicus in comitijs Namburgensibus, anno M CCC XIX.

3 GVILIELMVS Dux Bauariae post obitum auunculi sui Comitis Hollandiae, qui Margaretae frater fuit, et sine liberis Obijt, ipse Comes factus est: simultates gessit aduerssus matrem: ac tandem phrenesi correptus obijt Valencenis, vbi etiam sepultus iacet.

4 ALBERTVS Bauarus Guilielmi frater bella gessit aduersus Frisios: obijt anno M CCCC IV. Situs est Hagae: Vxor ei fuit Margarita filia Ludouici Ducis Brigensis: et post hanc Margarita altera filia Adolphi Comitis Cliuiae; liberi, Guilielmus Comes Hollandiae pater Iacobae Comitissae; Ioannes Episcopus Leodiensis tutor Iacobae post patris obitum; ac postea etiam maritus Elisabethae filiae Ioannis Ducis Lucelburgensis, quam duxit anno M CCCC XXIV.

5 STEPHANVS fibulatus, a quo deinceps decurrit series ducum Bauariae, post obitum patris siu Ludouici cum filijs Rudolphi Palatini transegit de damnis a fratre illatis bello ciuili: sed non fuit solida aut durans ista transactio, recruduerunt enim bella inter posteros. Vxor Stephani prior fuit Elisabeth filia Ludouici regis Siciliae: posterior Margarita filia Burggrauij Noribergensis.

6 Post obitum Fibulati diuisa est inter filios ipsius Bauaria. STEPHANO cessit Ingolstadium: FRIDERICO Lantshutium: IOANNI Monachium. Stephanus ex vxore Thadea Barnabae Vicecomitis filia suscepit Elisabetam Caroli VI Galliarum regis vxorem.

Ioannes ex sua Sophiam vxorem secundam VVenceslai Imperatoris.

7 LVDOVICVS Barbatus non Ruperti sed Stephani filius defuncto patre ex Gallia reuersus, bella aduersus cognatos gessit, ac tandem etiam cum filio LVDOVICO gibboso. Is enim patrem senem Neupurgi obsedit, non aliam ob caussam, quam quod fractum annis ideoque imperio ineptum diceret. Et reperit tam impij facinoris adiutores. Albertum praecipue Brandeburgicum socerum suum, cuius ope arcem tandem expugnauit: Nec diu postea vixit ingratus et impius filius; obijt enim ante patrem, anno scilicet Christi M CCCC XLV, et quidem improlis.

8 Ludouico successit proximus agnatus HENRICVS Friderici F. qui vxorem habuit Margaretam Alberti IV Ducis Austriae filiam: obijt anno MCCCCL: dictus Diues.

9 LVDOVICVS Henrici F. parce a patre et tamen honeste educatus, ostendit, quantum in principe bonum sit frugalitas. Opes patrias vehementer auxit, strenuus, magnanimus, bellicosus, et in loco magnificusexcessit e vita anno Christi M CCCC LXXIX, vxor ei fuit Amelia filia Friderici Electoris Saxoniae. Emicuit Ludouici virtus bellica in caussa Friderici Palatini, quum Ioannem Episcopum Eistadensem, qui se Alberto Marchioni Brandeburgico aduersus Fridericum coniunxerat, in eas angustias redegit, vt deditione facta Eistadium Bauariae ducatui traderet, quumque Albertum adiutum imperij viribus cecidit, capto etiam imperij vexilio cum aquila, quam ipse protinus ad Imperatorem remisit.



page 295, image: s295

[gap: illustration (CONTINVATIO ELECTORVM PALATINORVM inde a Ruperto Imperatore, ad FRIDERICVM V Comitem Palatinum, Bauariae ducem.)]

page 296, image: s296

Haec superioribus nectanda sunt.

[gap: illustration]

page 297, image: s297

1 RVPERTVS Ruperti F. Adolphi N. magni et exaggerati animi vir fuit. Eo iuuene adhuc factus est imperator VVenceslaus, totumque imperium bellis ciuilibus conturbatum, Heluetico inprimis et Sueuico. Caeso autem ab Heluetijs Leopoldo, conuenere tres Ruperti Ambergae, et foedus inter se sanciuerunt, quo comprehensi sunt etiam Albertus Ludouici Imp. filius, Comes Hollandiae, nepotes Imperatoris, Stephanus, Ioannes et Fridericus. In hoc bello maxime eminuit virtus Ruperti istius aduersus VVenceslaum; quae etiam non infima caussa fuit cur in Romanorum Imperatorem eligeretur. Habuit quidem ille multos liberos, eoque factum est, vt ditio eius in minutas portiones distributa sit, sed aliorum excessu omnia ad Stephanum et Ludouicum tandem deuoluta sunt. Eius filia Margareta nupta est Carolo Lotharingiae duci: Elisabetha Friderico Austriaco, Agnes Adolpho I Cliuiorum Duci. Filius Pipan Imperatori Sigismundo adfuit in Hungaria quum aduersus Turcam pugnaret.

2 OTTONI obuenit Mospachium ad Nicrum flumen, cum Neumarkia in Bauaria. Successit ei filius Otto: quo sine liberis extincto, redijt omnis ea ditio ad Principem Electorem. FRIDERICO cessit Amberga; qui quum et ipse prole legitima careret, reuoluta est quoque eius portio ad Electorem Palatinum. IOANNES possedit Neoburgum, non Danubianum, sed illud quod in limine est siluae Bohemicae: Exstruxit coenobium Gnadebergam; Filium habuit Christophorum Daniae regem, ex filia ducis Pomeraniae, quam ipse vxorem duxerat. Post huius obitum pars quoque illa Bauariae delapsa est ad Palatinum.

3 STEPHANVS Ruperti filius fuit, a quo post quartam progeniem Electoratus Palatini dignitas deuoluta est ad Fridericum III, qui dux fuit Bipontinus, Siburgensis, et Zimmerensis: vxor ipsi Anna, filia vnica Friderici Comitis Veldentzensis et Spanheimensis; ex qua liberos quidem plures habuit, sed non omnes paternae ditionis haeredes, quibusdam vel extinctis praemature, vel ad Ecclesiasticos honores promotis: Ruperti quoque Pipan Ottonis filij vxor post mariti obitum ducta studio augendi Palatinatum, quinctam partem ditionis suae legauit Ludouico Barbato.

4 LVDOVICVS Barbatus Ruperti filius Elector Palatinus in Concilio Constantiensi exequutor fuit decretorum imperialium. Hic tandem profectus Ierosolymam luminibus orbatus est ante obitum. Vxorem habuit reginam Cypri, ex qua tres liberos genuit, Ludouicum mansuetum, Fridericum, et auo cognominent Rupertum.

5 LVDOVICVS Mansuetus vxorem duxit Margaretam, filiam Amedei ducis Sabaudiae, qui quum seculo renunciasset, in Concilio Basileensi electus est in Papam; defunctus est iuuenis admodum, anno Christi MCCCC XL IX, relicta coniuge grauida, quae postumum enixa est Philippum. Margarita illa quum duceretur Ludouico, vidua fuerat regis Siciliae Ludouici, et post Palatini obitum tertium maritum habuit Vdalricum Comitem VVirtenbergicum, quicum postea Fridericus bellum gessit. Anno M CCCC LX.

6 FRIDERICVS Victoriosus defuncto fratre Ludouico, filij ipsius Philippi tutor fuit. Eius monumento inscriptum est hoc elogium Heidelbergae, Fridericus Bauariae Dux, Comes Palatinus, Elector, salus Patriae praedonum fulmen, tres illustres hostes vicit, Episcopum Metensem, Carolum Marchionem Badensem, et Vlricum VVirtenbergicum, Principatum auxit, et pie viuis excessit. Fuit eius vitae socia virtus, gloria mortis comes. Filius ipsi fuit Ludouicus Comes


page 298, image: s298

in Lowensteyn nothus, cuius tamen matrem in ipso mortis articulo vxorem duxit.

7 PHILIPPVS Ingenuus Elector Palatinus vxorem habuit Margaretam filiam Ludouici, vel, vt alij volunt, Georgij diuitis, Ducis Bauariae, quem in superiore tabula vidimus. Instituerat autem Georgius ille Philippi filium RVPERTVM haeredem, data ipsi insuper filia sua, cum Bauariae parte dotali. Dispiicuit hoc factum Maximiliano Imperatori, qui Alberto II Bauariae duci genero suo fauebat impensius. Proscripsit ergo Philippum. At is adiutus Bohemorum auxilijs iura sua gnauiter defendit. Victus tandem intercessione Friderici Ducis Saxoniae, hoc obtinuit, vt Ruperti filijs (nam pater interea obierat) Neoburgensis tractus omnis inter Danubium et Nabum concederetur. Acta haec Coloniae, anno Christi MDV, nec multo post excessit e viuis Philippus.

8 et 9 LVDOVICVS Pacificus et FRIDERICVS Pius Palatini fratres, Philippi filij, placide composuerunt dissidium quod inter ipsos et VVirtenbergensem ducem diu intercesserat. Magna autem Friderici et excellens virtutis ac prudentiae fama fuit. Anno Christi M D XIX missus est in Hispaniam ad Carolum V, vt decretum Septemuirale de ipsius electione ei significaret. Idem quoque a Carolo praefectus est indicio camerae Imperialis, et in conuentu Spirensi Legatum Caesaris egit. Anno M D XXIX in Comitijs Spirae celebratis dux belli aduersus Turcas electus est. Ac triennio post auspiciis Ferdinandi res gerens, XV Turcarum millia fudit prostrauitque, duce etiam ipsorum Cosono interempto. Anno M D XLI praeses et moderator fuit colloquij inter Theologos habiti Ratisponae. Ac biennio post extincto Ludouico fratre Electorali quoque dignitate auctus est. Religionem in sua ditione a superstitionibus purgauit, euocato in eam rem Paulo Fagio, concesso sacerdotibus coniugio, sacrisque vernacula lingua celebrari iussis, anno M D XLVI. Obijt Heidelbergae Anno M D LVI. Vxorem habuit vnicam Dorotheam Christiani II Regis Daniae filiam.

10 Friderico Pio successit OTTO HENRICVS Ruperti Virtuosi filius, natus Anno M D II. Vxor ipsi fuit Susanna filia Alberti Ducis Bauariae: obijt anno M D LIX. nec reliquit post se prolem. Eius frater Philippus Bellicosus sub Carolo V militauit in Italia contra Gallos. Deinde in obsidione Viennensi Anno M D XXIX fortiter Turcam repulit: obijt anno Christi M D XLVIII.

11 Extincta Ludouici Barbati sobole, deuolutum est Electoralis Palatinatus ius ad Stephani Bipontini, qui Ludouici frater fuit, posteros: In his proximus fuit FRIDERICVS Ioannis F. Ioannis N. Friderici abnepos, Dux Zimmeriae, qui eius nominis tertius Elector et Archidapifer factus est, anno Christi M D LIX. Vir citra controuersiam magnus; sed qui prudentiam ad pacis artes et pietatem potius quam ad bellicas actiones retulit. Vxores habuit, priorem, Mariam filiam Casimiri Marchionis Brandeburgici; secundam Ameliam Comitissam Meursensem. Militem in Galliam, ad subsidium laborantum illic Ecclesiarum, misit ductu agnati sui VVolfgangi Comitis Palatini Biponti, anno M D LXXI, qui in ea expeditione obijt, octaua die Iunij: quem Fridericus quinquennio post secutus est; Extinctus est quippe anno Christi M D LXXVI. relictis liberis, Ludouico et Ioanne Casimiro; nam Christophorus iam obierat, anno Christi M D LXXIV. Porro Zimbrenses Comites originem habent a Cimbris, quorum pars in Nigra silua atque alibi consedit.


page 299, image: s299

Itaque in illa sunt Herrenzimbern, VValdzimbern, Marschalchzimbern, Heiligenzimbern, Rotenzimbern. Et constat, in antiquis monumentis Barones istos scribi cum C littera, Cimbern. Ipsa quoque insignia idem arguunt. Barones quippe Cimbrenses pro signo militari habent Leonem gestantem pedibus suis bipennem; quod quidem etiam Norwagiae regum insigne est.

12 LVDOVICVS IV Palatinus Rheni Dux Bauariae, Comes Zimmerensis et Spanheimensis, patri Friderico in Electoratu successit: nec diu ea dignitate functus est, obijt enim anno M D LXXXIII relicto filio impubere Friderico quarto, quem ex Elisabetha filia Lantgrauij Hassiae susceperat, et Anna Maria, quam habuit ex Anna Erhardi Comitis Embdani filia.

13 Friderici impuberis tutelam gessit IOANNES CASIMIRVS vir gloria militari celeberrimus: nam et anno Christi M D LXVII copias in Galliam duxit ad iuuandum Codaeum, et in Belgicam aduersus Ioannem Austriacum profectus est, anno M D LXXVIII, et suppetias Gebhardo Truchsesio Archiepiscopo Coloniensi tulit aduersus Bauariae Ducem Ernestum, que Truchsesio Pontifex substituerat. Sed et togatas virtutes habuit, prudentiam, grauitatem, sobrietatem, constantiam, quibus ille pupilli sui bona mirum auxit: Mortuus est Heidelbergae, anno Christi M D XCII quum iam FRIDERICVS annos natus XVIII capax Electoralis dignitatis factus esset. Natus quippe fuit anno Christi M D LXXIV. Is postea vxorem duxit Ludouicam Iulianam filiam Guilielmi Principis Auriaci, ex eaque liberos suscepit, Fridericum, natum anno Christi M D XCVI. Ludouicum Guilielmum, natum anno M D C. Mauritium Christianum, natum anno M D CI. Ludouicum Philippum, natum anno M D CII. Loisam Iulianam, natam anno M D XCIV, nuptam nunc Ioanni Duci Bipontino. Catharinam Sophiam, natam anno M D XCV. Elisabetham Carolam, natam anno M D XCVII. Annam Leonoram, natam anuo M D XCVI.

14 FRIDERICVS V Friderici Magni, anno M D CXI extincti filius, extrema patris sui voluntate commissus est tutelae Ioannis Ducis Bipontini, praeterito agnato proximo Philippo Palatino Neoburgico, quod is morienti nollet promittere, se nihil in religione publica innouaturum. Ita ergo posthabita, tam graui de caussa, bullae aureae sanctione, Bipontinus simul et administrator Electoratus, et vicarius Imperij factus est. Sed postquam pupillus adultior vxorem duxit Elisabetham Iacobi magnae Britanniae regis filiam, coepit ipse Reipublicae et Electoratus curam gerere: Viuit adhuc, et vt viuat suo atque Imperij et Reip. Christianae bono, optant omnes, omnes.

[gap: illustration]

page 301, image: s301

CAP. XI. Electorum Saxoniae series.

SAXONES in Germania agnoscit Ptolemaeus, sed illic terminos eorum augustiores facit; postea vero multum creuit eorum ditio, vt quae ad Septentrionem mari Balthico et Oceano; ad Austrum Hercynio saltu conclusa fuerit; ad ortum habuit Albim fluuium, ad occasum Rhenum. Constat tamen etiam vltra Albim Saxones multum terrae possedisse, imo vero ab Albi per littora maris Balthici, vsque in Prussiam exstructis claris vrbibus omnia tenuisse. Theodoricus a Niem non veretur eos Cimbrorum aliarumque gentium patres vocare. Pulsis ergo Chaucis, Bructeris, populisque omnibus inter Albim et Rhenum sitis, Saxones oram omnem littoris Germanici insedere, cum Ostophalia et VVestphalia, tentata etiam Gallia, in qua littus Saxonicum agnoscit notitia Imperij; et occupata insulae Britannicae parte; ob quam rem Saxones Occidentales apud posterioris aeui scriptores pro Anglis, Orientales pro Germaniae populis saepenumero ponuntur, manetque hodie sermonis quoque cognatio.

Anno Christi 106 sub Traiano VVITIKINDVS Saxonum Rex viginti millia Gothorum fudisse dicitur, et Saxoniae finibus eiecisse, adiutus a Richimere Francorum et Thuringorum rege.

Anno 258 imperante Valeriano fertur Saxonum Rex fuisse MAROBODVS, et post eum LVTHERVS vel LOTHARIVS, qui anno CC LXVI in Galliam exercitum duxit, et Hispaniam populatus est.

Anno Christi 300 VECTO memoratur Rex Saxonum, qui et vrbes condidit, et legibus latis ad humaniorem cultum efferos incolarum animos reuocauit.

Anno 350 sub Valentiniano rexit Saxones SWITTA, qui quum eius ductu praedabundi mare infestarent, repressi sunt, fracto ipsorum impetu a Theodosio.

Anno 427 Saxones VVITIKINDO Angriae duce in Galliam irruperunt.

Anno 449 HENGISTVS et HORSTVS rogatu Vortigerij regis Britanniae in insulam nauibus adpulerunt, magnamque ejus partem occuparunt.

Anno 500 etiam in Italiam irrupere.



page 302, image: s302

[gap: illustration (STEMMA REGVM ET DVCVM SAXONIAE a Sighardo pagano per VVitikindum, vsque ad Thiemonem Marchionem Misniae.)]

1 Anno 633 Rex Saxonum et Augriuariorum SIGHARDVS Henetos superauit. Erant autem eo tempore vicinorum suorum Francorum facti tributarij, pendebantque ipsis quotannis quingentos boues, quod tributum ipsis Dagobertus Francorum et Thuringorum Rex remisit. At Chlodoueus eius filius iterum illud exegit; Hinc noua belli materies, Saxones BERINGERVM Ballensteti et Ascaniae ducem in Francos mittunt. Chlodoueus Beringeri filia Machtilde in vxorem ducta tributi gratiam Saxonibus fecit. Huc refer ea quae libro primo capite XVII retulimus.

2 Anno 722 Rex Saxonum fuit DIETERICVS Sigharti filius, quem Carolus Martellus coegit supra vetus tributum soluere amplius CCC equos. Anno 742 Carolomannus quum Saxones proelio vicisset, Ditericum obsidem accepit, qui restitutus, quum rebellaret, non ante ad obsequium redijt quam arcem Hochpurgum incensam vidit.

3 Anno 744 defuncto Dieterico rex factus est filius eius EDELHARDVS qui Francici jugi impatiens, primum se opposuit Carolomanno, sed victus Osnapurgum amisit: post a Grifone incitatus, insurrexit in Pipinum, ac tunc Ascaniam perdidit.

Anno 751 rursus funduntur Saxones a Pipino. Hoc proelio Hildegardus Archiepisc. Coloniensis occubuit. Anno 756 Saxones cum Bauaris icto foedere aduersus Francos, quorum inualescebat indies potentia, pugnant, sed proelio victi a Pipino, conditiones pacis accipiunt, promittuntque in singulos annos CCC equos. Perijt tunc Edelhardi regis filius; pater ipse vulneratus haud diu superfuit.

Anno 79 BERTHOLDVS Edelhardi et Vernekini frater


page 303, image: s303

Dieterici filius, occubuit in praelio aduersus Francos. Anno 768 Obijt VERNEKINVS Dietrici filius, dictus Pacificus, relictis liberis duobus, Brunone et VVitikindo.

4 VVITIKINDVS arte militari clarus, aduersus Francos a Saxonibus rex delectus est, et cum Carolo Magno Francorum rege multa bella acriter gessit, Vicies quater cum illo congressus spatio annorum XXXV. Victi enim Saxones, ad ingenium semper redierunt. Tandem CCCC millibus ipsorum occisis, et nobilitatis parte maxima in Belgicam translata, caeteris per Germaniam submotis, coegit ipsos Carolus et leges Francorum ferre, et jugum Christi suscipere, praeeuntibus rege VVitikindo et Beringero Ballenstedense. Iucidit autem mutatio ista in annum Christi DCC LXXXV. VVitikindus ex rege Dux factus, haereditarias regiones omnes seruauit; Datus ipsi in clypeo pro equo nigro, albus, saliens sine fraeno, in fundo rubro. Ditio Ecclesiastica partim Moguntino partim Coloniensi subjecta est. Episcopales sedes fuere, Osnaburgum, Mimingrod, quod postea Monasterium vocari coepit; Saligsted, quod nuc Osterwijck, cujus loci Episcopatus translatus est Halberstadium, VVerdena, Minda, Paderborna, et vltra Visurgim, Hildeshemium: nam Magdeburgensis Episcopatus postea institutus est ab Ottone. Porro VVitikindus iste condidisse fertur VVitebergam. Occubuit in proelio aduersus Sueuos caesus a Geroldo ipsorum duce, anno D CCC VII. Sepultus fuit Engrae in basilica quam ipse condiderat, sed ab Henrico Aucupe translatus est inde Padebornam: vxorem habuit Geuam filiam regis Daniae.

5 Frater VVitikindi fuit BRVNO conditor Brunsuicensis comitatus: ex hoc natus est Ludolphus, ex Ludolpho Otto, a quo longus ordo Imperatorum Saxonum, quem non pigebit ex Tabula Imperatorum repetere. VVitikindus filios habuit VVIGBERTVM ex Geua Daniae regina, et VVitikindum juniorem, ex Suatana Bohemiae principe natum.

6 VVIGBERTVS genuit liberos VVoltpertum, Regempertum, Immodum.

7 VVOLTPERTO filius fuit VVitikindus junior, qui etiam Bertiungus dictus est, ex quo natus Almarus, qui in Italia educatus, Ottonis VI filiam Adelheidam abduxit: sed reconciliatus Caesari Ducatum Taurinacium et Eporregiae nactus est, primusque fuit Marchio Montisferrati. VVitikindus pater in Galliciam cum vxore profectus, ad S. Iacobi Compostellam, in itinere perijt.

8 DIETRICVS VValperti F. Comes fuit Ringelhemij: Ejus filia Machtildis nupta fuit Henrico Imperatori.

9 REGENPERTVS Henrico Aucupi in bello Danico operam egregiam nauauit.

10 IMMODVS vel Amadaeus stirpis Ducum Sabaudiae pater est.

11 VVITIKINDVS junior ex Suatana Bohema natus, ditionis quae inter Salam et Albim sita est Dominus, Comes VVetini, Burggrauius Sorbeci et Dynasta Bursetzij, duos filios reliquit ex Iulanda Theodorici Comitis Richlicensis filia, VVitikindum et Dietgremum.

12 VVitikindus relicta fratri haereditate sua abijt in Galliam militatum: et sub Carolo Caluo ita se adversus Normannos gessit, vt Iudae Macchabaei cognomentum reportarlt. Ab hoc ortum trahit Hugo Capetus a quo Reges Galliae profecti sunt.

13 DIETGREMVS qui et Dietramus ab Ottone magno patruele suo Saxonum duce pulsus est Saxonia.



page 304, image: s304

14 DIETMARVS Henrico Aucupi aduersus Conradum Imperatorum fidelem et opportunam operam praestititit: ab eo restitutus bonis arma in Henetos qui Redarij dicuntur, vercit, adiutus a Bernhardo Saxoniae et Luneburgi duce. Horum XX millia perijsse illo bello dicuntur.

15 DIETERICVS Ditmari filius, Marchionum Misniae et Electorumque Saxoniae caput est: Vxorem habuit Guttam Comitis Mersburgensis filiam.

16 DEDO Diterici filius Burg-grauius Sorbeci, Comes VVetini, Dominus Burtetzij, Burg-grauius Soraborum, ab Ottone III magno Comitatum quoque Mersburgensem iure clientelae consecutus est: occubuit in praelio ad Tangermundam, Anno Christi M LX. Vxorem habuit Tetburgam Theodorici Marchionis Brandeburgici filiam.

17 DITERICVS Dedonis filius ab Henrico II Imperatore auctus est Marchionata Lansbergensi et comitatibus Cyllenburgensi ac Senselicensi: obijt confossus in cubiculo Anno M XXXIV. vxorem habuit filiam Echarti Marchionis Misnensis.

18 DEDO Diterici filius praeter paternam haereditatem Marchionatum quoque Misniae matris beneficio primus Saxonum adeptus est. Thuringiam hostilibus copijs inuasit Anno M LXIX, captus idcirco a Caesare, et in exilium actus, obijt, filio etiam noctu in arce Beichlingensi a ministro confosso.

19 THIEMO post fratris et nepotis obitum auctus est bonis, gratusque insuper Imperatori Henricus IV ob fidem domi militiaeque ipsi praestitam, totum Misniae Marchionatum ad se delatum non potuit consequi, occupantibus eius partem Bohemis: sed post eius obitum (occubuit autem anno M XCI.) filius CONRADVS Marchionatum ab auia ad patrem, a patre ad se delatum, confirmautibus successionem Henrico IV et Lothario Imp. pleno iure adijt, anno M. CXXVI.

Fuerant autem antea alij MARCHIONES MISNIAE, Hac serie.

Anno 930 Henricus Auceps Misniam vrbem condidit, instituitque Marchionatum Misniae aduersus Bohemos, Polonos, Silesios, praefecitque ei ex posteris VVitikindi Brunonem.

I BRVNO igitur iste primus fuit Misniae Marchio.

II RIDACVS Brunoni successit, cognomento diues, Comes Mersburgensis.

III Ridaco successit ECHARDVS I Guntheri Comitis Ostlandiae filius, Misniae Orientalis Comes, qui Boemos Misnia expulit, et Misniam vt haereditarium feudum ab Ottone III accepit, factus insuper Marchio Thuringiae.

IV HERMANVS Echardi filius vixit Anno M X, cui cum Gunzelino patruo fuit contentio.

V ECHARDVS II, qui Misniam a fratre Echardo aduersus Boemos ad fertam prouide defendit.

VI DEDO pater.

VII DEDO filius.

VIII HENRICVS ex familia Bithinia.

IX THIEMO de quo jam diximus num. 19.

X CONRADVS.



page 305, image: s305

[gap: illustration (CONTINVATIO DVCVM SAXONIAE a Thiemone Marchione Misniae deinceps, vsque ad FRIDERICVM bellicosum Electorem Saxoniae.)]

page 306, image: s306

20 CONRADVS I. De quo jam ante diximus. Hic post obitum conjugis, (fuit ea Lutgardis Friderici Ducis Sueuiae filia) factus est monachus Lanterbergae.

21 OTTO Conradi filius, qui a repertis argenti fodinis Diues dictns est, Misniae, Lusatiae, et Osterlandiae Marchio, Fribergam condidit, Lipsiam et Isenacum muniuit, Veterocellense monasterium ad Muldam amnem fundauit. Vxor ei fuit Heduigis Alberti Marchionis Brandenburgici filia. Aduersa passus est non semel. VVartpergae eum in vinculis habuit Ludouicus Thuringiae Lantgrauius: dimissus inde Friderici Barbarossae autoritate, in carcerem coniectus est a filio Alberto, Dibini. Obiit Anno MCXCV, Heimersdorffij: sepultus est Veterocellis cum coniuge. Eius frater THEODORICVS fidelem Friderico operam praestitit in omnibus itineribus: magni animi vir; ausus etiam Henricum Leonem ad singulare certamen prouocare. FRIDERICVS vero, pater eius Friderici fuit, qui iuuenis admodum Ptolemaide obiit anno MCCXX.

22 DEDO frater Ottonis cognomento Pinguis Comes Rochlicensis et Groicensis fundauit coenobium Cilliense ad Muldam, quod nunc vocant VVechselpurgum. Tanta autem fertur fuisse abdominis crassitie, vt quum in Apuliam iter faceret cum Imperarore Henrico V, iusserit sibi aruinam eximi, ne mole corporis impediretur. Vxores habuit Dobrogeram Boleslai Ducis Poloniae filiam, et Kunegundam Comitissam a Pleussen. Obiit Anno M CXC

23 ALBERTUS Ottonis filius cognomento Superbus, quum intellexisset fratrem suum juniorem Dietericum instinctu matris Marchionem Misniae a patre esse institutum, furore percitus arma in patrem, postea in fratrem sumpsit, quem etiam ditione omni diecit, thesauro paterno, qui MMM marcarum argenti erat, effosso. Vxor ei fuit Sophia filia Ducis Bohemiae.

24 DITERICVS Alberto fratri sine sobole extincto successit. Bellum gessit cum Lipsiensibus: vxorem habuit Iuditham Hermanni Lantgrauij Thuringiae et Vassiae filiam. Obijt anno M CCXX.

25 HENRICVS Dieterici fil. Ottonis diuitis Nepos cognomento Inlustris suorum maiorum beneficio Marchio Misniae, Lusatiae, et Osterlandiae, Palatinusque Saxoniae, vxoris vero maiorum Lantgrauius Thuringiae, defunctis sine mascula prole Ludouico, et filio eius Hermanno. Multum ille Anno M CCXLVII in Borussis ad fidem Christi conuertendis laborauit. Equestres ludos Misnae anno M CC XLV II, postea Northusii exhibuit, vbi etiam ingentem quercum argenteam cum foliis aureis exhibuisse dicirur, et quidem solidam: fuit enim adeo diues, vt argento ex Fribergensibus venis effosso totum regnum Bohemiae emere potuerit. Vxores habuit tres ordine, primum Constantiam Leopoldi Ducis Austriae filiam: Secundam Agnem filiam Othocari regis Bohemiae; Tertiam Elisabetham a Milititz: extinctus est Dresdae anno M CC LXXXVIII. Exstruxit coenobium Nouocellense, ipse in Veterocellensi sepultus.

Addidit autem Henricus iste suis titulis PALATINATVM SAXONIAE, qui ante ipsum ab Ottone II institutus Magdeburgi hac serie administratus fuit, sub signo aquilae luteae in clypeo caeruleo.

I FRIDERICVS I ex antiqua Saxonum et Francorum ortus prosapia.

II FRIDERICVS VI prioris frater. Hic ab Henrico III Imperatore monarchiam Palatij (sic loquitur vetus Chunicon Gozikense) accepit.

III FRIDERICVS III secundi nepos, postumus.



page 307, image: s307

IV FRIDERICVS IV, eiusdem familiae. Hic quum se sacro ordini dedisset, ac postea ducta vxore redijsset ad seculi honores, reprehensus est accusatusque periurij a Nortberto Magdeburgensi Archiepiscopo: quocirca deserta vxore redijt ad tonsuram et habitum clerici iterum adsumpsit.

V VVIGBERTVS Comes VVurcepurgensis.

VI HERMANNVS Comes VVurcepurgensis.

VII HERMANNVS Thuringiae Lantgrauius beneficio Friderici Barbarossae Palatinatum Saxoniae consecutus est, Anno M C LXXXI.

VIII LVDOVICVS Hermanni F.

IX HENRICVS Ludouici frater.

X HENRICVS Marchio Masnensis, de quo iam diximus numero 25. Ab hoc deinceps ordo Palatinorum Saxoniae, Marchionum Misniae, Lantgrauiorum Thuringiae sic ducurrit.

26 ALBERTVS Henrici filius, dictus ob vitia Degener, vxorem habuit Friderici II Imperatoris filiam Margaritam, cum eaque dotis loco adeptus est Altenburgum et terram Plissensem: Sed postea exarsit in Kunegundam pellicem; vsque adeo vt coniugis etiam vitae insidiaretur. Quum venenum non successisset, egit cum mulione quodam, qui ligna VVartburgum in culinam arcis quotidie deferebat, vt is collum coniugi, quasi si a malo Daemone id factum foret, contorqueret. Nec renuit in speciem officium mulio: sed digressus, monet Ducissam vt vitae suae consulat. Illa noctu in summa trepidatione dum liberos Fridericum et Dicemannum in cunis iacenteis ingenti cum adfectu dissuauiatur, genam alterius admordet, qui ex eo dictus Fridericus admorsus, dum vixit, in ore memoriam maternae fugae patrisque iniuriae gessit. Mater restibus per fonestram demissa, aegre Francofurtum euasit, atque ibi in monasterio virginum aliquamdiu morata, secundo post anno extincta est. Albertus post obitum vxoris Kunigundam vxorem duxit, filiumque ex ea suscepit Ludouicum: Fridericus vero et Dicemannus apud patruum Henricum interea educati, iniuriae maternae memoriam recolebant, crescente indies etiam vindictae studio; cui per se vanae, irritamentum accessit ex potentiae incremento, dum patruus improlis, fratre praeterito, ipsos bonorum suorum, Misniae, Osterlandiae, et Lusatiae haeredes instituit. Hinc itum ad arma, quae idcirco magis visa sunt necessaria, quod ciuitates, Alberto, vrgenti vt Ludouico filio suo fidem praestarent, aperte responderent, se non nisi legitimis haeredibus adhaerere velle. Capitur interea pater, et per totum annum in custodia habetur: Rudolpho tamen imperatore alijsque proceribus intercedentibus dimittitur. Ergo irritatus amplius, fidei datae, et iuris humani immemor Ioannem Brandeburgicum Marchionem et Eberhardum Anhaltinum magnis propositis praemijs in filios concitat: qui post multas strages tandem Anno MCCXC cum Friderico rebus compositis arma exuunt. Desperatis rebus, tandem Albertus Thuringiam Adolpho Nassouio Imperatori, nam is interea successerat, vendidit X CIV millibus florenorum, vt filijs potiundi spem eriperet. Multa illo bello immaniter gesta sunt, alijs opimae regioni in sidiantibus, alijs quod possidebant, defendentibus: Adolphus Imperator post multas clades nouo bello implicatus, Misniam deserit, relicto illis Philippo propinquo suo exercitus duce. Nec multo post ipse ad VVormatiam perit, confossus ab Alberto, Imperij competitore, anno M CCXCVI, eopse anno quo etiam Philippus a Friderico captus fuit. Nec vero Alberto Imperatori faelicius cessere consilia, praesertim ex quo VVartburgum per Adelheidam tertiam


page 308, image: s308

Alberti coniugem Friderico deditum fuit; eius enim filiam ex priore marito duxerat Fridericus. Exutus enim excussusque bonis omnibus Albertus, coactus est tandem Erfurdicae priuatam vitam in monasterio agere, vbi etiam senex atque inglorius in summa rerum egestate extinctus est, Anno Christi M CCC XIV.

27 FRIDERICVS qui a Virtute animi Fortis, ab oris vitio Admorsus vocatus fuit, victis potentissimis hostibus, patre imprimis, tum Ioanne Brandenburgico, adhaec Adolpbo et Alberto Imperatoribus, et Philippo Nassouio, ac Voldemaro Brandeburgico, multis praeterea malis exteris patriisque exercitus, tandem tranquille ditiones suas possedit: mortuus est anno Christi M CCC XXVI, sepultus Isenaci. Frater eius Dicemannus fidelis ei fortunae ferendae socius Lipsiae per sicarium a Philippo Nassouio submissum in ipso templo indigne caesus est, sed et ipsa haud multo post a Friderico aperto Marte confossus ocubuit.

28 FRIDERICVS Seuerus Friderici Admorsi filius, Lantgrauius Thuringiae, Marchio Misniae, ea fuit virtutis fama, vt post excessum Ludouici Bauari, cuius ille filiam vxorem duxerat nomino Mechtildem, contra Carolum IV Romanorum Imperator designatus sit, cui tamen cessit, acceptis ab ipso decies M. argenti marcis. Orlamundensem Comitatum ditioni suae adiecit, pulso propter superbiam et fastum Hermanno Comite. Emit quoque dimidiam partem Salzensis ditionis; In Anglia receptus est ab Eduardo VI in ordinem equitum aureae periscelidis: Obiit Pegauij in hastiludio, anno Christi M CCC XLIX, sepultusque est Veterocellis cum vxore.

29 FRIDERICVS Strenuus Carolo IV Imperatori fidelem in bellis operam nauauit. Albertum Brunsuicensem reuocauit a praedis ad pacis studia. Eccessit e viuis anno Chrrsti M CCC LXXX. Eius frater Ludouicus Archiepiscopus Moguntinus quum choreas duceret Calbae in Bacchanalibus ortum repente incendium vitans, lapsus e contignatione periit.

30 FRIDERICVS Friderici F. Friderici N. Friderici abnepos Bellicosus, Sigismundo Imperatori adfuit aduersus Hussitas in proelio illo memorabili ad Brixiam, in quo duo millia Hussitarum occubuerunt, Anno M CCCC XXI: eaque de caussa factus est a Sigismundo Septemuir Imperii siue ELECTOR Saxonicus, et Mareschallus, post Albertum Anhaltinum, Budae in Hungaria, anno M CCCC XXV.

Porro ELECTORATVS SAXONICVS vsque ad Fridericum Bellicosum in aliis VVitikindeae familiae ramis, diuersis etiam a Principatu Saxonico, fuit. Estque operae pretium hoc loco eorum seriem inserere, vt constet ad Fridericum vsque Electorum ordo. Quinque ergo sunt familiae in quibus Electoratus iste stetit, Bilingiorum scilicet, Supplinburgiorum, Bauarorum, Anhaltinorum, et Saxonum Misnicorum.



page 309, image: s309

[gap: illustration (ELECTORES SAXONICI EX BILINGIORVM STEMMATE.)]

BILINGIVS nobilis fuit in Stipshorn vel Stubskeshorn, cuius opera Otto I Imperator vsus est in filiorum suorum institutione, inque expeditione Italica contra Berengarium. Eum Otto virtutis caussa primum fecit Praetorem Magdeburgensem postea Saxoniae Gubernatorem, Adelgadus quoque Hamburgensis Episcopus eundem dioecesi tuae praeposuit, profecturus cum Caesare in Italiam. Quumque aduersus Danos et Slauos interea feliciter rem gessisset, creatus est a Caesare post reditum ex Italia Dux Saxoniae: donata etiam ipsi iure haereditario ditione Luneburgensi, cum Holsatia, Stormarsia, VVagria et Ditmarsia. Huius multa exstant Hamburgi et Luneburgi magnificentiae praeclara monumenta. Sepultus est Luneburgi Anno C M LXXXI.

1 BERNHARDVS I qui et Benno dictus est Hermanni Bilingi filius, Saxoniae, Angriae, et VVestfaliae Dux, dynasta Luneburgi, Ottoni II fidelem operam nauauit in expeditione Danica. Slauos deuicit. Halzelonem Bauariae ducem de spe conatuque imperij quod adfectabat, vna cum Caesare Ottone III depulit. Itaque primus Elector Saxoniae designatus est. Henricum II Imperatorem initio oppugnauit, postea tamen eidem eligendo suffragatus est. Obiit anno M XI, sepultus Luneburgi.

2 BERNHARDVS Dux Saxoniae dynasta Luneburgi II Elector Saxoniae fuit. Mortuus anno Christi M LXIII.

3 ORTOLPHVS III Elector Saxoniae Angriae et VVestfalia Dux, Dynasta Luneburgi, arcem Hamburgensem condidit, Obiit Anno Christi M LXXIII.



page 310, image: s310

4 MAGNVS Elector IV Saxoniae Scauos vicit, Lusatiam Imperio restituit. Stetit autem a Rudolpho Sueuo, quem contra Henricum IV Pontifex Imperatorem fecerat, eoque ab Henrico in exsilium primum, postea in carcerem actus, honoribus omnibus priuatus est. Obijt anno MCVI. Sepultus est Luneburgi.

Familiae Supplinburgensis elector SAXONICVS vnus.

5 Sublato Magno Electoratus Saxoniae tanquam vacuum feudum ad LOTHARIVM Comitem Supplinburgensem et Arnspergensem ab Henrico V Imperatore translatus est. Ac conatus est quidem Henricus Electoratum a Lothario transferre in Hoierum Mansfeldiae Comitem, sed victus est a Saxonibus, ipso etiam Hoiero interempto, memorabili illo proelio, quod ad VVelphonis syluam conmmissum est, quo XLV millia hominum vtrimque caesi memorantur, LOTHARIVS vero Imperator factus est.

Familiae Bauaricae Electores Saxonici duo.

6 Lotharius factus Imperator HENRICVM Bauariae ducem generum suum Saxoniae Ducem creauit, Luneburgi insuper et Brunsuigae Dominum, Electoremque Saxoniae. Auctus tantis opibus et honoribus Henricus animum extulit, spesque altas concipiens, etiam ad Imperii sastigium extincto secero adspirauit: dictus ob id et ob mores Superbus. Insignia quoque imperii a Lothario relicta seruauit apud se, neque induci potuit, vt ea Electoribus restitueret. Inuisus ergo Principibus, praeteritusque, Conradum Sueuum praelatum sibi Augustae obsedit. A quo proscriptus est, data etiam Saxonia Alberto Vrso Marchioni Brandeburgensi: Bauaria vero Leopoldo duci. Ille exutus vtroque ducatu, nomen tantum Superbi retinuit: mortuus est anno Christi M C XXXI.

7 HENRICVS LEO, Bauariae Dux, Elector Sax. Superbi filius, gener Angliae regis Henrici, ab Albi vsque ad Rhenum, et ab Hercyniis iugis, vsque ad mare Balthicum dominatus est. Cognomentum habuit a virtute. Nam et Henetos vicit, et Fredericum Barbarossam Romae praesenti discrimini eripuit furentis plebis, et Frisios fortiter oppugnauit, et Danubium ponte iunxit. Postea tamen deseruit Imperatorem in oppugnatione Alexandriae, caussatus ipsius a Papa proscriptionem. Quam ob caussam Fridericus in Germaniam reuersus eum maiestatis reum citauit, et lata sententia etiam condemnauit, data Bauaria Ottoni VVitelsbachio Palatino, Saxonia vero Bernhardo Anhaltino. Ipse post multas molestias frustra Caesarem deprecatus, obiit Brunsuigae, Anno Christi M C XCV.



page 311, image: s311

[gap: illustration (FAMILIAE ANHALTINAE ELECTORES SAXONICI OCTO vsque ad Fridericum Bellicosum.)]

page 312, image: s312

VIII BERNHARDVS Alberti Vrsi Marchionis Brandeburgici filius ex principum Anhaltinorum nobilissima familia natus anno MCLXXX in conuentu VVurceburgico a Friderico I Imperatore Dux et Elector Saxoniae pronunciatus est. Sub hoc igitur ditio Saxonica et Brandeburgica ad gentem Anhaltinam deciderunt, vnusque Ascaniae ad Herciniam Vrsus trium amplissimarum familiarum in Germania caput factus est, Saxoniae inquam ducum tum Veterum per Albertum; tum Leoburgensium, per Ioannem eius fratrem; Marchionum Brandeburgensium, per Othonem Bernhardi fratrem; et Principum Anhaltinorum, per Henricum Bernhardi filium. Porro Bernhardus duxet Elector Saxoniae factus, etiam trabium auratarum et nigrarum, rutaceique serti insignia accepit, quum eius clypeo Imperator forte corollam rutaceam qua ornatus aestare erat, capiti suo detractam, iniecisset. Mortuus est anno M CC XII.

IX ALBERTVS I Bernhardi filius Dux et Elector Saxoniae, VVestfaliae et Angriae, sub Friderico II militauit. cum eoque in Palaestinam profectus est. Extinctus anno Christi M CC LX.

X ALBERTVS II Guntherum Magdeburgensem Archiepiscopum armis oppugnauit, et in electione Alberti Imperatoris turba circumsistentium pressus, obiisse dicitur, anno M CC XCVII. Vxorem habuit Agnem filiam Rudolphi I Imperatoris.

XI RVDOLPHVS I Alberti II filius, Dux Saxoniae, Angriae, VVestfaliae, Comes Bremae, Burg-grauius Magdeburgensis, sacri Romani Imperii Mareschallus et Elector, belli paterni reliquias contra Guntherum Magdeburgensem aliquantisper persecutus, tandem pacis amore composuit. Ludouicum Bauarum in electione Imperatoris grauiter offendit, sed reconciliatus ei postea, Marchionatum Lantspergensem veterem in Marchia ab eo obtinuit. Obiit anno M CCC LV I. Tribus Imperatoribus eligendis adfuit, Henrico VII, Fridenco Austriaco, et Carolo IV.

XII RVDOLPHVS II in Gallia exercitum duxit cum magna laude: Templum cathedrale fundauit VVitebergae Anno M CCC LVII. Luneburgensem Ducatum jure clientelari cum nepote suo ex fratre, et fratre VVenceslao accepit a Carolo: Mortuus est sine liberis, anno Christi M CCC LXX. Vxor ei fuit Elisabet Comitissa Ruprinensis et Lindouiensis.

XIII VVENCESLAVS I Dux et Elector Saxoniae fratri successit, Ducatu quoque Luneburgensi auctus post obitum Alberti. Hic in expugnatione arcis Zellensis ad Allerum amnem laesus, protinus extinctus est. Sepultus est Luneburgi ad S. Michaelis.

XIV RVDOLPHVS III, Saxoniae, Angriae, VVestfaliae, et Luneburgi dux, Elector, vir grauis et prudens. Hic ab electione Ruperti Palatini Imperatoris domum rediens in itinere a Comite VValdeccio vulneratus est, instinctu Archiepiscopi Moguntini Ioannis Nassouij: sed restitutus conualuit. Extinctus creditur veneno in legatione Bohemica, anno Christi M CCCC XVIII. Vxores habuit Annam Balthasari Lantgrauij Thuringiae filiam, et Barbaram natam Ruperto Duce Lignicensi.

XV ALBERTVS III Vltimus Anhaltinorum Dux et Elector Saxoniae fuit. Hic quum forte in saltibus Lochauicis venatur cum vxore Offega, filia Conradi Ducis Osensis in Silesia, noctu in casulam rusticam diuertit; vbi orto incendio nudus aufugit, et ex animi consternatione post paucos dies exspirauit, anno MCCCC XXI nullis relictis liberis, Sepultus est VVitebergae.



page 313, image: s313

Ita ergo ad FRIDERICVM Bellicosum Lantgrauium Thuringiae et Marchionem Misniae ex stirpe VVitikindaea, deficiente sobole corum qui proxime electoratui praefuerant, dignitas Septemuiralis a Sigismundo Imper. translata est, sicut ante diximus. A Friderico fundata est Academia Lipsica anno 1409. Obijt an. M CCCC XXVIII, sepultus jacet Aldenburgi: vxor ei fuit Catharina Henrici Ducis Brunsuicensis filia. Ab hoc deinceps profecti sunt Duces et Electores Saxoniae. Eius filia Anna nupta fuit Ludouico Lantgrauio Hassiae. Catharina vero Friderico Marchioni Brandenburgico.

STEMMA DVCVM ET ELECTORVM SAXONIAE e familia Misnica, a Friderico Bellicoso vsque ad Ioannem Georgium.

[gap: illustration]

page 314, image: s314

1 De FRIDERICO bellicoso dixi.

2 FRIDERICVS II Placidus Saxoniae dux, Elector, Lantgrauius Thuringiae, Marchio Misniae, natus est an. 1411. Bohemos in Misniam irruentes repulit, reportata ab illis victoria. Pro fratre Sigismundo bellum gessit cum Francis. Gessit quoque bellum cum fratre Guilielmo, post Henrici alterius fratris obitum, de communi haereditate, Bohemis et Marchicis Guilielmo suppetias ferentibus; Sed quum constaret sicarium quendam Friderico operam suam obtulissc in fratre tollendo, ipsumque id aegerrime tulisse, adeo ipsius amore et pietate accensus est Guilielmus, vt post breue colloquium armis depositis pax confirmata sit, ipsique inter se ex eo vixerint coniunctissimi. Mortuus est Fridericus Lipsiae anno 1464, sepultus Misniae. GVILIELMVS vero Friderici frater pro Alberto rege pugnauit aduersus Bohemos, Anno 1461 profectus est Ierosolymam, reuersusque obijt: sepultus VVimariae. Filias habuit, Margaretam nuptam Ioanni Brandeburgico; et Annam nuptam Henrico Duci Munsterbergico.

3 ERNESTVS Dux et Elector Saxoniae prima statim aetate viuo patre mirabilem casum cum fratre Alberto expertus est. Nam quum Cunradus Kaufungus Friderici II aulae magister et in bello ipsius contra Albertum Marchionem capitaneus ob virtutem ab Electore aduersus Bohemos missus, vna cum Nicolao Pfluglo captus ab hoste esset, placuit Friderico Pflugium quidem suo aere redimere; Kaufungo vero lytron quod ipse persoluerat, non reddere; addita hac caussa, quod ipse non vt feudi possessor, sed vt stipendiarius Ducis militasset. Ex eo igitur Kaufungus iras concepit et odium in Dominum, Neque dissimulauit offensionem, additis interdum minis. Ob hanc caussam exsilio mulctatus est ipse, bona vero eius fisco adiudicata. Kaufungus exsul in Bohemiam concessit, atque ibi vindictam meditans re cum Friderici hostibus communicata statuit grande aliquid patrare. Praemisit ergo quendam, qui in coquum allectus, in aula Ducis exploratorem acturus esset. Huius opera quaecumque gerebantur Aldenpurgi (ibi enim agebat Princeps) intelligebat. Forte Lipsiam profectus Fridericus, domi reliquit vxorem cum liberis. Resciuit id Kaufungus. Statim ergo coactis XXXV equitibus, peditibus X, dat se in viam, et 2 Iulij nocte intempesta ad arcem accedit. Offendit per coquum omnia ad adscendendum parata. Ergo per fenestram arcem ingressus, recta petit iuniorum principum cubile. Ernestus e somno excitatus exclamat, adesse Kaufungum, et mortem sibi intentare. Kaufungus obstructis ostijs ne quis posset exire, Ernestum secum abducit, Albertum vero socio suo qui cum ipso ingressus fuerat, committit. At is pro Alberto alium quendam apprehensum, (occultauerat enim se sub lecto Albertus) in aream educit Eum vt vidit Kaufungus, repetit prius iter, arcemque secundo ingressus, Albertum confert. Ita ex arce per portam duo Principes educuntur, matre e fenestra prospiciente, et quantum dolor patiebatur, promittente omnia, per summas blanditias. At Conradus Kaufungus praeda gaudens, Principem maiorem in Bohemiam abducit, minorem alij duo socij in Franconiam, trepidantibus Altenpurgi et per vicinum tractum ciuibus, et raptores quaquauersum insequentibus. Kaufungus Albertum ductans, quem fames premebat, forte equo desilierat, fraga carpturus pellendae ipsius fami. Id dum facit, haesere eius in rubo calcaria. Ita ergo pronus Kaufungus corruit. Carbonarius quidam e silua molossum sequutus, incidens forte in Kaufungum, eumque loricatum videns, quaerit quid sit rei, et quorsum puerum


page 315, image: s315

abducat? Respondet alter, Fugitiuum esse, quem ille hero suo vellit restituere. Sed Albertus rustico in aurem insusurrat, se Principem esse Saxoniae, rogatque vt se liberet captiuum. Ibi carbonaribus runcina Kaufungum adgressurus fuisset, nisi vetuisset Albertus. Canis strepitu commotus latratu suo vxorem rustici excitat: illa vicinos vndique carbonarios. Hi Kaufungum captiuum cum socijs capiunt, Albertum ad abbatem Grunhainensem, in cuius ditione certamen commissum est, abducunt, refectum ante atro pane et aqua. Inde Zwiccauium perlati sunt. At socij Kaufungi qui Ernestum abduxerant audita alterius fratris liberatione, desperantes rebus suis, et sceleris conscientia perculsi, Zwiccauium mittunt, reddituros se Ernestum pollicentes, si vitae ipsis incolumitas promittatur. Data fide reducitur Ernestus. Ita vterque filius ad moestos et sollicitos parentes ingenti cum gaudio redit, duodecimo post raptum die. Inde protinus Ebersdorfium profecti omnes gratias Deo agunt. Ac XVI die Iulij Aldenpurgum reuersi, spectarunt loca quibus facinus tantum commissum fuit. Kaufungus Fribergae capite truncatus est. Socij partim Zuiccauiae, partim Aldenpurgi. Vestes principum in templo B. Virginis Ebersdorfij suspensae in rei momoriam. Ernestus post patris obitum bonorum et honorum successor, prudentia imprimis claruit, qua ille vna cum Ioanne Marchione Brandeburgico tres reges dissidentes in concordiam reduxit Vratislauiae: Casimirum Polonum, Ladislaum Bohemum, et Matthiam Hungarum. Obijt anno Christi M CCCC LXXXVI, in arce Choldicia a se exstructa: sepultus Misniae. Vxorem habuit Elisabetam Alberti Bauariae Ducis filiam, ex qua nati Fridericus sapiens, Ioannes, Albertus Episcopus Moguntinus, et Ernestus Archiepiscopus Magdeburgensis. Caeterum ALBERTI singularis virtus fuit fortitudinis, ob quam animosus dictus est. Eum Fridericus Imperator Frisiae praefecit. Eiusdem opera vsus est aduersus Carolum Burgundum ad Nussiam. Maximiliano idem quoque fidelem operam praestitit aduersus Brugenses. Ac ob rem bene gestam aureo vellere donatus est Noribergae, anno Christi MD XIX. In Hollandia quoque et Zelandia pro Imperatore pugnauit. Filium Henricum Frisiae praefecit; et cum Gruningensibus agens febri correptus, mortuus est Embdae, anno aetatis LVI. Huius nepos a Carolo V Elector factus est, translata dignitate a Ioanne Friderico Ernesti nepote, in Mauritium nepotem Alberti. GEORGIVS Alberti filius Barbatus, Gubernator Frisiae fuit, Pontificius, Lutherani dogmatis persecutor. Hic moriens fratrem suum Henricum testamento exclusit bonis suis, quod non esset eiusilem secum in religione sententiae.

4 FRIDERICVS Sapiens paci imprimis studuit. Maximiliano Imperatori prudentiam suam in constituendo camerae iudicio probauit. Academiam VVitebergensem instituit, fouit, amplificauit. Anno MDXIX quum de eligendo Caesare Francofurti ageretur, delatum sibi imperium modeste recusauit, commendato Carolo V. Lutherum doctrinae reformationem meditantem neque promouit admodum, neque impediit. Extinctus est nephritide caelebs 5 Martij, Anno Christi MDXXV, sepultus VVitebergae in templo arcis.

5 IOANNES Friderici frater, Elector Saxoniae, anno MDXXX in Comitiis Augustanis Carolo V confessionem Protestantium exhibuit, nihil veritus Pontificiorum indignationem et minas. Insignia Principatus ab Imperatore non potuit impetrare. Obiit


page 316, image: s316

Schwencinij, Sepultus est VViterbergae. Anno Christi MDXXXII, dignitatis electoratis septimo.

6 IOANNES FRIDERICVS Ioannis filius, Dux et Elector Saxoniae, religionem sibi a patre traditam magno animo defendit. Missus a patre ad Comitia, quum de Ferdinando Caroli V fratre in regem Romanorum deligendo ageretur, opposuit se fortiter, quod non esset Germanus, sed natus in Hispania: post obitum tamen patris consensit. Cum Mauritio acre bellum gessit, quod intercessione Philippi Lantgrauij Hassiae compositum est. Henricum Brunsuicensem oppugnauit. Ipsum quoque Carolum V Imperatorem, suscepta defensione cum Principibus et Rebuspublicis confoederatis libertatis et religionis, anno M D XLVI. Sed victus priuatusque dignitate Electorali in custodia mansit, ingenti cum capitis discrimine, annos totos quinque. Dimissus anno M D L II constantiae et magnanimitatis testimonium retulit a Caesare: neque indigne tulit, honorem Electoralem in Mauritium sobrinum suum translatum esse. Obijt VVimariae anno M D LIV. Ejus filius IOANNES FRIDERICVS II Saxoniae Dux, Thuringiae Lantgrauius, Marchio Misniae, patri successit, honore tamen Electorali destitutus. Is Anno MDLVIII Academiam Ienae apernit, obtentis etiam priuilegiis Caesareis. Guilielmum Grumpachium et socios eius ab imperio ob interfectum Herbipolensem Episcopum proscriptos, recepit, et in arce sua Grimmensteyn tutatus est. Idcirco hostis renunciatus, obsessusque Gothae ab Augusto Saxoniae Electore, executore decreti Caesarei, captiuus ad Imperatorem abductus est, Anno M D LXVII. obijt in carcere Styriae, Anno MDXCV. Ejus frater IOANNES GVILIELMVS expeditionem in Galliam suscepit sub Carolo IX, ad juuandum Condaeum principem religionis caussa laborantem, anno M D IXVIII. Adfuit Augusto Electori obsidenti fratrem Gothae. Obijt anno M D LXXIII die 24 Febr. Sepultus est VVimariae. Huius filius fuit FRIDERICVS GVILIELMVS, qui post obitum Christiani Electoris totius Septemuiratus administrator factus est.

7 MAVRITIVS Henrici filius, Alberti nepos, a patre religione reformata imbutus, post eius excessum doctrinam eamdem adseruit: aegre tamen tulit, quod submoto Iulio Pflug Episcopo Numburgense, Nicolaus Amsdorfius a Luthero esset ordinatus, cuius hoc dogma parudoxum erat, Bona opera noxia esse saluti. Scholas et judicia Ecclesiastica VVitebergae et Misnae instituit. Carolo V aduersus Franciscum I militanti adfuit, capto etiam Landresio. Henricum Brunsuicensem partim armis, partim prudentibus consiliis domuit. Ioannis Friderici Electoris sobrini sui a Caesare proscripti ditiones sibi donatas inuasit, et bellum aduersus eum gessit, quod satius iudicaret, ab amico et consanguineo terras illas possideri, quam ab hoste aut alieniega. Anno M D XLIII insignia Electoratus accepit Augustae. Ex caussa interimistica in bellum adiaphoristicum protractus, moderate se gessit. Magdeburgum obsedit Anno M D I. Ipsum quoque Caesarem Carolum bello petijt cum fratre Ferdinando, atque ita Ioannem Fridericum cum Philippo Hassiae Lantgrauio ex carcere liberauit. Albertum quoque oppugnauit Marchionem Brandeburgicum, in eoque conflictu sclopeto ictus II Iunij An. M D LIII occubuit Siuershusae prope Luneburgum. Vixit annos XXXII, menses tres, dies XXV. Eius filia Anna nupta fuit Guilielmo Principi Auriaco, ex eaque natus est inuictus ille heros et vere Martis pullus MAVRITIVS NASSOVIVS Prouinciarum vnitarum Gubernator.



page 317, image: s317

8 AVGVSTVS Henrici filius, Alherti animosi nepos, Mauritij frater, archimareschallus et Septemuir Imperij, in aula Ferdinandi cum Maximiliano ipsius filio educatus, inchotam a teneris vnguculis amicitiam cum adulto imperatore perpetuo coluit. Iunior Caroli V partes, vt potiores sequutus est contra Ioannem Fridericum. Anno MDXLVIII vxorem duxit Annam Christiani Danorum regis filiam. Fratri Mauritio in dignitate et feudis fuccessit, quod is prole mascula careret. Reconciliatus postea Ioanni Friderico, foedus cum Principibus Germaniae pepigit societatis et praeteritaruin iniuriarum obliuionis. Gothanum bellum confecit, capta per deditionem vrbe, et sumpto de proscriptis supplicio, arcem Grimmensteyn solo aequauit. Formulam concordiae Torgae proponi jussit, Anno MD LXXIX. Obijt tandem An. MDLXXXVI, die 2 Febr. sepultusque est Fribergae, eodem anno quo post Annae prioris coniugis obitum duxerat Agnetam Heduigem, Ioachimi Ernesti principis Anhaltini filiam. Filios habuit praeter Christianum Electorem, Alexandrum, Ioachimum, Hectorem, qui iuuenes extincti sunt, filias, Dorotheam, Elisabetham, et Annam. De hoc circumferuntur hi verfus.

Saxo guber nauit decies ter ensifer annos
Atque duos; septem et decies tres seruijt Annae,
Tres decies nouemque dies viduus fuit idem.
Tres decies septemque dies sponsalia duxit,
Tres decies atque octo dies cum vxore secunda
Vixit; sed decies sexto destoruit anno,
Mortuus Elector, sic transit gloria mundi.

9 CHRISTIANVS Augusti filius, natus est Anno M D L X, datusque est a patre iuuenis admodum Senatui Electorali in Saxonia Praeses a patre, anno aetatis XXI. Sequenti anno vxorem duxit Sophiam Electoris Brandeburgici filiam. Post patris obitum bonis et honotibus auctus, meditatus est serio doctrinae et disciplinae Ecclesiasticae reformationem: sed quum essent qui crudum illud et impium de inconditionata quocundam hominum electione, maximae vero mortalium partis reptobatione introducere conarentur, et ad eam rem ipsius quoque scripturae testimonijs abutentur, religionem omnem religionis introducendae titulo euertentes, caruit res successu; ipso imprimis Christiano ex hac vita euocato, anno aetatis XXXI. die Septembris 27: Sepultus est Fribergae. Liberos reliquit, Christianum II, Ioannem Georgium, et Augustum, minorennes. Horum cura Guilielmo Friderico commissa est, qui Saxoniae administrator fuit.

10 CHRISTIANVS II anno MDCI capax honorum factus, regimen ipse suscepit: ac nouennio post a Rudolpho Imperatore inuestituram Ducatuum Iuliacensis, Cliuensis, et Bergensis, pro se et familia Saxonum VVitikindaea suscepit, 7 die Iulij, Pragae: Sequenti vero anno, qui erat M D C XI extinctus est, 23 Iulij. Vxorem habuit Heduigem Friderici Regis Daniae filiam, ex qua liberos non suscepit.

11 IOANNESGEORGIVS fratris successor honoris et bonorum, natus est An. M D LXXXV. Vxorem duxit Sibyllam filiam Friderici ducis VVirtenbergici: quae, exstincta est anno M D CVI. Post eam igitur duxit Magdalenam Sibyllam filiam Alberti Friderici Marchionis Brandeburgici: Magna huius est in rebus gerendis prudentia, grauitas, sollertia. Respondet maioribus suis. Ei vitam longam, felix regimen, pacem firmam, et in futura vita aeternum gaudium optant, ciues pariter et exteri.

[gap: illustration]

page 319, image: s319

CAP. XII. Marchionum et Electorum Brandeburgicorum series.

MARCA Germanis limitem significat, Marcgrauij igitur sunt judices et Comites limitanei: Estque verisimile, in hoc tractu Brandeburgico aduersus Vandalos et Gothos, quorum excursionibus vastata diu fuit Germania, Comitem olim constitutum fuisse. Brandeburgum vero creditur Brenni quondam fuisse vrbs, Senonum principis, qui postea in Galliam, inde in Italiam profectus, Romam cepit, multis ante Christum natum annis. Alij a Brandone quodam exstructam putant, Marchione illius tractus, circa annum Christi CC XXX, atque ab vrbe metropoli reliquam omnem terram nomen traxisse. Est autem Marchia ista tres in partes tributa: Veterem. Nouam, Mediam; ipsi vocant, Altemarck, Neumarck et Mittelmarck, quibus addi potest pars quarta Vbermarck. Veteris initium est ab eremo Luneburgensi ad Albim vsque flumen; vrbes praecipuae Tangermunda, Caroli IV Imperatoris sedes: Sundalium, Soltwedelium, Gardeleben, Osterburgum, VVerbum, Senohusum, Arnburgum; Noua Marchia ad Occasum Odera amne, ad Septentrionem Pomerania, ad Orientem Poloniae finibus terminatur. Oppida in ea sunt, Costrinum, conditum vel potius restauratum a Ioanne Ioachimi primi Electoris filio, Lanspergum, Bernwaldum, Bernsteinum. Media Marchia inter has sita. Albi et Odera clauditur: In hac sunt, Brandepurgum, Francofurtum ad Oderam, Berlinum, Spandauium, Rathenauium. Incoluere autem haec loca olim Tentones, Sueui, Senones. postea, Vandali, hisque pulsis Saxones, inde Heneti, quibus ab Henrico Aucupe deuictis. impositus est Marchio Sigefridus comes Ringelheimensis frater Imperatricis, anno Christi CMXXVII. Huic suffectus est GERO ab Ottone I, a quo conditum est monasterium Gerenrodense. Geroni successit BRVNO comes VVethinensis, surrogatus ab Ottone I, anno Christi CMLV. Is filium habuit HVCONEM quem Otto III Marchionem Brandeburgicum fecit. Obiit is anno M I. Hugoni suffectus est SICARDVS Bruniconis filius, Hugonis frater, ab Ottone III. Is filium habuit THEODORICVM magni animi virum, Henetorum hostem adeo acrem, vt Henricum II impulerit ad duos Henetorum principes suspendio necandos. Is tamen exutus postea est omni fortunâ, et aegre apud Canonicos Magdeburgenses sustentatus; Anno M XXII. Regionem eius omnem inuasere Obotriti duce Mistiuoio. Sed pulsi sunt haud multo post ab VDONE I Soltwedelensi Comite, conferentibus ipsi auxilia Conrado III Imperat. et Magdeburgensi Archiepiscopo. Vdoni successit VDO II prioris filius: huic frater RVDOLPHVS: His filii Henricum Vdonis, et OTTO Rudolphi. Sed quum Vdo II vna cum Saxonibus aduersus Henricum IV Imp. conspirasset, proscriptus est, dataque Primislao Henetorum et Obotritorum regi facultas, ditiones illas ad Hauelum vsque amnem inuadendi. Ita ad PRIMISLAVM Marchia tunc deuoluta est. Eo extincto Fridericus Barbarossa Marchionatum Brandeburgicum contulit in Albertum Vrsum Comitem Ascaniae, Principem Anhaltinum, a quo deinceps per annos CC sic decurrit series Marchionum Brandeburgensium.

MARCHIONVM BRANDEBVRGIENSIVM ex familia Anhaltina series.

[gap: illustration]

page 321, image: s321

1 ALBERTVS Vrsus Ottonis filius cum Sorabis ad Albim fluuium feliciter pugnauit. Factus inde est Marchio Brandeburgicus, defuncto Primislao Obotrirorum rege, qui Albertum permissu Caesaris Conradi III haeredem instituerat, anno M CXL II. Hic accitis e Germania inferiore ac praesertim ex Flandria, Hollandia, Frisia, VVestfaliaque colonis, regionem desertam, bellisque Vandalicis ad solitudinem pene redactam excoli fecit: estque haec caussa cur circa VVitebergam nomina sint Cameraci, Neomagi, Brugarum, alibi vero aliarum vrbium originem suam testantium. Idem hic templa, scholas, et judicia constituit; pene vt illi humanitatis cultum et elegantias suas debeat tractus omnis Brandeburgicus et Saxonicus. Situs est Brandeburgi in templo cathedrali propter vxorem.

2 OTTO I Marchio et Elector Brandeburgicus fuit: exstruxit monasterium Lenin, in eoque conditus est cum vxore Anna, filia Ducis Saxoniae, anno MCXCVIIL. Ab hoc deinceps fluit linea Marchionum Brandeburgicorum Anhaltina.

3 et 4 OTTO II in terram Palaestinam profectus equestribus factis inclaruit: obijt sine liberis. Eius frater ALBERTVS gratus admodum fuit Friderico II Imperatori: extinctus est anno M CC XXI. Vxorem habuit Machthildem filiain Conradi III, Marchionis Lusatiae, ex qua liberos suscepit, Ioannem et Ottonem: filias, Machtildem nuptam Ottoni Duci Brunsuicensi, et Annam nuptam Nicolao Vandalorum Principi.

5 IOANNES I Francofurtum ad Oderam ampliauit, prolatis eius pomoeriis, Anno M CC L II. Condidit Sebusij monasterium, Sepultus est Chorinii: Filias habuit Helenam Diderici Marcgrauij Misniae vxorem, Mechthildem Christophori I regis Daniae coniugem, Annam nuptam Bugislao IV Pomeraniae duci.

6 OTTO III bella gessit cum Archiepiscopo Magdeburgensi et Episcopo Halberstadensi, condidit quoque in Borussia vrbem quam a sua vrbe vocauit Brandeburgum: extinctus est anno M CC LXVII. Vxor ei fuit Beata filia Othocari Regis Bohemiae; Filiae, Kunegundis et Mechthildis: illa nupta Belae IV regi Hungariae: haec Barnimo I duci Pomeraniae.

7 IOANNES II Ducatum Crossesem sibi oppignoratum ab Henrico duce Vratislauiensi diu admodum possedit: Conditus est Chorinij: Filios habuit Conradum Canonicum Magdeburgensem, Albertum, et Henricum, quos ipse juuenes extulit. Eius frater OTTO Sagittarij nomen ex eo accepit, quod sagittam qua ictus fuerat in capite dum Starfurtum obsideret, totum annum gessit in vulnere, conspicuum omnibus.

8 CONRADVS Elector ad altam senectutem peruenit. Obijt anno M CCC IV: Vxores habuit, primam, Constantiam filiam Premisli Ducis Posnaniae: Secundam, Brigittam filiam Theodori Marchionis Misniae: Tertiam Sophiam filiam Erici Regis Daniae.

9 IOANNES III patri haud diu superstes fuit: extinctus est enim anno M CCC V. Vxor ei fuit *.... Cattimelibocensis, ex qua liberos non suscepit.

10 VVOLDEMARVS I fratri in Electoratu successit. Hic bella gessit cum Friderico Marchione Misniae, cui etiam Lusatiae partem ademit. Vxorem habuit Agnem filiam Hermanni Marchionis Brandeburgici, ex qua masculam prolem non sustulit. Extinctus est anno M CCC XIX; itaque Electoratus cessit VVoldemaro II Henrici filio.

11 et 12 VVOLDEMARVS II Elector Brandeburgicus obijt anno M CCC XXIII. Successit ei IOANNES IV. qui dies non amplius quatuordecim dignitate illa fruitus est. Vxor eius prima fuit Ingelberta filia Ducis


page 322, image: s322

Mechleburgensis. Secunda Helena filia Marchionis Lusatiae. Vigesimo nono post illius obitum anno extulit se quidam Pseudowoldemarus, molitoris filius, qui quod vultu Principem referret, se pro ipso venditauit. Nomen ei verum erat Iacobus Robock.

