01/2011 Reinhard Gruhl markup
text typed - structural tagging completed - no semantic tagging - no spell check - no orthographical standardization


image: as001

[gap: Frontispiz]

image: as002

[gap: blank space]

image: as003

THOMAS BARTHOLINI CASP. FIL. Anatomia, Ex CASPARI BARTHOLINI Parentis Institutionibus, Omniumque Recentiorum et propriis Observationibus Tertium ad sanguinis Circulationem REFORMATA Cum Iconibus novis accuratissimis: Accessit huic Postremae Editioni TH. BARTHOLINI Appendix de Lacteis Thoracicis et Vasis Lymphaticis. HAGAE-COMITIS, Ex Typographia ADRIANI VLACQ. CIC IC C LX.



image: as004

[gap: blank space]

image: as005

[gap: content list]

image: as006

[gap: content list]

image: as007

[gap: content list]

image: as008

[gap: content list]

image: as009

[gap: portrait of the author]

image: as010

Illustrissimo et Excellentissimo Dno. DN. CHRISTIANO THOMAE, Toparchae in Stougaard, Equiti Aurato, Reg. Maj. Cancellario Magno, Regni Daniae Senatori Primario, Reg. Academ. Hafniensis Conservatori Summo, Patrono Maximo, THOMAS BARTHOLINUS, S. P. D.

SI aliquod pro maximo in me familiamque nostram et aeterno in literatos omnes favore, gratae mentis et duraturi obsequii monumentum est suspendendum, quanquam Heroicis tuis virtutibus seculo huic superioribus et posteritati invidendis, par nullum aut dignum satis inveniamus, unus certe HOMO tibi totus debebitur, in quo natura rerum vim et majestatem suam omnem velut in contracto compendio exseruit, sive partes ejus sive totum animo complectamur. Fatigata jam illa erat per universum coelum, terram, maria, et quicquid ubique videbatur, dispersa, antequam mirandam singulorum virtutem in unum Hominem contra heret, Divinitatis sedem, et per fectum miraculorum omnium exemplar. Parvus dictu, sed immensus aestimatione, si utramque totius particulam expendamus. Animo clauso versat universum, et sola cogitationis celeritate, Solis cursum antevertit. Mens, aemula illa Divinitatis, et altrix, scientiarum omnium capax et inventrix, orbis sui Domina et rectrix, sibi in omnia imperium laxat, sed prudenti‚


image: as011

temperatum, foris universi, intus fatum domicilii sui moderatur pro diversa sentiendi et movendi necessitare. Et in facie vultuque se prodit, quem tamen in tot centenis millibus, vix ullis duobus voluit indiscretum. Sed nec alterius animum, ne cunctorum dicam, unus animus assequitur, vix obvium oculis manibusque cadaver, cujus elegantem structuram, justam inter se partium proportionem, Oeconomiam viventis abstrusam et consensum occultum, DEIQUE denique ubique praesentiam, si ad partes vocemus, onere pariter succumbet calamus et admiratio. Ea tamen exiguo hoc volumine, majori in dissecando describendoque labore, quam in condendo Divinus artifex, comprehendere sumus conati, non quae pro majestate et elegantia Naturae debuimus, sed quae comperta hactenus nobis fuere sive diligenti Autorum lectione, sive experientia propria in cadaveribus humanis et animalibus vivis juxta ac mortuis, operose acquisita, per otium expressimus, Illustri tuo nomini et aeternitati sacra. Ignosce, Heros inclyte, quod merita tua in me patriamque nobilius non invenerint argumentum, quam cui tota Natura universas vires de industria contribuit. Et tantae sunt tuae virtutes, ut hominem ames, atque quicquid in eo desideramus, quo te ultra humanae conditionis fragilitatem evectum universa patria suspicit, Rex Serenissimus faver, Heroes exosculantur, clientes adorant, totus denique, qua patet literatorum ordo, pro salutari Numine colunt. Pauci sunt, qui homines se sciant, aut benigno esse animo patiantur. Tu tamen inter maxima Regni negotia id maxime agis, ut homo, prudentia plusquam humana et humanitate incredibili, homines maximos, ne DEOS dicam, aut aeques aut superes; dumque illi humana sorte misere excidunt, qua se superiores credebant, tu aeternitatis haeres, immortalitatem, sine fato, gloriose es consequutus. Calamum reprimo, ne pauca dicentem, vel


image: as012

tuo fastigio haud satis digna, virtutis tuae describi nesciae magnitudo obtundat. Totum hominem tibi debuissem, cujus perfectam exprimis imaginem, si tam animus singulorum in mea fuisset manu, quam corpus artificiosis sectionibus dividendum. Meum tamen tibi offero illibatum, quem meritis tuum fecisti, et partium ex alienis corporibus dissectarum iteratum hunc typum justa diligentia a me adornatum, natumque in Augusto hoc Athenaeo, ubi tua auctoritate publico docendi demonstrandique munere per lustrum defungor, ubi infra dignitatem nunquam putasti, quotiescunque publica sectionis Anatomicae fuit commoditas, quae tua in Rempubl. nostram literariam sollicitudine saepissime et ex voto publico obtigit, oculos auresque mihi accommodare, et gravissimis Regni curis per vices subtrahere. Privatas benigni in me affectus non unas causas tacitus premo, nunquam apud me intermorituras, dum mortale hoc domicilium, quod aegre circum fero, laboribus quidem fessum confectumque in publica commoda a juvene exant latis, et vix invidentium morsibus amplius superstes, sed Te favente ad plures curas reservandum, indulserint superi. Interea patere, magnum Patriae sidus, et certum literarum solatium, has humani splendoris exuvias, sub splendidis Nominis Tui auspiciis publicum iterum subire aspectum, ut publice probentur, quas tibi placuisse sum expertus. Vale, Mecoenas bonorum, ut per Te et Patria et Anatomica studia, quae tibi animam debent, porro valeant. Scripsi Hafniae Cal. Maj.??? CLI.



image: as013

THOMAS BARTHOLINUS D. et Profess. Regius, LECTORI, Ad Tertiam hanc Anatomes Reformatae editionem accessuro, Salutem precatur.

INter praecipua mortalitatis nostrae solatia, quibus ad vitae necisque constantiam animos obfirmamus, id unum videtur, quod ignoti jam nobis nec vivamus, nec moriamur. Quamquam enim varias rerum humanarum experiamur vicissitudines in hoc divinioris animae ergastulo, morborum capace et sanitatis, quamvis morti ad judicemur, indicta subinde causa et insperata: utrique tamen divina providentia, temporum nostrorum felicitate, voluit consultum, ex quo, in rimandis corporum nostrorum visceribus per sectionis artificium patulis, occupari coepit erudita Dissectorum industria, jam et remedia morbis et mortis timori sunt submini strata, juxta quae nemo desperet. Ignorabat seipsum homo, de facie sibi conscius, et externum tantum velut pictam umbram admirabatur, antequam reserato pectorum claustro, et manibus cordatis crevisset audacia, ut mortuum odissent, quo vivum noscerent. Id quod a simiis, canibus, suibus, aliisque animalibus olim evisceratis quum frustra impetrassent, ad hominem tandem diverterunt, in ipso homine rectius quaerendum. Extitere in hoc praeclarae artis genere omni aevo non pauci, qui nomen immortalitati consecrarunt. Sed nulla unquam aetas, aut curios ‚ diligenti‚, aut felicitate inventionum hac nostra ditior fuit aut faecundior, ubi renovatus homo efflorescit, suarum actionum vicinus spectator, partibusque auctior olim secantium negligentia absconditis, et interni motus per petua agitatione concitatus, culmen perfectionis videtur assequutus. Longum foret omnium texere catalogum, qui nihil seculo profuturum latere sunt passi. Solus mihi Parens sufficit, qui pluribus ante me Doctissimis suffecit. Is inter alia ingenii et eruditionis monumenta, Institutionibus Anatomicis corporis humani utriusque sexus historiam tam feliciter pertexuit, ut et Tyrones succincta Methodi brevitate, et Eruditos varietate incredibili parique veritate in sui amorem et laudem pellexerit, unde hunc foetum, posthabitis aliorum Doctissimis, sed mole sua vel confusione laborantibus voluminibus, solum theatris manibusque cunctorum ad judicarunt, quotquot, seposito partium studio, rem aequa lance expenderunt. In Historia enim pressus fuit et accuratus, in Causis promptus, et ubi sententiarum diversitate premebatur, dubius, in partium Vsu ingeniosus, in plerisque, quantum sibi observationes tum permisere, juxta verus. Magnam aetatis partem inter experimenta Anatomica consump sit, maximis in peregrinatione per praecipuas Europoe Academias usus Magistris, quos deinde non tam


image: as014

sequutus est, quam ex parte superavit. Quamplurima cadavera Patavii manu sua dissecuit apud Caserium, quum hujus nomine Pentaesthesejon adornaret. Aquapendentis quoque, Bauhini, Plateri aliorumque in Proloquio laudatorum assiduus spectator, quibus non eruditos tantum oculos, sed cultum quoque commodavit. Animalium sectiones cum Democrito instrituit, ut cum humanis visceribus subacto judicio compararet. Hincque tandem privatum Auditorum in commodum Institutiones condidit, publico deinde varia facie vindicatas. Primam Wittebergae lucem viderunt, mox Roctochii repetitam, tum Argentorati, quartam Goslariae, ab auctore superstite Controversiis Anatomicis auctiores, demum Oxoniae proelum fatigarunt. Inter quas officinarum et legentium contentiones, fractis diuturno morbo viribus, ad sacram Cathedram, jussu Regio, evectus Pater, post paulo extinguitur, magno et Reip. et filiorum sex cum filia superstitum detrimento, quibus triste, sed aeternum desiderium, et invidendum praeclare meritorum exemplum reliquit. Videbantur ab excessu Auctoris squalere luctu Institutiones toties cusoe et recusae, tristemque fortunoe suoe faciem, nativo splendore cassoe, sparsis quasi lacrymis, deplorare, sequutur‚ invidi‚, et seculi livore, post fata reduce, morituroe. Hi compilatum opus damnare, illi falsitatis notam strenue inurere, alii neglecti ordinis incusare, isti mancum mutilumque, velut e tripode, dictare. Hinc certatim de novis Syntagmatis, Encheiridiis, In stitutionibus, Anthropographiis cogitarunt, qui Bartholiniano antea succo victitarant. Ne autem in tanta mortalium quorundam jactantia et nocendi libidine, Parentis defuncti fama obmutesceret, apud bonos omnes et candidos adhuc illoesa, mearum duxi partium, suadente Cl. Viro, Joh. Walaeo, quem humanis ereptum serio doleo, ut bonorum utriusque et fortunaoe et animi communis hoeres, siquidem recens apud omnes Bartholini memoria, et Institutiones ejusdem avide a multis expeterentur, quicquid vel incuriosa typothetarum priorum manus, vel Parentis certum consilium et seculum illud reliquissent intactum, novoe et accuratissimoe apud Belgas editioni supplerem. Quo negocio quanquam parum in tempore incipientes peregrinationum curoe onerabantur, et alia diviso pectore me possidebant, nequaquam tamen pudori meo et in Patrem venerationi decorum putavi evitare aliquid ex eo, cui alii in universum vellent excusari. Quapropter in his, quae diligens aetatis nostrae labor, seu nova invenit, seu antiqua correxit, exsequutus sum partes, a Parente non tam omissas, quam aliis relictas. Historiam partium corporis recentiorum incentis subinde auxi, causas per occasionem vindicavi, et usum diversis auctorum opinionibus deduxi; et ne quid Tyrones desiderarent, Icones antea neglectas addidi, partim ad ipsius naturae veritatem expressas, partim, ad imitationem accuratissimarum, Vesalii, Bauhini, Casserii, Sylvii, Aselliique figurarum, effictas. Primam eam editionem locupletatam Leydae 1640. procuravit Fr. Hackius, elegantissimis typis, nitida papyro, et


image: as015

rectissima opera. Sed vix ab incude deferbuerat unius alteriusve anni decursu, quum avid‚ ementium et legentium manu lacunae officinarum iteratum typum exposcerent. Neque tum difficilior publicam spem destitui, nam Melitensi, Siculo, Italico, Helvetico et Gallico expeditus itinere, secundae impressioni 1645. ibidem absolutae quamplurima adjunxi, quae vel ipse, vel passim Eruditi ulterius observarant, relictis tamen, pro pietate in Patrem, antiquis, auctoris manu prius fignatis. Viramque magnorum Doctorum meruisse applausum, et Tyronibus per susceptum studiorum campum decurrentibus profuisse, ultra mortale gaudium accipio. Enimvero non tantum publicis suis scriptis hoc nomine immerentem laudarunt summi Viri aeternitatis albo dudum inscripti, Olaus Worm, Parentis loco aetatem colendus, Johannes Riolanus Filius, (quanquam, subinde iniquior, Patrem et me transversa linea signarit,) Fortunius Licetus, M. Aur. Severinus, Simon Paulli, Albertus Kyperus, Jo. Dan. Horstius, Caecilius Folius, Joh. Jac. Wepferus, aliique qui vel tecte operis mei meminerunt, Salmasius, [gap: Greek word(s)] , Walaeus, Veslingius, Conringius, Lindanus, Fontanus, Drakius; vel amicum a me dissensum sunt professi, Plempius, Hogelandius, Regius, Himselius: sed aliorum Latina ignorantium in gratiam varios in dialectos transfuderant, inter quos Simon Paulli Clarissimus in Theatro Anatomico proedecessormeus, qui Germanice loquentem Hafniae fecit, Abrahamus Prataeus, Lugdunensis Eruditus Medicus, qui Gallica consuetudine Lutetiae donavit, et ignotus quidam, non tamen sine honoris praefatione dimittendus, cujus industria Londini Anglico sermone prodiit, quibus omnibus, ne memoria tanti affectus pereat, amplissimas jam gratias ago. Tantis animatus calculis, coepi confidentius saxum hoc revolvere, patriaeque pridem redditus, reformandae Anatomiae sedulo incumbere; quumque vere monuissent Amici quidam, servatis, non semper tamen defensis veterum Patrisque sententiis et opinionibus, turbari nonnunquam legentium sensus, et inspersis novis confundi, quanquam et haec et illa novisse expediat, volui utilitatem juvandi praeferre gratiae veteres tuendi, siquidem nihil incoeptum unquam et perfectum, neque seculis omnibus cuncta patent, quando per intervalla et spiramenta temporum mortalibus sua dividit nunquam effoeta Natura. Talia animo volventem interpellat Typographus, et pro tertio proelo intercedit. Hinc serio in me negocium suscepi conficiendum. Vtinam successus voluntati et voto singulorum magnifice respondeat! Res enim ardua, vetustis novitatem dare, novis autoritatem, obsoletis nitorem, obscuris lucem, fastiditis gratiam, dubiis fidem, omnibus vero naturam, et naturae sua omnia. Quae singula in praesenti certum fuit exsequi. Textum Parentis absoletum interpolavi, meumque feci totum, ad naturae fidem examinatum, majori veritatis fiducia, quam in verba Parentis pietate, quae obscura illustravi, posterorum certis observationibus contraria emendavi, omnium Recentioru inventis


image: as016

ubicunque obviis exauxi, et quod caput rei est, ad sanguinis Circularem motum ab Harveio et Walaeo propugnatum, jamque apud plerosque receptum, summo studio, modo paucis lineis verbisque, modo, ubi opus erat, diduct‚ in plures periodos oratione, universum composui. Proprias adhaec non paucas observationes opinionesque superaddidi, et partium diver sarum dissentientiumque animorum concordiam pro ingenii modulo molitus sum, in omnibus, quantum in me, naturam sequutus et rationem, quibus fastiditis quibusdam, et ab Hofmanno, Riolano, Lauren bergio, aliisque Doctissimis Viris, mihi Patrique praeter aequum exprobratis gratiam conciliavi. Verbo eloquar: Novum plane opus in publicum protrudo, omnibus, quantum confido, rerum pondere et varietate placiturum. Quicquid tot peregrinationibus, tot lucubrationibus, tot denique sectionibus notavi sevique, sive apud praeceptores Walaeum, Falcoburgium, Sylvium, Veslingium, Severinum, Folium, Leonicenum aliosque visis, sive propria manus industria, cum alibi locorum, tum in hac Regia Academia publice administratis et privatim, praesentibus magnis parvisque, Viris Doctissimis, Nobilibus, Regni Senatoribus, et Serenissimo Rege FRIDERICO III. Domino Clementissimo, cui propter Regium favorem, planeque singularem clementiam, imperii exordium et felicitatem secundet Summum Numen; omnium, inquam, aliqualem hic orbi exhibeo messem. Ne vero ad novi operis complementum curiosis oculis fugientique memoriae de esset quicquam, prioribus iconibus detritis usu, novas substituimus nunquam aes expertas, sua pulchritudine et artificio naturam propius aemulante se facile probaturas, in quibus, partim sectionum mearum publicarumque demonstrationum ductum glyptes est imitatus, partim exactam manum Cl. V. Joannis van Horne, Anatomici Leydensis, et optatissimi itinerum meorum studiorumque quondam comitis, cui, (ut et D. Dionysio a Kruyskercke Practico ibidem felici) ob egregiam, me absente, iconibus aliisque ad operis nitorem et perfectionem necessariis navatam operam, plurimum semper debebo. Tu vero, Lector candide, hoc laboris nostri, at tuis commodis dicatum monumentum, eo applausu excipe, quo alia pridem in Anatomicis divulgata acclamasti, et propediem his majora exspectabis. In omnibus autem contra judiciorum varietates, supererit mihi ad veniam regressus, velut emendaturo quicquid fuerit desideratum. Vale, ut me amare valeas. Hafniae V. Non. Maji. AErae Christianae??? CLI.



page 1, image: s001

PROOEMIUM.

ANTHROPOLOGIA seu doctrina de Homine, vulgo et recte tamen in geminas dispescitur partes: Anatomiam, quae de corpore, ejusque partibus agit: et [gap: Greek word(s)] , quae de anima.

Anatomia itaque, [rectius Antome, ab [gap: Greek word(s)] , quae alioquin S. Ignatio inter martyria recensetur. Coelio. Aur, apertio. Tertulliano profectio, unde Profector] ut ad hanc nos accingamus, quatenus pars Physicae est, [Nam Medica Anatome de qua Galenus in Adm. Anatom. quanquam utilis, medicis relinquenda] Subjectum habet Corpus animalis cujuscunque, terrestris, aquatilis, volatilis, etc. non tantum humanum. Verum humani corporis structuram potissimum rimari solemus. 1. Ob perfectionem maximam, quae regula est imperfectionis. 2. Quia animalia varia innumera fere sunt, ut iis secundis et rimandis humana aetas his seculis non sufficiat. 3. Ob usum incredibilem ad neminem non redundantem, qui seipsum et proprium aedificium pernoscere cupit, tum ut sanitatem melius tueri, et aegritudines profligare possit: neque quisquam Physicus esse, aut dici potest, nisi hanc, ante omnes doctrinae Physicae partes, artem ad unguem calleat. [Neque idcirco Animantium dissectio minus utilis, aut Anatomico negligenda, partim ob analogiam cum corpore humano, partim propter viventium motus cognoscendos, partim denique ob Exercitationem tam Anatomicam quam Cbirurgicam. Democritus sedem bilis et naturam in illis quaesivit??? Post illum Galenus simias aliaque aperuit, ut et Severinus, Aldrovandus, Castellus, Bronzerus, Panarolus, et nos diversi generis dissecuimus. Ex vivorum Anatome Asellius venas lacteas, Harvejus et Waloeus sanguinis motum invenerunt.]

Porro, quia ob varias actiones corpus humanum non ex una


page 2, image: s002

et simili parte constat, verum pluribus; ideo sciendum corpus totum dividi (tanquam quantitativum seu integrale) in continentia contenta, et impetum facientia [ex antiqua Hippocratis doctrina] hoc est, in partes solidas, humores et spiritus. Atque laxa hac ratione partes dicentur omnes, quae quantitatem habent, et totum complent: atque integrant, etiam ungues, pili, adeps, medulla. Stricte vero et proprie pars dicitur, quae forma totius participat et vita; estque Anatomicis tantum solida: Unde non male partem definit Fernelius: Corpus toti cohaerens, communiquevita conjunctum, et ad functionem velusum comparatum: Galeno vero pars est corpus toti quadantenus conjunctum, et aliqua ex parte propriam habens circumscriptionem. Summatim dicunt: partem proprie esse;

1. Quae vivit, nutritur nec aliam nutrit. Ita excludunt spiritus, humores, etc. item adipem, quae quandoque abit in partis nutrimentum, [et medullam ossium tanquam illorum alimentum.]

2. Quae solida est.

3. Quae propriam habet circumscriptionem. Contrarium in adipe est, quae terminatur figura partium circumjacentium.

4. Quae toti continua, [Mathematice et Physice, ratione materiae et formae simul.]

5. Comparata ad functionem vel usum. [Ubi excluduntur verrucae, tumores et alia praeter naturam corpori viventi adnata.

Ut vero intelligatur, quid significent hÓc functio et usus, breviter explicandum. Actio vel functio potest esse vel privata vel publica. [Privata actio est qua partes sibi consulunt, Publica qua toti Animali. Publica Actio opposita usui, est actio partis praecipuae in organo quod integram actionem absolvit. Habet enim quaelibet in animantis corpore actio, peculiarem particulam teste Galeno, per quam perficitur.] Exempli gratia: Cutis habet actionem privatam perse, ut alimenti attractionem, retentionem, etc. habet vero etiam publicam, pro toto animali, videlicet dignotionem qualitatum tactilium. Sic actio epatis est sanguificatio, testium seminis elaboratio, mammarum lactisicatio.

Vsus vero est auxilium, quod partes minus praecipuae, ut pars praecipua functionem edat, conferunt, [isque omnibus inest, etiam nihil agentibus ex Galeno. ] Ex tribus potissimum fontibus hauritur, et sunt,



page 3, image: s003

1. Propria ejus temperies, hoc est, Symmetria quatuor qualitatum. Exempli gratia, Cutis quoad qualitates primas est temperata, quaeritur in quem usum? Resp. Ut dignoscat omnes qualitates tangibiles.

2. Quae temperiem consequuntur, et sunt secundae qualitates: durities, mollities, crassities, tenuitas, densitas, raritas, etc.

3. Quae necessario accidunt, ut magnitudo, numerus, meatus vel cavitas, figura, conformatio, connexio, situs, superficies. Verum nos in hisce institutionibus in gratiam discentium cum aliis Anatomicis raro accuratum hoc discrimen inter actionem et usum servabimus; praesertim ad evitandam taediosam variarum rerum repetitionem.

Antequam vero ad partes divisionis seu differentias accedamus, tenenda summa quaestionis istius, Quaenam pars prius gencretur. Sciendum secundum Hippocratem, partes omnes simul formari et discriminari: quemadmodum in circulo nec principium nec finis est, sed omnia simul principium atque finis. At non omnes partes simul perficiuntur et exornantur; Verum 1. Vena umbilicalis. 2. Epar: postea cor (quod Aristot. primo generari voluit, Epar vero Galenus ) tandem cerebrum. Umbilicalis ergo vena primo perficitur et absolvitur ratione amplificationis sanguineae, non ratione primae constitutionis ex semine. Alii vero dicunt, ex semine esse partium quasi stamen, ex sanguine subtegmen, putantes esse principia materiala partium corporis: semen et sanguinem. Quam sententiam refutavimus, et abunde explicavimus in Controversii is nostris Anatomicis quaestione undecima; De parte earumque Fac et Funct.

Atque ita vasa ante viscera ratione perfectionis gigni dicuntur. Et merito. Alias enim viscera nutriri non possent absque instrumento hoc proportionato; vena, per quam sanguis ad alendum defertur. Quemadmodum enim ex nucleo vel semine in terram misso, primo descendit in terram radix oblonga, postea aliae radices se diffundunt in latitudinem ad superficiem terrae, ex quibus postea truncus et rami; sic ex semine in uterum commisso primo oritur vena umbilicalis, sanguinem excipiens ex placenta ut erina, ex qua umbilicaeli oritur vena portae cum suis radicibus.

Nunc ad divisiones seu differentias partium accedemus, quae variae esse possunt.



page 4, image: s004

Late sumendo Partes nonnulli dividunt, ut quaedam sint necessitatis, quemadmodum cor, epar, cerebrum, pulmo, ventriculus: quaedam commoditatis, et vel magnae, ut oculi et testes, vel minores, ut ungues: quaedam ornatus, ut coma et barba.

Sed nos dividimus partes praecipue ratione finis, vel ratione materiae.

Ratione finis dignioris aliae sunt principes, aliae minus principales, et ministrae.

Principes sunt epar, cor, cerebrum, quae aliarum partium principia sunt. Ut, ex cerebro nervi oriuntur (communi sententia) ex corde arteriae, ex epate venae. Addunt alii testiculos, [sed nulla necessitate, quia ad Individui conservationem nihil conferunt, et sine illis generatio fit, ut exemplis docemus, lib. 1. cap. 22.

Intelligendum autem principium non radicationis seu originis; nam ita semen omnium partium est principium, sed dispensationis et distributionis; hoc est, quod a se emittit aliquod instrumentum, vim et communem materiam. Sic a corde tanquam principio dispensationis oriuntur arteriae, quia hae a corde virtutem suscipiunt, ibique initium habere videntur. Ita de venis et nervis intellige cum suis principiis. Ita ab ossibus oriuntur cartilagines, item ligamenta.

Ministrae vel sunt necessariae, vel non.

Necessariae sunt, sine quibus animal vel non vivit, vel male vivit. Sic inservit pulmo cordi; intestina ventriculo; ventriculus epati et lieni; epati vesicula fellis, porus bilarius, et vesica urinaria; cerebro sensuum instrumenta omnia.

Non necessariae, ut caro simplex, etc.] Respectu alarum partium: Nam in tabidis absumitur, et in carnosis est oneri, eaque insecta privantur apud Aristotelem.

Ratione materiae proximae partes aliae sunt simplices, homogeneae sive similares; aliae compositae, heterogeneae seu dissimilares.

Similaris pars est, quae in similes sibi partes dividitur, ita, ut omnes particulae ejusdem sint cum toto substantiae, ut quaelibet pars carnis est caro, etc.

Tales partes similares ab aliis plures, ab aliis pauciores recensentur.

Aristoteles variis in locis has numerat: Sanguinem, pituitam, bilem, saniem, semen, lac, sel, pinguedinem, medullam, carnem, venas, arterias, nervos, fibras, membranas,


page 5, image: s005

cutim, ossa, cartilagines, ungues, cornua, pennes.

Averroes ex his quasdam omittit, et addit melancholiam, spiritus, musculum, chordam, ligamentum, axungiam.

Galenus variis in locis has habet: os, cartilaginem, venam, arteriam, nervum, membranam seu panniculum, fibram, tendinem, ligamentum, unguem, cutim, pinguedinem, medullam, humorem vitreum et cristallinum, carnem musculorum et viscerum, cum propria substantia cerebri, ventriculi, intestinorum, uteri.

Archangelus omnes hactenus ab aliis dictas retinet, et addit spiritus triplices. 4. humores alimentarios, item excrementitios, ut urinam in vesica, bilem flavam felleae vesicae, pituitam excrementitiam, et omnia omnium coctionum excrementa, cuticulam, et internam cavitatem interiorum. Addit autem adhuc alias similares non vulgatas 17. propriam nimirum substentiam (remotis aliis partibus similaribus, venis, arteriis, etc.) cerebri, linguae, pulmonisi, cordis, jecoris, vesicae bilariae, lienis, ventriculi, intestinorum, renum, ureterum, vesicae urinariae, uteri, penis, testium, musculorum, glandularum. Sed frustra ceu nova haec adducit: Sub carne enim continentur fere omnia. Nam Hippocrati et Galeno alia est caro musculorum, alia viscerum, alia glandularum. At alibi Galenus triplicem proponit carnem. 1. in musculo, quae Veteribus tantum caro vocatur. 2. [gap: Greek word(s)] in jecore, corde, rene, etc. 3. tandem in ventriculo, vesica, venis [4. in ossibus, sed improprie.]

Unde quadruplex colligi potest Caro. 1. Musculosa, quae Galeno saepe Caro fibrosa dicitur, estque mollis et rubicunda, et proprie Caro dicitur. Atque Hippocrati saepe Caro, idem quod musculus. 2. Viscerosa vel viscerum. Erasistrato parenchyma seu affusio sanguinis, Galeno similaris et simplex Caro, quae viscerum vasa firmat, spatia inania replet, et actionem edit. 3. Membranosa, vel cujusque partis membranosae carnosa substantia, ut in oesophago, ventriculo, intestinis, utero, vesica. 4. Glandulosa, vel glandularum, quae est 1. pro vasorum divisionibus firmandis. 2. pro humoribus superfluis, [praesertim serosis] quia spongiosae et rarae sunt glandulae, imbibendis: Unde vulgo dicuntur emunctoria. Capitis quidem, quae in collo sunt: Cordis, quae sub axillis: Epatis, quae in inguinibus. 3. Pro partibus humectandis, ad faciliorem motum, vel alias ad prohibendam siccitatem. Tales sunt ad linguam, laringem, in oculorum angulis, etc.



page 6, image: s006

Sed partes similares decem numerantur. Os, cartilago, ligamentum, membrana, fibra, nervus, arteria, vena, caro, cutis.

Ex iis quaedam sunt ad sensum tantum similares, ut venae, arteriae, nervi (addunt alii musculum) aliae simpliciter similares sunt. Venas, arterias, nervos, musculos, non esse revera simplices, recte docuit Aristoteles: Nam musculus constat carne, fibris, tendine; Nervi ex dura piaque matre et medulla: Arteriae ex duplici differente tunica: Venae ex tunica (fibris etiam secundum alios) et ostiolis sive valvulis. Simpliciter et vere similares sunt os, cartilago, ligamentum, membrana, fibra, caro, cutis. [His alii addunt ureteres, auram aurium, etc. sed frustra. Nam 1. non sunt partes toti corpori communes, sed partibus quibusdam propriae. 2. Aura aurium nihil est nisi spiritus insitus, qui ex partium solidarum nomenclaturam excluditur.]

Hic notandum, parses has omnes dici vulgo vel spermaticas, vel sanguineas, vel mistas.

Spermaticae, quae ex semine factae. et sunt octo priores enumeratae; quae si dissecentur, non regenerantur, nec vere uniri queunt; sed callo medio junguntur ob inopiam materiae et virtutis effectricis, quae post conformationem partium sopitur.

Sanguineae seu carnosae partes contra regenerantur, quia ex sanguine factae putantur, ut caro.

Mista pars est cutis, de qua postea lib. 1. cap. 2.

Etenim semen et sanguis communiter statuuntur duo principia generalia generationis nostrae: ita, ut in semine sit principium maneriale paucissimum, effectivum plurimum. In sanguine materiale plurimum, efficiens vero imbecillius. Ex semine prima partium rudimenta et filamenta tanquam stamina constitui dicuntur, ex sanguinis adfluxu subtegmen: Sed quidnam revera statuendum sit contra vulgatam hanc opinionem, docuimus in Controversiis Anatomicis. [Dicendum enim potius, ex solo semine partes primo conflari tanquam materia ex qua: sanguinem vero maternum conferre ad partes nutriendas, augendas et amplificandas. Cutis in proportione ad reliquas partes mediocrem portionem seminis adepta est, nec adeo copiosam ut spermaticae, nec adeo exiguam ut sanguineae.

Partes compositae seu dissimilares sunt, quae in partes dissimiles plures dividi possunt, ut manus non secari potest in


page 7, image: s007

alias manus; sed in ossa, musculos, venas, etc. Dissimilares Philosopho dicuntur membra: alioquin partes organicae vulgo dicuntur, seu instrumentales.

In quovis autem organo quatuor ut plurimum sunt partium genera. Exempli gratia, in oculo 1. est pars, per quam fit actio nempe visio, ut humor crystallinus. 2. Sine qua non fit, ut nervus opticus. 3. Per quam melius fit, ut tunicae et musculi oculorum. 4. Per quam conservatur actio, ut palpebrae, etc.

Quia vero magis vel minus compositae sunt dissimiles, dividuntur in 4. gradus seu ordines,

1. Sunt similares ad sensum, ut musculus, vena, arteria. 2. Ex his constant et reliquis similaribus, ut digitus. 3. Ex secundis componuntur, ut manus, pes, etc. 4. Ex tertiis, ut brachium.

Tandem in maxima sua membra dividitur corpus, aliis in caput, thoracem, ventrem et vesicam; aliis, ut Aristoteli, Ruffo et Oribasio in caput, collum, thoracem (sub quo etiam imum ventrem complexi sunt) [unde Hepar in Thorace, Hippocrates collocavit] Manus et Crura. Sed rectius aliis in ventres et artus.

Ventres sunt insignes cavitates, in quibus nobile aliquod est viscus: et quemadmodum tria snnt principalia membra, sic tres ventres: Infimus, vulgo abdomen, epar continet, et partes naturales. Medius seu thorax, cor, et partes vitales. Supremus seu caput, cerebrum, et partes animales. Artus qui melioris vitae causa sunt dati, sunt manus et pedes.

Atque ita quatuor libros faciemus. 1. De ventre imo. 2. De cavitate media. 3. De suprema, sive capite. 4. De artubus. His respondebunt quatuor alii libelli: Primus, de venis, quae ab Epate in cavitate ima oriuntur. Secundus, de arteriis, quae a corde prodeunt in cavitate media, Tertius, de nervis, qui a cerebro prodire communiter statuuntur. Quartus, de ossibus, quae maximam partem in artubus reperiuntur: et sicuti ossa conjuncta compagem constituunt, quasi totum aliquod corpus: sic etiam venae, arteriae et nervi.

Aliam divisionem corporis reperire licet apud Fernelium, cujus tamen usus non est nisi in Medicina. Dividit corpus in regiones publicas et privatas.

Privatas vocat cerebrum, pulmones, renes, uterum, etc.



page 8, image: s008

Publicas seu communes facit tres in totum corpus extensas. 1. Habet venam portae, et partes omnes, quibus ejus rami prospiciunt. 2. Incipit a radicibus cavae, et terminatur in tenues venas, antequam in capillares desinant. 3. Habet musculos, ossa et corporis molem desinentem in cutem.

Primam regionem praecipue purgamus per intestina, secundam per vias urinarias; tertiam per cutis spiracula.

FIGURAE EXPLICATIO. Haec Tabula hominis viventis effigiem exhibet, in quo tum abdominis partes externae, tum conspicuae sub cute venae a Chirurgis incidi solitae locusque inurendorum fonticulorum repraesentantur.

A. Hippochondrium.

B. Epigastrium.

CC. Hypogastrium.

D. Ilia.

EE. Inguina.

F. Pubis regio.

G. Vmbilicus.

H. Scrobiculus cordis.

I. Iugulum.

K. Vena frontis.

L. Vena temporum.

M. Vena Iugularis:

N. Vena Cephalia.

O. Vena basilica.

P. Vena mediana seu communis.

Q. Vena Cephalica manus sinistrae.

R. Salvatella.

SSSS. Vena saphaena descendensi

T. Vena saphaena in ipso pede.

V. Vena sciatica.

XX. Locus fonticulorum in brachio et in crure.



page 17, image: s009

[gap: illustration]

page 10, image: s010

LIBER I. DE INFIMO VENTRE.

METHODO sectionis hic venter permittitur, cujus anatome omnium primo instituitur, ut citius removeatur sentina excrementorum, et putredo a toto cadavere exulet.

Est autem totum id, quod intus diaphragmate a thorace distinguitur; circumscribitur a cartilagine ensiformi, ossibus pubis, coxendicis, et sacro, lumborum vertebris, et utrimque costis [nothis.]

Pars ejus anterior dicitur epigastrium, [quod stomacho cum proximis intestinis circumvolvitur. Arabibus [gap: arabic world] mirach, quod in genere de abdomine usurpatur; in specie sumitur pro rugis ventris ab uteri gestatione relictis, et de cute supra ventrem aggregata, teste Giggejo. ]

Et hujus quidem pars superior hypochondrium dicitur, [Cartilaginibus inferioribus costarum vicinum;] quod dextrum, vel sinistrum, alias [gap: Greek word(s)] et praecordia.

Media regio umbicalis dicitur, cujus duas partes laterales vocat Aristoteles [gap: Greek word(s)] a laxitate, Galenus [gap: Greek word(s)] , inania.

Inferior, quae est ab umbilico ad pubem, dicitur hypogastrium, [praeeuntibus Hippocrate, Galeno, Ruffo, Polluce, ] imus venter Latinis, et aqualiculus. Hujus partes laterales Ilia dicuntur, in femoris vero flexu ad pubem inguina: pubes autem pars est supra pudenda proxima, quae lanugine seu pilis tegitur.

Pars infima ventris posterior, vel est superior, quae lumbos constituit; vel inferior, quae nates.

Caeterum constat hic venter ex partibus integentibus et testis, hoc est, exterioribus.

Vestientes seu continentes (quas abdomen proprie vocant) vel communes sunt, ut cuticula, cutis, pinguedo cum sua membrana, panniculus carnosus, et tunica cuivis musculo propria; vel propriae, suntque musculi abdominis et peritonaeum.



page 11, image: s011

Partes interiores seu contentae, vel ad nutritionem faciunt, vel ad procrtationem.

Ad nutritionem, vel ad [gap: Greek word(s)] quocunque modo faciunt, ut ventriculus, omentum, pancreas, intestina cum mesenterio: vei ad [gap: Greek word(s)] quovis modo, ut venae meseraicae, venae portae cum radicibus, cava cum radicibus, epar, vesica bilaria, porus bilarius, lien cum vase brevi et haemorrhoibus, [arteria caeliaca.] renes, capsulae atrabilariae, ureteres, vesica.

Ad generationem quae faciunt, vel sunt viriles, vel muliebres: Viriles, ut vasa spermatica, corpus varicosum seu parastatae, testes, vasa deferentia, prostratae, vesicae seminariae, penis, etc. Muliebres, ut vasa spermatica, corpus varicosum et testes, vasa ejaculatoria, uterus cum suis partibus, etc.

Cum vero in utero est homo, alia adhuc consideranda sunt, ut vasa umbilicalia, tunicae faetum involventes, etc. de quibus suo loco.

CAP. I. DE CUTICULA.

CUticula, Graece [gap: Greek word(s)] , aliis summa vel ultima cutis, item cutis efflorescentia, cutis operculum, etc. est pellicula, vitae sensusque expers, tenuis, densa, exsanguis, e vaporibus oleosis, crassis et viscidis a frigiditate externa condensatis ad tegendam cutim.

Materia ex qua cuticulae non est semen, nam 1. Non est pars corporis. 2. Non nutritur. 3. Pars spermatica ablata non regeneratur, at cuticula facile deperditur affrictu vel attritu, aut per vesiculas ab igne, aqua fervente, etc.

Neque ex sanguine materia est, nam 1. Omnes venae in vel intra cutim terminantur. 2. Non habet fibras spermaticas, ex quibus omnis pars sanguinea firmamentum habet. 3. In morbis diuturnis et tabe saepe crassescit. 4. Incisa vel dilacerata non emittit sanguinem. 5. Non rubet. etc.

Neque ex excrementis alicujus coctionis materiam habet cuticula. Non ex primae coctionis excrementis, aut secundae; quia ex faecibus, urina, vel bile, quomodo fieret? neque ex tertiae. Tertia enim coctio triplex habet excrementum. 1. Halituosum et tenue, quod exspirat. 2. Tenue quidem sed magis solidum, aqueum, ut sunt ichores, humores serosi, qui acrimonia et acerbitate potius impedirent generationem


page 12, image: s012

cuticulae, aut natam eroderent. 3. Crassum, tenacius, strigmentorum instar adhaerens, quod exsiccari et in cuticulam verti putant Archangelus et Laurentius, et monstrant, ex sordibus, quae ex pedum plantis in balneo abraduntur. Atqui hoc modo in balneis cuticula decederet.