A VVOLDEMARO II VSQVE AD FRIdericum I Burggrauium Noribergensem.

[note: Ludouicus Bauarus Imperator, cuius liberi] Ludouicus Bauarus Marchio Brandeburgicus.

[note: Ludouicus Bauarus Imperator, cuius liberi] Ludouicus Romanus Marchio Brandeburgicus.

[note: Ludouicus Bauarus Imperator, cuius liberi] Otto Palatinus Marchio Brandeburgicus, qui Marchiam vendidit Carolo IV Imperatori secero suo aurcorum Hungaricorum CC millibus.

Post hos

[note: Carolus IV Imperator. liberi, ] Wenceslaus Marchio et Elector Brandeburgicus: postea Imperator.

[note: Carolus IV Imperator. liberi, ] Sigismundus Marchio et Elector Brandeburgicus, post Imperator.

1 LVDOVICVS Bauarus Marchiam Brandeburgensem cum electoratus dignitate a patre suo Ludouico Imperatore accepit, deficiente linea Ottonis I Anhaltini. Factum id in conuentu Namburgensi anno MCCCCXIX: Sed administrata aliquamdiu ea dignitate, offensus iniquis Pseudowoldemari actionibus, cui tamen fauebant Carolus IV Imperator, Otto Archiepiscopus Magdeburgensis, Rudolpus Dux: Saxoniae Elector, Ducesque Brunsuicensis, Megapolensis, Stetinensis, Anhaltinus, Marchiam resignauit in fratrem Ludouicum Romanum, contentus Tyrolensi Comitatu et Styria: Anno M CCC XLIX.

2 LVDOVICVS iunior ex eo Romanus dictus est quod natus esset Romae. Hic factus Marchio protinus ingenti animo fictitium illum VVoldemarum sibi oppugnandum duxit, ac tandem ope Ruperti Palatini Electoris omni ditione expulit: vxor ei fuit Ingelburgis filia Alberti Ducis Mechleburgensis. Obiit an. MCCCLXVI.

3 OTTO Ludouici vtriusque frater Marchio Brandeburgensis Comes Palatinus Rheni fuit. Vxorem habuit Annam filiam Caroli IV Imperatoris; qui Marchionatum a genero suo emit ducentis millibus Hungaricis. Ita Otto in oppido quodam Bauariae quod reliquum sibi erat vitae priuatus consumpsit.

4 VVENCESLAVS Caroli IV filius Marchio Brandeburgicus creatus a patre quum vix annos quinque gubernasset, fratri Sigismundo cessit, anno Christi M CCC XXXVIII, factus ipse Imperator.

5 SIGISMVNDVS Marchio et Elector Brandeburgicus Rexque Hungariae et Boemiae, quum bello distineretur, Marchiam partrueli suo Iudoco Morauo XX millibus aureorum Boemicorum vendidit, vt armis recuperare regnum Hungariae posset. Postea factus Imperator, Marchionatum a Guilielmo diuite Marchione Misniae, cui Iudocus oppignorarat, redemtum, dedit Friderico Burggrauio Noribergensi, in concilio Constantiensi, Anno MCCCXVII, ob fidelem operam in bellis Hungaricis et Boemicis ipsi praestitam. Ita ad familiam Burggrauiorum Noribergensium deuolutus est Marchionatus Imperlj, in qua adhuc feliciter stat. Opus autem habuit ad eam rem FRIDERICVS summa quadringentorum millium florenorum. Itaque arcem suam cum iure omni Burggrauij vendidit Reip. Noribergensi CLXXX millibus florenorum; seruato sibi et posteris fuis titulo. Nemora quoque duo iisdem vendidit LX millibus florenorum. Ditio tamen quam habuit extra vrbem mansit ipsi integra.



page 323, image: s323

[gap: illustration (STEMMA ELECTORVM ET MARCHIONVM BRANDEBVRGENSIVM ex Burggrauijs Noribergensibus.)]

page 324, image: s324

1 FRIDERICVM factus Marchio Brandeburgensis opes et consilia omnia contulit ad exornandam suam ditionem. Coloniam arcem ad Sueuum amnem condidit. Legibus et institutis Remp. muniuit. Vxorem habuit Elisabetam Friderici Bauariae ducis filiam, ex qua praeter liberos in genealogiae schemate commemoratos, habuit filias, Elisabetam Ludouici Lignitiae Ducis coniugem; Caeciliam et Magdalenam, illam Guilielmo, hanc Friderico fratribus Brunswicensibus elocatas; Margaretam nuptam primum Ludouico Bauaro gibboso; postea Martino Comiti in VValdenfeltsz. Dorotheam Henrici Ducis Mecleburgici vxorem, et Barbaram Ioanni vltimo Oppoliae Duci nuptam. Discessit ipse e vita Anno Christi M CCCC XL. Etsi vero e maribus liberis maximus natu esset Ioannes, tamen quum is vmbra et otio gauderet, Fridericus vero, qui proximus erat a Ioanne, aptior esset rebus gerendis, praelatus est a patre Ioanni Fridericus, illo non admodum indignante, et alchymia sese oblectante. IOANNI vxor fuit Barbara, Rudolphi Electoris Saxoniae filia, ex qua natae, Dorothea, nupta primum Christophoro Bauaro regi Daniae: postea Christiano Comiti Oldenburgico eius successori: et Barbara, vxor Ludouici Marchionis Mantuam.

2 FRIDERICVS II Marchio Brandeburgicus Elector et Archicamerarius imperij tantam in rebus agendis prae se tulit acrimoniam, vt Marchio cum ferreis dentibus vocaretur. Polonos, Lithuanos, Borussos Francofurtum obsidentes fudit, tribus millibus ipsorum deletis. In Pomeranos inde mouit, ac volente Friderico III Imperatore titulos et insignia Pomeraniae, Stetini, Cassubiorum, et Vandalorum suis iunxit, quod et posteri eius Marchiones Brandeburgenses ipsum secuti factitant. Accepit etiam a Poloniae rege Lusatiam superiorem, quam tamen postea Georgio Bohemiae regi, excepto Cotbusio et paucis alijs oppidis, concessit. Mortuus est anno Christi M CCCC LXIX. Vxorem habuit Catharinam filiam Friderici primi Saxoniae Electoris, ex qua liberos suscepit Ioannem et Erasmum, qui prima aetate extincti sunt.

3 ALBERTVS, ob fortitudinis et rerum gestarum laudem Achilles Germanicus, et Vlysses Teutonicus Pio II Pontifici dictus, natus est anno Christi M CCCC XIV. Bellum gessit cum Noribergensibus: Obijt Francofurti in electione Maximiliani Imperatoris, Anno M CCCC XLVI. Vxores habuit, Margaretam Iacobi Marchionis Badensis filiam, et Annam viduam Ludouici Lantgrauij Hassiae, filiam Friderici Electoris Saxoniae.

Eius filius Fridericus V (nam de Ioanne post dicam) cum Noribergensibus quoque certauit: extinctus est, anno Christi M CCCC XCIX. Casimirus Friderici V filius Carolo V Imperatori fidelem operam nauauit. Obijt Budae, quum aduersus Ioannem Sepusium Voiuodam missus esset, anno Chr. M D XXVII. Eius frater Georgius cognomentum pij ex eo accepit, quod quum in conuentu Augustano Anno Christi M D XXX Carolus Imperator decretum de recipienda religione Pontificia acrius vrgeret, surgens coram Caesare et Ferdinando ipsius, professus sit, se Caesari hactenus quae ipsius essent tribuisse, facturumque idem in posterum: sed in religionis negotio Deo parendum potius quam hominibus: malle se vitam profundere, quam veritatem agnitam abnegare. Quo viri zelo ac candore motus Imperator, respondit, non agi de vita eripienda; constaret modo in fide erga se et Imperium. Mortuus est anno Christi M D XLIII.



page 325, image: s325

Albertus vero V senior Friderici V filius, anno M D XI Magister ordinis Teutonici generalis factus est in Borussia. Sed quum postea a Sigismundo Poloniae rege vrgeretur, vt fidelitatis iusiurandum ipsi praestaret, ex formula transactionis anni Christi M CCCC LXVI, detrectauit id aliquamdiu, quod iudicaret ad Imperium negotium illud pertinere. Sed quum frustra imperij opem contra tam potentem hostem implorasset, factus est tandem cliens regis Poloniae, renunciato directo Dominio eius ditionis; atque ita primus ex magistro ordinis Teutonici Dux Borussiae dictus est. Hic Academiam Regio montanam instituit anno M D LIV. Obiit anno M D LVII, ex paralysi, quam ob inopinatam Erici Brunsuicensis sororii sui incursionem quadriennio ante conceperat. Filius illi Albertus Fridericus Dux Borussiae, qui Mariam Leonaram Ioannis Guilielmi Cliuorum ducis filiam vxorem duxit. anno M D LXXII. Obijt ipse anno M D CVIII. reliquit ex ea filias quatuor. Annam nuptam Ioanni Sigismundo Electori Brandeburgico. *.... nuptam Electori ....* nuptam Duci Curlandiae, et * .... nuptam Ioanni Electori Saxoni.

4 IOANNES Magnus Alberti siue Achillis Germanici filins ex matre Badensi, ob insignem eloquemtiam Cicero Germanicus dictus est. Hic anno M CCC LXXXIX cum Ernesto Saxoniae Duce et Electore tres reges de regno Boemiae inter se contendentes, Casimitum Polonum, Matthiam Hungarum, Ladislaum Boemum, graui oratione composuit Vratislauiae, additis etiam ad verba minis, se cum principe Saxoniae copias paratas habere, quibus protinus impugnandus is esset, qui pacis conditiones quas ferebat repudiasset. Excessit ex hac vita anno M CCC XCIX, quo etiam obijt eius frater Fridericus V.

5 IOACHIMVS I Marchio Brandeburgicus, Septemuir et Archicamerarius Imperij patrem pene dicendi laude aequauit: natus est anno M CCCC LXXXIX. In Conuentu Augustano Campegio Cardinali legato Pontificis, nomine clericorum Germaniae oratione Latina respondit. saepiusque ex eo cum audientium stupore auditus est, si quando Caroli V Imperatoris iussu verba facienda essent. Academiam Francofurtensem ad Oderam fundauit cum fratre Moguntino Archiepiscopo, anno M D VI, conferentibus priuilegia Maximiliano Imperatore et Alexandro VI Pontifice. Obiit anno M D XXXV. Vxorem habuit Elisabetham filiam Ioannis Regis Daniae, ex qua duos filios suscepit, Ioachimum et Ioannem.

6 IOACHIMVS II Elector Brandeburgicus natus an. M D III, anno aetatis trigesimo contra Turcos iuit, vna cum Friderico Pio Palatino Rheni, ingentesque copias illorum attriuir, caeso ipsorum duce Cosono: ob quod factum eques auratus a Carolo V renunciatus est. Hic religionis doctrinam in Marchia reformari curauit iuxta formulam Augustanam Anno MDXXXIX. vsus ad eam rem opera Matthiae a Lage, et Iacobi Stratneri. Sed septennio post sequutus est contra Protestantes castra Caesaris, et post victoriam decretum eius de interreligione amplexus, anno M D L cum Mauritio Saxone Magdeburgum oppugnauit. Mortuus est anno M D LXXI. Sepultusque Coloniae ad Sueuum amnem. Vxores habuit, Magdalenam filiam Georgij Ducis Saxoniae, et Heduigim filiam Sigismundi Poloniae regis. Filij eius fuere, praeter Ioannem Georgium, Fridericus archiepiscopus Magdeburgensis, primas Germaniae, administratorque Halberstadensis; et Sigismundus, qui fratri Friderico successit. ille obiit anno M D LII: hic anno M D LXVI.

[gap: illustration]

page 327, image: s327

7 IOANNES Georgius Ioachimi II filius, Marchio et Elector Brandeburgicus, diu admodum et tranquillo ditionibus suis praefuit: In bello Schmalkaldico sequutus est partes Caesaris, extinctus anno MDCXVIII, artatis suae LXXIII. Vxores habuit, Sophiam filiam Friderici ducis Lignicensis: Sabinam filiam Georgij Marchionis Brandeburgensis: Elisabetam filiam Ioachimi Ernesti Principis Anhaltini. Liberi praeter Ioachimum Fridericum Electorem, fuere, Christianus natus Ienae anno MDLXXXI. Ioachimus Ernestus natus anno MDLXXXIII. Fridericus natus anno MDLXXXVIII. Georgius Albertus natus anno MDXCI. Sigismundus natus anno MDXCII. et Ioannes natus anno MDXCVII.

8 IOACHIMVS Fridericus Marchio Brandeburgensis, Elector et Archicamerarius Imperij, Dux Pomeraniae, Stetini, Borussiae, Cassubiorum, Vandalorum, et Crosnae in Silesia, Burggrauius Noribergensis natus est anno MDXLVI: Viuo patre fuit administrator archiepiscopatus Magdeburgensis, pius, grauis, castus, aequus, pacificus; post patris obitum factus est Elector. Vxor ei Catharina filia Ioannis Marchionis Castrinensis: liberi multi. Ioannes Sigisinundus, natus anno MDLXXII. Ioannes Georgius, natus anno MDLXXVII. Augustus, natus anno MDLXXX. Albertus Fridericus, natus anno MDLXXXII. Ioachimus et Ernestus Gemelli, nati anno MDXXXXIII. Guilielmus Fridericus, natus anno MDXXXXVIII. Filiae, Erdmutha et Anna Maria, quartum illa nupsit Ioanni Friderico, haec Barnimo, Ducibus Pomeraniae, fratribus. Sophia vxor Christiani Electoris Saxoniae.

9 IOANNES SIGISMVNDVS Marchio et Elector Brandeburgensis vxorem duxit Annam filiam Alberti Ducis Borussiae ex Maria Leonora filia Guilielmi, Chuorum ducis. Filius ipsi GEORGIVS Guilielmus Marchio Brandeburgicus. Porro Mariam Leonoram nuper defunctam Alberto Borusso hac lege dedit pater, vt si fratres improles morerentur, ipsa ipsiusque haeredes fratribus succederent; Eademque lege reliquas quoque filias elocauit. Hoc ergo titulo hodie petit Georgius Guilielmus Ducatus Iuliacensem, Cliuensem, Montensem, cum Comitatu Rauensburgico: quemadmodum in Genealogia Ducum Cliuensium patebit.

CAP. XIII. Bohemia, cum serie regum et Elestorum BOHEMIAE.

STrabo de Hercynio saltu sic scribit. [gap: Greek word(s)] : Hercynia, inquit, silua admodum densa est, habetque locis desertis proceras arbores, magnumque ambitum complectitur. In eius vero siluae meditullio sita est regio habitationi apta. Refert idem, Sueuorum partem eam regionem coluisse, inque ea fuisse [?] [gap: Greek word(s)] Bubiemum Marobodui regiam, translatosque eo ab ipso Marcomannos. Quae quidem cum Taciti descriptione consentiunt: qui tamen hoc addit, Boiemos ortos a Gallis Boijs: Verba eius haec sunt. Inter Hercyniam siluam Rhenumque et Moenum amnes, Heluetij, vlteriora Boij, Gallica vtraque gens, tenuere. Manet adhuc Boiemi nomen, significatque loci veterem


page 328, image: s328

memoriam, quamuis mutatis cultoribus. Dixerat autem Boios pulsos a Marcomannis. Ptolemaeus regionem quidem ipsam non ponit, gentem tamen agnoscit, [gap: Greek word(s)] inquit [gap: Greek word(s)] . Ex quibus discimus, Germanorum olim eas sedes fuisse, postea illas Gallis Boijs cessisse: Hos pulsos fuisse a Marco nannis. Sed et ipsi quoque Marcomanni eiecti sunt a Slauis, ducibus Zecho et Lecho, quorum ille hunc tractum, iste Poloniam inuasit; durante ad nostra vsque tempora Sarmatici sermonis inter vicinas has gentes cognatione. Incidit autem mutatio ista in annum Christi MCXXIX. Clauditur regio ad ortum Morauia et Silesia, ad occasum Nariscis, et Bauariae parte ea quae Danubio praetexitur. Ad meridiem Austria, ad Boream Misnia. Mediam Albis amnis intersecat, ortus e montibus ad oppidum Augst. In hunc se effundunt Multauia, qui Ptolemaei Cassurgis esse creditur, Egra, Sassana, Gisera, Misa, et alii complures amnes. Ciuitates regiae sunt Praga, regni caput, Egra ad fluuium cognommem, Buduueis, quam Lazius putat esse Ptolemaei Maroboduum, Koeln, Kutten-Berg ad quam sunt argenti fodinae. Taber vnde Taboritae nomen traxere. Satz, Leimiritz, vbi vineta. Laun tritico abundans: Rakonick celebris ob cereuisiae bonitatem, Glataw, ob caseorum praestantiam, Bern, ob fodinas et officinas ferrarias, Augst ad quam Albis e montibus erumpit, Bruck, Gretz, Maut, Hoff, Iaromir. Sunt et ciuitates proceribus regni subiectae, Lantshut, vbi effodiuntur gemmae, Gilau vbi aurum eruitur, Graupen, vbi stannum, Krumau vbi argentum. Elbogen, thermis salubribus nobilitatum, Aicii, et Wiswasser et Teplits haud in venusta oppida. Paruit autem Bohemia primum Ducibus, postea Regibus.

DVCES.

1 Zechus Slauus inuasit terram anno 649.

2 Crocus. Hic obiisse dicitur anno 709.

3 Libyssa filia Croci, primum sola, postea cum Primislao marito, qui Pragam condidisse, et leges genti scripsisse fertur. Sub his Vlasta comparata aucillarum manu rebellis excursionibus ex arce Dibin factis, Bohemiam depopulata est totum sepennium, sed victa tandem est.

4 Nimislaus, dictus Epimetheus, magni patris degener filius, Anno Christi 745.

5 Mnatha patri similis, vixit anno 783: Sub isto coeperunt Moraui et Germani Bohemiam inuadere.

6 Voricius Mnathe filius, Mysos domuit, Morauos vicit.

7 VVenceslaus.

8 Bela anno 852. Hic quum Vratislaum ducem Soyzensem, qui bellum ipsi inferebat, precibus muneribusque mollire non posset, proelio vicit.

9 Nostricius patri successit anno Christi 873.



page 329, image: s329

[gap: illustration (STEMMA DVCVM BOHEMIAE Christianorum a Borsiuogio, vsque ad Vladislaum primum Regem.)]

page 330, image: s330

10 Borziuogius an. 890. Vxor ei Ludomilla. Quum autem Zwentopolcus Morauiae Rex, cui bellum erat aduersus Arnulphum Imperatorem, vicinos proceres ad epulum et societatem belli inuitasset, solus Borziuogius non mensae admotus, sed humi sedere jussus, quod Paganus adhuc esset, motus ignominia et Cyrilli Episcopi pollicitationibus, qui ipsum Morauiae regem futurum dicebat, si Christo nomen daret, protinus baptizatus est.

11 Sbitignaenus Patri successit an. 905. Hic templa exstruxit, et scholas in quibus iuuentus Latine docebatur.

12 Vladislaus I fratri successit anno 907. quo defuncto vxor Drahomita Pagana Christianos adflixit, et socrum suam Ludomillam piam feminam submissis sicarijs occidit.

13 Wenceslaus qui sanctus dicitur, matris odijs exagitatus Ratisbonae comitiis interfuit sub Henrico Imp. anno 923. Frater Boleslaus eum in templo trucidauit.

14 Boleslaus I Fratricida Anno 929. a Morauis, Hungaris, Otthone I Imperatore, bello petitus est.

15 Boleslaus II, patri longe dissimilis, Mitis a moribus dictus est: Hic anno 967 religionem Christianam valde promouit in Bohemia, euocato Ditmaro Saxone, qui Bohemorum primus fuit Episcopus: Congresurus cum Paganis, nonaspernatus est auxilia Iudaeorum, quibus post victoriam ab egregie nauatam operam Synagogam Pragae concessit eo quo adhuc hodie conspicitur loco

16 Boleslaus III an. 999. bellum gessit cum Boleslao Polono: quo Cracouiam quae antea Bohemotum juris fuerat, amisit. Eum hostis oculis priuauit.

17 Iaromirus Boleslai III filius anno Christti 1003.

18 Vdalricus educatus in aula Henrici II Imperatoris Iaromiro successit, anno 1004. Hic villici cuiusdam filiam vxorem duxit, quae Beatrix dicta est. Sunt qui eum fratrem, sunt qui patruum Iaromiri fuisse dicant.

19 Predislaus Vdalrici filius anno 1026 post patrum Bohemiae praefuit, rapta ex coenobio Ratisponensi Iuditha filia Ottonis II Imperatoris: obiit anno 1052.

20 Sbitignaeuus II Predislai filius homo inquies, Germanos, Bohemia expulit, ne mate quidem excepta. E fratribus Vladislaum Morauia eiecit, Conradum et Ottonem ad deditionem coegit.

21 VLADISLAVS anno 1061 fratri, successit. Hic Moguntiaci ab Henrico IV cunctis Principibus suffragantibus primus Bohemiae Rex creatus est, corona manibus Imperatoris ipsius capiti imposita, an. MLXXXVI. Ex eo Morauia regio titulo orbata est: adiectique sunt Bohemiae ducatus Poloniae, Silesiae, et Lusatiae, cum Marchionatu Morauiae. Gilbertus quoque Treuirorum Archiepiscopus cum ipso Pragam missus est. qui eum Pragae unctum solemniter, et regalibus ornamentis indutum, regno inaugurauit. Vncta quoque est cum ipso regina Suatana. Obiit in venatione anno 1093.

22 Conradus Dux. Vladislai frater.

23 Predislaus II Dux.

24 Borsiuogius Dux.

25 Suentopolcus Dux.

26 Vladislaus Dux.

27 Sobieslaus Dux.

28 VLADISLAVS II quum militare sub Imperatore Friderico ad Mediolanum, ob nauatam egregie operam rex factus est, et socius Imperij vocatus, dato etiam insigni leonis rubri, cum cauda biscula, Ratisbonae, anno 1158. Hic pontem Pragensem exstruxit.

29 Sobieslaus Dux. Sub quo Picardi qui VValdenses dicti sunt, ex Gallia in Germaniam, inde in Bohemiam venerunt.

30 Fridericus Dux.



page 331, image: s331

31 Conradus.

32 Wenceslaus Dux.

32 Henricus qui et Bretislaus Dux.

33 Vladislaus Dux vltimus.

[gap: illustration (REGVM BOHEMIAE GENEALOGIA a Vladislao I vsque ad Elisabetham nuptam Ioanni Lutzelburgico.)]

page 332, image: s332

[gap: illustration (CONTINVATIO REGVM BOHEMIAE ab Elisabetha filia VVenceslai II, vsque ad MATHIAM Austriacum.)]

page 333, image: s333

REGES BOHEMIAE.

3 PRIMISLAVS I pulso VVenceslao cognato ad Philippum Romanorum Imperatorem venit Moguntiam cum CC selectis equitibus, ab eoque Rex factus est anno Christi m CC, data insuper Bohemis potestate proprios deinceps reges eligendi. Fuit autem in flagrante gratia apud Ottonem IV Imperatorem, dictusque idcirco est a Saxonibus Ottocarus. Huius motus virtute Fridericus Imperator anno Christi M CC XII jura immunitatesque regum Bohemiae confirmauit et auxit. Obijt senex octogenatio maior, quum regnasset annos XXVI.

4 VVENCESLAVS dictus quoque Ottocarus obijt anno 1242.

5 PRIMISLAVS II virpotens, excelsi animi, bellicosus, Dux Austriae, Styriae et Carinthiae, Marchio Morauiae, Rex Bohemiae, ad Imperium quoque vocatus, honorem pertinaciter recusauit. Rudolfum Habsburgensem aulae suae quondam magistrum, vsque eo contempsit, vt noluerit ipsi obsequuium praestare, quae res bellorum ipsi ac tandem mortis etiam caussa fuit. Huius opera Borussia Christi fidem admisit, exstructa etiam vrbe quae ab ipso Mons regius dicta est, Anno M XX LV. Perijt in pugna aduersus Caesarem, anno M CC LXXVIII, ad flumen Maram desertus a suis.

6 VVENCESLAVS II vix octennis patrem amisit, datus in tutelam Ortoni Marchioni Brandenburgico: Hic accepit in vxorem Rudolphi Imperatoris filiam Iuditham, data Rudolphi filio Cunigundi sorore sua. Hac affinitate auctus, animum adiecit ad ornandum Rempublicam. Accessit igitur sub eo ad Bohemiae regnum Ducatus Opoliensis, postea Ducatus Silesiae, anno Christi M CC XC, quo etiam Rudolphus Erfurdiae VVenceslaum Electorem Imperij et archipincernam fecit, cum iure successionis in liberos et nepotes. Accepit et Cracouiensem ducatum cum Sandomiriensi; Rex imo Poloniae totius factus est, anno M CCC. ducta regni haerede Richsa in vxorem. Sequenti anno accessio etiam regni Hungariae facta est. Ita ille honorum satur obijt anno Christi M CCC V.

7 VVENCESLAVS III viuo patre rex Hungariae factus, successit defuncto ei in regno Bohemiae. Sed quum per ludum et ebrietatem vitam transigeret, Olomucij asia cario confossus perijt, annum agens decimum octauum, Anno Christi M CCC VI.

8 RVDOLPHVS Austriacus Alberti Imperatoris filius accepta Elisabetha VVenceslai vidua in vxorem, anno Christi M CCC VII electus est in Bohemiae regem contra Henricum, obiitque eodem anno in castris.

9 HENRICVS Tyrolis et Carinthiae Princeps Meinhardi filius VVenceslai III sororem Annam vxorem duxit, factusque est Bohemiae rex contra Rudolphum Alberti Imp. filium.

10 IOANNES Lutzelburgicus Henrici VII Imperatoris filius, ducta Spirae in vxorem Elisabetha VVenceslai III filia (sunt qui sororem fuisse dicant) nata annos XIX, Rex Bohemiae factus est, vnctusque cum vxore Pragae anno Christi M CCC X; pulso Henrico. Caesus est ad Cressiacum in Gallia pugnans contra regem Angliae Eduardum pro Philippo anno Christi M CCC XLVI. Sub hoc Episcopatus Pragensis qui Moguntino hactenus fuerat subiectus, versus est in Archiepiscopatum.



page 334, image: s334

11 CAROLVS iste nomen habuit a Carolo Galliarum rege, apud quem fuit educatus, nam initio dictus est VVenceslaus. Hic anno Christi M CCC XLVIII nouam vrbem Pragae condidit, pontem collapsum restituit, Academiam ad exemplum Parisiensis et Bononienfis formauit. Imperator factus VVenceslaum filium ad eandem quoque dignitatem pretio euexit: obiit Anno Christi M CCC LXXVIII.

12 VVENCESLAVS Caroli filius, Ioannis nepos, cognomentum ignaui ex re habuit: fuit enim secors ac plane dissolutis, ob eamque caussam Imperio motus: Mortuus est Pragae in mediis furoribus concitatae plebis Hussiticae, correptus paralysi, anno vitae LVII, Christi M CCC XIX.

13 SIGISMVNDVS fratri VVenceslao suffectus est primum in Imperio, postea etiam in regno, sed fratri dispar, Hungariae quoque rex factus est; desiit viuere anno M CCCC XXXVII, septuagenarius.

14 ALBERTVS Austriacus post Lutzelburgicos Bohemiae rex factus est, ducta Elisabetha Imperatoris Sigisimundi filia: Extinctus est anno M CCC XXXIX.

15 LADISLAVS Alberti postumus patri in regnis Bohemiae et Hungariae successit, simulatque tutela egressus est, anno M CCCC LIII, permisitque suis ciuibus, vt siue sub vna, siue sub vtraque spetie sacram coenam sumerent, prout Synodo Basiliensi fuit decretum. Extinctus est Pragae in ipso nuptiarum adparatu, quae cum Caroli Galliarum regis filia adornabantur, anno aetatis XVII Christi M CCCC LVIII, non sine suspicione veneni.

16 GEORGIVS PODIEBRACIVS ob egregias virtutes quas dum minorennis adhuc esset Ladislaus in gubernatione regni ostenderat, Rex factus, dignum se eo loco ostendit. Multa ipsi fuere cum Papa Eugenio certamina, Matthiam Coruinum, quem captiuum tenebat, dimisit in regnum Hungariae, data etiam ipsi filia sua Maria in coniugem: extinctus est hydrope, anno Christi M CCCC LXXI.

17 Georgio statim successit VLADISLAVS Casimiri regis Poloniae filius primogenitus, ex Elisabetha Ladislai serore; Hungariae quoque regno post excessum Matthiae praefectus est, ducta Beatrice Matthiae vidua. Post administratam laudabiliter Remp. ornatamque Academiam Pragensem obiit Budae, anno M D XVI.

18 LVDOVICVS post patrem rex factus Bohemiae et Hungariae infeliciter cum Solimanno ad Mohatium pugnans cecidit, anno Christi M D XXVI. lapsus in paludem et ab equo oppressus.

19 FERDINANDVS Austriae Archidux vxorem habuit Annam Ladislai Hungari filiam, et post Ludouici obitum vtrique regno praefectus est. Hic frater fuit Caroli V eiusque in Imperio successor: obiit anno M D LXIV.

20 MAXIMILIANVS viuo adhuc patre in regem Bohemiae coronatus est Pragae, anno M D LXII die 20 Septembris. De eo diximus in historia Impetatorum.

21 RVDOLPHVS viuente patre Maximiliano rex Bohemiae et Hungariae desiguatus et coronatus est, obiit anno M D CXII. 10 Ianuarij.

22 MATTHIAS Rudolpho Imperatori fratri suo successit, et adhuc feliciter regno praeest.



page 335, image: s335

CAP. XIV. Hungariae descriptio, et series Regum Hungariae.

HVNGARIA ab Hunnis nomen traxit: est autem pars veteris Pannoniae; quod descriptionem Ptolemaicam cum hodierna regione conferenti manifestum faciet ipse sensus. Eam Austrum versus terminat Sauus amnis, versus Boream Polonia et Russia: Ad occasum Austria: ad ortum Mysia quam Rhetianam nunc vocant. Culta initio fuit a Paeonibus, quos Latini Pannonas dixere: postea promiscue a Gothis Hunnisque. Gothos sub Valente Hunni expulere, Hunnos Longobardi: sed duce Artila successere iterum post annos XL Hunni, quos Carolus Magnus bello vicit. Post Carolum Hungari sub Arnulpho Imperatore Germaniam depopulati sunt, tanta crudelitate, vt omnem modum excesserint. Ludouicus Germanorum Rex ad Augustam Vindelicorum ipsos stiturus, in fugam versus est. Hinc itum ergo in Bauaros, Sueuos, Francos, Saxones. Iterum congressus Ludouicus, iterum vincitur: Praeda autem graues Hungari in Pannoniam reuersi sunt. Mox bella mouerunt in Graecos, suisque excursionibus Mysiam, Illyricum, Thraciam, Macedoniam; tum Bulgariam Sclauoniamque infestarunt. Hinc conuersi ad Italos, Longobardos vexauerunt, et Allemannos, cum Germania vtraque, diripientes omnia per Metensium, Treuirensium, Aquensium ditionem. Sed in reditu caesi sunt ab Ottone primo ad Augustam Vindelicorum. Fluuios habet Hungaria insignes, Danubium, Sauum, Drauum, Arrabonem, Tibiscum. Comitatus quinquaginta. Quatuor et viginti supra Danubium, ad Occidentem Tibisci amnis: ad Orientem Octo: Inter Danubium et XII. Inter Drauum et Sauum, sex. Conuentus habet, Syrmiensem, cui a Sirmio nomen; Valconensem, in quo Villacum oppidum cum Episcopatu Diacensi; Posegauensem inter Sauum et Drauum, in quo oppidum Posaga; Brauiensem in qua Peuce, quam a quinque Ecclesiis vocant Funffkirchen; Simigiensem, Tholuensem, Albensem, in qua Alba regalis, in media palude, quam operae pretium est distinguere ab Alba Graeca, quae est Taurunum, et ab Alba Iulia Transsyluaniae. Sunt praeterea occidentem versus Vespriniensis conuentus, Zaladiensis, Pilissiensis, in quo Buda vetus pariter et noua, Castriferrensis, in quo Sabaria, cuius frequens mentio in Itinerario, Semproniensis, Iauriensis, ad Arrabonem fluuium: et post Bregecium, Camariensis et Strigoniensis. Vrbes praecipuae sunt,

Buda, condita a fratre vt aiunt Attilae, qui eam a se nominari voluit. Hanc alij Aquincum esse putant, alii Curtam, alii Castra Legionis Auxiliatricis, alii Herculiam. Posonium, Presburg. Albaregalis, in qua regis corona adseruatur. Belgradum, veterum Taurunum, ad Confluentes Saui et Draui, vulgus vocat Albam Graecam, Germani Kriechweissenburg. Singidunum, captum a Turca anno M CCCC XXXIX. Quinque Ecclesiae, Agria, Cassouia, Nitria, Vacia Strigonium, Colotia, Varadinum, Nicopolis duplex. maior et minor, Komora, illa Traiani, haec Hadriani opus.



page 336, image: s336

[gap: illustration]

page 337, image: s337

[gap: illustration (STEMMA REGVM HVNGARIAE.)]

page 338, image: s338

Geiza editus patre Toxi, qui Attilae trinepos fuisse fertur, legibus et disciplina gentem barbaram ab efferis moribus ad mansuetiorem vitae cultum primus reuocauit: obiit anno 997.

1 S. Stephanus initio Dux, postea Rex Hungarorum, abnegata profana Gentilium impietate, se ad verum Deum et Christum filium eius Seruatorem nostrum conuertit: obijt anno 1038. Ad eius conuersionem vsus est Deus ministerio Alberti Episcopi Pragensis. Hic Albam regalem creauit, quae nunc Stulweyssenburg dicitur. Aquincum etiam restaurauit, quam nunc Offen vocant. Coronam ipsi misit Siluester Papa. Bellum gessit cum Henrico Imperatore ob ducatum Bauariae.

2 et 3 PETRVS Allemannus, quod Germanis faueret impensius, minus gratus fuit Hungaris, tametsi esset a S. Stephano auunculo suo commendatus: Exacto ergo triennio OVONEM delegerunt Proceres, Sarolthae maritum. Sed Petrus ad Henricum Imperatorem profugus ab eo restitutus est regno, interfecto Ottone, anno Christi MXLIV. Multum ille Christianitatem promouit.

4 et 5 ANDREAS et BELA fratres sumptis aduersus Petrum armis eum ceperunt, et oculos ei effoderunt; Etsi vero ea lege aduersus Petrum euocati essent, vt Paganismam veterem restituerent, tamen melioris officij memores Christi legem promouerunt. Andreas obiit anno MLIX. Bela eius frater MLXIII.

6 SALOMON patre a Paganis occiso cum matre et vxore exsul profugit ad Caesarem in Germaniam; a quo post Belae excessum restitutus, Albamque regalem ductus, regno inauguratus est: obiit inglorius Polae in Istria, postquam ad Colomanni usque tempora vitam traxisset.

7 GEIZA Magnus commisso cum Salomone proelio ipsum in fugam egit, regnoque potitus est: obiit anno Christi MLXXVII.

8 S. LADISLAVS fratri Geizae successit. Ex legato sororis suae Selomirae regis Dalmatiae viduae Dalmatiam et Croatiam habuit, casque Hungariae junxit: desiit viuere anno MXCV.

9 COLOMANNVS regis Geisae filius, fratri Almo eiusque filio Belae oculos erui jussit, quod eos Ladislaus testamento haeredes nominasset: obiit an Christi MCXVI.

10 STEPHANVS II regno potitus, caecum Belam, qui in Seruia adhuc viuebat ad se enocauit, eosque qui patri Colomanno tam improbi consilii autores fuerant occidi iussit; obiit ipse anno MCXXXV.

11 BELA caecus singulari prudentia fuisse fertur: regnauit annos decom.

12 GEIZA II, Austriacos Hungariam ingressos fudit, sepultus est Albae regali, in monumento maiorum. anno MCLXV.

13 STEPHANVS III patri successit: Inuasere autem regnum contra ipsum patrui, primum Ladislaus, eoque extincto Stephanus: sed eiecto vtroque non sine sanguine, tandem haud ita diu tranquille regnauit. ob. an. MCLXXXI.

14 BELA III fratri successit, et Iadram validissimo praesidio muniuit, Dalmatiam quam Veneti occuparant studuit regno iungere: ob. an. MCXCIX. Filiae ipsi, Constantia, nupta Primislao Othocaro regi Bohemiae, et Maria, vxor Isaaci Angeli Imperatoris Byzantini.



page 339, image: s339

[gap: illustration (CONTINVATIO STEMMATIS REGVM HVNGARIAE.)]

page 340, image: s340

[gap: illustration]

page 341, image: s341

15 EMERICVS patri surrogatus indignante licet fratre Andrea, regnauit annos octo, extinctus anno Christi MCCVII.

16 LADISLAVS Emerici filius patrui dolo occisus creditur quum regnasset menses sex.

17 Ita per ambitum et caedes sceptrum nactus ANDREAS Belae filius praefuit regno annos XXXII. Ductor postea copiarum totius occidentis ad bellum Ierosolymitanum Pelusium siue Damiatam cepit, Reuersus improbe regnauit: obiit anno Christi MCCXXXVIII.

18 BELA IV viuo adhuc patre Andrea rege in Comitijs Albae coronarus est rex. Cum Tartaris infeliciter bello congressus, postea Fridericum Austriae ducem vicit occiditque; Ob Styriam quoque cum Bohemis prospere pugnauit: Obiit senex admodum anno MCCXXXV, regni XXXVI.

19 STEPHANVS V Belae filius factis bellicis quam vita maior, Austriacos et Boemos ad Kapezam amnem fudit fugauitque, Bulgaros cum vniuersa Mysia stipendiarios sibi fecit: altero regni anno vitae functus est in insula Budensi, anno Christi MCCXXXVII.

20 LADISLAVS III quem Chunum Hungari cognominant patri Stephano suffectus arma sua Rudolphi Caesuris armis junxit ad oppugnandum Othocarum Boemiae regem, quem etiam expugnarunt: A Cumanis misere interemptus est, postquam regnasset annos XIV.

21 ADREAS III cognomento Venetus, Stephano, eo qui Belae IV frater fuit, prognatus, matre Veneta, anno secundo regni sui domuit Austriam; oppugnatus est a Carolo Martello, regni competitore, cui etiam Pontificis Romani fauebat autoritas. Itaque illo post decimum regni annum exrincto, alij Carolum istum, alii VVenceslam Bohemiae regem, alii Ottonem ducem Bauariae elegerunt.

22 CAROLVS Maitellus Stephani V nepos ex filia Maria regnauit primum Neapoli, inde contra Andream electus, ipso defuncto diadema Hungariae accepit; inuitis licet et obnitentibus nonnullis proceribus, inter quos erat Matthaeus quidam. Sed victor Rex, tametsi cum ingenti cxercitus sui damno, voti compos factus est. Post haec cum Valachis congressus, caesis copiis omnibus vix ipse euasit. Filium CAROBERTVM in regni consortium adsciuit; qui Roberto Regi patruo de regno Neapolitano litem mouit. Defnuctus est paucis ante patrem diebus: Pater Anno MCCCXIII.

23 VVENCESLAVS Anna Regis Stephani V sorore et VVencessao II rege Boemiae prognatus, ab Hungaris quibusdam in regem lectus est, anno MCCCI contra Carolum Martellum et Ottonem Bauarum. Sed is pertaesus molestiarum maluit sine regno pacatus quam rex in tumultu viuere. Egressus est igitur regno, ablato secum diademate anno MCCCIII. Obiit vero triennio post.

24 OTTO Dux Bauariae a consobrino suo VVenceslao Boemo regni Hungariae corona accepta in Hungariam venit; estque regno inaugurat us anno MCCCIV. Sed dum Transsyluaniam lustrat, incidit in manus Ladislai Voiuodae, qui ipsum coegit potestati regiae renunciare, et regnum deserere, anno MCCCVIII. Ita sublatis aemulis regnauit Carolus.

25 LVDOVICVS Caroberti filius auo regi Carolo in Hungaria suffectus est. Huic de regno Neapolitano magna et anceps fuit cum Ioanna regina contentio, quae Andream regem maritum suum, fratrem Ludouici serico laqueo strangulârat, nupseratque Tarentino principi Ludouico. Sed post longa certamina


page 342, image: s342

composita res est tandem autoritate Pontificis, qui, vt deteriori pare faueret, acceperat dono Auenionem a Ioanna. Excepit eum postea bellum Venetum. Ac tandem rebus confectis, post gloriosam vitam obiit maturus aeui, Anno aetatis LVI. Vxor ei fuit Elisabetha filia Stephani Bosniensis, ex qua filias duas suscepit, Mariam, vxorem Sigisimundi Imp. regisque Hungariae; et Hedwigim reginam Poliniae, quae nupta Iagelloni Principi Lithuaniae pagano, autor fuit, eius, ac per ipsum totius gentis conuersionis.

26 et 27 Maria post excessum patris desponsa licet Sigismundo, quum nondum viro matura esset, in Hungaria educata est apud matrem. Sed Hungari pertoesi muliebre imperium, euocant ex Apulia CAROLVM paruum, agnatum proximum. Qui vt venit, dolo reginarum occisus est: Neque vero impune; Elisabetham enim protinus Croatiae praefectus Ioannes Horuath aquis mersam suffocauit. Euocatus interea e Bohemia SIGISMVNDVS inuadit regnum, autoresque factionis punit. Mariam sponsam suam, masculi animi mulierem, et regnandi auidam, (ob quam caussam ipsa REX MARIA dicta fuit,) carcere liberat: nec multo post ipse a coniuratis captus in carcerem detrusus est. Euasit ex eo singulari astu, ac tandem confirmatis rebus suis, obiit septuagenarius, an. MCCCCXXXVII: regnorum Hungariae et Bohemiae XVII, Romanorum XXVII: Imperii V. Vxor eius Maria quae in maritum conspirarat, captiua aliquamdiu detenta est; viditque, quod semper metuerat, filiam suam reginam.

28 De ALBERTO Duce Austriae diximus in Catalogo Imperatorum. Hic ex vsu melonum insolito quum diarrhoeam contraxisset mense Augusto, tandem extinctus est, relicta vxore Elisabetha grauida: quae quum partus futuri ignara filiam se gestare crederet, autor fuit proceribus adsciscendi in regem suum Vladislaum ducem Lithuauiae, Casimiri Poloniae regis fratrem. Sed dum Legati in Poloniam profecti mandata exponunt, serum adfertur nuncium de partu regine masculo: Ita rebus turbatis scinduntur in partes studia.

29 VLADISLAVS Poloniae rex Iagellonis filius, ab Hungariae proceribus reginae Elisabethae partum ignorantibus euocatus, regno inauguratur anno MCCCCXL, in Alba regali, adhibitis ad eam rem reliquijs S. Stephani, eo quod coronam Elisabetha cum filiolo ad Fridericum Imperatorem profuga, abstulisset. Rex adiutus a Ioanne Hunniade, quem Coruinum vocant, viro eximiae virtutis, contra Amurathem II Turcarum Principem, qui ex occasione dissensionum intestinarum regno Hungariae imminebat, duxit exercitum; ac initio quidem feliciter congressus est semel in Seruia, deinde prope Transsyluaniam: postea vero infeliciter ad Varnam, anno M CCCC XLIV.

30 LADISLAVS Alberti Imperatoris et Elisabethae reginae filius vix quartum mensem vitae explerat, quum matris rogatu et principum quorundam voluntate coronatus est ab Archiepiscopo Strigoniensi: Eum mater, verita procerum inconstantiam protinus cum corona abduxit ad Imperatorem Fridericum, relicta regni gubernatione Ioanni Hunniadi. Quum adoleuisset, destinata est ipsi vxor Magdalena regis Franciae Caroli VII filia. Sed ille in ipso apparatu nuptiarum diem extremum clausit Pragae, an. MCCCCLVII, creditur solemni die nuptiarum Hussitarum nomen, cujus odio flagrabat, fuisse deleturus.

31 MATTHIAS Coruinus Ioannis filius a Ladislao in carcerem procerum suasu coniectus, post interfectum indigne ipsius fratrem, tandem in regem eligitur,


page 343, image: s343

anno aetatis XVIII. Eum Georgius Podiebrachus Bohemus ad se missum paullo ante, e carcere ad regnum dimisit, elocata prius ipsi filia sua in vxorem. Sed quum coronam Ferdinandus Imperator adhuc haberet, neque ipse etiam destitueretur a sectatoribus, longa fuit inter Matthiam et Ferdinandum de corona contentio, quae post annos XXIV consopita est adnumeratis LXIX aureorum millibus. Extinctus est apoplexia, anno regni sui XXXII, Christi M CCC CXC. Vxor ei secunda fuit Beatrix Aragonia filia Ferdinandi regis Siciliae.

32 VLADISLAVS Casimiri Poloniae regis filius ducta Coruini vidua rex Hungariae coronatus est. Sed dimisit illam, et consentiente Alexandro Papa duxit Annam Foxeam Gallicam. Obijt anno Christi M DXVI.

33 LVDOVICVS II Vladislai filius adhuc infans corona regali insignitus fuit. Sub hoc Hungari caussati intolerabile exactionum onus, seditionem mouerunt, quae ex eo aucta est, quod Cardinalis Strigonensis publicatis a Pontifice indulgentijs ad sacram militiam ipsos euocaret. Nullus ibi modus fuit delictorum. Turcarum Imperator Solimannus hanc occasionem sibi non negligendam ratus, in eos venit cum exercitu, cui occurrens ad Mohacium Ludouicus, caesus est, anno MDXXVI, regni decimo: Cladem illam excepit obsidio Viennae, vrbis in Austria praecipuae. Vxor Ludouico fuit Maria Philippi I Hispaniarum regis filia, Caroli V soror, quae postea facta est Belgicarum Prouinciarum Gubernatrix.

34 IOANNES de Zapolia Comes Zepusinus Transsyluaniae Vaiuoda anno M D XXVI festo ipso Martini ab Hungaris in regem delectus est. Eum Ferdinandus Archidux Austriae, qui vxorem habebat Annam Ludouici regis sororem defunctam, tegno expulit: Sed restitutus a Solymanno iterum regnauit, obiit anno M D XL: Vxor ei Elisabeth, filia Sigismundi regis Poloniae.

35 FERDINANDVS Austriae Dux Caroli V frater, sumta in vxorem Anna Ludouici II sorore, Ioannem Zepusinum regno expulit, coronatus rex anno M D XXVII die XIV Februarij. Factus est quoque Imperator. Congressus varie cum Turca extremum diem clausit anno M D LXIV.

36 MAXIMILIANVS Ferdinando patre viuo in regem Hungariae et Bohemiae coronatus est: obiit anno M D LXXVI.

37 RVDOLPHVS patre procurante Rex factus est an. M D LXXII.

38 MATTHIAS viuo fratre adeptus est coronam, Presburgi, anno M D CX. Duxit vxorem Annam Catharinam sicut in Catalego Imperatorem diximus.

CAP. XV. De DANIA, et regibus Daniae.

GERMANIA Septentrionalis Daniam continet, Sueciam, Noruegiam. Dania proprie est Cimbrorum Chersonesus, a quo et sinui Codano, et Gedano vrbi nomen, vti diximus libro primo. In ea limitem aduersus Vandalos cum praesidio esse voluit Henricus Auceps, atque inde fluxit nomen Denemarchiae ad similitudinem Finmarchiae, Marchiae Brandeburgicae, Misnicae, aliarumque. Nunc hac appellatione venit omnis tractus mari illo interceptus et a Norwegia

[gap: illustration]

page 345, image: s345

Sueciaque discretus, in quo Cimbrica Chersonesus Fionia, Zelandia, cum adiacentibus insulis, quam medij aeni scriptores Daciam non recte vocauere. In Cimbrica Chersoneso sunt Holsatia, Ditmarsia, Stormaria, VVagria, Sleswicensis Ducatus, Iutia vtraque Australis et Septentrionalis. Porro Zelandia quindecim ciuitates, duodecim arces regias habet: Vrbs praecipua est Hafnia quam etiam vocant Kiopmanshauen, quasi portum dicas mercatorum. Natio haud dubie valida olim, et potens, neque adhuc imbellis: Testantur id Cimbrorum in Italiam expeditiones, Hispania a Gothis subacta, Longobardorum in Italia regnum, Normannorum in Gallia habitatio, Regni Neapolitani et Siculi erectio, Gotfridi in Frisiam irruptio, Anglorum per aliquot anno submissio. Distinguitur vero Dania in praefecturas CLXXXIV quas ipsi haeret vocant. Rex ipsis electione cernitur, non successione obuenit; tametsi liberos et agnatos regij sanguinis plerumque caeteris praeferant. Hi, quin ante Imperium ad Germanos translatum fuerint summi inter suos iuris, non est dubium: sed postquam coepere Christianam religionem profiteri, et admittere Roma ordinem Ecclesiasticum, non defuerunt, qui suo commodo Ecclesias Pontificis Romani, regnum Imperij feudum adsererent. Neque vero defuere ex altera parte qui Danicam libertatem quoque tuerentur. Saxo Grammaticus de Ranuto rege haec scribit. Excussa ipsi atque explorata Caesaris calliditas erat, ijsdem perfidiae laqueis filij simplicitatem ciremmuenire studenti, quibus olim patris credulitatem implicitam habuerat. Cui quum Caesar erepturum se regnum alijque daturum plena minarum epistola dixisset, solum hoc rescribere contentus fuit, Quaerendum videlicet Caesari esse priusquam sibi regnum adimat, quis Daniam in eius beneficio reponere cupiat. Apud quem Caesar frustra monitis egisse se videns, Syfridum subornat, sperans se quod litterarum suarum instinctu nequibat, alienae vocis supplemento persuasurum. Qui vbi Daniam intrauit, exponit, quanta regis charitate ob sororis eius matrimonium teneretur, quantisque Caesar esset viribus. Tum Absalonem, Sunonem, et Elsbertum, qui soli ex amicis cum rege admittebantur, monet, ne Romani Imperatoris curiae adscribi regem suum deforme ducant. Respondet Absalon, Syfridum nosse debere, Ranuto Caesarique aequum regnandi ius esse, neque minore cum libertate hunc Danici regni, quam illum Romani imperij gubernacula continere. Igitur indignante Syfrido, plenaque minarum ac fastus resonsa fundente, An tu, inquit, ex temetipso Daniam pensas? eamque vt Thuringiam a Caesare quum volet quam facillime capi posse existimas? Quin abi, Imperatorique tuo perfer, Danorum regem ne minimam quidem obsequij partem dignitati eius ae nomini delaturum. His auditis Caesar, spernenti se regi quia bellum nequiuit, odium inflixit, animo non ferro contemptum vlturus. Adhaesit semper generosioribus animis illud de se iudicium, nec putauerunt libertatem ante Christianismum defensam acriter ad posterosque transmissam, a se recepta Christi lege admissisque Episcopis imminutam aut amissam esse. Coronantur reges Daniae Hafniae in Ecclesia B. Mariae ante altare, deducti eo a Regni proceribus, praelatisque insignibus, ense, globo, corona. Ibi exigitur a rege iuramentum seruandarum legum, religionis Christianae defendendae, iuris tuendi. Postea vngitur ab Episcopo Roschildensi, imponiturque ei corona a regni Senatoribus. Sunt autem in regno status siue Ordines quinque,

Primus est regij sanguinis, qualis est in Gallia quoque Principumc onsanguineorum regis.

Secundus est Nobilium, siue ordinis Equestris, in quo tamen nulli sunt Comites aut Barones. Familiae tantum admodum antiquae, vt quae ad Caroli vsque Magna tempora


page 346, image: s346

possint suum stemma deducere. Signa iis omnibus simplicia in clypeis, ac nulla mixtura aucta. Bona immunia, non feudalia, sed, vt ICti loquuntur, allodialia: in quae ius haereditatis habent ex aequo fratres, sorores trientis. Ex hoc ordine eliguntur Senatores ad regni curam et regis vsum XXVIII, quibus decreta sunt alimenta, et arces, quantisper eo munere funguntur, immunes ab exactionibus et oneribus regni, nisi quod cogantur singuli alere aliquot equites, ad incerta belli. Caeteri nobiles ex regiis bonis aluntur, datis ipsis vel ad vitam, vel ad certum tempus praediis quibusdam, ex quibus equites aliquot alere, fisco certam pecuniae summam pendere, seruata sibi certa summa, tenentur. Neque licet Regi bona immobilia a nobilibus emere; salubri constitutione; Ita enim quod regia autoritas posset exigere, ciuiumque verecundia negare non auderet, lege intercedente inhibetur. Nobilibus quoque non licet fundos emere a regiis rusticis eadem de caussa. Sunt autem familiae in Dania praecipuae hae. D. de Achsel, de Appelgard, de Brahe, de Bing, de Below, de Bilde, de Brockenhusen, de Biorn, de Banner, de Beck, de Blick, de Bassi, de Bax, de Baselich, de Bille, de Bilde, de Beckholde, de Budde, de Bammelberg, de Brune, de Baggen, de Dresselberg, de Daac, de Duxe, de Duram, de Frese, de Fassi, de Falster, de Falke, de Guldensteen, de Grubbe, de Goce, de Green, de Gelschut, de Glambeke, de Galle, de Gram, de Gris, de Goss, de Hardenberg, de Holke, de Hoken, de Hundertmarck, de Heidestorper, de Hube, de Iul, de Iensen, de Iuenan, de Kaas, de Kuntzeu, de Krusen, de Krabbe, de Kragge, de Krumpen, de Lunge, de Lindeman, de Lange, de Luck, de Lindow, de Lutken, de Laxman, de Munck, de Mattiessen, de Marizer, de Must, de Matre, de Negel, de Narbu, de Norman, de Ofren, de Podessen, de Podebussen, de Papenheimb, de Pasberg, de Quitrow, de Rosenkrantz, de Rantzow, de Rastorp, de Ruthede, de Renter, de Ruten, de Rosenpart, de Rosengard, de Ronnow, de Schram, de Schefeldt, de Schelen, de Schestede, de Stuege, de Suuon, de Stantbeke, de Split, de Solle, de Spar, de Swaben, de Santbarch, de Spegel, de Schaugard, de Trelle, de Totten, de Vlstandt, de Vren cuius memoria vetus est a Caroli inde Magni temporibus, de Vltrup, de Walkendorp, de Wipfert, de Wirfeldt, de Wensterman, de Worm, de Wogersen, de Wolde. Ex hisce nobilibus diliguntur Praefectus aulae regiae, Mareschallus, Cancellarius regni, Cancellarius regis, Praefectus aerarij, Praefectus maris.

Tertius ordo est Ecclesiasticus, in quo Archiepiscopus Lundensis, Episcopi Roschildensis, Otroniensis, Ripensis, VViburgensis, Arhusensis, et Slesuicensis, cum suis dioecesanis. His cedunt decimae, ita tamen vt alicubi partem dimidiam trahat ad se Rex, aliquota etiam seponatur ad structuram templorum, et Scholas. Academiam enim habent Hafniae, fundatam a Christierno primo, an. Domini M CCCC LXXVIII, permissu Sixti Papae, auctam vero a Friderico II, et prouentu LX millium dalerorum locupletatam: Scholae autem sunt passim, in vrbibus et pagis priuatae.

Quartus ordo est Ciuium et Mercatorum in oppidis habitantium, cui ad medios honores patet aditus, licetque adspirare ad Episcopatum, Canonicatum, Ecclesiae regimen, Senatoriam in vrbibus dignitam, Ex iisdem fiunr quoque Scribae in castris et arcibus.

Quintus ordo est Agricolarum, quorum duo sunt genera: Alii sunt liberi, habentque agros haereditarios, pauxillum tantum regi annuatim pendentes; Hi dicuntur Freybunden: Alij agrum conducunt, aut ipsi nobilibus aliisque operas suas elocant, obnoxij Dominis.



page 347, image: s347

Est autem regum Daniae haec series, petita quam altissime ipsorum origine.

SERIES REGVM DANIAE.

1 Danus vixit anno orbis conditi, bis M, D CCC XCVIII, ante Christum annis MLXXIII.

2 Humbuldus.

3 Lotterus.

4 Sckioldus.

5 Gramus.

6 Schwibdagerus.

7 Gothornus.

8 Hadinus.

9 Frodo.

10 Haldanus.

11 Rocus.

12 Helgo.

13 Rodulfus.

14 Rorickus.

15 VVicloffus.

16 VVarmundus.

17 Vffo.

18 Danus II.

19 Hughletus paruus.

20 Frodo II, cognomento fortis.

21 Danus III.

22 Fridloffus celer.

23 Frodo III.

24 Hianno Sckialdus.

25 Fridloffus II.

26 Frodo IV.

27 Ingelus VVendemothius.

28 Olaus, qui et Oluffus.

29 Haraldus I.

30 Frodo V.

31 Haraldus II.

32 Haldanus II.

33 Vnquinus.

34 Sinaldus I.

35 Segerus.

36 Sinaldus II.

37 Quinque Gubernatores, qui rebus Danicis praefuerunt.

38 Haldanus.

39 Haraldus III, qui et Hilderand: Hic eiectis Gubernatoribus monarchiam restituit.

40 Heditha virgo.

41 Olaus II.

42 Omundus.

43 Siuordus I.

44 Bulteus.

45 Iamericus.

46 Broderus.

47 Sinaldus III.

48 Sino.

49 Bieronus.

50 Haraldus IV.

51 Gormus.

52 Gotterichus Gormi filius, qui Sueuiam, Sclauiam, et Saxoniam sibi subiecit, ac cum Carolo Magno bella gessit.

53 Olaus vel Oluffus III.

54 Hemmingius.

55 Siuordus II.

56 Regnerus.

57 Sinordus cognomento Schlangen-aug.

58 Ericus.



page 348, image: s348

59 Ericus puer, primus Rex qui Christo nomen dedit.

60 Canutus apostata.

61 Frodo cognomento der frische.

62 Gormo Anglus.

63 Haraldus V.

64 Gormo II.

65 Haraldus VI dictus Blaatand. Hic quoque Christi legem professus, sacris eius imbutus est.

66 Sueuo.

67 Canutus II cognomento Magnus. Angliam, Sueciam et Noruegiam sibi subiecit.

68 Canutus III.

69 Magnus cognomento mitis, Guthige.

70 Sueuo Angliae regno ab Haraldo eiectus Daniam obunuit, eamque contra Noruegiae regem Haraldum fortiter defendit. Obiit plenus aeui, Suddatorpij in Iutia: Situs est Roschildae; sepultus ibi anno Christi MLXXIV.

71 Haraldus VII Suenonis filius patri successor datus est, fuitque biennium in ea potestate: cessit e vita sine liberis anno Christi MLXXVI.

72 Sanctus CASVTVS post fratrem Haraldum regno praefuit: singulari in Ecclesias adfectu, quas munifice locupletauit; Multa istius feruntur gesta fortiter, dicta prudenter, sapienter constituta. Occubuit in Iutia, caesus ad aram Othoniae a Fionibus anno Christi MLXXXVIII.

73 OLAVS post caesum fratrem e Flandria domum reuocatus est, et regno praefectus: abfuerat enim relegatus a Canuto, quod coniurationis fuisset socius; anno MXCVI.

74 Ericvs III cognomento Bonus vel Eyegut vir animi corporisque dotibus insignis, ex Suecia, vbialiquamdiu exsularat, post excessum Olai in regnum reuocatus, archiepiscopatum Lundensem instituit. ac cum vxcre Bochilda Romam inde Ierosolymam profectus, obiit in Cypro anno MCII.

75 Nicolaus Suenonis filius Rex Daniae cum Vandalis dubio Marte pugnauit: a Schlesuicensibus tumultu populari caesus est, anno MCXXXV.

76 ERICVS IV ex adulterio natus cognomentum habuit Hasenfuss, fuitque Nicolai dum vixit hostis. Hic Haraldum fratrem occidit; a sicario ipse postea confossus Anno MCXXXIX.

77 ERICVS V Erici nepos ex Anna filia, aduersus Vandalos infeliciter pugnauit: obiit anno MCXLVII, et quidem monachus.

78 CANVTVS V Magni filius Rex Daniae Iutiam tenuit; In conuiuio confossus est a Suenone, anno Christi MCLV.

79 SVENO III regis Erici filius, Canutum sobrinum suum Nicolai regis nepotem ab Adolpho II Holsatiae. Comite adiutum aliquot proeliis fudit. Tandem tamen composita est inter ipsos controuersia per Fredericum Barbarossam, ea quam refert Otto Frisingensis ratione. Erat, inquit, in illo tempore in regno Danorum inter duos consanguineos, Petrum scilicet, qui et Suenus et Guotonem de repno grauis controuersia. Quos rex ad se venire praecipiens, curiam magnam in ciuitate Saxoniae Martiopoli quae et Morseburg cum multa principum frequentia habuit. Eo praefati iuuenes venientes, eius se mandato humiliter supposuerunt, eorumque ad vltimum caussa [?]iudicio seu concilio priuatim sic deuisa fuisse dicitur. Guoto relictis sibi quibusdam prouincijs regium nomen per porrectum gladium abdicaret. Est enim consuetudo Curiae, vt regna per gladium, prouinciae per vexillim a


page 349, image: s349

principe tradantur, vel recipiantur. Petrus vero accepto ab ipsius manu regno, fidelitate et hominio ei obligaretur. Ita corona regni per manum principis sibi imposita in die sancto Pentecostes, ipse coronatus, gladium regis sub corona incedens portauit. Gualdemarus etiam qui eiusdem sanguinis particeps fuit, ducatum quendam Daniae accepit. Scaniam scilicet. Sed Sueno tandem VValdemari primi Iutiae Ducis Canuti siue Guotonis filij armis oppressus perijt anno MCLVII.

[gap: illustration (STEMMA REGVM DANIAE AB ERICO V VSQVE AD Christianvm I Oldenburgicum.)]

page 350, image: s350

80 VVALDEMARVS Dux Iutiae et Schleswici filius Canaci, quem alij Guotonem vocant, Suenone rege, a quo laepius per insidias petitus fuerat, obtruncato, Daniae regnum solus obtinuit, a proceribus delectus, a Friderico Barbarossa confirmatus. Huc spectant ista Radeuici Frisingensis. Eodem loco (Augustae scilicet Vindelicorum) iisdemque diebus nuntij regis Dania nuper electi, principis adeunt prefentiam, postulantes, quatenus inuestituram de regno sno regimittere ac electionem de ipso factam ratihabitione confirmare dignaretur. Exaudiuit eos Imperator, prabito et accepto ab eis sacramento iurisiurandi, post reditum suum de Italia infra XL dies regem ad curiam venturum, et regni administrationem de manu principis, debitae fidelitatis interposita sc[?]nritate, sufcepturum. Regnauit annos XXVIII. Vandalos domuit. Rugianos ad Christi religionem adduxit, anno Christi MCLXVIII. Canutum filium socium sibi regni cooptauit: patrem vero suum Canutum in diuos retulit. Obiit ipse anno Christi M C LXXXV. Vxorem habuit Sophiam, sororem Canuti V.

81 CANVTVS VI pattis in regno consors et successor, Haraldum Suenonem regni aemulum profligauit, VValdemarum Episcopum Schlesuicensem regno inhiantem captiuum abduxit. Pomeranorum impetus et incursiones fortiter sustinuit: Obiit anno Christi MCCX. Vxor ei fuit Mech tildis filia Henrici Leonis Ducis Saxoniae.

81 VVALDEMARVS II Dux Schleswicensis fratri Canuto successor datus, arcem Louenburgum obsedit et ad deditionem compulit, Reualiam condidit anno Christi MCCXX. Mortuus est anno Christi MCCXLII. Vxor ei fuit Maria Ottonis IV Imperatoris filia.

83 ERICVS VI regis VValdemari filius a fratris Abelis factione Schlesuici securi caesus est, anno Domini nostri MCCLII. Vxorem habuit Agnem filiam Marchionis Brandeburgici.

84 ABEL fratricida regnum male partum male perdidic, a Frisiis Eydoriensibus occisus anno Christi MCCLIII, regni sui primo. Vxorem duxerat Mechtildem Adolphi IV Comitis Holsatiae filiam, ex qua natus VValdemarus Dux Schlesuicensis qui Flensburgum ornauit.

85 CHRISTOPHORVS I Abeli fratri successit. Vxorem habuit Mechtildem filiam Alberti II Marchionis Brandeburgici. Is dum aliena inuadere studet, captus a Comitibus Holsatiae, multis argenti libris mulctatur: obiit anno MCCLIX.

86 ERICVS VII qui et Senior, patrem in regno sequutus est, cui praefuit tranquille annos totos XXVIII; donec ab aulicis suis confossus interijt, anno Christi MCCLXXXVI: Vxorem duxit Mec htildem Alberti Magni, Ducis Brunsuicensis filiam.

87 ERICVS VIII siue junior patris caedem vltus est. Rostochium, Gripsualdiam, Seuerinum sibi subiecit, obijt anno Christi MCCCXXI regni XXXV. Ex vxore sua *.... Burgeri Suecorum regis sorore non suscepit prolem.

88 CHRISTOPHORVS II a fratre Erico regno pulsus post illius obitum ipsi suffectus est, adnitente Ioanne Largo Comite Holsatiae, cui idcirco Rostochinm reddidit. Vxor ei fuit Elisabeth filia Ottonis ducis Saxoniae. Regnauit anno XII, obiit anno Christi MCCCXXXIII.

89 VVALDEMARVS III patri Christophoro successit. Infeliciter admodum cum ciuitatibus Anzeaticis bellum gessit annos totos XLIV. Terram Palaestinam,


page 351, image: s351

quam sanctam vocant, inuisit. Fecit quoque expeditionem in Gotlandiam, quam ferro et igni vastauit. Obijt anno Christi MCCCLXXV. Vxor ei fuit *... soror VValdemari Duds Schlesuicensis, ex qua filiam vnicam suscepit Margaretam.

90 MARGARETA VValdemari III filia nupta Haquino regi Norwegiae patre defuncto regina Daniae facta est, quam illa totos annos XXXVII prudenter et feliciter gubernauit: In Suecos arma mouit, eorumque regem Albertum cepit. Ita ipsa trium potentissimorum regnorum, Dauiae, Sueciae, Noruegiae regina, sequentibus regibus impetum adfudit tria illa regna coniungendi. Obiit anno MCCCCXII.

91 OLAVS Rex Daniae et Norwegiae, Margaretae filius, obiit puer admodum, vix septennis, anno Christi M CCC LXXXVII. Mater Margareta filio orbata virili animo administrauit Remp. sibique adoptauit Ericum Pomeraniae ducem; quem etiam successorem sibi instituit.

92 ERICVS Dux Pomeraniae a regina Margaretae adoptione procerumque consensu Rex Daniae, Sueciae, Noruegiae factus, diuturna bella gessit cum Schlesuicensibus, ac foederatis Anzae Teutonicae, Suecisque rebellibus: Ipse vero sponte sua abdicato sceptro regressus est in Pomeraniam, anno MCCCCXXXVIII. mortuus illic anno MCCCCLIX.

93 CHRISTOPHORVS Erici nepos, Palatinus Rheni ac Bauariae Dux, Septentrionalis Germaniae Dominus, rex dictus est Daniae, Scandinauiae, Gothiae, Scandiae, Sueciae, Noruegiae, Finniae. Vxor ei fuit Dorothea filia Ioannis Marchionis Brandeburgici. Obiit Helsimburgi, dum bellum aduersus Lubecenses parat, Anno regni sui nono, Christi M CCCCXLVIII.

SERIES REGVM DANIAE EX COMItibus Oldenburgicis a Christiano I vsque ad Christianum IV.

Oldenburgum arx est, condita a VValberto Angriuariorum, Nortalbingiorum, et VVestphalorum duce, anno Christi MDVI. Fuit autem arx illa cum vicina ditione omni in potestate Comitum Altenburgensium, vsque ad Ottonem Comitem, qui diuisa cum fratre haereditate, in tractu Hoiensi, qui Bremensi ciuitati est vicinior arcem condidit ad riuum Delmae, cui Delmenhorstae ex eo nomen datum, anno Christi MCCXLII. Ita ergo tunc duo Comitatus diuisi nominibus et possessoribus fuere, donec ad Theodoricum Fortunatum vtraque haereditas deuoluta est, in cuius familia vsque ad hoc tempus ea permanet. Ex hac stirpe reges Daniae post Christophorum Palatinum delecti sant; Atque haec caussa est, cur inter titulos suos Reges referant, se Comites esse Oldeuburgicos et Delmenhorstenses.



page 352, image: s352

[gap: illustration (SERIES REGVM DANIAE EX COMITIBVS OLDENBVRgicis a Christiano I vsque ad Christianum IV.)]

page 353, image: s353

94 CHRISTIANVS I cognomento Diues, Comes Oldenburgicus et Delmenhorstius opera Adolphi ducis Schleswicensis aununculi sui a Proceribus in regem Daniae et Norwegiae electus est, anno Christi MCCCCXLVIII. Idem quoque nouennio post Sueuiam, quae a suo rege defecerat, prioribus duobus regnis coniunxit. Obiit Hafniae anno aetatis suae LVI, Christi nati MCCCCLXXXII. Vxor ei Dorothea filia Ioannis Marchionis Brandeburgici, vidua Christophori Palatini. Hic a Friderico III obtinuit, vt Holsatia, Stormarcia, et Dietmarsia, Ducatuum priuilegiis titulisque fuerentur. Eius filia Margareta nupta fuit Iacobo II Scotorum regi, accepitque ab eo dotales insulas Orcades.

95 IOANNES patri successit, initio felix, postea suscepto aduersus Dietmarsos bello inferior, vix fugâ vitam seruauit. Bello Suecico vxor eius Christina filia Ernesti Electoris Saxoniae capta est. Obiit senex anno MDXII, Situs est Odensundiae. Eius filia vnica Elisabeth nupta fuit Ioachimo I Electori Brandeburgico.

96 CHRISTIANVS, vel vt Danis in vsu est, Christiernus II puer sexennis a Ioanne patrec designatus Rex, eo defuncto Suecos vi et dolis oppugnauit. Victos quum crudeliter haberet, nec modum faceret saeuiendi, impulit, vt desperationem in virtutem verterent; Exactus igitur est regno, anno MDXXII adnitente etiam cum Lubecensibus patruo Friderico viro iuris et aequi amantissimo. Post decem exilij annos comparatis in Belgica copijs, reuersus in Daniam, spe eius per vim recuperandae captus est, inque custodiam missus Calmariam, vbi tandem in vinculis post XXVII annorum taedium exspirauit, exemplum regibus moderationis relinquens. Vxor ei Isabella filia Philippi Austriaci regis Castellae, soror Caroli V, ex qua natus Ioannes, qui apud auuuculum educatus, obiit in Hungaria, ipso illo die quo pater in mari captus fuit. Dorothea eius filia nupta fuit Friderico pio Palatino; Christina vero Francisco Sfortiae duci Mautuano, ac post eius obitum Francisco Duci Lotharingico. Situs est iuxta patrem Odensundiae.

97 FRIDERICVS I rex Daniae et Norwegiae Dux Schlesuici, Holsatiae, Stormarciae, VVagriae et Dietmarsiae patrem amisit annos natus nouem. A Ioanne fratre exutus bonis aequo animo sortem tulit. Post Christierni II exilium et captiuitatem rex lectus a regni Proceribus Religionem primus reformauit in Dania: Regnauit annos decem, situsque est Schlesuici in templo cathedrali, monumento ex lapide alabastrite facto. Vxores habuit Annam Brandeburgicam, et Sophiam filiam Dragislai Ducis Pomeraniae. Filia eius Dorothea elocata est Alberto Marchioni Brandeburgico; Elisabetha primum Magno postea Vlrico ducibus Megapolensibus; Anna celebs vixit.

98 CHRISTIANVS III Fridenci filius regno paterno potitus anno MDXXXV, protinus consilia retulit ad constituendum Rempublicam; Itaque nautam quendam Iuthiae Borealis turbatorem, et Meierum Scaniam vexantem, nobiles ea tempestate praedones cepit et suppliciis extremis affecit. Daniam terrorebelli rustici liberauit. Christophori Oldenburgici et Lubecensium copias ad Asnicium Finniae vrbem edita ingenti strage deleuit. Obiit anno Christi MDLIX, qui vitae eius fuit LV. Vxor ei fuit Dorothea, nata Magno Ducae Saoniae inferioris. Eius filia Anna nupta fuit Augusto Electori Saxonico; Dorothea vero Guilielmo iuniori Duci Brunsuicensi.

99 FRIDERICVS II Christiani filius arcem illam nobilem

[gap: illustration]

page 355, image: s355

Croneburgicam fieri fecit, ad fretum Sundicum in Sialandia; Idem quoque Dietmarsos sibi subiecit. Prudens, grauis, fortis, pius, eruditus, atque Astronomiae imprimis amans rex. In Hyena insula Vranoburgum condidit, anno MDLXXIX, et multis ornauit instrumentis Astronomicis: Obiit anno Christi MDLXXXVIII, natus annos LIII. Sepultus est Roschildae. Vxor ei fuit Sophia filia Vlrici Ducis Mechelburgici. Filias habuit treis, Elisabetham nuptam Henrico Iulio Duci Brunsiucensi: Annam nuptam Iacobo Britanniarum regi. Heduigem nuptam Christiano Electori Saxonico.

100 CHRISTIANVS IV Friderici filius natus est an. MDLXXVII Fridrichsburgi; Coronam regni cepit anno MDXCVI die XXIX Augusti summo cum Procerum consensu et gaudio ciuium. Vxorem duxit Annam Catharinam filiam Ioachimi Electoris Brandeburgici. Huius in bello foritudinem Suecus, in pace concilienda prudentiam Illustres foederatarum Provinciarum Ordines experti sunt. Iustitiam moderationemque ciues ipsi subditi experiuntur. Viuat diu vigeatque eius virtus; et amorem sui viuentibus, victuris desiderium relinquat.

CAP. XVI. REGNVM et reges SVECIAE.

NON inconsulte a nobis factum est, vt Suecorum, et Danorum populos regesque Germanicae nationi adcenseremus. Adcensuit eos Tacitus, et quidem retulit ipsos inter Suouos. Trans Lygios, inquit, Gothones regnantur, paullo jam addictius quam ceterae Germanorum gentes, nondum tamen supra libertatem. Protinus deinde ab Oceano Rugij, et Lemouij. Omnium harum gentium insigne, rotunda scuta, breues gladij, et ergareges obsequium. Suionum hinc ciuitates, ipso in Oceano: praeter viros armaque, classibus valent. Est apud illos et opibus honos, eoque vnus imperitat, nullis jam exceptionibus, non precario iure parendi. Trans Suionas aliud mare, pigrum, ac prope immotum, quo cingi cludique terrarum orbem hinc fides, quod cadentis jam solis fulgor in ortus edurat, adeo clarus, vt sidera hebetet, et quae preterea apud illum leguntur. Sed et lingua ipsos arguit Germanos, antiqua, et nullis exterarum gentium muasionibus victoriisque vitiata. Ac si de origine certandum sit, videri possunt ab his potius Germani, quam ipsi dicti a Germanis: primi enim Cimbri Teutonique ex Dania et vicinis locis in Italiam profecti quum se fratres vernacule vocarent, a Romanis Germani (quo nomine fraternitas significatur) appellati sunt. Nunquam in has terras Graeci, nunquam Romani armis suis penetrarunt, quo fit, vt adhuc omnia apud ipsos integra atque incorrupta sint. Ipsi potius suis olim relictis sedibus, Germaniam, Galliam, Hispaniam, Italiam, Hungariam, Bohemiam, Africamque petruperunt, suique apud illas gentes sermonis et victoriarum vestigia reliquerunt. Ab his enim profecti sunt Gothi, Ostrogothi, VVestrogothi, qui primum Tauricam Chersonesum, inde vicina Thraciae ad Istrum loca, ad extremum Italiam Hispaniamque occuparunt. Et distinguntur hodieque similiter his locis Gothi in Orientales et Occidentales. Inclytus sane Rex GVSTAVVS, cui Deus praeter amplissimorum regnorum sceptra, primas dedit ingenij et virtutis laudes, maiorum more se scribit Sueciae, ac praeterea Gothorum et Vandalorum regem. Qui barbaros hos vocant, magis id faciunt imperitia gentis, et aliorum exemplo, quam certo iudicio. Sic Graeci quondam Romanos, Romani Graecos per conuicium


page 356, image: s356

vocauere: neque aliter Germanos Seneca, Plinius, Tacitus, appellant. Nulla vero hodie est inter Christianos gens quae certiora habeat altiotaque suae antiquitatis documenta. SCANDIAM, et Scandinauiam, et Balthiam, et Basiliam veteres vocauerunt quicquid terrarum sinu Balthico et Oceano clauditur, adhaeretque orientem versus Russiae; sunt autem in ea regna tria, Norwegiae, Sueciae, et Gothiae: Sed in his eminet Suecia, quae etiam diu caeteris imperauit; licet nunc Danis parcat Norwegia: Atque haec caussa est, cur Sueciae Reges tres in suis insignibus gerant coronas; quod quidem non aliter quoque fit a Daniae regibus, quam quod ipsorum quidam Sueciam aliquando rexerunt. Suecorum vero regni vastitas vel ex eo potest intelligi, quod a Stockholmia vrbe regia vsque ad fines Lapponum Septentrionem versus mille numerentur milliaria Italica; et a limite extremo Daniae Orientem versus vsque ad Stockholmiam, quae medio regni situ posita est, iter sit expedito equi quindecim, aut viginti dierum, adeo vt haec vna simul Italiam, Galliamque credatur magnitudine excedere, non accensis adhuc Lapponibus et Finlandis, quorum accessione multo etiam esset maior, quum Lapponum sedes ipsi Sueciae magnitudine fere par sit. Planities in Suecia ingentes sunt; montes crebri et plerique siluis obsiti, pinus, abietes, quercus ferunt: in quibus tamen sparsim excisis arboribus habitatur. Lacus ingentes et piscosi: Amnes multi, sed ob arborum truncos et natantes glaciei crustas parum nauigabiles. Ager omnium Aquilonarium fertilissimus. Ducatus in ea sunt vndecim, Oplandiae, Gothiae orientalis, Gothiae occidentali, Dalakarliae, Finlandiae, Smolandiae, Vesmaniae, Abae, Satagundae, Careliae, et Tauastiae. Comitatus duodecim, Helsingae, Angermaniae, Gestricae, Medelpadiae, Boddiae Orientalis, Boddiae Occidentalis, Olandae, Verinlandae, Nuicae, Daliae, et Olandiae insularis, Ostrogothiae metropolis est Lincopia: VVestrogothiae Scara, sedes Episcopalis. Oplandiae, VIpsalia, Archiepiscopatu et schola publica, ac praeterea antiquis regum sepulturis celebris. Stockholmia vrbs totius regni praecipua est. Gripholmia mercatorum exterorum frequentia nobilitata. Ad opidum Strengis imminens lacui conspiciuntur saxa insculpta vetustis Epitaphijs, qualia etiam ad Scaram permulta sunt. Mirum sane huic genti rupes pro libris, saxa pro bibliothecis fuisse. In Suder mannia oppida sunt Telge et Strengenes, cum arce Griphisholmia. In Oelandia arx est Borgholm munitissima. In Nericia Orebro, ad Melerum lacum, vbi Ericus rex captiuus detentus est. In Finlandia vrbs Episcopalis est Viburgum, munimentum aduersus Russos, oppidum Abo, et supra illud Elsingofos. Est et Renalia in Liuonia iuris Suecici. In Vpsaliensi Dioecesi paroeciae numerantur CLXXI. In Lincopiensi CCXXVI. In Vexensi CCX. In Scarensi CC atque amplius. In Stregniensi centum. Episcopatus Abiensis in Finlandia Ecclesias paroeciales habet quingentas: Atque ex his coniectura fieri potest amplitudinis et potentiae illius regni. Sermo incolis vt plurimum triplex, Sueuicus, Saxonicus, Finnicus: quorum illi a Germanico non distant nisi dialecto. Aer fere vbique tersus, temperies tolerabilis, etiam hibernis mensibus; itaque caldaria in morem reliquorum Germanorum non habent; Sed et ipsi incolae frigoris sunt patientissimi, adeo vt in obsidionibus constet milites in excubijs horas perpetuas octodecim perdurasse brumae tempore. Natio omnis sagax, industria, artium discendarum auida, exercendarum gnara, sobria etiam et attenta: quo fit vt ad centesimum trigesimum aut quadragesimum annum quidam vitam prorogent. Reges non successione mera, neque vero sorte capiuntur, sed si in genere regio proximus virtutes habeat imperio dignas, eligitur, praeficiturque imperio.


page 357, image: s357

Consiliarij ipsi sunt duodecim, selecti ex omni regno ob eminentem prudentiam. Prouinciae cuique praefectus est Consul vnus, quem ipsi vocant Lenesmannum, huic subsunt Vicarij vel Locumtenentes. Vtrisque praeest Legifer veluti supremus iudex, daturque prouocatio a Vicarijs ad Legiferos qui ipsis dicuntur Lagemens, inde ad Consilium regium, ac tandem ad ipsum Regem. Sola Smalandia, quae confinis est Daniae, habet LII istiusmodi Vicarios. Res militaris etiam exacte ordinata est. In singulis quippe Prouincijs certus est equitum et peditum numerus. In Suecia, Gothiaque munerantur vexilla siue cohortes duae et triginta; singulae quingentorum, interdum etiam sexcentorum aut septingentorum capitum. Milites plerique sclopeto armati sunt; nam lancearum ob siluas nullus est vsus. Magna genti patientia in aduersis, et cum desidiae odio singulare laboris studium. Itaque milites non per iguauiam tempus transmittunt, sed praeter officia militaria, et parendi obsequium, norunt ipsi calceum suere, vestem conficere, ex iunco stoceam texere, venari, et nunc auibus, nunc piscibus insidias struere; Eadem rusticorum per vniuersam Sueciam ratio est, opificia enim extra maiores vrbes non exercentur. Cuique vexillo praesunt Capitaneus et suffetus vnus, siue Vicarius. Stipendium capitaneo est vestis annua a rege, cum XL taleris, et immunitate vectigalium. Militi menstruum est talerus vnus, praeter diurna cibaria, quae vel a ciuibus, vel, si castra fixa sint, a rege subministrantur. Is ab hoste captus redimitur a rege: equus si bello cadat compensatur. Equiti annuum stipendium non est nisi talerorum XX; praeter vestem et immunstates. Vndeeim sunt vexilla equitum ordinatia in Suecia et Gothia: duo in Finlandia aduersus Russos. Militem nauticum daut Finni, Angetmani, Dalecarli. Habet enim Rex ordinarie nanes bellicas L quibus praeest maris praefectus, earumque pro necessitate augetur numerus; quum neque materies nauibus exstruendis deesse possit, ob siluas; neque tormenta, ob ingentem meralli copiam quam fodinae suppeditant; neque socij nauales, ob portuum et insularum multitudinem. Et sunt pleraeque in illis locis pugnae nauales; hieme vero committuntur etiam acies in glacie. Alitur autem exercitus a rege distributis per capita viritim carnibus, piscibus, larido, butyro, caseo, hordeo, pane, caeterisque ad vitam necessarijs. Tormentorum aheneorum ad globos puluere nitrato propellendos magna pcr Sueciam vis, ob copiatn metalli, quod insigni prouentu fodinae suppeditant. Creduntur amplius in regno esse quam octo millia ingentium tormentorum: Stocholmensis sanc arx quadringenta habet eximia: Quod si artificum copia materiae vbertati responderet, sufficeret solum hoc regnum ad tormenta reliquis regnis Europae subministranda. Prouentus regij petuntur ex fodinis, vectigalibus, decimis, et bonis Ecclesiasticis. In VVestmannia vrbs est Arosia, ad quam argenti metalla sunt praestantissima, adeo pura, vt artifices ex quindecim argenti libris vnam auri dicantur extrahere. Montes quoque qui Sueciam a Noruegia disterminant, complures habent argenti, aeris, plumbi, ferti, chalybis, sulphuris, fodinas. Cuduntur ex argento Taleri Suecici, Germanicis optimis nequaquam bonitate inferiores. Cedunt autem ex mineris Regi decimae; nisi vbi ipse rex suis impendijs fossores alit. Ac ni agricolae periculo agrorum suorum dispendiorumque deterriti vererentur, ne si latentes venas proderent, cogerentur ipsi et ligna fossoribus et victum suppeditare, multo adhuc plures innotescerent fodinae, cum egregia prouentuum regiorum accessione. potestque vel ex eo fodinarum istarum omnium fructus aestimari, quod ex duabus tantum aut tribus decimae aeris excedant quotannis summam triginta millium Talerorum. Penduntur praeterea regi vectigalia et decimae frumenti,


page 358, image: s358

hordei, auenae, butyri, piscium, boum, pellium, aliarumque rerum istiusmodi, quarum rationes in archiuis regijs exacte haben solent. Ac si suscepto bello exercitus alendus sit, significatur protinus Prouincijs, quanrum singulas earum annonae rerumque ad bellum necessariarum in castra mittere oporteat. Si regis filia elocanda sit, significatur similiter, vt pro rata singulae conferant ad constituendam summam centum millium Talerorum, qui dotis loco dari solent, praeter vasa argentea, et suppellectilem domesticam: quibus rex ipse etiam de suo addit quantum libet. Prouentus qui e pellibus petitur non est semper vniusmodi: Maior enim exigitur pellium copia quum niuibus omnia tecta sunt; ac quo hae densiores fuerint, eo est vberior animalium in Lapponia captura. Sunt autem pelles pleraeque nobilium ferarum, atque imprimis Sabellarum, quibus in reliquo orbe immane est pretium, ac pene auro et gemmis par. Neque aliud pendunt regi Lappones quam istiusmodi pelles, vt qui anium omnium ignari soli venarioni vacent. Atque haec quidem Lappones regi subditi: Siluestres enim qui VViltlapmanni dicuntur, regem et dominum non agnoscunt. Sunt in hoc tractu Caroli, quae vox viros significat; vnde et frequens in Suecia Carolorum nomen. Sic Dalecarli; Viri qui vallem incolunt, Bergearli, qui montes.

CATALOGVS REGVM SVECIAE.

1 MAGOG nepos Noachi ex Iapheto, primus cum familia sua Sueciam Gothiamque occupauit. Anno ab orbe C. 1745, nonagesimo post diluuium.

2 Swenus Magogi filius natu maximus successit patri, anno 1787.

3 Gethar Sueui frater, regnauit in Suecia, anno 1843.

4 Vbbo condidit Vpsaliam, frater Sueui, anno 1903.

5 Siggo creauit Sigtunastadium, regnauit anno 2004.

6 Ericus Gethardi filius, anno 2014.

7 Vddo.

8 Ale.

9 Osten.

10 Carolus I.

11 Biorn I.

12 Gethar II.

13 Siggo II.

14 Berichus Sueciae et Gochiae Rex annos ab orbe condito 2493. Fabulosum est quod de hoc narrant, Vexatum ab eo Imperium Romanum, Vrbem captam; ipsum in Italia regnasse, et in Gallia, et in Hispania; quum Roma non ante annum mundi 3197 condita sit.

15 Humulfus anno ab orbe condito 2533.

16 Humble, qui Danum filium suum regem Danis dedissa fertur, anno mundi 2673.

17 Gothilas quartus filius Humbli, subegisse dicitur Mechleburgenses, Pomeranos, Curlandos, Aestyos.

18 Sigtaugus regnauit anno 2758. Huius meminit Saxo Grammaticus libro I.

19 Scarinus, anno 2791 ab orbis conditu, Sueciam sibi subiecit.

20 Sibdagerus Noruegiae rex anno 2831. Primus tria regna coniunxit, Sueciam, Gothiam, Norueglam.

21 Hasmundus filius Sibdageri regnauit anno Christi 2891 sepultus est Vpsaliae vna cum Gunildi vxore.

22 Vffo Hasmundi fil. regn. anno 2939.

23 Hundingus reg. Anno ab orbo cond. 2983.



page 359, image: s359

24 Regnerus Hundingi fil. an. 3031.

25 Hotbroth Regneri fil. anno 3060.

26 Attila I Hotbrothi fil. anno. 3125.

27 Hotherus Attilae frater, Anno 3174.

28 Roricus Hotheri silius, qui cum Russis, Curlandis, et Vandalis bellum gessit, Regnauit anno ab orbe cond. 3252.

29 Attila II Rorici fil. anno 3336.

30 Botwildus Attilae filius. anno 3366.

31 Carolus II anno 3408.

32 Gramus anno mundi 3456.

33 Tordus.

34 Gotharus.

35 Adolfus Gothardi fil.

36 Algodus.

37 Erichus Algodi fil.

35 Lindormus Erichi filius.

39 Alrichus.

40 Erichus III vir ingenio lingua et manu promptus regnum adijt anno mundi 3929. Sub hoc natus est Seruator noster, anno mundi 3947.

41 Godrichus Erichi filius regnare coepit anno Christi 4.

42 Haldan Godrichi frater anno Christi 34.

43 Filmerus Godrichi filius. arino Christi 70.

44 Nordianus Filmeri filius. anno Christi. 84.

45 Siwardus anno Christi 100.

46 Carolus III anno Christi 131.

47 Ericus IV, anno Christi 169. Hic Siuardi nepos fuit ex filia, nupta Frotoni Daniae regi.

48 Haldan II dictus Bergramus Caroli ex filia nepos, regnauit anno Christi 181. Hic caelebs vixit, obiitque sine liberis.

45 Vnguinus Sueciae et Daniae rex anno Christi 194.

50 Ragwaldus regnauit anno Christi 203. caesus est a Siwaldo Vnguini Danorum regis filio in Sialandia.

51 Amundus Ragwaldi filius anno Christi 220.

52 Haron filius Amundi natu maximus qui Sigerum in Dania vicit, regnare coepit anno Christi 225.

53 Siwarous II anno 234.

54 Ingo I Sueuiae et Gothiae rex anno Christi 240.

55 Nearch Iugi filius, anno Christi 246.

56 Froda Pacificus, Nearchi frater, anno Christi 255.

57 Vrbarus anno Christi 257.

58 Osteuus Vrbari fil. anno Christi 262.

59 Fiolmus anno Christ 265.

60 Swercherus I Siolmi filius anno Christi 273.

61 VValand Swercheri fil.

61 VVisburus VValandi fil. anno Chrirti 282.

63 Domalderus VVisburi fil. anno Christi 288.

64 Domar Domalderi fil. anno Christi 307.

65 Attila III anno Christi 314.

66 Dignerus anno Christi 336.

67 Dagerus Digneri fil. anno Christi 341.

68 Alricus Dageri fil. anno Christi 365.

69 Ingemarus I Alrici fil. anno Christi. 367.

70 Ingelus Ingemari fil. anno Christi 378.

71 Germundus Ingelderi fil. anno Christi 382. Huius tempore aiunt Longobardos sedibus suis egressos abiisse in Italiam.

72 Hakon Germundi fil. anno Christi 387.

73 Egilus Hakonis fil. Anno Christi 399.

74 Gotharus Egilonis fil. Anno Christi 405.

75 Fasto Gothari frater, Anno Christi 421.



page 360, image: s360

76 Gumundus Anno Christi 427.

77 Adelus. Anno Christi 433.

78 Ostenus II Adeli filius tyrannus. Anno Christi 437.

79 Ingemarus II Osteni fil. Anno Christi 453.

80 Holstenus Ingemari fil. Anno Christi 455.

81 Blornus II. Anno Christi 460.

82 Ragwaldus II Biorni fil. Anno Christi 464.

83 Swartmannus Rex Sueciae, Gothiae, Daniae, Anno Christi 481. obiit in Ostrogothia.

84 Tordo II Swartmanni fil. Anno Christi 509. Hic Anglorum et Scotorum auxilia aduersus Danos exciuit.

85 Rodulfus Anno Christi 510. Sub hoc Gothi profecti in Italiam.

86 Hatinus Anno Christi 527.

87 Attila IV. Sub quo a Gothis capta est Roma Anno Cristi 548.

88 Tordus. Anno Christi 564.

89 Algotus II. Anno Christi 582.

90 Godstagus. Anno Christi 606.

91 Arthus. Anno Christi 630.

92 Hakon III Gostagi fil. Anno Christi 549.

93 Carolus IV Halconis fil. Anno Christi 670.

94 Carolus V Caroli fil. Anno Christi 676.

95 Borgerus. Anno Christi 685.

96 Ericus V Borgeri fil. Anno Christo 700.

97 Tordo, Anno Christi 717. Hic templum Vpsalense spoliauit.

98 Biornus III Totilae fil. Anno Christi 764.

99 Alaricus II Biorni fil. Hic filiam suam Sigridem Danorum regi Gormo vxorem dedit.

100 Biornus III Alarici fil. Anno Christi 813.

101 Bratemunderus. Anno Christi 824.

102 Siwartus Anno Christi 827. Hic Norwegiam Sueciae subiecit.

103 Heroth. Anno Christi 842.

104 Carolus VI Anno Christi 856. Huic acre fuit cum Regnero Danorum rege bellum, cui tamen post ductam Herothi filiam Thoram sinis impositus est. Ab Heratho vero deinceps certa est minusque impedita Regum Sueciae genealogia, quam nos oculis subiiciemus.



page 361, image: s361

[gap: illustration (SERIES REGVM SVECIAE ab Herotho vsque ad Philippum)]

page 362, image: s362

[gap: illustration (CONTINVATIO REGVM SVECIAE a Philippo ad Magnum III.)]

page 363, image: s363

[gap: illustration (CONTINVATIO REGVM SVECIAE a Magno III vsque ad Gustauum.)]

135 ALBERTVS.

Hic Euphemia Erici Sueniae ducis filia editus eiecto Magno regno praefectus est, anno Christi MCCCLXIII, sed a Margareta Daniae Semiramide victus captusque anno MCCCLXXXVII ac tandem dimissus regnum eierare coactus est; obiit anno MCCCXCIV.

136 MARGARETA.

Haec Daniae regina primum fuit, inquies, et magni animi mulier. Nupta Haquino Regi Noruegiae post obitum Olai filii sui regno etiam illi praefecta fuit. Inde capto Alberto rege, Sueciam quoque prioribus adiunxit. Destituta autem liberis, Ericum sororis suae Ingelpurgis ex Maria nepotem, patre VVartislao septimo Pomeraniae Duce pugnatum, adoptauit. Mortua est anno Christi M CCCC XII.

137 ERICVS.

ERICVS Dux Pomeraniae post Margaretae obitum, Sueciae, Daniae, et Noruegiae rex, diuturnis ac difficilibus bellis cum Slesuicensibus cumque foederatis Ansae ciuitatibus, et Suecis rebellantibus conflictatus, tandem relictis regnis in Pomeraniam, ditionem auitam, concessit, vbi annos amplius viginti in otio vixit. Extinctus anno M CCCC LIX. Sueci enim legem regiam condiderant, anno MCCCCXIII, qua peregrinis ad coronam aditus ex cludebatur.

138 CHRISTOPHORVS.

Hic Palatinus Rheni Duxque Bauariae fuit, natus ex Erici sorore Margarita, ac post Erici discessum in legem electus. Quum autem decennium regnasset, neque ex Dorothea regina liberos susciperet, Regios ex Suecia thesauros antecessorum suorum industria collectos in Daniam exportaturus, collegit, quos in mari exorta tempestate amisit. vix ipse saluus. Obiit autem improlis in ipso belli contra Lubecenses apparatu, in arce Helsinburgo, an. MCCCCLXVIII.

139 CAROLVS.

CAROLVS Kanuti equitis Sueci filius, a proceribus, exteros non sine caussa fastidientibus, rex constitutus est, Anno MCCCCXLVIII sed intestinis postea dissensionibus agitatus, et magnatum quorundam rebellione, quorum Archiepiscopus Vpsalensis inuentor erat. Dantiscum concessit. Obiit in arce Stocholmensi, Anno Christi MCCCCLXX.

140 CHRISTIERNVS I.

CHRISTIERNVS Comes Oldenburgicus et Delmenhorstanus, post fugam Caroli in Sueciam euocatus, rex coronatus est, quum ante Danis et Noruegis imperaret. Sed quum non staret pactis, negarunt ipsi Sueci obsequium. Anno regni septimo, qui fuit Christi M CCCC I XIX conatus est armis Suecos debellare: sed victus fugatusque regressus est in Daniam, seruatis adhuc duabus arcibus, quas firmo praesidio communierat. Sueci Carolum Dantilico euocatum ipsi oppofuerunt. Eo defuncto, Gubernatorem ceperunt e nobilitate Stenonem Stuer Suantonis filium, Brigitta Caroli regis sorore editum. Sub cuius initia Christiernus Rex exercitum ad moenia Stockholmiae infoelici atque irrito conatu duxit, ac postea a Suecia repetenda toto vitae tempore abstinuit. Excessit Hafniae


page 365, image: s365

anno Christi MCCCCLXXXII, aetatis LVI. Titulo vsus est isto. CHRISTIERNVS Rex Daniae, Sueciae, Gothiae, et Norduegiae, Dux Sclesuici, Stormariae, et Dietmarsiae, Comes Aldenburgensis et Delmenhorstensis. Reliquit liberos Ioannem regem, Fridericum Holsatiae ducem, et Margaritam nuptam Iacobo III Regi Scotiae.

141 IOANNES.

Hic Daniae regno Sueciam iuncturus, conuentus Calmariae instituit, non refragente Stenone Gubernatore Sueciae, reique publicae inuigilante: Et concepta sunt L atque amplius capita quibus ille in regem esset admittendus. Displicuere ipsi nonnulla: itaque dolo grassandum ratus, Gothlandiam statuit occupare. Exclusus a Stenone, euocat Russos. Sueci pressi Ioannem tandem regem agnoscunt, Stenoque vrbe Sockholmensi patefacta, coronam regni et caetera solemnia ipsi concedit, anno Christi M CCCC XLVIII. Ita constitutis in Suecia rebus in Daniam remeat. Sequenti anno reuersus, coniugem suam Christinam Ernesti Saxoniae Ducis filiam coronari reginam curat. Inde regni ptouincias praecipuas obiens, filium suum Christiernum proceribus commendat: qui ipsum haud multo post in Sueciam venientem successorem patri eligunt. Digressus inde ad belli Dithmarsici apparacum, infausto certamine commisso redijt in Sueciam, vbi dissensiones intestinae protinus in apertum bellum eruperunt, Christierno filio frustra incendium restinguente. Obiit tandem Ioannes anno MDXIII.

142 CHRISTIERNVS II.

Is viuo adhuc Ioanne successor destinatus, res in Suecia post patris obitum turbatas offendit: conatus ergo ferro viam facere, arma armis sensit opposita. Inde ad fraudes conuersus, Gustaui Vpsalensis Archiepiscopi opera multa frustra tentauit; opponente se imprimis Stenone per interregnum Sueciae Gubernatore, patriaeque libertatis defenfore. Post diuturni tamen belli molestias tandem Stockholmiae sancita praeteritarum offensarum obliuione, et legum veterum obseruatione promissa, rex Sueciae coronatus est, accepto etiam obside Gustauo Erici filio. Sed partum malis arubus imperium non diu seruauit. Nam dum saeuit in eos a quibus se laesum existimabat, dumque Danorum consiliis haud admodum bene in Sueuos animatorum morem gerit, regno exturbatus est. Immania feruntur crudelitatis ipsius exempla, praesertim in ciues Stocholmienses. Pulsus a Suecis et post longos errore, in carcerem tandem a Danis coniectus anno MDXXXI poenas viuus dedit immanis seuitiae. Extinctus est anno mdlix. Ferunt eum cadauer Stenonis hostis sui e sepulchto eductum morsu etiam appetiisse; Vxor ei fuit Isabella Caroli V soror, ex qua praeter Ioannem duas filias suscepit, Dorotheam et Christinam, illam nuptam postea Friderico Palatino, hanc Duci Lotharingiae.



page 366, image: s366

[gap: illustration (REGES SVECIAE a Gustauo I vsque ad Gustauum II.)]

page 367, image: s367

143 GVSTAVVS.

GVSTAVVS Erici equitis Sueci filius inter pacis obfides Christierno datus, inque Daniam abductus in arce Iutica Kalo aliquamdiu arcte detentus est. Postea laxius habitus, vbi patriae suae mala, et efferam Christierni tyrannidem crebris rumoribus intellexit, inter venandum erroris specie secedens a custodibus, Lubecam primum mutato habitu, inde in Sueciam contendit, petens auitum gentis suae praedium Refsnas: Sed audita illie indigna patris et consanguineorum aliorumque regni procerum morte, iusta motus indignatione, nationem belli auidam, libertatis amantem, vindictae cupidam, verbis primum, postea, crescente fide, exemplo suo ad arma euocauit, viuo adhuc Christierno. Professi sunt nomen primi Dalkarlij, qui montes illos incolunt, quibus Suecia a Noruegia dispescitur. Sunt autem plerique fossores metallarij, dura gens, et labori adsueta. Horum opera eiectum Danorum praesidium Arrosiae impositum. Archiepiscopus Vpsalensis praelio victus, postquam de Suecia desperare coepit, in Daniam profugit. Ita Gustauus Stockholmia post biennii ferme obsidium potitus, libertatis adsertor, tyrannidis propulsator, patriae defensor dictus, consentientibus insuper suffragiis, Suecorum et Gothorum rex salutatus est. Quod quidem regnum totos annos XL summa cum prudentia et autoritate rexit, ac tandem anno M DLX placide obiit. Dignus rex cuius memoriam Sueci celebrent, exemplum posteri reges imitentur. Liberos permultos habuit, quorum seriem in Genealogica tabula digessimus.

144 ERICVS XIV.

ERICVS Gustaui filius anno M DI XI rex inauguratus, septennael cum Friderico secundo Daniae rege bellum gessit. Ioannem fratrem suum Finlandiae ducem, qui Sigismundi Poloniae regis sororem duxerat, noctu, nihilitale opinantem, in Aboensi arce cepit, duriterque in carcere habuit, multos per annos. Quuin autem veliet eius vxorem Moschorum Duci coniugem dare, statuit ipsum cum filio bimulo in carcere occidere. Fecissetque adeo, nisi in inuidiam tractus ob immanem crudelitatem, Suecorum a se animos alienasset. Multa de illius feritate referuntur: illud imprimis, quod ciuem quendam supplicantis ritu aliquid postulantem, non satis habuit contumeliose reiecisse, sed etiam insuper occidit innoxium, et quidem sua manu. Hic postea furore correptus, totum regnum terrore impleuit, et mutata rerum facie, carceri inclusus est, liberato Ioanne et ad sceptra etiam promoto.

145 IOANNES III.

Erico in furorem verso, Ioannes e catcere vna cum coniuge et filio eductus, Ericum fratrem cepit, et in custodia detinuit. Coronam regni cepit Stockholmiae anno MD LXIX. Obiit anno MDXCII. mense Novembri. Liberos reliquit, Sigismundum Poloniae regem, et Ioannem ducem Ostrogothiae, natos ex Catharina Sigismundi Poloniae regis filia.

145 SIGISMVNDVS.

Sigismundus natus est anno MDLXVI. Ante patris obitum factus Poloniae rex anno M D L XXXV II, ipso defuncto Sueciae quoque regnum adijt, certis quibusdam legibus ipsi anno M D X CIV. delatum: aduersus quas quum proceres ipsum postea peccasse iudicarent, negarentque, licere sibi iura transmarina ex Polonia petere, Carolum patruum eius constituerunt regni ipso ablento

[gap: illustration]

page 369, image: s369

administratorem. Anno autem MDXCVIII Sigismundus ex Polonia in Sueciam profectus cum ingenti militum copia quum armis vellet et terrore facta rescindere, et innouare quaedam pro arbitrio, introductis etiam Iefuitis, eo redactus est, vt coactus sit Sueciam deserere. Vxor ei prior Anna Austriaca filia Caroli Austriaci ex vxore Bauara, Hanc duxit 12 Maij Anno M D XCIII ex eaque filiam suscepit..., et filium Vladislaum, posterior prioris soror eodem patre et matre edita, Constantia, quam duxit Anno M D CV die 4 Decembris.

145 CAROLVS.

Carolus Sudermannorum Dux patruus Sigismundi a Rep. administrator et Ephorus constitutus regni, omnibus modis artibusque contendit, vt regem a vi et armis ad pacem, et datam initio proceribus regni fidem reuocaret: sed quum omnia frustra tentata a se videret, seque insuper in discrimen patriae caussa coniectum, aegre tandem passus est regium sibi titulum a proceribus regni deferri. Coronatus est igitur anno M D CVIII die XXV Martij hoc titulo, CAROLVS NONVS DEI GRATIA SVECORVM GOTHORVM, VANDALORVM, FINNORVM, CARLORVM, LAPPONVM, CAIANORVM ET AESTYORVM IN LIVONIA REX. Obiit anno M D CXI dic IX Nouembris, relicto filio Gvstavo nato anno M D XCIV die IX Decembris, quem moriens Proceribns Ordinibusque regni commendauit.

145 GVSTAVVS.

Gustauus Caroli IX filius potentiam religione ac iustitia superatis eam sui exspectationem concitauit, vt credatur regnum virtute a maioribus partum virtute quoque conseruaturus. Viuat vigeatque ipse, et cum ipso Suecorum Salus.

CAP. XVII. AVSTRIA cum Archiducibus suis.

AVSTRIA, veterum est Pannonia superior. Fuit autem post Caroli Magni tempora primum Marchia, siue Imperij limes, aduersus vicmos Hungaros, postea in Ducatum versa est. Nomen habet non ab auctore, sed a mundi cardine Orientali qui Germanis Oost dicitur: Fuit enim diuisum Imperium in Oostenrijck, et VVestenrijck, Austrasiam et VVestrasiam: Etsi vero Austrasia ad Rhenum initio fuerit, tamen cum tempore serpsit appellatio etiam ad partes longius orientem versus a Rheno dissitas, pro ratione nimirum prolati imperij. Atque haec caussa est cut illam Otto Frisingensis vocet Teutonicorum Marchiam. Habet autem ea ad Ortum Hungariam; ad Meridiem Styriam; ad Occasum Bauariam, ad Septentrionem Morauiam Teio amne discretam. Diuiditurque in superiorem siue Cisdanubianam, et inferiorem siue Vltradanubiam. Vrbs primaria est Vienna, vetetum Flauiana. Sunt et LintZium, Styra, Wadenhoffum, Melicum, Cremisium, Santohippolyrus, Neuburgum, Petronella, quae Veterum Carnuntum, Pruck Homburga, et aliae complures. Montem habet Caecium, qui hodie dicitur Calenberg, et a Danubio ad Drauum extenditur. Eius partes sunt, Scheberg, Semering, Kemperg, Hertpetg, Deubsperg, Heustperg, Plaitz; Est et Cognamus mons qui Haimburgerperg dicitur, et a Danubio extenditur ad Arabonem. Flumina praeter Danubium, Athesimus, Tranus, Traunus, Erlaphus, Gemus, Traisus, Ypsius, Melicus, Marchia, Teius, Cambus, Leytha, Suegadus.

[gap: illustration (MARCHIONES ET DVCES AVSTRIAE.)]

page 371, image: s371

MARCHIONES ET DVCES AVSTRIAE.

1 Anno C M XX VIII quum Hungari crebris excursionibus Austriam, atque inde Bauariam reliquamque Germaniam vexarent, commendauit eius curam Imperator Henricus I Auceps LEOPOLDO cognomento Illustri, geniro patre Alberto, auo Henrico comitibus Babepergensibus, qui ex Sueuiae ducum familia originem ducebant. Is autem primus Marchio Austriae ab Ottone primo dictus est quod imperij fines repressis hostibus egregie tutatus esset. Ob eandem fortitudinem Caesar Henricus ei filiam suam Richardam vxorem dedit; Porro qui posteriore saeculo Marchiones dicti sunt, ij Romanis Duces et praefecti limitum vocabantur: quodque postea Marchia, hoc illis olim limes. Panegyrista. Nullo siquidem certo fine fluminum aut montium tenebantur quem dispositae limitis custodiae non tuerentur. Primi vero limites fuere Romanorum aduersus Germanos Rhenus et Danubius: Eumenius Rhetor. Quod ergo aliarum cohortium castra pertranseam, toto Rheni et Istri limite restituto? Ausonius,

Nec Rhenum Galli limitis esse loco.

De Danubio Ammianus. Oritur prope Rauracos montes, Rhaetiaeque limites. Claudianus,

Prominet Hercyniae confinis Rhaetia siluae
Vltraque Romuleo protendens flumina regno.

Vbi vero flumine, silua, monte destituebantur ibi palis terminabant fines. Spartianus de Adriano Caesare, Per ea tempora frequenter et in aliis plurimis locis in quibus Barbari non fluminibus sed limitibus diuiduntur, stipitibus magnis in modum muralis sepis funditus iactis et connexis Barbaros separauit. Duces autem tales dicebantur quoque limitanei. Suidas in voce [gap: Greek word(s)] Ad Romanorum igitur exemplum postea quoque Germani Imperatores limitibus praefecerunt viros fortitudine, prudentia, et fide nobiles, eosque Marchiones dixere. Tales in Austria aduersus Hungaros fuere Marchiones Austriaci: alibi aduersus alios alij. Leopoldus igitur Marchionis titulo, et Caesaris adfinitate auctus, ampliauit ditionem sibi commissam, eamque totos annos LV feliciter administrauit.

2 Albertus II Leopoldi filius, obijt anno 996.

3 HENRICVS Leopoldi filius anno CMXCVIII.

4 LEOPOLDVS II.

5 LEOPOLDVS III.

6 ALBERTVS III.

7 ERNESTVS.

8 LEOPOLDVS IV.

9 LEOPOLDVS V, Sanctus.

Hic Leopoldus fuit Ottonis Frisingensis nobilissimi historici pater, que idcirco Raduicus nominat Impentorum HENRICI IV nepotem, sororium HENRICI V, CONRADI Regis fratrem vterinum, FRIDERICI Imperatoris patruum, ex clarissimo regni principe Leopoldo Marchione patre, et matre Agnete, filia HENRICI IV. Eius fratres idem memorat Conradum Patauiensem Episcopum, Leopoldum Ducem Baioariae, Henricum Ducem Austriae, Albertum et Ernestum. Sorores Gertrudem ducissam Boemiae, Bertham ducissam Poloniae, Terriam nuptam Henrico Burggrauio Ratisponae, Quartam


page 372, image: s372

Hermanno Lantgrauio de Saxonia: Quintam Marchioni de Phetum.

[gap: illustration]

10 HENRICVS II quem post obitum Conradi Imperatoris Fridericus Barbarossa primum AVSTRIAE Ducem creauit, quum esset eius patruus, anno Christi MCLVI Ratisponae, die XVII, Septembris, quod tum ex Ottone Frisingensi Henrici fratre constat, tum ex priuilegio Caesareo in quo Henricus ille primas Austriae Dux et dilectissimus patruus Imperatoris, terra vero Austria clypeus et cor sacri Romani Imperij appellatur.

11 LEOPOLDVS IV, qui Virtuosus: Hic Richardum Austriae regem ex bello Asendico per Austriam iter facientem cepit, extorsique ei, quod se ab ipso iniuriis affectu quaeretetur, immane pecuniae vim, qua emtus est Ducatus Stiriae, Comitatus Lintz et VVels, Vienna nouo murocincta est, et a fundametis noua alibi ciuitas exstructa, obiit an. MCXCI vquu renunciasset seculo.

12 LEOPOLDVS V prioris filius, defunctus est an. MCXXX 11.

13 FRIDERICVS, cui Imperator Fridericus II priuilegia a Barbarossa data mnouauit, addiditque ad priora insignia crucem auream, qualem in coronis gestant Imperatores, cum; titulo regio. Multa huius sunt fortiter gesta. Periit tandem in bello aduersus Hungaros, interfectus ab ipsis anno MCCXLVI.

14 et 15 Friderici morte intercidit successio Ducum Austriae, inuaseruntque prouinciam hinc Hungari, inde Bauari. Prouinciales vero ad defensionem sui et Ducatus gubernationem euocant HENRICVM Misniae Marchionem, cuius tunc celebris erat virtutis fama, vel si is recusaret, alterum ex filiis eius Theodoricum vel Albertum. Sed VVenceslaus Boemiae rex ORROCARVM filium suum, qui vxorem duxerat Margaretam viduam Henrici VI Imperatoris, in possessionem illam mittit, conuiuente Imperatore, vel potius ob Remp. conturbatam aliis rebus distento. Ita exclusi sunt Misnici. Sed quum Imperij fata Rudolphum Habspurgensem rebus praefecissent, deiectus est pulsusque Austria Ottocarus, quod cum Hungaris contra Imperatorem conspirasset; ac tandem etiam interemptus. Sublato Ottocaro Rudolphus Austriam tanquam iure belli captam filio suo Alberto tradidit an. MCCLXXXII. A quo deinceps fluxit stemma Austriacorum ducum: quos priusquam recenseamus producendi videntur in medium Rudolphi Habspurgensis maiores.



page 373, image: s373

[gap: illustration (STEMMA COMITVM HASPVRGENSIVM vsque ad Rudolphum I Imper.)]

Est autem Habspurgum in Heluetia arx vetusta haud, procul a Kunincxfelden vbi Albertus I Romanorum Rex situs est, neque longe dissitum ab oppido Brugg. Fertur autem eam siue condidisse, siue instaurasse Radbodus ope imprimis fratris sui VVernheri Episcopi Argeniinensis. Mansitque deinceps in ea linea. Porro a Rudolpho Habspurgense sic se habet series Genealogica.

[gap: illustration (CONTINVATIO COMITVM HABSPVRGENSIVM a Rudolpho I Imperatore vsque ad Fridericum IV)]

page 375, image: s375

Seriem coram qui a Friderico quarto deinceps vsque ad nostra tempora, ex familia Habspurgensi profecti sunt, pete ex Tabula Imperatorum. Fridericus ex duce primus Archidux factus est, et post obitum Alberti II Imperator; Leonoram Lusitanam duxit vxorem: Cum fratre Alberto bella gessit, ac postea cum Matthia Coruino. Filius eius Maximilianus I vxorem duxit Mariam Burgundicam filiam Caroli Audacis, qua in ipso aetatis flore extincta, ipse a Gandauensibus in eas angustias redactus est, vt pacem cum Gallis facere coactus sit, ipsorumque Delphino siliam suam triennem desponderit, eamque in Galliam deduxerit. Anno MCCCCLXXXVI electus Romanorum Rex in Flandriam redijt, captus autem a Brugensibus et in custodiam traditus, non ante liberatus est, quam iureiurando promisset se iniuriam sibi illatam nunquam vindicaturum. Maximilianum sequutus est PHILIPPVS qui a patre Archidux Austriae, Comes Tirolis et Habspurgi, a matre vero Dux Burgundiae fuit. Hic ducta in vxorem Ioanna Ferdinandi Catholici Hispaniarum regis filia, dote amplissimorum regnorum, Hispaniae, Siciliae, et Neapolis auctus est. Obiit an. aetatis XXVIII. Christi MDVI. sepultus est Granatae. Liberos reliquit praeter Carolum V et Ferdinandum, Mariam, nuptam Ludouico regi Hungariae, Leonoram nuptam primum Emanueli Lusitano, postea Francisco I Gailiarum regi. Isabellam coniugem Christierni regis Daniae, et Catharinam vxorem Ioannis III Lusitaniae regis. De CAROLO V diximus alibi, etiamque de fratre eius FERDINANDO. Huius ex Anna filia Vladislai regis Hungariae fuere liberi mares tres, Maximilianus, Ferdinandus, et Carolus, Archiduces Austriae. Filiae permultae, quas alibi recensuimus. Ferdinandus ex Philippma Velseriana suscepit Andream Cardinalem et Carolum Marchionem Burgouiae, exclusos Ducatu Austriae, quod matrem haberent sortis haud satis illustris. Ex Mantuana vero habuit Annam Catharinam, quae nupta est patrui sui Maximiliani filio Matthiae. At Carolus Archidux Austriae, Dux Burgundiae, Styriae, et Carinthiae, Comes Tirolis et Goricij, vxorem habuit Mariam filiam Alberti Ducis Bauariae, ex qua nati, Ferdinandus an. MDLXXVIII, cui vxor Anna filia Guilielmi Ducis Bauariae, Maximilianus natus anno MDLXXXIII. Leopoldus Episcopus Passauiensis et Argentinensis, Caroluspostumus Episcopus Vratislauiensis: ac praeterea filiae, Elisabetha nupta Sigismundo Batorio Principi Transsyluaniae, Margareta nupta Philippo regi Hispaniarum, Anna nata anno MDLXXIII, nupta Sigismundo III Regi Poloniae, anno MDXIII dio

12 Maij, et Conftantia nupta eidem Sigismundo post obitum sororis Annae. MAXIMILIANVS II Archidux Austriae et Imperator liberos ex Mana Caroli V filia habuit Rudolphum et Matthiam Imperatores: orbis Christiani culmina, pacisque conciliatores: Maximilianum praeterea magnum Magistrum ordinis Teutonici, natum an. MDLVIII. Ernestum natum anno MDLIV. extinctum Bruxellis an. MDXCV. Albertum natum anno MDLIX, qui relicto ordino Ecclesiastico ex Cardinali et Archiepiscopo Toletano factus est Dux Brabantiae, Comes Flandriae etc. ducta vxorem Isabella Philippi II Hispaniarum regis filia: Ac denique VV enceslaum natum anno MDLXI, defunctum anno MDLXXVIII. Horum omnium Maximiliani liberorum in domo Austriaca praecipua semper virtus fuit; summa aequanimitatis, clementiae, iustitiae, ac prudentiae laus. Sed destituti omnes sobolo, bona ista ad posteros suos non transmiserunt, contenti gloria publicae salutis: vt quemadmodum Sol lucem ad omnes transfundit, Soles tamen alios non generat; sic isti genus humanum rexissc feliciter, nec tamen ex se sui similes genuisse dici possint.

[gap: illustration]

page 377, image: s377

Cap. XVIII. Duces Brunsuicenses et Luneburgenses.

QVin Duces Brunsuicenses antiqui sint, nomenque traxerint ab oppido Brunsuico; oppidum vero a Brunorte quodam, nemo est qui ambigat. Sed quum multi Brunones fuerint, quis ille sit Bruno, vrbis istius conditor dubitatur. Sunt qui Ludolphi ducis Saxoniae filium fuisse dicant, fratrem Tanquardi, patruum Henrici Aucupis. Alijs placet, Brunonem istum patrem fuisse Ludolphi. Creuit autem ducatus, vt solent rerum magnarum parua esse principia, per incrementa. Ex vico facta est vrbs, inde abijt in Comitatum, ac tande sub annum Christi M CC XXX factus est Ducatus a Friderico II Imperatore, diuisa tunc ea ratione Saxonia, vt Ducibus Brunsuicensibus ex domo Saxonica ortis, magna admodum Saxoniae pars cederet, Saxoniae vero Ducibus cum magno titulo exigua ditio superesset. Illi certissimi autores sunt, qui tradunt, a Comitibus Altorfensibus ortos esse primos huius tanti nunc nominis conditores. Quorum nos seriem prodemus.

OTTONIS I DVCIS BRVNSVICENSIS maiores ex Comitibus Altorfensibus, Ducibusque Bauariae.

[gap: illustration]

page 378, image: s378

1 BRVNO Comes Ringelheymij vxorem duxit Suanam filiam VVelphonis Cominis ab Altdorf. Ex qua natus

2 ETHICO, pater HENRICI Comitis Altdorfensis,

3 Henricum istum Serunt a Ludouico Imperatore tantum terrarum accepisse, quantum potuit quadrigis a fummo mane vsque ad meridiem circumagere. Ab hoc aiunt conditum monasterium Ammergaw.

4 HENRICVS II prioris filius Altdorfij sepultus fuit, postea translata sunt eius et coniugis ipsius ossa inde in montem S. Martini.

5 RVDOLPHVS I Comes Altdorfensis, Henrici II filius fratrem habuit Conradum Episcopum Constantiensem; qui illic templa duo, vnum B. Ioanni, alterum B. Stephano sacrum exstruxit et dedicauit, obijt an. CMLXXVI. Habuit et alterum fratrem Ethiconem Comitem Suetensem, cui vxor Lutgarda Hungarica.

6 VVELPHO Rudolphi filius vxorem habuit Imissam filia Comitis a Gleisberch; fratres Ethiconem Episcopum Constantiensem qui patruo successit, obijtque anno CMLXXVIII, Conradum occisum in proelio an. CMXLIV: et Ottonem Comitem Altdorfensem.

8 RVDOLPHVS II VVelphonis filius vxorem habuit Itham filiam Cunonis Comitis Oetingensis.

9 VVELPHO II vxorem duxit Irmengardam filiam Comitis Mosellani. Frater ei fuit Henricus II Comes ab Altdorf ab apro in venatione interemptus.

10 KVNIGVNDIS nupta est Azoni Marchioni Estensi, a quo deinceps duarum nobilissimarum familiarum, alterius Germanicae, alterius Italicae riui decurrunt. Habuit autem Kunigundis fatrem VVelphonem tertium, quem Henricus III Imperator Ducem Bauariae et Norici fecit: obijt is anno MLV et reliquit haeredem amplissimarum ditionum nepotem suum. Italicae familiae series haec est. Kunigundis, quam dixi, ex Azone V protulit Azonem VI Marchionem Estensem, qui obijt an. MCXI, vxoremque habuit Mechtildem filiam Henrici III Imperat. ex qua prognati Hugo, VVelpho II, et Fulco II Marchiones Estenfes, Fulconis II liberi fuere Obizo IV, Albertus IV et Fulco III, qui obijt an. MCLXIX. Huius filius fuit Obizo V, qui vxore habuit Sophiam filiam Comitis Bonifacij, obijtque anno MCXCVI. Obizo genuit Bonifacium V, et Azone VIII Marchionem, patre Aldobradini et Azonis I X Ferrariae Marchionis, quoru illeex Anna filia Alberici Scaligeri genuit Bonifacium VI qui sine liberis extinctus est an. MCCXIX: hic ex Elisabetha filia Reinaldi Principis Antiocheni Reinaldum II, maritum Adelheidis natum Alberico Comite de Ouara, ex qua nati Petrus Abbas Insulae Poposianae, et Obizo VI Marchio Ferranae: Ohizo vxores habuit Iacoba fil. Comitis a Flisco, et Constantiam filiam Alberti Scaligeri, obijt aute an. MCCXCIII: Filios, Azonem x, maritum Beatricis filiae Coroli II Regis Neapolitani, Aldobradinum III, qui obijt an. MCCCXVIII, habuitque vxore Aldam fiha Tobiae Comitis Bangouii, et Franciscum occisum an. MCCCXII, cui vxor fuit Thadea filia Ioannis Comitis de Barbiano. Ex qua nau Azo X et Berchtholdus II: Ex Berchtholdo Fraciscus II, ex quo Azo XII. pater Thadei, quo moriente an. MCCCCXLVIII defecit haec linea. Aldobrandini III liberi fuere Rainaldus, pater Aldobrandini Episc. Hadriesis; Nicolaus qui obiit improlis an. MCCCXLIX et Obizo VII qui genuit Albertu II Claudum Marchione Ferrariensem, a quo deinceps caeteri longo ordine prognati sunt. Vltimus Marchionum et Ducum Ferrariensiu fuit Alphonsus II, qui sine liberis an. MDXCVII vita functus, ditionem Ferrariensem vtpote Ecclesiae Romanae feudu vacuu reliquit. Caesar vero Estensis Alphonsi fatris filius, Dux mansit Mutinensis et Rhegiensis, quae duo feuda sunt Imperij.

OTTONIS I DVCIS BRVNSVICENSIS maiores e Ducibus Bauariae.

[gap: illustration]

page 380, image: s380

11 VVELPHO IV qui Robustus dictus fuit, Dux Bauariae vxorem habuit Iuditham filiam Balduini Comitis Flandriae; Henrico IV Imperatori aduersus Gregorium VII. Papam fidelem operam praestitit. Captus exutusque ditione Bauara restitutus est: Extrema vero aetate profectus in Palaestinam, et in itinere defunctus est, anno MCI. Eius filius Guelphus obijt sine liberis.

12 Henricus III Niger VVelphonis filius Dux Bauariae cum fratre suo Henricum Imperatorem aduersus patrem iuuit: Vxor ei fuit VVilfildis filia Magni Ducis Saxoniae: Desijt autem viuere anno MCXXV.

13 Henricus Superbus Henrici filius Lotharij Caesaris filiam Gertrudem vxorem duxit, cum eaque ducatum Saxoniae adeptus est. Ab hoc conditum est Monachium anno MCXXX: proscriptus esta Conrado III Imperatore, quod ornamenta Imperialia a socero Caesare moriente sibi tradita recusaret Electoribus reddere, ipse ad Imperium adspirans; mortuus est anno MCXLI. Eius frater Guelphus vel VVelpho VI ab Imper. Conrado VVeinspergae obsessus fide vxoris Iudithae et matronarum liberatus est; tantaque postea in gratia Suit apud Imperatorem, vt cum eo profectus sit Ierosolymam. Obijt anno Christi MCLXXLX, sepultus est Steingardae.

14 Henricus V Leo Superbus filius omnium totius Germaniae Principum fuit potentissimus, habuit enim sub se Bauariam, Sueciam, Saxoniam, Noricum, Vandalos quoque ducto aducrfus ipsos exercitu superauit. Condidit Lawenburgum prope Hamburgum. Luneburgum restaurauit. Ratisponae pontem Danubio imposuir. Sed fortuna elatus quum Fridericum Imperatorem ad Mediolanum deseruisset, proscriptus est. Exstat autem apud Radeuicum elegans Henrici cum Guelfo comparatio, vterque enim sub Friderico I Barbarossa. cuius vitam Radeuicus descripsit, militauit in Italia. Henricum ille Catonis. Guelfum Caesaris simillimum fuisse dicit. Proscriptus postea ab Imperarore cognato suo abijt in Angliam ad Henricum II regem socerum suum, eius enim filiam Mechthildem vxorem duxerat. Huius autem intercessione restitutus est in gratiam Imperatoris, sed non recepit omnia quae amiserat bona. Obijt Brunsuigae, ibique cum vxore situs est in templo Blasij. Filias habuit Rixam nuptam primum Friderico Palatino, postea Canuto Daniae regi VValdemari filio: et Leonoram, quae virgo peste extincta est, anno Christi MCLXII.

15 et 16 Guilielmus Comes Luneburgesis, et Henricus Comes Brunsuicensis Henrici Leonis filij, fratres Ottonis IV Imperatoris ex Comitibus Duces facti sunt. Henrico autem sine mascula prole extincto, deuolutus est vterque ducatus ad Ottonem primum, Guilielmi Ducis Luneburgici filium, a quo deinceps per annos CCCLX perpetua serie Principes ex illa familia dati sunt.



page 382, image: s382

1 OTTO primus dictus Puer titulum Ducis a Friderico II Imperatore consequutus ad Brunsuicensem ducatum augendum ornandumque animum applicuit, emptis partim, partim ab Imperatote dono acceptis agris petmultis. Luneburgensibus leges et iura dedit. Obiit anno MCCLII. Vxorem habuit Mechtildem filiam Alberti Marchionis Brandeburgici. Filias quatuor, Helenam Alberti I Saxoniae ducis vxorem. Elisabetham nuptam primum Henrico Lantgrauio Hassiae, postea Guilielmo Hollandiae Comiti electo Romanorum Regi, Agnem VVenceslai coniugem Rugiorum Principis, et Machtildem Henrici senioris Ducis Anhaltini.

2 Albertus Magnus diuisa post obitum patris ditiono factus est Brunsuicensis Dux; Vir fuit belliamans: pro Ottocaro Bohemo aduersus Belam Hungariae regem pugnauit. Lubecenses defendit contra Ioannem Holsatiae ducem. In Misnia pugnans contra Henricum Marchionem, vulneratus, captus, carceri inclusus, magnoque pretio redemptus est. Condidit Hartburgam et Otterspergam. Obiit an. MCCLXXIX. Sepultus est Brunsuigae. Vxores ei fuere, prior quidem Elisabetha filia Henrici II Ducis Brabantiae, posterior vero Alexia filia Aldobrandi II Marchionis Estensis ex Anna Scaligera. Frater Alberti Ioannes Dux fuit Luneburgensis. Is vrbi iura, leges, immunitates dedit.

3 Albertus Pinguis Gottingam initio habuit: post obitum vero fratris Guilielmi etiam Btunsuigam, Henrico altero fratre per tumultum vrbe pulso, quod conatus esset mutare magistratum. Porro Albertus diu admodum prudenterque rexit, charus suis, obiitque an. MCCCXIX. Vxor ei Rexa Vandalorum ducis filia. Ab Henrico porro profecti sunt Duces Brunouicenses Grubenhagij. Is enim pulsus Einberum trans syluam occupauit, et Grubenhagij sedem aulae fixit: Durauit autem successio ad sextam vsque generationem, extinctaque est in VVolfgango et Philippo. Ab Alberto vero Pingui vsque adhuc sequitur perpetua series Ducum.

4 Magnus Alberti filius vxorem duxit Agnem filiam Henrici Marchionis Brandeburgici qui sine terra dictus est, auctusque per vxorem oppidis Sangershausen, Potersberg, Lechstaet, et Lansperg, aliisque aliquot.

5 Magnus Torquatus Brunsuicensis et Luneburgensis Dux nomen ex eo habuit, quod argentea catena insignis semper incederet. Hic a Megapolensibus bello victus est: Lunchurgenses quoque oppugnans arcem amisit, et in singulari certamine quod cum Ottone Comite Schawenburgico instituerat, fraude gregarij cuiusdam militis confossus est, quum hostem jam pedibus premeret, anno MCCCLXXIII. vxor ei fuit Catharina filia VValdemari Marchionis Brandeburgici.

6 Henricus Dux Brunsuicensis, ac sequentium Ducum caput, Princeps fuit singulari virtute. Obiit anno MCCCCXVI. Vxor eius prior fuit Sophia filia Vratislai Ducis Pomeraniae; postetior Margareta filia Hermanni Lantgrauij Hassiae. A fratre Henrici Berkhardo profecti sunt Duces Luneburgenses, quorum illustre nomen etiam nunc viget floretque.

7 Guilielmus Victoriosus a septem proeliis quibus victor euasit ita dictus fuit. Hic patruo fuo Bernhardo Torquati filio ex pacto concessit Ducatum Luneburgensem, seruato sibi Brunsuicensi. vixit annos nonaginta: vxor ei Catharina filia Friderici primi Electoris Brandeburgici.

8 Guilielmus iunior vxorem habuit Elisabetham filiam


page 383, image: s383

Botonis Comitis Stolbergici. Obiit ipse anno M CCCC XCV. Eius frater Fridericus captus fuit ab Archiepiscopo Coloniense, anno MCCCCLIV.

9 Henricvs senior Henrici senioris frater, Guilielmi filius, Princeps bellicosus, Brunsuigam ope vicinorum Principuum hostiliter oppugnauit, eamque fame pressit: Frustra; adiuta est enim avicinis quoque liberis Rebufpublicis confcederaris. Obiir auremin Frifia in obfidionc arcis Orthae, ictus globo tormentario anno m d x i v. Situs est Btunfuigae ad S. Blafium. Vxor ei fuit Catharina filia Erici II Ducis Pomeraniae. Ericus vero iunior vxores habuir Sidoniam filiam Henrici. Ducis Saxoniae, et Dorotheam filiam Francifci Ducis Lotharingiae.

10 Henricus iunior senioris filius natus est anno MDLXXXIV. Adultus maximam occupauit Episcopatus Hildes hemiensis partem. Suppetias tulit Georgio Saxoni et Philippo Lantgrauio Hassiae in tumultu Rustico. Orto postea ciuili bello religionis de caussa quod vocant Schmalcaldicum, eiectus est bonis ab Electore Saxoniae et Hassiae Lantgrauio, ac triennio post caprus cum filio Carolo, post biennium vero dimissus, Goslariam praedis actis damno ingenti affecit. Brunsuigam obsedit, et quidem bis, Saxoniam cum exercitu pererrauit, obiit anno MDLXVIII. Vxor ei prior filia Henrici Comitis VVirtenbergici; postenor Sophia filia Sigismundi regis Poloniae. Fratres eius functi sunt Ecclesiasticis dignitatibus. Christophorus et Georgius fuerunt Archicpiscopi Bremenses; ilIe ab anno MDLI ad annum vsque MDLVIII. Hic ab anno MDLXVI deinceps. Fridericus fuit Episcopus Mindensis. Ericus Commendator Teutonicae domus. Guilielmus Commendator Mirouiensis.

11 IVLIVS natus anno MDXXVIII et patre infulis destinatus, post obirum fratrum maiorum Ducatum suscepit. Academiam Hel mestadij erexit, Anno MDLXXVI. quae ab ipso felici augurio Iulia dicta aeternam seruat virtutis eius laudem. Ad hunc etiam deuoIuta sunt bona Erici iunioris, qui sine prole extinctus est anno MDLXXXIV. Porro Iulius post vitam laudabiliter actam obiit tandem anno MDXC. Vxor ei fuit Heduigis filia Ioachimi II Elcctoris Brandeburgici.

12 HENRICVS IVLIVS Dux Brunsuicensis, et postulatus Episcopus Halberstadensis magnae est hodie per orbem famae et existimationis ob insignem iustitiae, prudentiae, fortitudinis, aequanimitatis laudem, ad quam accessit quoque linguarum, Sapientiaeque, et imprimis historiarum notitia. Viros doctos aestimat; sed rerum gnaros, non qui speciem externam oltentant: ac de hac re nemo mortalium illo melius iudicat. Scholam a patre erectam ornat, recepta in se perpetua eius Rectura, patrocinio, et cura, eamque liberaliter locupletat. Vxor ei prior fuit Dorothea filia Augusti Electoris Saxoniae, posterior est Elisabetha filia Friderici Regis Daniae ex qua liberos suscepit, Dorotheam Heduigem natam 4 Februar, Anno MDLXXXVII. anno MDCV nuptam Ludouico Principi Anhalrino. Fridericum Vldricum natum 5 Aprilis anni MDXCII. Sophiam Heduigem natam 20 Febr. anni MDXCII: nuptam vero Angusto Duci Saxoniae, filio tertio Electoris Christiani, 9 Ianu. an. MDCXII. Elisabetham natam XXIII Iunii anno MDXCIII. Heduigem natarn XXIII Iunii anno MDXCV. Dorotheam natam 8 Iunij an. MDXCVI. Christianum natum 10 Septembris anno MDXCIX. Rudolphum natum 15 Iunii anno MDCII. Henricus vero Iulius qui natus fuit anno MDXCVII die 7 Octobris, obiit immatura morte 11 Iulii anno MDCVI.

[gap: illustration]

page 385, image: s385

Cap. XIX. Duces Cliuiae, Fuliacenses, Bergenses.

DVCATVS Cliuiae ab oppido; oppidum a re appellationem habet. est enim conditum in cliuo; quae res originem quoque eius a Romanis esse indicat, Germani enim Bergam dixissent, Galli Dunum. Finitur autem regio amnis orientem versus Ducatu Bergensi, et Marchia illa quae in Comitatum abijt. Septentrionem versus obuersum sibi habet Sutphaniensem Comitatum, cum tractu Transisalano, et inusa Batauorum: Ad occasum est Brabantiae pars cum tractu Leodiensi, Austrum vetsus Coloniensis Episcopatus cum ditione Aquisgranensi; Medium ducatum intersecat Rhenus, quo sit, vt pars eius sit in Gallia, pars in Germania. In ora Gallica sunt, Xantenium, Burichium, Cliuia, Calcaria, Griethusium. In ora Germanica sunt Duisburgum, Embrica, Vesalia. Ditionem hanc temporibus Iustiniani Imperatoris ferunt paruisse Beatrici cuida; Postea AElium Gracilem narrant quum opibus et potentia floreret in Gallia Belgica, donatum a Pipino et Carolo Martello hocipso tractu. Successisse vero ipsi ordino Theodoricum, Reinaldum, Ludolphum, Ioannem, Rupertum, Balduinum, Ludouicum, Eduardum Ludouici fratrem, Luthardum Eduardi filium, qui vixit anno Christi D CCC LXXXIX, et in sua potestare habuit Nouesium. Ex Luthardo et Bertha eius coniuge filia Arnulphi Imperatoris aiunt prosatum Balduinum, eiusque fratrem Richfridum. Post hos praefuisse Arnoldum, VVichmannum, Conradum, Theodoricum III, Dietherum, Arnoldum, Theodoricum IV, Arnoldum III, Arnoldum IV, Theodoricum V, VI, VII, VIII, IX, ac tandem Theodoricum decimum, Ioannemque Ottonis fratres: quibus sine liberis extinctis, recidisse Comitatum ad Imperium, et a Carolo IV Imperatore donodatum esse Adolpho Marchico, Archiepiscopo Coloniensi. Eius maiorum series ita se habet.

[gap: illustration (ADOLPHI COMITIS CLIVIAE MARORES Comites ab Altena et Marck)]

page 388, image: s388

1 Comitum ab Altena qui postea etiam Comites facti sunt Marcae, primus fuisse perhibetur Theodoricus, a quo ortum duxit Eberhardus, qui vixit circa annum Christi M C L XXX. Huius filij fuere Bruno, Adolphus et Fridericus. Bruno ex Archiepiscopo Coloniensi factus est monachus Cisterciensis. Adolphus post Brunonem eiusdem cathedrae Praesul, Philippum Romanorum Regem Ducem Sueuiae aduersus Ottonem IV secutus, ab Innocentio III Papa proscriptus est, anno Christi M CC V. Fridericus vero Comes fuit ab Altena.

2 Adolphus V Comes ab Altena primus Comes Marcae Hammam et Blanckensteinium condidit, anno M CC XXVI, obijt anno M CC XLIX. Vxor ei fuir Elisabetha filia *..... Domini Fauckenberg. Filij duo Adolphus VI, et Engelbertus Comites ab Altena.

3 Engelbertus Comes ab Altena et Marcae filiam habuit Adelheidem nuptam Domino Mechliniae Ioanni Bertotio.

4 Adolphus VII Engelberti filius Comes ab Altena et Marcae, vxorem habuit *.... filiam Comitis Lossensis. Ex qua suscepit Ioannem Canonicum Leodiensem, Adolphum VIII Episcopum Coloniensem et Engelbertum qui patri successit. Frater Adolphi Conradus fuit Canonicus Leodiensis.

5 Engelberti vxor prior fuit *.... Domina de VVestmale, posterior *... filia et haeres Domini de Arensberg. Adelheidis filia Engelberti nata ex priore vxora, nupta est Ioanni vltimo Comiti Cluiae. Eberhardus Engelberti filius originem dedit Comitibus Arenbergicis. Engelbertus fuit Episcopus Leodiensis, et Archiepiscopus Coloniensis, cedente ipsi pattuo Adolpho VIII.