Ergo materia est aliud excrementum, nempe vapor oleosus, crassus, lentus, et humidus (nam ex siccis halitibus fit pilus) ex cute et membris subditis. Sic videmus in pulte cuticulam superius fieri ex vaporibus ascendentibus, et per frigus condensatis,

Genita vero est cuticula partim in utero cum cute, partim extra. Intra, nam 1. Sic etiam rudimenta et initia adsunt dentium, pilorum, unguium, in faetu. 2. Absque cuticula maderet cutis, et exsudaret humor cum dolore, ut in intertrigine, et phaenigmis. 3. Experientia ostendit cuticulam in abortu nonnihil conspicuam, et vi cujusdam humiditatis abradentis separari potest. Sed adhuc in utero est tenellula, mollior, et inchoationem duntaxat accepit: quia ibi non tanta frigiditas est, sed minor, videlicet ex serosa humiditate faetum ambiente. Verum extra uterum complementum accipit, et perfectionem a frigiditate aeris, quae magis condensat, exsiccatque, [quae causa est, quod cutis omnium infantum initio rubere videatur.]

Efficiens ergo remota et interna est calor internus, vaporem protrudens ad superficiem corporis, quemadmodum calore solis fiunt exhalationes. Proxima et externa est frigiditas alicujus corporis, ut aeris, etc. cogens atque densans. Sic plus, fervidum lac, ferculaque alia calida cuticulam nanciscuntur, [aliquando etiam ambientis siccitas, externi humoris absumptione, materiaeque reliquae adstrictione.] Vapor autem iste quo terrestrior et viscosior est, eo solidius quod inde generatur.

Vsus est tueri cutim. Propterea nonnihil dura est, tenuissima tamen et perspicua, quemadmodum ceparum tunicae pellucidae, ne, si crassior esset, cutis non recte sentiret. Gallosa tamen aliquando ob labores in pedibus et manibus.

Densa est et cute compactior. Unde pustulae aequosae cutim transeunt, non cuticulam. Non tamen nimis densa, ne prohibeat corporis transpirationem. Et densa quidem est, non tantum ad tuendas partes subjectas. Verum etiam ne nimius effluxus fiat vaporis, sanguinis, spirituum et caloris. Nam est operculum osculorum est, extremitatum vasorum.


page 13, image: s013

[Quare non sine aegritudine vivunt qui sine cuticula hac nascuntur; quod in Ludovieo Bobemiae et Hungariae Rege verum fuit, qui etiamnum puer canus evasit.

Colore candido est, ideoque frigida et sicca temperie, et plane exsanguis. [Dilacerata enim vel incisa nihil ex se cruoris emittit. Neque sanguine nutritur, quod voluÍre Laurenbergius et Sperlinger, quia non attractione propria alimenti intrinsecus nutritur, sed accessione partis, vapore in similem cuticulae nrturam concrescente, ut recte disputat Casserius. AEthiopibus nigra est, subjecta vero cutis non item.]

Numerus etiam in accidentibus spectatur. Est autem numero una; semel tantum duplex inventa est, et quidem ab Aquapendente. [Una poris cutis tenaciter immersa et inseparabiliter affixa: altera separabilis sine cutis offensione. Quod in quibusdam tantum, non omnibus corporis locis contingit. Geminatam quoque applicatis vesicatoriis deprehendit Laurenbergius; Sed rarum id, ad cutim enim penetrare vesicatoria, humor exstillans docet et dolor. In callis quidem multae sunt quasi ceparum pelliculae, verum illae praeter naturam sunt, quarum curationem et generationem tradidit Fallopius. ]

Connexio haec est; ut ita arcte cohaereat cuti, homine vivo, acsi continua esset. [Saepe tamen praeter naturam instar exuviarum serpentis deponitur, quod de se Felix Platerus testatur, et in febribus ardentibus variolisque contingit. In Padagricis observavit Salmuth, in tertiana intermittente, aliisque. In demortuis candela vel ferventi aqua separatur: invivis Phaenigmis. In glande non cuti, sed carni adhaeret.

CAP. II. DE CUTE.

CUtis, Graece [gap: Greek word(s)] quasi [gap: Greek word(s)] vinculum, est integrementum corporis commune; vel membrana temperata ex semine a propria facultate genita, ut sit tactus instrumentum, et ad subjectarum partium tutelam.

Dicitur membrana; quod intelligendum non simpliciter, sed ut membrana sit sui juris et proprii temperamenti. Male ergo simpliciter Piccolhomineus voluit cutim esse simpliciter membranam; Cutis enim crassior est, et habet substantiam propriam, est que temperata.



page 14, image: s014

Aliorum autem sententia est, Materiam esse semen et sanguinem probe invicem mista, ut cutis habest mediam natu, ram inter carnem et nervum. Unde Galeniis ait, quod sit quasi nervus sanguine praeditus: non ait simpliciter, ex carne et nervo, sed cum particula quasi. Nam et membranae eam assimilat, quia alicubi extendi potest, sentit exquisite, albicat.

Aristotetes ex carne exsiccata et quasi senescente cutim constare voluit. Atqui cutis deglubitur facile a subjectis partibus, et inter carnem et cutim est pinguedo, membrana, etc. [ad quam opinionem Fernelius accessit, quando cutim faciei subjectae carnis portionem quandam sicciorem dixit, in quo et reprehendendus ipse, quia 1. Separari a carne possit. 2. Cicatrices aliorum more admittat.

Alii extremitatibus vasorum dilatatis, eo quod ubique vivat et sentiat, et in eam vasorum extrema desinant: Verum hoc de omnibus partibus dici potest.

Alii ex nervis mollioribus in superficie corporis expansis, concurrente sanguinis additione: Verum haec opinio ejusdem cum priori valoris est.

Ergo ex semine in quantitate moderata accepto constat cutis: et pro ampliatione moderatum sanguinem accepit: videtur tamen superare semen. Nam albicat cutis naturaliter: licet pro subjectorum corporum et humorum copia variet. Nam qualis humor, talis color in cute efflorescit. Sic Sanguinei rubent. Icterici flavescunt vel nigricant. [Quorum exempla videantur apud Marcellum Donatum, aliosque.] Caro, si subjacet, citius rubet: si pinguedo, albicat.

Ad semen respiciunt autores, quando ajunt cutim vulneratam non coire. Ratione sanguinis simile quid cuti fit, cicatrix: estque ex carne exusta et quasi exsiccata. [In pueris tamen propter cutis tum humiditatem, tum humoris glutinosi copiam, observata est vulneris per veram cutem consolidatio; Spigelio teste.]

Quamobrem cutis cum sit quasi ex membranosa (frigida et sicca) et carnosa (calida et humida) substantia; temperata erit in omnibus qualitatibus primis et secundis, ut recte judicet de omnibus.

Efficiens est propria vis cutis generatrix; nempe cutifica, quemadmodum in osse est ossifica, in nervo nervifica, etc. Vis illa exstruens partem similarem diversam a reliquis similaribus. Quomodo autem ex eadem materia seminali efficiat nervos, ossa, etc. vis est occulta et quasi divina.



page 15, image: s015

Actio publica cutis et toti animali necessaria est: esse tactus, instrumentum [Primarium, membrana enim omnis est adaequatum organum, ut in ossibus, nervis, ventriculo, etc, videre licet.] Nam licet organa sensus omnia, fint partes dissimilares, tamen una similaris est primaria causa actionis, a toto organo edendae. Exempli gratia: manus est quidem organum tactus, at maxime ea pars cutis, quae volas manuum et pedum investit, quippe temperatissima. Et quia cutis in qualitatibus primis est temperata; ideo etiam in secundis, ut mollitie, duritie, crassitie, tenuitate, etc.

Vsus cutis primus est, ut sit corporis tegumentum, ideo Figuram accepit ita rotundam, longam, etc. prout partes subjectae requirunt, ideo etiam foris sita est, et quia emunctorum quasi corporis esse debet. [Alium cutis lineatae usum commendant Physiognomici, qui in manu ex lineis et colliculis, in fronte et lineis Planetariis et adventitiis hominis fata praesagiunt. Tertius usus est Medicus. Accommodata emplastris anodynis; exsiccata, parturientibus succurrit, convulsionibus Epilepticis experimento Hildani et Beckeri, vulneribus cranii, teste Poppio. Quartus illustrior, ut exitum det exerementis, et fuligines excludat insensibili perspirutione, qu‚ magis sublevamur quam omnibus sensibilibus simul unitis. Per hanc ex arte Statica Sanctorius triginta annorum experientia deprehendit, pluribus unica die naturali tantum evacuari quantum per alvum quindecim dierum cursu. Quintus, Attrahere 1. Aerem in transpiratione in Apoplecticis, hystericis, urinatoribus. 2. Succum in longa inedia ex impositis emplastris, si observationibus Zacuti Lusitani credimus, et vim purgantium aliorumque medicamentorum exteriorum. Hinc]

Perforata est variis in locis ad introitum et exitum necessariorum. Sunt autem ejus foramina alia conspicua, ut ae, aures, nares, etc. alia inconspicua et insensibilia, ut pori. [Pori illi corporis alias inconspicui hyberno tempore conspiciuntur cum corpus derepente denudatur; Tum enim cuticula anseris deplumati cutim aemulatur. Ab his poris videtur fuisse, quod humana cute pro fenestris uti quidam Persarum Rex potuerit, si fides Oribasio. ]

Crasfa est cutis sextuplo cuticula crassior, sed tenuior, quam in aliis animalibus, neque aliquis e cute in corium apparata, de cutis crassitie judicet; apparatu enim eo corugatur plurimum et incrassatur. Et levior fieri videtur, et


page 16, image: s016

enim apparata ex observatione Loselli pendet libras mercato rias quatuor cum dimidia, [Mollis et exquisite sentiens, sed mollior et rarior in facie, pene et scroto: durior in cervice, cruribus, plantis pedum, dorso: media in duritie et mollitie est in digitorum apicibus. Sic quaedam cutis est crassissima, ut in capite (teste Aristotele, quem falso citat Columbus. ) Quaedam crassa, ut in collo: quaedam tenuis, ut in lateribus, unde titillatio, quaedam tenuior, ut in vola manus; tenuissima in labiis.] In pueris tenuior et porosior quam adultis, in faeminis quoque quam viris; in calida regione quam in frigido. AEstivo quoque quam hyberno tempore cutis rarior; quo fit ut animalium pelles aestate excoriatae difficilius pilos, quam hyeme contineant. Variat quoque plurimum pro diversitate subjecti; unde in nonnullis densitatis et crassitiei admirandae, si credimus Petro Servio, adeo ut ea innoxie carbones igneos attrectare, gestare, continere et propemodum extinguere duae AEthiopissae potuerint. Fallopius vidit in homine praepingui ita incrassatum corium, ut sensum amiserit, ratione nimae nervorum impactionis.]

Connexio. Quaedam cutis a subjectis partibus facile separatur, ut in ventre inferiore et medio, brachiis et cruribus. Ab aliis difficulter, ob membranam carnosam, cui nectitur fibris et vasorum beneficio. In plantis pedum et volis manuum vix separatur, quibus connascitur, ad firmiorem apprehensionem. Vix etiam a carne frontis et totius fere faciei, maxime aurium et labiorum, ob tendines et musculos, maxime eum, qui latus dicitur, commistos. Sic in fronte mobilis est, [et in occipitio quorundam, propter peculiares musculos, [in reliquo corpore non item.

Cutis vasa communia accipit pro nutritione, vita et sensu: Venas cutaneas accepit duas per caput et collum a jugularibus, duas per brachia, thoracem et dorsum, ab axillaribus. Ab inguinibus duas, per infimum ventrem, lumbos et pedes: [in faeminis a partu difficili, in varicosis multis ramis conspicuas: Arterias paucas easque exiles, ad tempora et frontem, digitos, scrotum et penem sitas; nervos per eam repentes nullos, sed plurimos in eam desinentes, recipit, ut Galeno visum: quamquam ramulos exiles per eam currentes statuat Ioh. Veslingus summus Patavinorum Anatomicus, et recte, illorum enim praesentia ad sensum necessaria.



page 17, image: s017

CAP. III. DE PINGUEDINE.

PInguedo est corpus similare, vitae expers, ex sanguine unctuoso membranarum frigiditate conerescens, ad totius tutamen, [Vitae esse ex pertem, sectiones indolentes testantur et absumptiones. Plinius idcirco sues spirantes a muribus scripsit arrodi; et apud AElianum Dionysius Tyrannus dormiens, neque acubus poterat excitari, ob nimiam pinguedinem. Ex balenis quoque in Graenlandia sine sensu ullo doloris adeps insciis exscinditur.]

Pinguedo, Graece [gap: Greek word(s)] , a Gaza male vertitur adeps: Pinguedo enim est aŽrea, calida, et humida, humidiorum animalium, et calore facilius funditur, difficulter cogitur rursus; sed nec frangi potest, et mollis, laxa, et rara: Contrarium vero intellige in fevo, quod prompte coit, solvitur difficulter, etc.

Est autem pinguedo proprie loquendo, non pars, sed potius humor, nisi forte una cum membrana consideratur, ut saepe fit a Galeno.

Ratio ordinis haec est; quia pinguedo in homine est inter cutim, et membranam carnosam, in brutis mem branae quae cutim movet, subjicitur.

Pinguedine destituuntur partes, quibus esse poterat inutilis, commodam complicationem, et distentionem impediendo, ut cerebrum, palpebrae, penis, scrotum, et testium membranae. Adest vero praecipue in partibus quae valentius moventur, durior, adipis instar, fibris et venulis intertexta, ut in vola manus, digitorum internis sedibus, (nam ibi plures tendines, nervi, et vasa, quae humectari debent) pedis planta, maxime calce. Molliori in variis partibus est, de quibus suo loco.

[Materiam pinguedinis lacteum esse succum, seu chyli pinguiorem partem, nuper scripsit Caecilius Folius, ex eoque, ossa nutriri. Cui opinioni oppono 1. Pingues cibos comedentes non statim pinguescere. 2. Crudiorem esse chylum quam pro partium nutritione. 3. Pueros subito debere pinguedine vestiri. (Quod quidem etiam in nuper natis observamus, qui sanguine tantum materno fuerunt nutriti.) 4. Chylum necessario mutari antequam ad partes veniat. 5. Nullum esse ductum a Mesenterio ad extrema; nam neque per membranas sugitur, ut opinatur idem vir doctus, neque



page 18, image: s018

FIGURAE EXPLICATIO. Hac tabula communia integumenta in abdomine separata, et ab uno latere pinguedo suis vasis respersa, ab altero vero musculi aliquot detecti exprimuntur.

AA. Cuticula.

BBBB. Cutis.

CC. Pinguedo extra situm a panniculo separata.

DD. Panniculus carnosus.

EEEEE. Pinguedo in suo situ per dimidiam abdominis partem relicta.

FFFF. Distributio quorundam vasorum perpinguedinem.

G. Copiosae glandulae in inguine.

HH. Linea alba.

I. Vmbilicus.

K. Musculi pectoralis pars detesta.

LLL. Musculi serrati antici majoris dentatae productiones.

MM. Musculus abdominis oblique descendens in suo situ.

NNN. Musculus abdominis rectus per oblique descendentis tendines transparens.

OOO. Musculi recti inscriptiones nervosae.

V. Musculus pyramidalis dexter in situ.

per glandulas defertur. Non illud. 1. quia densiores sunt, quam ut filorum instar sugant. 2. tumidae apparerent, et in anatome oleosum humorem in se monstrarent. Neque hoc quia 1. glandulae partibus pinguibus continuae non sunt. 2. nec humorem utilem, sed exerementa recipiunt, imo humore albo pituitoso abundant, non pingui. 3. Animalia sine glandulis multa pinguescere observamus. Pinguior autem chyli portio materia pinguedinis est, sed tantum remota, quare vere]

Materia unanimiter statuitur sanguis, unde Aristoteles ait, quae sanguine carent, nunquam habent adipem, vel sevum: sed sanguis defaecatus, et absolute coctus, neque adhuc omnis ejusmodi sanguis, sed qui tenuis est, aereus, et oleosus. [Et respondet lactis butyrosae substantiae, seminis oleosae materiae; unde Aristoteles non sine causa pinguedinem humidam esse negavit, nempe aquea humiditate, non aerea.]



page 19, image: s019

[gap: illustration]

page 20, image: s020

Contra quam scripserunt Fernelius, et Columbus. Et cum pinguedo sit ex oleoso sanguine, de calore multum deperditur. Unde Aristoteles: Quae a frigore condensantur, ab iis multum caloris exprimitur. Et alibi: Materiae naturales sunt tales, in quali sunt loco.

Hinc adipis natura est paulo frigidior sanguine, interim calida est moderate; nam 1. Foris imposita digerit, resolvit, discutit. 2. Est tenuior pars sanguinis, et oleosior. 3. Ignem facile concipit. 4. Intus auget calorem, quemadmodum omentum coctionem ventriculi, etc.

Alii volunt esse frigidam, quia Aristoteles ait: quaecunque a frigido concrescunt, et a calido folvuntur, frigida sunt. Atqui pinguedo a frigido concrescit. R. Adeps est frigidus respectu caloris quem antea habuit, dum sanguis erat. Sed ex eodem Aristotele discendum, quod quae frigore concreverunt, et facili calore resolvuntur, non multum caloris perdiderint.

Efficiens, vel generans pinguedinem est calor temperatus, et humidus, omnis coctionis autor. Efficiens concretionis est: frigiditas membranarum (a quibus album calorem contrahit) non simplex, sed respectiva, sussiciens tamen ad cogendum exsudantem partem oleosam sanguinis, quemadmodum et plumbum liquatum cogitur; mox ubi ab igne removetur, etiam si in locum satis calidum, igne tamen frigidiorem effundatur. Et pinguedo a frigore concrescit in certo quodam quasi gradu (nam non fit quodlibet ex quolibet) quamobrem non in quavis parte generatur pinguedo. Fieri autem pinguedinem ex frigiditate, Galenus, et alii eruditi statuerunt, ita ut, quod in sanguine pingue, leve, et tenue est, dum fit in calidioribus corporibus alimentum, in frigidioribus servetur, (unde calida, et sicca animalia parum, aut nihil pinguia) et cum venae extra se transmittunt, incidens in membranas concrescit.

Nam 1. Sanguis etiam hoc modo extra vasa concrescit, ob frigidi aeris aecursum, licet ob internam etiam frigiditatem.

2. Aristoteles ait, ex iis, quae liquantur quaecunque calore solvuntur, a frigore densantur, quemadmodum oleum.

3. Frigidiora sunt pinguiora, ut castrata, foeminae; item quae in terra diu latent otiosa: sic hyeme omnia pinguiora sunt.

4. Non nisi locis frigidis adnascitur pinguedo: quemadmodum


page 21, image: s021

in membranis: ita videmus omentum esse pingue ratio ne membranosae substantiae, tum etiam ratione loci, a calidioribus visceribus remoti, quandoquidem intestinis incumbit, peritonaeo subjicitur, et quia pluribus venis, et arteriis refertum est, multum pinguedinis colligit; Sic circa cor nascitur adeps, nam ibi pericardium adest, frigida, et crassa membrana; deinde serosus humor in eo contentus: ex inferiore parte [gap: Greek word(s)] , seu flabellum, ex utroque latere pulmones instar follium, mediastinum, etc. Sic ad renes nascitur pinguedo, quia seroso abundant excremento, spinae adjacent, intestinis operiuntur.

5. Operculum aquae ferventi imminens, vapores ad se sublatos cogit, et in aquam vertit ob frigiditatem. Nam fac aerem calidissimum ambire, tum vapores operculo insidentes non densantur.

Alia opinio est, quod pinguedo sit a causa calida, eo quod materia ejus sit calida, et quod flammam facile concipiat, pinguedo; item, quod omnia in corpore flant per coctionem, et calorem. Sed ex praecedentibus responsio liquet. Et nos non intelligimus simpliciter frigiditatem, unde cruditas, sed debilem calorem.

Alii dicunt a membranae densitate pinguedinem habere consistentiam, eo quod densi sit densare. Resp. Frigidi est den sare, et densitas est a frigore, neque densi est densare, nisi esset qualitas prima activa aut frigus sibi adscisceret. Alias tenuitas membranae efficeret tenuem pinguedinem. Et cur densitas vasorum materiam contentam non densat?

2. Ita objiciunt: Operculo denso licet calidissimo, occurrens vapor sublatus ex aqua fervente mutatur in aquam, aut indistillatione per alembicum, exhalatio e re subjecta, tum vitro denso impeditur, reflexa in densiorem substantiam vertitur. Sed responsio ex prioribus liquet; et deinde, qui ebullitione vapores attolluntur, si vase ita includantur, ut exspirationi locus denegatus sit, novis vaporibus continenter succedentibus, ne fiat penetratio corporum, necesse est resumi priorem consistentiam: sed, si exitum habent, eunt in aquam, ob aerem frigidum ambientem vitreum operculum. Hinc ut facilius, et copiosius liquor emanet, illud subinde frigid‚ distillatores refrigerant. Sic aere foris frigido, vapores intus calidi ad fenestras in aquam abeunt; aere foris calido non item.

3. Ajunt multa esse frigidissima, ut cerebrum, meninges,


page 22, image: s022

etc. quae pinguedinem non habent. Resp. Istae partes etiam sunt densae. [Nec natura voluit; foret enim inutilis ibi, et noxia: Calori vero moderato, densior cutis, pili, et cranium prospiciunt.

[Fabius Pacius causam confert praeterea in siccitatem, ratione fibrarum pinguedinis. Cui repugnat quod 1. pinguedo non sit sicca, sed humida. 2. Fibras sensibiles, ut sanguis, non habeat. De quibus vide Contr. Anat. b. m. Parentis nostri.

Aliis Neotericis novum commentum placet, fieri pinguedinem a forma peculiari pinguifica, sicut os a forma ossifica, etc. Qui sine dubio falluntur, quia 1. pinguedo non vivit. 2. certam dimensionem non habet; et 3. in pinguem medullam ossium concrescit sanguis sine talis formae auxilio.]

Forma pinguedinis, quamdiu in vasis est, non est concreta; sed liquida, et fusa ob calorem, qui adhuc in vasis continetur. [Per urinam liquida excreta fuit, observante Helmontio, et sanae mulieri per alvum, Hildano. Folius liquidam credit esse propter homogeneitatem, concrescere extra ob fibrarum heterogeneitatem. Sed fibrarum, aut in corpore, aut extra, dissimilitudinem, nemo facile ad vertat.]

Venas ttes habet pinguedo abdominis, mammillarem externam superne descendentem, Epigastricam inferne e crurali per inguina ascendentem, et a lumbis quamplurimas emergentes venas, quibus arteriae sociantur. Per haec vero cutisque vasa, cucurbitulae, scarificationesque ex interioribus humores trahunt, quantum quidem suspicor.

Glandulas habet copiosissimas, quae excrementa ex corpore in se recipiant. [In morbosis et excrementitia humiditate abundantibus copiosiores.]

Vsus 1. Instar vestis calefacere, calorem nativum fovere, sua visciditate effluxum prohibendo, crassitie, et densitate meatus occludendo, ne frigus penetret; et aestate calorem inhibendo, quo minus penetret.

2. Imprimis coctionem ventriculi juvare. Unde omentum excisum, flatus, et ructus gignit, et pro bona coctione alia ad hibere oportet, quae ventriculum tegant.

3. Calidas, et siccas partes, ut cor oblinire, et humectare.

4. Motum faciliorem reddere [si moderata fuerit, abundans enim impedit motum, om nesque actiones.] et partes servare, ne ex siccentur nimis, distendantur, aut rumpantur. Hinc cartilaginum extremitates tuetur, articulos majorum


page 23, image: s023

ossium, et quorundam ligamentorum externa sede, item vasis ad cutim delatis substernitur. Sic ob hanc causam pinguedinis copia in orbita oculi, ne ob motum continuum exsiccatio, et ariditas quasi sequatur. Et vena coronalis cordis multa pinguedine est munita, ut motui, et magno calori cordis obviam eatur.

5. Est instar pulvinaris, et propugnaculi, contra ictus, contusiones, compressiones. Hinc clunibus, volis manuum, et pedum natura dedit copiosam pinguedinem.

6. In inedia vertitur in alimentum: (nam dulci, seu nobis, naturaeque familiari, et pingui nutrimur,) si Galeno, et aliorum aut horitatibus credimus. [Quorum mentem Rondeletius de refectione potius aliqua interpretatur, qua partes in escantur, donec proprium alimentum accedat.]

7. Spatia vacua implet inter musculos, vasa, et cutim, adeoque corpus reddit aequale, album, molle, pulchrum, formosum. Hinc tabidi, et vetulae deformes.

CAP. IV. De MEMBRANIS in genere, de membrana carnosa, et membrana musculorum propria.

PInguedini in homine substernitur membrana carnosa, quae tamen cuti proxima est in simiis, canibus, ovibus. De hac antequam agamus, membranae natura in genere cognoscenda.

Membranas Veteres vocarunt [gap: Greek word(s)] , aliquando [gap: Greek word(s)] tunicas, aliquando [gap: Greek word(s)] , aliquando operimenta, et tegumenta: Et late Galeno atque Anatomicis tunica, et membrana unum sunt; Stricte, et proprie iisdem.

Membrana est, quae partem ambit corpulentiorem, ut peritonaeum, pleura, periosteum, pericardium, et musculorum membranae peculiares.

Tunica stricte, et proprie vasis tribuitur, ut venis, arteriis, ureteribus, utero, vesicae bilariae, et urinariae, oesophago, ventriculo, intestinis, testibus.

Meningis vox peculiariter cerebri membranis tribuitur.

Est autem membrana pars similaris lata, plana, alba, et dilatabilis, ex semine viscido, et aquoso, a facultate propria membranifica, ut partes vestiendo custodiat.

Forma est superficiei aequalitas, tenuitas, levitas, (ne oneret)


page 24, image: s024

densitas, validitas, ut dilatari possit.

Vsus est 1. Partes vestiendo custodire ob duritiem, et den sitatem, et instrumentum tactus esse: nam membranarum ope partes sentiunt. Et tanta necessitas est membranarum, ut natura quamlibet partem membran‚ intexerit. 2. Ad robur partium conferre. 3. Ne frigore pars laedatur, et ne calor naturalis exhalet. 4. Ut partes partibus conjungat. Sic mesenterium, intestina dorso connectit. 5. Vasorum ora claudere; ne humores effluant, vel refluant: Ut sit in vesica ad ureterum implantationem, in cordis ventriculis per valvulas.

Est autem membrana alia crassior, alia tenuior.

Tenuis differt in tenuitate. Nam Periosteum costarum est tenuius quam pleura, periosteum capitis quam pericranium; dura, quam pia mater, crassior est.

Crassa est membrana carnosa, quae nec ipsa quidem aequalitatem servat; nam in collo crassior est. Sed de membrana carnosa jam audiemus.

PANNICULUS CARNOSUS, seu membrana carnosa quibusdam musculus membraneus dicitur, aliis panniculus nervosus, adiposus, etc. Carnosa dicitur, quia in quibusdam locis [circa frontem, ambitum colli, et aures] abit in carnem musculosam, et animalibus totam cutim hujus interventu moventibus videtur esse musculus: adeo carnosis fibris donatur, praesertim in collo, cujus motu muscas abigunt. In homine vero excepta fronte est immobilis, [nisi quod Vesalius, et Valverda referant fuisse qui cutim in thorace, dorso et alibi instar jumentorum movere potuerint. In quibus membrana cum brutis haud dubie ejusdem fuit constitutionis.] Deinde in modo natis carnem refert, ob sanguinis copiam, in adultis membranam, ob ex siccationem continuam. In homine aliquo, si fiat exacta separatio, apparebit, eum constare ex quatuor membranis distinctis. [Pro panniculo carnosa Spigelius aliique eas membranaceas fibras habent, quae ubique pinguedini intexuntur.]

Vsus 1. Munire partes vicinas, imo totum corpus integere, et defendere, unde apparet ejus situs, quod totum corpus ambiat.

2. Pinguedinem continere, ne diffluant, aut a continuo musculorum motu liquescat.

3. Vasa ad cutim abeuntia (quae eunt inter cutim, et hanc membranam) fulcire; Nam



page 25, image: s025

Connectitur cuti per plurimas venas, pauciores arterias, nervorum propagines, et fibras membraneas; membranis vero musculorum subjectis, per fibras tenuiores. Falsum ergo illud; absumpta per inediam pinguedine, cutim cum musculis non aliter cohaerere, quam pilam cum linteo quo obducitur. Dorso firmissime adhaeret, membranae specie, ideo inde oriri dicitur; in hominis parte anteriore colli, et fronte, a cute et musculo lato vix separari potest; adeo adhaeret, et musculum latum constituere putatur.

Super ficies est lubrica, parte qua musculos tangit ob lentum humorem membranis oblini solitum, ne motus musculorum impediatur. Sensu est exquisito; unde, si acri humore vellicetur, rigor fit [et concussio, ut a bile in febribus.]

MEMBRANA MUSCULORUM PROPRIA, quam alii a periosteo [sive pericranio] oriri volunt, alii a musculorum nervosis fibris, tenuis est, et annectitur musculo per tenuissima filamenta.

Vsus est 1. musculos vestire, et ab aliis separare. 2. Eidem sensum tactus communicare.

CAP. V. DE MUSCULIS IN GENERE.

Musculus, Graece [gap: Greek word(s)] , ac si muri similis esset excoriato, dicitur; Latinis etiam lacertus ob similitudinem: licet certa figura musculis ob varietatem eorum tribui nequeat.

Musculus est pars organica, motus voluntarii instrumentum. Nam sola haec pars facultatis motricis influxum recipere potest. [Helmontius musculis vitam singularem contribuit, etiam a morte aliquandiu perseverantem, ut motus con vulsivus in Epilepsia, qui involuntarie perstat. Quod tamen verius a retractione, et siccitate nervorum, spirituumque defectu dependet. Errat et idem, quando musculis novas fibras suboriri credit, Paralysin inferentes. Nemo illas vidit, imo nec regenerari possunt, tanquam partes spermaticae. Potius in defectu aliquarum fibrarum resolutio esset collocanda.]

Organica est haec pars, quia constat 1. carne; 2. parte tendinosa (et hae duae sunt musculi partes, quae actionem ejus concernunt) 3. venis [alimento revehendo inservientibus.] 4. arteriis calorem insitum custodientibus. [et alimentum


page 26, image: s026

advehentibus.] 5. nervis sensum impertientibus, et maxime motum. Nam a cerebro per nervos vis motiva musculis datur. [6. Membranis tegentibus. 7. Pinguedine humectante, et in nimio motu exsiccationem prohibente.]

[Connexio musculorum totius corporis inter se arctissima est: Hiant tamen quando eos flatus, serum, aliudve inter cedit, ut in pleuritide spuria, et de milite a Turcis flagellato Veslingius nobis retulit, adeo diductos fuisse musculos, ut flexo leviter corpore singuli situ suo extuberarint.]

Dividimus musculos in partes geminas; carnosam et tendinosam.

Tendinosam statuimus, vel unitam, vel disgregatam.

Vnita est, ubi apparet tota pars tendinosa, alba, dura, sive in principio, sive in sine, sive in medio, sive in his omnibus.

E contra vero disgregata, divisa est in multas minutas fibras, vix apparentes, carne circumfusas; quae tamen tendinosae fibrae inter carnosas observari possunt, in cocta carne suilla, galli Indici, etc. Sic in nonnullis musculis, praecipue vero crurum galli Indici perspicue apparet tendinosum integrum, et unitum a principio ad finem. Sic nonnunquam in homine tendo statim ab exortu cum carne mistus descendit. Alibi apparet tendinosum, unitum in fine, et disgregatum in principio, ut in Deltoide; alibi in medio tendinosum; alibi nusquam.

Tendinem autem statuimus cum Aquapendente, esse corpus continuum a principio ad finem musculi, et esse quidem corpus sui generis frigidum, siccum; natum ex semine, tanquam principio generationis: at dispensationis principium est os, nam oritur ab osse, et in os inseritur. Nonnulli tamen musculi a cartilaginibus, nonnulli a tendinibus oriuntur, et in eos implantantur. Atque hinc recte dicitur tendo, quod tendatur instar chordae in arcu.

Alioquin dividitur musculus in principium, medium, et finem.

Principium et caput musculi quando tendinosum est, vocant Galenus et Anatomici ligamentum, illudque statuunt insensibile, item quod sit minus tendine, seu fine musculi. Est autem principium in bona parte musculorum tendinosum, rarius carnosum. Et ex rei veritate loquendo, principium aeque vocari potest tendo atque finis, cum ut plurimum tale


page 27, image: s027

sit principium, qualis finis, in substantia, in tenuitate, luciditate, albedine, etc.

Omnis autem musculus movere dicitur principium suum versus, et omnis musculus habet nervum, qui inseritur vel in caput, vel circa medium, (et in aliis per superficiem musculi, in aliis per substantiam) ita, ut ubi nervus inseritur, ibi principium musculi sit: quam ceu Polycleti regulam ponit Galenus, et ait; si nervus insereretur in caudam, ibi fore principium: [Verum haec regula displicet Iohanni Walaeo consummatae eruditionis Medico, qui putat perinde esse sive in principium, sive in medium, sive in finem musculi nervus inseratur. 1. Quod ea multorum musculorum motus obscuriores reddat. 2. Quod ea vera non inveniatur in musculo pectorali, quandoque in aliis thoracis et abdominis musculis. 3. Quod nulla illius regulae ratio sit, sive enim in principium, sive alibi nervus musculo inseratur, aeque spiritus per nervum influentes in musculum adigere musculum ad motum possunt: non aliter ac in instrumentis pneumaticis quandoque inferne, quandoque superne bene adigi aerem videmus. 4. Quod vero ea regula saepe vera inveniatur, id contingere per accidens, quia musculi plerique fursum moventur, et quia nervi super ne descendunt, quare non poterant tutius quam superius musculo inseri. Quod vero ex recurrentis nervi contorsione Walaeo opponit Riolanus, nihil est. Nam ad confusionem evitandam recurrunt nervi, alioquin, si in capita insertionem primario natura intenderet, recta in laryngem, ut alios sexti paris nervos posset deducere.] Aliqui musculi duas nervorum propagines recipiunt, ut diaphragma; aliqui quinque, ut musculus temporalis.

Medium muscuti, quod vocant ventrem seu corpus, ut plurimum tumet, et carnosum est; paucis in medio tendo est, ut in musculo Digastrico inferiorem maxillam aperiente, et secundo pari ossis hyoidis.

Finis seu cauda musculi aliis tendo dicitur, aliis chorda, item [gap: Greek word(s)] ; estque finis modo teres, modo latus, modo longus, modo brevis, modo unus, modo plures. Finis autem, sive tendo putatur communiter constare ex concursu fibrarum, ligamentorum, et nervorum tenuissimorum, paulatim in idem coalescentium. Volunt enim nervum cum ad musculi locum pervenit, in varias scissuras dividi, et his obviam ire ligamentum, quod eodem modo findatur. Hinc statuunt.



page 28, image: s028

1. Tendinem sentire, secus quam caput quod volunt esse insensibile et immobile. At falsum hoc: quoniam principium musculi tendinosum, quando pungitur, aeque convulsiones gignuntur et saeva symptomata, ac si finis musculi pungeretur. Deinde principium musculi habet motum; ergo et sensum. Motum habet: quia musculus etiam in capite contrahitur et expanditur, praesertim quando carnosum est.

2. Finem statuunt esse crassiorem quam caput: quod tamen aliquando verum; aliquando non, ut in bicipite, et aliis. 3. Volunt tendinem esse molliorem ligamento (ut vocant) seu principio musculi, quanto nimirum est durior nervo. At contrarium est verum, videlicet tendinem esse duriorem principio, quia saepe abit in osseam, et cartilagineam naturam, ut in pedibus pennatorum; principium vero non item. Praeterea negatur nervos ingredi tendinem. Nam Aquapendens et Riolanus observarunt sectione multa, eos ingressos musculi carnem, dispergi in minimos ramulos euntes in flexum quendam membranosum, et deinde in nihilum abire, seu desinere, antequam in tendinem veniat. Deinde nervus est mollis: quomodo ergo duro corpore miscebitur? Nec sensu magis destituetur finis quam caput, cum neque ad hoc nervi perveniant: nam nervus insertus deorsum tendit, non sursum.

Actio musculi est motus voluntarius.

Motus musculi est triplex: 1. Contrahitur musculus intus se caput versus; hoc dum fit, oppositus relaxatur. 2. Contractus ita manet. Et hi duo motus sunt per se. 3. Post contractionem relaxatur, quod sit per accidens et ab alio. Unde semper sunt oppositi musculi et antagonistae.

Hujus vero actionis vel motionis opus, quod conspicitur in partibus, quibus inseruntur musculi, pro varietate partium variat. In faucibus enim est deglutitio; in cubito flexio, et extensio, etc. Imo saepe unum ex altero sequitur. Nam thoracis musculi dum agunt, diversimode thoracem dilatant, vel eundem constringunt, vel attrahunt aerem, vel fuligines expellunt, respirationemque efficiunt.

Motus musculorum hic modo voluntarius dicitur, modo animalis, ut naturali contradistinguatur, in brutis spontaneus. Nam motum hunc possumus excitare, tardare, sedare prout volumus. Est que in hoc motu, voluntas hominis, vel


page 29, image: s029

appetitus brutorum, similis equiti, qui equum incitat, nervi habenis, musculi equo. [Sunt musculi quidam singulares, ut auris internae diaphragma, thoracis, palpebrarum, qui partim voluntarium motum habent, partim naturalem, quia nobis non cogitantibus aut volentibus, saepe actionem edunt.]

Vsus omnium partium musculi, sicut in quovis organo perfecto, ita et hic se habet. Nam 1. est a quo primo, et per se editur actio, et est caro fibrosa [maxime tamen secundum fibras, nam vulnerata carne secundum fibrarum rectitudinem motus illaesus est, secus quam vulneratis fibris accidit.] ut plurimum venter musculi, qui maxime contrahitur. Hinc si musculum in vivo, aut in mortuo, transversim sive in principio, sive fine, sive in medio abseces, in se conglobatur, sicut et aquae injectus facere solet. [Riolano praecipua pars est tendo, a qua actio dependet, quia peculiari substantia praedita, qualis extra musculum nusquam reperitur. Sed de carne fibrosa haec verius dicuntur, quae omnibus musculis adest, cum Tendo in quibusdam deficiat.] 2. Sine quo non fit, ut nervus: Nam si nervi laedantur, musculi motus perit.

3. Per quod melius fit et firmius, ut tendines, et fibrae tendinosae. Unde illi tantum musculi, qui continuos, et fortes motus edunt, tendines unitos et conspicuos acceperunt. Nam musculi vel se tantum movent, ut ani, et vesicae; vel cutim simul movent, ut in labiis, fronte, et facie: et in his omnibus tendo non apparet: vel os movent, et hi plerique in tendines conspicue terminantur, quia motus validus membri gravioris hoc requirit: vel aliud leve quid movent, ut musculi, linguae, et laryngis, (quorum quidam tendines habent, quidam non) oculorum, testium, et penis. 4. Quae actionem conservant, ut venae et arteriae, [membranae et pinguedo.]

CAP. VI. DE MUSCULIS ABDOMINIS.

MUsculi abdominis dicti inferiorem ventrem obtegunt, et Galeno tot sunt, quot positiones fibrarum; rectae transversae, obliquae, et hae vel sursum, vel de orsum. Ita Galeno octo sunt, utrinque quatuor; duo obliqui descendentes seu obliqui externi, duo obliqui ascendentes vel interni, duo recti, duo transversi: Sed duos alios Massa invenit, et post eum Fallopius, quos pyramidales vocant, alii Fallopianos,



page 30, image: s030

FIGURAE EXPLICATIO. Musculum abdominis oblique descendentem extra situm, reliquos in situ haec tabula ostendit.

A. In sinistro latere pars musculi oblique descendentis in suo situ.

A. Oblique descendentis musculi, extra suum situm in dextro latere remoti principium, uti et nervorum plurium insertio, fibrarumque obliquus ductus.

B. Musculi recti, ex quibus duo supra umbilicum N. reperiuntur, unus infra.

C. Pars carnosa, sive venter, oblique descendentis musculi hic desinit, incipit autem ejusdem tendo, five finis membraneus.

D. Foramen in tendine hujus musculi, per quod vasa spermatica in testes, versus scrotum transmit tuntur.

E. Mussculus oblique ascendens, in suo situ, cum fibris ad superiora excurrentibus.

F. Principium carnosum oblique ascendentium musculorum, ab ossis ilii spina, seu appendice GG. enatum.

G. Spina seu appendix illa ossis ilii.

H. Linea circa quam tendines obliquorum abdominis musculorum incipiunt, Spigelio semilunaris dicta.

I. Recti musculi, sub tendinibus musculi oblique ascendentis transparentes.

K. Productiones peritonaei, vasa spermatica involventes, et in serotum descendentes.

L. Perforationes in musculorum ascendentis et recti fine, ad vasorum spermaticorum egressum.

M. Glandulae inguinis detectae.

N. Vmbilicus.

O, Linea alba abdominis.