6 Adolphus IX Engelberti filius Comes in Altena et Marca vxorem habuit Mariam filiam Theodorici X Comitis Cliuensis, eaque accesssione ditiones suas anxit. Eius filius Theodoricus fuit Canonicus Coloniensis. Ioannes Dominus in Dinslaken, Engelbertus Comes Marcae, qui filiam habuit Elisabetham nuptam Ioanni Comiti Nassouio.

7 Adolphus X qui et Senior, Comes Cliuiae Princeps Imperij factus est a Carolo IV Imperatore: obijtque anno M CCC LXXXIX. Vxorem duxit Margaretam filiam Gerardi IV Comitis Iuliacensis et Bergensis. Ex qua hahuit filias Margaretam nuptam Alberto Bauaro Comiti Hollandiae, Beatricem nuptam *... Comiti a Meurs, et Catharinam nuptam Domino de Moreberg. Filios, Adolphum XI, Gerardum Comitem Marcae, et Theodoricum Dominum in Dinslaken.

8 Adolphus XI Adolphi filius Adolphi nepos in Concilio Constantiensi primus a Sigismundo Imperatore Ducis Cliuiae titulum adeptus est, anno Christi M CCCC XVII. Habuit vxorem Margaritam Getardi IV Comitis Iuliacensis et Bergensis filiam. Hic Guilielmum Ducem Bergensem auunculum suum proelio victum cepit, anno M CCC XCVII, acceptisque ab eo oppidis aliquot, Rauestenio, Lewenburgo, alijsque, liberum dimisit. Vxorem habuit Agnetam filiam Ruperti Imperatoris, et Mariam natam Ioanne Duce Burgundiae. Filiae fuere, Margareta nupta Vlrico Comiti VVirtenbergico, Elisabetha Henrico Comiti Schwartzenbergico, Helena Henrico Pacifico Duci Brunsuicensi, Catharina Arnoldo Egmundano Duci Gelriae, Maria Carolo Valesio Duci Aurelianensi. Filij, Ioannes I et Adolphus Comes Marcae, Dominus Rauenstenij, cui vxor fuit Anna notha Philippi Burgundi cognomento Boni, filius, Philippus Comes


page 389, image: s389

Marcae et Rauenstenij, qui ex vxore Francisca filia Petri Lucelburgici Comitis S. Pauli liberos non suscepit.

9 Ioannes I Adolphi XI filius Dux Cliuiae Comes Marcae, Dominus Rauenstenij, apud Philippum Bonum auunculum suum est educatus. Susatum vrbem VVestphaliae Coloniensi Episcopatui antea subditam Cliuensi Ducatui adiunxit anno M CCCC XLIV. Vxorem habuit Elisabetham filiam Ioannis Comitis Niuersij, Filios, Adolphum Canonicum Leodiensem, Theodoricum Archiepiscopum Rhemensem, Ioannem II Ducem Cliuiae, et Engelbertum qui a Ludouico XII Dux Niuersij factus est, a quo Niuersij Duces proficiscuntur, quos Tabula exhibet.

10 Ioannes II Dux Cliuiae Dauidem Praesulem Traiectensem expulit et Maximiliano Imperatori contra Carolum Geldriae Ducem militauit. Obijt autem anno Christi M D XXI. Vxor ei Mechthildis filia Henrici Lantgrauij Hassiae.

11 Ioanues III Ioannis II filius vnicus a patre Dux Cliuensis, asocero Iuliacensis et Bergensis, cum Carolo Duce Gelriae foedus inijt de ditionum successione. Militauit aduersus Turcas sub Carolo V, et cum alijs Principibus Imperij Monasterium expugnauit. Vxorem habuit Mariam filiam et haeredem Guilielmi Ducis Iuliacensis et Bergensis. Obijt ipse anno M D XXXIX. Filium habuit vnicum Guilielmum; Filias, Sibyllam nuptam Ioanni Friderico Electori Saxoniae, Annam Henrico VIII regi Angliae, et Magdalenam quae coelibem vitam duxit.

11 Guilielmus Ioaunis III filius natus anno MD XVI defuncto Carolo Geldriae Duce ditiones eius tanquam proximius haeres occupauit: quas Carolus V qui ex haereditate Caroli Burgundi eas ad se pertinere adfirmabat, inuasit, et Guilielmum eo adegit, vt supplex Caesari factus veniam delicti peteret. Desponsa vero illi fuerat Ioanna Albretana regni Nauarrae haeres, quae dum ad ipsum festinat, audito in itinere nuncio victoriarum Caroli, reuersa est domum, diffregitque sponsaliorum tabulas. Duxit autem Guilielmus Mariam Ferdinandi Imperatoris filiam, obijtque anno MDXCII. Ex ea nati, Ioannes Guilielmus, et Carolus qui Romae extremum diem clausit. Natae Leonora, vxor Alberti Friderici Ducis Borussiae, Anna nupta Philippo Ludouico Comiti Palatino Neoburgico, Magdalena Ioanni Comiti Palatino Bipontino, Sibylla Carolo Austriaco Marchioni Burgouiae.

13 Ioannes Guilielmus natus anno M D LXII patri defuncto successit in Ducatu Iuhacensi, Cliuensi, Bergensi; Duxit vxorem Iacobam Philiberti Marchionis Badensis filiam, et Antoniam filiam Caroli Ducis Lotharingiae: Obijt anno MDCIX, die 25 Maij, an. aetat. XLVII Dusseldolpij. De huius haereditate hodie contenditur. Sunt qui ditiones illas tanquam feudum Imperij adserant deuolutas ad Imperatorem: Saxo igitur an. MDCX inuestituram eius pro se et familia Saxonum VVitikindaea a Rudolpho Imperatore obtinuit Pragae, die VII Iulij. Qui vero filias patris haeredes esse posse adfirmatur, contendunt inter se de sponsalnibus. Maritis enim a patre elocatae sunt filiae ea lege, vt si fratres sine liberis morerentur, sorores succederent. Petit ergo defuncta matre haereditatem Brandeburgic. seque praeferendum putat, quod inter sorores mater sua fuerit natu maxima. Petit Neoburgic. vultque sibi priores deberi, quod sua mater adhuc in viuis sit. Neoburgicus in religione aliquid sibi ad caussae suae promotionem praesidij fore ratus, concessit ad partes Pontificias, iuuaturque ab iis qui illam fidem sequuntur: Brandeburgico fauent tum ciues

[gap: illustration]

page 391, image: s391

reformati, tum Principes exteri eiusdem cum ipso sententiae; tum quotquot effusis Austriacae domus incrementis obnitendum putant. Hinc arma et agrorum vastationes, cum ciuium distractionibus.

CAP. XX. Ducatus Wirtenbergicus et Duces.

Wirtenbergensis regio ad Neccarum fluuium sita orbiculari fere forma extenditur, centrum eius obtinente Stutgardia. Est autem tractus ille omnium pene totius Germaniae amoenissimus et fertilissimus, quum nec siluis ferae, nec amnibus pisces, nec collibus vites, nec pratis pecora armentaque desint. Oppida sunt frequentia, Castella multa, vici complures: praeter ciuitates Imperiales tres, Eslingam, VVilam, et Reutlingam, quae intra ducatum sitae, propriam tamen habent iurisdictionem. Praecipua oppida sunt, Stutgardia Principis sedes, Tubinga. Academia celebris, Ganstadium, Rotenburgum, Heilbrunna, Geppinga. Abbatiae complures. Habuit autem regio ista olim varios Comitatus, Kaluuensem, Tubingensem, Vracensem. VVirtenbergensem, Zabergoiensem, Kreichgoiensem, Helfensteinensem, Zollerensem, Achellensem, Teckensem, Nifensem, Herrenbergensem, Grieningensem, veringensem, Aspergensem; quibus nunc plerisque abolitis, tituli Ducatus folis VVirtembergensibus et Teccensibus Principibus adhaeserunt. Initio autem Comitatus non nisi arcem VVirtenbergensem cum agro vicino haud valde amplo possederunt; sed bellis coniugiisque creuit ditio.

[gap: illustration (SERIES DVCVM VVIRTENBERGENSIVM ei Comitibus.)]

page 392, image: s392

[gap: illustration (SERIES DVCVM VVIRTEBERGENSIVM ex Comitibus.)]

page 393, image: s393

SERIES DVCVM VVIRTEBER GENSIVM.

1, 2, 3, Conradi altissima in historijs memoria est, quem Sueuum fuisse aiunt ex familia Beutelspachensi. Is filium habuit Vlricum, ex quo prognatus Ioannes Comes VVirtenbetgicus, circa annum Christi M C XXXVIII. Vxor ei Anna filia Rudolphi Comitis Badensis. Hoc coniugio accessit Studgardia ad Comitatum VVirtenbergicum.

4 Ludouicus Comes VVirtenbergicus, anno Christi M C L XXIX: cui vxor Margareta, filia *.... Comitis de Hohenberg.

5 Henricus Ludouici filius fertur condidisse monasterium Irsinense, in quo ipse cum vxore Irmemgardi filia Marchionis Burgouiae situs est.

6 Eberhardus primus vir bellicosus, natus est anno M C II, obijt an. MCCLIII. Vxor ei Agnes filia Bertholdi Ducis Zeringiae, vidua Comitis Vracensis: Ex hoc coniugio Teccensis etiam comitatus accessione auctus est Eberhardus.

7 Vlricus a pollice quem in dextera manu insigniter magnum habuit cognome retulit; Vxor ei fuit Agnes filia Boleslai Calui Ducis Ligniciensis: Filiae, Agnes nupta Ludouico Comiti Oetingensi; Irmgardis nupta primum RudolphoComiti Hohenburgico, postea Marchioni Badensi.

8 Eberhardus II Illustris ab Henrico Imperatore ob contumaciae crimen exutus fere bonis, postea restitutus est a Ludouico: obijt anno M CCC XXIII. Vxor ei prior Adelheidis filia Baronis Signouiensis, posterior Irmengardis filia Hermanni Marchionis Badesis: Eberhardus istius frater Vlricus vxorem duxit Irmengardim filiam Alberti iunioris Comitis Hohenbergensis, ex qua natus Vlricus Praepositus S. Guidonis Spirae, qui arces VVirtenbergensem et Studgardensem bello vastatas restaurauit.

9 Vlricus Eberhardi filius Tubingam aere suo emit a Palatinis Tubingensibus, anno Christi MCCC XLII: obijt an. M CCC XLIV. Vxor ei Sophia filia Theobaldi Comitis a Pfirdt.

10 Eberhardus III, sub Carolo IV Imperatore in bello vulneratur, amisso etiam filio Vlrico tandem ipse quoque extinctus est, anno M CCC XCII. Situs est cum filio suo Studgardiae. Vxor ei Elisabeth filia Henrici Comitis de Hennenberg.

11 Eberhardus Mitis Vlrici eius qui in proelio occubuit filius regionem armis vastatam prudentia et pacis artibus pristino cultui restituit: obijt anno Christi MCCCCXVIII. Coniugem habuit priorem Antoniam Barnabonis Vicecomitis Mediolanensis filiam, posteriorem Elisabetam filiam Ioannis Burg-grauij Noribergensis.

12 Eberhardus iunior superioris filius obijt in ipso aetatis flore, quum ducta vxore Henrica filia Henrici Comitis Mompelgardensis domum VVirtebergicam anxisset eo Comitatu. Hic ille est Henricus qui ad Nicopolim caesus fuit a Turcis anno MCCCXCV. Porro Eberhardi obitus incidit in annum M CCCC XIX. Vxotis vero in annum M CCCC XL II. Ex his nata est Anna vxor Philippi Comitis Cattimelibocensis.

13 Ludouicus maior natu filius Comes VVirtebergensis et Montpelgardensis ex vxore Sua Machtilde filia Ludouici Barbati Electoris Palatini suscepit Iiberos complures. Mares notauimus in Tabula Genealogica: Filias, Elisabetham nuptam Ioanni Nassouio, Mechthildem nuptam Ludouico Lantgrauio Hassiae.



page 394, image: s394

Fuit autem princeps grauis et pius. Obijt an. M CCCC L Eius vidua postea nupsit Alberto Austriaco Imperatori. Frater Ludouici Vlricus, ex moribus dictus Adamatus, vxorem habuit Margaretam filiam Adolphi Ducis Cliuiae: post hanc vero Elisabetam filiam Henrici Landshutensis Ducis Bauariae, vltimam Margaretam siliam Amedei Ducis Sabaudiae.

SEQVVNTVR DVCES VVIRTENBERGICI.

1 Eberhardus VI Ludouici filius Barbatus magni animi et virtutis Princeps sapientiam suam non domi tantum in gubernatione; placida, sed etiam foris incommunibus Imperij negotijs declarauit. Reuersus Ierosolyma a Papa Sixto IV donatus est Rosa aurea, anno M CCCC LXXXVII. Sueuico foederi, quod pacis tuendae caussa initum fuit, suum quoque nomen dedit, an. M CCCC L XXXV I I I. A Friderico Imperatore in ordinem equitu aurei velleris adscriptus an. M CCCC XCVII, ac triennio post solemni ritu Dux primus VVirtebergensis et Teccensis inauguratus VVormatiae. Magnus fuit in eo literarum et sapientiae amor. Capnionem, Nauclerum, Melanchthone amauit et produxit. Academiam Tubingae constituit ope imprimis Vlrici patrui; eamque munifice imo regaliter donauit. Exijt e vita anno MCCCCXCVI. Vxor ei Barbara filia Ludouici Marchionis Mantuae.

2 et 3 Eberhardus VII Vlrici filius VVirtenbergicus et Teccensis Dux Eberhardo sine legitima prole extincto successit. Sed quum male imperaret, pulsus est, suffectusque in eius locum Henricus frater, qui et ipse haud diu rebus praefuit; abductus est enim in carcerem; ac post longa taedia mortuus, sepultus est Heidelbergae. Eberhardi vxor fuit Elisabeta filia Alberti Electoris Brandeburgici. Henricus vero vxores habuit Elisabetam filiam Simonis Comitis a Bitz, et postea Euam filiam Ioannis Comitis Solmensis.

4 Vlricus Dux VVirtenbergensis et Teccensis an. M D IV in bello Bauarico ademit Philippo Palatino aliquot oppida, exemplum sequutus aliorum principum qui pro se quisque in Principis proscripti bona inuolabant. Anno M D XIX Reutlingam vrbem imperiale obsedit et expugnauit: sed mox inde a Sueuici foederis socijs expulsus, toto insuper Ducatu suo eiectus est. Carolus Caesar ditionem illam aSueuicis foederatis sibi oblatam, Ferdinando fratri suo concessit. Indignam vero indicauerunt exclusionem istam quidam Germaniae Proceres: itaque postquam Vlricus iam II annos exsulasset, egerunt Augustae in Comitijs an. M D XXXIII apud Caesarem Lantgrauius Hassiae et alij quidam Principes de illo restituendo, qui etiam pro ipso deprecati sunt. Sed perstitit Carolus in sententia sua, et excluso Vlrico in fratrem Ferdinandum publice contulit titulos honores, dignitate, et bona Comitis VVirtembergici, Augustae in Comitijs an. M D XXXIII, posthabita etiam intercessione Francisci Galliarum Regis, qui per oratorem suum Guiiielmum Langaeum contenderat ne hoc fieret. Itaque armata manu Lantgrauius rem conficiendam videns, copias eduxit, et Philippum Palatinum, qui pro Ferdinando militans, veterum damnorum vltionem meditabatur, ad oppidum Laufenum agri VVirtenbergici cecidit, magna copiarum parte in amnem compulsa, et ductore ipso Palatino vulnerato. Ita reductus restitutusque Vlricus tandem cum Ferdinando transegit, vt vtile dominium ducatus VVirtenbergici esset suum, directum Ferdinandi. Idem quoque an. M D XLVI in bello Schmalcaldico Saxonis et Lantgrauij partes secutus, factum suum postea apud Caesarem excusare


page 395, image: s395

et deprecari coactus est, factus etiam Vlmae victori supplex. Tandem vero obijt an. M D L. Vxor ei fuit Sabina Alberti II Ducis Bauariae filia ex qua natus an. MDXV.

5 Christophorus; quem puerum Bauariae princeps auunculus in aula sua, adultiorem Ferdinandus Viennae aliquandiu educarunt, trantisper dum hic aduersus patrem eius Vlricum bellum gerebat. Sed quum eum Carolus V clam cum praeceptore Tiferno per Carnicas Alpes in Hispaniam conaretur abducere, vt ea ratione Ducatum fratri integrum relinqueret, elapsus in Bauariam primum, inde in Galliam, opem Regis ad restituendum patrem exsulem implorauit. Erat forte eo tempore apud Franciscum regem legatus Pontificis Pauli III, cuius quum pedem dexterum rex fuisset deosculatus, idemque alij omnes principes eius exemplum sequuti fecissent, Christophorus, siue Germanica vsus ingenuitate, candore. et libertate, siue heroico instinctu ductus, palam negauit se facerdotis crepidas osculaturum. Fecit iuuenis princeps, exsul, quod senem, regem, in suo solo facere praestitisset. Plus certe officit Christianitati Pontificum ista elatio, quam conducit seruilis Principum demissio. Christophotus post patris obitum cuncta ad pacis artes reuocans. legibus institutisque salutaribus patriam ornauit. Extinctus an. MDLXVIII. aetatis suae anno LIII. Vxor ei fuit Anna Maria Georgij Pij Marchionis Brandeburgici filia.

6 Ludouicus VVirtenbergensis Dux natus an. M D LIV paternis artibus Remp. laudabiliter rexit, obijt an. M D XCIII. Vxor eius prior fuit Dorothea filia Caroli Marchionis Badensis; posterior Vrsula filia Georgij Ioannis Comitis Palatini: Liberi nulli. Itaque Vlrici posteritate extincta, successit fratris eius Georgij Comitis Mompelgardensis filius Fridericus, natus ex Barbara filia Philippi Lantgrauij Hassiae.

7 Fridericus iste Ludouici patruelis pari cum maioribus suis virtute et prudetia ditiones haereditarias admnitrauit, pietatis et eruditionis egregius aestimator. Vxorem duxit Sibyllam filiam Ioachimi Ernesti Principis Anhaltini, ex qua plutes filios suscepit; omnes patriae virtutis aemulos.

8 Ioannes Fridericus liberorum Friderici natu maximus natu an. M D LXXXII vxorem duxit Barbaram Sophiam Ioachimi Friderici quondam Marchionis Brandeburgici et Electoris filiam, Stutgardiae, an. M D CIV, die IV Novembris.

CAP. XXI. Ducatus et Duces Pomeraniae.

POMERANIA, cuius typum habes cap. XII, Vandalorum priscorum sedes a situ nomen habet, adiacet enim mari Balthico, portigiturque inde ab Holsatiae si abus ad lines vsque Liuoniae: Sunt ergo Pomerani maris accolae: Atque hoc vult vox PamortZi. Slauorum nominis vestigia sonant adhuc audiunturque in multis ipsorum nominibus proprijs, Bugslauus, VVartislauus, VVitslauu: quae non Germanicae sed Slauonicae originationis sunt. Et constat diu admodum Polonis terras istas subiectas fuisse, ac non nisi a Friderico Barbarossa Imperio additas. Regio omnis fertilis est, plana, raros montes, pascua crebra, agrum vberem habet, ex quo frumenti, butyri, mellis, cerae, lini, canabis ingens copia hatuitur. CASSVBII a plicis vestium nomen habent, sedemque habent ad Casilinum, qua Pomerellia sese extendit. Vrbes Pomeraniae praecipuae sunt, Stetinum diues, VVineta antiqua, Gripswaldia ob Scholam celebris, Iulinum amplum et potens, Stralsundia mercimonijs nota. Sunt et aliae permultae interius,



page 396, image: s396

[gap: illustration (STEMMA DVCVM POMERANIAE a VVartislao I vsque ad Barnimum VI.)]

page 397, image: s397

[gap: illustration (CONTINVATIO STEMMATIS DVCVM POMERANIAE.)]

page 398, image: s398

Neugardia, Lemburga, Stargardia, Bergradum, Bamenez, Publina, Grifenburga. Ad littus vero Colberga, Caminum, Collinum, Sunda, Pucka, Reuecol, Louensburg, aliaeque. Adsita ei est insula RVGIA ex qua profectus Odoacer Italiae Romaeque domitor. Meminere Rugiorum Tacitus, Sidonius, Ennodius.

1 Fertur Suantiborus is qui Danos bello vicit, caput esse Ducum Pomeraniae. Eius filios VVartislauum et Casimirum aiunt circa an. M CXXIV ab Ottone Episcopo Bambergense cum ingenti numero ciuium Pomeranorum baptizatos. Fuit tamen ante ipsos Barnimus ex Gryphonum gente, cuius insigne fuit gryphus in clypeo. Ab hoc adiutus est Henricus Auceps Imperator in bello cotra Hungaros, erat enim Princeps Pomeraniae, Cassubiorum et Vandalorum. VVartislai vxor prior fuit Hoila, Henrici Nigri Bauariae ducis filia, soror Henrici Superbi: posterior Ioanna, filia Canuti IV Regis Daniae. Ipse occisus est anno M CXXXVI.

2 Bugslaus et Casimirus VVartislai filij in bello Soxonico a Friderico Barbarossa Duces creati sunt, adsignato ipsis in Imperij consessu loco. Ac tum primum a Polonia seiuncti sunt. Bugslaus fundauit Episcopatum Iulinensem an. MCLXXV. cum templo B. Iacobi quod est Stetini. obijt an. M C LXXXVIII. Vxor ei VValpurgis filia Valdemari I Regis Daniae, ac post eam Anastasia, filia Miecislai Ducis Poloniae. Casimirus in Palaestina mortuus est anno vno ante fratris obitum.

3 Bugslai I filij fuere Bugslaus II, qui ducta vxore VVislana filia Iarolphi Ducis Russiae obijtan. M CC XXII. Casimirus II, qui Stargardiae monasterium condidit, an. 1194 obijtque Ierosolymis an. MCCXVII, habuitque vxorem Irmengardem filia Iaromiri Principis Rugiae, ac denique VVartislaus II qui Greiffenbergam muniuit. Hoc tempore Saxones primum sese in Pomeraniam effuderunt, Bugslaus vero etiam ab Ottone I Marchione Brandeburgico captus posteaque dimissus est, anno M CL XXXVIII.

4 Barnimus I haeres omnium eius familiae ditionum Stetini creauit aedem B. Mariae an. M CC LXI. Atrocia bella gessit cum Ioanne I et Ottone eius fratre Marchionibus Brandeburgensibus, quae tande sopita sunt data Ioanni in vxorem Heduigi filia, cum Preutzlennia et V ckermarchia dotis loco. V xores ipse habuit, primam, Mariam filiam Alberti I Ducis Saxoniae, secundam, Margaretam filiam Henrici senioris Ducis Brunsuicensis, tertiam Mechtildem filiam Ottonis Marchionis Brandeburgensis: Defunctus est ipse an. M CC LXXCIII. at frater eius Bugslaus III anno M CC XXIV.

5 Bugslaus IV VVolgasti aulam habuit. Cum fratre Ottone ita ditionem partitus est, vt quicquid terrarum est a Deutia vsque ad Ancla, cum Iulino, Caminia, Stargardia vsque ad Pomerellam sibi haberet, caetera fratri cederent. Stargardiam hic muro cinxit. Situs est Caminiae. Vxorem habuit Agnem filiam Ioannis I Marchionis Brandeburgici, et Margaretam natam Bislao Principe Rugiae. Filias habuit Annam nuptam Swantiboro Principi Rugiae, Helenam nuptam Bernardo Principi Anhaltino, Elisabetham nuptam Erico I Duci Saxoniae, ac denique*... nuptam Nicolao Duci Megapolensi. Bugslai frater Otto I Stetinensis Dux ad posteros suos ducatum transmisit, ca serie quam in Tabula descripsimus. Ottone autem III sine liberis extincto graue bellum inter Duces Pomeraniae VVolgastenses et Marchiones Brandeburgicos ortum est, qui feudum illud a Friderico III Imperatore acceperant. Composita autem est tandem conrrouersia, ita, vt Brandeburgici titulo fruerentur, ac deficientibus maribus Pomeranis, ditio omnis cederet Brandeburgensibus.



page 399, image: s399

6 VVartislaus IV Stetinum omnemque Vlteriorem Pomeraniam a Conrado Brandeburgico occupatam recuperauit, Rugiae quoque Principatum adijt, auunculo VVitslauo omnique mascula prole extinctis. Vnus igitur iste Dux Pomeraniae, Stetini, Cassubiorum, Vandalorum, Rugiorum fuit, et Comes in Gatzkan. Syndia quoque vrbs se in huius clientelam dedit, seruatis tamen priuilegijs suis: Sepultus est Camini. Vxorem habuit Elisabetham Henrici Ducis Vratislauiensis filiam, ex qua nati, Bugslaus, Barnimus, et VVartislaus V.

7 BarnimusV et Bugslauus IV partiti sunt inter se Pomeraniam, concessa fratri tertio annua pensione. Bugslauus tenuit Orientalem Pomeraniam, Barnimus IV VVolgastanam, qui etiam Comitatum Gutzko possedit: mortuus est an. MCCCLXV. Vxor ei fuit Sophia filia Nicolai Henetorum Principis. Bugslauus vero V filium habuit Casimirum IV ex Elisabetha Casimiri II regis Poloniae filia; qui educatus in aula aui materni, feuda habuit in Polonia, et a Ludouico rege Hungariae et Poloniae missus ad oblidendam arcem Schotter, dum inconsultius murum subit, lapide ictus interijt, an. M CCC LXXVII. Ipse vero Bugslauus Ludouicum Romanum Electorem Brandeburgicum acie superauit. Torgoloniam bello acquisiuit. Stetinum nouum ampliauit: Obijt autem an. M CCC LXIV, situsque est Balbuci. Filias habuit Elisabetham Carolo IV Imperatori, et Margaretam Ernesto Ferreo Duci Austriae nuptas. Filius Bugslaui VVartislauus VI mortuus est an. M CCC XCII, vxoremque habuit Mariam Henrici Ducis Megapolitani filiam, eaque defuncta Ingelburgim editam patre VValdemaro IV Daniae rege, ex qua natus est Ericus I Rex Sueciae, Daniae et Noruegiae, qui annos ampliusquadraginta regnauit, ac postea in patrio ducatu, deposita persona regia, quiete vsque ad annum M CCCC LIX vixit. Sorores Erici fuere, Sophia vxor Ioannis Palatini, patris Christophori Daniae regis, et Agnes, nupta Ottoni Principi Anhaltino. Bugislaus vero VIII Bugislai VII filius ex Sophia Procopij Moraui filia suscepit Bugslaum IX, qui obijt sine mascula prole, anno M CCCC XLVIII. Sepultus est Rugenwaldae in Carthusia. Ita deuoluta est haereditas Bugslaui V ad liberos Barnimi quarti.

8 VVartislaus VII Barnimi filius VVolgastanus, maritus Annae, Ioannis II Ducis Megapolitani filia, obijt an. M CCC XCIV. Filios ex ea habuit Barnimum VI et VVartislaum VIII, Filiam Sophiam, nuptam Henrico Duci Brunsuicensi. Frater eius Bugslauus VI obijt anno M CCC XCIII et neque ex priore vxore Iuditha filia Erici I Ducis Saxoniae, neque ex posteriore Agnete filia Ducis Brunsuicensis prolem suscepit.

9 VVartislaus VIII obijt an. MCCCCXVI. Vxor ei Agnes filia Ducis Saxoniae inferioris Erici III, ex qua nati Suantiborius III extinctus an. M CCCC XLVI, et Barnimus VIII, denatus an. MCCCCLI, qui ex Anna Henrici Comitis VVinsdorfensis filia non habuit nisi filiam vnicam, Agnetem, coniugem Friderici Pinguis Marchionis Brandeburgici. Ita decursa hac serie ad BARNIMI VI liberos ditiones omnes peruenerunt. Barnimus iste obijt an. M CCCC V, habuitque vxorem Veronicam filiam Friderici III Burgrauij Noribergensis, ex qua nati VVartislaus IX et Barnimus V, qui obiit anno M CCCC CLIX.

10 VVartislaus IX magni animi et virtutis Princeps Scholam Gripsualdensem fundauit an. M CCCC LVII quo etiam extinctus est. Vxor ei fuit Sophia filia Georgii Ducis Saxoniae inferioris, ex qua editi VVattislaus X et Ericus II. Frater eius BARNIMVS VII extinctus est sine liberis an. M CCCC XLIX.



page 400, image: s400

11 VVartislaus X vxorem habuit Margaretam filiam Henrici Comitis Stargardiae. defunctus est autem anno Christi M CCC LXXVIII. Liberi eius fuere Suantiborius IV, et Hertmannus, cui vxor Vrsula, filia Ioannis primi Electoris Brandeburgici. Ita deuolura est haereditas omnis ad fratrem Ericum eiusque liberos. Porro ERICO coniunx fuit Sophia filia Bugslaui IX, Ducis Pomeraniae: Obijt autem ipse anno M CCC LXXIV, reliquitque liberos VVartislaum XI, Casimirum IX, et Bugslauum X.

12 Bugslauus X qui a rebus gestis Magnus dictus fuit, Pomeraniae, Stetini, VVolgasti Dux, Rugiae, Cassubiorum et Vandalorum princeps, natus est an. Christi M CCCC LIV. Hic quum ab Imperatore Friderico III feudum suum Alberto Marchioni Brandeburgico, qui Achilles Germanicus dictus fuit, concessum videret, vsque eo exarsit, vt se Imperatori opposuerit, et ab adeunda ditione Marchionem depulerit. Composita tamen sic est tandem controuersia interponentibus sese VVolgasti anno Christi M CCCC LXX Magno et Balthasaro Megapolensibus Ducibus, vt titulus insigniaque ducum Pomeraniae penes Marchiones manerent, ac si haeres masculus ex Pomeraniae Ducibus aliquando non exstaret, Ducatus Stetini rediret ad Marchiones. Firmata est transactio, vt fieri inter Principes Solet. nuptijs; Margaretam quippe Friderici II Electoris Brandeburgensis filiam Bugslauus vxorem duxit. Ea defuncta, Annam Casimiri Regis Poloniae filiam: ac denique Agnem filiam Ioannis Alchymistae Marchionis Brandeburgici. Hic ille est Bugslauus, qui venenum sibi a nouerca propinatum fecit vt prior nouerca biberet: Obijt anno M D XXIII paulo minor septuagenario.

13 Georgius I et Barnimus IX filij Bugislaui X haereditatem patris diuisere. Barnimo cessit Stetinum cum inferiore Pomerania, caetera Georgio: qui quidem non diu vixit, natus quippe est anno Christi M CCCC XCIII: obijt anno Christi M D XXXI. Hic Augustae Vindelicorum cum fatre Georgio feudum a Carolo V accepit, et religionem in suo Ducatu reformauit. Gedanenses tumultuantes autoritate et prudentia composuit: Vxor eius prior fuit AEmilia filia Philippi Comitis Palatini: postetior Margareta filia Ioachimi I Electoris Brandeburgi. Liberos reliquit Casimirum Episcopum Caminensem et Philippum, qui cum BARNIMO patruo placide de parerno iure transegit. Natus fuit Barnimus anno Christi M D I. Fuit autem princeps litteris addictus, grauis, prudens, serius. Filios ex Anna Henrici Dnci Luneburgensis filia non habuit: Filias vero treis, Mariam nuptam Ottoni Holsatiae Duci, Annam primum Caroli Anhaltini, tum Henrici Burgrauij Misnensis, denique Iudoci Comitis Barbiensis coniugem: Et Dorotheam nuptam Ioanni Comiti Mansfeldensi.

14 Philippus I Georgij filius, natus est anno M D X V. In diuisione cum patruo VVolgastum cum superiore Pomerania et Rugia accepit: Obijt anno Christi M D L X. Vxor ei fuit Maria filia Ioannis Electoris Saxoniae, ex qua nati anno Christi M D XL. Georgius II. Anno M D XLII Ioannes Fridericus Dux Stetinensis: Biennio post Bugslauus XI Dux Pomeraniae, Anno vero M D XLV Ernestus Ludouicus. Anno Christi M D XLIX Barnimus. Anno Christi M D L XXVII Ernestus Episcopus Caminensis.



page 401, image: s401

CAP. XXII. HASSIA, et Lantgrauij Hassiae.

Hassi sunt Catti, mansitque nominis vestigium in Cattis Melibocis, quorum sedes nunc vocant Catzen Elbogen. A populis transijt postea appellatio ad regionemnam veteres nullam Cattiam vel Hassiam nouerunt. Habet autem regio ista ad Ortum Turingiam, ad Austrum Franconiam, cum Hennebergensi Comitatu; ad Occasum VVestphaliam, ad Septentriones Ducatum Brunsuicensem, cum Episcopatu Mindensi et Padebornensi. Ac initio fuit Comitatensis: sub annum vero Christi M X L II euecta est in Lantgrauiatum. Diserte onim sic legitur in libro Torneamentorum. anno Chricti M XLII Ludouicus Comes Hassiae fuit Hallis in ludo militari ibi celebrato; sed factus deinde Lantgrauius ascendit filia supra matrem. Sunt autem Lantgrauij Comites maiore quam caeteri Comites dignatione. Tales vero Prouinciarum praefecti et Comites etiam in Romaria Rep. fuerunt, quemadmodum ex Notitia Imperij liquere potest. In Germania ad imitationem Romanorum varijs locis constituti sunt, titulo ipsis dato vernaculo, Germanicae originis. In Hassia et Thuringia praecipui fuere. Regio pleraque Hassiae montuosa est, ferax frumenti, leguminum. Flumina habet, Visurgim qui VVeser, Lupram et Adranam amnes Tacito celebratos, ac praeterea, Lanum, Fuldam, aliosque. Montes, Melibocum, Taunum, Abnobios. Oppida, Marpurgum, Cassellam, Francoburgum, Eschwegam, Fuldam. Gens omnis grauis, animosa, sobria, laboris patiens, ingeniosa, fidei amans, libertatis et suae et publicae conseruatrix.

STEMMA LANTGRAVIORVM HASSIAE ex Ducibus Brabantiae.

Qui hodie rerum in Hassia potiuntur, originem ducunt ex duabus Illustribus familijs, vna Brabantina, altera Thuringica. Ac fuit Lantgrauiatus iste Thuringico nexus, vsque ad Henricum Magnanimum Brabantiae Ducem, qui ducta vxore Sophia Ludouici Lantgrauij et S. Elisabethae filia vnica, ditiones istas coniunxit. Nec manserunt diu iunctae; Henricus quippe puer et Henricus Mansuetus fratres, de paterna haereditate disceptantes, ita inter se transegerunt, vt Mansueto quidem Brabantia cederet, Puero vero Misnia, Thuringia, Hassia. Itaque ab illo deinceps Genealogia ducitur Ducum Brabantiae, ab hoc Lantgrauiorum Hassiae. Brabantinorum vero Procerum series vsque ad Henricum Magnanimum sic se habet.

Lambertus Longicollus Dominus Louanij, interemptus a Gothosredo Duce Lotharingiae, Anno Christi M X V.

Henricus I Lamberti filius Comes Louaniensis perijt Anno M XXXVIII.

Ex hoc natus Lambertus II Comes Louanij, Marchio Rhiae, interemtus anno M LIV.

Huic successit Henricus II Lamberti filius occisus in lecto, anno M LXVIII.

Huius filius fuit Henricus III Comes Louaniensis, qui obijt anno M XCV.

Henrico successit filius eius Gothofredus I Barbatus, qui obiit anno Christi M C XX. Vxor eius prior fuit Sophia filia Henrici IV Imperatoris, et Clementia filia Guilielmi Comitis Burgundiae.



page 402, image: s402

Gothofredum patrem excepit Gothofredus II filius, primus Brabantiae Dux factus a Conrado III Imperatore. Excessit e vita anno M C XLIII. Vxor ei Lutgardis filia Gebhardi Comitis a Sulzbach, soror Gertrudis Imperatricis.

Hunc secutus est Gothofredus III quiex vxore Margareta filia HenriciComitis Limburgensis suscepit Henricum Probum, Albertum Episcopum Leodiensem, Henricum Cuchij Dominum, et Guilielmum Dominum Parnesij: Obijt anno M C LXXXIII.

Henricus Probus ex Mechulde filia Matthei Alsatici filium habuit vnicum Henricum Magnanimum: Obijt anno M CC XXX Coloniae.

Henricus Magnanimus vxorem habuit priorem quidem Mariam filiam Philippi Imperatoris: posteriorem vero Sophiam filiam et haerede Ludouici Lantgrauij. Liberi fuere ex altera Hericus Mansuetus, ex quo profecti sunt Duces Brabantiae et Comites Hornae; ex altera Henricus Puer Lantgrauius Thuringiae et Hassiae, per quem series postea Lantgrauiorum decurrit. Porro Magnanimo filiae fuere Mechtildis Kuperti Artesij vxor, et Maria nupta Ludouico II Palatino, de qua suo loco diximus.

1 Heticus infans ex eo dictus fuit, quod eum pater moriens vix bimulum reliquit, natus est enim anno M CC XLV, pater e viuis excessit anno M CC XLVII. Ab hoc exstructum est templum Francoburgense: obiit anno M CCC VIII. Vxores habuit Adelheidem filiam Alberti Ducis Brunsuicensis, Mechtildem filiam Theodorici VI Comitis Cliuiae; et Annam filiam Ludouici Seueri Comitis Palatini: Liberos permultos: Mares nos in tabula expressimus. Filiae fuere Elisabeth primum nupta Ioanni Comiti in Sain, postea Gebhardo Comiti in Eppstein: Mechtildis vxor Gothofridi Comitis in Zigenheim: Adelheidis elocata Bernhardo Comiti Hennebergico: Sophia, Ottoni Comiti in VValdeck et *... nupta Alberto Comiti Gortzio.

2 Otto Henrici filius Hassiae Lantgrauius, vxorem habuit Adelheidem Comitissam Rauensburgicam; obiit anno Christi M CCC XXIX. Eius frater Ioannes Lantgrauius extinctus est anno Christi M CCC XI, habuitque vxorem Adelheidem filiam Henrici Mirabilis Ducis Brunsuicensis. Ludouicus Episcopus Monasteriensis desijt viuere anno M CCC XX.

3 Ottoni successit Henricus Ferreus, qui cum fratre suo Ludouico ditionem partitus est, ea lege, vt quum vterque eandem virginem ambiret Elisabetam Friderici admorsi filiam, is qui repulsam ferret, caelebs permaneret. Nupsit autem Henrico, a quo tamen postea repudiata est, anno M CCC XL, ducta altera coniuge. Mechtilde filia Theodori IX Comitis Cliuiae. Ioannes frater promissi immemor vxorem duxit Margaritam filiam Comitis in Spanheim.

4 Otto Sagittarius Lantgrauius Hassiae mortuus est anno M CCC LIV, improlis. Eius soror Elisabeth filia Herici ferrei, nupsit Ottoni Duci Saxoniae inferioris. Adelheidis vero Casimiro regi Poloniae, a quo domum remissa est, anno M CCC LVI. Ita deficiente hic linea cessit Lantgrauiatus posteris Ludouici.

5 Hermannus Ludouici filius, Lantgrauio Thuringiae Balthasari aduersus Ottonem Brunsuicensem suppetias tulit anno Christi M CCC XXVII. Senex admodum, vita functus est, anno Christi M CCCC XIV. Eius vxor prior fuit Ioanna filia Ioannis Comitis Nassouij: posterior Margareta filia Friderici III Burggrauij Noribergensis Filia eius Margarita nupsit Henrico Duci Brunsuicensi: Agnes vero Ottoni Duci, Domino in Gottingen.

[gap: illustration (STEMMA LANTGRAVIORVM HASSIAE a Ducibus Brabantiae.)]

page 404, image: s404

6 Ludouicus cognomento Mitis, natus anno Christi M CCC II, primus fuit Comes Zigenheimii et Niddae. Hic ille est, qui Imperij summum honorem ad se delatum in alium reiecit, Mortuus est anno Christi M CCCC LVIII. Vxorem habuit Annam filiam Electoris Saxoniae, Liberi ex ca fuere, Hermannus Archiepiscopus Coloniensis qui obijt anno M D VIII. Henricus et Ludouicus ambo Lantgrauij, Fridericus, qui puer vitam finiuit, Elisabetha vxor Ioannis Comitis Nassouij in VVeilburg.

7 Henricus III maior natu filius. natus anno Christi M CCCC XI, Marpurgi aulam habuit, auctus Comitatu Cattimelibocensi ab vxore Anna, vltimi Comitis Philippi filia mortuus est anno M CCCC LXXXIII. Filium habuit Guilielmum dictum iuniorem. vt a duobus alijs Guilielmi Ludouici III filius distingueretur: Hic in venatione ex equo lapsus interijt, anno Christi M D sine liberis, relicta vidua Elisabetha filia Philippi Palatini Electoris. Filiae Henrici fuere, Mechtildis nupta Ioanni II Duci Cliuiae; et Elisabeth vxor Ioannis Nassouii Comitis in Dillenburg.

8 Ludouicus III dictus Comes Zigenhemii et Niddae, aulae sedem habuit Cassellis: duos sustulit filios ex vxore Guilielmos, alterum dictum seniorem. alterum iuniore; obiit anno M CCCC LXXI. Vxor ei fuit Mechtildis, filia Ludouici Comitis VVirtenbergici. Hermannus eius frater Archiepiscopus Coloniensis et Propositus Padebornensis vir fuit excelsi animi: Nouesium a Carolo Burgundo obsessum strenue defendit, oppositusque est Ruperto Palatino Archiepiscopatus competitori, anno M CCCC LXXV.

9 et 10 Guilielmus senior haereditatem paternam cum fratre post excessum Ludouici diuisit, sed ob leues caussas, cum. ingenio esset querulo, resiliit. Captus, ditionibus suis exutus est. Obiit anno Christi M D XV. Vxorem habuit Annam filiam Guilielmi Ducis Brunsuicensis, ex qua non nisi filias suscepit, Mechtildem nuptam Cononi Comiti Tecklenburgico, Catharinam vxorem postea Adami Comitis a Beichlingen, Elisabetham nuptam primum Ludouico Palatino Bipontino; postea Georgio Palatino Cimmerensi. Guilielmus ergo medius auctus tot ditionibus potes fuit. Ab hoc profecti sunt quotquot nunc Hassiae Lantgrauii dicuntur. Vxores habuit duas, priorem Iolantem filiam Friderici Comitis Vademontii, alteram Annam filiam magni Ducis Mechleburgici. Filium Philippum: Filiam Elisabetham vxorem Ioannis Ducis Saxoniae.

11 Philippus totius Hassiae Lantgrauins Comes Cattimelibocensis, Ziegenhemius et Niddensis, vindex libertatis et fulmen Germaniae dum vixit fuit, ingentis animi et consilii Princeps. Tumultus rusticorum aduersus Praesules Moguntinum et Herbipolensem repressit: Anno Christi M D XXVII. impediuit executionem edicti VVormaciensis aduersus Euangelicos concepti, adhibita protestatione publica; ex quo facto adhaesit sociis nomen Protestantium. Eodem anno Academiam fundauit Marpurgi. Sequenti, copias ingentes armauit aduersus eos qui ipsum et Electorem Saxonicum dicebantur oppressuri. Anno M D XXXIV Vlricum Ducem VVirtebergicum ditioni suae restituit, diu exulem et vagum, caesis copiis Ferdinandi Regis ad Lauffenum, et capto Philippo Palatino. Ad compescendos etiam Anabaptistas duce Ioanne Leidensi tumultuantes Monasterii VVestphaliae oppido militem suum misit. Foederis Schmalcaldici libertatis ergo initi a Germaniae Principibus contra inualescentem Caroli potentiam et Pontisiciorum minas


page 405, image: s405

ducem se praebuit Anno M D XLVI vna cum Friderico Saxoniae Electore. Eo bello captus est Elector, Hessus vero persuasus ab Electore Brandeburgico et Mauritio Saxone vitro se fidei Caesaris commisit dediditque, a quo in carcere habitus est totum quinquennium, frustra intercedentibus pro ipso Germaniae Principibus. Tandem tamen quum vis ostentaretur, dimissus est. Anno M D LVII composita est controuersia inter ipsum et Comitem Nassouicum de Comitatu Cattimelibocensi quae iam. annos pene quinquaginta durauerat. Conuentum, vt abrogata Caesaris sententia, qui Nassouijs eum adiudicârat, Comitatus ille in potestate maneret Lantgrauiorum Hassiae, ea lege, vt is Comiti Nassouio sexies centena millia aureorum exsolueret, et Comitatu insuper Dietsensi cederet, vtque Lantgrauij nihilominus titulum haberent Dietsensium Comitum, et arma gentilitia: Comites vero Nassouij etiam vocarentur Cattimelibocenses, et arma illa in suis insignibus gererent. Ita plenus aui obijt Philippus anno M D LXVII Vxor ei fuit Christina filia Georgij Ducis Saxoniae. Filij, Guilielmus, natus anuo M D XXXII, Philippus, natus anno M D XXXIV, qui infans obijt. Philippus alter, natus anno M D XXXIV, et Georgius natus anno M D XLVII. Filiae, Agnes nupta Mauritio Electori Saxoniae, ac post illum Ioanni Friderico Duci VVimatiensi; Anna nupta VVolfgango Bipontino Comiti Palatino. Barbara quae primis nuptijs habuit maritum Georgium Comitem Monpelgardensem, secundis Danielem Comitem in VValdeck, Elisabetham vxorem Ludouici Comitis Palatini, et Christinam nuptam Adolpho Duci Holsatiae.

12, 13, 14, 15 Guilielmus fratrum natu maximus, testamento patris (quod filij omnes ratum habuerunt) semissem bonorum paternorum obtinuit. Sed ita, vt cum Ludouico Academiam Marpurgensem, forum vero iuri dicundo fratres omnes commune haberent. Ludouicus ergo Lantgrauius Comitatum nactus Cattimelibocensem, Zigenhaim, et Nidda, Marpurgi sedem fixit aulae suae. Vxores habuit Heduigem filiam Christophori Ducis VVirtenbergensis, ac post eam Mariam filiam Ioannis Comitis Mansfeldensis. Philippus tertius frater, Reinfelsij aulam habuit. Vxor ei Anna Elisabetha filia Friderici Palatini. Georgius quartus frater, Darmstadij in superioreComitatu Cattimelibocensi vixit: habuitque vxores duas, priorem Magdaienam filiam Bernhardi Comitis Lippensis: posteriorem Leonoram filiam Christophori Ducis VVirtebergici viduam Ioachimi Ernesti Anhaltini, obijt anno M D XCVI, relictis multis liberis. Henrico, nato anno M D XC, qui diem extremum clausit octauo Ianuarij anno M D CI. Ludouico, nato 24 Sept. Anno M D LXXVII (cui ex vxore Magdalena Marchionis Brandeburgici filia nati sunt, Elisabeth Magdalena anno M D C die 6 Aprilis. Anna Eleonora, Anno M D CI, 30 Iulij. Maria, Anno M D CII, die 11 Decemb, Sophia Agnes Anno M D CV, 12 Ianuarij. Georgius, natus 17 Martij, Anno M D CV. Iuliana, Anno M D CVI. die 14 April. Amelia, Anno M D CVII. die 20 Iunij, et Ioannes 17 Iunij, Anni M D C IX) Elisabetha nata 26 Nouemb. Anno M D LXXIX. Philippo nato 26 Decemb. Anno M D LXXXI, qui duxit vxorem *.... filiam Comitis Diepholdensis. Anna nata 3 Martij, Anno M D LXXXIII, quae post obitum patris nupsit Alberto Comiti Solmensi, Anno M D C X. ac deniquo Friderico nato 5 Martij, Anno M D LXXXV. Sed fuit prae caeteris Philippi Magnanimi filijs Guilielmus non a natura tantum sed etiam a studio, cura, et exercitatione


page 406, image: s406

arribus principalibus ornatus, ad quas etiam litterarum et historiae imprimis cognitionem adiunxit. Iuuenis admodum arma sumpsit cum Mauritio Saxone, superatisque cum exercitu Rhaeticarum Alpium faucibus, et occupata Ernberga, eo adegit Carolu Caefarem, vt AEniponte noctu accensis funalibus fugere coactus sit: quam expeditionem liberatio patris et totius Germaniae tranquillitas praesens, diu, vti optamus speramusque duratura, consequuta est. Obiit anno M D LXVII. relicto exsabina filia Christophori DucisVVirtebergensis vnico haerede filio Mauritio; nam Christianus iam anno M D LXXVIII extinctus fuerat.

16 Mauritius Lantgrautus Hassiae, natus anno M D LXXIII virtutum paternarum haeres pariter et aemulator, ea rnodestiae, prudentiae, eruditionis, ac pietaris fama viget, qua vix alius hodie ex omnibus Germaniae Principibus, beatam constituens ex sententia Platonis Rempublicam. Eius vxor prior fuit Agnes filiaGeorgij Comitis Solmensis; posterior nunc est Iuliana filia Ioannis Comitis Nassouij. Soboles numerosa. Otto natus anno M D XCI V. Mauritius M D C. Elisabeth anno M D XCVI. Guilielma anno M D CII. Philippina anno M D CV, Agnes M D CVI. Viuat diu vigeatque eius virtus, et fero sui desiderium mortalibus relinquat.

CAP. XXIII. HOLLANDIA, et Comites Hollandiae.

HOLLANDIAE pars Transrhenana proprie ad Germaniam veterem pertinet, continetque in se Frisios minores, cum quibus pertinaci odio diu a Batauis pugnatum est. Rhenus enim Galliam a Germania disterminat: neque est extendenda Gallia ad tertium vsque Rheni ostium quod Fleuum vocant. quum inter illud et medium siti fuerint Frisiij maiores et Sicambri, qui tamen nunquam Gallis, nun quam non Germanis sunt accensiti. Traiectus itaquo ad Rhenum, cum Amsterodamo, Harlemo, Enckhusa, Horna, Geldriaque omni ad Germaniam magnam referenda sunt. Nam de Frisiis maioribus, in quibus sunt Leodienses, Groningenses, deque Transisalanis et Sutphaniensibus nemini dubiuin est, quin Germaniae accenseri debeant. Quod si vero etiam Germanias duas, superiorem et inferiorem, quae proprie in Belgica sunt, placet Germania: adscribere, multo iam erit amplior amplissimae regionis ditio: vtque vt ad eam reseruntur vulgo Argentoratum, VVormacia, Spira, Treuiri, Moguntia, Colonia, ita ad eam referentur Antwerpia, Gand. dauum, Brugae, Lugdunum Batauorum. Et constat, Caroium V Imperatorem postquam anno Christi M D XXVIII Hollandiae, Brabantiaeque adnexuisset Traiectum cum Transisalania, cedente Episcopo Henrico Bauaro, Anno vero Christi M D XXXVII Groningam cum Ommelandia, et anno vno post Gelriam vniuersam, omnes simul prouincias Belgicas comprehensas titulo CIRCVLI BVRGVNDICI et BELGICI in Comitijs Augustanis iunxisse S. Imperio. Factum id est, anno Christi M D XLVIII, die XVI Iunij. Quae quum ita sint, non videbitur cuipiam mirum, si Hollandiam quoque ad Germani. im referamus.



page 407, image: s407

[gap: illustration (STEMMA COMITVM HOLLANDIAE.)]

page 408, image: s408

1 Catolus Caluus Ludouici filius Caroli Magni nepos Romanorum Impetator quum certis nuncijs accepisset, Normannos eam Germaniae inferioris oram quae Oceano opposita, Rheno, Mosa, Scaldi amnibus alluitur, depopulari, ac foedare, contulit ditionem illam quae nunc Hollandiam, Zelandiam, Frisiam, Traiectumque complectitur in Theodoricum Sigeberti Aquitaniae Principis filium, VValgeri Comitis Teisderbandiae fratrem minorem natu, editum Haganonis sorore. Facta est autem donatio Bladellae, haud incelebri tunc temporis Brabantiae oppido. Theodoricus Imperatoris copijs opibusque in vacuam possessionem deductus, ditionem illam occupauit non sine sudore et sanguine, ob Burggrauij Leidensis et Falkenburgici Toparchae armata manu sese opponentium vires. Quibus victis coesisque digressus Carolus ad suos haud diuturnam pacem Theodorico reliquit. Frisij quippe libertatis auitae titulo conspirantes ipsum Prouincia eiecerunt; qui ad Carolum Imperatorem profugus, ac non multo post restitutus, pacatis rebus ita cum Frisijs et Normannis, qui ex suae patriae nomino nomen Hollandiae dederunt, vixit, vt vtrique come et temperatum imperium agnoscerent. Obijt tandem senex anno Principatus suscepti XL.

2 Theodoricus II fertur rexisse Hollandiam annos LXXXVIII. Vxoremque habuisse Genam Pipini Ducis Aquitaniae fiilam.

5 Theodoricus III a quibusdam hoc loco inseritur, eumque dicunt vxorem habuisse Hildegardim Ludouici V regis Francorum filiam, et obijsse an. Christi C M L XXXVIII.

4 Arnulphus Theodorico patri successit; diciturque Hollandiam ac Zelandiam, exemptas Francorum Regum potestati; subiecisse Imperatori Ottoni III: occubuit in proelio aduersus VVest-Frisios, anno CMXCIII. Vxor ei Lutgardis filia Romani Imperatoris Constantinopolitani. Frater eius Egbertus Archiepiscopus Treuirensis in sacello a se exstructo, quod ipse B. Andreae dicauit, situs est.

5 Theodoricus IV Arnulphi filius patris necem vlturus bellum gessit cum Frisijs: Adeboldum Episcopum Vltraiectinum cepit, et in Hollandiam abductum Iselmundanae arci inclusit. Ierosolymam profectus, dum reditum parat, in itinere obiit: anno MXXXIX. Huic Vxor fuit Vtelhaidis Ottonis III Imperatoris sotor, quae post mariti obitum ad suos rediit. Praefuit Theodoricus Hollandiae annos X L VI.

6 Theodoricus V Dordrechti telo ictus in femore biduum ab accepto vulnere vixit: obiit anno M XLVIII, celebs. Ostenditur hodieque locus, in vico, quem ex eo vocant Comitis.

7 et 8 Florentius Theodorici frater fraternos hostes sibi infestos expertus est, Coloniensem, et Leodiensem antistites, et Lambertum Comitem Louaniensem: ac commisso cum illis proelio, Leodiense occiso, Louanienso capto, domum rediit victor, anno MLX III. Ferunt eum in itinere dum sub arbore quadam defessus auram captaret, occisum a sicariis quos Coloniensis sub miserat. Vxor ei suit Gertrudis filia Bernardi Ducis Saxoniae, quae etiam post mariti obitum aliquamdiu Hollandiam gubernauit, nupta Ruperto Comiti Flandriae liberorum Florentii tutori, qui a deuictis Frisus Frisii cognomen retulit. Anno autem M LXX instinctu Guilielmi Episcopi Vltraiectini arma sumpsit Gothofredus Lotharingiae Dux, pulsisque Gertrude et Ruperto Hollandiam per vim occupauit.

9 Godefridus Gibber Lotharingiae Dux victo ad Leidam Ruperto bellum Frisiis intulit: obsessus ab iisdem



page 409, image: s409

[gap: illustration (CONTINVATIO STEMMATIS COMITVM HOLLANDIAE.)]

page 410, image: s410

postea Alcmariae, vix euasit soluta per Guilielmum antistitem Traiectensem obsidione. Tandem tamen telo per posticum acto dum aluum exonerat, poenas dedit occupati alieni imperij, anno M LXXV. Hic Delfum creauit, oppidum inter prima Hollandiae.

10 Caeso Godefrido admotus est rebus Theodoricus VI, qui iam aptus per aetatem imperio habebatur. Hic Traiectensem Episcopum priorum motuum autorem ad deditionem eorurn quae bello abstulerat, adegit, Frisios domuit, congressus cum ipsis non semel. Praefuit rebus annos XXV: Vxor ipsi VVithildis filia Friderici Ducis Saxoniae. Soror Bertha nupta Philippo I Francorum regi, qui eam dimisit.

11 Florentius II Pinguis dignitatem maiestatemque imperij ornauit procera corporis venustate, adfabilitate, pudicitia, iustitia, clementia: Obijt anno M C XXIII. Vxor ei fuit Petronella Lotharij II Imperatoris filia, quae monasterium Rhenoburgense condidit. E cuius fundamentis effossum est anno MDC XIII saxum cum effigie capitis et inscriptione PETRON quae an ista sit, an alia de qua proxime dicam, haud satis compertum habeo. Filia Heduigis nupta fuit Gerardo Comiti Geldriae et Sutphaniae.

12 Theodoricus VII, Florentij II filius Frisios rebelles domuit, eosdem duce fratre Florentio Nigro Hollandicum agrum infeltantes coërcuit. Traiectum ne hostiliter expugnaret, religione et precibus Heriberti Antistitis motus est: obijt anno m c lxiii. Vxorem habuit Sophiam natam Ottone Comite Palatino. Filias, Sophiam Abbatissam Fontanellae, et Heduigim, cum Petronella, quae ibidem virgines vixere.

13 Florentius III, post patris Theodorici excessum factus Comes, vxorem duxit Adam sororem Guilielmi Regis Scotiae, Henrici filiam, a Viboldo Egmundano Abbate accersitam. Magna huic cum Godefrido Episcopo Traiectensi fuit de Frisiae imperio contentio, quam Fridericus Barbarossa diremit. Postea tamen Frisios iterum rebelles vicit, exactaque ingenti pecuniae vi ad obsequium adegit: profectus inde cum Friderico in terram sanctam post multa fortiter a se edita virtutis exempla Antiochiae extremum diem clausit, anno M C X C.

14 Theodoricus VII cum fratre Guilielmo atrox praelium in Zelandia commisit, orta de herciscundis bonis inter ipsos controuersia. Composita tamen res est interuentu patrui Balduini Traiectensis Episcopi, cuius etiam ditionis post obitum ipsius factus est tutor. Inde Brabantiam eum excrcitu ingressus, Buscum Ducis cepit. Obijt haud procul a Dordrechto, anno M CC III. Vxorem habuit Adelheidem filiam Theodorici III Cliuiae Ducis.

15 Ada Theodorici filia post patris obitum nupsit Ludouico Comiti Lossensi: qui regnandi ignarus turbatis rebus a Guilielmo Flandriae Comite ditione pulsus est, anno M CC IV.

16 Guilielmus I Theodorici VII frater, Adae patruus Comes factus Hollandiae Traiectenses bello petijt: A quibus post incensum Dordrechtum eo actus est, vt pacem immani pecunia redemerit. Damiatam, quae Pelusium est, in AEgypto ope Hatlemensium cepit. In Scotiam cum classe profectus ad capiendum regnum quod ad ipsum excessu Macolmi auunculi sui erat deuolutum, quum audisset a Lossensi Comite Hollandiam ferro et igne vastari, reuersus, armis hostem eiecit. Obijt tandem anno regiminis in Hollandia XIX, Christi, M CC XXIII. Vxor eius prior fuit Adelheidis filia Ottonis II Comitis Geldriae: posterior Maria


page 411, image: s411

Edmundi Ducis Lancastriae filia. Sepultus fuit Rhenoburgi; Estque adeo ante hoc biennium effossum illic saxum cum hac inscriptione.

WILHELMVS primus Comes Hollandie. obijt Anno 1223.

ALEIDIS filia Comitis Geldriae vxor eius. obijt Anno 1218.

Et aliud cum ista,

ADA filia VVilhelmi primi Comitis Hollandie in Reinsburch Abbatissa. obijt Anno 1258.

17 Florentius IV Guilielmi filius Aleide prognatus, magna claruit rei militatis sama: A Claremontano Comite ad Iudos equestres quos apparauerat inuitatus, per fraudem ab ipso interemptus est, quod crederet familiarius vxore sua vsum esse. Coniugem habuit Machthildem filiam Henrici Probi Ducis Brabantiae, ex qua nata Margareta vxor Hermanni Comitis Hennenbergici quae tot enixa liberos dicitur, quot sunt in anno dies, sepulta Losduni. Nata et Adelheidis, nupta Ioanni Auiennensi Comiti Hannoniae, cuius liberi ac nepotes extincta Guilielmi II sobole in Comitatu Hollandiae successerunt. Natus et Guilielmus secundus de quo proxime, et Florentius praefectus Zelandiae. De Margareta exstat in Losdunensi sano tale monumentum,

En tibi monstrosum nimis et memorabile factum

Quale nec a mundi conditione ddtum.

Haec lege, mox animo stupefactus leclor abibis.

MARGARETA Hermanni Comitis Hennenbergiae vxor, quarti Florentij Comitis Hollandiae et Zulandiae filia, Guilhelmi Regis Romanorum, ac postea Caesaris seu Gubernatoris Imperij, atque Adeitheiae Comitis Hannoniae soror, cuius patruus Episcopus Traiectensis, avunculi autem filius Dux Brabantiae, et Comes Thuringiae. Haec autem Illustrissima Comitissa annos quadraginta duos circiter nata, ipso die Parasceues, nonam circiter horam, anno millesimo ducentesimo septuagesimo sexto, trecentos sexaginta quinque enixa est pueros, qui prius a Guidone Suffraganeo Traiectensi omnes in duobus ex aere peluibus baptisati sunt; quorum masculi quotquot erant, Ioannes, puellae autem Elisabethae vocatae sunt; qui simul omnes cum matre vno eodemque die fatis concesserunt, atque in hoc Laudunensi templo sepulti iacent. Quod quidem accidit ob pauperculam quandam foeminam, quae ex eo vno partu gemellos in ulnis gestabat pueros, quam rem ipsa Comitissa admirata, dicebat, Id per vnum virum fieri non posse, ipsamque contumeliose ra[?]ecit. Vnde haec paupercula animo perturbata, ac perculsa, mox tantum prolium numerum ac multitudinem ex vno partu ipsi imprecabatur, quot vel totius anni dies numerarentur; quod quidem praeter naturae cursum stupenda quadam ratione ita factum est, sicuti hic in perpetuam huius rei memoriam ex vetustis tam manuscriptis quam typis excusis Chronicis breniter positum et enarratum est. Deus ille ter maximus hac de re suscipiendus, honorandus, ac laudibus extollendus in sempiterna secula, Amen.



page 412, image: s412

18 Guilielmus II extincto indigne patre vix sexennis commissus est curae Ottonis patrui Episcopi Traiectensis. Sub hoc adoleuit ad annum vsque aetatis vicesimum, quo Romanorum rex electus est. Aquisgranum profectus coronae capiendae caussa, ab Alberto Magno Coloniae exceptus est, hiberno tempore prolatis vuis et floribus. Curiam Prouincialem iuri dicundo primus Hagae Comitis instituit, quae postea mirum in modum creuit. Flandros Zelandiam vastantes repressit, reportata insigni ab ijs victoria. Ioannem Auennium adfinem suum contra matrem Margaretam armauit. Caesus tandem est a Frisijs, anno M CC LV Kal. Februarij, relicto filiolo qui nondum sex menses vitae explerat ex vxore Elisabetha filia Ottonis Ducis Brunsuicensis.

19 Florentius V anno aetatis XIX Frisijs indixit bellum, vlturus patris necem; et vicit eos proelio semel atque iterum. Cum Flandris, qui iam muitos annos Hollandis infesti fuerant, pacem sanciuit, accepta Guidonis Flandriae Comitis filia Breatrice in vxorem. Hic ille est qui Gerardi Velseni vxorem violasse perhibetur; a quo porstea duobus et viginti vulneribus confossus est, adnitente etiam Hermanno VVoerdeno vitiatae patre, anno M CC XCVI. Sed Veldenus captus postea poenas quoque occisi Principis sui dedit.

20 Ioannes I Florentij filius Guilielmi Caesaris nepos puer in Anglia apud Eduardum regem educatus est. Post patris vero obitum reuocatus ab Hollandiae proceribus de consilio regis et Guidonis Flandrorum Comitis commissus est tutelae VVolfardi Borsalij Toparchae Veriensis. Postquam adoleuisser bis in Frisios rebellantes exercitum duxit. Decessit e vita anno M CCC. Coniunx ei fuit Elisabetha Eduardi II Regis Angliae filia; ex qua nullam sobolem suscepit. Eo factum est, vt Comitatui Hollandiae praefectus fuerit Ioannes Han nonius Adelheide Guilielmi Caesaris sorore edirus.

21 Ioannes II Hannonius grauia et multa cum Flandris bella gessit terra marique. Obijt anno M CCCIV. Sepultus est Valencenis. Vxor ei Philippa filia Henrici Lucelburgici. Porro a Ioanne isto creditur excisa esse Verona Frisiorum non procul ab Alcmaria vrbs. Filiors habuit Guilielmum Comitem Hollandiae, Ioannem Comitem Osteruandiae, qui proelio Cortracensi occubuit, anno M CCCC II. Ioannem alterum, Dominum Bellomontensem, Tolanum et Goudensem, qui filiam et haeredem reliquit Ioannam nuptam Ludouico Castilionaeo Comiti Blaesensi. Filias vero, Mariam nuptam Ludouico Borbonio, et Machtildem Comiti Niuellano.

22 Guilielmus III Ioannis II filius a virtute et indole nomen retulit Boni. Hic Middelburgi in Zelandia Canonicorum Collegium instituit. Huius ope Philippus Gallorum Rex Flandrorum exercitum fudit. Ab hoc Frisij classe victi sunt. Magna fuit huius pietatatis, iustitiae, religionis, ac prudentiae laus. Regnauit annos XXX III: obijt anno M CCC XXXVII. Sepultus est. Valeneenis. Vxor ei Ioanna, sata Carolo Valesio. Filia Philippa nupsit Eduardo III regi Angliae, Ioanna Gerardo IV Comiti Iuliacensi. Margareta Ludouico Bauaro Imperatori.

23 Guilielmus IV reportatis aliquota Turcis ae Saracenis in Hispania victorijs clarus, postquam in Hollandiam reuersus est, Traiectum oppugnauit, vrbem dissidijs plebis aduersus nobiles laborantem, eoque adegit duros alioqui ciuium animos, vt nudaris plantis apertisque capitibus egressi quingenti Comitis pedibus aduoluti sint, gratiam veniamque commissorum postulantes. Mouit inde in Frisios, et apud Staueram occisus est, an. M CCC XLV, die 26 Sept. Coniunx ei fuit Ioanna filia Ioannis III


page 413, image: s413

Ducis Brabantiae, ex qua tamen prolem non fuscepit.

24 Successit fratri defuncto in Principatu Margareta Guilielmi III filia Ludouici Bauari Imperatoris vxor, quae ex Germania superiore in Hollandiam profecta haud diu illic mansit, licet vindictam in Frisios meditaretur: Sed filio suo Guilielmo substituto, ea lege vt fratris necem vlcisceretur, redijt ipsa in Bauariam, venditis ad sumptum belli Coloniae omnibus bonis quae Frisij in Hollandia possidebant. Reuersa post obitum Ludouici, bellum etiam cum Traiectensibus gessit. Ortum quoque est anno M CCC I ingens inter matrem Augustam et filium Guilielmum dissidium, quod totam Remp. ita in partes traxit, vt alij Houx, alij Cabelliaus dicerentur; quorum illi matri, hi silio adhaerebant, nominibus a piscatu desumptis, quod aselli marini (id enim sonat cabelliau) hamiscapiantur, quos hoex vocant. Obijt Margareta, Anno M CCC IV, pridie Kal. Octob. estque Valentinianis sepulta.

15 Guilielmus V Ludouici Augusti filius Dux Bauariae, Comes Hannoniae, Hollandiae et Zelandiae, exacto in Principatu septennio incidit in phrenesin, quumque per morbi impotentiam virum quendam nobilem (creditur fuisse Guihelmus de VVateringen) sua ipse manu etiam occidisset, vinctus ex eo est et adseruatus in custodia Hagae Comitis totos annos XXX: obijt tandem anno M CCC IXXVII. Ita qui matri obsequens esse noluit, sibi ipse perniciosus fuit. Vxor ei fuit Mechtildis filia Henrici Comitis Lancastriae. Ad hunc Guilielmum refero numum, quem se vidisse testatur Franciscus Irenicus cum hac inscriptione, VVILNELMVS BAVARIAE, ZELANDIAE, HANONIAE. BRABRANTIAE ET HOLLANDAE DVX.

[gap: illustration (CONTINVATIO STEMMATIS COMITVM HOLLANDIAE.)]

page 414, image: s414

26 Albertus I Guilielmi frater a Proceribus ad Reip. administrationem post obitum fratris vocatus, initio tranquille rexit; postea Delfenses ob effractos carceres eductosque captiuos quos Princeps comprehendi iusserat, tumultuantes, obsedit, et dirutis muris ad officium adegit. Praefuit annos XLVI. Sepultus est Hagae Comitis monumento magnifico: Vxor eius prior fuit Margareta fiilia Ludouici Ducis Brigensis: posterior Margareta altera, filia Adolphi Comitis Cliuiae, quae monasterium Hagae exstruxit Iacobitarum, in cuius sacello ipsa sita. Filiae fuete, Margareta, nupta Ioanni Intrepido Duci Burgundiae, Catharina Eduardo Duci Geldriae, Anna VVenceslao Romanorum Regi; Ioanna Albetto Duci Austriae.