P. Femora prope pudenda.

Q. Penis, seu virga.

1. 2. 3. 4. 5. Nervi, qui sub singulis costis in oblique descendentem musculum distribuendi egrediuntur.

9. 10. 11. 12. Inferiores 4. Costae. aaa. Fibrae oblique ascendentis musculi.



page 31, image: s031

[gap: illustration]

page 32, image: s032

FIGURAE EXPLICATIO. H‚c tabul‚ ostenduntur Recti abdominis musculi cum suis inscriptionibus, ut et vasis Epigastricis et mammariis ab interna eorum parte conspicuis. Item musculus abdominis trasversus circa principium separatus, et pyramidales in situ.

A. Musculus trasversalis circa principium solutus.

bbb. Principium ejus.

cc. Tendinis portio.

D. Musculus rectus

e. Principium ejus.

fff. Inscriptiones nervosae.

g. Finis.

H. Musculi recti alterius posterior facies, in qua

i. Demonstrat venam et arteriam mammariam descendendtem.

kk. Venam et arteriam epigastricam descendentem.

ll. Anatomosin venarum seu concursus.

MM. Peritonoeum musculis denudatum.

NNN. Musculi pyramidales.

OO. Processus pertionoei in scrotum descendentes.

Sylvius succenturiatos. Et ita hactenus decem fecere Anatomici. Casserius rectos pro pluribus habet, et recte: quorum ut plurimum quatuor sunt utrinque, atque ita ut plurimum sedecim sunt musculi abdominis, ad minimum et rarius quatuordecim, quando recti tres tantum sunt untrinque; aliquando octodecim, quando rectorum quinque utrinque reperiuntur. [Omnes plicatos et involutos in embryone invenit N. Fontanus.]

Primum oblique descendens, [seu externum] ita dictum ob fibras, quae oblique descendunt a parte superna ad infernam; totum sui lateris abdomen obvelat, cum maximum sit, et latissimum.

Oritur in pectore ex inferna parte sextae, septimae, octavae, et nonae costarum, antequam in cartilagines desinant; et oritur quidem variis principiis triangularibus, seu pinis, [juxta serratum pectoris musculum majorem] quae postea in unum coalescunt. Singulis vero pinnis ex interstitiis suarum



page 33, image: s033

[gap: illustration]

page 34, image: s034

costarum singuli nervi porriguntur. Deinde oritur etiam [parvo spatio interjecto] ab apice transversorum processuum vertebrarum lumborum. Adeo principium ejus late diffusum est, videlicet a sexta costa imam luborum vertebram.

Desinit in abdomen medium, ubi apparet linea alba, et os pubis, et desinit quidem in latum tendinem, currentibus eo infinitis fibris obliquis.

Est autem LINEA ALBA, cui aliquando pinguedo adjacet, concursus tendinum musculorum abdominis, exceptis rectorum. Nam tendines obliquorum uniuntur, et ita coeunt ab utraque parte, ut quasi tunicam abdomini obductam forment, vel quasi unicus esset tendo.

Alba est, quia carnis expers, procedens a mucronata cartilagine ad ossa pubis: estque infra umbilicum angustior, quam supra.

Musculi hi duo oblique descendentes perforati sunt 1. ad umbilicum. 2. ad inguina, in viris, ut vasa seminalia exeant; in mulieribus, ut duo ligamenta uteri rotunda et nervea exeant, et in pudendum prope nympham desinant.

De origine vero oblique descendentium contrariam opinionem concepit olim Aquapendens, eamque postea Laurentius tanquam novam, et suam proposuit, reprehendens omnes alios Anatomicos, quos misere falsos ait. Vult autem haec contraria opinio, hoc musculos nominandos potius externos ascendentes, ut principium sit a superiore parte ossis pubis, ossis ilii, et a transversis lumborum processibus; finis autem sit in costis. Probant ita.

1. Musculum debere oribi obgerunt ab aliquo quiescente et immobili, ut est os pubis in respectu ad costas. Resp. Cosatae sunt quiescentes respectu lineae albae.

2. Ajunt musculum trahere principium versus, et quia oblique descendens, respirationi inservit, trahere constas pubem versus. Resp. Respirationi non primario inservit hic musculus, ut infra agetur.

Nostra vero sententia, quae Galeni est, probatur, 1. Ex ingressu nervorum, qui circa principium. 2. Ex ductu fi brarum, quae eunt hic ab initio ad lineam albam. 3. Fatentur omnes esse concursum tendinum etiam oblique descendentium in lineam albam. Ergo ibi finis. 4. Ex actione communi probatur, de qua infra.

Vsus [Secundum Riolanum, qui os pubis mobile dicit osseam


page 35, image: s035

hanc compagem antrorsum movere, quiescente vel leviter moto thorace, in conjugali amplexu, et progressu in iis qui carent tibiis et cruribus. Sed moveri abdomen etiam coelibi et casto quotidie observamus, necad defectus insperatos musculorum artificium constructum, sed naturales actiones. Spigelius ex eodem principio mobili, os illud oblique sursum trahi, et ad thoracem inclinari horum musculorum ope suspicatur.]

Secundum par est OBLIQUE ASCENDENS, [seu internum,] habens fibras contrarii situs: proxime substernitur, et figuram habet triquetram.

Principium ejus carnosum est a costa ossis ilii. Membranosum vero, tum a processibus trasversis vertabrarum lumbarium, a quibus nervos accipit, tum a spinis ossis sacri.

Fine adnascitur cranoso nonnihil singulis constis nothis, et veris nonnullis, reliqua vero sui parte finali paulatim abit in tendinem, et quidem duplicem: una pars supra rectos musculos vergit, altera pars infra: ut rectus quasi in vagina sit repositus, sed prope lineam albam reunitur, et in eandem inferitur. [Quod Riolanus supra umbilicum tantum accidere, non infra annotavit.]

Tertium par RECTORUM est, ob rectas fibras. Statuitur vulgo hoc par tantum unum esse.

Initium recte Galeno in pectore est carnosum ab utroque latere cartilaginis ensiformis a sterno, et a quatuor costarum notharum cartilaginibus: tendine in os pubis finitur. Alii e contra hic in osse pubis volunt esse initium, et superius finem. At Resp. 1. Recti in superiori parte accipiunt nervos, alterum scilicet eorum nervorum ramum, qui in obliquum musculum descendentem inserebantur, et alios insuper ab ultimis dorsi, et a primo lumborum pari.] 2. musculus non solet habere tendinosum principium, et finem carnosum. [Alii ex neotericis duo principia habere, duosque fines musculos rectos volunt, principium unum, et unum finem in pectore, alterum vero in ossibus pubis. Qui, opinioni novae de obilitate ossis pubis, (de qua nos infra) hanc sententiam debent.]

Inscriptiones habet rectus musculus ut plurimum tres in mediae staturae hominibus, nonnunqum quatuor in proceris, quibus abdomen longius. Sed secundum inscriptionum multitudinem statuimus cum Carpo et Casserio esse plures musculos, quia 1. Ad quodvis internodium nervus accedit.



page 36, image: s036

FIGURAE EXPLICATIO. Exhibet praesens tabula musculum abdominis oblique ascendentem a principiis suis solutum; transversum et rectorum alterum insitu, alteram cum pyramidalibus e situ remotum.

A. Musculus abdominis oblique ascendens cirea principium separatus in quo

bbb. Principium.

cc. Portio tendinis ejus qui rectum musculum operit.

DDDD. Musculus rectus in situ.

E. Recti musculi e suo situ extracti interior facies.

f. Recti musculi inferior extremitas publis ossi adhaerens.

g h. Vase Epigastrica e ramo iliaco orta, ex quibus g. venam, h. arteriam denotat.

i. Extremitas horum vasorum quae cum mammariam superius descendente junguntur.

KK. Musculi pyramidales a situ remoti.

l. Tendo eorum musculorum umbilicum attingens.

MM. Musculus transversalis.

nn. Principium ejus primum nerveum ac membranosum.

OOO. Principium ejusdem secundum carnosum.

ppp. Tendo ejusdem peritonaeo adnatus.

qqq. Nervi a spinali medulla ad hunc musculum.

rrrrr. Propagines venae, et arteriae rectorum musculorum, quaetransverso musculo transmittuntur, abscissa.

SSSS. Costae.

TTT. Musculi intercostales.

V. Os sternum sive pectoris.

XX. Cutis separata dependens.

Y. Spina ossis ilium.

Z. Musculi quidam ossi ilium adnati???



page 37, image: s037

[gap: illustration]

page 38, image: s038

2. Si unus esset, contractus in se, non posset aequaliter omnes partes comprimere.

3. Nullus talis esset musculus in toto corpore, in quo tamen multi sunt longi, sine tali inscriptionum numero.

In interna rectorum superficie sunt duae venae conjugatae. cum totidem arteriis.

Superior [Mammaria] oritur a vena cava, clavibus subjacente, cujus ramus quidam insignior ad mammas pergit, et sub recto musculo ad regionem umbilici usque excurrit, ubi terminatur.

Huic obviam it altera, [Epigastrica] quae in mulieribus ab utero, in viris a vena cava oritur, et sursum pergit ad superiorem venam, quam antequam attingat, ut plurimum oblitteratur. Nonnunquam tamen hae duae venae conjuguntur manifestis anastomofibus, id est, extremitatibus, se contingunt. Hinc consensus mammarum cum utero putatur, abdominis cum naribus. Nam in narium haemorrhagia abdomini affigimus cucurbitulas. [Et contrectatis mammis ad venerem incitantur foeminae.]

Aeterias accipiunt recti Epigastrica: nervos ab extremis thoracis vertebris prodeuntes.

[Vsus horum musculorum proprius Riolano est antrorsum movere ossa pubis ad procreationem hominis, supra refutato: Spigelio pectus ad pubis ossa, et pubis ossa ad pectus recta trahere, sicque thoracem flectere; unde in canibus, et simiis hi ad jugulum usque pertingunt, quia thorax illis admodum erat incurvandus. Contrarii autem hi motus, nisi incisionibus illis rectorum juventur, difficultatem involvunt. Helmontius tendi eos suspicatur in adscensu, unde anhelitus difficilis: Flud. vero generali usu reddere ventrem sphaericum, et centraliter comprimere.]

Quartum par PYRAMIDALES musculi, incumbunt rectorum infimis tendinibus. Nec sunt rectorum partes, ut putant Vesalius et Columbus, sed distincti musculi, ut probat Fallopius licet rationibus quibusdam validis, quibusdam inanibus. Esse vero peculiares musculos inde liquet. 1. quia membrana peculiari vestiuntur. 2. fibris non conveniunt cum rectis.

Oriuntur principio carnoso nec admodum lato ab externo osse pubis, ubi etiam nervi ingrediuntur: et quanto longius ascendunt, tanto fiunt angustiores, donec apice acuminato in transversi musculi tendinem desinant. Et ex hoc loco


page 39, image: s039

observavi aliquoties gracilem et rotundum tendinem produci usque ad umbilicum.

[Sinistrum pyramidalem dextro minorem reperit Riolanus, et cum unicus adest, sapeius sinistrum, quam dextrum.]

Vsus pyramidalium est rectos juvare in compressione subjacentium partium. Hinc prout validiores sunt tendines rectorum, ita modo desunt (quod rarum) pyramidales, modo adsunt robusti, modo tenues, modo unus tantum. Bauhinus ait: Si absint, tum vel caro rectorum capitibus juncta, [quod saepe observavimus] vel adeps eorum vicem gerit. Et alii volunt, esse quasi stragula quaedam musculorum rectorum.

Fallopius vult, pyramidales, vesicam dum mingimus, comprimere ad excretionem urinae. Contra Aquapendens vult, quod se attollant ac elevent, et una subjectum partes. Affingit autem Fallopio Columbus, ac si statuisset erectioni penis inservire hos musculos, cum id Massa statuat, [cujus sententiae suggragatur Fluddius ob situm horum musculorum] illi autem usui inservire non possunt, quod partem dictam non attingant, et in foeminis quoque inveniantur.

Quintum par TRANSVERS i, situ infimi, oriuntur a ligamento quodam ex osse sacro prodeunte, et musculum sacrolumbum tegente, deinde ab infima costa et ab osse illi. Finiunt membranoso tendine in lineam albam, contumaciterque adhaerent peritonaeo ubique, nisi circa pubem. Horum peculiaris usus est colon comprimere.

ACTIO omnium musculorum abdominis est quasi duplex: 1. AEquabilis contentarum in abdomine partium retentio et compressio: Nam omnes simul agunt, adjuvante diaphragmate, [quo spectant fibrae omnium musculorum in eodem centro coincidentes hoc modo apud R. Flud, expresso.]

2. Quae hanc sequitur excretio superflui. Et quia partium comprimendarum magnus est numerus, ut intestina, uterus, vesica; non non suffecit unus musculus, sed in diversis locis agentes, secundum varios angulos: rectos, transversos, obliquos. Habet quidem quaelibet pars vim expellendi; sed partes quae cavae sunt, et saepe multumque onerantur, indigent horum musculorum auxilio, ut cum fit expulsio


page 40, image: s040

excrementorum, vermium, urinae, foetus; molae, etc.

Hae verae sunt actiones, quae patent ex fabrica. Sed natura abutitur aliquando his musculis ad thoracis motus quando magn‚ et violenta expiratione opus est, ut in clamoribus, tussibus, etc. tum enim thoracem non parum constringunt.

Vsus. Sunt calidi et humidi temperamenti, quia caro praevalet in iis: ideo fovent calorem et coctionem: Moderate crassi: ideo tuentur partes, suntque iis propugnaculo, etiam quando quiescunt: item, ad formam condueunt: hinc de formes sunt obesi, hidropici, graciles, etc.

CAP. VII. DE PERITONAEO.

ABlatis omnibus musculis abdominis, in conspectum venit PERITONAEVM, subjacens et intestinis obductum, dictum a circumtendendo, quod circumtendatur partibus, quae inter diaphragma et crura sunt.

Est autem PERITONAEUM, membrana viscera inferioris ventris investiens.

Membrana est, et quidem satis tenuis atque molis, ne oneri sit; sed valida et densa, ut laxari distendique possit. Crassior est in mulieribus ab umbilico usque ad pubem, ut in gestatione foetus distendi magis possit; in viris praesertim crapulae addictis crassior a mucronata cartilagine ad umbilicum, ob ventriculum putatur [a Laurentio, quod tamen vix verisimile est: decebat enim inferiorem partem crassiorem esse, ne stantibus nobis viscerum pondere laxaretur.]

Alii volunt Peritonaeum esse ex ligamentosa et nervosa substantia; alii ex solis nervis; alii ex solis ligamentis; alii a meningibus cerebri.

Figura Peritonaei est ovalis. Est enim instar vesicae, vel ovi oblongi. Nam inferiorem ventrem totum succingit, ideo huic longitudine et latitudine respondet.

Superficics ejus intrinsecus levigata, et velut humore oblita, ob intestina, quae tangit, extrisecus fibrosa, et non nihil aspera, ut connectatur cum musculis.

Ortum habet ad spinam ad lumborum vertebram primam et tertiam, ubi crassius est peritonaeum; unde ibi non, nisi rumpatur, separari potest.



page 41, image: s041

Connestitur etiam superius diaphragmati arctissime (unde eo inflammato hypochondria sursum convelluntur) inferius ossi pubis et ilii, anterius lineae albae et transversorum musculorum tendinibus.

Est autem ubique duplex (Laurentius vero cum Cabrolio omnes membranas, etiam piam matrem duplices facit) quod tamen maxime circa spinam apparet, supra umbilicum ita firmiter cohaeret, ut discerni nequeat: at ab umbilico ad pubem manifeste dividitur in duas tunicas, adeo distantes, ut in earum capaci duplicitate vesica contineatur, quod paucis observatum: idque in hunc usum: 1. Ut ibi fit robustior membrana, ubi gravatur. 2. Ut vasa umbilicalia illic excurrentia tutius ferantur; nam haec peritonaeum duplicatum permeant. Quare etiam

Perforatur peritonaeum anterius in foetu, ubi umbilicus est: Deinde superne foramina habet, ubi diaphrag mati connascitur, ad transitum vasorum. Male ergo Fernelius contra Galenum negat Peritonaeum habere foramina. Sunt haec tria: Primum, ubi transitus est venae cavae. Secundum, ubi transitus est stomachi. Tertium, ubi transit arteria magna et nervi sextum par per diaphragma. Inferne circa anum, cervicem vesicae et uteri, vasaque ad crura abeuntia per Peritonaeum, abdominis musculos, et cutim.

Processus habet binos oblongos, tanquam fistulas vel canales laxiores in viris descendentes in scrotum, per foramina tendinum musculorum obliquorum et transversorum, in quibus productionibus, vel didymis, uti vocarunt veteres, vasa seminaria descendunt et recurrunt, atque prope testes processus hi magis explicantur, fiuntque tertium tunicae.

Hujus exterior tunica si dilatatur, et interior (quae priori exactissime adhaeret, nisi juxta os pubis, ubi sejungitur) rumpitur, hernia fit, prout vel intestinum, vel omentum, vel utrumque illabitur.

Vasa accipit a vicinis diaphragmaticis, mammariis et epigastricis, aliquando et a seminalibus. Nervos exiles ab iis, qui abdominis musculis porriguntur. Hinc sensu peritonaeum praeditum est, contra quam putavere alii ante Vesalium, quibus etiam refragatur experientia.

Usus Peritonaei est, qui membranarum in genere. 1. Partes continere, et hinc inde connexiones mittere. Hoc maxime facit Peritonaeum: nam omnia viscera infimi ventris tegit et firmiora reddit; omnibus tunicam producit atque



page 42, image: s042

FIGVRAE EXPLICATIO. Peritonaeum cum suis processibus expressum est, sub quo ventris inferioris viscera pleraque transparent.

AAAA: Quatuor communia corporis tegumenta decussatim dissecta.

BBBB. Musculi abdominis eodem modo dissecti.

CC. Os pectoris, seu sternum.

D. Cartilago ensiformis.

EEEE. Peritonaeum universam infimi ventris cavitatem obvelans et ambiens quod subjecta viscera transparere videntur.

FF. Hepatis sub Peritonaeo siti adumbratio.

a. Fissura in quam vena umbilicalis L. inseritur.

GG. Ventriculi obscura effigies.

H. Lienis in sinistro hypochondrio siti imago.

IIII. Intestinorum multiplices anfractus, obscure hic apparentes.

K. Vmbilicus.

L. Vena umbilicalis a Peritonaei involucro liberata.

MM. Arteriae duae umbilicales.

N. Vrachus.

OO. Vasa partim ad ventriculi fundum, partim ad omentum distributa.

PP. Processus Paeritonaei in quibus vasa praeparantia continentur.

QQ. Testium musculi cremasteres sive suspensores dicti, ex quibus dexter in suo fere situ cernitur, sinister vero separatus dependet.

RR. Testes scroto exuti.

S. Os pubis.

T. Penis.

V. Exortus venae Epigastricae.

X. Arteria Epigastricae, dicta venae comes.

Y. Venae Epigastricae propago quaedam.

Z. Arteriae itidem Epigastricae propago quaedam.



page 43, image: s043

[gap: illustration]

page 44, image: s044

que largitur, quibusdam tenuiorem, prout usus postulavit, quibusdam crassiorem, ut ventriculo, intestinis, vesica, utero. Ab eo etiam prodeunt duae membranae duplicatae omentum et mesenterium. Peritonaeum etiam hoc facit, ut vasa in longum producenda, inter duas ejus tunicas excurrant.

2. Claudere venarum orificia. Hinc jecur, si membrana non obduceretur, ora venarum ejus in conspectum venirent. [Inde quoque eae partes, in quibus plures sunt arteriae crassiorem membranam acceperunt, ut lien. 3. Promovere musculorum abdominis actiones, ex Galeno. ]

CAP. VIII. DE OMENTO.

SUb Peritonaeo est Omentum quasi operimentum, aliis zirbus, rete vel reticulum, ob ductum vasorum errabundum, Graecis [gap: Greek word(s)] dictum ab innatando, eo, quod intestinis veluti innatet. Nam omnibus animalibus

Situm est [ad hepar, lienem et] ad ventriculi fundum. indeque intestinis instratum, quorum anfractus [involvit, et] ingreditur, nonnullis ad umbilicum cessat, in alias saepe infra umbilicum protenditur, et aliquando usque ad os pubis, ubi inseritur: aliquando utero jungitur arcto nexu, ut in fatua Neapoli singularis doctrinae vir, Marcus Aurelius Severinus reperit: et fundo uteri in alia, Venetiis me presente alligabatur.] et quando intercedit fundum vesicae et uteri, os uteri comprimi, et mulieribus sterilitas adferri putatur, in viris autem epiplocele, quando in scrotum descendit. [Quia autem in sinistrum potius quam dextrum latus extenditur, inde epiplocele sinistra frequentior.]

Non raro intestinis nudis, sub hepate omentum delitescit, quod accidit non a strangulatione, cum in strangulatis suo loco inveniatur, et in non strangulatis retractum reperiatur: sed, si Spigelio fides, ab intestinis flatu tumidis. [In hydropicis plane computruisse observavi. C. Stephanus injuste venatoribus denegavit.]

Infantes, si Riolano credimus, omento suspenso destituuntur, quod dum crescunt deorsum extenditur, et in declinante aetate iterum imminuitur.]

Origines duas distinctas habet a Peritonaeo, et est quasi


page 45, image: s045

duplicatum Peritonaeum. 1. Ad ventriculum oritur, nempe ejus fundum. 2. Ad dorsum et intestinum Colon; et nullum initium alteri cohaeret. Hinc duos habet parietes: seu duas membranas, subtiles et leves (ne pondere gravent) sibi ipsis incumbentes: Externam seu anteriorem, quae alligatur exteriori membranae ventriculi ad fundum et infimae lienis parti. Interiorem et posteriorem, quae alligatur colo intestino, et oritur sub diaphragmate, statim ad dorsum a Peritonaeo. Atque inter hos parietes cavitatem insignem habet: in qua nonnulli valde inepte, arbitrantur contineri naturalem spiritum. [Riolanus producto mesenterio propagari vult, quia membranas mesenterii divellendo continuabis usque ad colon; idque ex Hippocrate alibi probat. Sed frustra, quum mesenterium ipsum sit a Peritonaeo, et quartam tantum partem omenti esse mesentericam fateatur.]

Figura est marsupii aucuparii, nam superius orificium orbiculatum habet, inferius autem omentum rotundum est [quodammodo, nonnunquam inaequale.]

Magnitudo variat: nam in nonnullis hominibus ad umbilicum, in nonnullis ulterius progreditur, ut ante dictum. [Naturaliter vix semilibrae pondus excedit, ut annotat Riolanus. Vesalius tamen omentum quinque librarum vidit.]

Hoc peculiare habet omentum prae aliis membranis, quod per substantiam ejus plurimae venae spergantur et arteria, [a Coeliaco et Mesenterico ramo;] nervi vero exigui [a sexti paris ramulo duplici.] Et ob venas multas, adeps multus in omento est: eique innumerae glandulae interjectae, quae humidum faeculentum depascuntur. [Quem adipem saepe eliquatum observamus febri tabifica laborantibus.

Rarissimum est omentum plane esse carnosum, quale in Nosocomio Leydensi vidimus exsectum.]

Vsus 1. Ob adipis copiam omentum juvat et fovet calorem ventriculi, sed fundi; nam superior pars ventriculi fovetur ab incumbente jecore, fovet etiam calorem intestinorum, tanquam partium membranosarum, et exsanguium. Hinc gladiator ille, cui Galenus omentum abstulit facile a frigore laedebatur, quare ventrem lanis semper obvolutum habebat. Est itaque omentum ventriculo instar pulvinaris, et coctionem promovet. [Rarum enim est quod de juvene refert Forestus et de aliis Riolanus, qui ablato omento commode tamen vixerint: forsan ventriculi robore aliunde accersito



page 46, image: s046

FIGURAE EXPLICATIO. Tabula haec intestinorum et omenti situm exprimit, et vasa umbilicalia ad vivum repraesentat.

AA. Abdominis integumenta dissecta, et undique restexa, ut interiora veniant in conspectum.

B. Mucronata cartilago.

CC. Iecoris gibba pars.

DD. Ventriculus.

EE. Coli intestini pars sub ventriculo sita.

FFFF. Omenti superior membrana ventriculi fundo annexa.

G. Vmbilicus.

HH. Vena umbilicalis.

II. Arteriae duae umbilicales.

K. Vrachus.

L. Vesica.

aaa. Vasa gastrepiploica per omentum et ventriculum sparsa.

MM. Intestina.

cersito, vel benigna nativitatis sorte propagato. Alioquin illius defectu catharrus, fluxus alvi, lienteria, phtisis, et alia oriuntur.]

2. Membranae hunc usum praestant, ut fulciant ramos venae, et arteriae euntes ad ventriculum, duodenum, colon, et lienem; deinde beneficio membranarum nascitur pinguedo.

[3. Ioh. Waloeus arbitratur, ramos arteriarum et venarum majori copi‚ omento tributos esse, quam ut soli omenti pinguedini, aut nutritioni sint dicati, verum eos institutos esse, cum rami venae portae, sint, ut plus sanguinis ad cor redire possit.]



page 47, image: s047

[gap: illustration]

page 48, image: s048

Tabula demonstrat Omenti inferiorem membranam. Mesenterium item cum adjunctis intestinis et glandulis.

AAA. Omenti membrana inferior ex qua Colon suspenditur.

aaa. Vasa Epiploica.

BB. Coli pars.

CC. Ligamentum coli.

DDDD. Mesenterium.

EEE. Glandulae Mesenterii minores.

F. Glandula maxima Mesenterii in ejus medio sita, Pancreas Asellio dicta.

GGG. Vasa Mesenterii.

HH. Inteslina tenuia et crassa.

I. Vcsicae urinariae fundus.

KK. Arteriae umbilicales.

L. Vrachus.

M. Vmbilicus abscissus.

CAP. IX. DE VENTRICULO.

VEntriculus dictus quasi parvus venter, est pars organica in infimo ventre, sita statim sub diaphragmate, chylisicationis instrumentum. [In thoracem per vulneratum diaphragma ascendisse observavit Paraeus, deorsum vero, ob auctum omentum, Vesalius.] Sed naturalis

Situs est in epigastrio, nullis ossibus circumdato, ut facilius distendatur, et quidem statim sub diaphragmate in medio quasi corporis, spinaeque incumbit: Pars vero sinistra quae major, et ad fundum rotundior, in sinistro hypochondrio est, ut cedat epati, quod in dextro latere, atque ita in aequilibrio quasi sit corpus: Dextram versus paulatim attenuatur, ut cibus sensim eo protrudatur. Ex quo fundamento scitur; dormituris conducere primum sinistro lateri incumbere usque ad coctionis absolutionem: deinde vero dextro, sccus quam vulgo putant. [In sinistro vero fundus est, ubi morari debet cibus, ad dextrum enim revolutus, vicinior est exitu. Quanquam hic consuetudini multum dandum.]

Numero unicus est in homine et animalibus, utramque maxillam dentatam habentibus. [Riolanus in homine bis



page 49, image: s049

[gap: illustration]

page 50, image: s050

duplicem observavit continuatum, sed ore angusto intercidum. Idem in foemina Wittebergensi Sperlingerus, et sacculum lapidibus refertum ventriculo adnatum vidit Helmontius. Quinetiam duplex fuerit in ruminante apud Salmuthum et alios, dubitare non licet.] In pennatis nonnullis duo sunt ventriculi, unus membraneus. [ingluvies Latinis,] recipiens tantum alimenta, ut inde [leviter cocta] ejiciantur in pullos, cum alias pennatorum pulli non nutrirentur. Alter est carnosus valde et calidior, intus habens membranam duram, qua recipitur alimentum durum. [Tertium in quibusdam addit vir insignis Petrus Castellus pariter carnosum.] In ruminantibus, cornigeris, et altera maxilla dentatis, quatuor sunt. Venter primus, reticulum, omasus, et abomasus de quibus Aristoteles. [Venter et pars ejus reticulum, crudo cibo custodiendo dicantur, omasus ab ore immediato tractu pabulum suscipit, si tenue sit, si crassius prius ruminatum ab hoc brevi mora in abomasum labitur. Ruminatio autem est cibi in ore repetita masticatio ad perfectiorem coctionem, unde alimentum optimum, et eo nomine inter pura erant ruminantia animalia Iudaeis. Fit ea non ut quidam censent quod cibus in primo ventriculo talem acquirat qualitatem, ut ille ventriculum ad expulsionem per superiora stimulet; nam sic in quovis ventriculi acriore morsu, et in omnibus praeter voluntatem fieret ruminatio: Sed a ventriculi voluntaria actione dependet, qua per membranam singularem quidvis pro arbitrio, et quovis tempore expellit; quemadmodum Melitensis ille bubo, nobis visus, omnes liquores assumptos pro nutu rejiciebat, et alii fumum tabaci deglutitum reddunt. In Cetaceis piscibus triplicem notavi, ut in Tursione. aliisque; sed ita cohaerentem, ut loculi potius sint, foraminulis invicem pervii.]

Orificia habet duo, et ambo quidem in suprema ventriculi regione.

Sinistrum vulgo superius dicitur, alias os ventriculi simpliciter, aliis stomachus ob amplitudinem, Veteribus cor, quia ejus affectus animi deliquia, aliaque symptomata Cardiacis similia gignunt, tum ob exquisitissimum sensum, tum quia cor condolet per consensum, et vicinitatis, et nervorum ab eodem ramo prodeuntium. Orificium hoc majus est, crassius, et amplius, ut etiam cibum, durum, aut etiam semimamsum admittat, Situm est ad vertebram thoracis undecimam; fibras circulares carnosas habet, ut claudat orisicium


page 51, image: s051

naturali instinctu, ab assumpto alimento; ne fumi ascendant, cerebrum petant, morbosque generent, et ita perfectior fiat coctio. Ita illud quasi ollam operculo, ad retinendos fumos tegimus, ne decubitu vario alimenta in os regurgitent. Per hoc orificium cibus et potus intromittuntur. Est autem adhuc in epigastrica regione, estque vicinius spinae, quam cartilagini ensiformi: ideoque in ejus affectu posteriori potius regioni, quam anteriori applicabimus epithemata. [In stomacho tanquam centrali puncto, atque radice principium vitae, et sedem animae collocat Helmontius, ut praesit quoque, et dominetur capiti, principibusque facultatibus. Si pressius sedis partem quaeras, exorbitanti modo inesse respondet, in puncto centraliter, ac velut in atomo unius membranae spissitudinis meditullio. Sed stomachus sedes animae esse nequit, quia 1. Scatet semper cibis impuris. 2. Nullae inde facultates nobiles dimanant. 3. Voraces et plus appetentes, plus animae haberent. 4. Anima non est centro alicui affixa. 5. Laeso eo, non statim mors, ut in cultrivoris patet. Quod si vero damni quid patiatur, id viciniae cordis, et communioni nervorum per accidens adscribendum. In nervis quippe non haeret anima primo; sed ibi potius, unde nervus oritur; et membrana communis est. Dici tamen lato modo potest vitae principium, quia ibi sedes appetitus, et prima alimentorum apprehensio; cujus vitium in sequentibus coctionibus nusquam mutatur in melius. Dominatur autem capiti propter membranarum consensum, et vaporum certissimorum elevationem.]

Orificium dextrum, vulgo inferius, distat a fundo, quemadmodum sinistrum fere: Angustius est, et clausum manet, donec cibi concoctio absoluta, hoc est, donec cibus in cremorem liquidum mutatus est. [Per partes tamen emittere liquidiora, et facilioris coctionis alimenta, in vivorum sectione observavit Waloeus, quod levi apertione potest absolvi; nec opus est ut crassiora, necdum cocta demittat; sicut objicit Riolanus, quum angustam rimam penetrare nequeant. In vomitu claudi sursum inversum Pylorum Helmontius affirmat, quia sanitati sit inconveniens inferne istas foeces demitti. Attamen concedit aperiri interdum inter primum et reliquos vomitus, quando ex intestinis ascendit aliquid. Et revera apertum esse etiam noxiis humoribus, lienteria testantur, fluxus alvi alii, miserere mei, et alii affectus



page 52, image: s052

FIGURA EXPLICATIO. Nervi stomachici dicti exprimuntur.

A. Ventriculus.

B. Gula seu oesophagus.

C. Ventriculi sinistra pars amplior.

D. Orificium ventriculi superius, stomachus, [gap: Greek word(s)] .

E. Nervus sexti Paris externus dexter orificium cingens.

F. Nervus sexti Paris externus sinister.

G. Vasa Gastrica fundum perreptantia.

H. Orificium ventriculi inferius, Pylorus.

ultro citroque per Pylorum transeuntes. Post mortem manere clausum idem credit, quod non aliter fieri suspicor, quam sicut aliae partes tum rigent.] Est nonnihil reflexum, et fibras transversas habet, circulumque crassiorem circumjectum (alii vocant tubercula glandulosa) instar musculi orbicularis vel Sphyncteris. [Hunc nomine valvulae dignantur quidam, quae tamen adeo arcte raro clauditur, quin et foeces, et bilis, et alia subinde ascendant. Chylus autem naturali cursu inferna petit, nec nisi coactus remeat.] Dicitur pylorus et janitor, quia chylum emittit: Potest valde dilatari, quemadmodum et sinistrum. Hinc varia exempla testantur, saepe deglutita fuisse, et per vomitum, et secessum rejecta, quae oppido magna fuere; ut annuli aurei, nuclei, cultelli, lapilli, ferramenta, ranae, lacertae, serpentes, anguillae integrae, [fistulae musicales, nummi, etc. Pylorus inferioribus imperat omnibus, ex sententia Helmontii, digestionis moderator. Ex cujus indignatione Paralysin deducit et vertiginem, a silice eundem obstruente inappetentiam et mortem. Salmuth ex ejus arrosione et schirro mortem inductam vidit, quae mala dependent a vitiata concoctione, vel impedita digestione.]

Ventriculus fibras habet triplices: rectas, obliquas, et transversas; quae putantur facere ad attractionem, retentionem et expulsionem. Verum rectius forte alii statuunt, conducere fibras ad robur et firmitatem, quemadmodum in tela fortiori plura solent intertexere: praesertim cum aliae partes multae absque fibris ejusmodi attrahant, retineant, expellant, [ut hepar, lien, cerebrum, testes, pulmo, mamma,



page 53, image: s053

[gap: illustration]

page 54, image: s054

Et aliae partes ut ossa, cartilagines, licet fibras habeant, nihil tamen attrahunt, aut expellunt.

Fibrarum Numerus in membranis incertus, authorum dissensione. Primam tunicam, seu exteriorem plures fibras rectas habere, et secundam plures transversas inter plerosque convenit. De tertia seu interiori dubium. Galenus, Abensina, Mundinus, Sylvius, et Aquapendens rectas tantum tribuerunt. Vesalius cavitatem versus rectas, obliquas vero exteriori' parte. Costoeus obliquas solas concedit. Nos cum Fallopio et Laurentio experientia ducti et ratione, omnis generis fibras admittimus,]

Supersicies extrinseca est levis, plana, et albicans: intrinsecus, quando ventriculus constrictus est, apparet rugosus et nonnihil rubens.

Membranas habet triplices: primam communem et externam a peritonaeo natam, et crassissimam inter eas, quae a peritonaeo oriuntur, quamvis alioquin tenuis satis sit. [Quam in vomitu principem concurrere P. Castellus suspicatur.] Secundam Carnosiorem, quae media est, et ad meliorem concoctionem quidem fibris carnosis donata est, Tertiam infimam et nervosam, in quam vasa terminantur, aesophagi, oris et labiorum tunicae continuam: ut nihil ventriculo ingratum recipiatur, et quia in ore cibi fit praeparatio. Hinc quando in ventriculo bilis, communicantur linguae amaritudo, et flavedo: econtra etiam oris et linguae vitia oesophago et ventriculo. Rugosa est haec tunica, ut dilatari melius possit. Rugas vero habet ob crustam carnosam sibi adhaerentem, ut melius ab ingestis durioribus defendatur. Crusta illa statuitur esse ex excrementis tertiae coctionis ventriculi: estque spongiosa, habet meatus veluti fibras breves, ab infima superficie ad extimam; [ut chylus tenuior facilius ibi ad concoctionis terminum morari possit.]

Ventriculi ergo substantia cum membranea sit et frigida, calore juvatur vicinarum partium. Nam dextro lateri superjacet epar et etiam mediae parti; est enim adhuc epar sub fovea cordis: sinistro adjacet lien; integitur ab omento pingui; subtus est pancreas; adjacent etiam diaphragma, colon, truncus venae cavae, et aortae.

Connectitur ventriculus in sinistra parte diaphragmati (non spinae) orificio suo; ideo nimis repletus, impediendo diaphragmatis motum, dyspnoeam parit. In dextra duodeno jungitur, altero orificio seu Pyloro.



page 55, image: s055

Ad ventriculum in sinistro latere sub diaphragmate insignis formatur cavitas membranis inclusa, partim a ventriculo, partim a diaphragmate, partim ab omento. De hac cavitate intelligendus locus Hippoc. sect. 7. Aphorism. 54. [Quibus inter septum transversum, et ventriculum pituita concluditur, et dolorem exhibet, in alterutrum ventrem viam non habens, iis per venas in vesicam pituita versa, morbi fit solutio. ]

Figura est rotunde oblonga, et similis tibiae utriculari, praecipue quando cum duodeno et oesophago consideratur, Anterius aequaliter gibbosus est ventriculus; posterius, dum in corpore latet, duos gibbos habet; dextrum minorem, et sinistrum majorem, inter quos mediant dorsi vertebrae, et truncus cavae atque arteriae descendens.

Magnitudo variat, [communiter foeminis quam maribus minor, ut utero crescenti locus detur. Minores enim ut plurimum sunt ipsae foeminae, nec viris tamen gulosiores, ut credit Aristoteles, in eadem nempe magnitudinis ratione et sanitatis, quin calore concoquente et digerente illis cedunt.] Et in gulosis, et potatoribus major est, ita ut cum turget, quasi nudus tactu deprehendatur. Est enim dilatatus valde, ideoque tenuior in potatoribus, in quibus nonnunquam adeo attenuatur, ut corrugari amplius nequeat, unde imbecillitas diuturna. [Quod praecipue I. Waloeus sectione observavit, in iis senibus contingere, quorum ventriculus in confectione cibi flatus progignit; qui non raro etiam in voracibus, plus spatii, quam cibus occupent.] Dilatatum ad umbilicum usque pervenire vult Columbus, et cum copia nimia turget, etiam longius progredi censet Archangelus: at contractus et corrugatus in sobrie viventibus crassus est, et sub epate occultatur. Cognoscitur autem magnitudo ventriculi, 1. ex magnitudine oris. Qui enim oris sunt magni, ii et voraces, sed insimul audaces et magnanimi. 2. Si a cartilagine ensiformi usque ad umbilicum longius est spatium, quam faciei vel pectoris.

[Pondus cum oesophago exsiccati ex observatione Loselii est duarum unciarum cum drachmis duabus: in quo tamen varietatem deprehendi, pro subjectorum diversitate.]

Vasa plurima recipit. Venas a liene vas breve, quod inseritur non in os ejus, sed in fundum, ibique in ejus tunicas se ingerens, inter illas sursum quidem, orificium versus repit, sed antequam id attingat, oblitteratur: in quibusdam


page 56, image: s056

gracilitate non conspicitur, in quibusdam plane deest, [unde forsan pejus illi concoquunt, vel hunc defectum aliis arteriis compensat natura. In aliquibus multiplici ramo luxurians vidi.] Quia ergo in fundum inseritur, non faciet ad appetitum sanguis acidus ibi ejectus, uti volunt. Alii autem volunt, excrementum melancholicum, quod transinutari non poterat in liene, in ventriculum per hoc vas deferri, ut acerba et acida sua vi, ventriculi coctionem promoveret, cibosque justo tempore morari faceret. Verum impediretur potius coctio alieno humore excrementio ingesto. [Si de succo acido fermentante explicemus, verior erit sententia, qui aliunde venire non potest, quam ex liene. Is enim lien, ex observatione Walaei coctus et deglutitus, praesertim suillus, proxime ad hominem accedens, gravitatem ventriculi solet emendare. Unde acida spleni amica, acetum spleneticis exhibet Hippocrates, et Celsus malagma ad lienem conficit aceto acerrimo temperatum. Ad haec latus sinistrum interioris ventriculi nigrius dextro invenit Riolanus. Alii nihil ad ventriculum per vas breve, sed a ventriculo ferri ad lienem; sive chyli tenuiorem partem, quod probant Conringius, Ioan. Daniel Horstius, Regius, sive sanguinem quod Hogelandio placet, ligatura in vivis edocti, rentur, de quo infra.]

Deinde a vena portae venas accipit ventriculus [ramum pyloricum, gastricum, gastroepiploidem sinistrum et dextrum.]

Una vena insignis est [Gastrica] quae fundum ventriculi perreptat, sed eum non plane tangit, ne a valde extenso ventriculo metus ruptionis esset, sed ramos spargit ad ventriculum multos: quos volunt [Picolhomineus et ] Aquapend. tenuiorem et subtiliorem partem exsugere, antequam ad epar chylus deveniat. Et videtur suaderi posse haec opinio. 1. quia alias non potest reddi ratio tam citi transitus, quando ii, qui nimium bibÍre, statim illud in copia emingunt. 2. alias rumperetur fere ventriculus cum nimia sunt ingesta. 3. ideo citissime virium refectiones ex vino odorato, jusculis, aliisque assumptis confortantibus.

In fundum ventriculi in quibusdam hominibus meatus fellei pars inseritur; [per quam fel in ventriculum deferri P. Severinus nostras voluit:] sed hic error naturae est. Unde bilis vomitioni obnoxii sunt tales, sunt enim biliossissimi, quales observarunt Galenus, Vesalius, Fernelius, Casserius, Dicuntur [gap: Greek word(s)] .

[Arterias accepit ventriculus a Caeliaca venarum comites,


page 57, image: s057

non tantum ad vitam, sed ut sanguis a corde subministretur ad nutritionem, nam chylo nutriri antiquata et falsa jam est opinio, quum more aliarum partium sanguine alatur, (chylo tantum delectetur) ex arteriis allato, qui sanguis ad cor refluit ex doctrina circulationis probatae, et assertae in epistolis a Clariss. Walaeo. Per arterias splenicas a liene acidus succus ventriculo subministratur, ut idem Walaeus et Hogelandus arbitrantur, quod in vasis brevis defectu concedimus, vel in lienis absentia, quod Riolano faciles largimur.]

Nervos item a sexto pari, ad orificia geminos, a ramis [stomachicis, postquam in thorace recurrens productus, pulmonibusque atque pericardio prospexit,] qui, quia molles, et longum iter conficiunt, membranis robustis obducti sunt. Et ita se intersecant, ut oblique, adeoque tutius ducantur. Dexter oris ventriculi partem anticam et sinistram cingit, Sinister posticam et dextram. Quia ergo ita orificium involvitur nervis, ac si ex solis nervis compositum esset, hinc valde sensibile est orificium hoc ventriculi: nam ibi sedes appetitus et fames animalis esse debuit: quemadmodum partem eam contrahi et quasi corrugari sentiunt valde esurientes. Rami nervorum ex his quoque deorsum mittuntur ad fundum usque. A sinistro nervo abit propago, secundum supremam ventriculi sedem ad pylorum, quem aliquot ramis implicat, et jecoris cavum accidit. Alii etiam duo nervi adeunt ventriculi fundum a ramis juxta costarum radices ductis. Quamobrem mirum non est, quod percusso et affecto cerebro ventriculus turbetur, et vomitiones fiant, maxime in hemicrania. Atque vicissim male affecto ventriculo, cur animalis facultas langueat.

[Coctionem in ventriculo praecedit fermentatio ciborum, quod inculcat Hippocrates de Prisca Med. quia dura comminui, crassa ut ossa, testae, etc. in animalium ventriculis fundi non posse a solo calore videntur, nisi prius ab alio incidantur. Eum laborem bili atrribuit P. Severinus, qui tamen ordinaria naturae lege in ventriculo non reperitur, nec cibum ullum solidum resolvit, quanquam ad colores diluendos adhibeant pictores. De la Chambre, spiritibus, sine quibus fieri vix potest. Riolanus id a chyli reliquiis, quae fermenti naturam induerunt, contingere putat; concurrit quidem, siquidem omnibus fermentum induci potest; sed ad primum deveniendum, unde chylus fermentatus, et unde primi cibi fermentum deductum fuit, antequam chyli reliquae


page 58, image: s058

poterant exsurgere. Major Doctorum pars Melancholiae id omne tribuunt, quae per vas breve in ventriculum defertur, et de quo Melancholici alias non bene coquentes, propter saporis acrimoniam subinde conqueruntur. Quae melancholia si de succo acido accipiatur, falvari debet. Assumpta enim acida quaevis, ut acetum, eoque macerati cibi, succus citri, oleum sulphuris aut vitrioli, cremor Tartari, et similia, ventriculi imbecillitatem sublevant et emendant. Extra corpus quoque acetum fermentat terram et lac, quemadmodum atra bilis, chalcitidis acor Theriacam, fermentum acidum panes, etc.

Tria autem ad coctionem ciborum requirit Ioan. Walaeus, primum humidum aliquod diluens cibum, potum nempe et salivam, deinde comminuens et incidens, ut humor acidus, tenuis, et tandem fundens, fluxileque reddens illud quod incisum est, quale calor est, quo in rapacibus animalibus et hominibus quibusdam, licet non bibant semper, fluxilis redditur chylus. Non dubitarim ego excrementa tertiae coctionis crustae adhaerentia, tanquam inpraegnata adhuc nutritorum vi, aliquid cum caeteris conferre ad coctionem, quae illis abrasis alioquin vitiatur, quod etiam in diuturna inedia experiuntur ad coquendum segniores: salivam vero, praeter diluendi munus, alio nobiliori defungi in ipsa concoctione, nempe in ore cibum praeparare, unde odoris mutatio, lichenes alibi in corpore detergere, et scorpiones araneasque, vel necare vel fugare.

Quid autem acido illo succo fiet, peracto fermentationis officio? H. Regius remanere credit post chyli expulsionem, ut ventriculum pungat, famemque excitet. Sed fames in stomacho sensibili oritur, quum acidus succus in fundo versetur; Ad haec foret etiam fames repleto ventriculo. Putarim igitur expelli cum chylo, et tum vel in sanguinem una transire, vel in obstructionibus mesenterii deorsum ferri, et turbas ciere.]

ACTIO ventriculi est coctio quae Chylificatlo dicitur. Est enim ventriculus concoctionis primae organum, cujus coctionis principium et praeparatio fit in ore, medium in fundo ventriculi, finis in intestinis tenuibus. Perficitur vero haec coctio calore, non ventriculi tantum, sed etiam adjacentium partium; nec non ingenita quadam cujuslibet animalis ventriculo facultate. Vertit autem alimenta in chylum album, et sibi similem, dum utroque orificio probe clauso


page 59, image: s059

se ipsum contrahit, et arcte complectitur, quae ingeruntur. [Sed de tota concoctionis ratione vide Ioh. Walaei Epistolas, quas jam citavimus.]

Vsus est cibum et potum recipere, [lapillos continere et generare, quod annotat Gentilis et Zacutus, nec non bufonem, lumbricos, aliaque saepe a nobis observata, praeter institutum est naturae. Quod dicendum quoque de infante ibi et concepto, et formato, perque os deinde excluso, cujus historiam descripsit Salmuth. ] quod fit ob cavitatem ejus insignem et amplam.

CAP. X. DE INTESTINIS IN GENERE.

INtestina sunt corpora oblonga, rotunda, concava, varie circumgyrata, continuata cum pyloro usque ad podicem, pro chylo excipiendo, et excrementis primae coctionis.

Nomen habent, quia in intima corporis sede sunt, [unde Tertulliano cruces dicuntur intestina trophaeorum,] uti et Graecis quibus [gap: Greek word(s)] dicuntur; [quibusdam quoque [gap: Greek word(s)] , quare] barbaris chordae; unde fides quoque, quia fiunt ex arescentibus intestinis, chordae dicuntur.

Magnitudo quoad capacitatem cavitatis et substantiae crassitiem non est eadem, ut postea dicetur. Pondus omnium exsiccatorum ex observatione Loselii est librae unius Medicae. Longitudo ut plurimum sexies plus minus superat longitudinem hominis cujus sunt, sed palmo uno et semisse deficiente, teste Picolhomineo; septies numerant Laurentius, Pareus, et Riolanus, et ante hos Celsus, qui tamen ab aesophago mensuram exordiebatur. Hippocrates cubitos fere tredecim, vel non minus duodecim ponit: at statura justa hominis vix superat cubitos tres cum dimidio: Fluddius in corpore quodam ulnae unius cum dimidia, intestina ulnarum novem tantum invenit; unde certa mensura definiri nequit. Variat pro anfractuum multitudine et voracitate] quam ob causam

Gyros acceperunt, sive anfractus et convolutiones, exceptis principio et sine, ne ingressus et exitus impedirentur. Et gyros quidem habent in hunc usum. 1. ne alimentum statim elabatur, nondum perfect‚ fact‚ coctione. Deinde, ne nondum absolut‚ chyli distributione, si statim elaberetur,



page 60, image: s060

FIGURAE EXPLICATIO. Ventriculus apertus, et subjecta ipsi et continuata intestina in naturali quadantenus situ spectantur.

A. AEsophagus.

B. Orificium ventriculi superius.

bb. Nervi stomachici hoc orificium amplexantes rudi modo expressi.

C. Pylorus.

DD. Tunica communis ventriculi separata.

E. Tunica ventriculi propria prima quae media est.

F. Tunica ventriculi propria secunda quae intima et rugosa.

G. Duodeni portio.

h. Meatus felleus.

IIII. Intestina tum jejunum tum ileum cum vasculis perreptantibus.

K. Intestinnm caecum, seu appendicula vermiformis.

LLLLL. Intestinum colon.

M. Valvula in principio coli aperta.

mmm. Ligamentum coli cellulas continens.

NN. Intestinum rectum videtur, tenuibus ipsi incumbentibus remotis.

O. Sphincter ani.

PP. Musculi levatores ani.

aliud mox alimentum assumere cogamur, et ita ob voracitatem a negotiis impediamur. Hinc animalia, quo rectiores ductus habent a ventriculo ad anum; eo gulosiora sunt: quo convolutiores, eo continentiora: [quod Cabrolius in admodum voraci observavit, cui unum tantum intestinum, sigmae forma intortum erat.] 3. Ne crebrius dejicere alvum necesse sit; ut in animalibus voracibus, quandoquidem in anfractibus illis diu delitescere possunt excrementa.

Sita sunt in infimo ventre cujus majorem implent cavitatem, [interdum ad dextrum latus compelluntur, quod in dissecta hydropica vidi.] Connectuntur per mesenterium, quo et omenti interventu colligantur dorso, et in ossis ilei cavitatibus fulciuntur.

Substantiam habent membranosam, uti ventriculus; ut



page 61, image: s061

[gap: illustration]

page 62, image: s062

distendi possint a chylo, foecibus, et flatibus, At crassior est substantia in crassis; et quanto magis ad finem vergunt eo crassiora fiunt, ut finis coli et rectum intestinum.

Substantia haec in tres tunicas potest dividi: Prima propria et interior, in tenuibus intestinis rugosa est, in colo expansa in cellulas, alioquin nervosa satis. Eam crusta quaedam quasi membranea succingit, ex intestinorum tertiae coctionis excrementis genita. 1. ne Meseraicarum ora obstruantur, 2. ne eadem, cum tunica interiori, callosa, ex perpetuo chyli transitu reddantur. Secunda etiam propria, quae media, valida est, et fibris carnosis donata, Tertia communis est et exterior, nata immediate ex membranis mesenterii, [nisi quod duodeno et colo ventriculo adhaerente ab inferiore omenti membrana oriatur] mediate vero a peritonaeo. Inter duas proprias illas interior saepe laeditur in dysenteria, illaes‚ alter‚.

Fibras habent non tantum transversas: uti vulgo putatur, sed omnis generis: Intima obliquas: media tunica transversas fibras habet. Rectae fibrae, quae ad transversarum tutelam datae sunt, pauciores sunt in tenuibus, in crassis plures, praesertim in recto, quod robustum esse debebat, ob collectionem excrementorum durorum.

Pinguedine extrinsecus obducuntur intestina, intrinsecus muco, ut foeces hac lubricitate facilius transeant, et sensus in intestinis fiat hebetior.

Vasa habent, [quae inter communem membranam et proprias maxime distribuuntur, venas lacteas ] quae chylum deferunt ad epar, [et alias a vena portae quas] sanguinem afferre putant pro nutritione, [sed potius sanguinem revehunt ad hepar, a nutritione, intestinorum residuum] Arterias a Coeliaca quoque habent ad vitam, quae motu suo praeservat a putredine, [inprimis vero ad nutritionem intestinorum, quae hoc alimento indigebant, ex liene derivando,] Nervos a sexto nervorum pari. [Tantum autem arteriarum et venarum numerum habere intestina credit Ioh. Walaeus. 1. ut ad cloacam corporis amandari excrementa possint, quae in vasis continentur, unde foetus licet cibum ore non assumat, in intestinis tamen excrementa habeat. 2. quo copiosior sanguis deferri per venam portae et hepar possit, atque ita possit ab hepate perfici.]

Dividuntur communiter intestina omnia in tenuia sive gracilia, et crassa seu ampla. Licet enim unus continuus ductus


page 63, image: s063

sit ab orificio ad podicem: tamen quia variat hic ductus, magnitudine, numero anfractuum, substantia, situ, figura et officio, plura esse dicuntur.

Tenuia, ob membranarum tenuitatem ita dicta, sita sunt partim supra, partim infra umbilicum; adeoque umbilicalem regionem juxta et hypogastrium occupant, secus quam in canibus. Unde veteres exemplo canum, tenuia vocarunt superiora, crassa inferiora; quod in homine falsum: Nam in eo plus est ex crassis supra umbilicum, et plus ex tenuibus infra, cum id quod longius, sit infra jejunum, quod breve, supra. Atque ita omnia tenuia in media regione sunt, circa umbilicum. 1. quia nobiliora. 2. ut viciniora sint centro mesenterii, adeoque proxime a mesenterio venas et arterias capiant, sanguinemque cito epati advehant. Sunt autem tenuia intestina tria: Duodenum, Iejunum, et Ileon. Atque haec chylum perficiunt et distribuunt: quia ob angustiam quaevis pars chyli tangi potest, ab eorum tunica et vasis. [juvat hanc distributionem insitus motus Peristalticus, quo intestina superne deorsum contrahuntur.]

Crassa ita dicuntur, quia crassiores tunicas habent, crassam chyli partem continent: pro foecibus colligendis et nonnihil retinendis facta sunt, Suntque tria: Coecum, Colon, et Rectum. Suntque ad latera tenuium, quae quasi circumvallant, sita; ut cederent tenuibus, et ne haec ab iis premerentur.

Vsus omnium intestinorum est, ut fint instar terrae, ex qua Mesaraicae sanguinem trahant, et lacteae sugant chylum. Tenuium vero usus est, in transitu chylum ulterius coquere, eumque distribuere. Crassorum, chyli reliquias excrementitias seu foeces continere: item flatus, et bilem ab epate venientem. [Vsus secundarius exsiccatorum, doloribus colicis, aliisque intestinorum affectibus mederi: depravatorum, lumbricos continere, Ascarides et lapillos, nec non varie affici, de quibus Medici]

CAP. XI. DE INTESTINIS IN SPECIE.

PRimum tenue intestinum cui pancreas subjacet. praesertim in canibus, dicitur DVODENVM, Gal. [gap: Greek word(s)] , Herophilo [gap: Greek word(s)] , acsi duodecim digitorum longitudinem haberet; quae tamen hodie in nostris corpusculis non reperitur. [imo vix quatuoraequat, nisi a proceritate desciverint,



page 64, image: s064

FIGURARUM EXPLICATIO. Intestinorum tunicae et vasa in hac tabula sunt expressa. FIG. I. Intestini portio una cum vasis mesaraicis.

AA. Intestini portio adhuc integra.

BB. Tunica intestinorum externa separata, ut vasorum sub ea ductus cernatur.

CC. Media intestinorum tunica seu propriarum prima.

D. E. F. Vasa mesenterica, e quibus D. venam; E. arteriam; F. nervum innuit.

FIG. II. Tunicas exprimit solas.

GG. Tunica intestinorum communis separata.

H. Tunica intestinorum media.

FIG. III.

I. Intima intestinorum tunica cum suis plicis eleganter expressa.

FIG. IV. Exhibet recti intestini musculos.

K. Recti intestini portio.

LL. Musculi duo levatores ani.

M. Sphincter ani.

quod credendum non est. Neque transversi digiti intelligendi, qui vix ad octo ascundunt. [Nisi pylorum quoque veteres eadem forsan mensura sint complexi.]

Prodit in dextro latere a pyloro spinam versus, sive sub ventriculo, ubi lumborum vertebris per ligamenta membranosa junctum, descendit recta absque circumvolutione, et terminatur, ubi anfractus inchoantur.

Crassius est reliquis tenuibus; sed angustiori cavitate, ne confertim chylus delabatur. [Largius vidimus Patavii, et simile depingit Aquapendens sine flatu turgidum, quale illud fuit, quod plures lapides nucis muscatae magnitudine plumbeo colore continebat apud Trafelmannum.

Duo habet foramina inf riori loco versus jejunum: unum cholidochi meatus, a quo flavo colore in sectionibus tingitur; alterum ductus Pancreatis novi Wirsungiani, quae tamen interdum vidi in unum coaluisse, unico osculo juncta.



page 65, image: s065

[gap: illustration]

page 66, image: s066

Vsum peculiarem assignat Helmontius, acidum cremorem ex ventriculo delatum, in salem salsum confestim commutandi.]

[Venam habet propriam Duodenam.
Arteriam a dextro Caeliacae ramo.
Nervos exiguos a stomachicis.]

Secundum IEIUNUM dicitur, quia ut plurimum [magis quam reliqua] vacuum est, praesertim in sectionibus, 1. Ob copiam et magnitudinem meseraicarum [lacte arum] quae ibi infinitae quasi sunt, statim majorem chyli partem exsugentes. 2. Ob liquiditatem transeuntis chyli. 3. Ob hepatis vicinitatem. 4. Ob bilis acrimoniam. Ingreditur enim ad hujus intestini principium, seu ad duodeni finem porus bilarius, a jecore advehens bilem ad excitandam expulsionem.

Membrana ejus interior, exteriori longior est, unde in plicas corrugatur, quo praeterlabentem chylum remoretur.

Deficere in faeminis jejunum, falso asserit Riolanus, ab illis deceptus, qui vel vitio oculorum non viderunt, vel repletum pro jejuno non habuerunt. Laurentius notat rubicundius videri ob hepatis viciniam.

Venas habet adextra mesenterica, reliquis etiam intestinis, si rectum excipias, communes.

Arterias e mesenterico superiori.

Nervos, a sexti paris ramo, qui costarum radicibus exporrigitur.]

Tertium ILEON dicitur [gap: Greek word(s)] a circum volvendo, unde et volvulus dicitur, ob circumvolutiones plurimas, ad cibi moram facientes, [quare et pauciores plicas habet]

Oritur statim a jejuno, ubi pauciores Mescraicae inferuntur.

Finit ad caecum.

Situm est sub umbilico ad Ilia et coxas utrimque.

Longissimum est intestinum, viginti unum palmas admodum aequans; latum est est unum digitum. Iejunum vero non adeo longum est, nempe duodecim vel tredecim palmos circiter, et latum digitum parvum, nisi infletur. Et sicuti Ileon sub umbilico est, ita jejunum totam fere sedem supra umbilicum occupat, cum plurimis suis circumgyrationibus.

Ileon hoc frequentius in scortum delabi potest, unde hernia intestinalis. Et in hoc intestino volvulus fit sive Iliaca passio, in quo vomitus ut plurimum stercoris est.



page 67, image: s067

Riolanus tres aliquando appendices membranosas caeco similes intestino notavit.]

Primum crassum intestinum dicitur CAECUM. 1. Ob usum obscurum, quem habet in adultis, verum in faetu excrementa recipere dicitur. [Knoblochius quidem duplex dicit habere orificium, septo membraneo secretum, ut per unum ab ileo excipiat, et per alterum in colon traducat; sed necdum id in nomine deprehendimus, in quo unum orificium et remittit et excipit.] 2. Quia unum tantum foramen habet, unde et [gap: Greek word(s)] dicitur. Est enim appendicula quae. dam parva instar vermis oblongi, quae orta ex initio coli et fine Ilei substantia satis crassa, [supra colon se contorti vermis instar sternit, et peritonaei membranae annectitur, extremitate vero sua] jungitur reni dextro, peritonaeo mediante, et a mesenterio maxime est libera.

Longitudo est quatuor digitorum, Latitudo pollicis, sed angustissima est capacitas. Riolanus amplissimum invenit; et ipsi ventriculo aequale, mihi quoque visum. Silvius in multis solidum, quibus ab Ileo in colon mox faeces transeunt. Generarique tantum hanc appendicem Massa suspicatur, si diarrhaea laborans ab ortu puer, dum liquidae sordes caecum praetervolant, nec in eo cunctantur, frustratus suo officio gracilescit. In nuper tamen nato infante ejusdem tenuitatis observatri.]

Veteres per caecum intellexerunt globosam, et capacem partem ad principium coli; [quod Celsus innuit, et Rufus Ephesius. Notum enim verteribus fuisse, secus ac Laurembergius arbitratur, inde probo, quod 1. bruta secuerint, 2. Pollux et Aristotales distinctum tradiderint. 3. Galenus et usu, et situ colo distinxerit, ad dextram caecum, ad sinistram colon collocaus.

Vsus caeci est non ut sit [gap: Greek word(s)] , quod Hosmanno visum, sed 1. excrementa recipere, ne cum impetu semel dilabantur ad colon, generentque dolores, et semper excernere cogamur. Ubi et quibusdam creduntur faeces et ossa cerasorum quadragesimo post die excreta delitescere. Conciliator faeces a chylositate hic secerni contendit. Helmontius fermentum stercoreum hac sede locat. 2. ad chyli elaborationem aliquid conferre, sive exsugendo ex mesaraicis venis albis neglecta chyli frustula, ut Galenus dixit, sive inocedientem cibum digerendo, qui in ventriculo et tenuibus domari non potuit, propter assumptorum multitudinem,


page 68, image: s068

ut Zerbus autumat. 3. Esse ligamenti vice, peritonaeum sustinentis, ne decidat. Sed et ipsum hoc caecum in quodam Pharmacopaeo juxta inguen devolutum observavit Riolanus, et in puerulis in scrotum, quibus ossi sacro incubabat, Canibus egerendi difficultatem in esse suspicatur Severinus, quia caecum initio praeangustum, et nonnihil obliquum.]

Secundum crassum, dicitur, COLON, quod [gap: Greek word(s)] derivant a torquendo, quod in eo fiant tormina colica. [Alii [gap: Greek word(s)] , quia cavum, et ventrem efformant. Alii a [gap: Greek word(s)] , tardo, quia transeuntes remoratur faeces. Spurius Galenus a colando, quia angustum est ad modum colatorii, et involutum, ut fiat gradatio faecis, ne simul tota descendat.]

Situs ejus varius est, nam principium ejus, quod capacius et rotundum, est in dextro Ilio a caeco ortum, ad renem dextrum, cui adhaeret; deinde sursum reflectitur sub epate, ubi folliculo fellis nonnunquam nectitur; et ab eo luteo colore inficitur: ulterius pergit transversim sub fundo ventriculi, et a siniltris lieni jungitur membranis tenuibus, deinde reni sinistro alligatur, [ubi obliquos admodum gyros habet, quae faeces et flatum facile remorantur, et inde] in rectum rect‚ desinit. Circumdat ergo quasi totum abdomen, et modo ascendit, modo descendit, (hinc communiter alvum exonerantibus unam dejectionem sequitur altera) ut diutius faeces contineantur, nec confertim effluant, nec semper necessum sit alvum exonerare. Quo facit etiam ejus magnitudo et cellulae. Nam

Longum est communiter palmas octo vel novem; latissimum vero et amplissimum omnium.

Gelluslas accepit, ut diutius in iis contineri possit, et diutius excoqui etiam duriusculum aliquod non bene prius coctum, et tandem per meseraicas [lacteas] quae ad colon vehuntur, mitti possit materia cocta ad epar, Et ne cellulae hae dissolvantur, atque ut in se collectae efficiant cavitates per intervalla majores et minores.

Ligamentum a paucis descriptum vel vinculum quoddam, medii digiti latitudine per ejus medium [secundum longitudinem parte superna intexitur, et a caeco ortum ad rectum terminatur.] Deinde ob amplitudinem duo ligamenta fortia habet, unum sursum, alterum deorsum, ut supernis et infernis partibus alligetur. [Riolanus tamen pro


page 69, image: s069

uno ligamento haec duo habet, superiori ligamento oppositum.

[Secundum coli longitudinem extrinsecus observantur appendiculae quaedam pingues, a liene principium recti intestini, ut observarunt Riolanus et Spigelius. Quarum usus sit humectare intestinum, quo facilior excrementorum fiat delapsus.]

Ad coli initium apponitur valvula crassa et membranosa satis, et a Bauhino inventa, sursum spectans, non deorsum, ut scribit Laurentius, nam excrementa ex ileo in colon ascendunt, non descenduut, ob situm [intestinorum supernum. Si vero naturalis excrementorum lapsus consideretur, descendunt illa ad exitum properantia. Atque ita cum Sperlingero Bartholinus in gratiam redibit.] Prima hujus valvulae inventio videtur deberi Sal. Alberti Anatomico Witteherg. ut liquet in appendice ad tres orationes a se editas circa finem, et ex observationibus Schenekij lib. 3. tit. de Ileo. Alias praeter Bauhinum Variolus ejus inventionem etiam sibi tribuit, [qui arte Anatomica innotuit in Academ. Patavina Anno 572. Vnde Riolanus illi potius deberi primam inventionem quam Bauhino arbitratur; sed revera frustra illi hanc laudem detrahit, quum plures rem eandem, uno vel diverso tempore sine plagio observare possunt. Omnibus quippe patet Natura, diligenter inquirentibus.]

Invenitur hac via: per rectum infusa aqua vel flatus in Ileon per transire nequit, nisi violenter: sed ab aqua nonnihil labefactatur.

In ejus figura et numero non consentiunt autores. Missis enim iis, qui eam plane negant; Bauhinus unicam statuit, figuram unguis habentem. Archangelus ait ad caecum esse valvulas tres uti in corde deorsum spectantes, Nos in plurimis cadaveribus Pata viae [et alibi] eam quaesivimus, et semper invenimus: verum unicam, et quidem forma orbiculatam et circularem. Pavius ad Hildanum, et postea Falgoburgius, membranosam valvulam non invenerunt, sed potius annulum sive circulum prominente limbo exstantem. At circulus iste praeter valvulam nihil est, nam circulari figura valvulae nonnullae, et in corde, et reliquis venis cernuntur. Totam valvulae hujus constitutionem elegantissime delineavit vir magnae praxeos Nic. Tulpius, quod sit circulus ex quo, dependet membrana, lata duos digitos, et ita conformata ut apta sit occludere ilei intestini egressum. Ante quem pendet


page 70, image: s070

instar cortinae vel veli alicujus laxioris; pendulae autem hujus membranae latitudo admodum dispar est: etenim qua ileum respicit, diffundit se laxe, adaequans ferme duos digitos transversos, sed quo longior hinc recessus, eo utique arctatur pressius, adeo ut circa intestini medium (eo usque enim excurrit) vel prosus obliteretur, et desinat in membraneum illum ambitum qui intrinsecus disterminat intestinum colon a caeco. Ex qua inaequali latitudine sequitur necessario semicircularis illa forma, quam proponit valvula arte extenta: uti exprimit fideliter minor figura. Membrana veo haec annectitur superius villoso illi circulo qui culon finit, sed subtus firmatur, vel potius detinetur valde a duabus exilibus membranulis, prodeuntibus utrinque ex latere illius orificii, per quod tenuia intestina sese exonereant in laxiora: quorum vinculorum usus est impedire ne valvula facile vacillet, alligant quippe ipsam ileo: sed inferior valvulae pars fluctat libere.]

Vsus est, ne ex crassioribus intestinis in tenuia aliquid remeet aut regurgitet ex stercore vel flatu, praesertim in valida excretione, aut etiam in alvi constipatione: unde postea vomitus stercoris sequi posset. Hinc materia Clysmatum ad tenuia naturaliter pervenire nequit.

[Venas habet et Arterias colon sub ventriculo ab Epiploide postica. Sed in sinistro latere haemorrhoidalem venam, et a Mesenterica inferiori, haemorrhoidalem arteriam.]

Vltimum crassum RECTVM dicitur, ob rectum ductum (Barbaris longanon) et in anum desinit: pergit enim recta deorsum a summo osse sacro ad extremum coccygis, quibus connectitur firmiter per peritonaeum, ne decidat: connascitur etiam penis Urethrae in viris; cervici uteri in mulieribus, musculosa mediante substantia. Unde harum partium consensus in viris et mulieribus; praesertim in his uteri et intestini, nam intestino exulcerato, saepe excrementum per pudendum rejicitur.

Longum est, quasi palmum unum cum dimidio, latum tres digitos; et corpulentum ac crassum, habens pingues appendices, exterius adnatas.

[Venas habet a ramo hypogastrico venae cavae et haemorrhoidales.

Nervi quatuor ejus extremo inseruntur, qui hoc intestinum valde sensile reddunt, ut in tenesmo videre est]

Ejus finis dicitur PODEX, vel ANUS, tres habens



page 71, image: s071

[gap: illustration]

FIGURAE EXPLICATIO. Haec Tabula Valvulam intestinalem exibet.

a. Ileum intestinum.

b. Caecum.

ccc. Colon.

dddd. Valvula pendulae.

e. Ilei ing ressus.

ffffff. Colon divisum.

gg. Interior coli tunicae.

hhh. Valvula elevata.

i. Ilei initium.

kkk. Circulus.

l. Nexus cum ileo.



page 72, image: s072

musculos; ex quibus forte quinque constitui possunt.

Dicitur Sphincter, vel ani constrictor; orbicularis circumjicitur ano instar annuli satis lati: ita ut licet pars ejus aliqua in fistulis vel aliis aflectibus abscindatur, non ideo totus ejus usus penitus tollatur.

Cum Galeno Fallopius et alii, duos faciunt ex hoc musculo, quia pars ejus superior est crassior, pars inferior cuti inseparabiliter annexa, ut in fronte sit et palpebris, ideo hanc partem cuticulosum musculum, vel carnosam cutim vocavit Galenus.

Oritur ab inferioribus vertebris ossis sacri, et fibris transversis circumjicitur longo ani spatio.

Connectitur Anterius 1. vesicae meatui per fibrosos nexus. 2. Peni, cujus musculis dat originem. 3. Collo uteri. Posterius ossi coccigis subjecto. Ad latera per ligamenta ab osse sacro in os coxae producta.

Vsus est constringere anum, ne nisi volentes faeces excludamus. Ideo resolutus vel aliter laesus, facit faeces invitis hominibus excidere: sicut laeso sphynctere vesicae lotium involuntarie effluit.

II. et III. Duo alii in sphyncteris superiorem partem habent insertiones admodum cum ea commixtas. Dicuntur Ani levatore, quia

Vsus eorum est anum sursum retrahere in suum locum post excretionem, praesertim magnis conatibus factam. Unde iis debilitatis aut resolutis, modo difficulter attrahitur podex, modo exterius propendens manet.

Sunt hi musculi sub vesica lati et tenues, orti a ligamentis pubis, ossis sacri et coxendicis: unde deorsum feruntur ad partes ani tam dextram quam finistram, quas ambiunt, Portionem vero quandam habent peculiarem et distinctam, radici penis et collo uteri adnatam, quae tertius et distinctus musculus statui potest. Musculorum horum usus in iis cessat, quibus clauditur anus. Talem vidit Fernelius, et nos Patavii in Anna quodam, qui Podice clauso exerementa per os, peract‚ concoctione reddidit inserto cornu. ]

CAP. XII. DE MESENTERIO.

MESENTERIUM dicitur, quod sit in medio intestinorum, non quasi medium intestinum sit, ut vult Cicero, [eumque sequutus Macrobius, nam ex intestini


page 73, image: s073

non participat, nisi quod merabranosum sit, nec patrocinium Laurenbergii ullum, quia medium mundum, id est, terram recte dicimur incolere, siquidem terra mundi pars est. Mesenterium autem non est intestinorum pars. Rectius Spigelius pro medio aliquo viscere intestinum apud Ciceronem explicat, ] sed intestina instar circuli et in orbem complectatur, colligat et vestiat. Dicitur et Mesaraeon: Gaza apud Aristotelem vertit Lactes, [lato modo pro iis quae Lactes, hoc est, intestina, et in illis contenta involvunt.

Vnum est, sed dividunt alii in Mesaraeon sive mesenterium, et [gap: Greek word(s)] . Illud, quod in medio ventris est, et intestina tenuia connectit: hoc, quod colon annectit in dextro et sinistro latere, et parte infima recto intestino adhaeret.

Figura ejus circularis est fere, et postquam in exortu angustum fuit, in Progressu ad circumferentiam degenerat in plicas plurimas, [ut intestinorum lpngitudinem coarctet. Nam palmus unus Mesenterii plus quam 14. pal mos intestinorum angusto spatio complectitur. ] In lateribus fit oblongum, praesertim in sinistro, ubi ad rectum descendit. Unde etiam Galenus triplex fecit mesenterium: dextrum, sinistrum et medium.

[Magnitudo ejus est a centro ad circumferentiam spithama: Longitudo autem et circumferentia trium ulnarum. ]

Oritur ad primam et tertiam vertebram lumborum, [quae causa creditur magni illius lumborum et intestinorum consensus] ubi a peritonaeo fibrae membraneae producuntur, quae in membranas abeunt robustas.

Per quas Mesaraicae venae (tam sanguineae quam chyliferae) tenuissimae et plurimae paulatim in pauciores et majores concurrentes disseminantur. [Sed de his fusius Libello 1. c. 3. ] Eodem modo et arteriae: [ex Caeliaca, ut arteriosum sanguinem cum calore deferant ad mesenterium et intestina pro singulorum nutritione et fermentatione, neutiquam ut chylum trahant in sano statu, aut alia, ut opinantur Variolius et Spigelius. Dari autem per has etiam in mesenterio circulationem sanguinis contra Riolanum, demonstrabimus infra. ] Accipit etiam nervos ab iis, qui a sexto pari costarum radicibus exporriguntur, nec non a nervis venientibus a lumborum vertebris [ut sentiendi vim mesenterio largiantur, in notis doloribus cholicis aliisque manifestum, et motum obscurum in chyli distributione. ]

Habet interjectas glandulas ad spacia implenda et calorem



page 74, image: s074

FIGURAE EXPLICATIO.

Quadruplex vasorum genus per mesenterium disseminatum, ut et Pancreas in situ naturali ostenditur.

A A. Hepatis pars convexa.

B. Hepatis pars concava.

C. Vesicula fellis.

D. Meatus bilarius

E. Inte stini duodeni portio.

F. Pancreas integrum in situ.

GG. Vasa splenica inciso pancreate ditecta.

H. Lien.

II. Venae portae ramus mesentericus.

K. Arteria mesenterica.

L. Nervus sexti paris in mesenterium disseminatus.

MMMM. Intestina mesenterio adhaerentia.

N. Iejuni intestini principium.

OOOO. Mesenterium.

PPPPP. Vasa mesenterii, quorum nigra venas, nigris accumbentia arterias: candida nervos et lacteas venas designant.

QQQQQ. Glandulae per mesenterium dispersae.

rem fovendum; [sed majorem unam in exortu glandulam habet, quam pancreas post Fallopium Asellius vocat. ab altero pancreate sub ventriculo et duodeno sito diversum, Ex hac Venarum lactearum originem idem verisimiliter deducit, qaia ibi in unum omnes caeunt, indeque tum deorsum, tum sursum ad hepar porriguntur. Accedit quod colore illis venis non sit absimili, et venae hae ipsie hic aliquid habent proprii, ut miris anfractibus, gyris, flexibusque toto ejus corpore intextae sint:

Circumfunditur adeps, ut in Omento, ex sanguine pingui e vase delapso, et membranarum densitate retento, concretus; ut earum partium calorem foveat, chylique praeparationem qualemcumque promoveat. ]

Glandularum usus 1. distributiones varias ramorum venae portae et arteriae magnae fulcire. Hinc circa centrum mesenterii majores glandulae, quia ibi majorum et magis collectorum vasorum est: distributio. Porro hae glandulae, si quandoque schirrum patiantur; sequitur macies totius corporis,



page 75, image: s075

[gap: illustration]

page 76, image: s076

[gap: illustration]

FIGVRAEXPLICATIO. Haec Tabula Mesenterium e corpore exemptum, exprimit.

A. Mesenterii centrum, eaque dorsi pars qu‚ id a peritonaei membranis initium ducit, quae arteria magnam et venam cava vertebris hic adnectunt

BB. Glandula mesenterii major, ab Asellio Pancreas appellata, in quam omnes venae lactea connectuntur.

CC. Glandulae vasis quae ad intestina usque tendunt, interjectae.

DD. EEE. Mesenterii pars quae tenuia intestina dorso alligat.

F. G. Mesenterii pars quae colo connectitur a dextro rene, ad hepar.

G. H. Inferioris Omenti membrana, quae hic mesenterii vicem subit, coli partem ventriculi fundo attensam, dorso alligans.

H. I. Mesenterii pars, colon ‚ liene ad rectum intestinum protensum, connectens.

I. K. Mesenterii pars, rectum intestinum dorso nectens.

L. Mesenterii membranae geminae, unguibus divulsae, inter quas vasa feruntur, et adeps et glandula continentur.

M. Mesenterii prima membrana.

N. Mesenterii alterae membrana.



page 77, image: s077

quia premunt et occupant divaricationes ramorum venae portae, [et lacteae] quo minus per hos feratur libere alimentum. 2. Humectare intestina, [humoribus quos ex partibus exsugunt, adeoque concoctionem quasi elixatione promovere. Quem quidem usum negat Spigelius, eo quod dentur animalia glandulis his destituta, nihilominus tamen pinguia; alia vero licet has habeant, macilenta sint, Quod salva nostra assertione posset accidere; quia illa optimum succum haud depurandum, haec tam paucum nutritium habeant, ut a glandulis his quantum sufficit depurari nequeat. Igitur 3. ex intestinis redundantem humiditatem absorbers ut Hippocrates voluit. 4. addo peculiarem, recipere venas lacteas pertranseuntes copiosiores, et chyli quandam servare portionem, quia 1. similis cum majori illa media est usus et substantia eadem, quae magnitudine tantum superat, quia majora illac transeunt vasa lactea. 2. id observavi in piscibus, praesertim Orbe utriusque sexus, praeter majorem candidam, etiam alias minores succum candidum emisisse, 3, ea data ratione facilius et atrophia et reliqui affectus innotescunt. quo etiam Asellius quoque videtur inclinasse. Quod vero Riolanus in his glandulis sedem et radicem ponat omnium strumarum in corpore, easque nunquam foras erumpere, nisi Mesenterium fuerit strumosum, vero non est simile, nam, 1. ut remotae causae esse possunt et per accidens. 2. inter strumas capitis et mesenterii glandulas nulla communio. 3. Plures sunt strumosi qui sanas habent glandulas. 4. Omnes forent strumosi, quia in omnibus haeglandulae. 5. Subalpini strumosi aliam mesenterii conformationem haberent. 6. Strumae a quovis humore cujuscunque regionis implentur.]

Vsus Mesenterii est esse commune intestinorum vinculum, quo lumborum vertebris an nectantur,

Membranarum vero ejus duplicium usus est, ut per eas vasa tutiori ductu ad intestina abeant.

CAP. XXI. DE PANCREATE.

PANCREAS, ac si diceres totum carnosum, potius totum glandulosum est, laxum et informe, [tres aut quatuor digitos longum, interdum sex vel septem et amplius tenui membrana a peritonaeo investitum] et in pinguiori


page 78, image: s078

corpore tota quasi pinguedo videtur, quae caenosa pinguedo et humiditas aliis dicitur. Aliis calicreas dicitur, item lactes obcandorem et molliciem.

Situs ejus est sub posteriore parte ventriculi hujusque fundo, duodeno et vena portae, usque ad regiones epatis et lienis.