27 Albertum patrem excepit filius Guilielmus VI, qui in Frisia sub patre militiae tyrocinium posuit: eoque extincto Geldriam, quam tunc regebat Reinaldus Dux ingressus, omnia late populatus est. Postea tamen arctissimam cum Reinaldo amicitiam contraxit. Vxorem habuit Margaretam filiam Philippi Audacis Ducis Bungundiae, ex qua vnam filiam suscepit Iacobam, quae vt de Procerum Hollandiae communi sententia sibi surrogaretur ante obitum suum impetrauit. Obijt autem anno M CCCC XII. Frater eius Ioannes qui apud Leodienses nomen titulumque tenebat Episcopi, quum sacerdos fieri recusaret, pulsus est Leodio, ac post multa discrimina bellorum adiutus a Burgundo, tandem vxorem duxit. Margareta vero vtriusque soror Comitissa Hannoniae, nupta fuit, vti diximus, Ioanni Intrepido Burgundiae Duci, qui a Carolo Delphino interemptus est, fuitque haec mater Philippi Boni.

28 Iacoba Bauara patris Guilielmi haeres, virgo magni animi, multorum atque imprimis consanguinorum suorum, siue quod mulier esset, siue quod inconsultior, patuit insidijs. Statim post obitum patris Gorinchemium a Guilielmo Arkelensi occupatum misso illuc VValrauo Brederodio vi recepit. Inde ad coniugium appulso animo, quum nupsisset Ioanni Brabantiae Duci, viro tenera corporis habitudine, ingenioque parum acri, coepit quem dilexerat fastidire, frustra eam officij communefaciente Margareta matre, et duce Philippo. Ioannes vero Bauarus Iacobae patruus et tutor, impetrato ab Imperatote Comitatu, in eo erat, vt neptem suam et pupillam inde pelleret. Defuncto autem Bauaro qui Philippum Burgundum praeterita Iacoba haeredem instituerat, Proceres Hollandiae Ioannem Iacobae maritum Brabantiae Ducem Comitem adsumpsere. Perstitit tamen in ipsius odio Iacoba, et in Angliam ad Henricum V Regem profecta, dum de diuortio consilium capit, despondetur Hunfrido Glocestriae Duci regis ipsius fratri. Per id aegre tulere Iacobae consangninei. Ipse etiam Hunfredi frater Betfordius. Pugnatum hac de caussa est in Hannonia; Tandem vero conuenit, vt Hannoniensis Comitatus esset in potestate Ducis Brabantiae, Iacoba vero in manu Ducis Burgundiae Philippi. At illa elapsa e custodia, virili animo arma in Philippum monit. Sed non mansit diu mulier vna duûm virûm; Nam maritus Anglus ipsi abiudicatus est, Brabantus vero ex vita excessit anno M CCCC XXXVI. Hoc in statu, reconciliauit se Philippo (quem etiam haeredem suum instituit) nupsitque postremum Franconi Borsaliensi, quem Philippus discedens pro se Hollandiae, Zelandiae, et Frisiae praesidem constituerat; ac tandem ex vita hac cessit, anno Christi M CCCC XXXVI: Sepulta Hagae Comitis.

29 Philippus Bonus obitu patris factus Burgundiae Dux, et Comes Flandriea, obitu Philippi Brabanti auctus



page 415, image: s415

Ducatibus Brabantiae et Limburgi, obitu vero Iacobae amitae suae, Comitatibus Hollandiae, Zelandiae et Hannoniae; quibus ditionibus accessit Namurcum ex emptione, Lutzenburgum ex transactione facta cum Elisabetha eius Prouinciae Duce; patris necem a Carolo Delphino commissam condonauit; auctusque gloria et potentia ordinem instituit Brugis aurei velleris, quum vxorem duceret Isabellam Lusitanam, anno M CCCC XXX. Filium suum nothum Dauidem Traiectensem fecit Autistitem; Mariam sororem Suam elocauit Duci Aurelianensi. Praefuit Hollandiae annos XXXIV. Extinctus est Brugis anno Christi MCCCC LXVII, aetatis suae LXXI. Sepultus primum ad Donatiani, postea Diuioni Burgundiae.

30 Carolus Bellicosus tertia Philippi coniuge editus bonorumque patriorum haeres excelsi quidem animi, sed consilij parum secundi fuit, tenax opinionum suarnm, et ex dignitate sua opibusque prudentiam ciuilem aestimans. Bella semper paci praetulit. Potentiae suae fisus amicitias aliorum despexit. Alias vini, et cibi sobrius, in vita omni castus et temperans. Iustitiae amantissimus. Suscepto aduersus Ludouicum Galliae regem et Lotharingos, Heluetiosque bello non necessario, obijt confossus Nasij dum vrbem obsidet, proditus ab Italo Comite Campobasso, die v Ianuarij anno M CCCC LXXVII, quum praefuisset Hollandiae annos nouem: Vxor ei fuit Margareta Borbonia.

31 et 32 Maria Valesia Caroli filia quum a praecipuis orbis Christiani Principibus coniunx pcteretur, Friderico Imperatore pro filio Maximiliano; Ludouico Galliarum rege pro Carolo filio ambientibus, data est post longas procerum qui Louanij ea caussa conuenerant, deliberationes, ex patris Caroli voluntate Maximiliano Austriaco, qui suscepto ex ea filiolo Philippo, et filia Maria, vxorem ex equo lapsam mortuamque cum dolore amisit, anno coniugij quinto, Christi M CCCC LXXXII. Sed de pupilli tutela et educatione grauiter disputatum est, Maximiliano eam sibi adscribenti vt patri, Ordinibus vero Flandriae sibi vindicantibus. Progressaque est eoulque contentio, vt etiam Maximilianum Brugenses in custodia aliquot menses dctinuerint, anno M CCCC LXXXV III: sed rebus postea compositis redijt Maximilianus in Germaniam, relicto pro se Belgicae administratore Alberto Duce Saxoniae Lantgrauio Thuringiae. Discessit e viuis anno Domini M D XIX.

33 Philippus II Austriacus simulatque adoleuit, cedente patre Maximiliano gubernacula Belgicarum Prouinciarum adijt, anno M CCCC XLIII. ducta biennio post vxore Ioanna regina Hispaniarum, Lirae oppido Brabantiae. Hic obitu socrus factus Hispaniarum Rex, an. M CCCC V reliquit Belgicam et regna sua petiuit, constituto Gubernatore Guilielmo de Croy Domino Arschotano. Ac biennio post mense Septembri e viuis emigrauit Burgis, iuuenis adhuc. Eius coniunx quum coelebs vixisset annos totos XLIX, vitam cum morte commutauit Tordesillis in Hispania, anno Christi M D L V, aetatis suae LXX. Liberi fuere, Carolus, Ferdinandus, Leonora, Isabella, Catharina et Maria.

34 Carolus Austriacus Philippi filius natus est Gandaui, an. M D, die 24 Febr. Sexennis patrem amisit: puerum rexere Margareta amita vidua Ducis Sabaudiae, Archiepiscopus Vesontinus, Guilielmus Croyus Arschotae Dominus, et Hadrianus Florentius Vltraiectinus Academiae Louaniensis Cancellarius, viuo adhuc auo Maximiliano. Eum anno M D XV Principatui inaugurauit Belgica: Hispania altero post anno, Germania anno M D XIX. Huius omnis vita exemplis plena est fortitudinis, gloriae, magnanimitatis.



page 416, image: s416

Anno M D XX Aquisgrani Caesar coronatus est.

M D XXIV Turnacum cum arce et agro Gallis eripuit.

M DXXIII Christiernum Daniae regem Isabellae sororis maritum tribus regnis, Danico, Suecico, Norwegico pulsum, cum vxore et liberis recepit; ac illius quidem restitutionem non vehementer vrsit, liberos vero iuuit impense.

Eodem fratribus Ierosolymitanis Rhodo pulsis donauit Melitam.

M D XXIV Francisco Galliarum rege potitus est in pugna ad Papiam, et a captiuo obtinuit renunciationem iuris Gallorum in Flandriam et Artesiam, Andegauensium in Neapolim, Aurelianensium in Mediolanum et Genuam.

M D XXVII sexro die Maij capta est ab eius exercitu duce Carolo Borbonio Roma.

M D XXVIII Vltraiectina et Transisalana ditio translata est in Carolum.

M D XXX Bononiae coronatus est Imperator Romanus a Clemente septimo, ipso natali suo.

M D XXXII Turcam Germaniae imminentem fugauit. Regnum Cuscanum, Mexicanum, Puruuianum missis illuc Cortesio et Pisarro subiugauit, adegitque incolas omnes in Christi nomen. Extincto Francisco Sfortia Duce Mediolanensi, Ducatum etiam illum suis bonis adiecit.

M D XXXVII et VIII. per Gallias iter faciens commisit se Franciaci I fidei, a quo etiam honorifice exceptus est.

M D XLI Algieram Africae oppugnauit, tempestate impeditus ne expugnaret.

M D XLIII Geldriam et Zutphaniam ditionibus suis adiecit.

M D XLVII Bellum Germanicum gessit, cepitque Saxoniae Ducem et Lantgrauium Hassiae.

Eodem a Paulo III Pontifice cognomen Maximi accepit.

M D LII Metas vrbem Mediomatricum frustra obsedit.

M D LIII Teruanam Morinorum vrbem antiquissimam cepit et solo aequauit.

M D LVI Deserta Belgica commendatoque Proceribus filio Philippo, Septembri mense soluit in Hispaniam, et abdicatis Imperij rerumque humanarum curis tandem anno M D LVIII vita functus est, XVI Kal. Octobr.

34 Philippus Caroli V filius Austriacus in Hispaniae oppido Vaccaeorum, quod a Valle Olitana vocant Vallidolit, natus est, anno M D XXXVI, matre I sabella filia regis Portugalliae. Hollandiam primum adijt an. M D LI patris accersitu: postea iterum anno M D LV quum ex Anglia rediens inauguraretur Belgicarum Prouinciarum omnium Princeps: digressus inde anno M D LIX ditiones istas postea non vidit, sed per Praesides rexit, Magaritam Parmensem, Albanum Ducem Ferdinandum Toletanum, Requisenium, Ioannem Austriacum, Alexandrum Farnesium Ducem Parmensem, aliosque, quibus tamen Hollandi se opposuerunt, quaesti, non satisfieri auitis ipsorum priuilegijs, multa contra priscos mores et patriae iura ab ipsis innouari; neque fas esse Hollandiae Comiti per commissarios, homines non tantum rerum Batauicarum ignaros. sed etiam gentis hostes iuratissimos Prouinciam regere. Itaque in fide Guilielmi Nassouij Principis Auriaci, quem ille ipsis proprium gubernatorem dederat, permanentes, ad Comitis sui melius informati iudicium appellauerunt. Donec ille Guiliolmo Principe proscripto ac nefarie interempto, omnium a se ordinum animos alienauit. Ita ille eiusque posteri Comitatu exciderunt, publico Ordinum decreto de hac re facto anno M D LXXXI, die 26 Iulij Hagae Comitis: Atque ex eo se Hollandia prolibeta nullique Principi addicta Rep. gessit, neque tantum pro tali ab alijs Christiani orbis Regibus Principibus, Ordinibusque agnita est, sed etiam ab ipso Philippi haerede filioque Philippo, qui inducias cum Hollandis et Zelandis pacturus, liberos ipsos suique iuris agnouit Anno MDCIX.



page 417, image: s417

CAP. XXIV. COMITES NASSOVII.

NASSAVIA quasi Nass-gauia dicta est, quae vox humidam et vliginosam regionem signisicat, oppidum enim quod ditioni nomen dedit in colle est situm, cincto vndique humidis campis: Germanis vero aw et gaw ditionem sonat. Sic Bat-aw Batonis terram notat, Thur-gaw, regionem aridam, Rhenanam Rhyn-gaw, Laudatam Bris-gaw, Honorandam Ar-gaw, Orientalem et Occidentalem, Oster-gaw et VVester-gaw, Foeno abundantem Heu-gaw. Haber autem Comitatus iste plures alios sibi adnexos, VVeilburgensem, Idesteinensem, VViesbadensem, Dietzensem, Cattimelibocensem, Beilstenensem. Comites porro Nassouij Dilleburgenses terminantur Austrum versus Comitatu VViesbadensi et Idensteinio: ad Ortum Isenburgico et Solmensi cum Hassia: Septentrionem versus VVestphalia et Comitatu VVitgensteinio: ad Occasum Dacatu Bergensi et Comitatibns VViddano et Seynensi. Ambactus siue praefecturas habet multas. Freudebergensem, Sigenensem, Nephensem, Ferndorfensem, Hilchenbacensem, Haegeranam, Ebersbacensem, Dillenburgensem, Dringenslainensem, Herbornensem, Dridorsensem, Libenschidanam, Beilsteinensem, Lonbergensem, Eurichenhaynensem, Burbacensem, Marenbergensem, Rotzenhainensem, Rennerodanam, Heenensem, Dernereeutanam, Hohnstettensem, Flachtensem, Dietzensem, Frickofianam, Zeutzheimensem, Elsofensem, Elleranam, Hadamarianam, Kirpurgensem, Cambergensem, Altenweilnensem, VVerheimensem, Esteneigensem, Altenbergensem, Oberwalmenacensem, Kirdorfensem, Nassouiensem, Daussenauiensem, et alias nonnullas. Censentur autem Comitatus isti inter liberrimos Imperij, vtpote cuius Domini nulli addicti nisi soli Imperatori, fruantur regalibus, praeeminentijs, et praerogatiuis omnibus quibus praecipui alij in Imperio frui solent. Ius quoque habent cudendi monetam auream, argenteam, aeream, quod et factitatum a Ioanne Comite Nassouico liquet ex numis aureis qui adhuc in hominum manibus versantur; In eorum parte vna legitur MONETA SEIGEN: in altera IOANNES COMES DE NASAV. Cattimelibocensis Comitatus fructum petcipit Hassiae Lantgrauius, titulo ipsi etiam cum Nassouijs communi, ex quo anno M D LVII Philippus Hessorum Princeps cum Nassouiae comite transegit, adnumeratis ipsi sexcentis aureorum millibus, cedensque Comitatu Dietzensi: manentibus interea titulis communibus. Regio alibi in planitiem extenditur, alibi in colles adsurgif; alibi siluis horret, alibi vitibus laeta, vt in Comitatu Dietzensi et ad ripam Lani; alibi pratis pascuisque amoena est, aut fertilis segete, olere, legumine. Habet vero et fodinas metallorum haud ignobiles. In territorio quippe Sigenensi ex lapide ferrea quaedam massa eliquatur, ex qua postea fornaces, ollae, tubi, incudes, globi conflantur. In oppido vero et circumiacentibus pagis omnis generis instrumenta ferrea cuduntur. Freudenbergae chalybs praeparatur optimae notae, qui postea per vniuersam Germaniam distrahitur. Sunt et similes fodinae officinaeque in tractu Dillenburgico, Haegerano, Burbacensi; in quo et plumbum eruitur, et cuprum, sicut etiam in agro Ebersbacensi, qui et vitriariam officinam habet. Silua praecipua est VVesterwaldt, Hercymae pars; minores, et veluti prioris illius segmenta, Kaldt-Eych, Heyger-Struth, Schelder-waldt: Die Horre. Der Calmberg, in quibus ferarum ad venatio-nem copia est ingens: Amnes praecipui sunt Lanus, Siga, et Dilla. qui singuli oppida alluunt non inamoena. Ad Sigam

[gap: illustration]

page 419, image: s419

est Sigena. Ad Dillam, Heigera, Dillenburgum, Herborna. Ad Lonam Dietza, Nassouium, Lohnstenium, vbi Lanus Rheno miscetur. Thermae Emsanae Comitibus Nassouijs Dillenburgicis communes sunt cum Lantgrauio Hassiae: Eas ob occultam vim aquarum etiam longe dissiti adeunt, et experiuntur vtplutimum salutares. Aciduli fontes sunt Kodingae et Cambergae, quorum aquae haustae calculum pellere credunrur.

Nos in recensendis Comitibus Nassouicis quorum in historia fit mentio, sequemur ipsorum Genealogiam, distinctis pro ratione ditionum singulorum ordinibus: Hoc pacto,

[gap: illustration (STEMMA ANTIQVISSIMORVM COMITVM NASSOVORVM.)]

page 420, image: s420

[gap: illustration (CONTINVATIO STEMMATIS COMITIS NASSOVII.)]

page 421, image: s421

[gap: illustration (CONTINVATIO COMITVM NASSOVIORVM.)]

page 422, image: s422

[gap: illustration (STEMMA COMITVM NASSOVIORVM Vveisbadensium Sarrapontanorum, et VVeilburgensium, a VValtmanno I.)]

page 423, image: s423

[gap: illustration (COMITES NASSOVII DILLENBVRGENSES et Beisteinij.)]

page 424, image: s424

[gap: illustration (COMITES NASSOVII AVRIACI.)]

page 427, image: s427

P. BERTII COMMENTARIORVM RERVM GERMANICARVM LIBER TERTIVS qui est DE VRBIBVS GERMANIAE

CAPVT I. Vrbium GERMANIAE origines.

NVLLAS Germanorum populis vrbes olim fuisse, pro re suo aeuo satis nota habuit Cornelius Tacitus, qui etiam libello de moribus Germanorum idipsum inseruit, addens hoc amplius, Ne passos quidem ipsos coniunctas sedes: Coluisse vero discretos ac diuersos, vt fons, vt campus, vt nemus placuisset. Vicos etiam locasse non Romanorum ritu connexis et cohaerentibus aedificijs, sed insularum in morem suam quemque domum spatio circumdedisse, siue aduersus casus ignis remedium, siue inscitia aedificandi. Ne caementorum quidem apud illos aut tegularum vsum fuisse. Materia vsos informi, et citra speciem aut delectationem. Quaedam tamen loca diligentius apud ipsos alicubi culta, illitâ terrâ ita purâ ac splendente, vt picturam et lineamenta colorum imitaretur. Solitos quoque frigidioribus locis subterraneos specus aperire, eosque multo insuper fimo onerare, suffugium hiemi et receptaculum frugibus, dum rigorem frigorum eiusmodi locis mollirent, et quia siquando hostis aduenit, aperta populatur, abdita autem et defossa aut ignorantur, aut coipso fallunt, quod quaerenda


page 428, image: s428

sunt. Tales ego fuisse Sueuorum ciuitates centum crediderim, quas refert C. Caesar. Et sunt qui existiment eneruatos fractosque masculos Germanorum animos ex quo caeperunt vallorum et fossarum munimentis potius quam virtute sua niti, Atque hoc voluit Georgius Sabinus versibus illis quibus decus Germanorum plus quam par erat depressit.

Quando ruinosis stabant circumdata muris
Oppida, nec praeceps fossa nec agger erat,
Inclyta tunc belli Germania laude vigobat,
Hoste tibi nullos incutiente metus.
At fossis postquam nunc es munita profundis,
Aggeribusque vrbes vallat arena tuas.
Nunc virtute cares, nunc supplex porrigis vltre,
Omnibus imbelles hostibus ipse manus.
Grandia quod trepidos formidine cornua ceruos
Hoc tua te fossis moenia iuncta iuuant.

Sed primis istiusmodi oppidorum conditoribus prout vel fons placuit, vel torrens, vel collis, vel campus, vel vallis, ita lectus est habitationi locus, et indita vico vel oppido appellatio, cum adiectione brun, heym, bach, burg, berg, thal, steyn, furt, feld.

Itaque a BRVN et BORN nomen habent Hailbrun, Padelborn, Maulbron, Thieffenbrun, Frawenbrun, Steinbrun. Praidenbrun.

Ab AA, EE, II, ACH quae voces aquam significant, Breed-a, VVydd-a, Brys-ach, Thur-ach, Dobi-ach, Cron-ach, Surs-ach, Creutzen-ach.

Ab AW et GAV, Hagen-aw, Thon-aw, Dachn-aw, Land-aw, Rheyn-aw, Schoon-aw, Oppen-aw, Nass-aw, Rolen-aw, Brif-gaw, Sunt-gaw Ergaw, Hew-gaw, Nort-gaw, Oster-gaw, VVester-gaw.

A B A C H, Eber-bach, Murbach, Lan-bach, Aus-pach, Mos-pach, Putz-bach, Culm-bach, Abers-pach, Mistel-bach.

A traiectu, qui Germanis est F V R T, Franck-furt, Schweyn-furt, Ochsen-furt, Hasen furt, Stein-furt, Stat-furt, Klagen-furt, Diet-furt, Erfurt, et apud Ptolemaeum Tuliphurdum, Lupfurdum.

Sed traiectum Belgae vocant TRECHT, inde ad Rhenum, VVt- recht, ad Mosam Maes-tricht, ad Dortam, Dort-drecht, ad paludem Moer-drecht, et a rebus quae transmittuntur, Schwyn-drechtum, Papen-drechtum.

A campis FELD, Koninx-feld, Hersch-feld, Lingenfeld, Lindin-felss, Oss feld.

Ab aedificijs quae Germanis dicuntur HAIM, Pfortz-haym, Bern-haym, Saxen-haym, Oppen-haym, VVeynhaym, VVinden-haym, Hildes-haym, Rosen-haym, Mul-heym, Heyden-haym.

Huc refer ea quae desinunt in GHEN, in quibus auditur fractum HAIM, vt Tubing-hen, Essling-hen, Ettlinghen, Reutlingen, Vberlingen, Stulingen, Villingen, Ehingen, Memmingen, Laubingen, Nortlingen, Geppingem, Seckingen; qualia in Sueuia multa sunt. Eiusmodi est quoque Ptolemaei Ascalingium.

A monte BERGH, habent appellationem VVirtenberg, VVittenberg, Heidelberg, Hardenberg, Hersthberg, Freiberg, Fridberg, Fronsberg, Furstenberg, Kuninghperg, Kupferberg.

A valle THAL, ista, Reichthal, Franchenthal, Mergenthal, Gnadenthal, Marienthal.

A BVRCH vel PVRGH ista, Merspurg, Martpurg, Magdeburg, Regenspurg, Offenburg, Hamburg, Cloppenburg, Augspurg, VVurtzpurg, et Ptolemaica, Laciburgium, Asciburgium, et Antonini Teutiburgium.



page 429, image: s429

A STEYN Falken-steyn, Herten-steyn, Hessen-steyn, Lowen-steyn, Regen-steyn, Carel-steyn.

Ab ECK augulo, Stal-eck, VVald eck, Rheyn-eck, Geroitz eck, Liecsteneck.

Sunt etiam quaedam oppida quae a DORF appellationem traxere; nimirum qua ex domibus vicus, ex vicis pagi, ex his ciuitates paullatim factae sunt. Talia sunt, Alt-dorff, VVaren-dorff, Otteren-dorff, Inders-dorff, Dussel-dorff, Buben-dorff, Marck-dorkff.

Quaedam eriam desinunt in STADT, vt Geldenstadt, Hern-stadt, Ingolstadt, Duder-stadt, Halber-stadt, [?].

Quaedam in KIRCH, VVald-kirch, New-kirch, Barten-kirch, Ober-kirch, Lowen-kirch.

Quaedam in P R V C K, ob pontis commoditatem, Inspruck, Sar-pruck, Aren-pruck. Quaedam veterem adhuc et a Romanis vsurpatam appellationem seruauerunt, flexa nonnihil ad vernaculum vsum voce, Talia sunt,

Augusta Rauracorum, Augst.

Augusta Vindelicorum, Auos-purg.

Alta ripa, Altrip. vide pag. 137.

Ambra, Embring. p. 125.

Ad fines, Pfin. p. 125.

Arbor felix, Arbon. p. 125.

Acumincum, Caemetz. p. 126 et 137.

Antunnacum, Andernach. p. 130 et 135.

Asciburgium, Asburg. p. 144.

Albiniana, Alphen. p. 135 et 142.

Arlape, Erla. p. 125.

Arenacium, Arnhem. p. 135.

Bonna Bon a felici vtopinor omine: sicut ex [gap: Greek word(s)] seu Maloento, factum est boni ominis caussa Beneuentum.

Blariacum, Blerick. p. 144.

Mons Brisiacus, Brisach. p. 126.

Bononia, Bonmunster. p. 126 et 137.

Beda vicus, Bedburg. p. 135 et 144.

Bingium, Bingen. p. 130.

Buruncum, Burch. p. 130.

Buricianae, Burchaym. p. 148.

Bromagum Bro. Est autem M A G V S terminatio vetus Germaniea oppidorum, vt in Breucomago, Bor-betomago, Drusomago, Drunomago, Marcomago. Neomago, Rigomago.

Confluentes, Coblentz.

Cambete, Camps. p 146.

Campodunum, Kempten.

Casteilum, Cassel, et. Kessel: illud Morinorum, hoc Monapiorum.

Caetius mons, Kelmunz. p 129.

Concordia, Kochersberch. p. 129.

Colonia Traiana, Kelle. p. 139 et 144.

Durnomagum, Durnmegen. p. 130.

Fletio, Vlenten. p. 142.

Graium. Gretz. p. 137.

Gelduba, Gelb.

Helellum, Ell p. 145.

Iuliacum, Gulick

Lauriacum, Lorch in Austria. p. 125.

Lugdunum, Leyden. p. 142. DVN enim collem significat: auditurque ea terminatio in multis. Andomatunum, Augustodunum, Caesarodunum, Carrodunum, Ebrodunum, Magdunum, Minnodunum, Nouidunum, Rigodunum, Segodunum, Tarrodunum.

Moguntiacum, Mentz.

Nouesium, Nuyß.

Nouiomagum, Nieumegen.



page 430, image: s430

Petouio, Bettauw.

Pons Saraui, Sar-pruck.

Parthanum, Parthen-Kirch. pag. 130.

Quintiana, Cuntzingen, iuxta pilischofen. p. 128.

Segodunum, Siegen.

Saletio, Zeltz. p 134 et 145.

Soppianae, Soppan. p. 124.

Siscia, Sisseg. p. 131.

Tolbiacum, Zulg. p. 135.

Tabli, Alblas. p. 142.

Theodurum, Tuderen bey Sithart. p. 136.

Augusta Treuirorum, Triers.

Vindonissa, Windisch. p. 146.

Vitodurum, Winterdur. p. 129. Est autem DVRVM terminatio Celtica multarum vtbium, Batauoduri, Marcoduri, Boioduri, Diuoduri, Gamanoduri, Octoduri, Theoduri.

Vallatum, Pfal. p. 129.

Quaedam desertis priscis appellationibus mutarunt omnino nomma: Factum id post pulsos Romanos, mutatis priorum colonorum sedibus. Talia haec sunt,

Arae Flauiae, Norlingen. p. 146.

Auenticum Heluetiorum, Wuflispurg, Gallice tamen seruat nomen Auanches.

Ala noua, Ebesdorff. p. 128.

Arialbinum, Pantzenheym. p. 146.

Artalbinum, Mulhausen. p. 126.

Amsana vicus, Ballescheyd. p. 144 et 135.

Altinum, Bosock. p. 127.

Aureus mons, Merkzeck. p. 127.

Antianae, Baranavver. p. 24.

Argentoratum, Strasburg. Annamatia, Almuz. p 127.

Acincum, Repel. p. 127.

AEquinoctium, Wismund. p. 128.

Argentuaria, Horburg. p. 134 et 145.

Aduaca Tungrorum, Maestricht. p. 144.

Ascalingium, Hildesheym.

Alisium, Harnsteyn.

Augustanae. Azelburg. p. 128.

Abusina, Fussen. p. 140 et 153, vel Abensperg. p. 129.

Abodiacum, Happing. p. 148.

Asanca, Cleppern.

Artobriga, Veltenburg: Nam et BRIGA vetus est terminatio Celtica, vt in Augustobriga, Bodobriga, Caesarobriga, Conimbriga, Flauiobriga, Iuliobriga, Lacobriga, Nemetobriga, Segobriga, alijsque apparet.

Aredate, Beuerspach.

Bolentium, Bachelspurg.

Bidaium, Dietmanung. p. 125.

Bregetium, Bontuda. p. 127.

Bauconica, Oppenheym. p. 135 et 145.

Burginacium, Kranenburch. pag. 130 et 135 et 144.

Buritium, Sundt.

Budoris, Heidelberg.

Belgium, Baldenaer. p. 145.

Breucomagus, Bruomat.

Batauodurum, Wi[?]ckte duerste.

Baudobrica, Bopperden. p. 130 et 145.

Boiodurum Passavv vel Boyter. p. 128.

Clarenna, Rain. p. 148.

Carnuntum, S. Peteruel vel Passavv. p. 128.

Ceuelum, Graue. 144.

Cibalis, Palma. 124.

Calo, Cleue. p. 153. Kellern. p. 130.

Casurg s, Prag.

Cusi, Cudelaß. p. 126,



page 431, image: s431

Cucci, Coroßka. p. 126.

Cornacum, Zata. p. 126 et 137.

Campona, Cepel. p 127.

Campodunum, Freysingen. p. 148.

Crumerum, Comorn. p. 127.

Cetium, Seyssel, vel Sotwig. p. 128.

Comagenis, Holspurg. p. 124 et 128.

Coriouallum, Falckenburg. p. 136. Aken. p. 144.

Curta, Gran.

Caruco, Reinecom. p. 135. Kellern. p. 142.

Carnus, Melb.

Caspingium, Gießen. p. 142.

Dumnus. Thaun.

Diuodurum, MetZ. p. 126. Tionuille. p. 135.

Decem pagi, Duoze in Lotharingia. p. 126.

Elcebus, Schlestadt. p. 129.

Flexum. vide Phlexum.

Forum Adriani, Foorburch. p. 142.

Feresne, Maeseycki. p. 144.

Fleuium, Delft. p. 142.

Germanicum, Foburg. p. 148.

Gerulata, Homburg. p. 128.

Guntia, Guntspurg. p. 129.

Gamannodurum, Saltsburg.

Grinatio, Gnaringen. p. 148.

Inicerum, Ceruice. p. 131.

Iuliobona, Linx.

Icorigium, Ruyt. p. 144.

Iuliomagus, Pfullendorff. p. 146.

Iuuauia, Saltzburg. p. 125.

Isinisca, Ismaning. p. 125.

Limusia, Musuburg. p. 124.

Lacus felix Nidern Vaulsee. p. 125. Wisegrod. p. 127.

Lussunium, Bax. p. 127.

Latonicum, Brodanich.

Legio Traiana, Coblentz.

Locoritum, Pfortzeym.

Lirimiris, Muben.

Leuefanum, Leeuvven. p. 142

Marcodurum, Duren. p. 31.

Mannariacum, Maurick p. 135.

Mursa Colonia, Muroniza. p. 124.

Mogecianum, Zika. p. 124.

Murenum, Mart. p. 124.

Menneianae, Mansprug.

Mediolanum, Meylandt

Mureola, Moreck.

Mederiacum, Micrle. p. 136.

Minnodunum, Milden.

Munitium, Gettingen.

Moenium, Magdenburch.

Nemetes, Speyer.

Nouiodunum, Neumarck.

Nemauia, Wangen. p. 125. Memmingen. p. 148.

Neomagus, Oppenheym, Speyer. p. 129.

Ouilabis, Lambach. p. 125.

Octodurum, Martinach. 133.

Phabiranum, Bremen.

Praetorium Agrippinae, Roomburch. p. 142,

Pheugarum, Halberstadt.

Pons AEni, Wasserburg. p. 125.

Petinesca, Biel. p. 133.

Phlexum, Wien.

Praetorium Latouicorum, Brodomich. p. 131.

Picentium, Bekaric. p. 131.

Quadratum, Radmansdorff. p. 125.

Rostrum Nemauiae, Memmingen. p. la.

Ritri, Salmkaenen. p. 126.



page 632, image: s432

Rapae, Sept. p. 124.

Reginum, Rocking. p. 124.

Silicenae, Sept. 124.

Scarabantia, S. Pulten. Scapring. p. 124.

Sabaria, Stain an der Anger. p. 124.

Stanacum, Varenkirchen. p. 128.

Sirmium, Leibach. p. 131. Sirmisch. 132.

Summontorium, Hohenwart. p. 129.

Stabula, Mulhausen. p. 134.

Sablones, Sambeck. p. 136.

Sublauio, Brixem. p. 153.

Tarnadae, S. Mauritz.

Tuderium, Hailbrun.

Tentoburgium, Sena, vbi Dauus influit in Danubium. Erdenbud. p. 137.

Tiberiacum, Borchem. p. 136.

Taurunum, Griex-Weynssenburg, Belgradum. p. 126.

Valcum, Veltz. p. 124.

Vlmi, Iltz in Pannonia infer. p. 124 et 132.

Veronianae, Winten. p. 148.

Vosauia, Oberwesel. p. 145.

Vemania, Wangen. p. 147: vide Nemauia.

Vetera, et Vetera castra, Santen. p. 144 et 130.

Vindobona, Vendum, Vendobona. Wien. p. 124. Vindonissa legio, Windisch. p. 125.

Vicus Iulius, Germerscheym. p. 137.

Vetussalina, Adom. p. 127.

Vruncis, Ensishaym. p. 129.

Veldidena, Wilten. p. 130.

Varianae, Warasdinum p. 131.

Vrbium muniendarum principium factum est a Romanis; His exactis quum Hunnorum, Vandalorumque excursionibus paterent omnia, coeperunt arces, castellaque exstrui, munirique vrbes. Multae conditae sunt sub Carolo Magno. Multae sunt Henrico primo. In Saxonia Otto primus caesis Vngaris crebras exstruxit vrbes, easque vallo et fossa firmauit. Fuit id quoque Marchionum aduersus hostes studium. Brandeburgenses limitem suum aduersus Pomeranos, Vandalosque defensuri, vrbes suas muniuerunt, et quascumque ceperunt, eas ad formam suarum vrbium condiderunt. Placuit exemplum vicinis; itaque et ipsi idem sequuti sunt: Teutonici equites Borussiam et Liuouiam oppidis exstructis, arcibusque ornauerunt. Ita tota Germania paullatim armata est, ad sui et totius Christiani orbis defensionem.

CAP. II. Scholae et Academiae GERMANIAE.

Litterarum secreta, inquit Tacitus, viri pariter as foeminae in Germania ignorant. Maluerunt scilicet simplicem et innocuam virtutem colere parum solliciti de famâ apud posteros, quam scribendo otium conterere. Carminibus maiorum gesta complectebantur, ijsque se alio sque ad fortitudinem animabant. Itaque de Arminio, Canitur, inquit, adhuc apud barbaras gentes, Graecorum Annalibus ignotus, quit sua tantum mirantur. Sed starim cum armis suis litteras quoque in vicina Germaniae loca intulere Romani: Studium enim ipsis fuit ad remotas gentes iura sua et linguam transferre, vt quam late pateret ipsorum imperium, tam late quoque ipsorum sermo audiretur. Itaque obsides ex prima nobilitate capiebant, eosque docebant Latine et loqui et scribere. Suetonius Caligulae ad Rhenum in castris agentis ineptias describens, inter alia haec refert, Mox deficient[?] belli materia, paucos de custodia Germanos (adhibebantur


page 433, image: s433

enim Germani ad custodiam corporis Imperatoris) traijci, occulique trans Rhenum iussit, ac sibi post prandium quam tumultuosissime adesse hostem nunciari. Quo facto, proripuit se cum amicis, et parte equitum Praetorianorum in proximam siluam; truncatisque arboribus, et in modum tropaeorum adornatis, ad lumina reuersus, eorum quidem qui secuti non eßent, timiditatem et ignauiam corripuit; comites autem et participes victoriae, nouo genere ac nomine coronarum donauit. Rursum, Obsides quosdam abductos ELITERARIO LVDO, clamque praemissos, deserto repente conuiuio cum equitatu insecutus, veluti profugos ac reprehensos in catenis reduxit. Aperte testatur, obsides e ludo litterario abductos esse. Erat igitur sub Caligula ad Rheni ripam Schola in qua Germani litteras Latinas docebantur. Durauit hic Romanorum conatus quamdiu ipsis spes fuit Germaniam vincendi. Quocirca mirum non est, si Arminius alijque Germani Latine locuti sint: militârant enim sub Romanis. Christianorum postea maius studium fuit; Et videtur ipse etiam Deus infudisse Germanorum animis ardorem non litterarum tantum, sed etiam Sapientiae coelestis. Itaque Hieronymus, Quis hoc crederet? vt Barbara Getarum lingua Hebraieam quaereret veritatem, et dormitantibus, imo contendentibus G aecis, ipsa Germania spiritus Sancti eloquia scrutaretur? Dudum callosa tenendo capulum manus, et digiti tractandis sagittis aptiores, ad stilum calamumque mollescunt, et bellicosa pectora reuertuntur in mansuetudinem Christianam. TREVIROS constat ipsis statim Apostolicis temporibus Episcopos habuisse; quibus quum Scholarum mandata fuerit cura atque inspectio, negari non potest, quin et Scholae illic fuerint. Athanasium illuc concessisse certum est. Hieronymum quoque constat ibi Hilarij libru sua manu descripsisse, ipse enim id testatur de se Primam itaque iure optimo. suoque merito ponamus

TREVIRENSEM Scholam. Hieronymi locus exstat in epistola ad Florentium, qua ille dum plures alios ab ipso libros petit, ita scribit. Interpretationem quoque Psalmorum Dauidicorum, et prolixum valde ibrum de Synodis sancti Hilarij, quem ei apud Treuiros mea ipsi manu descripseram, vt mihi transfer as peto. Nosti hoc esse animae pabulum, si in lege Domini meditetur die ac nocte. Merito mihi vrbs ista gloriari posse videtur, quod tam eximium virum hospitem habuerit, atque id quidemnon exiguo temporisspatio.

MOGVNTINA Treuirensi proxima est: cuius ego vetustatem parem fere cum Treuirensi puto: Fuit enim hic sedes Ducis Moguntiacensis, qui inspiciebat in vicina loca, praesidebatque cum autoritate. Sub Francis Episcopi Christiani et hic et in vicinia cum doctrina salutari litteras quoque et humaniorem viuendi modum ad Gentiles propagarut. Hinc Synodi illic frequentes. Coepit vero Schola inclarescere sub Diethero Isenburgico eius loci Archiepiscopo, qui etiam stipedijs eam exornauit. Adserunt ei vrbi quida repertae typogragraphicae artis laudem; sed nos alibi ostendimus, vnde eius famae initium ortum fit; ac reuera eam Harlemensibus Batauis deberi.

COLONIENSIS quoque Schola inter antiquissimas Germaniae fuit: et ad eam putarim referendum Suetonij locum paullo ante a nobis eitatum: nisi forte de Cliuorum oppido litem moueat Pighius, et qui eum sequuntur. Nec potuit carere [?]litterarum cultura locus primum castris Romanorum, postea Ecclesiae Christianorum primariae dicatu. Post Caroli Magni tempora magis etia Episcoporu opera emicuit Schola; Donec tandem anno M CCC LXXXVIII publice maugrata est ornataque priuilegijs Lutetianae similibus


page 434, image: s434

ab Vrbano VI. Sequenti mox anno in domo capitulari Ecclesiae metropolitanae piaesente clero et Senatu primam in S. Theologia lectionem publice habuit Gerardus Calcariensis, explicuitque verba Iesaiae cap. LX. Surge, illuminare Ierusalem. Primus Vniuersitatis Cancellarius designatus est Praepositus Coloniensis. Primus Rector Hertlinus de Marca.

Non est dubium, quin sub Carolo Magno in alijs quoque Germaniae locis Scholae fuerint, tum in Episcopatu Monasteriensi, sub Ludgeto; Traiectensi sub Sigfrido; Padebornensi, VVormaciensi, Osnaburgensi, alijsque, tum in monasterijs Fuldae, VVerdae, atque alibi. Harum quoque Scholarum vsus multum contulit ad conuersionem Saxonum, Thuringorum, VVestphalorum. In Osnaburgensi collegio nominatim edixit Carolus, vt autores Latini et Graeci exphcarentur. Exstatque eius de libris sacris apud Amalarium edictum tale, Volumus, et ita Missis nostris mandauimus, et pracepimus, vt in Ecclsijs libri Canonici veraces habeantur, sicut iam in alio capitulari saepe mandauimus. Auctor est quoque Theoagus ipsum sub vitae finem vacasse corrigendis libris deprauatis. Eius verba haec sunt, Postea Dominus Imperator nihil aliud coepit agere, nisi in orationibus et eleemosynis vacare, et libros corrigere. Nam quatuor Euangelia Christi, que, in titulantur nomine Matthaei, Marci, Lucae, Ioannis, in vltimo ante obitus sui diem cum Gracis et Syris optime correxerat. Ferunt, eum, quum Scholam, quod saepius facere solebat, ingressus, pauperes nobilesque promiscue sedentes conspexisset, vtrosque cohortatum esse ad studia litterarum, illos quidem propositis amplis honorum praemijs, istos vero comminatione irae suae, et dignitatum spoliationis. Sed nos caeteras Academias prosequamur. ARGENTINENSIS instituta est anno MD XXXVIII a prndentissimo eius vrbis Senatu, auctore potissimum Iacobo Sturmio Syndico, qui Ioannem Sturmium Belgam Lutetia euocatum ei ludo praefecit Rectorem perpetuum. Creuit autem Schola ob insignem Rectoris, qui eloquentiam profitebatur diligentiam, mirifice; neque est vlla in orbe Chrlstiano gens ad quam non aliquis illius scholae fructus peruenerit. Anno vero MDLXVI a Maximiliano Imperatore in Comitijs Augustanis obtentum est ius creandi Baccalaureos et Magistros Philosophiae: neque enim putauit Senatus suae Reip. conducere maiores Academiae honores, qui saepe plus splendoris quam vtilitatis habent.

ALTORFINA Schola a Senatu Norico aperta est anno MDLXXIX die XXIX Iunij. Primus in ea Rector fuit Valentinus Erythraeus. Priuilegia Academica obtenta sunt a Rudolpho Imperatore anno MDLXXXI. Translatum igitur eo est quicquid erat Noribergae iuuentutis eruditioris, vt illic plenius poliretur. Fuerat enim iam ante Noribergae Schola satis celebris, ad cuius constitutionem multum contulerant Melanchthon, Bilibaldus Pirchaimerus, Vitus Theodorus, Eobanus Hessus, Ioannes Funccius, Vincentius Opsopoeius. Sub annum M D LXXXVIII euocatus est Altorphium a Senatu Noribergensi Hugo Donellus Iurisconsultus, et post eam Obertus Giphanius, Scipio Gentilis, Conradus Rittershusius, Philippus Scherbius, viri toto orbe celeberrimi.

BASILIENSIS Academia priuilegia Bononiensibus paria consecuta est, anno Domini M CCCC LIX, die XI Nouembris. Celebratus autem est eius natalis anno sequenti praesente Episcopo Ioanne a Veningen. Primus Rector fuit Georgius ab Andlo Canonicus.

CHEMNICENSIS Schola in Saxonia sub Georgio Agricola viguit floruitque. Eo extincto, concidit.



page 435, image: s435

CVLMENSIS in Borussia inchoata est anno M CCCCV, restaurata anno M D L IV.

CORONENSIS in Transsyluania nomen aliquod obtinuit anno Christi M D XXX, viuis adhuc Ioanne Huntero, Valentino VVagnero, Matthia Fronio. Ioachimo Eberhardo: sed post illos collapsa est. Habet tamen illic Bibliotheca libros multos manuscriptos, eteptos ex flammis Regiae Bibliothecae Budensis, quam immani sumptu et studio ex omnibus Europae et Asiae regnis collegerat Rex Hungariae Matthias Coruinus.

DILLINGANA in Bauaria superiore ad Danubium initium suum accepit anno Christi MDXLIX ab Ottone Truccesio Cardinale Augustano, voluntate Iulij Papae III, euocatis illuc Professoribus Louanio et Ingolstadio.

ELBINGENSIS fundata est in Borussia anno MDXLII ab Alberto Duce primo.

ERFVRDIENSIS in Thuringia instituta creditur a Dagobetto Francorum Rege, circa annum Christi MCCCXCI. Priuilegia contulerunt Bonifacius IX et Pius II. Inter primos eius professores memorantur Nicolaus de Bibera Philosophus et Poeta, Heuricus de Erphordia, Cunradus de Magdeburg, Ioannes Zacharias Maternus, Georgius Paetus, et Benedictus Stendel.

FRANCOFVRTENSIS ad Viadrum in Marchia Brandeburgica solemniter inaugurata est anno Christi MDVI, die VI Aprilis, auspiciis Ioachimi I Electoris Brandeburgensis et fratris Alberti Archiepiscopi Moguntini et Magdeburgensis, ac postea etiam Cardinalis. Primus eius Rector fuit Conradus VVimpina Francus, Professor Theologiae: Reliqui lectores euocati sunt ex Academia Lipsiensi. Priuilegia collata sunt ab Alexandro VI Pontifice et Iulio II, adnuente Imp. Maximiliano I, qui iam sexennio ante litteris Noribergae datis, consilium Electoris, et leges, et instituta, ac priu: legia omnia confirmarat.

FRANEKERENSIS Academia in Frisia Occidentali instituta est ab III. eius Prouinciae Ordinibus anno Christi M D LXXXVI. Vixit in ea Ioannes Drusius linguae Hebraicae peritissimus.

FRIBVRGENSIS in Brisgoia Rhaetiae condita est ab Alberto Duce Austriaco circa annum Christi M CCCC L. Ad eam exornandam septennio post euocati sunt Vienna professores Theologiae, iberalium Artium, Philosophiae, et Iurisprudentiae. Ornauit eam dum vixit Vlricus Zasius, Caesarei iuris Professor, sub annum Christi MDXVIII, ac post illius obitum concessit etiam eo Erasmus Rotterodamus relicta Basilea, anno MDXXIX, qui etiam illic mansit vsque ad annum MDXXX I X; quo tempore vir eruditus et pius, scribendo, commentandoque non tam se ad mortem, quam anno post Basiloae oppetijt, praeparauit; quam aeterni nominis fructum victuris operibus acquisiuit.

GIESSANA Academia nupera admodum est, instituta quippe anno MDCVII, die octaua Octobris, a Ludouico Lantgrauio Hassiae, impetratis a Rudolpho Imperatore immunitatibus et priuilegiis; colonia est Academiae Marpurgensis.

GOLTBERGENSIS Schola in Silesia claruit potissimum circa annum M D XX. Ex eo attritus est nonnihil eius fulgor.

GORLICIENSIS Monasterij Gymnasium in Lusatia superiore apertum est anno M D L XV, die IX Iulij. Claruere in ea Petrus Vincentius Vratislauiensis, Laurentius Ludouicus, et nostra memoria Gaspar Dornauius.

GRIPSWALDENSIS Academiae principium refertur ad annum Christi M CCCC LVI, quo a Vratislao Principe Pomerariae impetratis a Frider. III priuilegiis solenniter instituta est, die XVI Octobr. Ac floruit aliquantisper: postea tamen collapsa nonnihil est; ac tandem a Philippo Pomeraniae Duce restituta, anno Christi M D XLVI I.



page 436, image: s436

HAFNIENSIS originem suam debet Friderico Danorum Regi qui illam anno Christi MDXXXIX instituit. Cobenam vocat Iouius, alludens fotte ad vernaculum nomen Copen-haffen; Christianus Holsatiae Dux, et postea Rex Daniae, multum ad eam ornandam contulit. Sed et nostra memoria illam auxerunt Frider. II. et Christian. IV.

HAILBRVNNENSIS Schola in Franconia inchoata est anno Christi MDLXXXII a Georgio Frider. Marchione Brandeburgico; dio quinto Aprilis, qui Principi natalis.

HEIDELBERGENSIS instituta fuit ad exemplum Parisiensis a Ruperto II Duce Bauariae, anno Christi M CCC. XLVI. Primus eius Rector fuit Matsilius ab Ingen VItraiectinus, qui illuc Lutetia euocatus est. Claruit diu, claretque adhuc, nobilis litterarum artium, Sapientiaeque tum diuinae tum humanae studiis, Principibus Palatinis ingentem sumptum in viros eruditione celebres facientibus. Ornant eam Aulae vicinia, et instructissima omnis generis libris Bibliotheca, cui nunc post Paulum Melissum praeest Ioannes Gruterus vir doctissimus et vere [gap: Greek word(s)] Melissi ad me Oda quum illic agerem digna lectu est,

Ingens voluptas ect animo meo,
Recens nouellogermine saculum.
Florere, maturos et annis
Posse videre senes iuuentam.
Si vita me non caluitur, attigam
Frontem futuri cardinis, hac humo
Superstes, et sexcenta mille
Virginei numerabo partus
Elapsa brumis tempora frigidis,
Tum segnis aeui scala gradaria
Septena cum iunctis nouenis
Multiplicans, reserare Parcam
Multum vieti stamina licy
Vltro iubebit. Quod superingeret
Lucro imputandum. Tu vigescens
Cresce diu, PETRE, PETRE cresce,
Frundentis instar sub niue laureae,
Musarum honori non modo gloriam
Dehinc ampliorem Cynthioque
Verum etiam decus additure
Tuapte maius laude nepotibus.
Panges sepulti in funere naniam.
Et ambo DOVSAS, LIPSIVMque
Vt faciant itidem monebis.
Et quisquis vmbrae fauerit. Interim
Ne sit pudori, o numina, BERTIO
Legi inter has spinas, vepresque
Aspalathosque cynorrhodosque
Siluas perennes; quas neque falx Croni
Tam saeua, nex trux Martis acinaces
Nec ictus harpes Mercurinae
Exscidio dare possit vnquam.
Anno cI[?] I[?] XCI Eid. Maij, Myrtilleti
ad Nicrum, PAVLVS MELISSVS, Francus

HELMSTADIANA in Ducatu Brunsuicensi constituta est a Iulio Duce, anno Christi M D LXXVI, atque ab eo nomen seruat Academiae Iuliae. Eius filius Henricus Episcopus Halberstadensis, anno aetatis suae XIII, ipso die natali suo declaratus est eius Rector perpetuus. Vixit in ea Ioannes Caselius eloquentiae lumen. Viuunt hodie professores omnium seientiarum absolutissimi. Situm est Helmstadium medio inter Brunsuigam et Magdeburgum itinere. Ipsum a Caroli Magni filio muniri coepit, vt esset praesidium contra Sorabos et Vilsos. Tradidit ille oppidum S. Ludgero, qui ipse illud tribuit coenobio Benedictino


page 437, image: s437

quod est VVerdenae ad Ruram flumen. Huius monasterij Abbates Domini fuere Helmstadienses, vsque ad annum M CCCC XC, quo accepta pecuniae Summa Abbas Guilielmo Brunsuicensi duci illud vendidit.

HERBORNENSIS Schola fundata esta Ioanne Comite Nassouico, anno M D LXXXIX, ac post decennium translata est Sigenam: Non est incelebris neque obscura eius fama.

IENENSIS inThuringia ad Salam excitata fundataque est a Ioanne Friderico Electore Saxoniae, anno Christi M DXLVIII, die 25 Ianuarij. Sed post decennium impetratis ab Imperatore priuilegijs solemnitet inaugurata est, die 2 Februarij. In hac aliquando docuit Iustus Lipsius.

INGOLSTADIPNSIS in Bauaria Academiae natales referuntur ad annum Christi M CCCC X, traductis eo ex Schola Viennensi professoribus. Priuilegia illi confirmata sunt a Pio II Pontifice, anno MCCCCLIX. Ludouicus Bauariae Dux valde eam ornauit: nec defuere ei postea Ernestus et Albertus.

LAVINGENSIS Schola in Superiore Palatinatu ad ripam Danubij initium habuit a VVolfgango Comite Palatino Rheni Bipontino, imperante Ferdinando.

LIPSIENSIS Schola in Misnia inaugurata est 12 die Nouembris, anno M CCCC VIII auspicijs Friderici I Electoris Saxoniae Bellicosi. Creuit autem Schola ex ruinis dilapsae Scholae Pragensis: nam quum magistratus Scholae ademptus esset Germanis, indignata animosa natio iniuriam discessu suo vindicauit. Vno enim die abierunt Lipsiam supra duo studiosorum millia.

LOVANIENSIS Academia opus est Ioannis Brabantiae Ducis, et Papae Martini V: Inauguraca est anno M CCCC XXV. Sed cauerat Martinus Papa ne ibi doceretur Theologia; Eugenius tamen IV id postea indulsit. De hac multa Lipsius in eius vrbis et scholae descriptione.

LVGDVNENSIS apud Batauos Schola ad medium Rheni ostium sita, iam sub Guilielmo Comite et Florentio tenuia habuit initia; Emicuit ea tandem in medio belli aestu, et (mirum dictu) inter tubas et tympana, nondum in societatem redactis caeteris Hollandiae et vicinarum Prouinciarum ciuitatibus, (Amsterodamum enim adhuc Hispanis addictum erat et Traiectus ad Rhenum) magno animo ab Ill. Ordinibus, Gubernante Hollandiam Guilielmo Principe Auriaco instituta, maiore creuit, euocatis vndiquaque viris doctissimis: Natalis eius fuit anno post solutam arctissima obsidione ciuitatem, qui fuit M D LXXV. Haec caussa est, cur Palladem armatam, in sigillo suo eius Academiae Curatores et Consules habeant. Quanta eius per orbem vniuersum sit celebritas, testari possunt exteri, qui magno numero quotannis ad eam confluunt, excultique Sapientia redeunt cum fructu ad suos.

MARPVRGENSIS Academia iu Hassia instituta est anno M D XXVI. Sub Philippo tamen Lantgrauio primum nacta est omnium scientiarum facultatumque professores: Confirmata est a Carolo V Imperatore et Clemente VII Pontifice.

MISNAE in Saxonia Schola est illudtris in qua destinatis in eum vsum reditibus coenobij Afrani aluntur adolescentes centum sub quatuor praeceptoribus. In ea Schola docuit Georgius Fabricius, magnum Germaniae ornamentum.

NEOSTADIANA in Nemetibus Schola instituta est a Ioanne Casimiro Comite Palatino ad Rhenum, quum post obitum Friderice ex Heidelbergensi Academia digressi essent quotquot religionem mutari aegro animo


page 438, image: s438

ferebant. Docuerunt in ea Hieronymus Zanchius, Zacharias Vrsinus, Nicolaus Dobinus, Henricus Smetius, Ludolphus Pythopoeus, Fortunatus Crellius. Sed postquam restituta est in Palatinatu religio, redierunt ad priora munia professores, cessitque in Collegium Schola: Habet illic alumnos quinquaginta Princeps stipendiatos.

PRAGENSIS Academia fundata est anno Christi M CCC LVIII ad exemplum Parisiensis, et mirifice initio creuit. Carolus IV Imperator multis Splendidis aedificijs eam ornauit, vt sunt Collegium Caroli Magni, Caesareum, Regium, Bohemorum, Bethlehemiticum, aliaque. Heduigis quoque regina sub annum M CCC Lithuanorum in ea Collegium condidit.

REGIOMONTANA Academia in Borussia iustituta est anno M D X L I V ab Alberto Marchione Brandeburgico, magno crucigerorum militum magistro haereditario, Primus in ea Rector fuit Georgius Sabinus Brandeburgicus, cum alia omni amoena litteratura, tum imprimis Poetica arte excultus; quarum virtutum gloria eo vsque pronectus est, vt cum Carolus V Ratisponae nobilitate donauerit: Eius instrumenti, quia rarum est, et lectorem ad bonarum artium studia praemiaque excitare potest, inserendum exemplum duxi. Sic ergo illud se habet,

CAROLVS QVINTVS ROMANORVM IMPERATOR SEMPER AVGVSTVS

Georgio Sabino Brandeburgensi gratiam Caeaream, et omne bonum. Etsi antea propter doctrinam et virtutem non solum clarus, fed etiam equestris ordinis gradu ornatus es ab alijs: tamen et nos exstare aliquam significationem nostrae, et voluntatis et opinionionis de tua virtute volitmus. Nam illos pracipue dignos honore iudicamus, qui ingenio et doctrina excellunt. Quare cum in omnibus honestarum artium studijs summa cum laude verseris, nos sponte lubentique animo eadem ornamenta nobilitatis tibi decernimus autoritate Imperiali, approbante Principum, Comitum, Baronum, aliorumque procerum nostrorum, ac sacri Romani Imperij Senatu. Adhaec liberos vtriusque sexus ex te legitime aut natos aut nascituros, eorundemque posteros omnes, creamus vere nobiles atque in numerum nostrorum ac sacri Romani imperij nobilium cooptamus. Te igitur, Sabine, liberosque ac posteros tuos omnes harum literarum testimonio renunciamus vere nobiles, tanquam de domo ac prosapia nobilium, a quatuor paternis ac maternis auis procreatos. Tales itidem nobiles, ab omnibus, vniuersis ac singulis, cuiuscunque conditionis, eminentiae, status, gradus aut dignitatis existant, vos dici nominari, et haberi volumus. Facimus etiam tibi, liberisque tuis, ac posteris omnibus potestatem, nunc et deinceps in perpetuum, vbicunque locorum ac terrarum in iudicijs et extra, in rebus spiritualibus ac temporalibus, Ecclesiasticis et prophanis: denique in quibuscunque rebus, quarum mentio diserte hic fieri deberet, nec non in omnibus et singulis honestis exercitijs, negocijs et actionibus, vt illis honoribus, dignitate, feudis, officijs, immunitatibus, libertate, insignibus, et priuilegijs, gaudere, vti, et frui possitis: in quibus caeteri nostri, et sacri Romani imperijvere nobiles, de equestri prosapia


page 439, image: s439

a quatuor paternis et maternis auis geniti et procreati, vtuntur, fruuntur, ac gaudent quoquo modo, vel de consuetudine, vel de iure. Porro ad hunc equestris ordinis gradum addimus etiam tibi insignia quibus nobilitas tua latius inclarescat: videlicet clypeum coeruleum, et in eo Pegasum candidum ex nubibus volantem, alis in altum porrectis. Galeam vero canceliato ore, qualis solet esse nobilitatis non postremae: Et ingalea alium Pegasum cum nubibus, simili sigura qua est in clypeo. Postremo tegumenta clypei et galeae distincta duobus coloribus, coeruleo et albo: quemadmodum hac omnia exactius pictoris ingenio ac manu depicta, im medio harum literarum cernuntur. Id vero insigne apte conuenit homini non ignauo, sed ad gloriam excitato, cui est virtute efficiendum, vt alios omnes tantum post se reliquat, Ante citos quantum Pegasus ibat equos. Nos igitur et illud ipsum insigne tibi et haeredibus tuis tradimus, perpetuum virtutum tuarum monumentum, quo ad virtutem et gloriam posteri tui incitentur. Illud perpetuo in omnibus honestis actionibus et expeditionibus, in serijs vel ludicris certaminibus, in praelijs, duellis, et quibuscunque pugnis, vexillis, tentorijs, scutis, sigillis et annulis, monumentis, sepulchris, praedijs, aedificijs, tabulis et picturis, nobilium armigerorum, pro arbritrio ferre ac gestare poteritis ac debetis, cessante omni impedimento: nec obstantibus quibuscunque consuetudinibus, statutis, priuilegijs, praesentibus aut futuris, quae quoquo modo contra huiusmodi nobilium creationem, aut priuilegium nostrum facere possint: quibus omnibus diserte per has literas derogamus, et derogatum esse volumus. Nulli ergo hominum liceat nostrum hoc decretum rescindere. Si quis autem id attentauerit, illum iudicamus nostram et sacri Romani imperij grauissimam indignationem ipso quidem facto. incurrisse. Et mulctam illi dicimus, quinquaginta Marcarum auri puri: partem dimidiam, vnam fisco nostro Caesareo, alteram iniuria affectis, adiudicandam. Idque his publicis literis testatum volumus: de quarum autoritate ne quis dubitaret, eas nostro tam autographo, quam sigillo muniuimus, Datae Ratisponae in vrbe nostra imperiali die XI III Iulij, Anno M D XLI, Imperij nostri XXI. Aliorum regnorum nostrorum XXVI.

ROSIOCHIENSIS Schola in Ducatu Megapolitano ad mare Balthicum instituta est anno M CCCC XV impetratis a Caesare et Pontifice priuilegijs. Viget illic hodie floretque Professorum eruditione, studiosorum frequentia, ciuium comitate, Magistratus optimi beneficentia Musarum sedes.

SERVESTANVM Gymnasium a Ioachimo Ernesto Principe Anhaltino crectum est anno M D LXXXV.

STEINFVRTENSE institutum est ab Arnoldo Comite Bemhomio et Tecklenburgico; translatum eo Schuttorflo, ob loci commoditatem.

TIGVRINA Schola sub Zwinglio, Bullingero, Pellicano, Gesnero; Rudolpho Gualtero, Simlero, Stukio, viguit; neque adhuc incelebri est fama.



page 440, image: s440

THVBINGENSIS Academiae initium incidit in anmini M CCCC LXXVII, tunc enim Eberhardus Barbatus VVirtembergae et Mompelgardiae Comes eam erexit. Primus eius rector fuit Ioannes Nauclerus. Gabriel Biel Professiones direxit. Priuilegia concessa sunt a Friderico Imperatore et Sixto IV Papa, quorum quotannis lectio publice instiruitur in templo S. Georgij, Dominica S. Georgij diem sequente.

VIENNENSIS Academia in Austria fundata est a Friderico II Imperatore, anno M CC XXXV II, ad exemplum Scholae Parisiensis: restaurata est ab Alberto III Archiduce Austriae, anno M CCC LXV.

VRATISIAVIENSIS in Silesia instituta est ab eius vrbis Senatu, anno MDV, consensu regis Hungariae et Bohemiae Vladislai, sed Cracouiensis Academiae vicinia luminibus eius offecit.

VPS ALIENSIS in Suecia Academia vetusta est, Anno M D XL in ea vixit magni nominis Mathematicus Iacobus Zieglerus Landauus Bauarus: Celebrem quoque eo tempore reddiderunt Olaus et Ioannes Magni, fratres Lincopienses, quorum iste etiam Vpsaliensis fuit Archiepiscopus.

VVITTEBERGENSIS Academia condita est anno M D II, auctoritate Friderici Electoris Saxoniae, die 18 Octobris. Eius Rector primus fuit Martinus Polichius Francus, professione Medicus.

CAP. III. Vrbium Germanicarum variae classes.

GErmaniam qui ex linguae sono aestimant, coguntur eam extendere vbi non est. Factum est enim for[?]imae et animosissimae genus victorijs, vt quam latissime se populus Teutonicus diffuderit, occupata olim Hispania, Italia, Africa, vbi et linguae suae vsum seruasse ipsos ex nominibus proprijs virorum, foeminarum, vrbium, populorum manifestum est. Saxones in Anglia haesisse constat, ab ijsque dictos Anglosaxonas. Quis autem Anglos quorum sermo etiam hodie ad Saxonicum accedit, audebit Germaniae tribuere? Non sunt igitur ex solius linguae vsu Germaniae fines aestimandi. Qui vero non nisi ex hodierni Imperij terminis Germaniam metiuntur, etsi quidem illi magnas et graues caussas sententiae suae proferant: tamen quia augustiorem nunc faciunt Germaniam quam olim fuit, non videntur mihi hoc tempore ad vrbium Germanicarum enumerationem properanti pro assiduis autoribus admittendi. Neque enim ex earum rerum numero est Germania, quae modo extenduntur, modo contrahuntur; sed habet suas dimensionis leges, quae variantibus imperijs non mutantur. Quod si ergo Ptolemaeus naturam sequutus Rheno et Vistula Germaniam definiuit, si Tacitus Danubio et Oceano; non faciemus praeter rationem, si in colligendis Germaniae ciuitatibus veterum sententiam cum hodierna temperantes, non illas vrbes tantum Germaniae accenseamus quae hodie sacro Imperio subsunt, sed et eas quae coeli, linguae, morumque cognatione cum illis iunctae, antiquis Germaniae terminis comprehenduntur. Et si olim Gothi, Normanni, Cimbri, Sueni Septentrionales, Teutonis accensi sunt, et nomini Germanorum primi occasionem dederunt, nihil caussae est, cur nunc a Germaniae appellatione ipsi sint excludendi, etiamsi suis regibus subiecti ad Imperij ordines proprie non pertineant; quum aliud sit Germania, aliud imperium Germanicum; possitque pars aliqua Germaniae ab imperio Germanico esse exempta. Quae quum ita sint, sic nos Germaniae vrbes distinguemus, vt alias dicamus esse extra imperium, vt sunt Bohemicae, Hungaricae, Danicae, Succicae,


page 441, image: s441

Noruegicae, alias imperio subditas. Atque has rursum vel Municipales, vel liberas. Municipales voco, quae ad Principes Imperij pertinent, ac dominos habent singalates subiectos Caesari, cuiusmodi sunt quae Electoribus, Moguntino, Coloniensi, Treuirensi, Palatino, Saxomi, Brandeburgico parent: tum quae Archiducibus, Ducibus, Principibus, Lantgrauijs, Comitibus, Marchionibus sunt obnoxiae. Liberas voco eas quae a iurisdictione alterius praeterquam Imperatoris immunes, subsunt ditioni et potestati Caesaris. Harum iterum aliae suis fruuntur legibus ad morem liberarum Rerumpublicarum, seruantes suam autonomiam, aliae plane sunt Imperatoriae, et ad ipsius nutum arbitriumque gubernantur. Ad illud genus pertinent ciuitates pleraeque Heluetiae, ex quo excusso Austriacorum imperio sese in libertatem adseruerunt. Eodem etiam referti possunt ciuitates quaedam Anseaticae, in extremis Saxoniae partibus sitae, de quibus statim dicemus. Imperatoriae vero sunt, quae veluti quoddam patrimonium Caesaris et Imperij habentur, statimque creati Imperatoris ditioni subiectae sunt. Harum numerus superiore seculo non parum est imminutus, quibusdam magna vi pecuniae oppignotatis, quibusdam bello deuictis, vel alio modo a ditione Imperij Germanici alienatis, vix vt spes aliqua earum recuperandarum reliqua esse videatur. Jn harum numero sunt, Meta, Vesuntio, Constantia, Verodunum, Tullum, Cameracum, Bodobriga, Nouiomagum, Vesalia, Dauentria, Suolla, Brisacum, Rhenifeldum, Neoburgum, Rheni, Mosbachium, Oppenhemium, Ingelhemium, Caesaris Lotharia, Lauingia, et aliae nonnullae. Porro eae vrbes quae adbuc sunt Caesaris, in et Imperio sessionem habet, in duo scamna vel latera diuidi solent. Nam ex his quaedam sunt ditionis Rhenanae, quaedam Sueuicae, ducta a potiore parte donominatione. Rhenanae sunt, Colonia Agrippinensis, Aquisgranum, Argentoratum, Wormatia, Spira, Lubeca, Prancofurtum ad Moenum. Hagenoa, Colmaria, Selestadium, Landauia, Weisseburgum, Goslaria, Northusa, Mulhusium Thuringiae, Gelnhusa, Fridberga, WetZlaria, Caesaris mons, Offenburgum, Gegenbachium, Roshaemium, Dormunda. Sueuicae sunt, Ratispona, Augusta Vindelicorum, Noriberga, Vlma, Nordlinga, Eslinga, Hala Sueuorum, Roteburgum Franciae, Memminga, Campidonum, Rotwila, Reutlinga, Hailprunna, Dinckelsbyielha, Gamunda, Weisseburgum Noricum, Windeshaemium, Lindauia, Donawerda, Kaufbeura, Rauenspurgum, Bibracum, Buchauia, Wimpina, Schweinfurtum, Gienga, Wila, Ala, Bopfinga, Vberlinga, Wangena, Buchorna, Pfuldorfium, Leukircha, Isna; Nos harum omnium typos et descriptiones non dabimus, sed earum duntaxat, quarum potuimus habere imagines. Datari plures melioresque quum ad nostras manus tales peruenient. Rogamus Lectorem, vt conatus nostros aequi et boni consulat, atque ex suis opibus studia nostra iuuet, submissis ijs quae ad Germaniae pleniorem accuratioremque descriptionem faciunt. Non constant haec talia nisi ex aere collatitio, et in eos qui nos iuuerunt, gratos nos et memores beneficij futuros pollicemur.

CAP. IV. De vrbibus Anseaticis deque Ansea Teutonica.