Oritur vero ad primam lumborum vertebram. In medio album est ejus [gap: Greek word(s)] .

Habetque venas, [ramum splenicum,] arterias [sinistrum ramum Arteriae caeliacae] nervos [sexti paris qui ad Ventticulum et duodenum tendunt,] et glandulas.

[Praeter quae, habet et ductum alium, membranosum, sui generis, secundum Pancreatis longitudinem modo oblique, modo rect‚ line‚ expansum, a nullo hactenus descriptum, qui primo Patavii nobis praesentibus 1642 Ioh. Georgio Virjugo Anatomico plane diligenti, sed cruento fato extincto apparuit, capacitate insigni et parietum robore. Fallopio innotuisse non credo. Parvorum meatuum quidem meminit, in pancreas et glandulas proximas desinentium. sed cum hic ductus unicus sit, potius per nebulam venas lacteas vidit in pancreas mesenterii et reliquas glandulas dispersas. Unicus plerumque, quanquam ab eodem duplex sit observatus, parallela linea invicem extensus. brevis in loco ordinario. et infra istum largior. Cujus orificium amplo hiatu in intestinum duodenum aperitur, juxta meatus bilarii ingressum, cum quo nonnunquam eodem osculo jungitur, frequentius vero, quod cum Autore deprehendi, diverso sed vicino circulo copulatur, Valvula ante exitum sita extrorsum spectans, quae stylum ex duodeno adactum in sinum novum non admittit, unde in animali vivo ligatura constrictus intestinum versus intumescit magis, ultra vero statim inanitur, si credimus Iac. Baccio, quod experimentum difficile est, ante enim quam vel separetur ductus impeditior, vel ligetur, expirat animal, Inde totum pancreatis corpus meatus perreptat, utrinque infinitos dispergens ramulos, donec angustioribus, sed ordinatis surculis et recto ductu sensim taciteque lienem versus terminetur, Lienem autem non ingre???tur, licet id se observasse fidem mihi Folius fecerit: fortassis id praeter naturam, nec debuisse videtur, quia ante ob literantur rami ordinato defectu, quam lienem tangant et cavitas deficit versus intestina eminens. In qua quidem capacitate, humor conspicuus est nullus, nisi quod immissus


page 79, image: s079

stylus flavo plerumque biliosoque colore tingatur, parietibus ejusdem simili tinctura infestis, ut bilis hic contineri ordinaria naturae lege videatur, quod ad oculum pleno bilis vase in biliosa diarrhaea Venetiis quoque Ioannes van Horn amicus vidit. Unde novi ostenti

Vsus, non est chylum ad lienem ex duodeno deferre, quia 1. Non pertingit ad lienem. 2. ingressum valvula impedit. Neque melancholiam ex liene deducere, cui usui capsulae atrabilariae dicatae. Neque succum fermentativum ventriculo adferre, ut ingeniose fingit Horstius Iunior, quia 1. in pancreate, glanduloso corpore non generatur. 2. a liene promptior via, haec impeditior, occursu enim chyli in duodeno turbaretur, et a vicino cholodocho inquinaretur, 3. nunquam talis in hoc ductu visus. 4. quis spondebit pylorum transire posse? Neque chylum preparare, quem in vivis reperiri affirmat Baccius, non quidem ad nutriendum Pancreas, quum is humor ad ea sit ineptus, et arteriae Caeliacae id praestent, verum ad commune bonum. Caeterum qua via redibit ad hepar? Nam lieni recte denegat. Redibitne ad duodenum et inde ad mesenterium? Circulus foret in infinitum. In vivis non facile invenerit, et hic pancreas cum majori glandula mesenterii confundit. Neque denique chyli purgamentum ad duodenum mittit, ut censent Licetus, Riolanus, Veslingius, siquidem in hoc ductu chylus non visitur, sed flavior paries: ad haec chyli purgamenta jam per alvum fuere excreta, nec alia deponit antequam novam in hepatis venis subeat mutationem. Certum autem est ex ipso Pancreate, cujus est ductus proprius, et in quo incipit terminaturque, aliquid per ductum ad intestina expurgari, idque ut conjectura assequor.

1. Bilem expurgare sive in Pancreatis coctione generatam sive in liene, utrumque enim hepar subsidiarium censetur. Estque quasi vesicula bilariae lienis, quae commodum osculo suo jungitur alteri meatui vesicae bilariae hepatis juxta duodenum, ut quem usum praestat haec jecori, eundem credatur et illa lieni praestare. Ne dubitemus, biliosus humor interiora hujus ductus oblinit, ad quam sententiam meam plurimi Eruditi accesserunt, licet in quibusdam, dissentiant.

2. Excrementa arteriosi sanguinis a corde et liene per vicinos arteriae Caeliacae ramos in se recipere.

3. Utilis usus Riolano est, per hanc viam in vomitu expur



page 80, image: s080

FIGURARUM EXPLICATIO. In hac Tabula tum Pancreatis corpus una cum novo Wirsungiano ductu, tum per idem deducta ad lienem vasa exprimuntur. FIG. I.

AAA. Pancreas dissestum.

BB. Novus in pancreate repertus dustus.

CCCC. Ramuli ejusdem ductus.

d. Orificium ejusdem.

e. Orificium meatus bilarii.

ff. Meatus bilarius.

ggg. Pars intestini duodeni.

HH. Ramus splenicus.

II. Arteria splenica.

K. Arteriae caeliacae portio.

LLL. Anastomoses venae et arteriae splenicae.

M. Venae splenicae ramus haemorrhoidalis.

NN. Corpus lienis.

OO. Vasorum in liene ingressus.

FIG. II.

A. Lienis pars convexa.

BB. Membrana lienis separata.

C. Parenchyma lienis nigricans.

FIG. III.

AAA. Lienis pars concava vasa excipiens.

B. Vena splenica.

C. Arteria splenica.

purgari humores varios et illuvies primae regionis, atque ita febrium diuturnarum malignarum et chronicorum morborum fomitem delitescentem in Pancreate, excerni. Ego invento doctissimo facile aliquid addam. Non solum vomitu, sed et per alvum prolici beneficio medicamentorum cholagog???m ferventem a bile intemperiem, mesenterium, lienem, arterias et cor ipsum adurentem. Hincque in ardentibus febribus dejectiones biliosae et in dyssenteria cruor, a largo bilis diluvio hinc ad intestina continuo manante, quae



page 81, image: s081

[gap: illustration]

page 82, image: s082

tanto difficilior est curatu, quo longius se Pancreas a medicaminum vi removit intra viscera profunde immersum.

Vsus Pancreatis ipsius. 1. Fulcire vasa transeuntia, ut ramos venae portae, arteriae caeliacae et nervorum: praesertim ramum splenicum. 2. Ventriculi coctionem, quae in calido et humido fit, juvare. Ventriculo esse instar subjecti pulvinaris. [Hinc lapidescens in vetula illa Romana, primo, ad quotidianum vomitum, mox atrophiam et mortem compulit, teste Dom. Panarolo in observationibus. 4. Exsugere praeterlabentem sanguinem serosum, et beneficio glandularum expurgare. 5. In morbosis ac melancholicis corporibus lienis affecti vice fungi, quod Cl. Thuani exemplo docet Riolanus. Cujus pancreas amplitudine et pondere jecur aequabat, totum tamen scirrosum erat, at jecur induratum et sphaericum gypsea pituita refertum, lien adeo exilis videbatur, ut vix unciam penderet.]

CAP. XIV. DE EPATE.

HActenus de organis coctioni primae vel chylifi cationi dicatis: nunc ad ea quae secundae coctioni sive sanguificationi quocunque modo faciunt, accessum facimus. Atque in his primarium est epar.

Epar est pars organica in infimo ventre statim sub diaphragmate [dextri lateris sita,] sanguificationis organum, et venarum principium.

Epar, Graecis ab inopia dictum, quod subveniat partium indigentiae, Latinis jecur appellatur, quasi juxta cor. Venarum principium dicitur, quia in eo apparent dispersae radices duarum venarum maximarum, cavae et portae, tanquam in terra aliqua radicibus affusa. [Venae lacteae a Pancreate putantur oriri: sed illarum et in hepate observantur trunci et surculi. Radices autem arborum etiam in terra dispersae, extra terram in truncum compinguntur; vena arteriosa cordis revera est arteria; Arreria venosa autem vena est, et hepati potest natales debere, quia in faetu cum cav‚ jungitur, et cum hac per anastomosin patet: praeterea ad cor defert, non refert sanguinem, siquidem huic argumento aliquid fidendum.]

Numero communiter unum est, raro duo: Rarius plane deficit epar, [ut in Matthia Ortelio.]



page 83, image: s083

Situm habet in infimo ventre sub septo transverso (quod et Hippocrates et Aristoteles agnoverunt) ad costas et quo ad majorem partem in dextro hypochondrio, digiti transversi ab eo distantia, ne motus ejus impediatur: ideo epatis tumor dispnaeam parit. Avibus in utroque latere aequaliter est situm: uti et fere canibus gracilem et longum lienem habentibus. In homine raro mutatur situs, ut epar in sinistro, [quod notat Gemma et Spererius ] splen in dextro latere conspiciatur. Incumbit autem leviter ventriculi parti anteriori, superiori, et potissimum dextrae; alias ad sinistram etiam pars ejus aliqua porrigitur, [nonnunquam maxima, exiguo liene.] Aristotelem vero aliqui putant epatis situm ignorasse, quia dixit [gap: Greek word(s)] , etc. quod illi interpretantur, supra septum situm est epar. Verum Philosophus interpretandus est: Trans vel ultra septum situm est, nam id significat [gap: Greek word(s)] cum accusativo, at cum genitivo super vel supra.

Atque ob diaphragma, cui cedere debuit, figuram accepit superiorem et exteriorem satis rotundam, convexam vel gibbam, aequalem et laevem, ubi etiam posterius ad venae cavae transitum sinus est oblongus. Et ob ventriculum accepit figuram interiorem et inferiorem cavam, quae pars ejus sima dicitur, estque inaequalior, in qua duo sunt sinus: ad dextram unus, pro vesica bilaria; ad sinistram alter, pro transitu stomachi. Estquae epar ad dextram amplae rotunditatis, ad sinistram angustae et acutae.

Dividitur epar a nonnullis in partem dextram et sinistram: inter quas mediat sissura parva, ubi umbilicalis vena ingreditur. Alioquin communiter integrum est in homine. [nisi quod Spigelius notavit hic lobum quendam exiguum, carne quam reliquum hepar molliore, tenui et subtili membrana cinctum, qui in omentum exporrigitur, heparque aqua plenum interdum evacuat. In hoc lobo exili et molliori observavi inseri venas lacteas manifestissime in sectionibus piscium, ut secundum partium hepatis diversitatem, jam vasorum trium insertionem habeamus, hactenus desideratam.] Verum in brutis [si bovem excipias, aliaque] dividitur plures in partes, quas lobos vel pinnas vocant, quibus ventriculum ceu digitis tegi et contineri ajunt. Male ergo Galenus [et Plempius ] in lobos divisum humanum epar [volunt naturaliter, nam praeter naturam et raro inlobos finditur, quod observarunt Fernelius, Sylvius, Gemma. Galenus



page 84, image: s084

FIGURARUM EXPLICATIO. FIG. I. Hepar e corpore exemptum, ejusque potissimum partem simam exprimit

AAA. Hepar in sima parte, sua tunica vestitum. villosum.

B. Vena portae, ejusque ex sima hepatis sede egressus.

CC. Duo trunci venae cavae juxta gibbam hepatis patem.

D. Venae umbilicalis ex hepate egressus.

EE. Vesicula fellis in sima hepatis parte sita.

F. Ductus bilarius, Cysticus dictus.

G. Alter ductus bilarius, Hepaticus vocatus.

H. Arteria quae a ramo Caeliaco ad sima hepatis pervenit.

I. Ramns hujus arteria hepar ingrediens.

KK. Alius ejusdem arteriae ramus ad vesicam felleam abiens.

L. Nervus sexti Paris ad hepar delatus.

M. Lobus exiguus in omentum exporrectus, per quem hepar aqua plenum interdum evacuatur.

NN. Eminentiae hepatis, Portae olim dictae.

a. Fundus vesicae felleae extra hepar prominens.

d. Canalis communis, quem rami hepatici ductus constituunt.

FIG. II. Hepatis vasa parenchymate suo liberata una cum vesicula fellis exibet.

AA. Venae cavae portio.

BB. Portio quaedam trunci venae portae, ex hepate egredientis.

CC. Vesicula fellis.

DD. Vena umbilicalis in ramum venae portae desinens.

EEEEEEE. Venae portae ramiper universum hepatis parenchyma dispersi.

FFFF. Rami venae cavae maxime per hepatis superiora distributi variisque in locis cum portae ramis conjuncti.

GGGG. Insigniores anastomoses venarum cavae et portae.

HHHH. Earumdem venarum extremitates, ob tenuitatem venae capillares dictae.

a. Meatus Cysticus.



page 85, image: s085

[gap: illustration]

page 86, image: s086

excusandus, quod extuberantias hepatis ex vasorum truncis formatas pro lobis acceperit. Plempium autem refutat erudite Horstius Junior, quod fissuras, sinus, extuberantiasque hepatis pro lobis plene distinctis venditaverit.]

Magnitudo et crassities ejus est in homine insignis et maxima (uti et cerebrum) non tantum ob nutritionem, quemadmodum in brutis: sed ob spirituum animalium procreationem, qui dissipantur saepius (et ex vitalibus generantur, hi vero ex sanguine) et magis ob varias in homine functiones. Majus tamen est in frigidioris intemperiei corporibus, et in timidis et gulosis, ut calor cordis augescat. In tabidis mortuis, vidi modo epar maximum, et quadruplo quidem, ac quintuplo majus solito, modo minimum etiam. Et ab aliis inventum aliquando epar esse minimum et perditum: lienem vero majorem et robustiorem ejus officio functum. [Hepatis magnitudinem ex longitudine digitorum metiuntur Rhasis et Aben Sina. ]

Membrana cingitur tenui, orta ab altera venarum membrana, quae a peritonaeo originem habet. [In hac vesiculae attolluntur aqueae, a quibus hydrops, teste Platero. Easdem in Caprea vidi albicantes numero multas, quae dissectae intra folliculum seu tunicam singularem serum cum pituita seu mucilagine recondebant, aliamque flavam substantiam, sive vitio naturae, sive quod cicuratum esset animal. Vermium intortos funiculos in aliis membranis hepatis non semel inveni.]

Connectitur per tria valida ligamenta, 1. Abdomini per venam umbilicalem; quae in adultis post partum arefit, et in ligamentum abit, ne [gap: Greek word(s)] nimis pendulum sit, et deorsum nimis tendat. 2. Superius diaphragmati a dextra parte per ligamentum latum membranosum, tenue: sed tamen validum a peritonaeo, quam diaphragma succingit ortum, et hoc ligamentum suspensorium dicitur. 3. Etiam superius diaphragmati, sed a sinistres per aliud ligamentum a peritonaeo natum, teres et validissimum: posterius etiam, ubi cava transit, gibba parte peritonaeo adhaeret. [Tria haec ligamenta pro uno habet Riolanus, quod venam umbilicalem esse contendit arefactam, quae cum traducatur per duplicaturam peritonaei, comitem habet ipsam membranam, quae revoluta supra hepar, excurrit susque deque ad ipsum diaphragma quod investit et adnectit. Sed res eodem recidit.


page 87, image: s87

Ligamenta enim diversa dicenda, quia diversas hepatis partes annectit et suspendit, quanquam a peritonaeo duo posteriora oriantur. Iamque ex ejus calculo duo erunt ligamenta, non unicum: prius ab umbilicali, alterum a peritonaeo. Quartum ligamentum mucronatae cartilagini annexum ad fissuram hepatis, singulare non est, sed cum secundo ligamento nostro confundendum.]

Substantiam habet rubram et mollem, [ut bacillo dequassari possit et separari a vasis intertextis, sive cocta, sive cruda] vasis circum fusam, instar sanguinis concreti, unde [gap: Greek word(s)] dicitur, id est, affusio, quia affunditur vasis, et spatia inter haec replet. [In piscibus nonnullis pinguedo videtur concreta, ex qua oleum excoquitur ad lucernas.] Difficulter tamen corrumpitur; observavit enim Riolanus fortuito epar per integrum annum asservatum, incorruptum permansisse. Substantia quoque hepati bovino simillimam esse, et coctum nec consistentia nec colore nec sapore ab eo discrepare, quare et nostram carnem similiorem esse bovinae quam suiliae.

Calor epatis sani rubicundus: [si vero omni sanguine de stituatur, aut decoquatur, recte cum Gordonio dicendum, subcandidam esse, sicut in Embryone, antequam affusio fiat sanguinis. Sed rubicundum amplissimum in nuper natis boni habitus invenire licet. Flavum in Orbe pisce demonstravi. In Lampetra viride est, (unde de principatu jecoris disputat Bronzerus, ) quanquam sanguis sit ruber, sive hic, sive in corde, sive ex se contacto colore.] In quibusdam aegris, ut hydropicis, pallidum est valde, uti etiam splen et renes.

Vasa autem illa in epate sunt radices venae portae et cavae (paucis [ut prima fronte apparet, sed si accuratius inquirantur ex observatione 1. Walaei innumeris] interjectis arteriis et exilibus, magis albentibus, a coeliaca per fimam partem dispersis:) [partim ut nutriant hepar, et calore cordis perfundant conspirantibus ad id etiam venae portae ramis; partim ut pulsu et recurrendi necessitate juvet urgeatque sanguinis ex bepate egressum ex conjectura Slegelii. Nam quod Galenus tradit refrigerari hepar ab arteriis, non est veritari consonum: calent illae et motu suo sanguinem promovent, alliciuntque ad partes ubi inseruntur:] quae apparent distinctae, abstracta carne seu parenchymate epatis, quomodo ferantur hinc inde inordinate inter quas etiam disseminantur


page 88, image: s088

tenues surculi, in unum postea porum euntes, et bilem ad folliculum deferentes. Conjungitur autem cum radicibus portae, ut ibi sanguis a bile segregetur. Sed portae radices plures per imam partem epatis hinc inde disseminantur, paucae per summam: econtra cavae radices plures per superiorem et gibbam partem, pauciores per cavam seu simam partem, [Addendae sunt venarum lactearum radices. Asellius aliquando earum truncum in epate observavit. Lobum autem presse non addit, quem in loco tertio ego designavi.]

Anastomoses vel conjunctiones radicum venae portae et cavae peculiariter sunt notandae. Rejectis enim iis, qui plane negant uniones harum venarum, aut qui obscure eas cognosci putant: [Inter quos nuper prodierunt Harveius et Riolan. quorum ille nusquam invenire potuit aliquam anastomosin, sive in jecore, liene, aut aliquo viscere, licet cocta fuerint usque quo friabile totum redderetur parenchyma, et tanquam pulvis ab omnibus vasorum fibris esset expressum acuque detractum. Hoc tantum in jecore recenti observavit, omnes propagines venae cavae per gibbam hepatis perreptantes, tunicas habere infinitis puncticulis cribrosas, tanquam in sentina, ad decunbentem sanguinem recipiendum fabrefactas: Portae vero ramos non similiter se habere, sed in propagines divaricari, et ubique utrimque ramos ad visceris umbonem excurrere sine anastomosibus. Coeterum habet et porta complura foramina magna parvaque, sicut cava, quorum aliqua transmittunt stilum, aliqua non, sed formant sinus quosdam tenui membrana cinctos. Unde manifestum per illa clausa foramina moram trahere sanguinem, non transcolari, obduct‚ aliquibus tunic‚. Riolanus eodem animatus genio, anasto moses venarum cavae et portae et arteriarum hepatis strenue impugnat, ne circulationem sanguinis ibi admittat. Metuit confusionem humoris cocti cum incocto. Quid refert? Confundatur chymus in sanguinem rudiorem mutatus ex lacteis cum illo qui in cava continetur, uterque enim in corde est perficiendus. Alter autem ex porta profluens, utrumque acido suo succo praeparat. Quidquid sit, anastomoses istas omnium Anatomicorum auctoritas asserit ab ipso Erasistrato et Galeno ad nos reducta, quia] manifestum est diligenter inquirenti conjungi has radices modo per transversum, ut altera alteri quasi per medium incumbat, modo extrema unius venae


page 89, image: s089

tangunt extrema alterius, modo extrema unius tangunt medium alterius, modo se invicem non tangunt, forte ubi rami epatis tantum nutritioni inserviunt. Praecipue observandum monet Bauhinus insignem anastomosin, quae canalem aemulatur, et est veluti communis et contiuuus ductus, ex radicibus portae in radices cavae, stilum satis magnum admittens: [sed quia autoritatibus nudis stare non licet, in consilium experientia nobis advocanda, quae necessario eas suadet ob sanguinis transitum ex venis lacteis et portae ad cavam, et ex arteriis manifestis, quum solus per carnem transitus non sussiciat in celeri et copioso fluxu. Non quidem, fateor, ad oculum apparent aperta omnium anastomoseon genera in demortuis, quamquam dari ea, inde nemo possit negare, sed quaedam insensibilia sunt, nec stilum, nec flatus admittentia, quaedam flatus tantum. Cl. Walaeus nusquam in hepate venas portae in ramum majorem venae cavae aperiri expertus est, sed minimos venae portae ramos in minimos venae cavae ramos patere, ut inflato excarni hepate, aquae innatanti animadvertit. Ego curiose in bovino hepate inquisivi anastomoses manifestas, inquibus magis ob magnitudinem conspicuae esse debebant, exemplum Doctissimi Slegelii sequutus. Verum enimvero oculum fugiunt: junguntur quidem diversis nexibus vasa interse, truncus cum trunco interjectis ramulis, rami truncorum, vel cum trunco alterius, vel cum ramulis, idque vel in medio ramulorum, vel in extremis, quemadmodum vidimus et cohaerere utraque vasa in uterina placenta: Coeterum nusqu‚m pervio foramine stilus per ullam anastomosin admittitur. Negandum tamen non est in vivis dari aditum, naturae non nobis cognitum, propter transitus necessitatem. Indicio id mihi est quod in conjunctionibus vasorum, etiam majorum, ubi clausae anastomoses videntur, tenuis praeter solitum sit tunica et fere solitaria, visu penetrante perceptibilis, quae in vivis a calore et motu facile sanguinem rarefacta transmittit.]

Per has ergo uniones radicum venae portae et cavae sanguis transire potest: sic per has transit materia peccans, quando purgationibus habitum corporis evacuamus. [Non quod ex porta ad mesenterium meducatur. ut hactenns creditum fuit, sed vel exinde cor transiens per arterias coeliacas effundatur, exinde per alvum, vel per ductus bilarios ad intestinum, vi Pharmaci protrudatur.



page 90, image: s090

Notandae quoque anasto moses quibus vesicae bilis venulae, venae portae et cavae ramis junguntur.]

Venae portae radices paulatim versus imam partem fiunt pauciores et majores, donec in unum truncum abeant, qui vena portae dicitur: sic etiam radices cavae superne et in anteriore parte in unum truncum coeunt [ante cujus egressum apponuntur hinc inde in ramis majoribus circuli quidam membranosi valvulis simillimi, modo crassiores, modo aranearum telarum instar rariores, quorum indicium fecerat Stephanus, et postea Conringius in bubulo hepate, quos et nos invenimus ad latiorem truncum spectantes, qui regressum sanguinis non tam impuri et foeculenti, quam puri, semel ad cor egressi, impediunt: Deinde, statim ad epar in duos ramos magnos dividitur, ascendentem et descendentem, atque hic dicitur cava oriri ex superiori parte, ceu gibba epatis, portae vero vena a sima parte.

Nervos habet epara sexto pari duos, unum a stomachico, alterum a costali, dispersos tantum per tunicam ejus, non per substantiam (sicuti vult Vesalius ) ut profunditas ejus sensu careat in humorum tot motibus. Unde etiam dolores ibi obtusi et potius gravativi fiunt. [Observavit tamen Riolanus, venam Portam comitari duos nervulos infignes, ipsamque hepatis substantiam subire.]

Actio epatis est sanguificatio. Ex chylo enim per mesaraicas [lacteas] attracto, jecur sanguinem conficit, quod fit in ramis venarum lactearum tanquam in loco; [gap: Greek word(s)] vero epatis non tantum vasa fulcit, ut quidam volunt, sed efficiens est sanguificationis: Una vero cum sanguine generat naturalem spiritum.

Sanguificatio ergo ita fit: Chyli in ventriculo facti, et in tenuibus intestinis absoluti pars inutilior et crassior in crassa intestina deturbatur, atque per anum excluditur: pars vero laudabilior et tenuior a venis lacteis per intestina dispersis attrahitur, alteratur nonnihil, et ab iis vi ab epate advocata sanguinis rudimentum accipit, et chymus tum dicitur. [Difficultas est, an trahatur ab hepate, vel pellatur illuc. Attrahi videtur a calore hepatis, sicut a calido succino palea, et calidae fotu ad extima cutis provocatur sanguis. Id hic in ligaturis videre est, et vivis sectionibus, in quibus tanta fit hepatis attractio, ut celeriter depleantur lacteae. Pelli non eadem est necessitas, secus ac aliis visum, quia motus principium aut ab externo chyli esset, aut interno: Non hoc,


page 91, image: s091

quia 1. nihil seipsum, nisi vivens, pollit. 2. Recenter extractus ex vasis chylus se non movet. 3. Appetitu caret. 4. Deorsum semper pelleretur, nonsursum ad hepar. Nec illud, 1. quia arteriae mesaraicae satagunt sui sanguinis pellendi, et venae recipiendi. 2. Venae autem lacteae exiles. 3. Fibrae venarum propriae plus ad robur conferunt, quam pulsionem, 4. Ventriculus et intestina contrahuntur quidem, sed ad expellendum chylum sufficientes non sunt, nam obscurus illorum motus, nec si evidens sit, in hepar statim pelleret. 5. Conitrictis illis visceribus undiquaque, tantum chyli retinetur, quantum expellitur. 6. Abdomen saepe quiescit, pro nutu nostro, per musculos moveri aptum; at chyli motus continuo fit et celeriter, stato scilicet distributionis tempore. 7. Sine discrimine ad hepar amandaretur foeculentus aeque ac purus chylus. Igitur attrahitur ab hepate primario, adju vante tamen secundario aliquali intestinorum constrictione. Hic Chymus attractus, in radicibus lacteis tanquam in loco, a parenchymate epatis, adjuvante interno chyli calore, tanquam causa efficiente, convertitur in substantiam sanguinis novam. Ruborem autem parenchymati similem, non tam ab hepatis carne sola acquirit, quae ipsa sanguini affuso suum debet colorem, quem deponit si abluatur, vel coquatur, et in aliis animalibus nonnullis viridis cernitur, quam a calore proprio et adscititio (sicut rubent uvae) quo evanescente rubor disparet, ut in venae sectione contingit. Sed nec ille sufficiens est, quum in sanis cadaveribus adhuc rubeat, lumen igitur accersendum, quod in rubro colore plurimum inest, etiam fine calore subsistens nisi accedente subjecti resolutione, per putredinem extinguatur et exhalet. Hinc coctus sanguis nigricat, et putridus offuscatur. Hinc quo quis insiti luminis naturalis plus habet eo splendidiori sanguine lucet; contra melancholicis, eo obfuscato, nigricat, et obscurior cernitur. Lumen ignemque id praestare, oleum sulphuris indicat, ex cujus mixtione liquores rubent.

Calor autem iste lumeneque, partim hepati insitum est, et ipsi chylo, praevia praeparatione ex eo emergens, partim accensum, sive ob cordis viciniam et vicinarum partium, sive ab arterioso sanguine ex corde et liene derivato.

Ita generatus crudior sanguis, non ad nutritionem hepatis, aut corporis distribuitur, quo munere desunguntur arteriae hepaticae, sed per anastomoses insensibiles carnis et vasorum in cavae radices expellitur, ubi brevi mora ulterius



page 92, image: s092

FIGURARUM EXPLICATIO. Exhibet jecoris utramque partem, et fellis vesiculam separatim ostendit. FIG. 1.

AA. Iecoris pars convexa.

B. Membrana jecoris separata.

CC. Ligamentum jecoris, septale dictum.

DD. Venae cavoe e jecoris supera parte egressus.

FIG. II.

AA. Iecoris pars concava sursum conversa.

B. Iobus jecoris cui se omentum jungit.

C. Fissura jecoris e qua vena umbiliealis D. descendi???.

E. Vesicula fellis.

F. Canalis cysticus.

GG. Porus bilarius in duodenum H. desinens.

I. Truncus venoe portae descendens e jecore.

K. Arteria Coeliaca dextra.

L. Nervus ad jecur delatus.

FIG. III.

A. Vesiculae bilariae fundus.

B. Sinus ad cervicis vesiculae exortum.

C. Cervix vesiculae.

DD. Meatus vesiculae bilariae inter venae portae F. et cavae??? radices per hepatis substantiam dispersae.

F. Meatuum vesiculae concurus.

H. Porus bilarius latior quam cervix vesiculae.

I. Meatus communis, Pori bilarii, et cervicis vesicae.

K. Orificium meatus bilarii in duodeno.

L. M. Duodeni intestinum apertum.

N. Arteria in hepar dispersa.

O. Nervulus hepatis et vesiculae cordis (qui nimis magnus sculptus.)



page 93, image: s093

[gap: illustration]

page 94, image: s094

elaboratur, moxque cum sanguine venae portae et arteriarum redeunte, in truncum cavae effunditur, recta omnis per superiorem trunci partem ad cor vergens, ut ibi ultimam acquirat perfectionem, nutriendis partibus singulis accommodatam. Non quidquam ad hepar hac via redit, obstantibus valvulis, in hepate extrorsum, in corde introrsum spectantibus, quemadmodum tota conformatio, et ligaturae docent: his intumescit semper cava versus hepar, inanitur juxta cor.

Peracta deinde omnium corporis partium per arterias capillares nutritione, quia non absumitur omnis sanguis qui continuis pulsibus subministratur, nec recurrere potest superfluus per eandem viam, ob valvularum cordis ad aortam situm, extra cor quidvis effundentem, nihil admittentem, et siquidem ligita arteria quacunque impletur turgetque ea parte quae cor respicit, versus venas flaccescit et detumet: igitur redire debet quasi per circulum ex minimis vasis iterum ad maximas venas, et ipsum cavae truncum, inde sursum deorsum ad cor. In transitu hepatis, alius nuper ibidem generatus sanguis cum illo venae portae, et qui ex arteriis redundat, simul jungitur ad deperditi restitutionem, atque ita denuo repetitur circulatio.] Interea, ut supra dictum, bilis extrahitur a sanguine per surculos in folliculum fellis porum bilarium desinentes. Serum vero ob tenuitatem retinetur nonnihil, ut facilius sanguis ubique permeare possit; postea vero serum partim ad renes amandatur, (cum seroso sanguine, qui secundum Galenum non coquitur in renibus, sed cum serum excrementum sit epatis fit tantum segregatio sanguinis a sero in renibus) et hinc per ureteres ad vesicam; unde postea urina partim ad cutim abit, et exit per sudores insensilesque transpirationes.

CAP. XV. De bilis receptaculis, nempe FOLLICULO FELLIS et CANALI BILARIO.

IN dextra et cava parte epatis, pro duplici bile recipienda, tenui et crassa, duo meatus sunt insculpti: Vesica bilaria et canalis bilarius, qui [gap: Greek word(s)] dicuntur. Agnovit hoc Galenus ipse, cum ait ab epate expurgari biliosum excrementum duplex: impermixtum et sincerum, deinde permistum


page 95, image: s095

et crassum, [quod contra Hofmannum colligimus ex 4. Vs. part. 12. 13. et lib. 5. cap. 6. Idemque experientia testatur. Profundit enim canalis crassiorem et foeculentam bilem, vesicula vero continet tenuiorem et magis flavam. Haec quippe portae adjacens, ex spirituoso sanguine et arterioso sugit copiosius, ille ad cavae radices parciorem bilem trahit et crassiorem, quia crassior ille sanguis.]

VESICA BILARIA, seu folliculus fellis, [gap: Greek word(s)] , est vas oblongum, subrotundum (hoc est, pyriformem figuram habet) concavum, duplici membrana donatum; un‚ qua alligatur jecori a peritonaeo, [quae et eadem est qua jecur tegitur,] absque fibris, et qua pars tantum extra jecur propendens vestitur, altera propria et crassiore, sed valida, omni fibrarum genere constante; quam succingit crusta quaedam, ex excrementis tertiae suae coctionis genita, ad arcendam bilis acrimoniam.

Vesicula haec parva est lienis et renum respectu. [Duorum fere transversorum digitorum in latitudine; quo tamen quis biliosior, eo vesicula major observatur.]

Dividitur in fundum et cervicem.

Fundus rotundus est, inferiori loco situs quando nimirum epar in naturali suo situ est, colore bilis flavo tingitur quanquam et nigro, quando nimirum bilis diu retenta aduritur.

Cervix fundo durior sursum spectat, oblongatur et angustatur, donec in angustum meatum et tenuissimum abeat, qui in communem ductum intestina petentem desinit. Ad cervicem observatur primo sinus quidam peculiaris, deinde membranulae vel valvulae aliquando binae, aliquando ternae, quae bilis regressum impediunt. [Aperiri eas interdum a spiritibus per nervum hepati insertum, bilique reditum in hepar concedere, ex ira probat Regius, et subita sanguinis in iratis ab adusta bile effervescentia. Caeterum majori vi compressionis et inflatu, nihil bilis possumus reducere. Et si tanta spirituum esset vis, aperirent eadem facilitate, et recluderent valvulas in corde, quando in arteriis sunt copiosiores. Penetrant quidem ipsi ob subtilitatem clausas valvulas, sed sanguinem secum non ducunt. Bilis sane aliunde accendi potest, ubique in sanguine calido haerens. Tandem a spirituum violentia frangeretur valvula, et periculum majus immineret, quam rupta vesica, cujus exemplum habet Salmuth.]



page 96, image: s096

Accepit folliculus fellis plurimos exiles meatus, multifariis ramulis donatos, in epate inter cavae et portae radices disseminatis; qui postea in unum meatum juncti bilem puram in vesiculam revehunt; et hic ubi se exonerat in intestinum, quotidie rursum impletur, et sic deinceps [Contra ac arbitratus est Arniaeus; repleri vesiculam a bile, quae a chylo per porum bilarium impedita descendere ad intestina, ad vesiculam regurgitet. Vidi enim saepe Walaeum ostendentem minima vesiculae per manum compressione, etiam intertinis chylo repletis bilem, facile in intestina eructari.]

Venas duas accepit exiles ad nutritionem. Arterias exiles a coeliaca quoque accepit [ad nutritionem, et calorem conservandum.] Ergo bile non nutritur, ut vult Ioubertus, Nervulum parvum vix conspicuum a sexti paris exili propagine hepatis tunicam perreptante.

Vsus. bilem flavam excrementitiam et puram tenuioremque (non excrementum cum sanguine mistum, ut renes) recipere, nonnihil ad tempus retinere, et postea expellere.

[De bilis autem hujus Vsu varie commentantur eruditi: Aliqui cum Aristotele nullam admittunt, habereque tantum necessitatem materiae, et educi ne sanguis inqui netur: quam sententiam tuetur Conringius. Aliqui plus bili tribuunt, ad totius commodum destinantes. 1, Epar calefacere, auctore Halyabbate et Aben Sina, et inde digestionem secundam confortare, caloremque naturalem epatis juvare, sicut ignis sub lebete. Imo toti corpori calorem largiri, si credimus Nemesio, imprimis stomacho ad promovendam concoctionem. Id si verum, de moderata illius quantitate accipiendum, alioquin nimius bilis calor ventriculum ureret.

2. Hisce vicinum est Helmontii dogma: esse hepatis et totius sanguinis balsamum, ab hepate ad mesenterium deductum, adeoque praecedere fel in opere sangui ficationis, hepar sequi, et habere insuper necessarii visceris constitutionem. At quomodo in hepar perveniret, siquidem Anatomia doceat ex hepate hunc ferri humorem, non referri: nam per mesenterium nimis longa via, in qua propter acrimoniam ad exitum properat, vel obtunditur vis. Unde autem generabitur, si sanguinis praecedat coctionem? Arteriae et venae paucae ibi dispersae, bilis autem copiosa colligitur. Praecedere hepatis coctionem, embryones docent, in quibus hepar sanguine abundat, antequam bile turgeat vesicula, vel leviter tingatur.



page 97, image: s097

3. Non dissimilis est eorum sententia, qui a putredine bilem tueri existimant vicinas partes heparque ipsum, cui fidem ex eo facit Zerbus, quod amot‚ fellis vesicul‚ ab epate, statim epatis substantia in circuitu fellis, dissolvatur et liquescat.

4. Plures faecibus expellendis destinarunt, sive roboratis calore illius intestinis, sive acrimonia irritatis. Quanquam enim in duodenum, aut jejuni initium inseratur ductus bilarius; tamen ad colon et ileon facilis transitus. Jejunum transire ex colore flavo liquet, et chyli celeri per illud cursu. Moderata tamen requiritur, alioquin alvus exsiccatur, vel nimium solvitur.

5. Addo faeces fluxiles reddere, quem usum pictoribus praestat in miscendis coloribus.]

Alterum bilis receptaculum est CANALIS vel PORUS BILARIUS [qui in iis quoque animalibus reperitur, quae vesicula destituuntur, ut Cervus, Dama, Camelus, Capreolus, Delphinus, Vitulus marinus, etc.] quod est vas oblongum, et duplo latior meatus, quam est cervix vesiculae, et ab epate abit recta [interdum bifurcatus binis tamen ejus ramulis in unum mox coalescentibus ex observatione Riolani] per communem ductum in intestinum (non in vesiculam, ut existimavit Fallopius) excrementum biliosum crassum recipiens [quod liquido animad verti potest, si is canalis apertus infletur, intumescit enim intestinum, non vesicula. Et observavit Riolanus quosdam dysenteria a bile obiisse, quibus cervix vesiculae fuit obstructus, sed porus bilarius admodum dilatus] quod et Galenus agnovit, qui vult bilem recta propelli etiam a jecore in duodenum, postque Galenum canalis hujus bilarii descriptio vera Fallopio debetur.

Communis ductus seu meatus in intestini jejuni principium vel circa duodeni finem abiens, constituitur ex cervicibus canalis bilarii et vesiculae fellis, et oblique inseritur inter utramque intestini tunicam, [digiti longitudine] et quidem aliquando bifidus, membranulis [intimae et mediae intestinorum] laxis orificio propositis. Ubi bilis copia, ut in biliosis naturis saepe regurgitat ad ventriculum, quando his jejunis venter diutius torquetur.

Nonnunquam, sed raro ductus abit in fundum ventriculi, eo bilem effundens. Unde bilis vomitus, iique homines dicuntur [gap: Greek word(s)] . [Quod in animalibus rapacibus rarum


page 98, image: s098

quoque est, ex observatione Argenterii, ut quoque in canibus, ex observatione Ioh. Walaei, contra ac id arbitratus est Akakia.] Si vero ad jejuni finem meatus inseritur: dejectiones semper biliosae obtinent, et ii dicuntur [gap: Greek word(s)] . [Qualis esse debuit ille cui in colon implantabatur Cholodochus a M. A. Severino Neapoli dissectus.

CAP. XVI. DE LIENE.

LIEN sive SPLEN, in sinistro hypochondrio situs est e regione epatis, tanquam alterum epar, sub diaphragmate inter costas et ventriculum, in nonnullis altiori vel humiliori sede quam in aliis; in omnibus tamen posticae seu dorsali parti vicinior est, quandoquidem vertebris et costis spuriis innititur, ut tactu deprehendi nequeat, nisi tumidus ad abdomen appropinquet, atque hic ejus situs raro immutatur, ut in dextro sit latere, et epar in sinistro.

Numero plerumque unus est, raro duo, (ut notavit Aristoteles 4. de generat. animal. 4. et Posthius Monspelii) [et Romae Panarolus.] rarius tres sibi invicem superim positi, non tamen aeque magni (ut loco dicto meminit etiam Aristoteles, item Laurentius) [et Schenekius de Matthia Ortelio et Hollerius de puella] nec deficere potest naturaliter, siquidem natura abundat in superfluis, nec deficit innecessariis. Fabulosa ergo opinio vulgi, in cursoribus eximi posse absque vitae periculo, quod nondum a quoquam visum aut litteris mandatum, [nisi a Plinio, Fluddo, Fioravanta, Rousseto, qui si veri sunt, pessime sane vixisse homines certum est, vel brevi post mortuos nobilissimi visceris defectu, et parte tantum truncatos exteriori. nam profundiora lienis vulnera pro lethalibus habenda ob arteriarum copiam et consensum cum partibus principibus;] nata indubie ex antiqua Erasistrati opinione, qui lienem frustra a natura creatum existimavit; quod Plautus etiam in Mercatore habet, [quos alii sequuntur, eo tantum nomine excusandi, si minus necessarium esse velint in genere animalium, non in hac vel illa specie. Carent enim sine noxa liene, quae vesicam non habent, ut Chamaeleon, et alia multa,] Insecta vero splene carent. Quamobrem falsum illud: Habet et musca splenem.

Magnitudo non tanta est quanta jecoris, homini tamen satis crassus lien est et magnus, [non tam] ob humorem quem


page 99, image: s099

frangere debuit contumacem, et ductu difficilem, [quam ob arteriosum sanguinem fermentativum, quem continere debet: longitudine scilicet fere sex digitorum, latitudine trium, crassitie unius, qua magnitudine in nullo alio animali est. Diversa tamen est magnitudo pro subjectorum varietate, et constitutione hominis.] Majorem putant datum, esse iis, qui Melancholicum [seu acidum] succum natur‚ copiosiorem accepere, quo affluente augeatur facile ob laxam ejus raritatem. Quibus augescit, iis minuitur corpus, et minus floret: unde Trajanus Imperator fiscum appellavit lienem, quia ut hoc ditescente, plebs depauperatur: Sic liene augescente, minuitur corpus. [Causam hanc ad ferunt, qui elaborare chylum credunt, quod nimis per ramum splenicum trahat ex chylo epatique subtrahat. Sed cum ea lienis actio suspecta sit, alia inquirenda ratio. Cl. Conringius in magnitudine praeternaturali id fieri concedit; alioquin si naturalis sit et legitima, floret corpus cum liene.

In quocunque statu sit, existimo minui corpus, si lien augeatur, quia acidum sanguinem fermentantem reliquo corpori detrahit, et vel in sui nutritionem absumere, si natura liter major sit, vel non posse praeparare et expellere, si magnitudo sit vitiosa.]

Figura ejus plerumque oblonga est instar linguae bovis, unde linguosum viscus quibusdam; foris ad latus sinistrum et diaphragma gibba nonnihil: nonnunquam ob costas impressiones habens, latere dextram respiciente concava, ob adjacentem ventriculum: ubi per longitudinem mediam, linea quaedam alba prominentiis donata, venas et arterias cum omento admittens. Alias praeter naturam varias accipit figuras, globosam exacte, triangularem, acuminatam, eminentiis exasperatam, bipartito sectam, etc. ut recte annotavit Archangelus.

Color in foetu rubens est ut epatis, cum sanguine materno alatur puro; in adultis vero subnigricans, ob succum crassiorem quo alitur; in provectioribus ad livorem tendit, [Rubeum in adultioribus observavimus: et ante nos Vesalius et Spigelius, qui iccirco credit nigriorem sani non esse hominis. Conringius colorem illum obscurum nimiae diaetae vitio, in primis potui adscribit. Ego temperamento cujusque hic multum tribuo, et caloris varietati.] Praeter naturam antem lien varios colores induit juxta humorem dominantem: lividum, cinereum, etc. [In brutis calidis magis


page 100, image: s100

nigricat quam in homine, in porcis magis candicat.]

Connectitur per membranas tenues a peritonaeo natas ipsi peritonaeo, omento, et reni sinistro, aliquando et septo [quod negat Fernelius, qui excusari non potest, nisi eum centrum diaphragmatis intellexisse dicamus, huic enim non annectitur.] In cava vero parte annectitur superiori omenti membranae, a qua etiam [sive secundum alios a peritonaeo, sive secundum alios sui generis.]

Tunicam accepit tenuem et simplicem, [hepatis tamen membrana crassiorem, quae in senescentibus plurimum saepe induratur, ut et ossea evadat et cartilaginea. Crassior esse debebat, ut vim arteriosi sanguinis fortius sustineret.]

Substantiam vel [gap: Greek word(s)] habet instar crassi, nigri et concreti sanguinis.

Vasa habet omnis generis.

A vena portae insignem truncum, qui ramus splenicus dicitur, longe infra epar situs, et transversim ad lienem missus. Hujus rami numerosi surculi, sed ut plurimum fibrarum instar tenues absumuntur in liene, praeter duos qui a liene [quandoque] prodeunt: unus dicitur vas breve, ventriculum ingrediens modo una, modo pluribus propaginibus: [qui frequentius, quod Walaeo debemus, ramulus est venae splenicae, qui ubi ad spatium inter ventriculum et lienem medium venit, in duos bifurcatur surculos, quorum unus lienem, alter ventriculum accedit] quod vas volunt alii sanguinem acidum eructare ad appetitum, aut ventriculi corroborationem, qui deinde per intestina excernatur. Alius ad anum abit, et haemorrhoidales venas internas gignit.

Arterias habet magnas multasque a Coeliacae ramo, secus quam epar. 1. ad vitam et calorem innatum fovendum. 2. ut fortius mutari possit sanguis. [3. ut ad nutritionem sui accipiat sanguinem, et praeparet insuper acidum succum cum sanguine arterioso ad se delatum, pro chyii et sanguinis totius fermentatione.]

Observandae autem praecipuae sunt Anastomoses frequentes, arteriarum lienis cum venis ejusdem, praesertim una insignis ante ingressum vasorum in lienem: reliquae in liene sunt.

Nervulos etiam a sexti paris ramo costali sinistro, magis per tunicam quam substantiam dispersos.

Lienis ACTIO ex veteri opinione triplex potissimum, doctoribus eam sequentibus statuitur. 1. Attrahere humorem melancholicum, excrementitium, et limosum ex epate.


page 101, image: s101

2. Melancholicum excrementum inde secernere, ut bono sanguine nutriatur. 3. Secretum in ventriculum et intestina eructare. Statuitur etiam alimentum lienis ab arteriis elaborari et frangi, quia caro fungosa et laxa nutriri debeat sanguine vaporoso et subtili. Ductus per quos eructare putatur excrementum melancholicum, sunt primo Vas breve; deinde vena haemorrhoÓ dalis. Volunt itaque splenem esse melancholici excrementi, seu foeculenti crassi sanguinis in epate segregati receptaculum (quemadmodum vesica bilaria flavam bilem recipit) et ideo lienem e regione epatis positum.

Lienem vero excremento recipiendo tantum dicatum negamus, nam

1. In liene nulla ampla est cavitas excipiens, quemadmodum in folliculo fellis et in renum sinibus membranosis atque vesica.

2. Si excrementi receptaculum esset, cur non inferiori loco situs est, ut commodius suscipiat ponderosum excrementum, quemadmodum reliqua receptacula?

3. Rondeletius negans lienem esse humoris melancholici receptaculum, hanc dat rationem: quod humor is, dum naturalis est, totus in osseas et alias duras et siccas partes impendatur; atque cum ejus in nobis portio minima sit, ei excipiendo partem nullam esse dicatam, uti nec sanguineis excrementis, quae sudoribus et insensibili transpiratione abeunt. Hoc tamen argumentum minus validum existimamus.

4. Cur non per epatis substantiam disperguntur surculi hujus receptaculi, aut saltam rami splenici, quemadmodum vesica bilaria ramulos suscipit in epate dispersos?

5. Cur non sunt ductus quidam ab epate hunc succum deferentes?

6. Nulla pars excremento alitur, quicquid Columbus dicat, nullam partem excremento nutriri, liene excepto.

7. Absurdum est regurgitare debere excrementum in venam portae, et postea in ramum splenicum.

8. Per eosdem ductus excrementa susciperet, et rursum expurgaret.

9. Firmissima ratio est lienem, excrementi receptaculum non esse, quia alterum est sanguifi cationis organum, ut paulo post probatur.

[Posterioribus visum, lienem instar hepatis sanguinem eliborare, sed nec de via consentiunt, nec de chyli natura. C. Bartholinus Parens noster statuit] lienem ex crassa Chymi


page 102, image: s102

parte per ramum splenicum insit‚ facultate ad se tract‚ sanguinem crassiorem, sed tamen laudabilem elaborare.

1. Probavit hoc ex structurae affinitate cum epate. Quemadmodum enim epar carnosum viscus est, tunic‚ vestitum, vasis plurimis donatum, cujus caro quasi sanguis affusus est: ita etiam Lien viscus est, tunic‚ donatum, et plurimis vasis varie implicatis, cujus caro propria quasi sanguis affusus et congelatus est.

2. In Liene plexus sunt plurimi et infinitae anastomoses. Nusquam autem sunt plexus, nisi ad novam elaborationem, ut videre est in cerebro, epate, testibus, mammis, etc.

3. Patet hoc ex situ rami splenici, qui est longe infra epar, ex trunco venae portae, ubi attrahitur pars Chymi, sive chyli, sanguinis aliquam dispositionem habentis: si itaque materiam ibi recipit, ex qua fit sanguis, cur non etiam sanguificabit lien?

4. Natura solet corporis partes aut geminare, ut cuivis unum latus tribuatur, quemadmodum patet in renibus, testibus, pulmonibus, mammis, organis sensuum, etc. aut si unicam facit, eam in medio locare, ut cor, ventriculum, uterum, vesicam, nasum, linguam, os, etc. Lien ergo erit alterum epar.

5. Lienis morbi, quemadmodum et epatis, sanguificationem laedunt.

6. Interdum epatis situs mutatur, ut sit in sinistro latere, et lien in dextro.

7. Epate deficiente et minuente augetur lien, et epati opem fert, uti exemplis multis notum est, unde lien saepe visus fuit in dissectionibus major et rubicundior epate.

8. Verisimile non est tam numerosas arterias lienem ingredi in excrementorum gratiam, quin potius ad coquendum crassiorem sanguinem, ut ita per contrariam tenuitatem contumax crassities frangi possit.

9. In foetu lien rubet ut epar, ob causam supra datam.

10. Quales morbi epatis, tales paene lienis.

11. Et vitia lienis atque epatis iisdem prope tolluntur remediis.

12. Si autoritates valent, prodeat Aristoteles lib. de partibus animalium cap. 7. ubi ait: simili praedita natur‚ epar et lien; item, lienem esse quasi jecur adulteratum, et ubi lien exiguus est, ibi epar bipartitum esse, et quod omnes partes fere in corpore bipartitae sint. Plato lienem vocat expressum


page 103, image: s103

epatis simulachrum. Alii vocant epar vicarium, sinistrum, etc. Autor libri de respirationis usu hoc confirmavit, uti et Aphrodisaeus, Aretaeus, et alii. Archangelus alterum usum lienis facit copiosiorem sanguinem conficere.

Si quaeratur, in quem usum sanguis a liene confestus?

Alii putant eundem cum epate, videlicet ad corpus totum nutriendum, et ad auxilium epati ferendum,

Sed ille statuit hoc non fieri, nisi necessitate postulante in epatis aliquo defectu, vel affectu vitioso.

Ordinarie autem putat lienem esse organum conficiendi sanguinis, ad nut rienda viscera infimi ventris, ut ventriculum, intestina, omentum, mesenterium, pancreas, etc. atque ipsum etiam lienem nutriri sanguinis istius aliqua portione, reliquamvero ad partes dictas amandare. Epar vero arbitratur, sanguinem procurare reliquis partibus corporis, praesertim musculosis. Probatque

1. Quia a splenica, vel ramis ex hac natis, aut huic vicinis, videlicet ramis venae portae solis habent nutritionem viscera infimi ventris, non a vena cava.

2. Quia viscera ista crassa sunt, magis terrestria et sordida: quales partes in reliquo corpore non inveniuntur. Ideo talem sanguinem hae partes a liene requisi verunt.

3. Et ideo epar majus est, quia pro toto reliquo corpore sanguificat: lien minor, quia tantum pro infimo ventre, nisi quando in necessitate epati opitulari debet.

4. In canibus lien est gracilis et longus, quia partes vel viscera imi ventris minora sunt in cane, et minus sunt circumgyrata quam in homine.

5. Conspicuum est discrimen inter pinguedinem in partibus musculosis, aut iis, quae a cava nutriuntur genitam, et inter pinguedinem coenosam et facile putrescentem in imo ventre, et omento, intestinis, mesenterio, etc. Hinc tot putredines in partibus mesentericis. Et quo humor est crassior, (uti est pinguedo coenosa) eo citius putrescit: ut coenosa citius quam pinguedo in partibus musculosis. Sic sanguis lienis magis est dispositus ad putredinem, quam epatis, et hujus magis quam cordis dextri ventriculi. Deinde minus putrescit sanguis arteriarum; minime omnium spiritus.

6. Argumentum firmissimum hoc credit, quod ubi pars reperitur viscerum substantiam habens, ibi etiam venae adsunt ex porta seu rami lienis: ubi vero pars est. carnosa musculosa, ibi venae adsunt ex cava originem habentes, ut


page 104, image: s104

liquet in intestino recto, in quo ob duplicem substantiam, duplices venas natura posuit. In musculosa venae sunt haemorrhoidales extem dictae, ex cava oriundae: in viscerosa sive intestinali substantia, venae sunt ex porta.

[Hae similesque rationes permoverunt Parentem piae memoriae, ut ex chymo per splenicum ramum attrahere lienem probaverit. In quam sententiam concesserunt tum Anatomici plerique Varolius, Posthius, Iessenus, Platerus, Bauhinus, Sennertus, et Riolanus in Anthropographia prima. Sed condonandum isti seculo, quia ignoravit, quae posteris jam innotuerunt. Venae enim lacteae ab Asellio detectae docent, nullum chylum seu crassum, seu tenuem a mesaraicis venis trahi, aut usquam deferri, sed per lacteas tantum ad hepar, non lienem. Ad haec ligatura in vivis monstrat, nihil per mesaraicas deduci ad lienem, sed contra a liene ad mesaraicas. Rationibus autem supra adductis id ex parte damus, fieri sanguinis quandam in liene generationem, modo postea explicando, non ex chylo, cujus hic nullae viae, sed ex sanguine arterioso a corde transmisso.

Hofmannus et Spigelius per arterias mesaraicas lutosam chyli portionem deducunt ad lienem, ut ibi in sanguinem coquatur. Qui e‚dem culp‚ tenentur. Arteriae enim sanguini ad mesenterium devehendo destinatae sunt, quod ex ligaturis oppido manifestum est, eademque via vehi sanguinem et revehi chylum a natur‚ est alienum, ne confundantur. Praeterea, nunquam in sectionibus vivis chylus ibi observatus. Lutosa autem portio chyli, qu‚ nulla pars ad sui nutritionem indiget, rectius per intestina ex purgatur.

Sperlingerus vir eruditus, per lacteas venas hoc negotium, ut ad hepar, absolvi putat. Quae via expedita foret, si lacteae venae ad lienem pertingerent, quod nemo adhuc ad vertere potuit. Aliter opinantibus imposuÍre nervosae fibrillae.

Alii, qui mesenterium nihil mittere ad lienem perviderunt, a ventriculo recta chylum ad lienem advocarunt viis manifestis vel occultis. Manifestae viae illis est vas breve venosum, ejusque rami, per quos aquosiorem chylum lien sugit. Sed vas breve ad ventriculum succum acidum vehit a liene, nihil ad lienem, sicut nec ullae venae. Ad haec interdum non inseritur in lienem, sed ramus est splenicae extra illum. Taceo nunquam vas breve candicante succo fuisse repletum. Substituit quidem in hoc casu venam splenicam Ioh.


page 105, image: s105

Daniel Horstius, sed invit‚ experienti‚ et venarum officio. A liene et arteriis omnem sanguinem accipit, nihil reddit splenica vena, unde ligata in vivis versus lienem impletur et tumet ex Walaei observatione, sed versus hepar inanitur. Ad ligaturam tamen provocat Regius, fieri vasis brevi intumescentiam inter ligaturam et ventriculum, inter ligaturam vero et lienem fieri detumescentiam. Nihil id movet Bachium, qui nodum tamen non solvit, et Hogelandius in hac observatione est diversus, ut valde dubitem, quia difficile experimentum, per se vas breve ita solum impleri, antequam accuratius pluribus oculis viderim.

Praeter vas breve, etiam per venas gastricas et epiploicas serosum et potulentum ex ventriculo absorberi probat Carolus Piso, qui ignoravit motum humorum in his venis. Utraque vasa se exonerant in ramum splenicum, et tum recto ductu ad hepar amandatur sanguis, nec obstantibus valvulis, ad lienem regreditur.

Occultas vias qui urgent, vel poros ventriculi, vel distinctum vas nobis invisibile et incognitum adhuc, obtrudunt. Inter illos est Vestingius, inter hos Conringius, qui tamen in humore coquendo differunt. Veslingius lienem conficere vult sanguinem ex aquosiore chyli portione, admistisque partibus terreis sordida attractis per poros invisibiles lacteis similes ex ipso ventriculo sibi accumbente et pancreate. Conringius solum potulentum per vas nobis invisibile propter cohaesionem arctam lienis cum ventriculo et contentum serum non ita candicans, aliquando detegendum. Sed salva res foret, si aut pori illi, aut vas peculiare nobis monstrarentur, quibus oculatae manus. Pori angustiores sunt, quam ut sordidae chyli partes admittantur, et quis impediet quo minus alio quam in lienem transudent. Saepe in minori cohaesione cum ventriculo, nullum mihi vas apparuit, nec tale quid in juvene, subito post largiorem potionem a frustulo linguae bubulae nuper hic suffocato, videre potuimus.

Caeterum solum potulentum ex ventriculo statim exsugi a liene existimant Reusnerus, Piso, et Conringius jam laudatus, Hippocratem sequuti, adeoque sanguinem tantum aqueum conficere ordinario. Sed nulla ratio firma id persuadet, siquidem viae desunt manifestae. Nec tenue solum attrahere debet, quo tanquam vehiculo et chylus, et sanguis indiget, quanquam seorsim non fluat, sed varie cum crassiori


page 106, image: s106

mistum pro sanguinis constitutione, donec officio suo defunctum, vel a renibus separetur, vel toto habitu corporis exsudet. Si praeter naturam in ventriculo serum a crassiori chylo segregatur, vel per vomitum redditur, et crassior chylus hoc vehiculo destitutus in intestinis colicam efficiet, sicut apud magnum nostrum Wormium vidi: vel per pylorum excernitur, semper patulum liquidioribus et concoctu facilioribus cibis, observatione Walaei desideratissimi; multo magis largiori potu, qui celeriter interdum in potatoribus strenuis per urinam redditur, non lienem transeundo, sed per intestina, si con venientia adsit qualitatis, humorum tenuitas, laxitas vasorum, roburque trahentis facultatis, quibus conspirantibus recte Asellius asserit, nullam esse tam longam viam, quae non facile acceleretur. Aliter constitutis, non statim per urinas potus labitur. Sunt enim qui integro die Baccho indulgent sine matulae necessitate. Sunt etiam quibus lubrica alvus solvitur, ut per intestina ferri dubitandi non sit. Sanguis quidem lienosorum tenuis est et aquosus, non quod talis immediate ex ventriculo est et aquosus, non quod talis immediate ex ventriculo proveniat, sed vitium est totius sanguinis per arterias lieni communicatum. Taceo lienis male affecti haec esse signa, a cujus statu praeter naturam ad naturalem nullum firmum argumentum ducitur: qua responsione alia omnia quae pro hoc potulento chylo adducuntur a viris doctissimis, solvuntur.

Dubium est cur lien solis illis animalibus obtigerit, quibus renes et vesica, teste Aristotele, quod in Chamaeleonte verum invenit Panarolus? An propter serosi humoris tractionem? Non crediderim. Sed liene carent, quia parum sanguinis elaborant, unde et serosus humor non opus habebat peculiaribus receptaculis, superfluum autem in sanguine, absumitur in pennas, cuticulam, squamas, etc. Liene igitur carent, quia fermentatio necessaria haud erat in imperfecta coctione illorum, qui perpetuam et naturalem lienteriam habent.

Mixtam ex omnibus his opinionibus lienis actionem nuper procudit in encheirido Riolanus, limosum sanguinem attrahere ad sui nutritionem, inde serum quoddam particulare fermentativum per arterias splenicas effeundere in ventriculum, et cum sit bibulum ejus parenchyma, per venas elicere et emungere superfluum liquorem ex ventriculo. Ad quae per partes jam fuit responsum. Nobilior sane est lienis


page 107, image: s107

actio, quam ut superfluum ex ventriculo suscipiat. Id autem per quas vias? Nam venarum officium est sanguinem in partibus ex arteriis revehere ad truncum, ex doctrina Circulationis frustra hic a Riolano impugnata. Nec aliud ligaturae in vivis docent.

Franciscus Vlmus, C. Piso, et AEmilius Parisanus contendunt lienem pro sinistro cordis ventriculo arteriosum, sanguinem conficere. sicut pro dextro hepar. Quae sententia refutatur, quia 1. nulla est via per quam in cordis sinistrum ventriculum illabatur sanguis hic confectus; neque enim per Aortam potest, propter valvulas ad ostium ejus sitas. 2. permistio fieret succorum, perfecti et imperfecti, si e‚dem vi‚ eodemque tempore acciperet cor sanguinem et redderet. 3. sine liene multa vivunt, quae tamen vitales spiritus generant.

M. De la Chambre tract. de Digest. existimat lienem conficere spiritus in usum abdominis. Sed is spiritus ad nutriendas et vivifi candas partes inferiores per aortam suppeditatur qui possit sufficere. Si tamen spirituosi sanguinis modificationem quandam in usum abdominis accommodatam intelligat, excusari meretur.

Ad nobiliores actiones lienem destinavit Helmontius novitius. Pro sede Archei sui venditat, qui cum sit organum immediatum animae sensitivae; determinat actiones vitalis animae in stomacho residentis. Sedem vocat 1. intellectus, in qua conceptus formantur, quia viscus est omnium sanguineum maxime, pluribusque arteriis opulensum, cerebrum autem servare tantum conceptus a liene missos. 2. Somni et somnii. 3. Veneris, quia pollutiones sunt nocturnae, ibique circa stomachum primi Veneris motus sentiuntur: Ex lumbis enim dicuntur egressi, in quibus lien princeps membrum vitale: demum quartanarii affecto liene minus salaces. 4. Variorum morborum qui alioquin cerebri creduntur et thoracis, ut Asthma, Pleuritis, Apoplexia, Epilepsia, Incubus, Vertigo, etc. Sed 1. omnia falso supposito nituntur. 2. Ventriculum esse sedem animae, non cerebrum, nemo Anatomicorum saniorum concedet. 3. Lien sanguineus est in alios usus, ut sanguinem acidum pro totius sanguinis et chyli fermentatione praeparet. 4. Sunt animalia quae et dormiunt et aestus Veneris sentiunt sine liene, etiam eo, si adest, affecto. 5. Pollutiones nocturnae a calida vasorum spermaticorum constitutione et sanguine seroso acrique, illarum dissectio docet. 6. De


page 108, image: s108

renibus in lumbis id dicendum potius, infra patebit. 7. Aliae in Abdomine partes, praeter lienem, in quartanariis afficiuntur. Negandum tamen non est, lienem aliquid conferre, ut causa remotior, sanguinem acidum subministrando. 8. Lien morborum adductorum sedes est remota, propter vapores inde elevatos; Idiopathici autem morbi primario a cerebro dependent.

Ultima sententia eaque verissima, est Ioh. Walaei, Praeceptoris quondam nostri meritissimi, ex [gap: Greek word(s)] et certa ratione deprompta. Is cum in vivis dissectionibus nullum humorum motum per venae portae ramum splenicum ad lienem observaret, certo concludit, non esse verosimile vel melancholiam ex hepate, vel chylum per ramum splenicum ad lienem ferri, quare nec lienem melancholicum recipere ab hepate excrementum, nec ex melancholia chylove in liene sanguinem fieri. Sed contra animadvertit semper, omnem sanguinem ex liene et celeriter satis et satis valide continuo ad hepar deferri, ut et illum ex vena haemorrhoidali, vase brevi, et aliis venis quae ramo splenico junguntur. Nullum autem humorum motum esse ad lienem nisi per arteriae coeliacae ramum splenicum: quare lienem aliunde naturaliter non accipere materiam quam immutet, quam ex arteria coeliaca: putat autem verosimile esse sanguinem ulterius perficiendum, a cordis calore dissolvi, et ubi is a corde adigeretur per arterias coeliacas in lienem, non totam illam sanguineam massam retineri a liene, sed ut vesica fellis tantum bilem, ita lienem partem sanguinis acidam capere, quam possis melancholiam appellare, non aliter ac destillatione Chimica segregari e rebus spiritum acidum videmus: Illum acidum humorem perfici a liene, a quo lien nigricans et acidus sentitur. Hunc acidum humorem permisceri postea sanguini in vasis, et chylo in ventriculo, et eos reddere tenuiores: quare obstructo liene crassos in corpore humores coacervari, non quod crassi humores a liene non trahantur, quos nec in eo naturaliter licet invenire; sed quod lien attenuantem illum humorem acidum nequeat sanguini chylove communicare. Hujus acidi humoris quicquid ad nutritionem ineptum est, id cum sero per urinam excerni, facile enim talia acida, ut acetum, spiritus sulphuris, aquae miscentur, qui et acidus humor possit destillando ex urina iterum elici.]

Quatenus ergo lien [acidam sanguinis partem ex corde trahit, et mittit praeparatam ad mesenterium,] ut reliqua


page 109, image: s109

pars ab epate elaboranda fiat purior et illustrior, potest quodammodo locum habere antiquorum opinio, statuens lienem esse risus sedem. Etenim animalia alacriora plus splenis habent, salaciora plus jecoris; placidiora minus fellis: timidiora plus cordis: magis vocalia plus pulmonis, etc. Unde illud:

Cor ardet, pulmo loquitur, fel commovet iras,
Splen ridere facit, cogit amare jecur.

Quamobrem lien sanguinem praeparat pro commodo viscerum infimi ventris, [et totius corporis, eo quo dictum modo.] Et pars excrementitia, quae a liene separari non potest, expurgatur [si tenuis et aquea 1.] per arterias, non solum ad intestina, verum etiam ad renes per emulgentes. (Hinc in affectibus splenis urinae saepe nigrae, ubi propterea diureticis utimur. Et splenetici atque melancholici dicti abundant sero, ut ex Hippocrate et Galeno notum, nam serum crassissimi humoris vehiculum esse debuit. Hinc quartanarii copiosissime sudant, mejuntque) et in nimia copia per haemorrhoidales. [2. per ventriculum (unde in scorbuto salivae proventus uberrimus, uti et in quartana, adeo ut salivationem in numero signorum ejus posuerit Galenus. Hinc etiam melancholici sputatores insignes esse solent) mediante non solum vase brevi, sed et aliis vicinis vasibus.

Si crassa et terrea fuerit, per anum evacuatur recta (non ventriculo mediante:) nam 1. a melancholia, ut docet Galenus, excrementorum est nigredo. 2. a pondere et graviditate deorsum cogitur. 3. humoris nigri per haemorrhoidas internas vacuatio, a praesentibus morbis melancholicis liberat, a futuris vero praeservat, ut locis plusculis docet divinus senex.

CAP. XVII. DE RENIBUS.

EX sanguine triplex repurgatur excrementum: bilis tenus in folliculum fellis, bilis crassa in canalem bilarium, et serum in renes. Quia ergo de priorum duorum excrementorum receptaculis dictum est, de tertio quoque nunc agendum.

RENES a fluendo dicti, quod per eos materia urinae fluat, Graecis [gap: Greek word(s)] appellantur, quasi mingentes. [ [gap: Greek word(s)] ; a qua



page 110, image: s110

FIGURAE EXPLICATIO. Instrumenta urinaria, et generationi inservientia virilia in suo situ ostendit.

AAA. Hepatis pars sima.

B. Vesicula fellis.

C. Dactus bilarius sursum reflexus.

D. Vena cystica.

E. Arteria tum in hepar, tum ad vesiculam distributa.

F. Vena umbilicalis sursum revoluta.

GG. Venae cavae truncus descendens.

HH. Arteria magnae truncus descendens.

II. Venae emulgentes.

KK. Renesin situ naturali.

LL. Arteriae emulgentes.

MM. Capsulae atrabilariae cum propaginibus ex emulgente in illas distributis.

NN. Vreteres e renibus ad vesicam descendentes.

O. Vesicae urinariae fundus.

PP. Vreterum ad latera vesicae insertio.

QQ. Vrachi portio.

R. Portio recti intestini abscissi.

SS. Venae praeparantes quarum dextra ex trunco, sinistra ex emulgente vena nascitur.

T. Corpus pyramidale ex venarum et arteriarum praeparantium unione ortum in sinistro latere expressum.

V. Arteriarum praeparantium e trunco aortae origo.

XX. Testes, quorum sinister communi integumento est exutus.

YY. Vasa deferentia quae a testibus ad abdomen ascendunt.

Z. Penis.

aa. Scrotum, quod testem sinistrum integebat, ab eo separatum.

bb. Ilia.

cc. Ossa pubis.

dd. Lumbi.



page 111, image: s111

[gap: illustration]

page 112, image: s112

etymologia nihil diversum sentiunt, qui ex Vorone quasi rivulos dictos renes putant.

Bini reperiuntur, quia inter omnia excrementa serosum est copiosissimum, et utramque bilem excrementitiam superat, ob sanguinem, cujus vehiculum esse debet, donec sanguis in cavae ampliores venas pervenit; et ut uno affecto, alter humorem trahat serosum: [verum enim non arbitror quod tradit Beverovicius, et Loselius post illum, uno rene affecto alterum quoque urinam non expurgare: contrarium enim apparet in iis quibus ren alteruter tantum calculo grandiori obstruitur, aut ulcere consumptus est; et contrarium ac ille existimat in aliis partibus contingit, uno oculo laeso alter videt, consumpto omni pulmonis lobo in una parte, alter respirationem promovet, nisi forte utraque pars a communi causa afficiatur, alioquin enim interdum id tantum fieri, fateri coguntur.] Raro unicus tantum reperitur, isque magnus in medio positus, cum alias corpus in aequilibrio non esset, [nec vasa commode ferrentur. Monstrosum est, si in unum uterque inferiori loco colligatur mutua cohaesione, quod Patavii vidimus.] Rarius tres vel quatuor reperiuntur [invicem sibi vel impositi, vel subjacentes.]

Situm habent sub epate et liene, ubi incumbunt spinae lumborum musculis, inter duas peritonaei tunicas, ad latera venae cavae et arteriae magnae, [sub quibus maximi nervi reconduntur, tam ipsius musculi Psoae, quam alii ad crura hac manifeste transeuntes, unde fit ut calculo in renibus existente, stupor in ejus lateris crure persentiatur. Rarum est quod observavit Cabrolius spinae ipsi lumborum incumbere.] Neque plane e regione sibi invicem oppositi sunt, ne tractioni impedimentum aliquod esset, et ne pars aliqua seri praeterlaberetur. Sed dexter ren in homine inferior est, ut cedat jecori, cui proxime subjacet, fine suo tertiam vertebram lumborum attingens: raro elatior est sinistro, raro etiam situ sunt pares bini renes. Sinister ut plurimum lieni ex parte subjicitur, raro liene superior est. In brutis contra lien deorsum magis vergit, et ren dexter magis sursum, quare epati ipsorum sinus insculpitur ob renem; quod in homine non sit [secundum naturam. Notant hic quidam, dextrum renem viciniorem esse cavae, sinistrum magis remotum, ob sinistram emulgentem, quae longe quam dextra est longior.



page 113, image: s113

Magnitudo semper aequalis utriusque est, ut plurimum tamen. Longitudo fere est quatuor vertebrarum; latitudo plerumque trium digitorum; [crassities pollicis, dexter tamen sinistro major est plerumque, quia ob calorem dextrae partis vehementius trahit serosum sanguinem, nisi a morbo erodatur, ubi gracilescit, et extenuatur. Majores etiam sunt salacioribus, ut cum aliis observavi.] Sed non aeque semper ad corpus conveniens eorum est proportio.

Superficies sicut in jecore est laevis et lubrica; raro et praeternaturaliter in homine inaequalis, quasi ex multis renibus vel glandulis renes essent compositi, quod frequenter in foetu in utero adhuc concluso quivis deprehendere potest:] Uti fere semper fit in bove et urso, [in vitulo, et omnium elegantissime in Tursione, instar racemi uvarum quadratis triangularibusque tesseris compacti artificiose, ut in Anatome ejus demonstravi.]

Calor ruber est obscure, raro intense rubet. In male affectis varie colorantur renes; quemadmodum et epar et lien.

Figura est phaseoli, item folii asari, si planam superficiem spectes. Exterius in dorso seu ad ilia gibbosa et rotunda est figura; inferius ad partem supremam et imam gibba, sed ad mediam concava et sima.] Renem sinistrum triangularem vidit Helmontius, ubi dexter ne avellanam aequabat. Hippocrates pomis comparavit, sine dublo latioribus et rubris; nisi per [gap: Greek word(s)] similitudinem quoque renum cum aliis brutis indigitaverit.]

Connectuntur per membranam externam, quae a peritonaeo est, lumbis et diaphragmati, per emulgentia vero vasa cavae et aortae, per medios ureteres vesicae. Et dexter ren, Coeco, intestino, quandoque et jecori, sinister lieni et colo. Hinc flatuum et excrementorum copia exacerbatur nephritis.

Membranam duplicem habent: primam internam proximam et propriam, absque pinguedine et venis, tenuissimam; a tunica externa et communi vasorum ingredienttum dilatata, (nam vena ingreditur tantum cum una tunica) quae cum arcte connascatur, carnem compactiorem reddit, et intro reflexa comitatur vasa, ventresque subit et succingit. Alteram externam a peritonaeo laxe adhaerentem, unde fasciam renum vocant. Est enim renum involucrum et stragulum, quia multus ei adeps circumfunditur, in ejus gratiam venam adiposam dictam recipit, adeo ut renes in obesis occultati



page 114, image: s114

FIGURARUM EXPLICATIO. Tabula proponit renes, tum integros, tum discissos, ut vasorum ingressus egressusque spectentur. FIG. I. Renum formam et emulgentia vasa exhibet.

AA. Membrana renum communis adipe circumfusa, hic separata.

BB. Capsulae atrabilariae, seu renes succenturiati.

CC. Renes.

D. Membranae renum propriae particula separata.

EE. Truncus venae cavae descendens.

FF. Truncus arteriae magnae descendens.

GG. Vreteres:

HH. Venae emulgentes.

II. Arteriae emulgentes.

KK. Venae spermaticae.

LL. Arteriae emulgentes.

m. Vena adiposa ex emulgente.

n. Arteria adiposa.

FIG. II. Vasorum emulgentium in renum simam partem ingressum demonstrat.

AAA. Renis dissecti facies interna.

B. Pelvis ureteris.

C. Vena emulgens variis ramis in renem diffusae.

D. Arteria emulgens multifariam divisa, venae ramusculis sese jungens.

FIG. III. Ureteris exortum adumbrat.

AA. Rendissectus.

B. Sinus amplus, seu pelvis ureteris circa renem.

C. Vreter deorsum vergens.

DDD. Tubuli ureteris carunculus amplectentes.

EEE. Carunculae papillares.

FIG. IV. Carunculas ostendit.

AAA. Discissi renis aspectus.

BBB. Vreterum, quae carunculas ambiunt, orae apertae.

CCC. Carunculae papillares dictae, quae urinam in renes transcolant.

FIG. V. Apertus ren in sinum usque exhibetur.

AAA. Ren per gibbam partem divisus.

BBB. Carunculae per medium sectae.

CCC. Tubuli ureteris.

D. Vulnus in ipsum usque finum penetrans.



page 115, image: s115

[gap: illustration]

page 116, image: s116

cultari non appareant. Unde scrutari renes dicitur, qui occulta scit aut rimatur; [Scriptura enim duabus vocibus utitur [gap: Hebrew words] illud a perficiendo dictum vult Mercerus et consummando, quod in renibus vis consultandi insit et consilij perficiendi; Hoc a [gap: Hebrew words] litura obductione derivant, et radice [gap: Hebrew words] linire, incrustare, quandoquidem renes adipe incrustantur et occultantur, Scrutari renes quidem de concupiscentiis et Venerea delectatione explicatur a quibusdam a [gap: Hebrew words] desiderare, teste R. Davide et Pagnino, vel a [gap: Hebrew words] vase, eo quod in renibus et ex his sit illarum rerum libido: tamen etiam hoc est occultum scrutinium? Furtiva Venus noctes amat et occulta, quod fuse in Vindiciis nostris Anatomicis contra Hofmannum demonstravimus.] Adeps autem datus ad renum calorem servandum a seri copia, et ad vasa tuenda; [dextro minus si credimus Aristoteli, plus sinistro, quia calor dextri vel concrescere non sinit, vel concretum liquat.]

Substantiam vel carnem habent duram, compactam et densam, fere ut Cor, sed non ita fibrosam, quia vasorum adsunt fibrae. Sed ad sinus interni utrumque latus, remoto adipe, apparet substantia laxa, inaequalis et cavernosa. [Haec caro subinde absumitur putretque, unde vermes in renibus. In cane ejus magnitudinis vermem vidi in rcne dextro cochleae instar latentem, ut praeter externam renis tunicam nihil superesset ex carne.]

Ventres quasi binos accepere; exterior in parte sima, Fallopio porta dictus; per quem emulgentia vasa feruntur, et primum ingrediuntur bipartita, statim vero plerumque quadripartita disseminantur in totam renum substantiam, donec tandem in tenuissima capillamenta absumuntur. Interior nihil aliud est quam sinus ureteris amplus, hoc est, sinus membraneus factus ex ureteribus, in cavorenum expansis et dilatatis. Ureteres vero in progressu intus non attenuantur, ut alia vasa, sed ramorum [octo aut decem ut plurimum] instar fistularum fines habent latos et apertos excipientes carunculas nounullas.

Carunculae hae sunt instar glandularum, minus coloratae et duriores reliqua carne. [Primus eas Carpus invenit, quamvis] Rondeletius se primum inventorem ait, et mammillares vocat processus. Alii papillares carunculas appellant, [quod papillis mammarum simillimae sint, pisi sunt


page 117, image: s117

magnitudine, superius sunt latiusculae, inferius convexae, et perforationes habent angustissimas, ut vix capillum admittant: qui sulci et canaliculi observantur, si secundum longitudinem renes secentur; [loco harum calculos in bove inveni.] Tenues debebant esse perforaitiones, ne sanguis pro nutritione renum requisitus una efflueret cum sero et bile in ureteres, quod alioquin fit renibus male affectis, aut meatibus nimis patentibus.

Vasa habent omnis generis. Venas a cava.

1. Emulgentes ab officio dictas, quae magnae et magnae et insignes sunt, ob seri in corpore copiam: in quibus valvulas observari ait Bauhinus. prohibentes seri in cavam regressum. [sed aliud docet experientia, latiori enim sua parte cavam, acuminata et lunari renes spectant, a quibus aperiuntur ex Harveij observatione, quam [gap: Greek word(s)] veram inveni et demonstravi, ut facile aliquid a renibus per emulgentes ad venam cavam possit remeare in solennis circuli circuitu.] Brevi et obliquo ductu feruntur deorsum ad renum simam partem, quemadmodum et arteriae emulgentes, quae insignes sunt, ab aortae trunco ad renes derivatae non tam ad calorem vitalem suppeditandum, ut frigiditati obviam eatur, quam ad renum nutritionem, et ad serum in sanguine arteriali copiosissime contentum expurgandum; vasa enim haec emulgentia, raro sibi similia aut unius numeri, sed aliquando senis, quinis, quaternis, ternis, plerumque binis ramulis distincte renes adeuntia, idque vel utroque latere vel alterutro, raro unico, ubi ea simam renis partem ingressa sunt, uterque ramus subito in quatuor aut quinque minores subdividitur, qui rursus in alios minores dirempti, tandem in capillares minimasque venulas arteriolasque resolvuntur, quae ad capita caruncularum desinunt, in quae serum transfundunt ut ad ureterum tubulos distillet: nusquam tamen emulgentes ad tubulos ureteris aperiuntur. Flatu enim aut aqua immissa, per emulgentes quidem fluit, per tubulos autem non effluit. Emulgenti sinistro quibusdam inseritur surculus venae [gap: Greek word(s)] , a quo consensus creditur thoracis cum renibus, quem arteriae non leviter promovent.]