MAGNA quondam Hunnorum aliarumque Barbararum gentium fuit in Germania vexanda immanitas, eoque magis formidanda, quod iam Saxoniae maritimae vicinisque Pomeraniae, et Megapolensi ac Brandeburgensi tractui regionibus imminerent.


page 442, image: s442

Eo tempore feruntur aduersus Barbarorum excursiones, et ad mercaturae commodam vtilemque vsum coijsse in Germania vrbes maritimae, quaeque adsitae fluminibus cum maritimis illis commercia exercebant, concepris cerris quibusdam foederis capitibus. Conspirarunt autem in eamsocietatem inde a Finnico sinu, quod est in vltimo recessu maris Balthici, vsque ad Rheni ostia vrbes praecipuae; nomenque sibi indiderunt, Anzeaticatum, vel a mari Teutonico, quod ad illud sitae essent, hoc enim est An Zee, vel a fide quam dextra pangere receptus gentibus mos est, manum enim Germani Handt vocant, vel, vt alijs placet, a foedere et concilio, quod prisca Germanorum voce Hansam dici aiunt; prolato etiam ex veteri codice Noui Testamenti loco nisigni, vbi pro eo quod Latine dicitur, Concilium fecerunt in eum, Germanice legitur, Fecerunt hanZam. Iidem ab immunitatibus quoque dicti sunt Frye Hanssen. Qui autem Francos ex eo nomine contracto deriuant quasi Franssen, manifecte errant. Neque enim Fransos appellamus, sed Francos, quae vox non ab Hansis vel Ansis, sed a franck quod liberum sonat originem trahit. In eam vero societatem recipiebantur non nisi ciuitates Germanicae maritimae quae ius habebant portarum suarum claudendarum et aperiendarum, siue illae Principem agnoscerent, siue omnino essent liberae. Diuiditur autem Hansa Teutonica in quatuor regiones, Lubecensem, Coloniensem, Brunsuicensem, et Borussicam: haberque sibi sociatas vrbes LXVI, nimirum Vandalicas sex, Pomeranicas octo, Borussicas sex, Liuonicas tres, Saxonicas tredecim, VVestphalicas decem, Cliuicas seu Marchicas septem, Transisalanas tres, Gelricas septem, Frisicas tres. LVBECA ex aliorum consensione caput est totius Anseatici foederis, tum ob faciles accessus, est enim medio pene loco situm, tum ob vrbis ciuiumque potentiam. In ea sunt archiua societatis, cum iure euocandi vicinas vrbes. Habet autem iunctas sibi ciuitates Vandalicas quinque, Hamburgum, Rostochium, VVismariam, Sralsundam, et Luneburgum, ac praeterea Pomeranicas, Stetinum, Anclemium, Golnauam, Gripswaldam, Colbergam, Stargardam, et Stolpam. COLONIA AGRIPPINENSIS quae anno Christi M CCCC LXXXI Anseaticarum vrbium numero iuncta fuit, primaria est secundae regionis ciuitas, habetque sibi sociatas ciuitates Cliuenses et Markenses, Vesaliam, Duisburgum, Embricum, VVarburgum, Vnnam, Hammam. Tum VVestphalicas, Monasterium, Osnaburgum, Tremoniam, Susatum, Herfordiam, Padebornam, Lemgouiam, Bilefeldiam, Lippiam, Coesfeldiam. Tum Geldricas, Nouiomagum, Zurphaniam, Rurmundam, Arnhemium, Venloam, Elburgum, Harderuicum. Et Transisalanas, Dauentriam, Campos, Zwollam: Ac denique Frisicas Septentrionales, Groningam, Bolswerdiam, Staueram. BRVNSVIGA primaria tertiae regionis Anseaticae ciuitas habet sub se vrbes Saxonicas, Magdeburgum, Goslariam, Embecam, Gottingam, Hildeshemium, Hannoueram, Vlsam, Buxtehudam, Stadam, Bremam, Hammelam, Mindam. DANTISCVM primaria Borussiae ciuitas habet sub se Regiomontum, Colmariam, Toruniam, Elbingam, Brunsbergam; Liuonicas quoque vrbes, Rigam, Dorpatum, et Reualiam, quae Germanica vtuntur dialectico, caeteris Slauonicam sonantibus. Est et in Norwegia BERGA iuris Auseatici. Sunt et quatuordecim controuersi iuris, Stendelia, Soltwedelia, Berlinum, Brandeburgum, Francofurtum ad Oderam, Vratislauia, Cracouia, Halla, Asterslebia, Quendelburgum, Halberstadium, Helmstadium, Ryla, Northemium, et in agro Leodiensi Dinantium, ob ferri et chalybis prouentum. Harum omninm foedere inter se iuncturum dici non potest quanta sit potentia. Multa illarum praeclare gesta refert


page 443, image: s443

Crantzius; Hoc constat, illarum ope grauia bella olim fuisse composita, discordias vicinorum regum Principumque sopitas, pacem restitutam, quod magnum crederetur nomentum ipsorum potentia allatura si se alterutri parti adiunxissent: merito vt societas ista Teutonica sequestra pacis, publicaeque per Germaniam tranquiliitatis procuratrix multis iam saeculis habita sit; Earundem ope ad Belgas, Anglos, Gallos, Hispanos, Italos merces deferuntur necessariae, triticum, siligo, lana, cera, eorium, canabis, linum, pix solida et liquida, chalybs, ferrum, pisces aridi, salsamenta, trabes quernae et abiegnae, mali, et quicquid praeterea terrae Septentrionales ad vsum humani generis benigne suppeditant. Vtque commodior esset mercium istatum per reliquum orbem distributio, impetrarunt diuersis in locis ius institorium, exstructis illic ad commercia agitanda ingentibus aulis, et obtentis varijs priuilegijs. Quatuor autem fuere istiusmodi primaria emporia, Nouogrod in Russia, Londinum in Britannia, Brugae in Belgica, et Bergae in Norwegia. Hisce in vrbibus liberum permissumque erat omnibus in Anseaticis vrbibus natis, morari, mercaturam exercere, et priuilegijs frui Teutonicae societatis, iuxta leges in eam rem a reliquis vrbibus ipsarumque legatis de publica sententia constitutas. Habent autem leges illae capita ad honestam iuuenturis educationem pertinentia. Iuuenes enim in illis collegijs domo procul educabantur, qui simul atque ad coniugium anmum appulissent, cogebantur in patriam aut alio discedere, ac per proxenetam iuuenem vel famulum res suas administrare. Collegio praeerat in singulis vrbibus praefectus senior, quam alij Consulem, ipsi Aldermannum vocabant. Is cum assessoribus constituebat Senatum Mercatorum, habebatque adiunctum sibi Secretarium, Quaestorem, arehimagirum, aliosque necessariorum munerum administratoles, qui cum Lubecensi Senatu communicabat res plerasque ac controuersias diiudicabat, nec dabatur ab ipsorum sententia nisi ad alias ciuitates Anseaticas appellatio. LONDIMVM societati Anseaticae ab Henrico III Anglorum rege tributum est anno Christi M CC I. Et quia confoederatorum summam fidem certaque auxilia posteri reges dubijs temporibus experti sunt, praesertim in bello quod Eduardus III aduersus Gallos gessit, sanciuerunt, negotiatores Teutonicos illius collegij nullis nouis vectigalibus, tributis, exactionibus, subsidijs, alijsque praestationibus in posterum onerandos, sed immunitates ipsis olim concessas indultasque integras atque inuiolatas perpetuo relinquendas esse. Estque decretum illud peculiari quoque diplomate confirmatum, et a Richardo II, Henrico IV, quinto, sextoque religiose obseruatum. Donec ardente inter Anglos et Danos bello quum in freto Danico Auglorum naues interceptae essant. naues vicissim Teutonicae L X ab Anglis captae ac spoliatae sunt, quae res initium bello triennali Anglis cum ciuitatibus Anseaticis praebuit. Neque ante potuerunt offensi animi pacari, quam interuentu Caroli Burgundi qui Eduardi sororem vxorem duxerat, Teutonicae nationis spiritus lenitus esset Traiecti ad Mosam anno M CCCC LXXIV. Ab eo tempore per annos circiter X X C sub Richardo III Henrico VII, et VIII, atque Eduardo VI Germani immunitates suas in Anglia retinuerunt, licet Gedanenses nonnihil eas conturbarint. Domus ipsorum dicta fuit Staelhof, a chalybe, qui stael Germanis vocatur, eo quod ingentem chalybis vim eo deferrent; Eum nunc nemo importat nisi cui singulariter hoc a rege indulgetur. Priuilegia illi collegio concessa quatuordecim retro regum sigillis confirmata sunt, Primarium hoc erat, quod non penderent nisi centesimam et eius dodrantem pro vectigali: quodque exempti essant ab alijs exactionibus. Arctioribus Reip. temporibus, si obsidione Londinum premeretur, vuam tantum vrbis


page 444, image: s444

portam quam Episcopi vocant. defendere obstricti. BRVGAE, vbi alterum Anseaticarum ciuitatum Emporium esse diximus, a socijs Teutonicis frequentari coepit circa annum M CC LXII: durauitque diu admodum negotiatio, florentibus Brugensium rebus; sed postquam ipsi Maximilianum Romanorum regem, praecipuis ipsius ministris in conspectu eius interemptis captum ignominioso carceri incluserunt, dilapsae sunt ipsorum fortunae. Nam Fridericus Caesar Maximiliani pater toto imperio ad arma concitato vlturus iniuriam filio illatam cum exercitu in Belgicam profectus, obstructo Brugensium portu, et euocatis inde Teutonicisinegotiatoribus, caussa fuit, cur commercia omnia ANTVERPIAM Brabantiae vrbem transferrentur, et societatis Anseaticae confoederati collegium suum in ea vrbe collocarent. Itaque ad priuilegia societati a Ioanne II Brabantiae duce anno M CCC XV concessa, ac per Antonium postea confirmata, quum Lubecensium rogatu auctoritas quoque accessisset Philippi, qui Antuerpienses ad recipiendos Teutonorum confoederatorum mercatores flexit, protinus in comitiis ejus societatis decretum est, vt collegium Antuerpiae constitueretur, domo etiam ad eam rem magnifice exstructa in qua propriam iurisdictionem Senatus mercatorum haberet: eaque de re cum Senatu Antuerpiensi transactum est, expensis in structuram a Societate LX Caroleorum millibus. Exstat hodieque superba et magnifica domus, sed dilapsis alio mercatoribus magna patte deserta: quum videatur diuina numinis prouidentia hoc bonum nunc polliceri AMSTELODAMENSIBVS, quorum emporium frequentia negotiatorum, nauium copia, diuitiis ciuium, industria nautarum, magistratus prudentia, iustitia, aequitate, grauitate caeteris Europae emporiis hoc tempore antecedit. Tertiam socetatis sedem diximus esse NOVOGARDIEAE Russorum vrbe amplissima, XL millibus passuum a Narua Liuonica, XXXVI a Plescouia, CXX a Mosca Russorum metropoli. Hic ante hos annos trecentos monopolium Hauseatici instituerunt; sed ob saeuitiam et perfidiam Ioannis Mosci Reualiam inde translatum est, Sed neque illic perpetuum fuit. NARVAM enim postea delegerunt negotiorum suorum sedem anno MDLVIII, confluentibus eodem Anglis quoque et Belgis, et Gallis. AEgre quidem hoc tulit Liuonici ordinis magister, deque iniuria ranquem Imperio ipsi facta apud Ferdinandum Caesarem grauiter questus est; sed quod factum fuerat, infectum reddi non potuit. Quarta sedes fuit BERGIS in Noruegia, vbi magis expressa antiqui foederis vestigia quam alibi remanserunt: Sed tractu temporis Danicae nobilitatis sordibus factum est, vt multum illi societati decederet; ipsi enim sub Friderico II quaestu allecti institoriam faciebant, translatis ad se mercatorum compendiis. Quum autem de ea re apud Daniae regem Fridericum Lubecenses sociique Anzae Teutonici per legatos questi essent, promisit ille quidem se immunitates semel ipsis concessas regia fido seruaturum; sed quod promiserat non praestitit. Passus est enim Danicam nobilitatem nauigationibus suis mercatorum commoda interuertere, et collcgia opificum quae socii Belgae suis domiciliis iuncta communi secum libertate frui patiebantur, omnino aboleuit. Atque haec de quatuor Anseaticorum emporiis sufficiant. Antiquitas, eius societatis tanta est, vt difficilius sit ostendere quando non fuerit, quam quando esse coeperit. Vetustissima eius memoria est in diplomate Henrici III Anglorum regis, dato anno MCCVI. sed talis, vt haud obscure altiorem eius indicet originem. In eo dicuntur Anseaticae ciuitates Regi naues complures ad belli auxilia subministrasse, ea lege, vt si quae caperentur, frangerentur, perirentue, eas Rex adnumerata pecunia solueret. Cessit ea res tam feliciter, vt rex Anseaticorum opera superatis hostibus victoriam reportarit. Sed quum reditum parant, tam immanis classem afflixit. tempestas, vt pleraeque


page 445, image: s445

naues mersae vndis perierint. Rex autem quum soluendo non esset, videns debitum ex mora crescere, ita cum Teutonis mercatoribus transegit, vt ipsis conderet in suo regno facultatem mercaturam exercendi, importandique et cxportandi merces, soluca tantum centesima parte pro vectigali. Atque hoc ille priuilegium irreuocabile sibi posterisque suis esse voluit. Ex hac autem narratione duo ista colliguntur, quibus antiquitas eius societatis demonstrari possit. Primum, tam potetes tunc fuisse illius foederis socios, vt etiam classe polluerint, regique Anglorum suppetias tulerint. Quum autem nihil repente summum fiat, sed per crementa augeantur vires et potentia, fieri non posse, quin multo ante haec tempora Anseatica ista fraternitas sit instituta. Deinde, quum rex exserte dicat, se priuilegia a maioribus suis concessa confirmare, indicat, iam ante sua tempora societatem istam viguisse: maiorum enim nomine veniut parentes, aui, ataui, etqui ante ipsos vixerunt. Tertium argumentum vetustatis ex eo peti potest, quod instituta creditur societas ista aduersus Hunnos, quum autem Huini antea palabundi ab Henrico Aucupe ad Danubium propulsi sint, non videtur nisi ad priora illa tempora institutio istius ordinis referenda esse. Itaque in primis illius societatis legibus cauetur. ne mercatores Teutonici argentum, vel aurum ad Barbaros deferri patiantur, sed ita cum ipsis transigant, vt pro suis quidem meicibus pecuniam ab ipsis recipiant, pro Barbaricis vero mercibus non pecuniam adpendant. sed merces alias commutent. Creuit autem in tantum Anseatici soederis potentia adjungentibus se ad eas aliis atque aliis subinde vrbibus Teutonicis, vt sub Heprico III Angliae rege duae et sexaginta ciuitates in illud corpus coaluisse perhibeantur. Ac fuit societas ista perdiu sine capite, consiliis aristocraticis vtiliter directa, cum ingenti fructu mercatorum, et laudabili omnium concordia. Sed ad splendorem confoederatorum potentiamque augendam actum est aliquando de Principe aliquo Teutonico (neque enim fas aliter) deligendo qui Protector futurus esset istius sodalitatis. Ac primum quidem delatus est honor iste magno Borussiae magistro, quod et vicinus esset, et sacri imperii Princeps, et portus haberet commodos, eiusque maxime interesset curare, ne arma, vel ferrum, vel autum ad Moscos exportaretur, quibus Liuoniae offici posset. Sed simulatque Albertus Brandeburgicus Borussiam Poloniae regi subiecit, excidit protinus ea dignitate; neque enim existimarunt licere Teutonis ab imperio se seiungere. Visus est postea ambire eam titulum Sueuorum rex; sed quum non esset Imperii Princeps, non est admissus, tametsi commoda multa ostentaret, et cumprimis vtilis societati crederetur ob Liuoniam, in qua muitas ciuitates possidebat. Eadem quoque ratio fuit regum Poloniae et Daniae, licet hic ob fauces freti Balthici quibus insidet, insulasque et oppida maritima, perquam opportunus ei rei, ob Ducatum vero Holsatiae Princeps quoque Imperii videri posset. Crescentibus vero inter Anglos et Hanseaticos dissidiis, quibus effectum est tandem vt Aula ipsorum Londini, quam Staelhof vocari diximus, occupata sit ab Anglis, suffudit quoque frigidam Hispaniarum rex, et missis anno M D XCVII legatis suam quoque operam obtulit, modo ipsi in Anglorum odio pertenderet, et Belgarum consoederatorum societate abstinerent. Multa intercesserunt inter Anglos et Anseaticos parum amice gesta, illis in suo regno et mari pro potentia sua, his pro iure antiquo et partis multo labore ac sumptu priuilegiis nitentibus, Caesarisque etiam et Imperii totius autoritatem opponentibus: sed non potuerunt hactenus animi coalescere. Rogandus est Deus, vt ca vtrimque consilia inspiret, quibus societas publica conseruari, sepositisque partium studiis ea quae ad communem hominum, vtilitatem tranquillitatemque pertinent, procurari possint.



page 446, image: s446

CAP. V. Annatarum Archiepiscopalium, Episcopalium, et Abbat[?]arumque Germaniae prouentus.

COLLIGAM hoc capite prouentus Ecclesiasticos Germaniae, prout annno Christi M D XXII in conuentu Noribergensi aestimati, libelloque singulari comprehensi, arque in lucem edidi sunt.

I MOGVNTINVS Archiepiscopatus Ecclesiae in Germaniae Metropolitanae. est 10000 fl.

Sub eo sunt Episcopi, Curiensis 2000.

Constantiensis 2000.

Argentinensis 2500.

Spirensis 600.

VVormaciensis 1000.

Herbipolensis 2300.

Augustanus 800.

Aichstetanus 800.

Hildes heimensis 1000.

Padelbornensis 1000.

Halberstatensis 100.

VVerdensis 400.

II COLONIENSIS Archiep. est 10000.

Sub eo sunt Episcopi, Monasteriensis 1000.

Traiectensis ad Rhenum, 4600.

Leodiensis. 2700

Mindensis 1000.

Osnaburgensis 6000

III TREVIRENSIS Archiepiscopatus est 70000.

Sub eo est Episcopus Metensis 60000.

Tullensis 2500.

Verdunensis 4400.

IV MAGDEBVRGENSIS Archiepiscopatus est 2500.

Sub eo sunt Episcopatus, Mersburgensis 120.

Naumburgensis 200.

Brandeburgensis 1000.

Hauelbergensis 600.

Misnicus 120.

V SALTSBVRGENSIS Archiepiscopatus est 1000.

Sub eo sunt Episcopi, Tridentinus 2000.

Passauiensis 103.

Viennensis 500.

Gurckensis 1066.

Brixinensis 3000.

Frisingensis 4000.

Sikauiensis

Chiemensis.

Ratisponensis 1300.

VI BREMENSIS Archiepiscopatus est 6000.

Sub eo sunt Episcopi, Lubecensis 3000

Suerinus

Schlesuicensis. 1000.

Ratzenburgensis 323.

Hamburgensis

VII RIGENSIS Archiepiscopatus est 800.

Sub eo sunt Episcopi, Reualiensis 300.

Curlandensis, 4000.

Lundensis 500

Vpsaliensis 1030.

Derpatensis

Nidrosiensis 800.



page 447, image: s447

VIII BAMBERGENSIS Archiepiscopatus est 3000.

IX Sunt praeter hos Episcopatus quidam exempti, ut sunt

Caminiensis in Allemania, 20000.

Vratislauiensis in Silesia 4000.

Olmutiensis in Marchia.

Florentinus ad Albim in prouincia Bremensi 60

Triestinus in Foro Iulij 4600.

X Et isti

Strigoniensis in Hungaria 2000.

Quinque clesiensis 3300.

Canadrensis in Hungaria 800.

Pragensis 2800.

Rugiensis Metropolitanus marcarum argenti 160.

Basiliensis 1000.

Camerinensis in Marchia

XI Magister ordinis Crucifigerorum, 400.

ABBATIARVM praecipuarum prouentus annuus hic se habet.

S. AEgidij Brunswigae sub Halber stad. flor. 113.

S. Albani extra muros Moguntiae Ordinis S. Benedicti, est flor. 133.

In Anberach ord. Benedicti sub Herbip. fl. 200.

S. Antonij sub Camerinensi in Marchia, fl. 1200.

Apollonij sub Rugensi Episc. ordinis Benedicti, taxatus 800.

Arnolphi sub Metensi Episc. ordinis Bened. 166.

Benedicti sub Strigoniensi Episc. ord. Bened. 200.

Bledenstadt sub Mogunt. ord. Bened. 133.

Blidernac. sub Leod. ord. Bened. 100.

Bruelbiliensis sub Colon. 200.

Burchardi extra muros Herbip. 300.

Carnofori extra muros Camerini in Marchia. 125.

Cladrabrensis ord. Bened. sub Pragensi Epis. 33.

Clarevallis sub Camerinensi Epis. ord. Cistert. 100.

S. Clementis extra muros Metenses ordinis Benedicti, taxatus fl. 233

Corbiensis sub Padebornensi Epis. ord. Bened, 300.

Depositarius sub Pragensi ord. Bened. 83.

Ebracensis sul Herbipolensi ord. Cistert. 800.

Egmun densis in Holl. sub Traject. ord. Bened. 200.

S. Emerani sub Episc. Ratisp. ordinis Bened. fl. 150.

Eternacensis sub Treuirensi ord. Bened. fl. 300.

S. Eustacij sub Camerin. ord. Bened. fl. 60.

Fliderbitensis sub Leodiensi ord. Bened. fl. 100.

Fontissalutis sub Aechstetensi ord. Cisterr. fl. 333 Fuldensis sub Herbip. qui sub Moguntino ord. Bened. 300.

Gemblacensis sub Leod. ord. Bened. flor. 100.

Georgij de putesimi sub Ratisp. ord. Bened. 100.

Gorziensis sub Metensi, ordinis Bened. 1000.

Guttenthal ordinis Cisterciensis. 300.

Grandisprati sub Leod. ordinis Cistert. 100.

Heilprunnensis ad I seram 800.

S Helenae sub Camerin. ordinis Camald. 50.

Herosueldensis sub Bremensi ordinis Bened.

Hirschfeldensis in Thuringia sub Mogunt. ordinis Bened. floren. 170

Hirscaugiensis sub Spirensi ord. Bened. fl. 100.

S. Huberti in Artemia sub Leod. ord. Bened; 1000.

S. Iacobi iri Bauaria subRatisp. ord. Bened. 40.

S. Iacobi Leodiensis ord. Bened. flor. 540.

de Insula sub Camerinensi ord. Bened.

de Insula subTraiectensi ord. Praemonstr.

de Lambana ord. Bened. sub Camerin. flor. 100.

S. Lamberti sub Saltzburgensi ord. Bened. flor. 100



page 448, image: s448

S. Laurentij de doliolo sub Camerin. ord. Bened. fl. 53.

S. Laurentij in Hersberch sub Traiect. ord. Bened. 1000.

S. Laurentij sub Leodiensi extra muros, flor. 1000.

Lichtenbergensis qui et montis Sereni sub Magdeburgensi Augustin. 33.

Lörensis sub Argentinensi ord. Bened. 310.

S. Martini sub Colon. ord. Bened. 150,

S. Martini prope muros Treuirenses, ord. Bened. 300.

S. Martini Glanduensis sub Metensi, ord. Bened. 500.

S. Martini prope Metas. 300.

S. Matthiae prope muros Treuir. ord Bened. 150.

S Maximini extra muros Treuir. ord. Bened. 400.

Milocensis sub Pragensi, ord. Praem. 233.

Montis S. Michaëlis, vulgo Munchenberg, prope Bambergam. 200.

Montis Sionis, qui est Stragoniae sub Pragensi Episc. 100.

Naboris ord. Benedictini sub Metensi. 100.

Nemllor sub Argentin. ord. Bened. 301.

Newstadiensis, aliter Nouae: ciuit. sub Herbip. ord. Benedictini. 300.

S Nicolai in Camberg sub Herbipol. ord. Bened. 120.

S. Nicolai Vmbiliensis sub Coloniensi, ord. Bened. 150.

Optaniensis ord. Bened. sub Prageusi. 500.

S. Pancratij de Sillo ord Bened. sub Rugensi non taxatus. de Paro ducis in Brabantia ordinis Praemonstratensis sub Leodiensi. 300.

S. Pauli sub Traiect. ord. Bened. 400.

S. Petri montis Augustin. sub Metensi floren. 200.

Pirimij de Hone, aliter Atribacensis vel Hornebacensis ord. Bened. sub Metessi fl. 126.

Ramoalli de val casto, ord. Bened. sub Camerin. 50.

In Ronsse valle, sub Bremensi ord. Bened. 100.

de Rotis sub Camerin. ord. Bened. 40.

S. Salsensis ord. Bened. sub Argentin. 200.

Salua de Saxo sub Quinqueccles. ord. Bened. 266.

Schatteusis ord. Bened. 300.

In Senethera ord. S. Augustini sub Argent. 200.

In Schrarizach ord. Bened. sub Argent. 333.

Sengebach sub Argent. ord. Bened. 200.

Sibergensis sub Colon. ord. Bened. 107.

Silcensis ordinis Praemonstrat. sub Traiect. 200.

Stabulensis sub Colon 140.

Stephani sub Herbipol. ord. Bened. 110.

In Sucter ord. Bened. sub Herbipol. 140.

Symphoriani extra muros Metenses. 350 ½

Templensis sub Pragensi Episc. ord. Praemonst. 260.

Tuitiensis sub Colon. ord. Bened. 150.

S. Trudonis. sub Leodiensi. 1568.

Vallis fossinae sub Camerin. ord. Bened. 50.

Vallis S. Georgij sub Moguntino.

Valeodorensis ord. Bened. sub Leod. 100.

Villari, ord. Cistert. sub Leod. 200.

Vincentij sub Metensi ord. Bened. 400.

VVeisseburgensis sub Spirensi. 750.



page 464, image: s464

EPISCOPORVM Argentoratensium Catalogus.

1 Amandus Traiectensis Ecclesiae Episcopus domo Aquitanus a rege Dagoberto nouae Ecclesiae Argentoratensi praefectus est: ingressus est monasterium de-

serto Episcopatu anno 640

2 Arbogastus Amando a Dagoberto suffectus praefuit Ecclesiae annos sex, obiit anno Christi 658



page 465, image: s465

3 Rodharius 663

4 Florentius 675

5 Ansoaldus. 680

6 Iustus. 681

7 Maximus, obijt an. 686

8 Valentinus. 689

9 Solarius. 692

10 Biulphus, obijt anno 700

11 Magnus 706

12 Aldus. 714

13 Gaorinus. 721

14 Landebertus. 727

15 Rodobaldus. 730

16 Magnebertus. 735

17 Vbiolus. 743

18 Gundoaldus. 746

19 Gaudo. 748

20 Vtho. 756

21 Wiggerus. 761

22 Waldelfridus. 765

23 Ethico vel Etho. 773

24 Aulidulphus, obijt anno. 781

25 Remigius. 803

26 Ratho obijt anno. 812

27 Vtho. 821

28 Erlenhardus. 828

29 Adelochus. 840

30 Bernoldus. 857

31 Ratholdus. 875

32 Grimoldus 883

33 Regenhardus. 895

34 Baldramus Bavarus. 906

35 Odobertus. 913

36 Godefridus. 913

37 Richivinus. 928

38 Ruthardus. 950

39 Vdo. 965

40 Eckenbaldus. 968

41 Baldus. 979

42 Wildeolphus

43 Adovicus. 1006

44 Wernharius. 1028

45 Wilhelmus, 1047

46 Heczilo 1065

47 Wernharius, 1078

48 Theobaldus, 1084

49 Otto frater Frederici a Stauffen, obijt anno 1100

50 Balduinus. 1102

51 Chuno qui exstruxit monasterium Barumgartense, obijt an. 1123

52 Bruno, invisus Lothario Saxoni Imperatori, 1130

53 Gebehardus, mortuss anno 1141

54 Burchardus extinctus anno, 1161

55 Rudolphus Simoniacus, deturbatus a Papa Alex an. 1179

56 Conradus, obijt anno, 1180

57 Henricus Baro ab Hasenburg, obijt 828 anno 1190

58 Conradus II, obijt anno 1202

59 Henricus Comes a Veringen, obijt anno 1223

60 Bertholdus 1239

61 Henricus a Stahelek, extinctus anno 1260

62 Waltherus, obijt anno 1263

63 Henricus Baro a Geroldisseck. 1273

64 Conradus Baro a Liechtenberg 1299

65 Fridericus Conradi ftater sub Alberto Austriaco, obijt ann 1306

66 Ioannes a Dirpheym Helvetius 1326

67 Bertholdus Comes a Buckeck, obijt ann. 1353.

68 Ioannes Baro Liechtenbergius 1365

69 Ioannes sub Carolo IV Imp. 1373

70 Lambertus a Bueren sub quo Angli in Alsatiam irruperunt.

71 Fridericus Baro a Blanckenheym translatus Vltraiectum.

72 Burchardus Comes a Lutzelstein, deseruit Episc. 1394

73 Guilielmus Comes Diestensis ex Episcopo Traiectensi, 1439

74 Conradus electus legitime, statim resignavit.

75 Rupertus Palat. Rheni, ob. an. 1478

76 Alberius 1506

77 Guilielmus 1541

78 Erasmus, qui Thomense Collegium Senatui in vsum Scholae tribuit.

79 Ioannes a Manderscheydi, sub quo anno 1584 ingens certamen ortum est inrer Canonicos Argentinenses Pontisicios et Euangelicos: eo extincto an. 1592 administrator ab his electus est Ioannes Georgius Marchio Brandenburgicus: ab illis Carolus Dux Lotharingiae Episcopus Metensis: Ei postea successit Leopoldus Austriacus.



page 469, image: s469

1 An. Christi DCXVIII praefectus est Ecclesiae Sozimus, qui primus Episcoporum Augustanorum censetur; praefuit annos 18.

2 An. DCXXXVI Berwelphus Suevus, Duce Alemanorum et Rhaetorum Sigeberto, Rege Francorum Dagoberto: sedit an. 6.

3 An. Christi DCXLII, Dagobertus: seditan. 17.

4 An. Chr. DCLIX, Manno, sedit an. 19.

5 An. Chr. DCLXXXVI Wicho, sedit an. 18.

6 An. Chr. DCCIV Bricho, sedit an. 20. sub hoc celebrata est Synodus, anno Christi 710. autore Wunefrido Anglo qui Bonifacius dictus est, fuitque Episcopus Moguntinus, sub Pipino.

7 An. Chr. DCCXXIV Zeiso, sed an. 21.

8 An. Chr. DCCXLV Maremannus: sed an, 29. Huius tempore Andogarius primus Abbas fuit Campoduni.

9 An. Chr. DCCLXIII Wicterpus, quo tempore Carolus Magnus Francorum et Germaniae Rex fuit. Sedit an. 16.

10 An. Chr. DCCTXV. Tosso. sed an. 12.

11 An. Dom. 777. Simpertus, Caroli Magni ex sorore nepos, monachus ante Murbacensis. Hic templum maius Augustae honori B. virginis consecravit, in profesto S. Michaelis Archangeli: sedit an. 30.

12 An. Dom 820. Hanto sedit an. 7.

13 Anno DCCCXXXIX Neodegarius. sedit an. 4.

14 Anno MCCCXLIV. Vdalmannus. sedit an. 7.

15 Anno MCCCLVII Wiggerus, sedit an. 10.

16 Anno 867. Lauto. an. 3. Hic Lotharij Galliae Belgicae regis digamiam damnavit, vna cum Arsenio Apocrisiario Pontificis. Exstruxit idem quoque coenobium Faucense, et Magnum Episcopum sanctis adscripsit.



page 470, image: s470

17 Anno DCECLXXI Adalbero sedit anno 16.

18 An. DCCCLXXXVII Hildenius, sedit an. 15.

19 Anno Chr. DCCCCXXIII. Vdalricus, Hugobaldi Comitis Dillingensis filius, e prosapia vt quidam opinantur Kyburgiorum, ab Henrico Aucupe ad Episcopatum promotus est e monasterio Sangallensi. Vir fuit gravis: Opposuit se Pontifici cupienti sacerdotibus legitimas vxores eripere. Ottoni Magno adfuit in belllo contra Hungaros, anno Christi CMLIV, captumque regem eomm baptizavit, indito ipsi nomine Stephani, et exstructo templo cognomine. Idem S. Ioannis aedem Augustae condidit anno CMLVI. et sacellum S. Afrae extra vrbem, in quo etiam condi voluit: sedit anno 50.

20 An. Chr. DCCCCLXXIII Henrichus comes a Geisenhausen. Hic captus est a Saracenis quum Ottonem Magnum sequutus fuisset vsque in Calabriam, sedit an. 2. Comitatum suum donavit Ecclesiae Augustanae.

21 An. Chr. 987 Vdalgerus.

22 An. Chr. 920. Eutychus sub Ottone II

23 An. Chr. 992. Luitholdus. Hic templum B. Virginis vetustate conlapsum restauravit, invitante Adelhaide vxore Ottonis primi, filia Rudolphi regis Burgundiae, et pecunias in sumptum conferente: sedit an. 5. Vdalricum in sanctos referri curavit.

24 An. Chr. 997. Gualierus, sedit an. 10.

25 An. Chr. 1006. Gebhardus, sed. an. 9. Hic Benodictinos monachos primus intulit in monasterium S. Vdalrici, praeposito ipsis abbate Reginboldo, Anno 1012. Ita Ecclesia S. Afrae in monasterium abiit.

26 An. Chr. 1016. Sigefridus sedit an. 3. Hic intestina Ottonis III honorisice sepelevit.

27 An. Dom. 1019. Bruno Dux Bavariae et Saxoniae templum S. Mauritij exstruxit, conferente impensas Henrico II Imperatore. Post cuius obitum operam dedit Conrado II Salico in Imperatorem promovendo, cui etiam ius suum iri Bavariam donavit. Ex eo bella ipsi cum Guelpho Suevo Boiorum Comite, qui Augustam oppugnavit, cepit, et demolitus est. Eum tamen Imperator ex Italia reversus omnia restaurare coegit.

28 Anno Chr. 1028 Eberhardus, sedit an. 4.

29 Anno Chr. 1033 Henricus ex sacellano Henrici. III Imperatoris factu Episcopus, sedit annos trigin. ta. Homo inquies et ambitiosus. Heri sui familiaritate vsque eo abvsus est, vt etiam in Agnetem Imperatoris viduam arserit. Hac de causa invisus Imperato[?]i, prodente Fridebodo abbate Vlrichiano, profugit in arcem Falkensteyn a se exstructam: sed deditione facta poenas dedit, adacto per pudenda palo, an. 1063. Huius opus est palatium Episcopale ad templum B. Mariae.

30 An. Chr. 1063 Imbricus. Vir severus et gravis, Saxones ab Henrico IV alieniores ipsi conciliavit. Captus quoque a Longobardis, quod Caesari contra Papam esset addictior. Huius opus sunt duae illae turres Ecclesiae cathedrali contiguae.

31 Anno 1077 Sigefridus Comes Dornbergensis. Hic quum Henrico IV faveret impensius, in Hildebrandi papae iram incurrit, qui Wigholdum quendam ipsi Episcopum opposuit. Hinc schisma, ex schismate bellum, Pontificias partes defendente Guelpho Bavaro, qui Augustam cepit, S. Mauricij templum incendit, Sigefridum captivum abduxit Ravenspurgum: Sed is ex carcere liberatus extinctis plerisque hostibus suis tandem ipse quoque obijt Augustae.

32 An. 1093 Hertowichus Comes a Tichein se, an. 33.

33 An. 1035 Hermannus, adversarium sibi expertus Moguntinum Archiepiscopum, eo quod addictior esset Henrico V Imperatori, concitatis etiam adversus


page 471, image: s471

ipsum civibus, et Episcopo Curiensi.

34 An. 1134. Gualterus, sedit an. 20. resignavit Episcopatum vivus.

35 An. 1154. Conradus Comes a Bol et Lutzelstein, sedit an. 22. factus Monachus ad S. Vdalricum.

36 An. 1176 Vdalscalcis sedit an. 23. Sub hoc arsit monasterium S. Vdalrici, restitutum statim ab Henrico abbate; Dedicatum est a Cunrado Moguntino praesente Friderico Barbarossa.

37 An. 1199. Hertowiehus sed. an. 4.

38 An. 1203. Sigefridus a Rechberg. anno 30.

39 An. Dom. 1230 Siboto. sedit an. 9.

40 An. 1239. Hartmannus Comes a Dillingen, sedit annos 47. Hic Episcopatui Augustano donavit Dillingam, quo tempore Albertus Magnus Laugingensis Episcopatum Ratisponensem cuculla monastica permutavit.

41 Anno 1276. Sigefridus sedit an. 2.

42 Anno Christi 1289. Wolfardus a Rodt. an. 12.

43 An. Chr. 1301. Degenhardus ab Helenstein. an. 6.

44 An. Chr. 1212. Fredericus Spet, Baro. Sub hoc deletis per Imperium Templarijs an. 1312 habitatio ipsorum Augustae cessit Dominicanis.

44 An. Chr. 1323 Vdalricus a Schoneck scriba Imperatoris Ludovici Bavari, Papae infensissimus, sed. an. 2.

46 An. Chr. 1341. Henricus III superioris frater, haud impar ipsi fide in Imperatorem, sedit an. 19.

47 An. Dom. 1360 Marquardus nobilis Suevus a Randeck Caroli IV vicarius in Italia, potestatem cudendi monetam impetravit.

48 Anno 1362 Gualterus Hochschlitz an. 7.

49 Anno 1370 Ioannes, sedit an. 12. Sub hoc varie discordijs agitata est Respublica.

50 An. Chr. 1382 Burgardus ab Ellerbach factus Episcopus ab Vrbano VI, sedit an. 22.

51 An. Chr. 1404. Eberhardus Comes a Kirchberg sedit an. 7. Sub hoc Senatus sacrificulos quosdam ferreae caveae inclusos, quum a suo Episcopo non punirentur, fame necavit.

52 An. 1421 Anshelmus de Nevingem sed. anno 12,

53 An. 1434 Petrus de Schauwenberg sed. an. 45. Vir gravis et doctus: interfuit concilio Basileensi: Henricum VI Angliae regem, Carolum IX Galliae, et Philippum Burgundum inter se dissidentes conciliavit.

54 An. 1369 Ioannes Comes a Werdemberg, sed. an. 17

55 Anno 1486 Fridericus II Comes ab Hohenzollern. sedit an. 10.

56 1496 Henricus a Lichtenaw, sedit an. 12.

57 Anno 1517 Christophorus a Stadii magnus Erasmi Rotterodami sed serus fautor. Habuit initio a concionibus Ioannem Oecolampadium, postea Vrbanum Regium. Sed turbatis Augustae rebus Ecclesiaslicis ipse cum omni clero anno 1537 vrbe cessit.

58 Anno 1543 Otto Baro de Waldpurg imperij Dapifer. Hic anno 1546 a confoederatis Schmalkaldensibus omni ditione exclusus, per Carolum V restitus est. Dillingae scholam instituit, in qua ipse lectiones audivit et disputavit. Idem quoque Wormaciae nomine Caesaris in Comitijs praefedit.

50 Anno 1560 Ioannes Egalphus de Knaeringen.

60 An. 1576. Marquardus, Dillingae consecratus Episcopus Augustanus in arcis sacello.



page 477, image: s477

SERIES EPISCOPORVM BASIL.

Panthalus An. Chr. 228

Iustinianus 248

Adelphius 505

VValanus 740

Baldebertus 743

Geitzo, vel Hatto 777

Vlricus 815

Fridbertus 830

Adelwinus 835

VVichardus 840

Heringus 890

Landeolus 930

Rudolphus 956

Adelbertus I 1019

Adelbertus II 1020

Vlricus II 1022

Bruno 1025

Dietricus 1040

Beringerus 1052

Burchardus 1070

Rudolphus II 1107

Ludouicus 1113

Bertholdus 1120

Adelbertus III 1142

Ortliebus 1157

Henricus 1160

Hugo 1172

Lutholdus 1192

Gualterus 1195

Henricus II 1238

Lutholdus 1247

Bertholdus 1263

Henricus II 1279

Henricus III 1285

Petrus I 1292

Petrus II 1296

Otto 1296

Gerardus 1325

Ioannes 1336

Ioan. II de Vyan. 1382

Himmericus 1386

Conradus 1394

Fridericus 1412

Humbertus 1416

Hermannus 1420

Ioannes III 1424

Fridericus 1437

Arnoldus 1451

Ioannes IV 1458

Caspar 1479

Christophorus 1503

Philippus 1523

Melchior 1555

Iacobus Blaurerus 1575



page 487, image: s487

EPISCOPOR. BREMENSIVM SERIES.

1 VVillehadus Anglus: cuius opera Saxon. Boreales et Transalbini conuersi sunt.

2 VVillericus.

3 Leudericus.

4 Ansgarius, sub quo Ecclesia Bremensis quae Colon. fueratsuffraganea, vnita est Hamburgensi. Obijt anno 864.

5 Rembettus.

6 Adalgarius.

7 Reginwardus.

9 Vnno.

10 Adeldagus.

11 Libentius I.

12 Onwanus.

13 Libentius II.

14 Hermannus.

15 Bezelinus.

16 Albertus.

17 Liemarus. Deinceps ARCHIEPISCOPI.

18 Humbertus.

19 Fridericus I.

20 Adelbertus.

21 Hardwicus I.

22 Balduwinus.

23 Sifridus.

24 Hardwicus.

25 Gerhardus.

26 VValdemarus et Gerhardus Dn. de Lippia in Schismate.

27 Hildebrandus.

28 Giselbertus.

29 Henricus.

30 Florentius.

31 Ioannes.

32 Burchardus.

33 Otto I.

34 Gotfridus.

35 Albertus.

36 Otto II.

37 Io annes Slantsdorp.

38 Nicolaus Delmenhorst.

39 Balduwinus II.

40 Gerardus.

41 Henricus.

42 Ioan. Rodius an. 1500.

43 Christoph. Dux Bruns.

44 Georg. Christoph. frat.

45 Henricus Dux Saxoniae.

46 Ioannes Dux Holsatiae.



page 504, image: s504

Anno Chr. XCIX fertur Maternus prima hic salutaris doctrinae semina iecisse: sed non sustulit plane Paganismum.

Anno CCXCI S. Gereon cum socijs legionis Thebaeae, ad Coloniam interemptus sub Diocletiano et Maximiniano.

Anno CCC LXXVIII Gothi Ariani vrbe capta haereticum quendam Euphratam Photinianum Ecclesiae praeficiunt, qui loco mouetur.

2 Seuerinus Aquitanus Burdergalensis, electus an. 396. praefuit an. 40.

3 Euergissus Tungrensis: an. 438. sedit an. 15.

4 Aquilinus ordinatus an. 463. sedit an. 10. Sub hoc imperante Martiano fertur Vrsula cum XI millibus Virginum martyrio functa.

5 Simoneus electus an, 511.

6 Carentinus.

7 Remidius, electus an. 614. sedit an. 8.

8 Cunibertus Mosellanus elect. an. 622, sub Dagoberto.

9 Bocaldus.

10 Stephanus elect. an. 660 sub Theodorico Franc. rege.

11 Abeluuinus elect. an. 690 sub Clodoueo.

12 Giso, elect. an. 699: Sub hoc Swibertus Anglus in insula VVerda (Keysers-Weerdt) collegium exstruit.

13 Hanno I.

14 Pharamundus elect. an. 728.

15 Agilulphus elect. ao. 728.

16 Rangefridus elect an. 746 sedit an. 20.

17 Hildebertus elect. an. 778, obijt an. 804 sedit an. 26.

18 Bertholinus sub Pipino Caroli magni patre.

19 Ricolphus sub Carolo magno.



page 505, image: s505

20 Hildeholdus, qui Ludouicum Caroli Magni F. Aquisgrani regem Romanorum consecrauit.

21 Hattebaldus: obijt an. 840.

22 Guntherus electus an. 840, cuius sororem Vastradam Lotharius repudiata coniuge Tyberga vxorem habuit. Hunc excommunicauit Nicolaus I Papa.

23 VVillibertus sub Arnulpho Imp.

24 Hermanuus Pius electus an. 890. obijt an. 924.

25 VVitfridus sub Henrico Aucupe an. 925. ob. an. 924.

26 Bruno filius Henrici Imper. frater Ottonis Imper. Hic pontem, cum munimento Diuitensi destruxit. Situs est in aede Pantaleonis.

27 Folemarus praefuit an. 4. obijt an. 929.

28 Gero electus an. 930.

29 VValramus, qui Geronem ecstasi correptum extulit et sepelijt viuum.

30 Euergerus design. an. 975. obijt an. 990.

31 Eribertus sub Ottone III Imp. obijt an. 1011. Primus Elector.

32 Pilligrinus electus an. 1021, sedit an. 15.

33 Hermannus II Palat. Rheni sub Conrado II Imp.

34 Hanno II sub Henrico III Imp. elect. an. 1055.

35 Hildolphus sub Henrico IV Imp. elect. an. 1067.

36 Sigenuinus electus anno 1014, praefuit an. 10.

37 Hermannus III Diues elect. an. 1089.

38 Fridericus I el. an. 1112, vnxit Coloniae Lothar. Imp.

39 Bruno II electus an. 1152, obijt Barrae in Apulia.

40 Hugo electus an. 1158, obijt eodem anno.

41 Arnoldus sub Conrado III, elect. an. 1160.

41 Arnoldus II de Altena, obijt an. 1166.

43 Frideticus sub Friderico I Imp. praefuit an. 3.

44 Reinoldus electus an. 1163, obijt an. 1181.

45 Philippus qui vrbem ampliauit, praefuit an. 30.

46 Bruno III de Altena, sub Henrico VI, praefuit an. 3.

47 Adolphus de Altena fratri successit.

48 Bruno III, obijt an. 1218.

49 Theodoricus Comes Montensis sub Ottone III, obijt an. 1214.

30 Engelbertus Comes Montensis sub Friderico II, occisus an. 1225.

51 Henricus I obijt an. 1232, praefuit an. 12.

52 Conradus ab Hoisteden, sedit an. 34.

53 Engelbertus II, obijt Bonnae an. 1272.

54 Syfridus qui Adolphum Nassouium coronauit Aquisgi. et Comite Montensem nudum caucae ferreae inclusit.

55 VVichboldus electus an. 1298.

56 Henricus II sub Alberto I Henrico VII et Ludouico Bauaro.

57 VValramus obijt Parisijs an. 1349.

58 Guilielmus electus an. 1350, sub Carolo IV Imp.

59 Ioannes a Virnenburg.

60 Adolphus II Comes de Marca, qui resignauit.

61 Engelbertus III Comes de Marca, ob. an 1368.

62 Cono a Falkensteyn, ad sumptus an. 1368.

63 Fridericus III, adseitus an. 1370.

64 Theodoricus Comes de Morsa, electus an. 1414.

65 Rupertus Dux Bauariae electus an. 1463.

66 Hermannus IV Lantgr. Hassiae elect. an. 1480.

67 Philippus de Thuyn Comes Oberstenius.

68 Hermannus V Comes de VVeda electus an. 1518.

69 Adolphus III Schawenburgicus adijt Episc. an. 1548.

70 Antonius Adolphi frater electus an. 1556.

71 Ioannes Gebhardus Mansfeldicus elect. an. 1558.

72 Fridericus Comes de VVeda elect. an. 1562.

75 Salentinus Comes Isenburg. elect. 1567.

76 Gebhardus Truchsesius.

77 Ernestus Bauarus, obijt an. 1612.

77 Ferdinandus Bauariae Dux.



page 510, image: s510

EPISCOPI VINDONISSENSES.

1 Paternus.

2 Lando. Vtrumque nominat P. de Natalibus in suo diario.

3 Maximinus.

4 Bubulcus. Hic interfuit Concilio Epaonensi circa annum Chr. CCCC XCVIII. In eo sic suscripsisse legitur, Bubulcus Episcopus Vindonissensis.

5 Chromatius; Hic interfuit Concilio Aurelianensi in Gallijs, celebrato anno D XLVI. Suscripsit sic, Chromatius Episcopus Vindonissensis. Legitur vulgo Grammaticus.

TRANSFERTVR EPISCOPATVS CONSTANTIAM.

1 Maximinus vixit sub Clotario II, et Dagoberto. Eum Clotarius transtulit ex veteri Vindonissa in regiarn villam Constantiam anno Dommi D LXX. Hic ergo est vltimus Episcopus Vindonissensis, primus Constantiensis.

2 Rudolphus.

3 Vrsinus.

4 Gaudentius qui obijt anno Christi D C XVIII.

5 Martinus: Huius tempore circumpscripsit certis limiribus Episcopatum Constantiensem Dagobertus rex, deditque ei multas immunitares, anno D C XXX III.

6 Ioannes Curiensis, discipulus S. Galli eremitae Scoti. electus anno D C L.

7 Obhardus Bosso.

8 Pictauius.

9 Seuerus.

10 Astropius.

11 Ioannes secundus.

12 Ruffo.

13 Audonius. Huius meminit Hermannus Contractus, obijt anno D CC XXXVI.

14 Ernfridus Abbas diuitis Augiae, a Carolo Martello factus Episcopus.

15 Sidonius, Abbas diuitis Augiae. Sub hoc Bertrada Pipini coniunx Caroli magni mater dotauit Ecclesiam.

16 Ioannes ex monacho diuitis Augiae Episcopus, ob. an. 781. Sequuntur, Gangolfus, Fedelis, Theobaldus.

17 Egino obijt an. 813.

18 VVolfoleon obijt an. 831.

19 Salomon I praefuit an. 42.

20 Bathago obijt an. 877.

21 Gebhardus trucidatus a Normannis an. 885.

22 Salomon II obijt an. 891. Sub hoc Carolus Crassus imperio exutus ad vltimam paupertatem redactus est.

23 Salomon III constitutus ab Arnulpho Episcopus an. 891, obijt an. 919. sub Conrado Saliquo.

24 Notingus obijt an. 935.

25 Conradus praefuit an. 42. condidit Templum B. Ioannis, Ecclesiam paroecialem B. Pauli: sacellum S. Mauritij, et pro peregrinis Xenodochium, obijt an. 976, sub Ottone II.

26 Gaminolphus, praefuit an. 4.

27 Gebhardus II praefuit an. 16, obijt an. 996.

28 Lambertus electus an. 996: extinctus phthiriasi an. 1009. Huius tempore vixit in Sangallensi coenobio Hermannus Contractus Comes Veringensis.

29 Rodhardus praefuit an. 4.

30 Haymo electus an. 1013, sublatus paralysi an. 1026.

31 VVarmannus sepultus Constantiae an. 1034.

32 Eberhardus VVarmanni frater. Sub hoc celebrata sunt Comitia Constantiae ab Henrico III, an. 1044.

33 Theodoricus electus an. 1047, obijt 1051.

34 Rumoldus, qui templum cathedrale collapsum restaurauit, obijt an. 1069.



page 511, image: s511

35 Carolus Thuringus, factus Episc. ab Henrico IV.

37 Otto tempore dissidij inter Henricum IV Imper. et Gregor. VII.

38 Gebhardus III Dux Zering. monachus Hirsaug. electus an. 1082, electus an. 1092, restitutus an. 1105, defunctus an. 1116.

39 Arnulphus Sueuus eiecit Gebhardum; ipse postea eiectus.

40 Vlricus I sub Henrico V, ob. an. 1127.

41 Vlricus II resignauit anno 1138.

42 Hermannus, sub Friderico Barbarossa: ob. an. 1165.

43 Otto II obijt an. 1169.

44 Bertholdus praefuit an. 10, ob. an. 1179.

45 Hermannus II. Sub hoc fuere Imperij Comitia Constantiae celebrata a Friderico Barbarossa: ob. an. 1191.

46 Diethelmus, defunctus an. 1205.

47 VVernerus obijt an. 1210.

48 Conradus II praefuit an. 24, obijt an. 1234.

49 Henricus defunctus an. 1248.

50 Eberhardus II extinctus an. 1294.

51 Rudolphus Comes Habspurg. Imperatoris patruelis, electus an. 1274, praefuit an. 20, mortuus an. 1294.

52 Fridericus a Zollern. cessit Episcopatus ob. an. 1304.

53 Henricus II praefuit an. II, obijt an. 1306.

54 Eberhardus III extinctus an. 1318, sub hoc arsit Constantia.

55 Rudolphus III excommunicatus a Papa quod adhaereret Ludouico Bauaro: obijt an. 1332.

56 Nicolaus electus in schismate, obijt an. 1344.

57 Vdalricus III defunctus an. 1251.

58 Ioannes III, VVindlock, Schafhusius, trucidatus anno 1356.

59 Vdalricus IV electus resignauit.

60 Henricus III Baro a Brandis praefuit an. 26, obijt anno 1383.

61 Mangoldus a Brandis Henrici nepos electus in schismate.

62 Nicolaus II praefuit annos IV, regnauit an. 1388, obijt Dresdae.

63 Burchardus electus an. 1388, ob. an. 1798.

64 Fridericus II electus, statim resignauit.

65 Marquardus extinctus an. 1508.

66 Albertus Blaurerus electus an 1408, resignauit.

67 Otto III electus an. 1411, praefuit an. 23. Sub hoc celebrata est SYNODVS CONSTAN. Imperante Sigism. Senex incidit in epilepsiam, et resignauit Episcopatui.

68 Fridericus III Comes a Zollern praefuit an. 3. obijt an. 1436. Hic euocauit Synodum Diocoelanam, cui interfuerunt Abbates 26. Praepositi 6. Canonici 40. Sacertes 260. In ea Synodo censa sunt per dioecesin Constantiensem monastria CCCI. Ecclesiae paroeciales MDCC et LX. Sacerdotum vero septendecim millia.

69 Henricus IV Baro Heuwensis, sedit an. 36, sub Eugenio PP.

70 Burcardus II obijt an. 1475, quum sedisset an. 3.

71 Hermannus electus an. 1475, obijt biennio post.

72 Ludouicus, obijt Romae an. 1484.

73 Otto Comes a Sunnenberg. obijt an. 1491.

74 Thomas Perlouerus, obijt an. 1496.

75 Hugo, sedit an. 33, sub hoc fuere COMITIA CONSTAN. euocata a Maximiliano Imper. de rapta a Carolo sponsa.

76 Balthasar, praefuit mens. 15, excessit Treuiri.

77 Ioannes V, Comes a Lupffen praefuit an. 6, resignatrit anno 1537.

78 Ioannes VI obijt an. 1548 Augustae.

79 Christophorus Metzlerus.



page 538, image: s538

SEQVITVR CATALOGVS EPISCOPORVM FRISINGENSIVM.

4 Anno Christi D CC XVI Corbinianus Romae a Gregorio factus est Episcopus Frisingensis, sub Chilperico Francorum rege, Carolo Martello eius aduersario, et Grimoaldo Theodonis filio Duce Bauariae, exstruxit Ecclesiam S. Benedicti, sedit an. 10.

2 Erimbertus frater Corbiniani geffit Episcopatum an. 28. Sub hoc Pipinus Caroli Magni pater habitauit Fruxini in arce Thermonis, et anno D CC XLVII exstruxit Ecclesiam B. Stephano consecratam, quae adhuc vocatur Weichensteffan.

3 Ioseph electus est an. 758, praefuitque annis tribus.

4 Aribo, praefuit an. 23: Hic scripsit vitam Corbiniani. 5 Otto electus an. 782, sedit an. 30.

6 Hitto qui codices Bibliorum deprauatos correxit, sedit an. 24.

7 Erchenbertus nepos Hittonis ex fratre, administrauit Episcopatum an. 18.

8 Arnulphus electus an. 854. Ab hoc amplificata est Ecclesia cathedralis: seit an. 21.

9 VValthon, sedit an. 22. Sub hoc arsit Ecclesia anno D CCC LXXXIII, sed reparatum est damnum munificentia Arnulphi Imperatoris. Decretum quoque, ne quis in Episcopum eligeretur, qui non esset eius Ecclecsiae Canonicus.

10 Vtto sedit an. 1.

11 Drocolphus electus an. 898: homo prodigus, et bonorum Ecclesiasticorum profligator, sedit an. 28.

12 VVolftamus praefuit an. I.

13 Lampertus factus Episcopus an. 938. Huius tempore irrupuerunt Hungari in Austriam et Bauariam, Ecclesiasque S. Stephani et S. Viti combusserunt: sedit an. 31.

14 Abraham praefuit Ecclesiae an. 37.

15 Engilbertus Comes Mospurgensis praesedit an. 34. Hic Coliegium Canonicorum in Weichensteffan commutauit in monasterium ordinis S. Benedicti.

16 Nicerus, Homo seuerus, obijt Rauennae.

17 Ellenhardus electus an. 1053. Ab hoc fundatum est Collegium Canonicorum ad S. Andream in monte Frisingensi, haud procul ab Ecclesia Cathedrali. Interfuit Synodo VVormatiae ab Henrico IV contra Hiltprandum Romanum Pontificem celebratae anno 1076. Sedit an. 25.

18 Meginwardus electus an. 2078. Multa hic passus est a VVelfone, qui Brunonem Augustanum bello fatigabat. Abijt praedicatum in Bohemiam, mortuusque est Pragae, postquam Ecclesiam rexisser an. 21.

19 Henricus ab Ebersteyn praefuit an. 39. Sub hoc vastata est Ecclesia Frisingensis a VVelfone. Ipse quoquo adhaesit Henrico IV Imperatori contra Papam.

20 Otto filius Leopoldi Marchionis Austriae factus Episcopus an. 1138. Historiae conditor, Patruus Friderici Barbarossae. Eius stemma posuimus libro II. Hic, nepotem Italiam petentem, quod esset infirmior, sequutus non est; et non multo post obijt in Morimundensi coenobio. Ligurinus lib. IX.

Ille Frisingus Oto maioris caussa doloris
Exstitit, ingenuo comperta morte nepoti.
Hic patruus Regis, studijs in vtrisque peritus
Regia signa sequi semper consueuerat; At nunc
Credo equidem reuocante Deo languore grauatus
Manserat, vt medius fratrum clerique gementis
Inter luctificos psalmis modulantibus hymnos,
Non in castrorum strepitu, ferrique fragoro
Exspirare sacram diuini numinis auram
Posset, et aethereo tandem sua reddere regi.
Sedit an. 20, obijt 10 Kal. Octobr.


page 539, image: s539

21 Albertus. Sub hoc ciuitas Frinsingensis penitus et penitus, (sic loquitur Radeuicus) incendio conflagrauit, paucis mensibus post obitum Ottonis, Nonis nempe Aprilis.

22 Otto III Canonicus Magdeburgensis, praefuit an. 38.

23 Geroldus electus an. 1220, sedit an. 11.

24 Conradus Toltzner. Hunc Fridencus Dux Austriae diu in carcere detinuit Viennae, vna cum Rudigero Episcopo Patauiensi. Praefuit an. 20.

25 Conradus II VVildgrasensis, sedit an. 20.

26 Fridericus Montalbanus, sedit an. 29 mortuus Viennae an. 1315.

27 Emicho, Comes a Mosburg, sedit an. 20, ob. an. 2315.

28 Conradus III Monacensis Doctor Canonum. Ab hoc instituta est Ecclesia B. Ioannis Baptistae datique Canonici in ea sex cum Praeposito.

29 Gotfridus ex Decano Episcopus instituit sacellum S. Trinitatis cum alio sacello S. Catharinae. Sedit annos 3.

30 Ioannes Doctor Canonum, sedit hebdomadas 5.

31 Conradus IV a Clingenberg, sub Ludouico IV, quo tempore Hungari Bauariam, et in ea Dioecesin Frisingensem vastarunt.

32 Ioannes II factus Episcopus a Papa an. 1337.

33 Albertus, Comes Hohenbergensis Doctor Decretorum sedit annos 7. Fuit cum Alberto Austriaco in obsidione Tigurina.

34 Paulus electus an. 1359, praefuit Ecclesiae annos 19.

35 Leopoldus, sedit an. 3, submersus.

36 Bertholdus VVechingensis electus an. 1381, obijt an. 30 sui muneris in Austria.

37 Degenhardus a VVeix electus an. 1410, interfectus a latronibus an. 3, sui Episcopatus.

38 Hermannus, sedit an. 9.

39 Ioannes III Grienenwalder factus Episcopus anno 1422, restitit Husso in Concilio Constantiensi. Exclusus est Episcopatu a Nicodemo de Scala, consentiente Martino Papa; ac post viginti annos restitutus, defuncto Nicodemo praefuit tranquille annos 10.

40 Ioannes Tulbec factus Episcopus an. 1453, resignauit in Cancellarium suum Sixtum.

41 Sixtus Taubergensis successit Ioanni an. 1473, obijt in Comitijs VVormatienfibus.

42 Rupertus Palatinus electus quidem, sed ob aetatis vitium, erat enim iunior non admissus a Papa, qui Episcopatum contulit in fratrem Ruperti adultiorem Philippum, anno 1499 At Rupertus ducta vxore ordinem Ecclesiasticum deseruit. Praefuit autem Philippus episcopatui diu admodum, ad annum scilicet Christi M D X L, factusque est etiam in Misnia Episcopus Naumburgensis.

43 Henricus Comes Palatinus administracor Dioecesis VVormatiensis et Praepositus Elwangensis post Philippi fratris mortem factus est Episcopus Frisingensis.

44

45

46

47

48

49

50

51 Ernestus Bauariae Dux.



page 541, image: s541

CATALOGVS ABBATVM FVLDENSIVM.

1 Sturnus, instituit coenobium monasticum ad normam S. Benedicti, anno 744, praefuit ei annos 35.

2 Baugolfus, Adriani Papae gratia litterisque clarus; praefuit annos 22, superfuitque honori annos 13: defunctus anno Christi 800.

3 Ratgarius nobili in Germania satu, coepit anno 802, praefuit annos 15. Fertur hic in condendo templo Saluatoris caementarijs operas praescripsisse.

4 AEgil, coepit an. 818. Hic Basilicam Bonifacij exstrui fecit, quae anno 819 ab Haisthulpho Moguntiacensi Archiepiscopo dedicata est.

5 Rhabanus, coepit an. 822, praefuit an. 20, resignauit vltro, factusque est post Otgariu Archiepisc. Moguntiaci.



page 542, image: s542

6 Hatto I cognomento Bonosus, quem Lambertus VValdonem vocat: excessit anno 856.

7 Thioto praefuir an. 13. depositus an. 669, ob factiones regum Ludouici et Caroli.

8 Siegardus, qui Ludouico Germaniae regi adfuit in expeditione Slauica, an. 872.

9 Huoggi vel Hugo, cui Arnulphus Rex librum Euangeliorum S. Bonifacij manu descriptum dono dedit: obijt anno 900.

10 Helinfridus coepit anno 913.

11 Haicho sub Ioanne X Papa et Rege Henrico.

12 Hildebertus qui et Heribertus.

13 Hadamarus coepit an. 927, eopse anno quo Basilica Fuldensis deflagrauit: sed haec magno animo mirisque impensis ab eo restaurata est.

14 Hatto II Hadamari ex sorore nepos: euectus postea ad sedem Moguntiacensem, sub Ottone secundo.

15 VVernherus qui et VVerinharius et VVernerus filius materterae. S. Vdalrici, conditor Collegij ac monasterij in Borslaha Thuringiae oppido, coepit an. 969, desijt an. 982, caesus in acie aduersus Saracenos, quum castra sequeretur Ottonis Imperatoris.

16 Erkanbaldus Saxo Bernwardi Episcopi Hildesheimensis propinquus, coepit an. 983, factus est postea Archiepiscopus Moguntiaci, obijt an. 1021.

17 Brantohus I praepositus est suo gregi an. 1011.

18 Poppo coenobij Laurissensis monachus. Et suo ordine secundum quosdam, VVolmarus, Bardo, alijque, multa enim hic confuse tradita.

19 Richardus, sub quo Fuldam venere Henricus Imperator, et Benedictus Papa: defunctus est an. 1039.

20 Sigewardus obijt an. 1043, quo Annunchadus Scotus innocentiae fama claruit Fuldae.

21 Rohingus, qui Henricum IV Imper. Romam vsque prosequutus est, anno 1047, obijt Romae.

22 Egbertus qui et Eppo, coepit an. 1048, obijt an. 1058.

23 Sigefridus: sub quo Marianus Scotus se totos annos decem Fuldae inclusit. Anno 1359 euocatus est ad Cathedram matricem.

24 VViderandus claudus: coepit praeesse anno 1060, obijt anno 1075.

25 Ruthardus ex Heresfeldensi monacho Abbas factus ab Henrico IV Imperatore, praefuit annos XXI, excessit anno MXCVI.

26 Gotfridus praefuit an. 13. Hic sponte se abdicauit.

27 VVolfhelinus adijt dignitatem an. 1109, defunctus est an. 1114 Huius opus est Oratorium Alexandri, quod ad Septentrionem spectatur inter vallum et opidi murum.

28 Eheloffus Abbas Morbacensis, ab Henrico Imperatore promotus contra iura Abbatiae: obijt an. 1122.

29 Vdalticus qui contra Lotharium stetit a Conrado Duce Franconiae. Obijt VVirtzburgi an. 1134.

30 Henricus I, qui offensus ambitiosis Imperatorum obsequijs quibus Ecclesiastici primores aulam militiamque publicam stipabant, vltro sese abdicauit.

31 Berthous I praefuit annis 2, obijt an. 1134.

32 Conradus I Comnes Lotharij in expeditionibus Italicis, obijt an. 1140.

33 Aleholffus, qui Eugenij Papae iussu exauctoratur, anno octauo praefecturae suae. Is erat Christi 1148.

34 Rutgerus I profectus ad Rhemense Concilium, ab Eugenio missionem impetrauit.

35 Henricus II Heresfeldensis Abbas coepit regere anno 1148.

36 Marquardus Bamberga euocatus anno 1150. praefuit annis 14.

37 Hermannus rexit annos 3, tabe confectus obijt.



page 543, image: s543

38 Burchardus praefuit annos 8, obijt in VVederauiae cella paupertina.

39 Rutgerus II sedit an. I, obijt asthmate et phthisi.

40 Conradus II Diaconus omnium suffragijs absens euocatus ex S. Solae monasterio, praeficitur huic coenobio an. 1177, sedit annos 15.

41 Henricus III ex montis S. Ioannis Praeposito, Henrici Regis fauor[?] promotus an. 1192, praefuit annis 24, defunctus est an. 1216.

42 Hermannus eodem quo electus est anno obijt.

43 Cuno a Friderico II promotus anno 1217, praefuit annos 5. Sequutus est Imperatorem in Italiam.

44 Conradus III a Malkos rexit annos 25.

45 Henricus IV ex Decano factus Abbas anno 1249, obijt an. 1261.

46 Berthous II Leipoltz, praefuit decennium: et dum sacra facit, interficitur, an. 1271.

47 Berthous III praefuit annis 2, nec potuit Romae confirmationem a Papa obtinere.

48 Berthous IV electus anno 1274, postea sese abdicauit cum bona venia Rudolphi regis anno 1286.

49 Marquardus II anno 1288, odore chirothecarum medicatarum interijt.

50 Henricus V, praefuit an. 25.

51 Eberandus a Rottensteyn, obijt an. 1314.

52 Henricus VI praefuit fere an. 40, obijt an. 1353.

43 Henricus VII obijt an. 1372.

54 Conradus Comes de Hanaw, obijt an. 1382.

55 Fridericus Romrodt: defunctus an. 1395.

56 Ioannes de Merlaw, qui Concilo Constantiensi interfuit: extinctus anno 1414.

57 Hermannus a Buchenaw obijt an. 1449.

58 Reinhardus a VVilinawe, praefuit an. 27.

59 Ioannes II praefuit an. 45, vixit 75, obijt 1513.

60 Hermannus Canonicus Moguntiacensis ob. an. 1529.

61 Ioannes III Hennebergicus obijt an. 1541.

62. Philippus Schenck a Paulo III ad Concilium Tridentinum euocatus, fractus aetate illuc non abijt: Obijt an. 1550.

63 VVolfgangus Theodoricus ab Eusigheim obijt anno 1558. Bis opibus exutus, semel a Comite Aldenburgico: semel a Brandenburgico Extinctus est an. 1558.

64 VVolfgangus II obijt an. 1557.

65 Georgius Schenck rexit menses 3.

67 Guilielmus Clantius praefuit an. 2. obijt an. 1571.

68 Balthasar a Dermberh a Maximiliano regalia accepit, a Pio V confirmationem. Hic anno 1571 admisit ordinem societatis Iesu. Anno 1606 rheumate extinctus est.

69 Ioannes Fridericus a Schwalbach ex primario Ecclesiae Decano factus Abbas, locum suum ordinemquo laudabiliter tenuit Francofurti quum Matthias Augustus Caesar renunciaretur.



page 566, image: s566

SEQVITVR CATALOGVS EPISCOPORVM HALBERSTADENSIVM.

1 Hildegrinus Catalonensis patre Dietgrino, matre Lieburga editus ex Episcopo Catalonensi factus primum Episcopus Salingenstadianus, postea Halberstadensis, anno D CC LXXX. praefuit Ecclesiae an. 47, obijt an. 827, sepultus in monasterio VVerdensi ad Ruram fluuium, quod ipse fundauit. Eius frater Luderus fuit primus Episcopus Mimigardeuordensis: sic vocabantur qui nunc Monasterienses dicuntur.

2 Thiagrinus vel Dietgrinus Hildegrini ex fratre nepos, constituitur ex Corbiensi Abbate Episcopus Halberstadensis ab Ludouico Pio anno 827. Obijt an. 841. Situs est in VVerdensi coenobio.

3 Haymo, cuius exstant Commentarij in scripta Prophetica et Apostolica. Obijt an. 853. Situs est in summo templo eius vrbis. Fuerat monachus Fuldensis.

4 Hildegrinus II prioris ex sorore nepos: electus anno 853, obijt anno 887. Sepultus est in coenobio VVerdensi apud suos consanguineos.

5 Euelpus praefuit an. 9, obijt an. 896. Eius monumentum est in Ecclesia cathedrali.

6 Sigismundus ex Hirsaugiensi monacho factus Episcopus ab Arnulpho Imp. anno 896, praefuit anno 30, obijt an. 926.

7 Bernhardus Burg grauius Magdeburgensis electus in Episcopum anno 926, excessit an. 974. Hic in gratiam suae sororis condidit coenobium Hadmershey mense, cui Abbatissam praefecit sororem suam.

8 Hildewardus Comes VVatlouianus factus Episcopus an. 974, praefuit an. 22.

9 Arnoldus praefuit an. 27, obijt an. 1023.

10 Brantho ex Abbate Fuldensi factus Bambergae ab Henrico Imperatore Episcopus Halberstadensis, praefuit an. 13, defunctus est an. 1036.

11 Burcardus Comes a Voburg electus an. 1036, praefuit an. 23: excessit an. 1059.

12 Bernardus Bucho ex Goslariensi praeposito, electus in Episcopum an. 1059. Perijt in seditione ciuili sagittae iactu, anno 1088. Sepultus est Ilsenburgi.