2. Adiposas. Dextram ab emulgente, rarius a trunco, sinistram a cava productas ad exteriorem tunicam, quae sanguinem continent pinguedinis. Aliis porro vasis ad nutritionem non indigent renes [praeter arterias] sicuti vesica bilaria et urinaria; nam non ut hae purum excrementum trahunt.



page 118, image: s118

Nervum utrinque unum habet exilem a Stomachieo sexti paris ramo in propriam membranam distributum, unde ventriculi et renum consensus, ut in nephriticis ventriculi subversio et vomitus. Paucae vero nervorum propagines circa principia arteriarum mesenterii prodeunt, quarum pars cum arteriis emulgentibus cavum renum subit, et per substantiam disseminatur. Hinc nephritici dolores gravativos habent vehementiore: sed dolor tamen fit acrior, si calculus in ureteres angustos et valde sensibiles ingrediatur.

Haec vero structura renum est in homine. Nam alia in cane est, ubi aliae adsunt cavitates, in hominis vero renibus nullae, nisi quae ab emulgentibus et ureteribus varie divisis formantur.

Fictitium quoque veterum nonnullorum est de cribro benedicto somnium. Finxerunt enim, in renibus duas cavitates secundum longitudinem sitas: unam supremam, in quam sanguis serosus ex emulgentibus effunderetur, alteram infimam, quas transversa quaedam membrana distinguere putabatur, instar cribri angustissimis foraminibus pervia; unde colatorium vocarunt, et benedictum cribrum, per quod voluere percolari serum in ureteres, sanguinem vero probum remanere pro nutritione renum. Haec antiquorum somnia Vesalius recte rejicit, sed interim hallucinatur, dum cavitates retinet in humano rene, quales in canino cernuntur, prohibetque secari renes hominis et ovis ob pinguedinem. [Defendit hoc cribrum Riolanus, sed per carunculas tantum explicat, ut nos, tenuissimis foraminibus pervias.]

Vsus. Erasistratus et Asclepiadis sequaces frustra a natura conditos renes putarunt. Et Aristoteles quandoque asserit, nullam eos necessitatem habere. Sed

Vsus est, serosum sanguinem attrahere per emulgentes arterias ut ita sanguis repurgetur. Per haec vasa ergo egrediens sanguis semper fertur per ramos emulgentium, qui in carnem totam renum disseminantur, et in tenuissimas tandem abeunt vias, ut in carnem renum tandem effundatur recta humor serosus: pars vero sanguinea et laudabilis partim remanet pro nutritionem renum, [partim per emulgentes venulas patulas in cavam redit ad cor] serosa et aquea percolatur per carun culas papillares, perforatas in ramos ureterum, qui in unum amplum sinum sive ureterem expansum coeunt, in quam effunditur serum, et per ureteres in vesicam, unde urina. Quia vero flavescit urina, putatur portio bilis flavae a


page 119, image: s119

solliculo fellis non repurgatae cum sero perineare, ut mundentur ureteres a bile, sicut intestina.

[Olhafius, Sennertus, Olaus Wormius, quos magno numero sequuntur alii, Hosmannus, Meibomius, Horstius, Loselius, Eichfladius, Sperlinger, et plures, praeparationem renibus attribuunt, quod calidi renes propensionem ad libidinem, frigidi veneri ssegnitiem adferant, quod in iis animalibus quae venere utuntur, odore saporeque seminis virus referant, quo destituantur castrata. Quod in Gonorrhoea a seminis copia remedia refrigerantia non sine successu renibus admoveantur: Quod ex lumbis egressi dicantur homines, iidemque pro libidinis sede decantentur: Quod iis flagellatis venereus appetitus suscitetur: Quod denique in salacibus tabes nephritica contingat, quae certa non sunt nullius momenti, nisi forsan odor saporque inde renibus adveniat, quod tali nutrimento nutriantur, qualis seminis materia est quae ad generationem seminis vicino loco defertur. Et cum renes calent aut frigent, vicina quoque caleant frigeantque loca, per quae seminis materia defertur, in quibus alteratur, quare et constitutioni renum semen respondeat. Putat enim Ioh, Waloeus, huic renum usui circulationem sangunis obstare; nam a renibus ad testes, non defertur sanguis, per emulgentes et venas; sed tantum ex aorta per arterias Spermaticas delabitur. Posset tamen cum circulari sanguinis motu conciliari haec renum actio a tantis viris defensa, si dicamus 1. sanguinem arteriosum serosiorem trahi a renibus per emulgentes arterias, unde reliquus qui recta descendit per arterias Spermaticas fit defoecatior et semini aptior. Cujus id indicium habemus, quod si renum attractio imbecillior sit, sanguisque serosior ad testes deveniat, ad generationem ineptum semen effundatur, quanquam copiosius. 2. A renibus irradiari vasa Spermatica vicina, quemadmodum cerebrum subjectas sibi partes irradiat insita proprietate, luminis aemula. 3. Si quidquam ad testes ex renibus ferretur, facile esset a sero rem expedire, quod acre titillationem excitat ad stimulum desideriumque veneris. Non enim Helmontii argumentis persuadeor, sal lotii tollere semini soecunditatem, si moderatum fuerit, cum juvet et acrimonia sua semen et fluiditate. Carent quidem aviculae maxime salaces renibus et vesica; sed renibus vicarium quid habent, nempe carunculas quasidam renum speciem ostendentes, teste Aristotele, aliisque, continuas cum vena cava et aorta per emulgentia vasa.



page 120, image: s120

Beverovicius sanguificationem quandam renibus tribuit, 1. Quod parenchyma, et plurima vasa habeant. Sed parenchyma potuerunt ob vasa habere, ne implicarentur: vasa autem debuerunt habere plurima quo copiose serum expurgarent, ita ut plurimis minimisque ostiolis serum ad carunculas sine sanguinis copia emitteretur. 2. Quod qui in sanis rubri, clari, solidi; pro morbi specie, modo obscuri et subnigri, modo subalbidi inveniuntur. interdum laxi et fragiles et quasi putres, interdum duri et aridi, Sed id potuit contigisse quod ut reliquae quaedam partes, ita et ipsi renes aegrotaverint, aut quod prae morbo laesa alibi concoctione, bono nutriri sanguine non potuerint. 3. Quod crudae calculosorum sint urinae, sed ejus rei aliam vulgo reddere causam solent, quod obstructis renibus tenuiora tantum queant exire. 4. Quod quasi ex leucophlegmatia calculi tumeant et pallescant: verum idfacile contigerit, quod a debilibus renibus, aut non satis e corpore trahatur serum, aut renibus obstructis debite haud possit expelli. Si tamen asserere is aliusve velit, quod admissa illac sanguinis circulatione, sanguis hic paulo amplius quam in simplici vase immutetur, me non habebit adversantem. Pro se quidem sanguinem mutant, sed pro reliquo corpore tantum serum expurgant.

CAP. XVIII. DE CAPSULIS ATRABILARIS.

HAEc vasa a plurimis negliguntur, nec observantur: quamvis semper et in omnibus cadaveribus inveniantur, quicquid contradicat Archangelus. Neque statuendum est, esse has capsulas ex superflua materia ut est sextus digitus.

Prima inventio horum corpusculorum debetur Bartholomoeo Eustiachio, qui sub glandularum nomine meminit, et post eum Archangelus et Bauhimus. Casserius renes succenturiatos vocat. Non ob usum, quem iis tribuimus, capsulas atrabilarias vocabimus.

Sunt vero capsae hae ita fitoe, ut foris incumbant renibus parte superna qua venam cavam respiciunt [adipe tectae et membranis.]

Numero tot sunt quot renes. Cuilibet enim reni una capsula incumbit. Quatuor nobis aliquando visae, quarum duae


page 121, image: s121

majores figura quadrata supra, totidemque minores figura rotunda, sed inaequali et aspera, infra emulgentes erant sitae.]

Magnitudo non semper aequalis; ut plurimum dextra sinistra superat, aliquando tamen et haec illam [in foetu renes fere adaequant, forsan quia humidiores, et dilutiorem succum melancholieum continent, quem cum fortiter satis non expellant, sed coacervant, hae capsulae dilatantur. In adultis vero arctantur, minoresque fiunt, quanquam proventes melancholiae illis sit uberior, partim quia paulatim collecta melancholia paulatim excernitur ob robur naturae; partim quia serum a calidioribus exsiccatur, quo soetus abundabat, partim denique quia crescentibus renibus comprimuntur: tamen in adulto ob atrae bilis copiosum proventum dupla magnitudine semel observavi, quam alioqui majorem nucem vomicam non superent.]

Cavitatem habent [internam manifestam tam in adultis quam foetu, extrema totius fere capsulae interius ambiente,] in qua humorem quendam continere deprehenduntur foeculentum et nigrum, ut etiam parietes interiores co nigrore tincti adpareant. [In infantibus subinde sanguis serosus mihi apparuit. Miror cavitatem hanc non vidisse Riolanum, vel videre noluisse, quanquam adeo exiguam clamitet, ut vix tenue pisum admittat, capicior tamen est subinde, et semper hinc inde adactum sine violentia. Capax igitur continet spatium respectu exigui corporis. Nec unquam natura frustanea etiam in minimis venarum capillarium spaciis. Exigua est receptio portio, sed multa censetur, quia successone recipitur et ejicitur. posset quidem a sanguinis permistione mitescere hic humor, sicut et bilis posset, utrique tamen excremento suo vasa et receptacula dicata sunt, ne sanguis inquinetur.]

Figura et substantia saepe renibus respondent, [nisi quod haec nonnihil laxior sit] ut videantur quasi parvi renes magnis incumbentes. Unde forte Casserio renes succenturiati dicuntur: saepius vero depressa sunt substantia instar placentae (intus tamen excavatae) et figura quadrate oblonga; [subinde triangulares, rarius orbiculares, quia raro eadem figura cernuntur,]

Connectuntur, ubi incumbunt exteriori renum membranae adeo firmiter, ut negligentioribus diaphragmatis membranae



page 122, image: s122

FIGURARUM EXPLICATIO. Capsulae atrabilariae hominis et aliorum animalium exhibentur. In quibus omnibus.

A. Capsulas integras repraesentat.

B. Easdem dissectas, ut in conspectum veniant cavitates interiores diversa forma varias.

C. Venas et arterias earum indicat, tum ab aorta et cava, tum ab emulgentibus enatas.

D. Vena est cava.

E. Arteria aeorta.

F. Vasa utriusque lateris, emulgentia dicta.

G. Renes decurtati.

connexae relinquatur exemptis renibus. Hinc fit, ut multi non observent.

Vasa habent: venas et arterias ex mediis emulgentibus eo derivatas. Interum ex rene simul eo vena mittitur, aliquando autem surculus juxta epar ex cavo eo producitur, aliquando et ab adiposa, aliquando ex omnibus istis locis. [modo simplici, modo duplici ramo. Aliquando arteria simplex ex emulgentibus, duplex aliquando, nonnunquam ex aortae trunco modo unus ramulus, modo tres.]

Nervos acceperunt hae capsae. Nam circa principia arteriarum mesenterii, aliquae nervorum propagines invicem mistae producuntur, quarum pars una renes et incumbentes has capsas adit.

Vsus hactenus ignoratus est. Si aliquid conjicere licet, ut recte considerata structura et ductibus omnino licet; dicemus recidi in his capsulis humorem bilarium, crassum et excrementitium, qui a sanguine in epate, vel liene, vel utroque confecto, maxime vero eo, quem in liene elaborari supra probavimus, nondum expurgatus fuit, ibique servari et vinci, quia per angustos renum meatus penetrare non potuit; [neque nos gravis rei sursum ascensio moveat, quae subinde a facultate partis expultrice vel tractrice in corpore nostro evenit, imo tractio vehementior elatiori positu in spiritualibus juvatur.] Hinc forte urinae etiam nigrae sunt, si aliquando humor hic in capsis nimium coacervetur: ubi quoque sedes alicujus caussae morbificae indubie saepius esse potest, praesertim melancholiae, cujus sensum doloris quo minus percipiant melancholici impediunt



page 123, image: s123

[gap: illustration]

page 124, image: s124

nervi exiles et humorum crassities sensum obtundens. [Cli Vestingius in usu hoc convenit, sed unde veniat non explicat, aut quomodo. Nam tractum serosae humiditatis adjuvare credit, atraeque bilis particulam recondere, quae coaguli instar seri a sanguine separationem promoveat. Olhafius excrementis renum erassis et terrestribus a concoctione illorum resultantibus assignat. Unde quia a majori viscere lorum resultantibus assignat. Unde quia a majori viscere major excrementorum copia redundat quam a minore, conceptaculum ejus in dextris debuit esse amplius, et dextrae capsulae majores, quia major sinistro est ren dexter. Nullus autem de viis cogitavit per quas sanguis ater huc deponatur. In promptu sunt arteriae ciculatoribus, nam ex antiqua opinione facile est viam invenire capsulis ab emulgente communicatae, vel ab ipso aortae trunco, quae nutrimentum qualecunque adferentes, una deponunt sanguinis arteriosi excrementum, quod in superioribus evacuatum non fuerat. Sed quomodo regrediatur ex capsulis, quomodo ad renes perveniat ut tinguntur urinae, non aeque facile est explicatu, nam venae in emulgentibus desinunt vel ipsa cava, raro in renibus, atque ita vel succum illum excrementitium perpetuo servarent, quod verosimile non est, et venae tum nihil agerent, vel rursus ad cavam remitterent et ad cor, vel sane per emulgentes venas recta renes ingrederentur, nihil repugnante contrario motu exeuntis sanguinis ex renibus. Hunc motum contrarium humor crassior et validior facile superat, contranitentibus etiam multiplicibus ramis, quemadmodum in fluminibus contrarias subinde aquas ad margines et et in medio decurrere videmus apertis ostiolis. At saepius vena capsulae dextrae immediate inseritur e trunco cavae: Tum sane vel non satis expurgatur illa capsula, unde morbus latens: vel negligendus ibi circularis motus, qui in minimis non raro variat; vel si religiose servandus est, reverberium renum hic concipimus; sanguis enim ex renibus per emulgentes venas refluens sursum ad cavam, quia serum tantum, non succum alium crassionem in renibus deposuit, per venam, capsulae preximam sese insinuat, et ex capsula per arteriolas regrediens cum emulgentibus arteriis rursus renes adit, indeque per urinas expurgatur. Qui optime conjecerit, optimus vates esto.

Spigelius quem imitatur fideliter Rostochiensis Laurenbergius, his capsulis alios usus assignavit, 1. ut impleant vacuum inter renes et diaphragma. 2. ut fulciant ventriculum


page 125, image: s125

eo loco qui est supra venas et arterias emulgentes. Sed Resp. 1. Natura nihil facit frustra aut inconsiderate, multos minus partem nobilem et animatam soli spatio implendo determinat, quam paulo majori rene poterat replere. 2. Flucra haec propter exilitatem nimis foretn debilia. Nec soli ventriculo sed aliis partibus vicinis communis esset hic usus. Riolanus nullum in adultis habere usum scribit, sed esse post partum inutiles, tanquam viaetas et marcidas, instar vasorum umbilicalium, adeoque usum quaerendum in foetu, ubi sunt grandiores, quorum renes quum adipe destituuntur, excipitur in capsulis succus adipi renali generando dicatus. Sed 1. marcidas esse in adultis, vetant cavitas, venae, arteriae, humor, etc. 2. Umbilicalium usus cessat, quia non alligandus amplius foetus, nec a matre attrahendum alimentum. Has autem capsulas inservire adultis. supra probatum, alioquin frustraneae venae, arteriae, etc. 3. Foetus renes carere semper adipe, falsum deprehendi. 4. Adeps a succo illo soroso et atro nunquam generatur, oleaginosus autem vix ab ullo hic visus.]

CAP. XIX. DE URETERIBVS.

VReteres seu urinae ductores, sunt vasa oblonga vel canales a renibus oriundi, in vesicam explantati, urinam a renibus in vesicam advehentes.

Numero communiter ureteres bini sunt: utrinque unus, aliquando duo, et etiam plures, ante insertionem tamen in unum coeuntes, [ut in subjecto quodam quoque observavit Car. Stephanus. At ureteres utrinque binos in vesicam diversis locis insertos, alterum juxta cervicem, alterum in fundum vesicae delatum, in cadavere lue venerea laborante vidit Cl. Riolanus. Salomno Albertus dextro lateri tres, sinistro unicum notavit. Nos parem diversitatem advertimus saepicule, ut in historiis Anatomicis rarioribus inter alia monstramus.]

Situs. Plures occupant partes secundum principium, medium et finem. [Principium est in ipsis renibus, quicquid Hofmannus, Riolanus, Laurenbergius, Plempius repugnent, in quibus veluti radices e terra oriuntur, et vena ex hepate. Nec similitudo cum vesica nos movet; quia 1. ureterum


page 126, image: s126

terum peculiaris ab utroque distincta est natura. 2. renum ventri parum absimiles. 3. non omnia referunt naturma sui ortus aut colorem, ut in aorta et cava videmus. Neque cohaesio cum vesica quidam infert, quum arctior hic quam in renibus no nsit, commode inter membranam vesicae et musculum separabilis. Ergo] Principium est in renibus, ex fistulis seu canaliculis novem vel decem, quibus singulis carunculae supra explicatae apponuntur, licet etiam medio eorum perforato carunculae apponantur. Fistulae vero illae in pauciores et majores abeunt ramos, communiter tres, distributos in renis regionem summam, mediam et infimam. Hi deinde in unum amplum sinum coeunt, qui sima renum parte egreditur. Medium est totus canalis oblongus, lumborum musculis incumbens, inter duas peritonaei membranas, quibus

Connectuntur Ureteres; et superius renibus, inferius vesicae, cujus interiori substantiae continuantur, ut circa disruptionem divelli nequeant. Finis est, ubi implantantur, oblique delati ad latitudinem digiti inter vesicae propriam membranam et musculum ejusdem citcum volutum, non longe a collo vesicae in postica sede. Et praeter obliquam ureterum insertionem, [quae prohibere nihil potest, quia patula, nisi leviter seri ad ureteres regressum,] apponuntur inplantationi duae membranulae transversae instar valvularum in follibus, occludentes ureterum introitum, ne urina regredi queat. Hinc ne flatum quidem vesica inflata, et ad cervicem arctata immittit. [Negant has valvulas Lanrentius, Riolanus, Plempius, reliquis repugnantibus cunctis. Sed licet tortuosus sit ductus, patulus tamen est. Colon quoque non parum intorquetur, magis ileon, valvulam tamen affixam habent. Quin ipsi coguntur fateri geminam membranam mutuo applicatam foramen ureterum exacte intercludere, quam nihil prohibet valvulas appellare.]

Magnitudo. Oblonga sunt vasa, crassa et concava, paleam lata. At in calculosis dissectis, saepius vidimus cavitatem eorum duos digitos admittere, [imo aequalem intestinis fieri.]

Figura. Teretia sunt vasa instar canalium, nonnihil obliqua, instar literae, S.

Membranam duplicem habent: Unam communem a pertionaeo ad validitatem, alteram propriam substantiae interiori vesicae similem et continuam, albam (hinc vocant quidam


page 127, image: s127

[inter quos Celsus ] venas albas) exsanguem, nervosam, crassam, validam, fibris [rectis et] obliquis, ut distendi queat, donatam.

Venas et arterias exiles a vicinis partibus recipiunt.

Nervos vero a sexto pari et medulla luborum. Unde exquisite sentiunt, et dolent, si calculi pertranseant, [quem doloris sensum juvat et distentio membranosi hujus corporis a calculis grandioribus.]

Vsus est, ut per eos tanquam canales urina in renibus a sanguine segregata feratur in vesicam; arenulae etiam aliquando et calculi, [vermes, aciculae, capilli, pus, sanguis, etc.] Urina vero fertur manifesto ductu antea explicato in vesicam, quem ductum quia ignoravit Asclepiades, voluit coeco modo serum in vesicam duci, ac si in halitum prius resolveretur, transudaret, et postea in humorem priori similem concresceret: quam etiam transudationem statuit Paracelsus.

CAP. XX. DE VESICA URINARIA.

VEsica haec in hypogastrio sita est inter geminas peritonaei tunicas, in cavitate, quae fit ab ossibus sacro, coxarum et pubis, [tanquam in proprio ventre et ab abdomine separato;] in viris supra rectum intestinum S in foeminis inter collum uteri et os pubis.

Magnitudo variat, [prout enim majores pulmones, eo major quoque vesica est, adeo ut quae pulmonem non habent animalia, vesicam quoque non habeant: et] prout varie distenditur: aliquando enim plena in ventre prominet, ut tactu deprehendi queat, aliquando vacua in sectionibus vix cognoscitur ob parvitatem, quae instarpyri majusculi est.

Figura est oblonge globosa et rotunda, ut capax sit: atque intus cavitatem unicam habet vesica, raro duas, membrana ceu septo distinctas. [Quales in puella 35. annorum invenit Voltherus Coiter, et Casp. Bauhinus, nec dissimiles in cadavere Magni Casauboni repertas nobis descripsit Raphael Thorius, et Brouardus, quarum altera sinistra adscititia rotundo foramine in dextram erat pervia quatuor digitorum apices admittente, urina turgens, quam statis vicibus et solito conatu per dextram excernebat, capacitatis ad illam,



page 128, image: s128

[gap: illustration]

FIGURARVM EXPLICATIO. Vesicae tunicas, tum a posteriori ejus parte sitas Vesiculas seminales exprimit tabella: FIG. I.

AAA. Tunica vesicae communis.

BBB. Tunica ejus media musculosis fibris donata.

C. Tunica ipsius intima rugosa.

DD. Cerviae vesicae.

E. Vesica sphincter.

FF. Glanduloe prostatae.

GG. Vreterum portio.

hh. Eorundem inter duas vesicae tunicas snsertio.

FIG. II.

A. Vesicae apertae intima tuncia.

BB. Vreterum pars.

CC. Orificta ureterum in vefica diducta.

DD. Vasorum deferentium portio.

EE. Vesicula seminales expansae.

FF. Glandulae prostatae divisae.

F. Foramen a vesiculis in urethrae principium tendens; valvula praeditum.

H. Meatus semini urinaeque communis.



page 129, image: s129

EXPLICATIO. FIG. III.

[gap: illustration]

A. VEsicae posterior facies, externa tunica denudata.

BB. Vreteres.

CC. Vasorum semen deferentium portio.

DD. Capsulae seminales.

dd. Earundem finis.

EE. Vesiculae seminales cellulas exprimentes varias.

FF. Glandula prostata.

G. Vrethra.

sextuplae membranis totidem illi continua spissis et reliquis vesicae majori communibus. Duplex haec cavitas in his similibusque non formatur ex dilatatione ureteris intra duplicaturam vesicae, quod saepe tamen evenire potest, sed in Casaubono uterque ureter in vesicam desinebat, eandemque talem ab ortu fuisse, iidem demonstrant. Ita volente natura, ut sicut animus ejus supra mortales, ita corporis singularis constitutio parem admirationem posteris relinqueret.] A fundo sensim coarctatur in collum angustum, unde duae vesicae partes: fundus et cervix.

Connectitur fundus peritonaeo, item umbilico per intermedium ligamentum, urachum dictum, et duas umbilicales arterias resiccatas, ne homine recto incedente fundus cervici incumbat: [unde vesicae et umbilici consensus est.] Cervix vesicae connectitur in foeminis collo uteri et vicinis ossibus coxarum. In viris, recto intestino.

Substantia est partim membranosa ad robur, extensionem et corrugationem; partim carnosa ad motum. Nam duas habet membranas et unum musculum circumvolventem totam vesicam, quem omnes alii Anatomici, ex cepto Aquapendente, tertiam ejus membranam faciunt, non musculum.

Prima membrana est extima et communis. a peritonaeo, valida et densa.



page 130, image: s130

Altera est intima et propria, tenuis, exquisite sentiens, omni fibrarum genere intertexta, ut multum queat distendi et contrahi [ubi rugae quamplurimae in calculosis et veluti cuniculi exsculpti cernuntur calculos servantes, ex dilatationis desuetudine contracti.] Hinc obducitur crusta carnosa, vel quasi tunica rugosa ex excrementis tertiae coctionis, ne intima tunica ex acrimonia urinae laedatur.

Quae inter hanc propriam et extimam communem in medio est, ab aliis secunda propria membrana appellatur, quam tamen concedunt crassam esse, et fibris carnosis donatam.

Sed musculus potius est ambiens totam vesicam: quia fibras habet perspicue carnosas ad vesicae initium insertas: ita ut, quemadmodum musculus circularis ille sphincter dictus, vesicam constringit, ne involuntarie nobis urina effluat, ita hic musculus ad excretionem urinae faciat, dum se contrahendo vesicam constringit. Atque haec quidem Aquapendentis praeceptoris mei est sententia, [cujus veritatem ita comprobare solet Walaeus in vivis canibus; resectis omnibus abdominis musculis, exile penetrans vulnus vesicae infligit, e quo vulnere non minus in distans urina, quam in sanis per penem ajicitur; non detrectamus tamen aliis concedere, musculos abdominis quoque ad excretionem conferre. Non obstat, quod ventriculus et intestina et uterus habeant similem membranam carnosam; ill‚ enim indigebant quoque ut distendi facilius et constringi possint, hinc etsi carnosior Veficae sit membrana, laxo tamen significatu etiam istorum membrana dicatur musculosa. Ad Walaei experimentum Riolanus respondet, eadem ratione et sanguinem sect‚ brachii ven‚ ad distans fluere sine expellente musculo. Caeterum diversa est spirituosi sanguinis cum impetu exeuntis, et urinae segnis conditio. Praeterea in venis sanguis ab alio sanguine pellitur succedente, ex legibus circuli et insita facultare.]

Foramina tria habet vesica: duo paulo ante cervicem, ubi inseruntur ureteres, de quibus supra, tertium in cervice est pro urinae exitu.

Est autem cervis vesicae vel collum angustior pars, per quam urina emittitur. In viris collum hoc est magis oblengum, angustum, et nonnihil contortum, quia penis corporibus subjectum sursum sub ossibus pubis ad ano ad penis exortum fertur: cui posteriore parte glandulae binae apponuntur,


page 131, image: s131

prostatae dictae: In foeminis brevis et lata cervix recta deorsum protensa, et uteri collo superius implantata. In utroque sexu cervix carnosa est, [quae vulnerata propterea coalescit, cum caetera vesicae vulnera sint lethalia] plurimis fibris contexta, praesertim transversis, quae constringunt collum vesicae, ne involuntarie nobis urina effluat, et musculus hic orbicularis ab hoc usu dicitur sphincter: qui si refrigeretur, paralysi vel alio affectu laedatur; sit mictio involuntaria.

Vasa. Venas Vesica, [hypogastricas dictas ad cervicis latera implantatas, quae varie distributae per vesicam sibi mutuo arteriisque conjunguntur, mutuisque foraminibus perviae sunt, ut facile ex uno in alium ramum sanguis deferatur ex observatione Fr. Sylvii, ad nutrientis sanguinis, per arterias delati, refluxum] quia trahit purum excrementum, nempe urinam, qua non alitur.

Arterias hypogastrica in viris, in foeminis a vasis uteri cervicem petentibus.

Nervos insignes a sexto pari et medulla ossis sacri.

Vsus est, Urinam continere instar matulae corporis, item Vsus calculos et arenulas: [interdum et alia, ut pilos, testibus Galcno, Donato, Hollerio, Schenkio, Tulpio; vermes, auctore Hollerio, Mandanella, Dodonaeo, cujus etiam hic Haffniae recens est exemplum, aciculas, et, quod mirandum, olus, ex nupera Ioh. van Horne observatione:] deinde justo tempore expellere.

CAP. XXI. DE VASIS SPERMATICIS VIRILIBUS PRAEPARANTIBUS.

HActenus nutritionis organa: sequuntur procreatlonis seu generationis, quae aliter se habent in viris, aliter in mulieribus. In viris omnium primo occurrunt. Vasa spermatica duplicia, duae nimirum venae spermaticae, et duae arteriae.

Vena dextra, a trunco venae cavae oritur, paulo infra emulgentis exortum: sinistra abemulgente, nam alias deberet aortam supergredi, et immineret periculum ruptionis [aut potius ne pulsu arteriae motus sanguinis in venae sisteretur quodammodo et impediretur:] quamobrem rarius a cava, aliquando ex utroque loco oritur.



page 132, image: s132

FIGURAE EXPLICATIO. Complectitur haec Tabula Renes, Vesicam, Penem, et Vasa seminaria, prout e corpore exemta solent ostendi,

AA. Renes succincturiati.

BB. Renes veri,

CC. Venae emulgentes.

DD. Arteriae emulgentes.

EE. Venae spermaticae.

FF. Arteriae spermaticae.

GG. Venae cavae truncus in ramos aliacos divisus.

HH. Arteriae magnae truncus itidem divisus.

IIII. Vreteres.

KK. Vasa semen praeparantia

LL. Eadem vasa ubi Pampiniformia constituunt.

MM. Testes omnibus suis involucris tecti.

NN. Vasa semen deferentia retro vesicam cuntia.

O. Vesica.

P. Ejus cervix.

QQ Glandulae prostatae.

RR. Musculi duo penem erigentes.

SS. Duo alii musculi urethram dilatantes.

T. Corpus penis.

V. Praeputium glandem obtegens.

Arteria seminalis utraque ab arteria oritur, [pene duorum digitorum transversorum intervallo ab emulgentibus.]

Magnitudo. Vasa haec in viris majora sunt quam in foeminis: Arteriae vero ampliores sunt venis, quia plurimum caloris et spiritus vitalis et sanguinis ateriosi pro semine requirebatur. Aliquando vna arteria deest, aliquando utraque, et sterilibus.

Haec vasa nonnihil a se invicem distant, supra ureteres oblique ducuntur ad inguina, sed in progressu junguntur per infinitas anastomoses hae venae et arteriae. [ut intra tunicam venarum arteriae ita copulentur, quasi unum essent vas,] et connectuntur membrana a peritonaeo enata, atque ad testis principium postea capreolorum vitium instar deferuntur.



page 133, image: s133

[gap: illustration]

page 134, image: s134

[adeo invicem implicita, ut oculus accuratior discernere nequeat venam ab arteria.]

Talis vero plexus constitutus vocatur a nonnullis corpus varicosum, pampiniforme, pyramidale etc. [quae ita ab aliis distinguuntur: ubi primo ex angusto principio vasa praeparantia in latiorem veluti basin se explicant, pyramidalia dicuntur. Ubi vero postea ante ingressum ad testes flagellorum instar vitis hinc inde varie crispantur, dicenda Pampiniformia.] Caeterum haec vasa peritonaeum non perforant, ut in canibus; sed feruntur inter ejus duplicitatem cum nervo exili a sexta conjugatione, et musculo Cremastere.

Vasa haec generationis praeparantia, cum jam testem attingunt, non mutantur in vasa deferentia, tanquam continua sibi corpora, ut multi putant: sed propriam testis tunicam penetrant, et per ejus substantiam disperguntur atque desinunt.

[Vsus arteriarum spermaticarum est, sanguinem et spiritum ad testes deducere, et in plexibus istis variis, vi et efficacia a testibus accersita praeparare per moram et accuratum examen in labyrint heis istis anfractibus, ad futurum semen et testium nutritionem, cujus nutritionis gratia in impuberibus arteriae hae sanguinem vehunt antequam semen possint elaborare: Venarum vero spermaticarum arteriis circa testes arcte implicatarum, sed per mutuas anastomoses conjunctarum, Vsus est, sanguinem a testium nutritione et seminis generatione superfluum revehere ad emulgentem sinistram, vel ad venam cavam immediate in dextris, ubi vena spermatica plerunque a cava propagatur. Nec metus est, ne semini ister per venas recursus materiam praeripiat, aut spiritus genitor a testibus superne remeet: Nam per intricatam vasorum commistionem, nulla pars remeat, nisi quam testes sibi et toti minus necessariam remittunt. Igitur arterias vehentes majores ut plurimum cernimus, venas vero spermaticas revehentes minores, quia testes tantum non emittuunt quantum acceperunt. Spiritum autem retineri, tacitus sanguinis cursus per venas indicat, is sane eadem in testibus vi retinetur ne reffuat, qua in caeteris partibus.



page 135, image: s135

CAP. XXII. DE TESTIBUS.

TESTES seu TESTICULI, quasi attestantes viritalitem et viri rubor, [sine quibus in foro Romano attestari non licebat.] [gap: Greek word(s)] etiam seu gemelli appellantur, quia communiter.

Numero bini sunt. Raro unus tantum et magnus: [ut Syllae et Cottae, teste Arriano ] rarius tres, [ut in Agathocle Siciliae Tyranno, et familiis nonnullis Italiae Coleorum, Bergomi inprimis, aliorumque Parisiis, notante Fernelio, quod et illustrissimae in Germania familiae proprium] item quatuor, quod et Aristoteles ex parte annotavit. [Et Riolanus pater adeo exiles ut steriles fuerint, quia materiam seminis vel non concoquunt satis, vel non facile ob angustias admittunt.]

Situs in viro foris est extra abdomen sub ventre ad radicem penis in scroto seu involucro suo. 1. Ob castitatem, si Aristoteli credimus. Nam animalia, quae testes habent abditos intus in corpore, salaciora sunt; saepius coeunt, et plures foetus gigunt. 2. Ut ob longiorem ductum diuturnior materiae seminis mora meliorem praeparationem efficiat. [3. Vult Laurenbergius uti forent viciniores externo illi in quo debebant generare. Sed certe illa vicinia nihil, verum penis vicinia, ad generationem confert: nec hoc observari in pluribus animalibus videmus quae extra se generant.

Testes intra cavum abdominis ad pubertatem usque latuisse, duabus historiis probat Mart. Rulandus, unica Paraeus, et non dissimili Riolanus. In quibus, si et penis lateat, sexuum mutatio apparens subinde fieri potest.

Testibua transversim incumbunt et ambiunt Epididymides, quasi parvi testiculi, oblongi, rotundi, albi et tortuosi, sed in utroque extremo acutiores, de quibus cap. seq.

Magnitudo communiter in viris est instar exigui gallinacei ovi. Et in viris majores sunt testes, quam in mulieribus.

Figura testium est oblonge rotunda seu ovalis. Variat haec figura nonnunquam, ob vasa vicina magis vel minus turgentia: unde nonnullis dexter testiculus varcosior dicitur:


page 136, image: s136

et putatur etiam calidior, semenque magis percoctum habere. Unde Hippocrati [gap: Greek word(s)] vel marem generans dicitur, eo quod sanguinem et spiritum puriorem et calidio, rem a vase magno accipiat, nempe arteria magna. Sinister frigidus semen continere putantur, serosius et imbecillius, quia utplurimum ab emulgente materia deferri creditur, ideo Hippocrati his testis [gap: Greek word(s)] dicitur, foeminas procreans. Vnde vulgatum illud, foeminas generari a sinistris et in sinistris; mares a dextris et in dextris. Et Hippocrates ait: Inest ut in viro, sic in muliere semen virile et muliebre, id est calidius et frigidius. [Verum non arbitror foeminas perpetuo a sinistro teste generari, illumque frigidius semen accipere, nam 1. Viragines subinde mares robores et corporis et animi superant. 2. ex arteria magna aequae sinistro testi atque dextro sanguis communicatur. 3. sapeius in dextris deficit arteria spermatica quam sinistris. At sequioris sexus generatio non tam dependet a sinistri testiculi frigore, quam utriusque testiculi, imo totius corporis constitutione frigidiore, quod materiam seminis subministrat. Partes tamen sinistrae in universum dicuntur frigidiores.]

Et sinister testis insimul semine magis turget, plenior est, et venam arteriamque majorem habet, ut naturae foeminarum generationem magis intendere videatur, quam masculorum. Male ergo Aristoteles, naturam semper intendere generationem maris per se, tanquam id quod perfectum, foeminam vero fieri, quando natura impedita non potuit marem gignere, unde mulier ipsi quasi monstrum naturae. Atqui natura videtur magis esse sollicita de foeminae generatione quam de viri, ob caussas ante dictas; neque natura semper melius respicit, sed magis necessarium, quale foemina est: harum enim multae pro uno viro sufficiunt. Nam tempore foetus inutiles sunt foeminae, deinde etiam brevioris vitae, nec tam diu operam dare possunt liberis atque viri. Sed de hac re plenius egimus Controv. Anatom. 12. de partibus.

Integumenta et involucra data sunt testibus, alia communia, alia propria.

Communia aliis partibus et ad tutelam ab externis injuriis data sunt duo.

Primum ex cuticula et cute tenuiore, quam alibi, efformatum, et dicitur scrotum vel scortum, instar sacculi vel bursae soris propendens et tactu obvium. Molle est et rugosum,


page 137, image: s137

pinguedine carens, ad faciliorem extensionem et corrugationem: Quia materia pinguedinis oleosa ad testes abit in semen. [In infima parte lineam habet secundum longitudinem excurrentem, quae in dextram sinistramque partem dividitur, suturam vocant.]

Secundum ex panniculo carnoso constat, etiam tenuiore quam alibi, venisque et arteriis referto, et [gap: Greek word(s)] discitur: quod tegumentum ab aliis sub scroti nomine comprehenditur.

Propriae tunicae, vel involucra, utrinque quemlibet testiculum investientia, sunt tria:

Prima tunica propria dicitur [gap: Greek word(s)] , id est, vaginalis, aliis vero [gap: Greek word(s)] est a forma, quae tenuis, sed tamen valida, venis referta, orta a peritonaei processibus. Darto annascitur fibris multis membraneis, quas alii pro peculiari tunica recensuere. [unde extima parte aspera, interiori vero levis est.]

Secunda [gap: Greek word(s)] rubra, et fibris carnosis donata nonnullis, [a cremastere enata,] quae priori statim intus obducitur. [Rusus hanc primo loco nominat, eumque sequuti Riolanus et Veslingius pro prima tunica habent, quia elythroidi circumjecta, et a musculo cremastere propagatur.]

Tertia ultima et infima immediate testis substantiam ambiens. et veluti constringens, albuginea dicitur. [aliis nervea] quia alba est, crassa et valida, et tunica vasorum seminariorum orta.

Substantia testium est glandulosa, alba, mollis, laxa et spongiosa, ob plurima vasa ibi dispersa, et cavernosa, absque tamen cavitate, uti epar et lien etiam cavitatibus carent.

Vasa acceperunt omnis generis. Venas et arterias a seminariis: nervum mediocrem a sexto pari, aliquando etiam bini recipiuntur a vigesimo primo pari spinalis medullae, vasis seminalibus conjuncti, [cum his per peritonaei productionem delati] et in tunicas disseminati.

Musculum habent utrinque unum, ortum a ligamento valido, quod in osse pubis est, ubi musculi abdominis transversi finiunt, quorum quasi partes esse videntur. Incedunt autem per processum peritonaei quem fere ambiunt, et initiis testium adnascuntur. Dicuntur Cremasteres seu suspensores, testes enim alias pendulos suspendunt, ne vasa seminalia nimis detrahant. In coitu etiam testes retrahunt, ut canali seminario



page 138, image: s138

FIGURARUM EXPLICATIO. Testium tunica, substantia et vasa proponuntur. FIG. I.

AA. Cutis scroti separata.

BBB. Membrana carnosa, hic Dartos appellata.

CC. Prima testium Tunica Elythroeides.

DD. Musculus cremaster.

E. Secunda Testium tunica, Autori crythroides dicta.

FF. Testium tunica albuginea.

G. Glandulosa Testis substantia.

H. Vas pampiniforme seu pyramidale.

II. Epididymis.

K. Parastates variciformis.

FIG. II.

A. Vasorum praeparantium portio.

BB. Vas pyramidale.

CC. Epididymis.

DD. Parastates variciformis.

E. Testiculus membrana propria opertus.

F. Vasis deferentis protio.

FIG. III.

AA. Venae et arteriae in vase pyramidali explicatae.

B. Epididymis.

CC. Parastates variciformis.

D. Vas deferens.

abbreviato, citius et facilius semen advehatur. Quod tamen maxime liquet in nonnullis (musculos hos motus voluntarii esse participes) qui pro arbitrio retrahere testes possunt, et rursum dimittere: ubi hi musculi procul dubio solito sunt rubustiores, ut testes non tantum contineat, sed etiam de loco in locum moveant.