13 Dietmarus, electus an. 1088, praefuit tantum dies 16.

14 Harrandus quem alij Stephanum vocant, praefuit an. 13, obijt an. 1101.

15 Reinhardus postquam vacasset sedes annis sex, electus est an. 1107, praefuit annos 15, pugnauit contra Henticum V Imperatorem ad siluam VVelphonis, vbi exercitum Caesaris fudit et profligauit. Obijt an. 1122. Sepultus est Halberstadij.

16 Otto, electus anno 1123, sed ob Simoniam ab Honorio depositus. Iterum ab Innocentio II restitutus, et ab eodem iterum exauctoratus anno 1133.

17 Rodolphus. Hic condidit templum B. Virginis ex aduerso templi B. Stephani: obijt an. 1149.

18 Vdalricus, electus an. 1149. Hic gessit bellum cum Henrico Leone Duce Brunsuicensi infeliciter: Vrbs enim capta atque incensa est: ciues cum clero quum sein templum Cathedrale recepissent, vt se illic ab hoste et igni tutos praestarent, omnes in fauillam redacti sunt, quum templum ipsum igni correptum fuisset.

19 Theodoricus praefuit an. 13, ac templum e cineribus excitauit.

20 Bertholdus elect. an. 1195, praefuit an. 7. ob. an. 1209.



page 567, image: s567

21 Conradus, electus an. 1202, resignauitan 1209.

22 Fridecicus Burg grauius Kirchbergensis, electus an. 1209, praefuit an. 21. Extinctus est an. 1231.

23 Ludolphus Gomes a Schladem, electus an. 1232, praefuit an. 13. obijt an. 1245.

24 Meinhardus, electus an. 1245.

25 Ludolphus Comes a Schladem praefuit an. 2.

26 VVolradus Kransfelderus, electus an. 1261, praefuit anno 9.

27 Hermannus Comes a Blankenberg, obijt an. 1281.

28 Albertus Comes Anhaltinus, electus an. 1281, praefuit an. 44.

29 Albertus Dux Brunsuicensis, electus an. 1327, obijt an. 1358.

30 Ludouicus Lantgrauius Thuringiae et Marchio Misniae electus an. 1358, translatus ad Archiepisc. Bambergensem, an. 1366.

31 Albertus, egregius Philosophus, sed infoelix miles, victus a Gebhardo Episcopo Hildesheim, obijt anno 1390. De hoc vsurpatum Prouerbium, Victa est Logica a Rhetorica. Erat enim Gebhardus facundus Ecclesiastes.

32 Ernestus Comes ab Honsteyn, electus, an. 1390, abdicatus an. 1399.

33 Rudolphus Comes Anhaltinus, praefuit an. 7, obijt anno 1406.

34 Henricus Baro de VVerberge, praefuit an. 4, adijt episc. an. 1409, obijt an. 1411.

35 Albertus Comes de VVerningenrode, praefuit an. 7, defunctus an. 1418.

36 Ioannes ab Hoym, electus an. 418, obijt an. 1435.

37 Burcardus Baro de VVerberge, praefuit an. 23, defunctus an. 1458.

38 Gebhardus de Hoym, electus an. 1458, praefuit anno 21, resignauit sponte anno 1479.

39 Ernestus Saxoniae Dux Archiepiscopus Magdeburgensis factus administrator Halberstadensis: sedit an. 34, desijt viuere an. 1513.

50 Albertus Marchio Brandeburgicus Achiepiscopus Magdeburgensis Germaniae primas, antea Ernesti adiutor; post eius excessum Episcopus Halberstadensis, electus anno 1548.

51 Ioannes Albertus Marchio Brand. Friderici Anspacensis filius.

52 Fridericus Marchio Brand. Ioachimi II Electoris filius, electus an. 1552. extinctus eopse anno.

53 Sigismundus Friderici frater natus annos XIV. extinctus anno 1566.

54 Henricus Iulius infaris bimulus Iulii Brunsuicensis Ducis filius ea conditione lectus, vt gubernatio XII annos perpetuos esset penes capitulum, et designato Praesuli quotannis certa pecuniae summa persolueretur, reliquum ad vsus necessarios collegii reponeretur.



page 573, image: s573

SEQVITVR CATALOGVS EPISCOPORVM HERBIPOLENSIVM.

1 Burcardus, natione Britannus a Bonifacio populari suo Episcopo Moguntino constituitur Episcopus: Praefuit Ecclesiae ann. 40. Hic Cilianum cum sociis suis martyres inter sanctos retulit, templumque iis exstruxit, quod nouum monasterium siue nouam Basilicam hodieque vocant ipso eo loco quo interfecti sunt. In eius templi crypta posuit ipse hos versus,

Hi sunt Herbipolis qui te docuere magistri
Qua verum coleres relligione Deum,


page 574, image: s574

Impia quos tandem iussit Gailana necari
Caelauitque sub hunc corpora caesa locum.
Ne turpi sine laude situ defossa iacerent
Corpora, Burcardus sub monumenta locat.
Huic Episcopo dedit Carolus Magnus docendos duodecim
obsides a deuictis Saxonibus missos. Obijt an. 791.

2 Maingudus Comes Rotenburgicus ad Tubarum monachus ordinis S. Benedicti in coenobio Fridislariensi Hassiae, electus anno 791, praefuit an. 3. resignauit Episcatum.

3 Bernwolphus, electus an. 794, praefuit an. 6. obijt anno 800.

4 Ludericus, praefuit an. 3. ob. a. 804, sub Carolo Magno.

5 Aigelwardus, praefuit an. 3, extinctus an. 810.

6 VVolfgerus, electus an. 810, rexit an. 21. Hic interfuit Synodo Aquisgranensi, celebratae sub Ludouico Pio: obijt an. 831.

7 Hunibettus, electus an. 832, obijt an. 841.

8 Godeboldus, electus an. 841, praeest an. II. Sub hoc deflagrauit tempsum Cathedrale.

9 Arno, praefuit anno 36, sub Carolo Caluo, Carolo Crasso, et Arnulpho, interfectus an. 891 a Normannis.

10 Radhulpus Thuringiae Lantgrauius constitutus ab Arnulpho an. 892. Homo stolidus, obijt an. 908.

11 Dietho, electus an. 908, praefuit an. 24.

12 Burcardus ex Abbate Hirtsfeldensi factus Episcopus ab Henrico Aucupe, praefuit an. 9, extinctus an. 941.

13 Poppo I Burg-grauij Herbipolensis filius Ottonis Magni cognatus, praefuit anno 19, decessit anno 961 Ratisponae.

14 Poppo II patruus Popponis Ielectus an. 961, sedit an. 23, interfuit Synodo Romae coactae ab Ottone Imp.

15 Hugo Ottonis II Imperatoris Cancellarius, electus an. 984, praefuit an. 5, obijt an. 989.

16 Bernwardus Comes a Rotenburg ad Tubarum, defunctus an. 995.

17 Henricus Comes a Rotenburg a breui corpore dictus Hetzelinus cognato suffectus est: fuit frater Heriberti Archiepiscopi Coloniensis. Instituit Episcopaturn Bambergensem, obijt an. 1018.

18 Meginardus, praefuit an. 15, sub Henrico II, a quo ius impetrauit cudendae monetae: extinctus est an. 1033.

19 Bruno Conradi II Imp. patruelis, filius Conradi du-Carinthiae, praefuit an II, obijt in Pannonia, an. 145, ex lapsu coenaculi, sepultus Herbipoli.

20 Adelbero, electus anno 1045, eiectus ab Henrico IV Imperatore, postea restitutus, iterum eijcitur.

21 Meginardus II constitutus Episc. ab Henrico IV an. 1084, eiectus, restituitur: obijt an. 1088.

22 Ainhardus ab Henrico V Imp. factus Episc. praefuit an. 15, sub hoc instituta est expeditio in Palaestinam a Godofredo Bullioneo, captaque Ierosolyma.

23 Rupertus, obijt an. 1106.

24 Ehrlongus sub Henrico IV et V Imperatoribus variam sortem expertus est, bis a patre eiectus, bis restitutus a filio, sedir an. 16: excommunicatus a Pontifice, ob. an. 1122. Hic primus ensem sibi praeferri iussit.

25 Rugkerus: obijt an. 1130, contra quem datus est ab Henrico V Imperatore Gebhardus.

26 Hetzelinus, defunctus anno 1131.

27 Embricho, electus anno 1131, fuit apud Imperatores Lotharium Saxorem et Conradum Sueuum in flagranti gratia: ab hoc etiam missus Constantinopolim. Otto Frinsingensis autor est, Conradum in litteris ad Emanuelem datis vocauisse ipsum cor suum et animam suam. Obijt an. 1147.

28 Sigefridus, obijt an. 1153.

29 Gebhardus Comes ab Hennenberg, ob. an. 1161.



page 575, image: s575

30 Henricus II defunctus anno 1165, quum Fridericus Barbarossa Comitia agitaret Herbipoli.

31 Heroldus, praefuit an. 8, defunctus est an. 1172.

32 Reinhardus, defunctus an. 1182.

33 Godefridus Friderici Barbarossae Cancellarius, electus anno 1182, suscepta in Asiam expeditione, obijt Antiochiae an. 1186.

34 Henricus III profectus cum Friderico I in Asiam, statim a reditu extinctus est Herbipoli anno 1193.

35 Godefridus II Comes ab Hohenlohe, praefuit an. 5.

36 Conradns ex Episcopo Hildeshemensi factus Episcopus Herbipolensis anno 1198, cum Henrico VI Imperatore profectus est in Asiam: postea reuersus a duobus nobilibus nefarie occisus est anno 1203. Situs est Herbipoli in summa Basilica.

37 Henricus IV commendatus a rege Philippo eligitur anno 1203, obijt an. 1206.

38 Otto, praefuit an. 16, obijt an. 1223.

39 Theodoricus, praefuit an. 15. defunctus an. 1224.

40 Hermannus Baro a Lodenburg, obijt an. 1250.

41 Hiringus sub Rudolpho Habfpurgio, sedit an. 16. Vir immaniter crudelis.

42 Conradus Comes a Trymberg, clectus an. 1267.

43 Bertoldus Dominus in Sternberg, electus an. 1268, defunctus an. 1287. Hic ciues Herbipolenses factiosos praelio vicit.

44 Mangoldus, obijt an. 1302. Huic cum Herbipolensibus perpetua fuit contentio, quae aegre sopita est a Rudolpho Habspurgensi.

45 Andreas Baro a Gundelsingen defunctus an. 1315 Herbipolenses domuit, abrogatis ipsorum tribubus et sodalitatibus.

46 Godefridus III, praefuit an. 7, obijt an. 1322.

47 VVolframus nobilis a Grunbach, obijt an. 1333.

48 Hermannus Baro a Liechtenberg sub Ludouico Bauaro a Canonicis Caelareis lectus contra Ottonem VVolffskelium Pontificium, sedit an. 2, et resignauit.

49 Otto VVolffskelius electus in schismate confirmatur a Ioanne XXII Papa et Benedicto XI, sedit an. 10, dofunctus est an. 1345.

50 Albertus Comes ab Hohenberg a Clemento VI designatus, renunciauit.

51 Albertus Comes ab Hohenlohe, electus a capitulo an. 1345, defunctus anno 1372.

52 Gerhardus Comes a Schwartzenburg, praefuit an. 28, Herbipolenses rebelles domuit: obijt an. 1403.

53 Ioannes ab Egleffiteyn ex coadiutore Episcopus, sedit an. 9, extinctus an. 1412.

54 Ioannes a Brun, praefuit an. 29, Herbipolenses tumultuantes fregit: interfuit Concilio Basileensi: resignauit Episcopatum an. 1435

55 Sigismundus Saxoniae Dux, praefuit an. 3.

56 Godefridus Baro a Lymburg, sedit an. 12. Hic primus se Franconiae Ducem scripsit, eo quod Albertus Brandeburgicus hunc titulum vsurpasset: defunctus est anno 1455.

57 Ioannes a Grumbach, praefuit an. II, obijt an. 1466.

58 Rudolphus a Scherenberg, sedit an. 29. Huius magnae virtutes praedicantur.

59 Laurentius a Bibra, sedit an. 24, obijt an. 1519.

60 Conradus a Thungen Ostrofrancus, rexit anno 21, obijt an. Christi 1540.

61 Conradus a Bibra, defunctus an. 1544.

62 Melchior Zobelius Ostrofrancus vir grauis et prudens nefarie interfectus iussu Grunbachij a Zobicio sicario.



page 577, image: s577

SERIES EPISCOPORVM HILDESHEMENSIVM.

1 Guntharus primus Episcopus a Ludouico Pio constitutus est, anno Domini D CCC XIV, quo obijt Carolus Magnus. Praefuit autem Ecclesiae annos 21 Huius opus est templum illud Ceciliae duabus turribus conspicuum proximum templo Cathedrali. Obijt Guntharus anno Domini 835, situs est in sacello arcis a se constructae.

2 Remibertus paucis mensibus praefuit.

3 Ebo Gallus, deiectus Archiepiscopatu Rhemensi quum confugisset ad Ansgarium Archiepiscopum Hamburgensem, ab eo promotus est ad Episcopatum Hildesianum anno 835, praefuit an. 12.

4 Adelfridus monachus Corbeiensis, sedit an. 18.

5 Marquardus, praefuit an. 3, trucidatus a Normannis, qui Saxoniam, VVestphaliam, Belgicam vexarunt.

6 VVigebertus, electus an. 880, obijt an. 884.

7 VValdobertus, obijt an. 903.

8 Gebehardus, electus an. 903, praefuit a. 25, ob. a. 928.

9 Diedhardus, electus an. 928, obijt an. 936.

10 Ochwinus Abbas Pergensis, sedit an. 28.

11 Osdachus diuitis Augiae Monach. sedit an. 40.

12 Gerardus, sedit an. 3, obijt an. 993.

13 Bernardus Comes de Sommerburch, sedit an. 31.

14 Dithmarus Conradi Salici Sacellanus.

15 Anselmus sub Henrico III Imp. obijt an. 1054.

16 Echilo Praepositus Goslariensis, obijt an. 1079.

17 Vdo. sedit an. 35.

18 Bertholdus; sedit an. 25, ob. an. 1174.

19 Bernardns Comes Rottenburgius, sedit an. 23.

20 Bruno, sedit an. 7.

21 Hermannus, sedit an. 16, ob. an. 1174.

22 Adelgadus Goslariensis, sedit an. 15.

23 Berno, an. 8, defunctus an. 1198.

24 Conradus, an. I, resignauit.

25 Habordus, an. 9, obijt an. 1208.

26 Sifridus ex monacho Fuldensi, sedit an. 11.

27 Conradus II, sedit an. 24, obijt an. 1257.

28 Henricus, sedit an. 20, defunctus an. 1257.

29 Ioannes, an. 4.

30 Otto Dux Brunsuicensis, sedit an. 19, ob. an. 1279.

31 Sifridus, sedit an. 30.

32 Henricus, praefuit an. 8, obijt an. 1310.

33 Otto Comes de VVoldenberge, defunctus an. 1334.

34 Ericus Schouwenb. et Henricus Brunfw. inschismate

35 Ioannes, sedit an. 2, et resig. an. 1363.

36 Gerardus de monte, sedit an. 33.

37 Ioannes Comes de Hoya, sedit an. 26, ob. an. 1424.

38 Magnus Dux Sax. infer. an. 28.



page 578, image: s578

39 Bernardus Dux Brunsuic. sedit an. 7. ob. 1459.

40 Ernestus Schowenb. sedit an. II, ob. an. 1470.

41 Hermannus et Heuningus in schismate.

42 Bertholdus, sedit an. 12, obijt an. 1503.

43 Ericus Dux inf. Sax. sedit an. 1, et resignauit.

44 Ioannes Erici Frater.

45 Valentinus a Totleben.

46 Balthasar Merkel orator Caroli V Caesaris.

47 Otto.

48 Valentinus a Totleben.

49 N. ab Obergen.

50 Ernestus Dux Bauariae Archiepisc. Coloniensis.



page 602, image: s602

ARCHIEPISCOPORVM MAGDEBVRGENSIVM SERIES.

1 Adelbertus Treuiris euocatus factus est primus Archiepiscopus Magdeburgensis anno C M LXVIII, vnctus a Praesule Moguntino.

2 Giselarius electus anno C M LXXXI sub Ottone II. Vir bellicosus 30754 Slauos Dioecesin Hauelbergensem Brandeburgensem, et Gizensem diripientes, fudit, adiutus a Principibus Saxonicis. Eum Otto III Simoniae accusauit, quod praeter Magdeburgensem Archiepiscopatum in se quoque transtulisset Episcopatum Merseburgensem.

3 Dago anno M IV magna accessione auxit Episcopatum. Templum Cathedrale absoluit. Caesar Otto III summo frigore et niue alta solenni processione nudis pedibus reliquias Mauritij ex coenobio Bergensi intulit in Ecclesiam, et in altari deposuit, simulque prouinciam Gebichensteyn quae ad Halam est Archiepiscopo dedit.

4 Gualterus electus an. 1014, sedit hebdom. octo.

5 Gero constitutus ab Ottone III, anno 1016. Hic Marchionem Brandeburgicum excommunicauit, moeniaque ab Ottone I coepta perfecit: mortuus est anno 1024.

6 Hunfridus Henrici Imp. Diaconus. Hic templa B. Petri, Pauli et Nicolai e fundo exstruit.

7 Engelhardus Henrici III Imp. Diaconus, electus anno 1092, obijt an. 1063.

8 VVernerus a Caesare constitutus, perijt ad flumen Vnstrotum, quum fugeret ex praelio Henrici IV cum Rudolpho Sueuo, anno 1080.

9 Hardeuicus Francus.



page 603, image: s603

10 Henricus, anno Christi 1102.

11 Adelgotus Comes a Loe.

12 Rutgerus, electus a capitulo anno 1119

13 Nortbertus. Hic Lotharium Imp. in Italiam sequutus, facundia sua admirabili et prudentia dissidentes inter se Pontifices Innocentium II et Anacletum composuit. Ex quo titulum Primatis Germaniae adeptus, eundem ad sequentes Archiepiscopos Magdeburgenses transmisit.

14 Conradus Comes Quernfurtensis.

15 Fridericus frater Timonis Comitis VVetini, an. 1143.

16 VVichmannus Comes a Seburg in Bauaria. Hic primus monetam maiorem cudisse fertur.

17 Ludolphus electus an. 1194 Philippum Imperatorem iuuit aduersus Ottonem Brunsuicensem, quem Pontifex Caesarem salutarat.

18 Alberbertus Comes Kirbergensis. Hic Pontificis Romani iussu excommunicauit Ottonem Caesarem, cum eo signa contulit, praelioque inferior vix fuga elapsus est. Paullo post captus, et Gronbergam abductus, liberatus est a ciuibus Magdeburgesibus et Burg-grauio Burckardo, nobili domino in Quernfurt.

19 Burckardus: defunctus anno 1237.

20 Hildebrandus, qui opida Crosig, Lebus et Biliz capitulo adiunxit. Bellum gessit aduersus Ottonem Marchionem Brandeburgicum, quem captum mulctauit M D C argenti marcis.

21 Rudolphus a Dingelstet Comitatum Aluensleben dioecesi adiecit.

22 Rupertus Comes Mansfeldensis a Pontifice inauguratus Iudaeos festo Tabernaculorum oppressit, et L X millia marcarum argenti ipsis extorsit. Zorbecum capitulo subiecit.

23 Conradus Baro a Sternberg in Bohemia, an. 1268.

24 Guntherus Comes a Sualenberg, sedit an. I.

25 Bernardus Comes a VVelpe.

26 Ericus Marchio Brandeburgicus anno 1283 oppugnauit Harlingpurgum, sed captus, vix tandem a Senatu ipso redemptus est D argenti marcis. Idem Lusatiae Marchiam fratri suo vendidit. Sub hoc quoque tradidit Albertus III Elector Saxoniae et Burg-grauius Magdeburgensis Burg-grauiatum ciuibus, marcis argenti 3000. Factum id anno 1294.

27 Burcardus a Blanckenburg, electus an, 1295.

28 Henricus Princeps Anhaltinus, electus an. 1304.

29 Burcardus a Schrapelau homo vanus, contentiosus, et inquies, Magdeburgum obsedit: postea relicta obsidione foedifragus damna vrbi intulit: captus, dimissusque violata sacramenti religione ciuitatem excommunicauit. Tandem iterum captus dum conatur euadere, in fuga occisus est, an. 1326.

30 Heideccus ab Erpe anno 1327, dum Romam abit pallium petiturus in itinere mortuus est.

31 Otto Hassiae Lantgrauius Episcopatum egregie anxit.

32 Theodoricus, qui bellum gessit aduersis Gerardum Episcopum Hildesheimensem, quo, quamuis vexillum S. Mauritij intulisset in praelium, succubuit. Nec defuit ingeniosis color, dicentibus, Vexillum Mauritij patrocinari non; ad inuadendum, sed ad defendendum.

33 Albertus Comes a Sternberg anno 1368. Hic vendidit Lusatiam Caesari sex millibus marcarum.

34 Petrus de Bruma.

35 Ludouicus Marchio Misniae, anno 1381. Hic vt Archiepiscopatum Moguntinensem obtineret, voluit administrator Magdeburgensis vocari. Idem anno 1382, dum choreas agitat in curia orto subito incendio perijt.

36 Fridericus ab Hoim, paucos menses praefuit.



page 604, image: s604

37 Albertus Comes a Quernfurr; qui anno 1383 ciuium ope expugnauit Bircauium; quod quia multum nocebat Reipublicae, destructum penitusque exustum est. Sed absente Praesule inuasit dioecesin hostiliter Rudolphus Saxoniae Dux: quocirca coniunctis viribus Ecclesiastici et Politici ditionem Saxoniae Ducis depopulati sunt. Post pugnam desiderati sunt multi. Archiepiscopus domum reuersus suos redemit, nulla habita ciuium ratione. Male id habuit Senatum; qui persoluto pro suis lytro significauit capitulo, se tueri ipsum, si quid periculi nasceretur non posse. Orta est postea contentio de pascuis, et decimis. Excitata quoque seditio; sed interuentu Guntheri Comitis Swartzenburgici et Ioannis Comitis Quernfurtensis omnia tandem composita sunt.

38 Guntherus Swartzenburgicus anno 1403 bellum gessit aduersus Principes Anhaltinos, ad quod bellum ciuitas c armatos equites expediuit. Circumsedit quoque Koten, opidum Anhaldinae ditionis, sed destitit, interponente autoritatem suam Saxoniae Duce. Expugnauit et solo aequauit Harburgum; cepit arcem Plauensem et Hundelufftum. Anno 1431 ciuitas a Sigismundo Imperatore ius illud consecuta est, vt nemo ciuis cuiuscumque conditionis separatim vel coniunctim ad tribunal Caesareum vel ad iudicium Camerae citetur; neque ad aliud quam ad Episcopi iudicium ciuile, hoc est, ad Quaestorem et Scabinos veteris vrbis Magdeburgensis vocetur, nisi forte denegata cuiquam sit iustitia; quo solo casu ad Caesarem prouocare licet. Per idem tempus grassantibus Hussitis cepere Senatores consillum muniendae vrbis, significata primum reArchiepifcopo, rogantes, vt quum vnis ipsi quoque moenibus habitarent, suo sumptu partem illam quam tenebant, munirent. Displicuit ea res Praesuli, qui insidijs suis apertam atque expositam vrbem malebat. Ciues nihilominus quod coeperant, gnauiter vrgebant. Archiepiscopus vbi se nihil profecisse videt, serio mandat, vt munitionem eo praesertim loco factam quae ipsorum iuris non erat, demoliantur. Ciues id recusant, parati alias in rebus honestis et aequis morem capitulo genere. Exasperari Capitulares collectis thesauris suis vrbem deserunt, et capitulum vacuum relinquunt. Respublica eos in ius vocat, caussamque totam Concilio Basileensi quod tunc agitabatur, diiudicandam relinquit. Interea Magdeburgenses contra aduersariorum iniurias quibus expositi erant, euocant Ioannem Marchionem Brandeburgicam, Henricum Brunsuigae Ducem, et vicinas ciuitates, Halam, Brunsuigam, Quedliburgum, Ascherslebiam, Zeruestam, auctique viribus capiunt arcem Tucham, tum Calbam, Statsurtum, Saltzam, Otterlebiam. Praesul contra in Concilio Basileensi Anno 1434 obtinet edictum a Pontifice et Caesare, quo iubebantur Magdeburgenses omnia quae capitulo ademissent, restituere, munitionem protinus demoliri, et Archiepiscopo obedientiam ac reuerentiam praestare. At illi partis diuites, haud multum morabantur proscriptionis fulmen. Tandem tamen interponentibus autoritatem suam principibus compositum est certamen, solutumque vinculum excommunicationis.

39 Fridericus Comes Bichlingensis. Hic anno 1445 suscepit reformationem monachorum in coenobio B. Pauli.

40 Ioannes Dux Bauariae. Hic ciuitati locum illum dedit, in quo sunt fossae, inter veterem et nouam vrbem, versus Albim, vsque ad portam quae Krockenthor appellatur.

41 Ernestus Saxoniae Dux anno 1476 electus, cum quatuor.


page 605, image: s605

M equitum vrbem ingressus est. Postea etiam anno Christi M CCCC LXXIX administrator Halberstadensis factus est. Moriturus testatus est, se neque suis, neque aliorum meritis fidere, sed soli Christi merito. Opera, inquit, Domini mei I E S V Christi sola sufficiunt.

42 Albertus Marchio Brandeburgicus, qui vrbem deducentibus bis mille equitibus ingressus, anno MDXIII, a suffraganeis suis Merseburgensi, Brandeburgensi et Lebusiensi solemniter inauguratus est. Sub hoc, anno M D XXIV instituta est Ecclesiarum reformatio. Nicolaus Sturmius Consul et alij viri primores euocarunt Lutherum, qui concione illic habita mentes multorum flexit. Postea missus a Luthero Nicolaus Amsdorfius pastor ad S. Vlricum factus est, mansitque annos totos XVIII, donec Numburgum ad Episcopatum translatus est. Anno vero MDXXXIX Archiepiscopus ipse Albertus subditis ciuitatibus et nobilitati in Dioecesi Magdeburgensi et Halberstadensi liberam professionem religionis permisit.

43 Ioannes Albertus Marchio Brandeburgicus adijt dignitatem anno 1545, quo tantum dissidium inter capitulum et ciuitatem ortum est, vt Canonici trepidi cum thesauris et mundo omni appatatuque Ecclesiastico aufugerint, et annos tres cum dimidio extra vrbem emanserint, sollicitantes interea Caesarem vt ciuitatem proscriberet; Principes vero, vt iunctis viribus eam oppugnarent. Proscripta ergo est ciuitas An. 1547 Augustae in Comitijs, iterumque biennio post, additis ad priorem caussis alijs, vna quod se Ioan. Friderico Electori iunxissent contra Caesarem: Altera, quod repudiassent formulam Interimisticam. Mauritius Saxo cui mandata fuit exsecutio decreti Imperialis, annum totum et sex hebdomadas vrbem obsedit, a 4 die Octobris anni 1550, ad tertium vsque Nouembris anni 1551.

44 Fridericus Marchio Brandeburgicus electus anno 1552 eopse mortuus est.

45 Sigismundus Marchio. Brandeburgicus electus anno 1553. Hic Augustanam Confessiontem primus in templum Cathedrale inuexit.

46 Ioachimus Fridericus Marchio Brandeburgicus postulatus administrator anno 1566, templum Cathedrale quod iam annis pene 20 clausum fuerat, aperuit. Anno 1577 cessit Augustus Dux Saxoniae et Elector omni iure, quod in Dioecesin et vrbem Magdeburgensem eousque praetendebat. Exceptus est tantum titulus Burg-grauij Magdeburgensis, cum possessionibus quibusdam eo pertinentibus: quae sibi et haeredibus suis reseruauit.



page 610, image: s610

SERIES EPISCOP. MISNENSIVM.

1 Anno D CCCC LVIII fundata est Misnensis Ecclesia ab Ottone Magno Imperatore, libera, nullique vel Patriarchae vel Metropolitano obnoxia, sed soli Pontifiei Romano subiecta, cautumque, vt sine vlla intermissione noctes atque dies perpetuo hymni in Ecclesia decantarentur. Confirmata est sedes a Ioanne Papa XIII, subscribentibus XXXIX Episcopis, et consecrante eam Alberto Episcopo Treuirensi. Primus eius Praesul fuit Burcardus Ottonis Imperatoris sacellanus. Hic eam rexit annos 20.

2 Volcoldus. Hic ordinem lectionum, orationum, canticorum, et Ecclesiasticorum exercitiorum instituit, custos pietatis, disciplinae, sanctitatis, et pudicitiae, rexit an. 23.

3 Aico, vel Eido, electus an. 995. Interfuit Synodo Tremonianae. Defunctus est anno 1015. Adiunxit ad Ecclesiam opida Esiconis Comitis, VVurzam, Bicham, Bucham. et Lubbenizam.

4 Eruardus Ditmari Marchionis Lusatiae sacellanus, constitutus Episcopus ab Imperatore, an. 1023.

5 VVipertus, ab Hunefrido Archiepiscopo Magdeburgensi inauguratus anno 1024.

6 Theodoricus tempore Synodi Francofurtensis, quam Aribo Archiepiscopus euocauit ob controuersiam de coenobio Ganders heimensi, inter Hunfridum Halberstadensem, et Gothardum Hildesheimensem.

7 Reinerus an. 1046, constitutus ab Henrico III Imperatore in schismate. Hic fundauit coenobium S. Afrae.

8 Crasto, de cuius ebitu sic scribit Lambertus Schafnaburgensis Abbas. Venit non multo pest susceptum Episcopatum Goslariam, vbi Praepositus erat, et thesauros suos quos impense amabat, occultarat. Hos visurus, in cubiculum, quasi quietem capturus, se inclusit. Sed quum diutius ibi in vesperam vsque remaneret, cubicularij ostium pulsarunt, et quum nullam vocem audirent, effractis foribus irruperunt, inueneruntque Praesulem fractis ceruicibus, colore tetro exanimem thesauris suis miserandum in modum incubantem. 9 Menwardus: obijt an. Christi 1066.

10 Benno adijt Epise. anno 1066. Slauorum magnam partem conuertit.

11 Henricus, obijt an. 1118.

12 Gramborus. obijt an. 1129.

13 Godebaldus, defunctus an. 1140. 14 Reinhardus.

15 Bertholdus.

16 Bruno I, electus an. 1219.

17 Gerungus: Hic Bibliothecam constituit.

18 Martinus.

19 Theodoricus anno 1190.

20 Bruno anno 1219, fundauit Ecclesiam Budissinensem.

21 Henricus I, sub Friderico II Imp.

22 Conradus I.

23 Albertus Doctor Theologiae, obijt an. 1166.

24 VVitigo I, Baro de Camens.

25 Bernardus Dresdam Marchioni Misniae vendidit.

26 Albertus II Comes Leisnicensis.

27 VVitigoll, extinctus anno 1347.

28 Ioannes de Isenberg, obijt an. 1370.

29 Theodoricus III de Goch.

30 Conradus II de VValhusen. Hic vineas quasdam emit circa Kotzebrode, nonnullas ipse circa Mogelam


page 611, image: s611

plantari iussit, vt vini copia mensae Episcopali sufficeret.

31 Ioannes de Gentzenstein. Fuit quoque idem Archiepiscopus Pragensis, et Misniae vicariam fundauit S. VVenceslai, cuius collatio est penes Archiepiscopum Pragensem.

32 Nicolaus I, defunctus an. 1385.

33 Ioannes III Baro de Kitliz. Hic Episcopatum resignauit in cognatum suum Timonem de Coldiz, seruatis sibi CCC sexagenis Pragensibus annuis.

34 Timo I, Baro de Coldiz. Hic profectus ad Concilium Pisanum, a praedonibus spoliatus est. Defuuctus anno 1410.

35 Rudolphus I de Pauniz Ecclesiam magno aerae alieno pressam liberauit.

36 Ioanne IV Hosmannus Suidicensis, Theologiae Doctor, fuit Rector Pragae, et cum Ottone Monsterbergensi Academiam Lipsicam ex ruderibus Pragensibus collegit. Fuit in Concilio Constantiensi: atque illic magnum sibi nomen ex eruditione et prudentia parauit: obijt an. 1451.

37 Caspar I a Schonberg, electus an. 1451.

38 Theodoricus IV Schonbergius Casparis frater. Obijt an. 1486, reliquit in aeratio Ecclesiae octies mille et octingentos florenos.

39 Ioannes de VVissenbach, electus anno 1486, dilapidatis bonis Ecclesiasticis aes alienum reliquit 21400 florenorum Rhenensium.

40 Ioannes VI de Salhusen, electus an. 1488. Capitulum aere alieno liberauit. Sepultus est VVurcae anno 1518. Gubernatio eius incidit in ea tempora quibus Tezelius nomine et authoritate Archiepiscopi Madeburgensis indulgentias venditabat. Qua rei indignitare commotus Ioannes praedixit, postremum illum in Germania Indulgentiarum venditorem fore.

41 Ioannes VII, electus an. 1518. Hic Emserum, Cochlaeum, Alueldium, Siluium aduersus Lutherum sequutus est. Bennonem decimum iu ferie Episcoporum Misnensium a Papa Adriano VI sanctis adscriptum, summa cum ceremonia extulit, praesentibus Saxoniae Ducibus Georgio et Henrico,

42 Ioannes VIII de Maltiz anno 1538. Hic reformationem ab Henrico Saxoniae Duce anno 1539 susceptam per Misniam moderate tulit. Defunctus est anno Chr. 1549.

Primus in vrbe pastor ad formulam Augustanam fuit Ioannes Albinus Francus VViteberga eo missus, anno 1540. In Basilica vero concionati sunt Georgius Spalatinus, Nicolaus Amsdorfius, Iustus Ionas, et alij. Eodem anno conuersum est coenobium nudipedum in Scholam. Anno 1547 capto Ioanne Friderico quum mandatum esset Misnensibus Canonicis a Carolo V vt gestientes canerent hymnum TE DEVM LAVDAMVS, tacta sunt sulmine duo templa. Ac in cathedrali quidem arsit tectum, turrisque absumpta est; in Vrbano vero fastigium templi laesum.

43 Nicolaus II Catlouitius, electus an. 1550. Sepultus est Stolpae.

44 Ioannes IX EX gente Haubitiotum.

45 Augustus Saxoniae Dux cedente Haubitio Ecclesiae curam suscepit anno 1581.

46 Christianus Dux et Elector Saxoniae an. 1586.

47 Christianus Dux et Elector Saxoniae an. 1592.



page 614, image: s614

SERIES EPISCOPORVM MOGVNTINORVM.

1 S. Crescens B. Pauli auditor, in Germaniam missus, docuit Moguntiaci.

2 Bodardus siue Budibardus.

3 Sophronius.

4 S. Maximus: scripsit aduersus Arianos an Chr. 345.

5 Sidonius.

6 Marinus: interfuit Synodo Coloniensi in qua Euphrates Episcopus Photinianus, quem Gothi victores euexerant, deijcitur, anno 396. Obijt an. 403.

7 Sigismundus.

8 Lindegasius.

9 Auraeus ab Hunnis trucidatus, anno Christi 454, quo Moguntia ab Attila funditus euersa et solo aequata est. Eo tempore Ariani et Photiniani Germaniam inferiorem sua opinione infecerant.

10 Rudelinus.

11 Landouoldus.

12 Haboaldus.

13 Sigebertus: vixit anno 498, sub rege Clodoneo. Hoc tempore coepit exstrui vetus monasterium Virginum,


page 615, image: s615

liberalitate VViluildis Francorum Ducissae, quae neptis erat Sigeberti ex sorore Mechtilde, gubernatrice provinciarum Rhenensium.

14 Ruthardus, sub Iustiniano Imperatore anno Christi 525. Circa hoc tempus coepit Dagobertus Galliarum Rex Moguntiacum restaurare, sedibus ad CC passus Rheno propius admotis.

15 Geroldus, sub Pipino et Carolomanno Galliae regibus, a quibus etiam factus est Archiepiscopus VVormatiensis. Hic pro Pipino bella gessit contra Saxones Thuringiam vastantes, sed infeliciter, caesus est enim a Rege Saxoniae.

16 Geruilio Geroldi filius, successit patri in vtroque Episcopatu. Hic regem Saxonum a quo pater caesus fuerat sua manu interemit. Ea de caussa ipse vtroque Episcopatu ejectus, in Monasterium detrusus est.

SEQVVNTVR ARCHIEPISCOPI.

17 S. Bonifacius Anglus primus Archiepiscopus, dictus antea Vunefridus, tres Episcopatus in Germania instituit, Herbipolensem, Aystetensem, et Frisingensem: Abbatiam quoque Fuldensem. Sedit an. 35. Occisus est in Frisia a Paganis an. 755: situs est Fuldae.

18 Lullus sub Pipino: sedit. an. 31. Interfuitque bellis a Carolo Magno in Saxonia gestis: Obijt anno 787.

19 Richolphus Caroli Magni Consiliarius, electus anno 787. Sub hoc deflagrauit pons Moguntinus, an. 812. Ipse etiam coenobium S. Albani fundauit. Sedit an. 26. Defunctus an. 813.

20 Haistulphus electus a Carolo Magno: praefuit an. 12. obijt an. 825: Situs est ad S. Albanum.

21 Odogarius electus a Ludouico Pio: Hic Danorum regem Harioldum baptizauit cum conjuge anno Christi 816. Obijt anno 847.

22 Rhabanus Maurus Bedae Angli discipulus, vir eruditus, cuius multa extant scripta. Ex professote Patisiensi factus est Abbas Fuldensis, ex Abbate Archiepiscopus, anno 847. Sub hoc in Synodo Moguntiaci condemnatus est Godescalcus haereticus, cuius adfertiones fuere istae,

1 Quod Deus singulares quasdam personas ad mortem aeternam praedestinauit.

2 Quod Deus non velit omnes homines saluos fieri, sed duntaxat eos qui saluantur. Nam, inquiebat, Si hi omnes non saluantur quos Deus vult saluati, non omne fecit quod voluit: Quod si velit id quod non potest facere, non omnipotens est, sed infirmus et impotens. Atqui omnipotens est, quia fecit omne quod voluit, testante Scriptura, Omnia quaecunque voluit Dominus fecit in coelo, in terra, in mari, et ia omnibus abyssis, Ergo.

3 Quod IESVS CHRISTVS Dominus noster et Saluator non fuit erucifixus neque morcuus pro cedemptione cotius mundi, id est, pro redemptione et falute omnium hominum, sed tantum pro his qui saluantur.

4 Quod soli Electi recte dicuntur pro quibus Dominus passus est.

5 Quod nemo illorum pro quibus Christus satisfecit Patri, possit perire. Verba eius fuere haec, Absit velim, non solum dicam cogitare, verum etiam semel mussitate, quod serpens antiquus ad se rapere possit vnum eorum pro cuius redemptione Deo Patri suo Dominus sanguinem suum pretiosum effudit. Amen. Et alibi alloquens Christum dixit, Quare manifestum est, nullum eorum perire, qui sanguine tuae crucis redemptus est.



page 616, image: s616

Eadem hodie docent nonnulli, qui etiam audent ad antiquitatem et Ecclesiae veteris consensum prouocare. Quid illis accidisset si eo seculo vixissent? Iugulassent errorem, qui Godscalcum presbyterum condemnarunt,

Rhabanus Archiepiscopus Moguntinus.
Hatto Archiepiscopus Treuirensis.
Hildeboldus Archiepiscopus Coloniensis.
Altfridus Episcopus Hildesheimensis.
Haymo Episcopus Halberstadensis.
Ludericus Episcopus Bremensis.
Lintbertus Abbas Hirsaugiensis.
VValdo Abbas Fuldensis.
Einhardus Abbas Selgenstetensis.
Brunn wart Abbas Hirtsfeldensis.
Bertoldus Episcopus Mediolacensis.
Aduentitius Abbas Metensis.
Radulphus Abbas S. Medardi Suessionensis.
Et alij Episcopi, Abbates, Monachi.

23 Carolus Dux Aquitaniae filius regis Francorum Pipini, sedit an. 7, obijt an. 863.

24 Ludibertus. Hic exstruxit Ecclesiam collegiatam S. Mauritij: ob. an. 889: sepultus est ad S. Albanum.

25 Suntheroldus promotus ab Arnulpho Imp. fedit an. 1, occubuit in expeditione contra Nortmannos ad Rhenum, anno 891.

26 Hatto Francotum Dux, constitutus Archiepiscopus ab Arnulpho an. 891, cuius filium Ludouicum in baptismo susceperat: sedit an. 21. ob. an. 913. Hunc alij viuum a Daemonibus aiunt in AEtnam asportatum.

27 Herigerus, praefuit an. 12. Vnxit Henricum Aucupem, resignauit sedem in Rupertum anno Christi 924. Obijt sexennio post.

28 Rupertus, sedit an. 4, menses 6.

29 Hildebertus Franciae Orientalis Dux, Abbas Fuldensis, electus an. 928, praefuit an. 9. Coronauit Aquisgrani Ottonem I Aucupis filium. Obiit an. 938.

30 Fridericus Dux Lotharingiae, sedit an. 18. Fundauit praeposituram S Petri: Obijt an. 954.

31 Guilielmus Dux Saxoniae, Ottonis Imperatoris ex Editha Angliae regina filius, electus an. 954, praefuit an. 14. Deduxit Ottonem II fratrem suum Romam: defunctus est anno 968.

32 Hatto Abbas Fuldensis constitutus Archiepiscopus ab Ottone Imperatore. Fertur a muribus deuoratus in Rheno anno Christi 969.

33 Rupertus, praefuit anno 6.

34 VVilligisus Ottonis II consiliarius et sacellanus: Hic in conclaui habuit semper ante oculos depictam rotam cum inscriptione, Willigise, memenio quid fueris, quid sis, quid futurus sis. Natus est enim patre fabro rotario. Hoc insigne postea cessit Archiepiscopis omnibus Moguntinis, datum ipsis ab Henrico II Imperatore Claudo. Idem VVillig sus primus fuit e Moguntinis Imperij Elector. Post obitum Ottonis II docuit et educauit Ottonem III, cumque elegit: quo defuncto elegit quoque Henricum Claudum: praefuit an 36. Exstruxit Basilicam S. Stephani. Mortuus est anno 1011.

35 Erbo Bauarus, Comes ab Hohenwart.

36 Hetimboldus ex Abbate Fuldensi, fundator Ecclesiae S. Crucis: ob. an. 1020. Sepultus est ad S. Ioannem.

37 Aribo Palatinus Rheni, praefuit an. 11. Elegit Conradum Saliquum, Excessit ex hac vita an. 1031.

38 Bardo Abbas Fuldensis et Hirdsfeldensis, sedit annos 20. Elegit Henricum III, eiusque vxorem. Agnetem Comitissam Pictauiensem vnxit Sub hoc celebrata est Moguntiae Synodus ob pacandam Galliam, cui interfuit


page 617, image: s617

Leo IX Papa, cum XLII Episcopis Germaniae. Ob. an. 1051 Situs est in Cathedr. Ecclesia S. Martini.

39 Luitboldus, sedit an. 9. defunctus est an. 1060.

40 Sigefrid. Baro ab Eppensteyn Abbas Fuldensis, electus anno 1061. Profectus est in Palaestinam anno 1063. Vnxit quem elegerat Rudolphum Sueuiae Dacem, contra Henricum IV ab alijs electum. Obijt exsul in Hassia an. 1084, quum praefuisset annos 24.

41 VVesilo, praefuit an. 4, obijt an. 1089.

42 Ruthardus sub Henrico IV et Henrico V.

43 Adelbertus Lotharingiae Dux, Henr. V Cancellarius ab Imperatore promotus ad Archiepiscopatum, praefuit ei an. 28. Elegit Lotharium Saxonem. Sub hoc arsit Ecclesia Cathedralis cum magna vrbis parte. Ob. an. 1134.

44 Adelbertus II Comes Sarrapontanus promotus a Conrado III Imp. praefuit an. 4.

45 Malcolfus, praefuit an. 2. Obijt an. 1141.

46 Henricus Foelix, electus an 1142, sedit an. 10.

47 Arnoldus Friderici Barbarossae Cancellarius promotus ab Imperatore an. 1153. Hunc ciues an. 1168 trucidarunt in coenobio S. Iacobi, et vestibus exutum in sterquilinium abiecerunt. Fridericus eius facti indignitate motus muros vrbis euertit, coenobium S. Iacobi diruit, ciues omnibus priuilegijs spoliauit, sumpto supplicio de facinorosis. Sic mansit Moguntia toros annos 36.

48 Conradus Comes de VVittelspach frater Ottonis Palatini, qui Philippum Imperatorem Bambergae interfecit, promotus a Friderico Barbarossa, quum nollet Octauianum Cardinalem agnoscere pro summo Pontifice, ab Imperatore iterum deturbatus est, suffecto in eius locum Christiano Comite ab Buche, quo defuncto, Conradus ex Italia reuersus est, seditque adhuc an. 17.

49 Christianus Comes a Buche, sedit an. 13, ob. an. 1183.

50 Sigefridus II Baro ab Eppensteyn varia sorte vixti, obijt Erfurdiae anno 1230.

51 Sigefridus III, electus an. 1230: obijt Bingae an. 1248.

52 Christianus II, praefuit an. 2, resignauit an. 1251.

53 Gerardus Comes ab Falkenstein, praefuit an. 9.

54 VVernerus Comes a Falkensteyn, praefuit an. 24, obijt an. 1284. Sub hoc pulsi Moguntiaco Iudaei.

55 Henr. Gurtelknoff Franciscanus, confessor Rudolphi Habspurg. promotus ab Honorio IV Papa an. 1286.

56 Gerhard. II Baro ab Eppensteyn, elect. an. 1288, praefuit an. 16. Hic elegit Albert. Austriacum contra Adolphum.

57 Petrus Aichspaldius medicus, quod Clementem V Papam aegrotum sanasset, promotus ad cathedram. ob. a. 1320.

58 Matthias Comes a Bucheck, praefuit an. 8.

59 Balduinus Comes Lucelburgicus frater Henrici VII Imperat. simul quoque Archiepiscopus Treuirensis.

60 Henr. Comes a Firnenburg. adijt Episcopat. an. 1331.

61 Gerlac. Com. Nassou. Adolphi Imp. nep. ob. an. 1371.

62 Ioannes Dux Lucelburg. praefuit an. 2.

63 Adolphus Comes Nassouius Gerlaci ex fratre nepos.

64 Conradus Baro a VVeinsperg, electus an. 1388, ob. an. 1395. Sub hoc XXXVI ciues Moguntini Bingae exusti, quod essent VValdensibus addicti.

65 Ioan. Comes Nassouius, sedit an. 23, elegit Rupertum, ac postea Sigismundum, Imperatores, obijt an. 1419.

66 Conradus Comes Rhenensis, praefuit an. 8.

67 Theodor. Dom. in Erbach. sedit an. 24, ob. an. 1459.

68 Dietherus Eysemburgicus, defunctus an. 1482.

69 Adolph. II Com. Nassou. sedit a. 13, contra Dietherum, in schismare, quod constitit XX ceutenis mill. aureorum.

70 Albertus Saxoniae Dux, obijt an. 1484.

71 Bertholdus Hennebergensis Princeps, sedit an. 21.

72 Iacobus a Liebensteyn, sedit an. 4.

73 Vriel a Gemingen Sueuus, electus an. 1508.

74 Albertus II March. Brand. elect. an. 1513, ob. an. 1545.

75 Sebastianus ab Heusensteyn Hessus. Ioannes Suichardus.



page 619, image: s619

SERIES EPISCOP. MINDENSIVM.

1 Herimbertus qui VVitikindum baptizauit.

2 Haduardus.

3 Meymelphus.

4 Theodoricus caesus a Normannis in Ebbeckstorp.

5 Vulfarius.

6 Drogo an. Chr. 806.

7 Adelbertus.

8 Bernardus.

9 Lidarius sub Conrado Imp.

10 Euergisus.

11 Helinwardus a quo consecrata est Ecclesia, ob. an. 958.

12 Landowardus sub Otto I.

13 Milo sub Ottone III, anno 992.

14 ...

15 ...

16 Sigebertus. Hic Mindae Ecclesiam S. Martini fundauit.

17 Bruno sub Henrico III. Exstruxit Mindae S. Mauritij monasterium.

18 Engelbertus. Sub hoc conflagrauit templum.

19 Reinwardus.

20 Volmarus ex Canonico Hildesiano factus Episcopus.

21 .....

22 .....

23 VVitilo, electus an. 1114, defunctus an. 1120.

24 Sigewardus, sedit an. 21, defunctus an. 1144.

25 Henricus, sub Friderico I.

26 VVernerus, sedit an. 17, obijt an. 1160.

27 Anno, obijt an. 1185.

28 Dietmarus sub Ottone et Philippo Imp. ob. an. 1206.

29 ......

30 Conradus Diepholdanus, sedit an. 27.

31 Guilielmus, defunctus an. 1244, sedit an. 6.

32 Ioannes, sedit an. 10, obijt an. 1252.

33 VVidekindus Comes Hoyensis, sedit an. 8.

34 Cono, sedit an. 5, defunctus an. 1265.

35 Otto I, sedit an. 7, obijt an. 1275

36 Volquinus sub Rudolpho Imp. sedit an. 1282.

37 Conradus II, sedit an. 13, obijt an. 1300.

38 Ludolphus Roisterpe, abijt an. 1314.

39 Gothofridus Comes de VValdegge, ob. an. 1324.

40 Ludouicus Dux Luneburgensis, sedit an 22.

41 Gerardus Schauwenburgieus, sedit an. 7.

42 Theodoricus III Cagelmind, sedit an. 9.

43 Gerardus Comes Schawenb. abijt in Palaestinam.

44 Otto II, defunctus an. 1368.

45 VVidekindus de Monte, defunctus an. 1384.

46 Otto III, sedit an. 14, Situs est Mindae.

47 Marquardus Sueuus translatus Constantiam.

48 Guilielmus de Busche.

49 Otto IV Comes de Ritberg.

50 VVillebrandus de Hailermundt.

51 Albertus Comes Hoyensis, sub VVenceslao Imp.

52 Henricus Comes Schawenb. electus an. 1478.

53 Franciscus Dux Brunsuic.

54 Franciscus Comes VValdecensis.

55 Georgius Dux Brunsuic. fuit idem quoque Archiepisc. Bremensis et Episc. Verdensis: obijt an. 1562.

56 Hermannus Comes Schauwenburgicus.



page 623, image: s623

SERIES EPISCOPORVM MIMINGARDEFVRDENSIVM.

1 Ludgerus Frisius ftater fuit Hildegrini Halberstadensis Episcopi, cum quo etiam exstruxit coenobium ordinis Benedicti in insula Rhenana quae VVerdena dicitur. Euocatus a Carolo Magno ad Mimingardefurdensem Ecclesiam, ab Hildebaldo Coloniensi Praesule inauguratus est. Obijt anno 809, sepultus est in monasterio suo VVerdensi.

2 Gerfridus Ludgeri nepos, successit ipsi anno 810.

3 Alfridus sub Ludouico Pio praefect. Ecclesiae, an. 135.

4 Lubertus. Hic VVerdensem Ecclesiam a sua abalienauit.

5 Bertholdus, anno 895 sub Arnulpho Imp.

6 Guilielmus initio plebanus in Catsenhusen: Is quum Henricum Aucupe forte domi suae a venatione languentem comiter excepisset, iussus rogare quod vellet, petijt zonam ex primi cerui que cepisset corio, ratus eum esse venatotem. Sed retulit Episcopatum.

7 Richardus sub Ottone I.

8 Rainoldus.

9 Hildebaldus.

10 Dodo.

11 Suederus sub Ottone II.

11 Theodorus.

13 Sigefridus sub Henrico II.

14 Hermannus I anno 1025. Hic Monasterium virgini matri condidit trans aquas, a quo nomen oppido datum.

DEINCEPS SVNT EPISCOPI MONASTERIENSES.

15 Robertus.

16 Fridericus frater Marchionis Misnensis, an. 1070.

17 Erpo cum Godefrido Duce Bulionensi profectus est in Palaestinam: reuersus obijt an. 1099.

18 Theodoricus a VVintzenberg defunctus an. 1127.

19 Henricus anno Christi 1125.

20 Egbertus magnae apud Lotharium Imperatorem autoritatis.

21 VVernerus.

22 Henricus I promotus anno 1184. Huius tempore Dux Saxoniae Henricus Leo ab Imperatore proscriptus est, et VVestphalia Coloniensi Archiepiscopo adsignata.

23 Ludouicus vixit anno 1190.

24 Godescalcus Saxo desijt, viuere anno 1200.

25 Hermannus II Comes de Catzenelbogen, duas Ecclesias Collegiatas instituit Monasterij, S. Martini et Ludgeri. Fundauit quoque monasterium Campi S. Mariae. Obtinuit ab Imperatore, vt ipse et successores eius Principes vocarentur. Defunctus est anno 1246.



page 624, image: s624

26 Otto Comes a Bentheim, primus electus a clero: nam ante eum constituti sunt Episcopi ab Imperatore.

27 Theodoricus. Hic Ecciesiam B. Pauli condidit. Habuit fratrem Brunonem Episcopum Osnaburgensem, et alterum Fridericum, qui Engelbertum Archiepiscopum Coloniensem interfecit.

28 Ludolphus ab Holte, sub Rudolpho Imperatore.

29 Otto II Comes de Lippe synchronus Alberti Magni, anno 1266.

30 Guilielmus II Baro ab Holte.

31 Gerardus Comes de Marca.

32 Euerhardus de Deest, vixit anno 1306, quo Templarij omnes vno die deleti, ipsorumque magister viuicomburio Parisijs penitus.

33 Otto III Comes de Retberge.

34 Conradus, sedit an. 4.

35 Ludouicus de Hassia, sedit an. 49.

36 Adolphus Comes de Marca anno 1365. Resignato Episcopatu contraxit matrimonium cum Margareta Cleue[?]is Principis filia, sustulitque ex ea filios 6, filias 9.

37 Ioannes de Virneburch, translatus Vltraiectum.

38 Florentius de VVeuelhof. translatus Vltraiect. ab Vrbano.

39 Paro Bohemus, translatus Suerinum.

40 Henricus VVulf.

41 Otro IV Comes de Hoya.

42 Henricus Comes Meursensis Theodorici II Archiepiscopi Coloniensis frater, electus an. 1415.

43 VValramus Comes Meursensis, prioris frater.

44 Ioannes Bauarus. translatus Magdeburgum.

45 Henricus Episcopus Bremensis, sedit an. 30, obijt anno Christi 1470, aetatis suae 96.

46 Conradus Comes de Retberge Episc. Osnaburgensis.

47 Ericus Dux Sax. electus an. 1508, extinctus an. 1522.

48 Frideric. Com. de VVeda frater Hermanni Archiepisc. Colon. Resignauit Episcop. seruata sibi annua pensione trium mill. coronatorum. Ob. in VVeda, an. 1551.

49 Ericus de Grubenhagen Osnaburgensis, sexta post electionem hebdomade extinctus.

50 Franciscus Comes de VValdeck, electus an. 1532. Sub hoc ingens Monasterij ob religionem tumultus excitatus est, quem obsidio, et facinorosorum supplicium excepit. Primus eius autor fuit Bernardus Rotmannus, qui extra vrbem ad S. Mauritium quum doceret, Pontificios errores applaudente plebe refutabat. Eum populus rerum nouarum auidus in vrbem recepit. Nec priuata eius institutione contentus, petijt a Senatu templum. Interia loci venit in vrbem ex Hollandia sarcinator quidam Leidensis, IOANNES, homo vanus, ambitiosus, audax, quique in patria Anabaptistarum doctrinam sequutus, doctoris animum ac confidentiam sumpserat. Venit quoque eodem Hermannus Stapreda, qui Rotmanni collega factus coepit ab ipso dissentire, et in paruulorum baptismum inuehi. Hoc interdiu et publice, Ioanne priuatim et nocte plebis animos impellentibus, magna ad fectam facta est accessio: Senatus iam tunc imminentem nubem praeuidens, quum crederet capitibus semotis caetera facilius componi posse, iubet autores ab vrbe proficisci. At illi porta vna egressi, alia regessi sunt, magno animo adserentes, sibi a Deo mandatum, vt caussam veritatis serio ageret. Vbi hoc non successit, alia via Senatus rem tentat. Euocat in Curiam doctores Euangelicos et Anabaptisticos, ratus, penes illos, si committerentur fore, victoriam, qui Pontificios alias de gradu depulerant. Quum conuenissent, Rotmannus desertis partibus, aperte Anabaptistis se iungit, et infantium lauacrum exsecratur, frustra eum increpante collega Buschio. Praeter opinionem accidit hoc Senatui; rebus tamen pacandis fit senatusconsultum, quo iubentur Anabaptistarum doctores vrbe quamprimum excedere, dato illis commeatu, quo tuto possent per Episcopi fines proficisci. At illi abdidere se apud suae doctrinae sectatores, professi, Deo potius


page 625, image: s625

paredum, quam hominibus. Crescebat interea numerus Anabaptistarum, et bacchantium more alij alios ad eandem sententiam protrahebant, nullo facto disputandi modo. Quod vt vidit Senatus, iubet omnia templa, vno excepto, claudi: erat enim periculum, ne par[?] altera quae, tunc minor esse coeperat; ab Anabaptistis pelleretur. Horum ergo doctrinae elidendae, Senatus etiam ab Hassiae Lantgrauio petijt, vt eruditi aliquot viri mitteretur. Missi sunt Theodor. Fabritius, et Ioan. Melsingerus: quorum hic statim, siue quod desperatas iam res videret; siue quod sibi diffideret, sponte redijt: alter non ante cessit, quam ab aduersarijs suis vrbe eiectus est. Subornatus interea est ab Anabaptistis quidam, qui, quasi numine adflatus, per compita et vicos discurrit, exclamans, Poenitentiam agite et rebaptizamini: sin minus, iam ira Dei vos obruet. Multi ergo, vel quod iram Dei metuerent, vel vt sibi bonisque suis, crescente furentium turba consulerent, morem ijs gerebant. Sub exitum Decembris quum iam prodijssent e latibulis suis occulti doctores, facto agmine Anabaptistae forum occupant, machinas bellicas educunt, Curiam quoque inuadunt, magno clamore vociferanres, vt qui rebaptisatus non esset, interficeretur. Alij contra, in locum quendam vrbis natura munitum sese conferunt, atque ex co in Anabaptistas forum tenentes armis rem agunt. Tandem conuentum est, cautumque vt quisque suam religionem sequeretur. Sed Anabaptistae, vt in futurum suis rebus consulerent, atque in posterum non pares, sed superiores essent, per Rotmannum et Bernardum Knipperdollingum in vicina opida mittunt litteras, quibus omnes eius sententiae consortes monent, vt relictis fortunis suis statim ad ipsos properent: ita oppleta vrbe peregrinis Anabaptistis, oppidani, quique in re lauta erant, subduxerunt sese ei quam praeuidebant tempestati. Haec facta sub initium anni M D XXIV: Debilitatis aute alterius partis viribus, deligunt Anabaptistae Sonatum suae factionis: creant Consules, et in his Knipperdolingum: templum suburbanum Mauritij incendunt: vrbem spoliant: eos qui suae sectae non erant expellunt, bonaque ipsorum occupant. Quum autem Episcopus iam vrbem coepisset obsidione cingere, euenit multis qui vrbem deserebant, vt ab Episcopi copijs cederentur. Ita coacti etiam sunt in vrbe quidam furoribus Anabaptisticis applaudere. Quae in vrbe a fanaticis tempore obsidionis gesta sunt, longum esset narrare, estque res in omnium ore atque oculis. Nihil fuit indignius, quam quod sceleribus flagitijsque suis prophani homines diuinum quoque nomen et religionem obtenderent. Semel meliorem partem cepit impetus vindicandi sui, et furiosum bacchantium grege opprimendi, sed captis quinquaginta, et post multa tormenta occisis, desperatum est postea. Hoc tempore adsumpsit sibi Ioan. Leidensis titulum regis, et se pro rege, vt potuit, gessit, vxore etiam primaria (nam plures habebat) reginae nomine habituque ornata, quam tamen postea, quod minus probasse ipsius actiones visa esset, ipse obtruncauit. Tande post multas calamitates atque insanias Anno M D X X V die 27 Iunij noctu sub horam vndecimam copiae Episcopi, cui se iunxerant Coloniensis Praesul Hermannus, et Dux Cliuensis, cum Lantgrauio Hassiae, silentio ad vrbem accedunt, et ducente quodam perfuga per fossam ad vallum enituntur. Inde patefactis portis admissoque exercitu capiunt vrbem. Rex vinctus cum socijs ad vicinos Principes circumdueitur, ac tandem anno M D XXVI candentibus forcipibus discerpitur. Hic exitus fuit factionis Monasteriensis. Episcopus defunctus est anno 1553.

51 Guilielmus Ketler, resignauit 1557.

52 Bernardus Rassfeldt, resignauit an. 1560.

53 Ioannes, Comes de Hoya, defunctus an. 1574.

54 Ioan. Guiliel. Dux Cliuensis administrator resignauit.

55 Ernestus Bauariae Dux Archiep. Colon.



page 635, image: s635

SERIES EPISCOPORVM OSNABVRG.

1 Wiso, ob. an. 804.

2 Mengardus, ob. an. 832.

3 Goswinus, praefuit an. 32.

4 Gos bertus, praefuit an. 10: occubuit in Dania.

5 Eggehardus, ob. an. 884.

6 Egelmarus, praefuit an. 33.

7 Dodo sub Ottone I, rexit an. 12.

8 Drogo, obijt an. 969.

9 Ludolphus, praefuit an. 14: obijt an. 983.

10 Dodo II sub Ottone III: praefuit an. 10.

11 Guntradus.

12 Warnodus.

13 Dietmarus.

14 Monchenis, sub Hentico V.

15 Gosmarus.

16 Elueticus, an. 1052: rexit an. 15.

17 Wernicherus, rexit an. 16: defunctus an. 1068.

18 Bernardus: praefuit an. 20.

19 Marquardus, sub Hentico III; cessit an. 1093.

20 Wido.

21 Ioannes: electus an. 1100.

22 Diepholdus: defunct. an. 1119.

23 Diethardus: sedit an. 8.

24 Vdo: sedit an. 4.

25 Philippus Cattimeliboe.

26 Aruoldus: sodit an. 22: ob. 1186.

27 Gerardus de Lippia.

28 Adolphus: sedit an. 21.

29 Bruno Com. Isenburg sedit an. 8.

30 Widekindus: obijt an. 1262.

31 Baldewinus: sedit an 10.

32 Conradus Comes Retberg.

33 Ludouicus Comes Rauensb.

34 Engelbertus: sedit an. 10.

35 Gotfridus Comes de Arnsberg.

36 Ioannes Hoed.

37 Melchior Dux Brunsw.

38 Theodor. de Marca.

39 Theod. de Horne.

40 Conradus III.

41 Otto Comes de Hoya.

41 Ioannes Comes Diephold.

42 Eticus Comes Hoyens.

44 Henricus Comes Meursensis.

45 Albertus Comes Hoyens.

46 Rudolphus Diephold.

47 Contadus IV.

48 Contadus V Comes Retberg.

49 Ericus Dux Brunsuic.

50 Franciscus Comes Waldeck.

51 Ioannes Gomes de Hoya: obijt Monasterij an. 1574,

52 Henricus Dux Saxon.

53 Gnol Schelling.

54 Bernardus Comes Waldeck.

55 Philippus Dux Brunsuic.



page 637, image: s637

ARCHIEPISCOPI LAVREACENSES.

1 Laurentius, missus ab Apostolo B. Petro.

2 Florianus.

3 Gerardus.

4 Eucharius.

5 Quirinus.

6 Maximilianns, qui imperante Numeriano martyrio affectus est, quod esset Christianus, nec vellet sacrificare Marti, Anno Christi 289.

7 Constantius.

8 Theodorus acerrimus aduersus Arianos Orthodoxae sententiae propugnatos.

9 Erchenfridus, qui factus est Episcopus Patauinus, Erchenfrido successit adhuc Laureaci Othecarus, huic Viphilo, ac postea Bruno circa annum Christi 634. Sub hoc autem coniunctus est Archiepiscopatus Laureacensis Episcopatui Patauino.



page 638, image: s638

EPISCOPI PATAVINI.

Erchenfridus. Huic Theodoricus III Bauariae Dux imperante Heraclio Patauium donauit. Fuerat autem Erchenfridus Decanus Laureaci.

Viphilo, sub quo Patauina Ecclesia reformata est, misso illuc Bonifacio, a Gregorio III, obijt an. 745.

Sidonius, qui de baptismo contendit cum Bonifacio.

VVisericus, qui anno 768 interfuit Synodo Prouinciali celebratae in inferiori Bauaria Dingenfini, ad Isaram flumen.

VValdericus anno 775. Huic Carolus Magnus multa donauit.

Hatto, anno 807.

Runharius: qui Morauos ad Christum conuertit.

VVinechindus. Hic anno 894 ab Arnulpho Imperatore dono accepit Patauium cum omnibus prouentibus. Ex Cancellario Imperatoris factus est Episcopus. Intercessit huic cum Diethmaro Salispurgensi Episcopo contentio.

Anno Christi DCCC XCIX VViphilo deleto ab Hunnis et Auaris Laureaco, cum clericis suis concessit Patauium, atque illic fixit sedem Episcopalem. Hinc ergo Episcopi Patauienses etiam dicti sunt Archiepisco-Laureacenses.

Adelbertus an. 945. Hic cum Salispurgensi Episcopo ita transegit, vt ad illum Austriae, ad se Hungariae Morauiae, Slauoniae et Mysiae Ecclesiarum inspectio pertineret.

Pilgrinus, anno 971.

Altmannus Saxo anno Christi 1165 absens, quum esset in itinere Ierosolymitano, electus est. Quum autem Henricus IV Imperator acriter cum Papa Gregorio VII disceptaret de coniugio Sacerdotum, qui omnes ita viuentes excommunicauit, sequutus et hic partes Pontificis, eos qui in Patauina Dioecesi mariti essent, eiecit. Sed eiectos restituit Caesar, omnesque contra sentientes proscripsit. Atque haec semina fuerunt atrocis belli inter Henricum Caesarem et Rudolphum Sueuum. Papa enim Caesarem reiecit, et Episcopis auctor fuit, vt Rudolphum eligerent Imperatorem. Ille ergo armis aduersus Dominum suum suptis Germaniam turbauit. Sed victus praelio, amissa dextera, deplorauit sero Pontificis et Episcoporum incitationem. Altmannus autem profugus Romam abijt, et illic in praesidio et tutela Papae latuit. Tandem tamen reuersus, obijt Gotuici, anno Christi 1092, in monasterio a se condito.

Theobaldus, anno 1165.

VVolfgerus, anno 1189. Hic cum Friderico Barbarossa in Asiam profectus est, vastante interea ditionem Patauinam Comite ab Ortenberg.

Vlricus Comes a Discheim, anno 1216.

Rudingerus, anno 1233 a legaro Papae ad Episcopatum euectus, propter suspicionem conspirationis cum Friderico II Caesare postea abdicatus est.

49 Bertholdus. Hic quum aduersos haberet ciues Ducemque Bauariae, ope Regis Bohemorum in Bauariam, postea in vrbem ipsam penetrauit: Feudum Austriae et Styriae a Dioecesi Patauiensi transtulit in Othocarum Regem Bohemiae, vendrtum quater M marcis argenti.

50 Otto a Lomsdorff, anno 1254. Hic dissidium inter clerum et Ducem Bauariae composuit.

51 Petrus, electus anno 1266, postea etiam prouectus ad Archiepiscopatum Salisberiensem: Interfuit Concilio Viennensi annn 1267.



page 639, image: s639

52 Bicardus a Polheym, an. 1280.

53 Godefridus, 1283.

54 Bernardus a Prombach, an. 1285: fundauit coenobium Cistertiense Angelocellam.

55 Albertus Saxoniae Dux, an. Chr. 1322.

56 Gotfridus Baro a VViseneck in Styria.

57 Albertus Baro a VVinkel in Austria anno Chr. 1362. Hic bellum gessit cum ciuitate.

58 et 59 Georgius ab Hohenlohe anno 1388 contra quem electus fuit Rupertus Dux Bergensis. Quum ergo bellum ob Episcopatum ortum esset, Pontifex partes dissidentes sic recouciliauit, vt Comes ab Hohenlohe Patauiensi, Rupertus Padebornensi Ecclesiae praeesset. Fuit autem Georgius in magna gratia apud Caesarem Sigismundum, a quo etiam factus est imperij Cancellarius.

60 Leonhardus a Layning Bauarus. Hic aemulum habuit Henricum Flokel iuris Canonici Doctorem. Quum autem arbiter ab vtroque electus esset Archiepiscopus Salisberiensis, cessit tandem Henricus, Leonhardus vero non tam precibus quam muneribus Episcopatum retinuit. Certamen postea habuit cum Canonicis, qui etiam Viennam commigrarunt, et census capituli omnes interceperunt, atque adeo ipsum Romae apud Papam accusarunt. Sed Archiepiscopi Salisberiensis autoritate res tandem composita est.

61 Vlricus a Nusdorff, anno Christi 1451, a Ladislao Hungariae et Bohemiae Rege cum D equis et quatuor curribus deauratis ad Catolum Galliae Regem missus est, petitum filiam eius Magdalenam sponsam regiam. Sed dum Romae de pactis dotalibus disceptatur, deque delendis in Bohemia Hussitis, moritur Pragae Ladislaus. Vlricus vero re infecta domum redit.

62 Fridericus Comes ab Oetingen, electus an. 1486.

63 Christophorus Schachnerus, electus anno 1490. Hic bona Episcopalia egregie auxit.

64 Vigilerus anno 1500, sub Pontifice Alexandro VI.

65 Ernestus Dux Bauariae, electus an. 1517.

66 VVolfgangus Comes a Salen an. 1540. Latine et Graecae insigniter doctus. Bibliothecam auxit.

Vrbanus a Trenbach Bauarus. Hic primarium vrbis templum S. Stephano sacrum fastigio magnifico splendidoque instruxit. Idem quoque Palatium Episcopale restaurauit, auxit, et turri ex solo structa ornauit. Ex hac turri, tanquam ex specula, patet in Danubium, AEnum, Ilzam, vrbesque subiectas, Boiodurum, Patauium, Ilistadium, prospectus.



page 658, image: s658

ABBATESS. PETRI ante Episcopos.

2 Vitalis, monasterij S. Petri Abbas, sedit an. 23. mortuus est anno 646.

3 Ansologus, Abbas ad S. Petrum, sedit annos 20. sepnltus est anno 666.

4 Sauolus, sedit an. 14. defunctus an. 703.

5 Ezius Abbas, sedit annos 23. obijt anno 680.

6 Florbargisus Abbas, vixit anno 37.

EPISCOPI.

7 Ioannes qui a Bonifacio factus est Episcopus, sicut ante diximus: sedit annos 14. obijt anno 754.

8 Virgilius Hibernus. sedit annos 30.

9 Bertricus Abbas, defunctus an. 885.

DEINCEPS ARCHIEPISCOPI.

10 Arno I, ex Episcopo factus Archiepiscopus per Leonem III, sedit an. 36, obijt an. 821. Fuit autem in flagrante gratia apud Thassilonem III Ducem Baioariae, non tantum priusquam ille a Carolo Ducatu pelleretur, sed etiam post. Sub hoc celebrata sunt Salisburgi Comitia anno 803, quibus interfuere etiam legati Nicephori Imperatoris Constantinopolitani, decretumque, vt Carolus ipsiusque successores, Imperatores Romani, Latini, et Occidentales dicetentur: Nicephorus vero cum suis, Constantinopolitani, Graeci, et Orientales.

11 Ammilonius, obijt anno 821.

12 Adalramus, defunctus anno 836.

13 Leopramus, ob. anno 869.

14 Adalwinus, sedit an. 14. obiit anno 873.

15 Adelbertus, sedit an. 1. obijt an. 874.

16 Dietmarus I. sedit annos 23. Caesus est ab Hungaris anno Christi 907.

17 Piligrinus I, sedit an. 16: ob. an. 923.

18 Olibertus sedit an. 12. ob. 975.

19 Egilolphus, sedit an. 4. ob. 939.

20 Heroldus Comes a Schyern, sedit an. 18: erutis oculis deiectus est de dignitate an. 958.

21 Fridericus I in Chiemgew, obijt an. 991.

22 Hartwicus Comes in Spanheym et Artemburg, sedit an. 32. defunctus est anno 102.

23 Guntherus Henrici Imp. qui sanctus dictus est Cancellarius, obijt an. 1025.

24 Dietmarus II, sedit an. 16, defunctus an. 1041.

25 Balduwinus, sedit an. 19, defunctus an. 1060.

26 Gebhardus Sueuus ab Helffensteyn, sedit annos 28. constituitque Ecclesiam Gurcensem. Hic pulsus aliquamdiu a Bertholdo a Mospurg, restitutus est: defunctusque an. 1088. Bertholdus postea sedit an 2.

27 Thiemo ex Abbate S. Petri, sedit an. II. captus inde a Turca apud Chorazin in Palaestina vitam martyrio finiuit.

28 Conradus I de Abensperg Henrici IV Capellanus, sedit an. 42. defunctus est anno 1147.

29 Eberhardus I Comes de Hiltpoltsteyn Abbas Biburgensis, sedit annos 17: defunctus anno 1164.

30 Conradus II S. Leopoldi Marchionis Austriae filius


page 659, image: s659

ex Episcopo Patauiensi factus Archiep. Saltsb. sedit an. 4 obijt anno 1168.

31 Adelbertus filius Sobeslai regis Bohemiae, sedit an. 6. expulsus est a Frider. I Barbarossa, an. 1174. Suffectus tunc administrator Henricus Praepositus Berchtesgradensis.

32 Conradus III Cardinalis Episcopus Sabinensis, sedit an. 6, postea factus Archiep. Moguntinus deserta ea sede rediit, rexitque adhuc an. 17. ob. an. 1200.

33 Eberhardus II Episcopus Brixinensis, praefuit an. 46, erexitque Episcopatus tres, Chiemensem, Seconiensem et Laueminensem, defunct. est an. 1246.

34 Philippus Bernhardi Carinthiae Ducis filius electus contra Burchardum, praefuit an. 10: sed quum nollet ordinari in sacerdotem, depositus est, an. 1256.

35 Vdalricus Episcop. Seconiensis, sedit an. 9. et resig.

36 Vladislaus Henrici Silesiae Ducis filius, sedit annos. 5. obijt an. 1270.

37 Fridericus II de VValhen, sedit an. 14. ob. an. 1284.

38 Rudolphus Rudolphi Imp. Cancellarius, sedit an. 5. obijt an. 1390.

39 Conradus IV, Sedit an. 22: defunctus an. 1312.

40 VVichardus a Polheym, sedit an. 3. obijt an. 1315.

41 Frideticus III a Leibnitz, sed. an. 23. ob. an. 1333.

42 Henricus a Piernprun, sedit annos 5.

43 Ortulphus de VViseneck, sedit an. 22. mort. an. 1365.

44 Piligrinus II a Pucheym, sedit an. 32 ob. an. 1396.

45 Georgius Schneck, sedit an. 7. obijt an. 1403.

46 Eberhardus III, praefuit an. 24: obijt an. 1447.

47 Eberhardus IV de Starenberg, obijt an. 1429.

48 Ioannes II, sedit an. 12. obijt an. 1441.

49 Fridericus IV Truchsess de Emerberg, def. an. 1452.

50 Sigismundus I a Volkenstorff, praefuit annos 8. obijt an. 1461.

51 Burchardus a VVeisspriach Cardinalis, sedit an. 4.

52 Bernhardus a Ror, sedit an 15. resignauit an. 1482.

53 Ioannes III Strigoniensis, sedit an. 7 mort. an. 1489.

54 Fridericus V Comes a Schauwenberg, sedit an. 5.

55 Sigismundus II ab Holneck, sedit mens. 8. ob. a. 1495.

56 Leonardus a Keutschach, sedit an. 24. ob. an. 1519.

57 Matthaeus Langius a VVellenburg Augustanus, Cardinalis S. Angeli, Consiliarius Maximiliani I Imp. Francofurti Imperium Carolo V obtinuit. Interfuit quoque Comitijs Augustanis anno 1530: sedit an. 21. obijt an. 1540.

58 Ernestus Comes Palatinus Rheni, Bauariae Dux, natus Alberto Bauaro et Kunegundi Friderici Imp. filia, discipulus fuit in patria Ioannis Auentini, Ticini Iasonis Mayni: ex Episcopo Patauino factus est Archiepiscopus Salisburgensis.

59 Michael a Nieuburg. electus anno 1554.

60 Ioannes Iacobus Tyrolensis nobilis, electus an. 1560.



page 663, image: s663

ABBATVM SERIES.

1 Sigfridus. an. 1064.

2 Gerhardus, an, 1084.

3 Hugo. an. 1099.

4 Adelbertus, 1102.

5 Conradus, 1154.

6 Eberhardus, 1167.

7 Adelbertus II. 1179.

8 Hugo II. 1192.

9 Conradus II. 1203.

10 Burckhardus, 1231.

11 Hugo III 1256

12 Conradus, 1284.

13 Vlricus, 1295.

14 Conradus, 1300.

15 Conradus, 1313.

16 Ioannes, 1323.

17 Iacobus, 1353.

18 Ioannes. 1356.

19 Berchtoldus, 1361.

20 Gualterus, 1374.

21 Perchtholdus, 1396.

22 Ioannes. 1443.

23 Berchthoidus, 1450.

24 Conradus, 1466.

25 Henricus Wittenhan. 1500.

26 Michael Eggenstorss, qui anno, 1524, cum socijs reformationem amplexus est.



page 672, image: s672

EPISCOPI SPIRENSES.

Do Iessio qui anno Christi CCC XLVIII vixit, iam diximus. Quis vero post cum diu fuerit illis locis Ecclesiae status, quodque regimen. ignoratur.

1 Athanasius a Dagoberto factus Ecclesiae Nemetum Episcopus, anno D C X: sedit an. XL: obijtan. 652.

2 Principius sub Sigeberto Dagoberti Filio, sedit an. 25: defunctus est anno 678.

3 Tragebodus sub Childerico, sedit an. 8: obijt an. 686.

4 Basinus sub Carolo Martello: sedit an. 7.

5 Iatto, elect. an. 756: sub Pipino, sedit an. 11: ob. a. 767.

6 Dauid, electus an. 767: sedit an. 8: ob. an. 775.

7 Sigewinus, promotus a Carolo Magno: obijtan. 802.

8 Atho successit iussu Caroli: sedit an. 8: obijt an. 810.

9. Freydo, promotus a Car. Magno: ob. 814: quo et Carolus extinctus est, et pons Moguntiaci exustus.

10 Benedictus, promotus a Ludouico Pio: ob. an. 822.

11 Hertinus, praefuit an. 13: defunctus an. 841.

12. Gebhardus, promotus a Ludouico fratre Lotharij: seditan. 15.

13 Godedaucus, electus an. 881: defunctus an. 884.

14 Aynhardus, defunctus an. 890.

Ij Amelricus, defunctusan. 893.

16 Berhardus, sedit an. 18: trucidatus an. 913.

17 Amelricus II: sedit an. 31: sub Conrado, Henrico Aucupe, et Ottone Magno: obijt an. 943.

18 Reginobaldus, obijt an: 958.

19 Godefridus, sedir menses 15.

20 Ottocarus, euectus ab Octone Magno, dono ab ipso accepit pro se et successoribus omnem iurisdictionem Nemetum: obijt an. 969.

21 Baldericus, sedit an: 17: defunctus an: 987: Sub hoc coepere Canonici seorsim habitare, qui antea suerant coenobitae.

22 Rupertus sub Ottone III: defunctus an: 1005.

23 Gualterus. sedit an: 26: charus Henrico I, et Conrado II eiusque vxori Giselae: defunctus est anno 1031.

24 Sigefridos, defunctus an: 1032: sedit mens. 2.

25 Regingerus, obijt an: 1032: sedit mens. 11.

26 Reginobaldus, obijtan. 1039: Sub hoc allatum est Spirarn cadauer Conradi 1039 Imperatoris, sepultumque in templo regio cum hac Epigrapho,

Anno Domini M XXXIX CONRADVS secundus Imperator secundo Nonas Iulij obijt,

PROAVVS IACET ISTIC.

27 Sigebotho, sedit an: 11: sub Henrico III Nigro. Huius tempore absoluta sunt tria templa Spirensia: Defuncta quoque est Gisela, et sepulta cum hac inscriptione,

XV KL: Martij GISELA Imperatrix obijt.

HIC PROAVI CONIVNCX.

28 Arnoldus, electus an: 1051: obijtan. 1055.

29 Conradus, sedit an: 2: mens: 2: Sub hoc obijt Goslariae Henricus III Imperator: supultusque est Spirae,

Anno Dominica incarnationis M LVI HENRICVS III Niger tertio Nonas Octobris obijt.

AVVS HIC.

30 Einhardus II, seditan. 9. obijtan. 1067.

31 Henricus Goslariensis Canonicus: obijtan. 1075



page 673, image: s673

32 Rutgerus sub Henrico IV: seditan. 15. Hic vrbem ampliauit.

33 Ioannes, electus an. 1090: sedit an. 15. Sub hoc translatum Moguntiaco corpus Berthae Imperatricis. coniugis Henrici IV, et illatum sepulcro Giselae cum hac

inscriptione,

Sexto K L. lanuarij BERTHA Imperatrix obijt.

HIC HENRICI SENIORIS.

34 Gebhardus imperante Henrico V sedit an. 4: menses 10. Sub hoc sepultus est demum Spirae Henricus IV, cum hac monumenti Epigraphe,

Anno Dominica incarnationis M C V I HENRICVS QVARTVS Senior Septimo Idus Augusti obijt.

PATER HIC.

35 Bruno. electus an. 1110: defunctus an. 1123.

36 Arnulphus sub Hentico V: ob: an. 1127. Huius tempore obijt Traiecti Henricus V, delatusque Spiram. sexto sepulero conditus est, cum hac inscriptione,

Anno Domini M C XXV HENRICVS V Iunior XX Kal. Maij obijt.

FILIVS HIC.

37 Sigefridus II, electus an. 1127: sub quo spira bis ossessa. obijtan. 1142.

38 Guntherus sub Cunrando II, et Friderico Barbarossa.

39 Vdalricus, electus an. 1156: obijt in Italia an. 1168.

40 Godefridus II, obijt tan. 1178.

41 Conradus II. electus an. 1179: obijt an. 1184.

42 Rapothus, sedit an. 4: obijt an. 1188.

43 Vdalricus II. 44 Otto Comes Henneberg.

45 Conradus III, electus an. 1202: obijt an. 1224.

46 Berengarius, obijt an. 1232. Sub hoc iussu Friderici II allata sunt Bamberga Spiram ossa Philippi regis, monumento. vero insculptum.

Anno Domini M C CVIII PHILIPPVS Rex Babenberga occisus 10 Kal. Iulij obijt.

47 Conradus IV, obijt an. 1237.

48 Conradus V, obijt 1237. 49 Henricus II.

50 Fridericus: Sub hoc positum hoc monumentum.

RVDOLPHVS de Habspurg Romanorum Rex, anno regni sui XVIII obijt, anno Domini M CC XCI, in die diuisionis Apostolorum.

51 Sibotho, obijtan. 1314. Sub hoc

Anno Domini M CC XCVIII, obijt ADOLPHVS DE NASSAV Rex Romanorum. VI Nonas Iulij occisus, anno regni sui octauo.

Inuenta est tunc capsula plumbea, cum hac inscriptione,

Octauo idus Octobru AGNES filia Friderici Imperatoris obijt.

Sepultus est quoque Albertus Austriacus cum hoc titulo,

Anno Domini MCCCV III Kalendis Maij ALBERTVS Romanorum Rex quondam Rodolphi Romanorum Regis filius occisus, anno sequente, IV Kalendarum Septembris hic sepultus.

Effossa est tunc capsula cui ita inscriptum,

Anno IESV MCXC decima septima Septebrium

obijt BEATRIX Imperatrix.

52 Emicho.

53 Bertholdus.

54 VValramus.

55 Balduinus.

56 Gerhardus.

57 Lambertus.

58 Adolphus Nass.

59 Nicolaus.

60 Rabanus.

61 Reinhardus.

62 Sigefridus.

63 Ioanncs.

64 Matthias.

65 Ludouicus.

66 Philippus.

67 Georgius.

68 Philippus. electus an. 1529.

69 Marquardus.

70 N. a Dunheym.



page 689, image: s685

SERIES EPISCOCORVM TRAIECTENSIVM.

1 VVillebrordus Anglosaxo patre VVilligiso natus anno aetatis trigesimo cum duodecim socijs, Suuiberto, Acca, VVigberto, VVillibaldo, VVinibaldo, Lebuino, duobus Euualdis, VVerenfrido, Marcellino presbyteris. et Adelberto Leuita, deserta Anglia venit in Frisiam ad Rheni ostia, vbi aduersus Radbodum Pipinus de Herstallo Francorum Dux bellum gerebat: Ibi illi ob Saxonicae Frisicaeque linguae adfinitatem Euangelium non exiguo cum fructu Gentiles docuerunt. Ex his VVillebrordus anno DC XCIV a Pipino Romam missus est ad Sergium Papam, qui eum Episcopum fecit Frisiorum, indito nomine Clementis. Reuersus docuit Frisios, Saxones, Danos. Postea Carolus Martellus pulso Radbodo sedem ei dedit Traiecti: Ab hoc aedificatum, est templum S. Martini, quod postea dostructum est. Sedit annos 40. Sepultus est anno DCCXXXIX Epternaci. vbiAbbas fuerat. Vitam eius descripsit Marcellinus presbyter, Flandri Bierfletani. Hulstani, Axelaui, Hasnensesque ab eo quoque docti sunt, atquo idcirco ad sedem Traiectensem pertinuerunt.

2 Bonifacius Anglo-saxo Archiepiscopus Moguntinus Traiectensem quoque Ecclesiam rexisse dicitur totos annos XV, et condidisse templum S. Saluatoris. Occi-sus est in pago Doccumensi: sepultus fuit primum Traiecti; inde translatus est Moguntiam, ac tandem Fuldam.

3 Gregorius, sedit annos 32, excessit an. 784: situs est ad Saluatoris.

4 Adelbertus Anglicus Suuiberti consanguineus, sedit annos 10.

5 Theodardus Frisius, sedit an. 6: situs in aede Saluatoris an. 800.

6 Hermacarus Anglus, sedit an. 27: sepultus ad Saluat. an. 827

7 Ritfridus Frisius, sedit an. 9.

8 Fridericus hic in Zelandiae insula VValachria Christum praedicauit, et Iudithae Ludouici Imperatoris coniugis suasu a sicarijs interfectus est in crypta templi, an no 838: quod incestuosas eius nuptias non probasset nec diuortium ab Irmgarde.

9 Alfridus Friderici frater, sedit an 7.

10 Ludgerus, sedit an. 11: defunctus an. 856.

11 Hungerus qui a Normannis incensa vrbe pulsus ad Lotharium, profectus est in monasterium Prumienso: obijt anno 866. Sub hoc dicitur medium Rheni ostu arenis obstipatum: Iero Nortuici caesus.

12 Odibaldus. Hic interfuit Synodo Colonionsi co[?]ct a Carolo Crasso. anno 887.

13 Egilbertus, sedit mensis 10: defunctus an. 901.



page 686, image: s686

14 Radbodus. Hic Danis Frisiam et Ecclesiam Traiectensem infestantibus Dauentriae diu moratus est, seditan. 15: obijt Otmarsiae, sepultus est Dauentriae.

15 Baldricus filius ComitisCliuiae Danos sua dioecesi expulit, et templum a VVillebrordo exstructum, quod hostes vastarant, restaurauit: sedit an. 59: ob. an. 977.

16 Volemarus. sedit an. 15: sepultus in aede S. Saluatoris.

17 Balduinus Comitis Cliuensis Arnoldi nepos: sedit annos 4. defunctus an. 994.

18 Aufridus Comes Brabantinus ex stirpe Caroli Magni, post obitum vxoris ordines Ecclesiasticos!sequutus, exstruxit monasterium B. Mariae, et S. Benedicti prope Amersfordiam: defunctus est anno 1008.

19 Adrobaldus vel Adelbodus Frisius qui templum Martini ruinosum destruxit, nouumque condidit. Interfuere eius dedicationi Henricus II Imperator, et Episcopi XII: sedit an. 19: obijt an. 1027, infeliciter cumTheodorico Hollandiae Comite congressus est, captus enim est, et post triennalem carcerem tandem dimissus.

20 Bernulphus ab Imperatore Corado II promotus, Dauentriae templum S. Lebuini exstruxit, et Traiecti aedes B. Petri et B. Ioannis: defunctus est anno 1054.

21 Guilielmus Gelder, VVitikindi filius. Hic Henrico IV Imp carus fuit, ab eoque obtinuit, vt Hollandia Dioecesi Traiectensi in Ecclesiasticis subiecta esset: Profectus est cum Sigefrido Moguntiacensi Praesule Ierosolymam, et ope Godefridi Gibbosi vicit Robertum Fnsium prope Leidam: obijt an. 1075.

22 Conradus Sueuus promotus ab Henrico IV Imperatore, Helmondae victus a Theodorico Comite Hollandiae, coactus est reddere quae in Hollandia ceperat. Interfectus est a quodam latomo Frisio anno 1099.

23 Burchardus. sedit an. 13: obijt anno 1112.

24 Godebaldus, praefuit an. 15: defunctus est an. 1138.

25 Andreas filius Comitis Kuickensis, praefuit an. roi obijt an. 1138. Decem Canonicos Stauerenses ob flagitia dignitate priuauit, aliosque subftituit.

26 Eribertus de Byrum qui Theodoricum Hollandiae Comitem obsidentem Traiectum placauit: sedit an. 12 Hunc vocat Otto Frinsingensis Hartliebum lib. 1. de gestis Friderici Barbarossae cap. LX 11.

26 Hermannus Comes de Hoorn, confirmatur a Friderico Barbarossa. sedit an. 6. obiitan. 1156.

28 Godefridus Rhenanus condidit adversus Geldros castrum Horstenso, contra Hollandos Monfortense, et VVoerdense, contra Frisios Vollenhovense, sedit an. 22. obiit an. 1178.

29 Balduinus II filius Comitis Hollandiae, def. an. 1196.

30 Arnoldus, Comes Isenburgius: seditan. 3. sepultus Romae.

31 Theodoricus de Hollandia ab Innocentio III promotus: obijt Ticini.

32 Theodoricus de Arck, sedit an. 15. obiit an. 1210.

33 Otto, filius Ottonis II Comitis Geldriae. sed. an: 3.

34 Otto II, Comes Lippensis: sedit an. 13. periit in obsidione Couordiensi anno 1227. Fratrem habuit Gerardum Archiep. Bremensem.

35 VVillebrordus Comes Oldenb. ex Episcopo Padelbornensi, sed. an. 8. obiit an. 1233. exstruxit Monasterinum S. Seruatij.

36 Otto III, filius Guilielmi Comitis Holl. sed. an. 16.

Hic fertur baptizasse Hermanni Comitis Hennenbergici liberos CCC LXV ex Machtilde Florentij IV Comitis Hollandiae filia natos.

27 Gosuinus de Aemstel, electus, abdicauit.

38 Henricus de Vianen cumD. de Aemstel congressus, ex spolijs eius condidit arcem Vrelandiam. Hic coepit existruere summum templurn, sed reliquit opus pendens:


page 687, image: s687

obiit an. 1267. sedit an. 17.

39 Ioannes Nassauius, gratus suis, inuisus Pontifici, sedit an. 20.

40 Ioannes de Zireck, contra Nassauium datus a Bonifacio VIII, translatus Tullum dioeceseos Trevirensensis.

41 Guilielmus Mechliniensis, occubuit caesus ab Hollandis anno 1301.

42 Guido Hannoniensis, sedit an. 16, defunctus anno 1317.

43 Fridericus de Zireck, sedit an. 5: obijtan. 1322. Sub hoc ex structa est turris templi B. Martini.

44 Iacobus de Oosthoren, obijt an. 1323: contra Iacobum Sudensem.

45 Ioannes de Bronckhorst, contra Ioannem de Diest, quem Auenioni ordinarat Ioannes XXII Papa.

46 Ioannes Diestensis inftituit collegium Amersfordiae.

47 Nicolaus Caputius nobilis Romanus a Benedicto XII constitutus, sponte cessit, factus Cardinalis.

48 Ioannes de Arkel constitutus a Clemente V: sedit an. 22, translatus est Leodicum ab Vrbano V: obijt anno 1378.

49 Ioan. de Vernenburg ex Episcopo Monasteriensi promotus ab Vrbano V: obijt anno 1372.

50 Arnoldus de Hoorn promotus ab Vrbano V: sedit annos 7, inde translatus Leodium bis soluit Papae annatas.

51 Florentius de VVeuelickhofen ex Monasteriensi per Vrbanum V factus Episcopus Traiectinus, sedit annos 15.

52 Fridericus Baro de Blanckenheym Argentinensem episcopatum commutauit cum Traiectensi, sedit annos 30: obijt anno 1436.

53 Rudolpho Diepkoldio contra VValramum Meursanum dissidente, datus est a Pontifice Martino V Rabanus ab Helmstadt Episcopus Spirensis, at is Suederum Culenburgicum commendauit, qui pulsus, Dortdrechti sedit annos 5. Rudolphus tamen postea Philippi Burgundi opera a Papa confirmatur. Suederus in. Concilio Basileensi, ad quod prouocarat, moritur. Rudolphus, sedit an. 23: obijt an. 1455.

56 Gisbertus a Brederode, contra quem Philippus Burgundiae Dux Dauidem filium suum promouit: qui sedit an. 40. obiit Batauoduri anno 1496.

57 Fridericus Marchio Badensis, sedit an. 20. cessitque Philippo de Burgundia, obijt Lyrae Brabantiae oppido.

58 Philippus de Burgundia, sed. an. 6. mens. II. obijt an. 1524. magnus fuit Erasmi Roterodami Maecenas.

59 Henricus Bauarus Henrici filius, factus quoque Episcopus Frisingensis: sedit annos 5.

60 Guilielmus de Enckefort Cardinalis et Pontifex Dertusanus, promotus ab Adriano VI Papa, sedit an. 7. Hic ditionem suam Carolo V. cessit, redijque in Germaniam primam. Ita redacta est Dicecesis in formam Prouinciae.

61 Gregorius filius Comitis Egmondani promotus a Carolo V. sedit an. 25. obijt anno 1559.

62 Fridericus Tautenburgicus, sedit an. 20, obijt anno 1580: fuit Consilij Spirensis Praeses: sepultus est ad S. Martini.



page 692, image: s692

1 Eucharius patria Graecus, creditur fuisse ex LXXII Christi discipulis vnus: At ego illum non offendo in Synopsi Dorothei: neque arbitror discipulos Christum alios quam Iudaeos habuisse. Dicitur rexisse Ecclesiam annos 25. Conuersa est huius opera Albana, cuius domus abijt in Ecclesiam. In huius domus crypta sepultus est Eucharius et qui illum sequuti sunt vsque ad Valentinum, dictaque est ex eo cella Eucharij: Post illatum vero illuc corpus Matthiae Apostoli coepit vocari monasterium S. Matthiae. Obijt Eucharius anno Chr. 66: eius natalis refertur in diem 8 Decembris.

2 Valerius, sedit annos 15: obijt an. Christi 93.

3 Maternus, qui Agrippinensem quoque et Tungrensem Ecclesias instituit; rexitque totos annos 40, Defunctus est anno 133 Agrippinae.

4 Auspicius.

5 Celsus.

6 Felix I, vixit cirea an. 142.

7 Mansuetus, circa a. 160.

8 Clemens, a. 175.

9 Moses, sub Eleutherio Papa, a. 189.

10 Martinus I martyr.

11 Anastasius, anno 226.

12 Andreas.

13 Rusticus I.

14 Auctor.

15 Fabricius.

16 Cassianus.

17 Marcus.

18 Mauritius.

19 Auitus anno 265, sub Sixto I. Dicitur fuisse vltimi Tungrorum regis fil.: et Episc. secundus Tungrorum.

20 Marcellinus, idem quoque Tungrorum Episcopus, sub Antonino Vero occisus 4. Sept.

21 Metropolus sub M. Aurelio Antonino, sedit an. 19.

22 Seuerinus, idem quoque Episcopus Tungrensis sub Gordiano, sedit an. 14.

23 Florentius sub Gallo et Volusiano, idem quoque Tungrensis Episcopus: obijt 6. Kal. Nouemb.

24 Mauritius II, sedit an. 14. Hic Hasbanos conuertisse dicitur, et Tungrorum quoque fuisse Episcopus.

25 Maximinus I sub Probo Imp. sedit an. 12: fuitque idem quoque Episcopus Tungrorum octauus.

26 Valentinus sub Diocletiano, sedit an. 28. Huius tempore ingens fuit persecutio. Post eius vero obitum separata est Tungrensis Ecclesia a Treuirensi: obijt an. 316, sub Constantino Magno Imp. et Papa Syluestro.



page 693, image: s693

DEINCEPS ARCHIEPISCOPI.

27 Agrititus Antiochenus an. 330 missus a Siluestro, primus dicitur fuisse Archiepiscopus Treuirensis, Ecclesias multas instituisse, Palatium Helenae conuertisse in templum B. Petri, Athanasium exsulem recepisse, Maximini coenobium fundasse, quo nullum est in vniuersa Germania celebrius: defunctus est anno Chr. 345.

28 Maximinus II Aquitanus. Hic sub Iulio I Papa Romano Coloniam euocauit Synodum contra Euphratem Epise. Coloniensem Arianum. qui etiam damnatus est. Profectus est Romam cum S. Martino. Praefuit an. 15.

29 Paulinus a S. Martino consecratus, acerrimus fuit orthodoxae veritatis aduersus Arianos propugnator, cuius etiam caussa a Constantio Imperatore in exsilium missus est in Phrygiam, atque ibidem passus, anno 363. Notus fuit Ambrosio.

30 Bonosus, praefuit Ecclesiae suae anno Christi 363: defunctus anno 368.

31 Bricto, charus Damaso Papae. Sub hoc condemnatus est Treuiris Priscillianus haereticus: interfuere actioni S. Martinus et S. Ambrosius: Maximus Imp. qui Gratiano successit, eum interfici iussit. Ob. Bricto an. 380.

32 Felix II. Hic Collegium B. Virginis condidit ad martyres, vbi olim Capitolium fuerat. AEdificauit quoque Basilicam Paulini. Obiit an. 392.

33 Mauritius II, coaeuusHieronymi et Augustini.

34 Leguntius, obijt an. 404: sepultus ad Martyres.

35 Auctor II ex Episcopo Metesi factus Archiepiscopus Treuirensis. Haius memoria est apud Brunsuicenses, ex quo Gertrudis socrus Luderi Ducis Saxoniae reliquias eius intulit coenobio S. AEgidij.

36 Seuerus discipulus Lupi Episc Treuerensis: defunctus an. 420: fuit in Britannia cum S. Germano Antisiodorensi Episc. et S Lupo Trecasino. In huius tempus incidit Hunnorum in Germaniam Galliamque irruptio.

37 Cyrillus electus anno 430, Cellam Eucharij, hoc est Basilicam S. Mathiae euersam restauravit.

38 Iammetus.

39 Emerus

40 Marcus II Collegium S. Paulini vastatum restituit. Circa haec tempora Lucius Senator Treuirensis Francorum Regem Hildericum inuitauit, vt traiecto Rheno Romanos inuaderet. Et successit vtrique consilium feliciter. Concepit autem Lucius odium in Romanos ob vitiatam vxorem suam ab Auito Praeside.

41 Volusianus ob. an. 468.

41 Miletus ob. an, 472.

43 Modestus, defunctus an: 486.

44 Maximianus excessit an. 496: sedit an. 10.

45 Fibicius ex Abbate S. Maximini Archiepiscopus, obiit anno Christi 500.

46 Aprunculus ob. an. 515. sepult. ad S. Paulinum.

47 Rusticus II qui ob leuiter actam in Episcopatu vitam, poenitentiam egit in Coenobio B. Virginis ad martyres. ac post VII poenitentiae anno sub Clotario obijt.

48 Aponoculus.

49 Nicetius sub Theodorico. eiusque filiis, Theodorico et Clotario Francorum regibus: praefuit an 17. mortuus est anno 551. valde laudatus a Gregorio Turonense.

50 Maguericus. Hic ex sacello sanctae Crucis, quod Martinus. opibus Gerontij Consulis instituerat, fecit coenobium S. Martini.

51 Gangericus Lutzenburgicus Episcopus etiam Cameracensis fuit, sedit Treuiri an. 33, obijt an. 594.

52. Subandus.

53 Seuerinus, defunctus Burdegalae. 54 Modoaldus Aquitanicus, cuius soror Itta nupsit Pipino, fuitque mater S. Gertrudis, et Grimoaldi. Habuit et alteram sororem Seueram, quam ad S. Symphorianum praefecit sacris Virginibus. Sub hoc quoque mutatum est horreum Dagoberti regis in coenobium


page 694, image: s694

Virginum, Anno 645: cui prima praefuit Irmina Dagoberti filia, secunda Modesta VVillebrordi soror: VVillebrordus ipse coenobium Epternacense condidit.

55 Numerianus, obiit an. 715.

56 Bassinus frater Ducis Lotharing. sub Greg. II Papa.

57 Luitwinus Bassini ex sorore nepos monasterium Mediolacense ad Sarram fluuium instituit ordinis Benedictini: obiit Rhemis in Concilio anno 721.

58 Clodolphus Arnulpho Episcopo Metensi natus, contra Milonem Luitwini filium, qui sedem inuasit sub Carolo Martello. Hic Rhemensem quoque Eccles. rexit.

59 Hilulphus ex Monacho factus Vicarius Milonis, post illius excessum Episcopus fuit; sed pertaesus molestiarum rediit ad coenobium. atque illic obiit, anno 754.

60 Eberhardus Episcopus Ratisponensis.

61 VVeomadus Abbas S. Maximini, electus anno 713. sedit annos 23: defunctus anno 805.

62 Reichboldus, electus anno 776: obiit an. 782.

63 VVatzo. defunctus anno 805.

64 Amalharius Fortunatus monachus Lexouiensis, vir Graece et Larine doctus, a Carolo Magno missus est Constantinopolim ad Imperatorem Graecorum Michaelem. Postea missus quoque est a Ludouico Imperatore ad Gregorium IV Pontificem: scripsit lib. IV. de Ecclesiast. officiis. sedit an. 16. mortuus est anno gratiae 822. et sepultus ad S. Paulinum.

65 Hetto Abbas coenobij Epternacensis a VVillebrordo fundati. electus anno 822: sedit annos 31, obiit anno 838. situs est in aede Matthiae.

66 Thietgardus monasterij Epternacensis Abb. sed. an. 38.

67 Bertoldus Abbas Mediolacensis, electus anno 867. In huius tempora incidit Nortmannorum incursio in Galliam Belgicam. Sedit an. 17. mort. est an. 884.

68 Ralbodus es Abbate Epternacensi factus Archiepisc. familiatis fuit Formoso Papae: sed. ann. 21.

69 Rutgerus Henrico Imp. aduersus Nortmannos pugnanti adsuit an. 934. sed. an. 12. ob. an. 934.

70 Rupertus Saxo Ecclesiam Maximini vastatam restaurauit. sedit an. 28. obiit peste anno 955.

71 Henricus. Hic Ottonem I, in Italiam duxit, interfuitque Synodo contra Ioannem XIII Papam celebratae.

72 Theodor. ex Praepos. Mogunt. fact. Archiep. ob 570.

73 Eckbertus frater Arnulphi Comitis Hollandiae, et virginis Herlindae, obiit an. 989.

DEINCEPS ELECTORES.

74 Ludolphus Saxo, praefuit annis 10, primusque fuit Elector Imperij.

75 Adelbero anno 1003 inuasit dignitatem, quum ab Imperatore Henrico IV esset designatus Megingandus Praepositus Moguntinus, qui obiit Confluentibus anno 12 sui muneris.

76 Poppo, electus anno 1025, filius fuit Ludolphi Austriaci, profectus est in Palaestinam: templum Simeoni exstruxit, sedit an. 41. menses. 5. defunctus an. 1037.

77 Eberhardus filius Comitis Palatini. Huius rogatu venit ex Italia Treviros Leo IX. Sedit an. 20. defunctus est an. 1067, pridie Paschatis.

78 Cono vel Conradus anno 1066, interemptus est.

79 Vdo Sueuus defunctus an. 1077. Huic a quibusdam subiungitur Ado, qui controuersiam inter Henricum IV Imperatorem et Rudolphum studuit componere autoritate Gregorij Papae.

80 Egilbertus Bauarus, electus anno 1079, sedit annos 22. obiit anno 1101.

81 Bruno Francus, sub Paschali II. defun. est an. 1123.

82 Godefrid. caussatus clericor. dissolutam vitam, resionauit.

83 Meginherus misere et indigne confossus 1130.

84 Adelbertus, electus an. 1132. familiaris fuit S. Bernhardo: Eugenium ex Italia cum XVIII Cardinalibus secum Treuiros eduxit, ob. an. Chr. 1152. Praesulatus sui 19.



page 695, image: s695

85 Hellinus Treuir, electus anno 1152 arcem Erenbretsteyn exstruxit: sed. an. 18. ob. anno Christi 1170.

86 Arnoldus, electus promotusque a Friderico I: sedit annos 18. mortuus est anno 1188.

87 Ioannes Imperatoris Henrici IV Cancellarius competitoribus suis a Pontifice Ioanne praelatus, gubernauit Ecclesiam annis 23: obiit anno 1213.

88 Theodoricus IV Comes de VVeda: sedit an. 30. defunctus anno 1242. Hic aedificauit et muniuit Kellenbergium, et Castellum in monte Thabor exstruxit.

89 Arnoldus II Comes Isenburgius contra Rudolphum electus an. 1243 pallium obtinuit ab Innocentio Papa. Hic Treuirensem vrbem muniuit: Muros patenti oppido Consluentiarum circumduxit. Basilicam Maximini reparauit. Palatiolum castrum firmauit: obiit anno Christi 1219 regiminis sui 21.

90 Henricus II, ab Vrbano IV factus Archiepis. ornauit ditionem structuris. Defunct. est Bonnae an. 1286: quum praefuisset annos 26.

91 Boemundus de VVansberch an. 1288 a Nicolao VI consecratus est. Nouiomagum exstruxit, illatus est monasterio Heymerlort. anno 1299.

92 Dietherus Adolphi Nassouij Roma. reg. frat. ob. 1306.

93 Balduinus Com. Lutzenburgius Henr. VIII. Imper. frater, magni animi et iudicij vir, Dioecesin mnltis modis ornauit, Pontem Confluentium exstruxit: Sedit an. 46. vixit 68. defunctus est anno 1054.

94 Boemundus II Sarrapontanus: Hic quum esset debilior substituit sibi viuo Cononem, obiit anno 1342.

95 Cono de Falckensteyn. Hic Bopardiam et Vesaliam superiorem Treuirensi ditioni acquisiuit. obiit an. 1318. Confluentibus.

96 VVernerus a Koningstein Cononis nepos, sed. an. 30. sepultus est apud auunculum, anno 1418.

37 Otto, Comes a Zegenheym. sedit an. 2.

98 Rabanus ab Helmstadt Episcopus Spirensis: sedit annos 90: obiit anno 2432.

99 Iacobus Baro a Sirck, sed. an. 7. obiit an. 1436.

100 Ioannes Marchio Badensis, electus anno 1449. vixit vsque ad annum Christi 1505: sedit an. 53. mortuus est in castro Erentbretsteyn.

101 Iacobus II Marchio Badensis discipulus Philippi Beroaldi, sedit annos 8. defunct. est Coloniae an. 1511.

102 Richardus Gryfenclaw, sub quo Maximilianus Imp. Treuiri Comitia impetij celebravit anno 1512: Interfuit coronationi Ferdinandi anno 1525: sedit an. 20.

103 Ioan. a Metzenhausem, praefuit Ecclesiae an. 9. In Conuentu Imperij Haganoae cui praefuit Ferdinandus Rex ex immani aestu in morbum incidit, delatusque in arcem Dachsteyn, extinct. est 22 Iulij an. 1540, aetat. suae 48.

103 Ioannes Ludouicus ab Hagen sedit an 7, vixit an. 53. obijt anno Christi 1547.

104 Ioan. IV Isenburgicus, elect. a. 1547, interfuit Concilio Trident. an. 1552: vnde Alberti March. Brandeb. qui in tractu Rhenano ditiones Episcopor. infestabat, iniurijs reuocatus, haud diu superfuit: extinctus est in castro Montaburensi, quarto ab inauguratione anno: Situs est Confluentibus.

106 Ioan. V, anno 1556 ex Archidiacono in Archiepiscopum electus pacis et literarum studia impense coluit. Interfuit electioni. Maximil. II. Scholam Treuiris aperuit.

107 Iacobus III ab Els Treuir, electus an. 1567. Hic a ciuitate quum dissentiret, an. 1568 eam obsedit: sed procerum vicinorum et Camerae imperialis intercessione effectum est, vt positis armis pacis studia sectati sint.

108 Ioannes Schouwebergius, electus anno 1511. Lotharius.



page 704, image: s704

ITERVM POST INTERVALLVM PAROCHI.

1 Eberhardus anno 1140, constitutus a Reimberto Episcopo Patauiensi.

2 Burcardus, qui simul quoque Patauiensis fuit Episcopus, anno 1160.

3 Sigehardus, anno 1210.

4 Petrus, anno 1266.

5 Gerhardus, anno 1270.

6 Bernhardus Brambock, anno 1280.

7 Gotofridus, anno 1310.

8 Pollio, anno 1350

INDE PRAEPOSITI.

1 VVernherus anno 1360.

2 Alberrus a Garsio anno 1370.



page 705, image: s705

3 Bertholdus, anno 1382.

4 Antonius, anno 1400.

5 Guilielmus Trures, anno 1412,

6 Albertus Comes a Schauwenberg, anno 1440.

7 Iudocus Hausner, anno 1460.

POSTEA EPISCOPI.

Fridericus III Austriae Archidux, quartusque eius nominis Imperator, praeposituram Viennensem conuertit in Episcopatum. Fuere ex eo Episcopi,

1 Leo a Spaur Tirolensis impetrato a Paulo Pontifice priuilegio constitutus est Episcopus Viennensis, anno a Christo nato 1480,

2 Bernhardus initio Archiepiscopus Salisburgensis, et post Leonis excessum a Friderico Caesare Episcopus quoque Viennensis constitutus, anno 1485.

3 Vrbanus Agriensis, Hungarus, Matthiae Hungariae regis quaestor et aulicus, simulatque Matthias expugnata Vienna rerum potiri coepit, Episcopatum Viennensem adeptus est, viuo adhuc Bernhardo.

4. Ioannes Vespruniensis antea in Hungaria Episcopus, a Matthia Rege Hungariae substitutus est Vrbano, mansitque eius Cathedrae doctor donec Maximilianus Austriam recepit.

5 Bernhardus Baro a Bolhaym: qui quum Viennam Imperator Maximilianus in fidem suam recepisset, Vespruniensi mortuo suffectus est. Hic quod sacris non esset iniuatus, administratoris duntaxat titulum habuit.

6 Georgius a Slauonia: Hic Maximiliano Caesari a sacris concionibus fuit, vir eruditus et grauis.

7 Petrus Bononius Tergestinus Episcopus, qui quum mortuo Maximiliano scriniorum magistri munus per Austnam obiret, huius simul Episcopatus administrationem habuit.

8 Ioanna a Reuellis Burgundus, Ferdinando Archiduci Maximiliani Imperatoris ex Philippo filio nepoti ab eleemosynis, Bononio adhuc viuenri substitutus est, anno Domini 1522 Obijtanno 1530.

9 Ioannes cognomento Fabri ex Leukirch, Sueuus, Ferdinandi Regis Confessarius promotus ad Episcopatum anno 1531. Obijt anno 1541.

10 Fridericus Nausea vir egregia eruditionis laude, concionator Ferdinandi Imperatoris, scientiarum disciplinarumque orbem libris editis vulgauit. Scripsit in Gramrnatica, Rhetorica, Musica, Poesi, Oratoria, Historia, Astrologia, Physica, Iurisprudentia, Theologia, varia opuscula. Encomium vrbis Patauinae. De tardiore Suo ex Italia reditu: Topothesian Coloniae Agrippinae et Ratisponae. Librum Genethliacum in natiuitatem D. Maximiliam et D. Ferdinandi Ducum Austriae. Epigrammatum Centurias. Ad Fridericum Ducem Saxoniae Electorem lib. L I sagogen in libros 4 Institutionum. Pro ineunda Christiana concordia. De terrae motibus lib. 1. Concionum Pragensium libros plures. Consolationem ad Regem Ferdinandum. De Antichristo libros 3. et alia permulta.



page 723, image: s723

EPISCOPI VVORMACIENSES.

..... Hic multa ignorantur.

1 Victor, anno Christi 348.

2 Arnoldus, familiaris Seruatij Tungrorum Episcopi.



page 724, image: s724

3 Carolus.

4 ..... Huius tempore euersa est vrbs ab Attila. VVimpinae saeuitum in foeminas.

5 .....

6 Croroldus, sedit an. 503.

7 .....

8 Rupertus sub Hilderico Galliarum Rege docuit Ecclesiam. Sed a Beringero Praefecto Regio indigne flagris exceptusprofugit in Bauariam, ad Theodonem Ducem, quem an. 580 baptizanit. Ratispona venit Juuauiam, atque illic monasterium S. Petri construxit, rex itque Ecclesiam annos XLIV. Obiit senex, anno 625, sub Papa Honono I, Imperatore Heraclio, Francorum Rege Hlotario, patre Dagoberti.

9 .....

10 Amandus II, sub Dagoberto, qui Nechusij commorari solebat. Huius tempore dedit Dagobertus Francorum Rex Episcopatui VVormaciensi in praesentia Huniberti Episcopi Coloniensis et Arnulphi Metensis, Comitatum Landenbergensem, anno regni sui sexto. Et adseruatur illtus donationis instrumentum adhuc integrum in archiuis Episcopi VVormatiensis.

11 .....

12 Geroldus, constitutus a Carolomanno et Pipino fratribus. Habebat autem tunc ARCHIEPISCOPAIVS titulum haec sedes: ipsa quoque Ecclesia Moguntina inter sedecim illas quae huic erant suffraganeae numeratur. Occubuit in Thuring. coesus a regulo quodam Saxonico.

13 Geruilio Geroldi filius: Hie quod patris necem vltus esset coeso eius percussore, coactus est a Pipino et Gregorio III Papa abdicare Episcopatum anno 729. Ab hoc ergo tempore translata est sodes Archiepiscopalis Moguntiacum: VVormaciensis autem Episcopus sedi Moguntinae subiectus est.

14 VVernharius primus Episcopus a Pipino: charus fuit Carolo Magno. Sub hoc arsit Palatium Imperatoris, VVormatiae, anno 791.

13 Folcuitus promotus a Carolo Magno.

16 Ehrenbrechtus, sedit an. 798. quo donatio a Dagoberto facta Amando Episcopo, confirmata est per Carolum Mignum.

17 Samuel, ex Abbate Laurissensi, sub Ludouico Pio: anno Christi 838. Huius tempore condidit Imperator coenobium puellarum virginum in suburbio VVormatiensi. Confecratum est quoque memoriae Cypriani martyris Neuhusij templum, quod Dagobertus Rex Dionysio Areopagitae exstruxerat.

18 Gunczo electus anno 856. sedit an. 16. ob. an. 872. Sub hoc duae Synodi coactae sunt VVormatiae a Ludouico II, prior anno 858, posterior 868.

19 Adelhelmus electus an. 871. sed. an. II. ob. an. 873. 50 Dietlacus, sed. an. 41. sub Arnulpho et Ludouico III. defunctus anno 914.

21 Rigowo, electus an. 914. ob. an. 950: sedit sub Conrado I Henrico Aucupe et Ottone Magno.

22 Anno, ptomotus ab Ottone Magno, ob. an. 974. Hic Conradum VVormatiensem Francorum Ducem qui in pugna prope Augustam Vindelicorum contra Hunnos occubuerat, sepeliuit VVormatiae in choro anno 958.

23 Hildeboldus Annonis frater, obiit anno 993.

24 Franco, obiit Romae sub Ottone III, an. 996.

25 Erpho triduum rexit, extinctus Romae.

26 Razo Rome lectus, Curiae Rhaetorum moritur, die 14 ab electione.

27 Burcardus frater Franconis electus an: 997. sedit an. 29. fuit paedagogus Conradi II Imp. Hic moenia, fossas et turres vrbis restituit.

28 Hazego Com. Nassouius, electus an. 1025. sed. an. 19.



page 725, image: s725

29 Adelgerus, sedit menses 5 defunctus anno 1044. Sub hoc clerus VVormatienlis deserta vita monastica coepit viuere liberius.

30 Arnoldus sedit anno 20 obijt an 1065. Sub hoc Leo IX Papa fuit VVormatiae.

31 Adelbertus frater Rudolphi Habspurgensis electus anno 1065, praefuit an. 5. defunctus anno 1070.

32 Adelbertus 11 Saxoniae Dux promotus ab Henrico IV, postea ab eodem pulsus, restituitur ab Henrico V. obiit an. 1108.

33 Dietmarus. sedit an. 2. defunctus anno 1109.

34 Ebbo monichus, promotus ab Henrico V. an. 1110, defunctus anno 1115.

35 Beggo contra Arnoldum electus, an. 1116 ob. anno 1151 Sub hoc obfessa est vrbi ab Henrico V.

36 Conradus a Steynbach, sed. an. 12. ob. an. 1263.

37 Conradus II, sed. an. 20. sub Friderico Barbarossa, a quo etiam missus est Constantinopolim. ob. an. 1187

38 Henricus I Traiectensis, sub Henrico VI. ob. an. 1196.

39 Leopoldus, electus anno 1197. defunctus anno 1217. vir inquies et bellicosus.

40 Henricus II, Comes Sarbrugensis praefuit an. 17. sub Fridenco II. defunctus est anno 1234.

41 Landolphus electus anno 1234. praefuit an. 13. Sub hoc obsidione cincta est vrbs ab Henrico Rege, filio Friderici II. Imperatoris, anno 1235.

41 Conradus III. electus anno 1247 eodem sepultus.

45 Richardus a Thaun, sed. an. 10. defunct an. 1257.

44 Eberhardus Hirsutus, sed. an. 20. defun. an 1277

45 Fridericus Hirsiutus, frater Eberhardi, sed. an. 5. menses 4. obiit an. 1283.

46 Simon de Schoneck, sed. an. 8. mens. 3. dies 15. defunctus anno 1295. sepultus est Franckenthalij.

47 Eberhardus II a Statenberg, eodem quo electus est anno obut.

48 Euricho electus an. 1293, defunctus 2299. quum anno ante conflagrasset ciuiras.

49 Eberwinus, sedit annos 3. obijt anno 1303.

50 Emericus a Schoneck, frater Simonis Episcopi XI VI. obut anno 1318.

51 Henricus III a Thaun, sed. an. 1. defunct. an. 1319.

52 Cuno: praefuit an. 10. obiit an. 1329.

53 Gerlacus, sedit annos 3.

54 Salomon, promotus a Ioanne XXII Papa, confirmatus a Benedicto XII, contra Stephanum quendam electum a clero: obijt anno 1349.

55 Theodoricus a Bopparten electus a clero anno 1349 sub Carolo IV Imperatore. Hic factus Episcopus Metensis, resignauit.

56 Ioannes Schadlandius Coloniensis, obiit an. 1373

57 Egkardus, electus anno 1577. sed. an. 28. ob. an. 1405

58 Matthaeus Cracouius, defunct. an. 1410.

39 Ioannes II. sed. an. 16: obijt Ladenbergae an. 1426.

60 Fridericus II electus an. 1427: obiit an. 1445.

61 Ludouicus ab Ast, electus, protinus relignauit.

62 Rienhardus a Sickingen electus an. 446. ob. an. 1483.

63 Ioannes III electus an. 1483, discipulus Rudolphi Agricolae, obiit anno 1503.

64 Reinhardus a Riepur, electus Ladenbergae, an. 1503. rexit Eccles. an. 30. in maximis motibus, ob. an. 1533.

65 Henricus IV Palatinus, Episcopus primum Traictensis, postea VVormatiensis et Frisingensis.



image: s726

[gap: illustration (BRESLO)]

image: s727

WRATISLAVIA Silesiae Preslaw.

Longit. Grad. XXIX. 20. Latitud. LI. 20.

WRATIslavia Silesiae Metropolis ad confluenteis Oderae et Olanae amnium, a VVratislao Bohemo condita est, cuius etiam nominis primam litteram in suis insignibus honoris caussa gestat. Ante ipsum Quadi haec loca coluere, quorum Duces in Australi Oderae ripa habitasse creduntur, vbi adhuc tres aut quatuor spectantur domus turritae eximiae vetustatis. Creuit vrbs tractu temporis per res aduersas, non tantum structurae dignitate, opibus, et commerciis, sed etiam legibus et prudentia Magistratus. Anno mLVII sedem Episcopalem, quae antea fuerat Smograe, exiguo nunc pago, postea Bitiuae, transtulit in suburbana insulam Casimirus Poloniae Rex, eamque Episcopo et Sacerdotum collegio attribuit, addita etiam ad tutelam Ecclesiae vrbisque praesidium arce, cuius hodieque supersunt vestigia, post templum S. Crucis, loco quem Burg vocant. A Polonis ad Boleslaum procerum devenit urbis iurisdictio, qui primus Vratislaviensium et Lignicensium Princeps factus est a Friderico Imperatore, anno m c lxiii. Boleslao successit Henricus Barbatus; huic filius Henricus Pius, sub quo Tartarorum incursione adacti ciues, deserta vrbe, quod lignea esset, parumque munita, sese insulam, ubi Principum arx erat, recepere, incensae Vrbe. Sub Henrico III anno m CC LX Vratislauia nouis aedificiis ornari coepit: murus quoque eius interior, qui adhuc multis locis exstat, jactus est. Tamque grata fuit Principi in ea amplificanda ciuium magnanimitas, vt is multis immunitatibus, et priuilegijs, crescentem ciuitatem ornarit, testatusque sit, se post Deum Opt. Max. fidelibus et charissimis ciuibus suis Vratislauiensibus Ducatum istum debere, quorum virtute factum esset, ne iterum in Polonorum potestatem veniret. Sub Henrico IV, qui probus dictus fuit,commissa est tota ciuilis gubernatio ciuibus, quos Princeps videbat libertatis suae impense esse studiosos: nec potuit incendium duplex; quorum prius anno M C LXXII, posterius quadriennio post accidit, ardorem istum ciuium restringuere, praesertim quum ipse etiam Princeps animos ipsis adderet, vetaretque ne quis nisi ex lapide cocto vel viuo aedificaret. Anno M CC LCXXX exstructus est Collegium S. Crucis. Henrico Probo successit Henricus V Dux Lignicensis: huic Henricus VI, qui VVratislauiam constituit metropolim omnium suarum vrbium. Sub hoc recepit se ciuitas in clientelam Bohemiae Regis Ioannis: itaque eo defuncto Rex patronus eius factus, multas immunitates ciuibus concessit, eosque nouo iam incendio ad extrema redactos animauit consilioque adiuuit, cunctaque in eam formam redegit quae nunc cernitur, quaque supra omnes fere Germaniae vrbes caput extollit. Carolus IV Caesar partem eam vrbi adiecit quae in vlteriore eius ripa cernitur trans flumen Olam; in eaque templum B. Dorothea exstrui curauit, ac tandem anno m CCC XLVIII ipse Vratislauiam venit, eiusque vrbis Senatui praefecturam totius agri vicini concessit. Wenceslaus eius filius tanta in ciues quosdam liberalitate et indulgentia vsus dicitur, vt etiam tumultui qui anno M CCC XVIII accidit, occasione dederit. At frater eius Sigismundus biennio post vrbem ingressus, supplicium cepit de XXII seditionis auctoribus, et adhibito temperamento salutari cauit ne vel Aristocratia in Oligarchiam in posterum prolaberetur, vel plebs de optimatum potentia queri posset, adhibitis etiam in Senatum de plebe quibusdam viris prudentioribus. Hisce artibus prouecta est paullatim Vratislauia in eam prudentiae, moderationis, ac pietatis famam, vt Sigismundi elogio dicta fuerit Regula morum, exemplar et speculum modestiae, humanaeque vita splendidum iubar.



image: s728

CAP. VII. PONTIFICVM Romanorum e Germanis ortorum rencensio.

Decem habuit Roma Pontifices ex Germanis ortos, Stephanum Vili.Gregorium V.Sylue-ftrum II, Clementem II, Damasum Il, Leonem IX, Victorem II, Calixtum VIII, Innocentium V, et Adrianum VI Florentium.

STEPHANVS VIII.

Simulatque ad HENRICVM Aucupem peruenit Imperium, habuit quoque Roma statim Pontificem Germanum: Vrgebat enim Imperator: iudicans ad securitatem suam, et ad Imperij tranquillitatem, et nationis Germanica decus illud pertinere. Quum ergo Anno C M XXXIX Leonis VI obitu vacaret sedes, delectus est statim STEPHANVS, natione Germanus, qui tamen vsque adeo inuisus populo fuit, vt de Pontificatu etiam deserendo aliquando cogitarit. Turpiter etiam in populari seditione mutilatus est, neque ausus est ob inhonesta vulnera (quemadmodum es Martino id refert Platina) in publicum prodire. Tandem elapso Pontificatus anno tertio, mense IV defunctus est.

GREGORIVS V.

Anno Christi CMXCV imperante Ottone III suffectus est Ioanni XV Gregorivs V. Occuparat autem vrbem iam inde ab anno 986 Crescentius tyrannus, eamque aduersus Ottonem muniuerat, qui ex Germania magnis itineribus Romam aduentare dicebatur. Quum autem ipse etiam populus Romanus Crescentio esset quam Ottoni addictior, iamque hoc ageret, vt imperij quoque dignitas Crescentio deferretur, putauit Otto compositum iri omnia, si cognatum suum Brunonem Saxoniae Ducem Papam creasset. Et fecit. Sed postquam ex Italia abisset Imperator, redieee ad ingenium Crescentius et populus Romanus, nihil rati indignius, quam hominem Germanum sibi praeesse. Hunc ergo de cathedra deturbatum vrbe expulerunt. At is in Hetruriam primum, post ad Ottonem in Germaniam profectus. Imperatoris animum ad vindictam capiendam exstimulauit. Suffectus est autem a Romanis in locum absentis Gregorij Ioannes XVI Placentinus, qui immani auri pretio eam dignitatem mercatus, sacra omnia venalia habebat, merito vt de illo scripserit Mantuanus

--- venalia Romae
Templa, sacerdotes, altaria, sacra, coronae,
Ignes, thura, preces, coelum est venale, Deusque.

Crescentius interea trans Tyberim concedens, molem Adriani, quae ex eo Crescentij arx dicebatur, quum ante vocata esset inter coelos, ita communijt, vt iusti etiam exercitus viribus resistere posse crederetur: Otto consanguineum suum Gregorium secum ducens; simulatque ad vrbem venit eum exercitu, populum Romanum officij sui commonefecit: qui non diu moratus, Germanis portas aperuit. Crescentius et Ioannes consilij auxiliique expertes mole Hadriani aliquamdiu sese ...u...ti [reading uncertain: print faded] , mox etiam in potestatem Imperatore venerunt. At Crescentius quidem de propugnaculo deiectus, ac post terga boum religatus, raptatusque, tandem in conspectu ciuitatis in excelsa trabe suffixus est; Ioannes vero asello impositus vultu ad caudam conuerso, naso mutilato, auribus abscissis, vt


image: s729

spectaculo esset omnibus per plateas circumductus est, exclamante ante ipsum praecone, Tale svpplicivm patitvr qvi romanvm papam de sva sede pellere nititvr, quemadmodum ex Petro Damiani eius temporis scriptore narrat in suis Annalibus Baronius. Conciliata hoc modo Roma: pace, post male mulctatum Crescentium, coronatus est Gregorij cognati sui manibus Otto III. Et quia ipsi liberis destitutus non poterat filium suum sibi successorem designare, quod quidem ab Ottone I et II factum fuerat, decreuit de futuro Imperatore certam legem certumque ordinem constituere, ne vel Romani ciues, qui ad se ius illud pertinere existimabant, per factionem in posterum auderent turbare Rempublicam, vel destitutum imperium constitutione certa, vacillaret. Decretum igitur, vt in posterum solis Germanis liceret Imperatorem diligere. Vtrumne autem statim septem ad eam rem constituti sint Electores, an vero omnibus id Germania: Principibus commissum. fuerit, dubium est: Illud constat, ducentis atque amplius [correction of the transcriber; in the print ampilus] annis post obitum Ottonis Tertij Imperatores nona Septemuiris, sed ab omnibus Principibus qui ad Comitia conuenerunt fuisse electos. Septenarius quoque numerus initio non is fuit qui nunc est. sed diuersus: In actis quippe concilii Lugdunensis Oecomenici, sub Innocentio Papa IV leguntur ista,

ELECTORES IMPERATORVM

Laici.

Dux Austriae,

Dux Bauariae, Dux Saxonum,

Dux Brabantiae, qui et Louanij,

Praelati

Archiepiscopus Coloniensis,

Archiepiscopus Moguntinus,

Salsburgensis,

Postea sequuntur ista. Isti ducentur in insulam quandam Rheni, et admittentur soli in ea: amouebantur omnes nauicula, et ibi tractabunt de electione Imperatore. Nec adueniat aliquis ad eos, donec sint concordes. Huic negotio praerit Archiepiscopus Coloniensis, secundus Moguntintus, tertius Salsburgensis.

Porro Gregorius V postquam sedisset annos [correction of the transcriber; in the print adnos] 2, menses odio, dies quatuor, defunctus est, anno 999. Eius sepulchrum exstat Romas in Basilica S. Petri prope altare S. Andreae, cum hoc Epitaphio,

Hic quem tegit humus, oculis vultuque decorum, Papa fuit, Quintus, nomine Gregorius. Ante tamen Bruno Francorum regia proles Filius Ottonis de genitrice Iudith. Lingua Teutonicus, Vuangia doctus in vrbe, Sed iuuenis cathedram sedit Apostolicam. Ad binos annos et menses circiter octo Ter senos Februo connumerante dies. Pauperibus diues, per lingula sabbatha vestes Diuisit numero cautus Apostolico. Vsus Francigena, vulgari, voce Latina. Instituit populos eloquio triplici. Tertius Otto sibi Petri commisit ouile. Cognatis manibus vnctus in Imperium. Exuit et postquam terrenae vincula carnis Aequiuoci dextro substituit lateri.

DECESSIT XII KAL. MARTII.



image: s730

3 SYLVESTER. II.

Anno a Christo, nato 999 post obitum Gregorij V promotus est ad cathedram Romanam ab Ottone III Gerbertus quidam Archiepiscopus Rauennas, qui ante [correction of the transcriber; in the print anta] fuerat Archiepiscopus Rhemensis, atque ob trium istarum Ecclesiarum sedem de se dicere consueuit.

Scandit ad R, Gerbertus in R. post Papa viget R.

Fertur autem Philosophiae cognitione excelluisse suo saeculo: itaque in vetere Chronico Floriacensi a Pithaeo edito sic legitur. Hic Otto III Gerbertum Archiepiscopum Rauennae propter summam Philosophiam summo amore excolens, ordinauit eum Papam, vocauitque nomen eius Sylvestrum. Autor est quoque Ditmarus, eum, quum Magdeburgi ageret, pulsus Rhemis, horologium fecisse Imperatori, eoque facto praeclarum nomen adeptum esse. Sed nefandas artes Sapientiae velo tegere eius aetatis vitium fuit. Reuera enim fuit impurus necromanta, et Diabolicam disciplinam clanculum exercens, creditus est verae sapientiae et liberalibus studijs operam dare, in quibus quoque discipulos habuit Constantinum Abbatem D. Maximini prope Aurelianum; Lotharium Archiepiscopum Senonensem, Adelboldum Episcopum Herbipolensem, Ottonem Imperatoris filium, Robertum Francorum Regem, Theophylactum, Laurentium Malsitanum, Brazutum, Ioannem, Gratianum, sacerdotes Romanos, atque alios complures: Horum ope primum Remis, inde Rauennam ad Episcopatum promotus, tandem quoque Romanum Pontificatum consecutus est: Memorabile est, quod de eo scribunt Benno Cardinalis, Petrus Praemonstratensis, Platina, alijque. Eum vltimo Papatus anno ex diabolo sciscitatum, quamdiu honore isto functurus esset: responsura retulisse. Non moriturum ipsum, priusquam in Ierusalem missam celebrasset. Erat autem tunc ingens omnium hominum studium Orientem et loca sancta inuisendi. Ille ergo securus sui exitus, quod statuisset nunquam proficisci Ierosolyma, in deliciis agebat. Sed quum eo ipso anno, quadragesimalis stationis die, Romae in Basilica S. Crucis quae Ierusalem vocabatur, ex more sacra faceret, intellexit se teneri ex condicto, et ex strepitu Daemonum (vt inquit Praemonstratensis) sensit sibi mortem adesse. Itaque subito correptus febri poenitentiam egit anteactae vitae. Inter ipsas mortis angustias petijt manus sibi et linguam abscindi, quibus Deum blasphemasset. Baronius aperte fatetur, eum tanta sede indignum fuisse: vt qui eius hostis fuerit infensissimus. Obijt anno M III. die 12 Maij, Epitaphium quod ipsi a Sergio Papa positum est, et ab Onuphrio Panuuino citatur, non respondet eius moribus. Syluester iste quum Rhemensi Archiepiscopatu [correction of the transcriber; in the print Archipiscopatu] dejectus esset, non est veritus Ioannem XV Antichristum appellare, si charitate destitueretur, solaque scientia inflaretur et extolleretur: sin autem nec charitate fundaretur, nec scientia regeretur, dixit eum in templo Dei statuam et tanquam idolum esse, a quo responsa petere, esset marmora consulere. Quid autem ad ea verba notet Baronius, si quis nosse velit, adeat ipsius Annales Ecclesiasticos ad Annum Christi 992.

4 CLEMENS II.

Henricus II Imperator Romam profectus ad peten dam coronam et tranquillandam Rempublicam, tri bus Pontificibus in parteis diftraetam, abrogatis exce ris Sindigerum Bambergenfcm Epifcopum, reluct intern licet, Pontificem cteauit, anno Chrifti m xlvi Sutrij.in Concilio ad id congregato: qui mutato nomine dictus est Clemens II. Porro Henricus acccpta a Clemente imperij corona Romanos ciucs protinus coegit iurare, se Pontificum


image: s731

electioni posthac non interfuturos, nisi iussu Imperatoris id facere cogerentur, sed se totum dlud arbitrio Imperatoris relicturos. Ab eius discessu Romani Pontificum iniussu suo creatum veneno e medio sustulere. Cadauer eius Bambergam translatum est,

5 DAMASVS II.

Henricus II intellecta Clementis morte misit Romam Popponem Episcopum Brixiensem, patria Bauarum; qui Damasus II dictus, et tertio ac vigesimo Pontificatus sui die extinctus est. Vacauit autem post ipsius obitum sedes vsque in annum sequentem, discerpta interea vnguibus inuasoris Benedicti.

6 LEO IX.

Leo IX natione Allemannus Alsatia; origine suam debuit, fuit enim Com. Dagspurgensis. Hic bonis literis imbutus, ex Presbytero Episcopus primum Argentinensis, postea Tullensis factus est: Nunciato vero Damasi obitu, Henricus eum Frisingae in Bauaria Papam creauit, et Romam misit consecrandum. Ibi primum Leonis nomen accepit, quum antea dictus fuisse Bruno. Duobus Comitijs dogma Berengarij Andegavensis de Eucharistia condemnauit. Bis in Germaniam relicta Roma profectus est: semel anno M XLIX, quo Concilia Rhemense et Moguntiacense celebrauit, et Aquisgrani Coloniaeque monumenta sui itineris reliquit: semel anno M LI: quo ad Henricum II in Saxoniam peruenit. Defunctus est anno M LVI Romae.

7 VICTOR II.

Post Leonem IX, Gebhardus Comes de Calue Bauarus Episcopus Aichstetensis missus ad Henricum II Imperatorem Moguntiacum legatis, petitur Romanus Pontifex. Iam enim didicerant suo periculo clerus et populus Romanus Imperatoris sui autoritatem vereri. Sedit annos 2 menses 3 dies 14.

8 CALIXTVS [correction of the transcriber; in the print CALITVS] III.

Hic Hungarus fuit, Monachus, et Abbas Strumiensis creatus in schismate contra Alexandrum III, sub Friderico Imperatore anno 1176: sed abdicauit, factusque est Archiepiscopus Beneuentanus.

9 INNOCENTIVS V.

Hunc quoque Germanis adnumerant, quum fuerit Burgundus, dictus antea Petrus Tarentasiensis: Fuit autem ordinis Praedicatorum, et ex Archiepiscopo Lugdunensi factus est Pontifex Romanus sub Rudolpho Imperatore, anno Christi 1176. sedit menses 5.

10 [correction of the transcriber; in the print 1] HADRIANVS VI.

Anno a Christo, nato 1522. imperante Carolo V factus est Pontifex ex Episcopo Dertusensi Adrianus Florentius, natus Trajecti anno 1419. Tyrocinium studiorum posuit Louanij, factusque est Vniuersatis primus: Eius surgenti eruditioni hoc datum est a Margareta Maximiliani Imperatoris filia, vt sacerdotij satis opimi reditibus [correction of the transcriber; in the print reditbus] frueretur. Factus est quoque Louanij in summo templo B. Petri Decanus. Tum paedagogus Caroli V et Ferdinandi, anno 1507. Missus postea a proceribus Belgicis in Hispaniam ad Ferdinandum auum maternum suorum alumnorum, ita se in ea legatione gessit, vt principum animos a


image: s732

Rege alienos ipsi conciliarit: donatus ob id Episcopatus Dertusensi, qui tunc commode vacabat. Post Ferdinandi obitum Hispaniam quoque administrauit, quantisper Carolus minor aetate erat. A Leone X factus est Cardinalis, post eius obitum apicem Pontificalem obtinuit, sedit an. 1, menses 8, dies sex. Defunctus est Romae, aetatis anno 64: Christi 1527, sepultus in templo Germanorum cum hoc Epitaphio, HADRIANVS VI HIC SITVS EST, QVI NIHIL SIBI INFELICIVS QVAM QVOD IMPERARET DVXIT.

FINIS.



image: s733

[gap: errata list]

image: s734

[gap: copyright]