Vsus testium est, calore et vi seminifica semen conficere. Seminis enim causa efficiens est [gap: Greek word(s)] testium proprium, tum ob temperamentum calidum et humidum, tum ob specificam proprietatem; Convertunt autem sanguinem praeparatum in semen, quod pro conservanda specie requiritur:



page 139, image: s139

[gap: illustration]

page 140, image: s140

quod vero superest, [vel regreditur per venas spermaticas ad cor, vel] in testium nutritionem abit. Neque sine testibus semen ordinarie gigni, aut animalium perfectorum generatio fieri potest, ab iis enim semen et formam et colorem accipit. [Sine testibus generasse quosdam, sed non ordinaria et integra naturae lege probat Smetius in Misc. Fontanus in Phys. Caborlius, Hofmannus de Gen. aliique.] Locus autem ubi generatur semen, non est ampla aliqua testis cavitas, sed vascula tenuissima inibi formata, et tunica subtili donata, ut recte Vesalius. [Testibus autem seminis generationem auferunt post Aristotelem, Fallopius, Cabrolius, Posthius, Casp. Hofmannus, Caesar Cremoninus, Adr. Spigelius, Regius, aliique, quia materia seminis testes non ingrediatur, nec unquam semen in illis reperiatur. Esse vero primario serosi humoris cum semine defluentis receptaculum, ex glandulosa eorum substantis et sinistri testiculi magnitudine colligunt; sed spadones et castrata eos refutant, quae virilitate exsectis testibus vel contulis privantur. Et in testibus non raro semen observatum est, ut testandur Dodonaus observ. 39. de milite Hispano, Hofmannus de generat. cap. 18. Carpus, Riolanus; Deest quidem in quibusdam cadaveribus, quia a morbo et carcere generatum non fuit, vel in morte dissipatis spiritibus ejus loco aqueus humor substitutus, nec nisi per testem ad vasa deferentia pervenire potest, quae a testibus incipiunt, sicut praeparantia in eosdem desinunt ex Anatomicorum plurimorum observatione. et cur sinister testis dextro major sit, aliam causam reddunt eruditi.]

Testes etiam calorem et robur videntur corporibus virilibus addere, ut patet in castratis, qui quasi in foeminas mutantur habitu, temperamento, moribus, etc. Et certe maximus consensus est testium cum partibus superioribus, praesertim vero corde: videmus enim epithemata cordialia et refrigerantia in virium defectu et haemorrhagia testibus applicata juvare, ac si cordi admoverentur, vel parti affectae. [Quae ejus rei sit causa dictu difficile est. Iacchinus, Laurentius, Hofmannus id fieri putant ab animi affectibus, qui libidini junguntur; sed et eunuchi libidinosi, magni enim amatores mulierum sunt: et eunuchi saepe irae aliisque animi affectibus indulgent, viri tamen habitum non recipiunt. Galenus arbitratus in testibus spiritum gigni quin inde per totum corpus diffundatur: Sed glandosa corpora e quorum


page 141, image: s141

genere testes, inepta sunt ad calidi spiritus generationem, et viae quoque circa testes non suppetunt ad novi illius spiritus distributionem, ex opinione Galeni. Quare nec Mercati placet opinio, eos spiritus ibi quidem non gigni, sed vitales in testibus majori copia colligi, ut ex iis per totum corpus remeent, nam qui colliguntur, ad seminis generationem faciunt. Sed magis arridet Th. a vega opinio, donec probabiliorem invenerimus, auram quandam seminalem in generatione seminis elevari, quae ita corpus immutet. Certe non castratorum carnes seminis aliquod virus referunt, quod castrata non habent. Aura ista ad cor pervenit sive per corporis spiracula interiora, sive per venas referentes ad cor generati seminis superfluitates. Helmontius actione Regiminis ad distans testes agere suspicatur, sicut stomachus in uterum, uteerus in superiora, idque sine rectis viis aut notis, quas tamen libenter quaerit Anatomicus, ubi potest. Vestingius ingeniose mutationes has, aliasque vocum, temperamenti, roboris, deducit ab insiti caloris a copiosa materia, quae facessere in semen debebat, oppressione. Consensus autem cum corde partim a nervis dependet, partim (quia circulationem in testibus defendimus) a venis dictis ad cor remeantibus, quibus et cordialium vis ascendit, et refrigerium, quemadmodum in extremis mannum cordialia et refrigerantia eodem successu applicamus.

CAP. XXIII. De vasis deferentibus, Ejaculatoriis, de Parastatis, vesiculis seminariis, et Prostatis.

Vasa spermatica praeparatoria supra proposuimus, quae desinunt in testes, ad quas materiam pro semine advehunt.

Alia vero vasa sunt, quae incipiunt a testibus, et desinunt ad radicem penis, quo deferunt et ejaculantur semen jam in testibus confectum. Suntque duo talia deferentia vasa, utrinque unum.

Dividimus autem haec vasa in principium, medium et finem.

Prinicipium vocant Parastatas, quasi superficialer testibus


page 142, image: s142

astantes, item corpora varicosa seu variciformia, quia viricum instar contorquentur: [apud Galenum in Exegesi vot. Hippocr. Veniunt nomine [gap: Greek word(s)] , quod testibus incumbant, quae tamen usu peculiari alii distinguunt, ut Epididumides semen praeparent, Parastatae vero ulterius perficiant, alii invertunt, hasque praeparare semen credunt, illas perficere, nescio an satis bene ex antiquis Medicis.] suntque corpora oblonga testi bus imposita, alba, crassa, teretia, [nonnihil tamen depressa, solida] quae sensim angustantur.

Quo ad Sub stantiam vero, media haec est inter testes et ipsa vasa deferentia: habent enim substantiam his molliorem. iis duriorem, quia intus glandulosae sunt, et fungosae; exterius vero membranosae.

Vnde autem vriaritur, [Spigelii] recentiorumque nonnullorum opinio contra omnium authoritates ita statuit: per continuationem oriri a vasis seminariis, ita ut continua sint et vasa praeparantia et parastatae, et vasa deferentia, et pro vario tantum officio et situ varia iis imponuntur nomina.

[Walaeus vero Antopsiae magis respondere arbitratur, non oriri a praeparantibus haec vasa, sed illis permisceri potius, connecti, et in ea aperiri: idque ut ille putat, quo sanguis per arterias praeparantes impulsus deponere in vasis deferentis ramulis eam miteriam possit, quam ad generationem sentinis aptam habet. Reliquum vero sanguinis ad nutritionem, seminisque generationem ineptum, per Anastomoses alias venis infundi, et circulatione ad cor redire.]

Caeterum oriuntur a testibus, per fistulas exiles seu fibras candidas innumeras: et nullum omnino vasi semen deferenti cum venis et arteriis testium communio est, quod, ex sectione patere putat Vesalius. [Testium vero intimae tunicae illigantur, quamvis et propriam habeant.]

Vsus parastatarum est, semen perficere et absolvere, vi a testibus accepta: Deinde, dum in iis semen moratur, fit ut libido vehemens et crebra non excitetur.

MEDIUM simpliciter dicuntur vasa ejaculatoria, vel vasa spermatica deferentia, quia semen a testibus et corporibus varicosis ad vesiculas seminarias deferunt: Nam humorem albicantem continere cemuntur, imo et parastatae saepe femine refertae reperiuntur.

Substantiam habent albam et nervosam: Figura teretem et longam: Cavitatem obscuram, quia semen ratione spirituum, quibus pollet, facile permeat.



page 143, image: s143

Situs eosum est partim in scroto, partim in civitate abdominis supra os pubis. Nam sursum feruntur, et praeparatoriis nectuntur per tenuem membranam, atque pergunt ad illa et os pubis, quod eam ob causam superficiariam cavitatem habet. Deinde deorsum reflexa super ureteres deducuntur, sub posteriore parte vesicae, super recto intestino ad vesicae collum utrinque dilatantur, ubi

Finis est, et dilatata haec vasa constituunt

VESICULAS SEMINARIAS multas seu cellulas, quae quasi utrinque una, insignis, magna et infractuosa videri posset, cum una in aliam eat, [quas non rectius quam uvae racemo comparaveris: cavitates granorum mali punici cellulas ordine et figura elegantur aemulantur.] Rondeletitus has vesiculas primus descripsit, et post eum Fallopius. Vesiculae hac nerveae sitae sunt inter vesicae urinariae et recti intestini ligamenta, ad latera vasorum deferentium, paulo antequam haec vasa crassiora fiant et uniantur.

Vsus est, semen elaboratum continere et reservare ad futuros coitus, adeo ut sufficere semen possit etiam pro multis foetibus. Itaque non mirum, quod Aristoteles proposuit, taurum, cui exsecti erant testes, tamen postea genuisse: quamvis hoc alii prostatis adscribant, ut Archangelus et columbus. Potest autem in istis cellulis semen a multis mensibus conservari, et pro harum vesicularum multitudine in pluribus congressibus semen emitti potest, nec tamen uno coitu totum effundi.

Et quod semen contineatur in hisce veficulis; praeter authoritatem Fallopii, Plateri, Laurentii, Aquapendentis, et Casserii, patet ex haec experientia: si premantur, statim semen ad fistulam virgae exprimitur, sicuti lac ex mamma, lotium ex vesica, et c. At si prostatas digitis comprimas, nihil tamen exit absque vesicujarum compressione. [Quod autem perperuo ex illis in meatum urinarium semen non existillet, caruncula impedit quae foramen obturat. In his Gonorrheae virulentae perpetua sedes recentiorum observatione in dissectis abscessu manifesto prodita: A situ harum vesicularum et testium extra cavum peritonaei rationem quaerit Riolanus, cur Viri corrupti seminis tetris vaporibus non ita crudeliter infestentur ut mulieres. Sed peritonaeum non impedit seminis evaporationes, quia venae interius sursum patent: Ad haec Viragines iis neutiquam afficiuntur. Ratio igitur in seminis qualitate inyestiganda, quae Viris et


page 144, image: s144

Viraginibus benignior cor nec petit nec inficit.]

Post constitutas vesiculas seminarias, vasa illa deferentia deinde uniuntur in unum exiguum ductum, qui in prostatas abit.

PROSTATAE autem quasi antestantes, sunt glandulae duae, [a vesiculis seminariis usu, forma situ et magnitudine manifeste diversae, secus ac Hofmanno visum,] quarum

Situs est ad radicem penis supra sphincterem sive musculum vesicae, utrimque ad hujus collum, columbo dicuntur perastatae, Vesalio glandosum corpus, Fallopio glandosum assistens. Alii resticulos vocant ad differentiam testium. Anterius et posterius sunt depressae ad latera rotunda.

[Magnitudo fere nucis juglandis est.]

Substantiam habent spongiosam, duriorem tamen et albidiorem quam aliae glandulae, membranaque involvuntur densiore, et haec omnia, ne oleosus, et alias facile penetrans humor exsudet et diffluat: et quia sensu sunt exquisito, in congressu voluptas excitatur. Patent hae glandulae poris quibusdam in urethram [qui evidenter apparent in iis qui Gonorrhoea obiere, cujus Gonorrhoeae non raro hi pori dilatati propria sedes sunt.]

Vsus earum est continere humorem oleaginosum, lubricum et pinguem, qui exprimiturcum opus est, ad meatum urinarium illinendum, ut defendatur meatus hic ab acrimonia seminis vel urinae, et ne exsiccatus consideat, sed lubricus maneat, quandoquidem per eum in coitu subito et simul humor iste una cum semine exit.

Haec voluit Galenus, quando dixit in iis contineri humorem quemdam spermati similem; sed longe tenuiorem, cujus humoris usus sit ad Venerem excitare, et in coitu delectare.

Interim [Spigelius, Riolanus aliique] sunt, qui semen continere putant; [colligere, et hinc excemere, perfectionemque quamdam largiri, ut autumat veslingius. ] alii, ut Laurentius, utrumque; vult enim [gap: Greek word(s)] et semen incrassare, et tenuem humorem gignere ad titillationem excitandam. [Coeterum semen non continere, compressio illarum monstrat, nisi una vesiculae comprimantur. Et cum hic Gonhorreae sit sedes, frequentioremque illam ad plures annos observemus sine insigni valetudinis noxa, non fit verosimile ex prostatis sperma fluxisse. Patavii quidem mihi visus, qui ultra annos 30 eo fluxu laboravit, et adhuc caetera


page 145, image: s145

sanus, laborat. Non igitur semen in his continetur. Nec, si pertranseat, commoratur.]

Sunt alii, qui putant facere ad seminis generationem [imo solas cum Vesiculis generare semen, ut probare satagit Regius, ] quod si verum esset, utique castrata etiam generarent. [Emittunt quidem castrata semini similem humiditatem et ad Venerem incitantur, ut de Eunuchis notum, sed spe prolis frustrantur. Quod si observata sint generasse, quod de caballis taurisque, exsectis testibus vel contusis narratur; supererat sine dubio in vesiculis seminalibus ex testium generatione, quod semel sufficeret: sin saepius, jam alter testiculus fuerat relictus.]

CAP. XXIV. DE PENE.

Membrum virile seu genitale communiter Penis dicitur, a pendendo item Virga, Colis et c. Alia nomina solent imponi plurima, quae reticere praestat, quam nominare. Plato in Timaeo animali cuidam comparat, quod ei insita sit vis generandi appetens. Caeterum est pars et instrumentum animalis, visque appetens cerebro insita.

Situs est ad ossis pubis radices, ut commodius fieret congressus, et aliis partibus impedimento non esset, estque in medio positus quia Numero unicus. Quidam tamen aliquando Bononiae dissectus, duplicem penem habuit. [Quod et in prodigiis de puero narrat Obsequens. Alius Annae nomine in Latio nuper errans eo plane caruit: ejusque loco spongiam fungosam sub umbilico excemendae urinaea natura gestavit.]

Figura oblonge rotundus est; sed non exacte, quia in superiori parte, quam dorsum penis vocant, est latior.

Magnitudo, quae in crassitie et longitudine consistit, variat, tum in specie, tum in individuo. In specie homini tanta est, quanta ad procreandum sobolem requirebatur: In proportione vero brevior, quam in multis brutis, ob modum congressus in genere humano, qui non fit more brutorum. In individuis maxima est varietas. Nam ut plurimum major est 1. In parvis viris: 2. In iis, qui a coitu abstinent, si Galeno creditur. 3. Si vasa umbilicilia non proxime ligentur ad umbilicum in infantulis. Alias enim ob urachum, vesica et vicinae partes magis sursum trahuntur


page 146, image: s146

[quamvis contraria hic omnia existimet Spigelius. 4. Nasutis: nam penis magna ad nasum proportio, si credimus Physiognomis. 5. stolidis et asinino ingenio praeditis.] Nonnullis nationibus magnitudo hujus membri est insignior, ut AEthiopibus.

Constat cuticula, cute, panniculo carnoso, et propria substantia.

Pinguedine caret etiam in obelissimis hominibus. Causa vero cur neque in eo, neque circa eum adeps reperitur, quaeritur. Alii, ut Laurentius, putant causam esse, quod pinguedo mollicie sua erectionem impediret: atqui quam diu corpora penis inflata sunt, erigitur penis. Alii causam dant, ne pondere laederet, et ne penis in nimiam molem excresceret. At si pinguedo pauca esset, non ponderaret, neque penem nimis ampuficaret. Verior ergo causa est, deesse pinguedinem, nesensus obtunderetur, et voluptas minueretur, fusa per frictionem pinguedine.

Substantia propria non est ossea, quemadmodum in cane, lupo, vulpe, rosmaro, balena, et c. Sed peculiaris et propria, qualis nulla est in alia parte corporis. Quatuor autem sunt propriae penis partes, Urethra, glans, et duo corpora nervosa.

URETHRA seu fistula urinaria est canalis nervosus, ejusdem semper amplitudinis a vesicae cervice [cui conjungitur, non tamen nascitur ab ea, nec cum ea continuatur] tanquam longior aliqua cervix ad extremum penem; nisi ubi glans cum nervosis corporibus jungitur: ibi enim superficialem habet cavernulam, in qua aliquando humore crodente collecto ex gonorrhoea vel aliunde sit ulcus et dolor intolerabilis. [Valde dilatatur in calculosis. Alpinus adeo dilatatam in. AEgypto vidit, ut magnam avellanam admitteret. Hinc inflari et facile calculum extrahi.

In hujus principio pori illi sunt per quos ante diximus semen extillare: adest quoque membranula seu caruncula instar valvulae circumtensa, ne semen et urina ad vasa spermatica refluant. Eroditur haec ab humoribus acribus, vel a cathetere, unde gonorrhoea perpetua. Observante Riolano inpuerisusque ad vigesimum annum ista invenitur; sed cur posteriori aetati denegetur, ubi major aucto semine ejus est necessitas, causam nonvideo.]

Urethram hanc amplectuntur corpora penis et contingunt, sub quibus ponitur, et una cum iis reflectitur, atque


page 147, image: s147

deinde ad glandem exporrigitur, designans hac ratione figuram literae S.

Duplicem autem membranam et sub stantiam insuper habet propriam urethra.

Una membrana est interna et tenuis, exquisiti sensus, ut calculosi testantur, qua etiam glans integitur; [nata ex membrana tenuipenis nervos investiente: [altera exterior et carnosior et fibris transversis. Subslantiae propriae medium estlaxum, spongiosum et nigricans, ut cum corporibus nervosis distendi queat.

Vsus urethrae est, ut sit ductus communis urinae, seminis et humoris oleaginosi.

Glans vel caput penis est pars extima tumens, subro tunda velturbinata, aequalis, coronae modo circulo cincta.

Carnem habet sensilem magis et solidiorem, quam in reliquo pene est, tenuissima mem brana intectam.

Mollis est, et exquisiti sensus, pruritus ergo. In aliis acutior, in aliis obtusior.

Involucro vel tegmine donatur, quod praeputium dicitur, a putando, [ab Hebraeis enim et Turcis resecatur, unde apellae et recutiti dicuntur, Apud hos autem mirum est quod [gap: Greek word(s)] mihi retulit Ioh. Veslingius praeputium in puerulis frequenter ita excrescere, ut caudae in morem acuminetur, carnosum et magnum valde in quodam observavit Hildanus ] et inferiore parte glandi alligatur per membranam vel vinculum quoddam, fraenum appellatum [quod in foramine balani terminatur, ab extremitatibus nervorum conflari quidam volunt, Carol. Stephanus ex tendinum musculorum penis et nervi complexu.]

Duo CORPORA NERVOSA, utrinque unum, reliquam, et quidem maximam partem penis constituunt: quae substantia tota est, quasi crassissima arteria, fungosa, carne infarta.

Duplex enim est subitantia, prima exterior, quae densa, dura et nervosa; altera interior fungosa, rara et cavernosa, atque ex nigro subrubra, unde Vesalius ait, impleri eam plurimo nigricante sanguine, instar farciminis.

Rara autem est haec substantia, ut impleri possit spiritu et sanguine utroque, quod dum sit, nervosa substantia magis tenditur, et efficit, ne spiritus cito dissipetur, unde penis induratio, adeoque erectio, non tam coitus caussa, quam ut recta et longissime semen vir ejaculari queat, ad uteri.



page 148, image: s148

LIB. I. DE INFIMO VENTRE. FIGURARUM EXPLICATIO Penis partes omnes repraesentantur. FIG. I.

AA. Viethrae dissectae superficies.

B. Pars urethrae qua glandem perforat.

CC. Glans.

Dd. Duv penis corpora nervosa.

FIG. II.

A. Corporis nervosi membrana separata.

B. Medulla ejusdem corporis nigricans.

C. Glans nuda.

FIG. III.

AAA. Interna pars nervosi corporis, a quo omnis spongiosa sub. stantia detracta est.

B, Nervus, hoc ipsum corpus ingrediens.

CCC. Arteria ejudem corporis.

DD. Septum pullucidum, Spigelio dictum,

FIG. IV.

AAA. Venae per dorsum penis excurrentes,

BB. Arteriae.

CC. Nervi penis.

D. Glans.

FIG. V. Penis musculos in situ ostendit.

AA Partes circa nates.

B. Pubis regio.

C. Penis cute nudatus.

DD. Duo nervosa corpora.

E. Vrethra.

FF. Duo musculi urethram delatantes.

GG. Duo musculi penem erigentes.

aa. Principium eorum abscissum ab osse coxendicis.

H. Anus.

J. Sphincter ani.

KK. Duo musculi rectum interstinum sursum trahentes.



page 149, image: s149

[gap: illustration]

page 150, image: s150

orificium prius facto virilis membri intra muliebrem sinum motu.

Haec duo corpora oriuntur ex inferioribus ossium coxendicis partibus, tanquam a firmo et stabili fundamento, [cui firmiter alligantur duobus ligamentis] ubi in exortu invicem dessident, ut ut urethrae locus detur, deinde fursum feruntur, et circa ossis pubis medium coalescunt, [instar duorum cornum literae y.] non quidem utroque corpore manente integro, sed amittunt de nervosa substantia fere tertiam circumferentiae partem: destincta tamen manent interventu alicujus septi membranei, [quod non duplici, ut in exortu corporum, sed unica membrana constat] tenuissimi et pellucidi, nervosis et robustis fibris transveris firmati: quarum fibrarum series est instar pectinis textorii.

Vasa omnis generis penem ingrediuntur, [nervi] venae et arteriae 1. Externae et cutaneae frequentes [a pudenda:] deinde internae et per corpus dispersae. Male ergo venis destituti penem quidam putant. Arteriae internae sunt duae insignes, ab hypogastrica ortae, quae inseruntur ad initium coalitus corporum, et secundum longitudinem penis disseminantur. In medio autem, ubi septum tenuius est, per spatia fibrarum ramulos hinc inde mittunt, dextra arteria in sinistrum corpus, et sinistra in dextrum, spiritum et sanguinem vehentes ad inflandum et erigendum penem, nutriendumque. Nervi ab ossis sacri medulla etiam per penem disseminantur, tam externi et cutanei, quam interni, [et insigniores, qui per mediam bifurcationem ascendunt, indeque ad musculos, totum corpus et glandem disseminantur,] ut ex quisitus sensus et delectatio adsit.

Musculorum etiam duo paria habet penis.

Primum par brevius et crassius penem erigens, oritur nervosum sub penis principio ab appendice coxendicis, et carnosum fertur ad penis corpora, in quae non procul ab exortu inseritur.

Vsus est penem crigere et sustinere in congressu.

Secundum par Vrethram dilatans est longius, [sed gracilius] Oriuntur hi duo musculi carnosi a sphinctere ani secundum longitudinem penis: subtus deinde feruntur, et ad latera urethrae circa medium inseruntur.

Vsus est inferiorem urethrae partem dilatare, tum in mictione, tum praesertim in coitu, quando corpora penis repleta sunt, ne seminis exitus cohibeatur. Atque in his musculis



page 151, image: s151

culis locus est, ubi calculos extrahunt communiter Chirurgi. [secundum illorum longitudinem, non latitudinem linea scroti in cute ad latus diducta, ut contra antiquos ad notat Marianus Sanbus, immisso cathetere excavato in utethram, super quam incisio facienda, quem modum Aquapendens describit et approbat.]

Vsus penis est ad coitum: qui a viro recte fieri nequit absque erectione pudendi, et hanc consequente seminis excretione. Vir enim [gap: Greek word(s)] recta ejaculatur ad os uteri, ubi postea junctum cum semine foemineo, et ab utero attractum quando est et retentum, conceptus factus esse dicitur.

Secundarius usus est ad emittendam urinam; ob quam tamen non est factus, cum sine eo foeminae lotium excernant. [Ob duplicem hunc penis usum totidem meatus constituunt Arabes teste Vesalio, qui similem conformationem in quodem observavit.

Nonnullis glans parte qua debebat anteriore perforata non est, sed inferiore, ut ex Aristot et Paulo annotat C. Hof mannus, qui nisi erecto pene vel sedentes mejere non possunt; aliis et frequentius superiore: utrique ad generationem non ita apti sunt: subinde plane impervius, ut notat lulius Obsequens.

CAP. XXV. DE PARTIBUS MULIEBRIBUS, Generationi inservientibus, et primo de Vasis spermaricis praeparantibus.

Partes Muliebres generationi inservientes nonnullae conveniunt quodammodo cum virilibus, ut vasa spermatica, testes, et vasa deferentia. Aliae vero plane discrepant, ut uterus cum fundi orificio et collo, hymen, carunculae myrtiformes, et vulva cum alis, clitoride, et monticulis.

Neque enim existimandum est cum Galeno, Archangelo, Fallopios et aliis, haec muliebria dicta membra a virilibus non differre nisi solo situ, Quae opinio nata est ex iis, qui putarunt, foeminam esse tantum virum imperfectum; et ob frigiditatem membra generationis non potuisse foras protrudi; quemadmodum in viro vi majoris caloris extra propelluntur.



page 152, image: s152

LIB. 1. DE INFIMO VENTRE. FIGURA EXPLICATIO. Partes muliebres generationi inservientes in situ naturali representantur, et Mammae interna strictura exhibentur, eadem tabella.

AA. Hepar in suo situ.

BB. Vesicula fellis cum poro bilario.

C. Intestini duodeni portio.

DD. Pancreas iu suo situ, per quod Vasa ad lienem tendunt.

E. Lienis corpus.

FF. Venae cavae truncus descendens et ejus divaricationes.

GG. Arteriae magnae truncus desandens, inferius varie divisus.

HH. Emulgentia vasa.

II Renes veri.

KK. Renes succenturiati.

LL. Vreteres advesicam descendentes.

M. Vesicae urinariae fundus.

N. Vrachi in fundum ejus insertio.

O. Intestini recti portio.

PP. Venae ex utroque latere praeparantes.

Q. Arteriarum praeparantium e trunco exortus.

R. Locus divaricationis truncorum cavae et aortae, ubi arteria venam supergreditur.

SS. Arteriarum umbilicalium portiones.

T. Vteri fundus.

VV. Testesmuliebres.

XX. Vasa semen a testibus ad uterum deferentia.

ZZ. Tubae uteri Fallopio sic dictae, sive coeci meatus seminis.

YY. Duo superiorauteri ligamenta, vespertilionum aliis assimilata.

aa. Duo inferiora uteri ligamenta, rotunda, a pube ab scissa.

bb. Cavitas ossis ilium, quae in foeminis amplior quam in viris est.

Mammae muliebris characterum explicatio.

CCC. Vasa per ejus superfi ciem sparsa.

d. Glandularum maxima et media.

e. Papilla.



page 153, image: s153

[gap: illustration]

page 154, image: s154

Caeterum muliebres partes non tantum situ a virilibus differre, sed universa structura, quoad numerum, superficiem, magnitudinem, cavitatem, figuram, officium, et usum, satis manifestum est perito Anatomico, et cuivis, qui sequentia haec cum praecedentibus conferre velit.

Et satis apparet opinionis eorum falsitas, ex multiplici quam asserunt, conjectura. Quidem enim uterum scroto virili assimilant, quidam glandi penis. Peni virili aliqui uteri collum respondere volunt, aliqui clitorida. Quae omnia propria fragilitate cum concidant, ad explicationem partium accedimus.

VASA SPERMATICA PRAEPARANTIA in mulieribus numero, ortu, officio, et c. Se habent ut in viris. Quomodo autem differant, nunc duntaxat dicendum.

Differunt primo Magnitudine. Muliebria haec vasa sunt breviora ob brevem viam, sed ideo etiam anfractibus pluribus corpus varicosum constituentibus, pollent: quo diu satis semen immoretur et praeparetur. Deinde insertione, Nam in mulieribus non tota ad testes feruntur, sed in medio dividuntur itinere: et major pars ad testem abit corpus varicosum constituens; minor in uterum desinit, in cujus latera disseminatur, praecipue vero ad superiorem fundi portionem, pro nutritione uteri et conceptus; et ut per ea vasa menstruorum pars aliqua in non gravidis expurgetur. [Trifidus enim minor ramus infra testiculum in tres surculos scinditur, quorum unus, ut dictum est, ad uterum excurrit, alter vasi deferenti sive tubae uteri et ligamento rotundo distribuitur, tertius surculus, uteri latus sub membrana communi perreptans prope veram uteri cervicem desinit, venis hypogastricis etiam insinuatus, cum quibus et arteriis per anastomoses junguntur. De quibus videantur Zerbus, Fallopius, Platerus, aliique, qui Riolano mihique viam monstrarunt. Rarum est quod Beslerus depingit, arterias spermaticas cum arteria emulgente habere anastomosin.] Hanc ob causam in mulieribus vasa haec non excidunt peritonaeo, neque os pubis pertingunt: quia testes et uterus intus sita sunt.

Venae istae et arteriae seminales pluribus mirabilibus anastomosibus implicantur ad seminis praeparationem: [imo etiam venae, arterias hypogastricas uteri in se admittunt, ex observatione Arantii et Riolani, arterias tamen in foemina quae masculos peperat defuisse memini, et Fr. Zanchez Tolosanae in lapidem induratas narrat.]



page 155, image: s155

DE INFIMO VENTRE. CAP. XXVI. DE TESTIBUS FOEMINEIS.

TESTES VERO MULIEBRES, licet usu conveniant ex parte cum virilibus; in multis tamen, quoad structuram, differunt. Et. 1. Quidem

Situ, quem habent intrinsecus in cavitate abdominis [duorun digitorum latirudine] supra fundum in non gravidis [et ope ligamentorum illi superiorum adnectuntur,] nempeut calidiores sint atque adeo foecundiores; cum materiamelaborare debeant, ex qua sola homo generari debuit, accedente virili semine, non ut materia, sed ut efficiente.

2. Magnitudine, quae non tanta in mulieribus, [nisi raro. Nam ob caloris augmentum ab anno 14. Contrahuntur, autea ilbo succo amplius distenti.]

3. Superficie externa, quae inaequalior est.

4. Figura, quae non ita rotunda, sed antica et postica parte lata atque depressa est. Magis etiam testes sunt interius cavi, et repleti magis humore spermatico.

5. Substatitia, quae putatur nonnullis durior esse quam in viris, [sed verius] non nullis mollior, [et si a membrana separes, tota ex pluribus glandulis ac vesiculis coagmentata;] raro tamen virilibus similes. In Cetaceis nonnullis nulla, nisi in magnitudine, substantiae diversitas.

6. Tanperamento, quod putatur communiter esse frigidius, et semen contentum humidius, tenuius, et aquosius.

7. Integumentis. Nam integuntur una tantum tunica: quia alias in loco sunt abdito: et illa validissime adhaeret, atque Galeno [gap: Greek word(s)] dicitur, Interim ubi vasa seminalia testes admittunt, quoad mediam partem a peritonaeo investiuntur.

[8. Connexione; nam duplici meatu manifesto, imo altero obscuriori utero connectuntur, quibus in coitu effunditur non serum, sed muliebre semen.]

Vsus est, elaborare semen [gap: Greek word(s)] suo modo: quod contra oranem rationem et experientiam mulieribus denegare ausus fuit Aristoteles in locis nonnullis contra expressam Hippocratis doctrinam de genitura, ubi semen e corpore etiam emittere mulieres tradit, interdum quidem in uterum, ex quo humidus redditur, nonnunquam foras, si plus aequo uterus dehiscat. Conferre autem in utero ad generationem


page 156, image: s156

exinde demonstrat, quod post coitum, fiquidem mulier minime conceptura sit, semen ab utroque emissum pro fluat.] Alii autem Anatomici quidam negant, testes elaborare: [vel esse tantum glandulas ad recipiendam humiditatem, qua abundare debet uterus, cujus opinionis. Cremonius est; vel notae tantum grati‚ et signi conditos, cujus effati autor est Rhodiginus, et demum Hofmannus, cui cadavera potius testium censenter, quam testes, quia parvi, exsucci et impactiles sunt. Sed quod humiditatem attinet, negandun. I. non tanto opus fuisse apparatu ad uterum irrigandum. Unico vase serum lentius advehente porerat satisfieri huic postulato, imo solis poris, ut in humore lento in genu destillante fieri notum est. 2. Utrumque usum praestare posse, [gap: Greek word(s)] esse et irrigare, 3. semen, non humiditatem aliam ex dissectis foeminarum testibus erupisse experientia constat. Eo copiosius erumpente Guinterius fuit in sectione impeditus, Testantur idem pollutiones mulierum nocturnae, et illis castratis steriles olim evasere, teste Athen. In suibus id expertus est Galenuis. Varro vaccas exsectis testiculis, si statim admittantur, concipere scribit. 4. Illud semen in foeminarum dissectione reperitur, si vegetiores fuerint et a morbis liberae. In his et gravidis tumentes semine invenit Beslerus, et figura eleganti expressit. 5. Verum semen esse, re et sensu, ex effectis colligimus masculo similibus, ut mola, ovis subventaneis, et c. Quanquam imperfectioribus, ob sexus discrimen, cui mas vitam et perfectionem superaddit. 6. Calorin foeminis ad semen suum generandum adest sufficiens, adsunt instrumenta; imo nonnullae viros superant. Parvi quidem sunt et exiles, sed neutiquam exsucci. Exilitatem numerus compensat, sicut ex uvae racemo plus succi interdum exprimitur, quam ex solido pomo.

Cap. XXVIII. DE VASIS DEFERENTIBUS, INPRIMIS TUBA UTERI.

De vasis semen muliebre deferentibus paulo intricatior est doctrina tridita hactenus ab Anatomicis, partim opinionum varietate, partim rei ipsius obscuritare, quam tamen reducere conabor, et quantum fieri potest, illustrare.

Vasa deferentia vel lato significatu sumuntur, vel stricto


page 157, image: s157

Stricte pro obscuris tantum ductibus et vasis, quae seminis in testibus generati partum ad uterum deserunt. Late et in genere. 1. Pro praeparantibus etiam. 2. Pro his et tuba uteri quam ad vas servatorium et jaculatorium alii referunt. De utrisque nos breviter et distincte.

Vasa deferentia proprie sunt ductus exiles a testibus derivati, vel ad fundum uteri, transitu brevissimo, vel ad tubas uteri variis ramulis eisque tenuissimis venarum lactearum aemulis per membranas disseminati, ex vasis Spermaticis praeparantibus orti illisque continuati, sed hic nomen et usum mutantes, quia testes transeunt et lambunt proxime.

Priorem in sola uteri latera, quae cornua dicuntur, inseri opinio est Galeni, et aliorum Anatomicorum, qui aliam insertionem se reperire non potuisse profitentur. At Zerbus, Fernelius, Laurentius, alterum ex hoc ramulum invenerunt, qui non in fundum, ut prior, sed in cervicem abit, adeo in hujus vasis deferentis pars una brevior, sed amplior, in sui lateris medium cornu inseratur, et ibi in uteri capacitatem semen qualecunque effundatur: Altera vero pars angustior et longior, secundum uteri latera feratur infra os ad cervicis initium. Varolius hujus alterius partis etiam meminit, aitque eam in iis quae non conceperunt, adeo exiguam esse, ut non nisi a perito Anatomico observetur, in gravidis vero amplissimam. Spigelius quum in venire non potuerit, pro lusu natura habet. Veslingius admittere videtur, quando ad fundum et vaginam a testibus materiam seminalem hac derivat. Ego libenter accesserim Spigelio, quia raro comparet. Semper quidem ad uteri cervicem ramuli disseminantur, sed illi recto itinere a praeparantibus veniunt, sanguinem potius quam semen deducentes, de quibus Anatomici alii videantur, imprimis Platerus, Riolanus, et Bartholinus Pater infra.

Vsus horum vasorum est, materiam seminalem partim ad tubas uteri perferre, ut ibi ulterius perficiatur et adfuturos usus refervetur, partim ad uteri fundum. Ubi ramus alter in cervicem desnit, hac quoque seminalis humiditas emittitur, majorem delectationem creans ob viae longitudinem.

Vas alterum deferens, quod antequam ejaculetur semen asservare debet. Est tuba uteri, a Fallopio ita appellata a similitudine classici organi, quam ita describit ipse: Meatus seminarius gracilis et angustus admodum oritur nerveus ac


page 158, image: s158

candidus a cornu ipsius uteri, cumque parum recesserit ab eo, latior sensim redditur, et capreoli modo crispat se, donec veniat prope finem: tunc dimissis capreolaribus rugis atque valde latus redditus finit in extremum quoddam, quod membranosum carneumque ob colorem rubrum videtur, extremumque lacerum valde et attritum est, veluti sunt pannorum attritorum simbriae, et foramen amplum habet, quod semper clausum jacet concidentibus fimbriis illis extremis, quae tamen, si diligenter aperiantur ac dilatentur, tubae cujusdam aeneae extremum orificium exprimit.

Nos singula distinctius: Tubae ab uteri fundo nascuntur una extremitate, nec proveniunt altera extremirate ad tertes, aut ullam aliam partem insignem. Ideoque hac altera extremirate non sunt manifeste perviae, sed occlusae etcoecae, ut sint instar intestini coeci, et quasi uteri appendix. Potest tamen occlusio ea fieri ex sententia Fallopii, quam pro sua venditat illo posterior Rioianus, a concidentibus fimbriis tubarum extremis, attrito panno similibus.

Numero duae sunt, utrinque una.

Situ suo testes ex dimidio ambiunt, sed ubique a testibus distant spatio dimidii fere digiti transversi, nisi uterus sit affectus, quo contrahuntur et testibus proprius applicantur. Ordinarie alligantur tantum per tenuissimas membranas alis vespertilionum non dissimiles, per quas venae et arteriae multae disseminantur, a testibus in hos meatus delatae, semenque ex testibus transferentes.

Substantia sunt nervosa, alba, densa, et dura.

Figura tereti et cava. Interdum ita cavitas praeter naturam dilarata fuit, ut molam contineret, quod Marquardus in Emp. pract. refert; aliquoties foetum, cujus exempla aliquot recitat Riolanus. Nec visae ipsi aliae viae, per quas semen virile potuerit intrare, quam anfractuosi vasorum ductus, Sed in viva semen masculum spiritibus foecundum facile illuc trahi poterat per dilatatos ductus, in utero male affecto, qui ductus deinde concepto foetu et tubis distentis clausi dissectoribus non patobant. An sine masculo semine ex matris solius in tubis contento informis mola et fectus animae expers formatus, qui a mare non animatus clausis ductibus matrem interfecit grandior?

In Figura autem naturali principium, medium, et extremum consideramus. Insertio seu principium ad uteri fundum est amplum, ubi et tubulum nervosum adipiscitur ad


page 159, image: s159

medium tubae fere extensum, cavum, ut semen ad uteri fundum transmittat. Medium capax cellulas aliquot ostendit semen candidum servantes. Finis angustior, licet aliqualem amplitudinem retineat. Ante fi nem tamen capreolorum instar intorquetur, sicut in homine et brutis videre est.

Ductus igitur tubarum non est rectus ubique, sed flexuosus, quia brevis via a testibus ad uterum At voluptas non debebat esse brevis, quando semen in coitu confertim emittitur a testibus in uteri cornua. Et quod in viris sunt vesiculae seminales, et semen asservantes, id in muleribus cum saepe coeant, et semen emittant, esse possunt coeci hi meatus: dici enim ita possunt, quia annexi testibus sunt per membranulas, ut per vasa ad se a testibus translata tanquam per venas lacteas et mesaraicas facile trahant coctum ab ipsis semen, et in se recondant ad usus futuros, emittantque quando res postulat.

Vsus est 1, Fellopio in Inst. Caminorum vices gerere, per quos uteri fuligines exhalent. Quod quidem non crediderim. Nam fuligines condensantur et in aquam resolutae ad tempus partus reservantur, vel per insensiles poros ascendunt, vel per uteri os expirant, tam in praegnantibus, quia nunquam adeo arete clauditur os, ut superfoetationum exempla testantur, quam in non praegnantibus. Nec quomodo per anfructuosos ductus transire possint fuligines, satis scio. 2. Eidem in obs. semen generare, quia hic semen semper, in testibus nunquam viderat, quibus supra fuit a nobis responsum. 3. Verus usus est semen ex testibus per coecas vias vasorum in membrana dispersorum attrahere, deinde attractum perficere mora aliqua in capreolis et cellulis, testium irradiatione, ut ad foetum formandum sit accommodatius, deniqui deferre ad uterum, praesertim in congressu. per tubulos cornubus uteri implantatos, ut semini virili, sive in uteri cavitate, sive cervice occurrat ad conceptionem.]

CAP. XXIII. DE UTERO IN GENERE.

Uterus ab Utre ob cavitatem dictus, [quo sensu uterum navis vocat Tacitus: isidorus quod utrinque unus sit. Laxiori ratione venter in Digestis et Institutis nuncupatur.] matrix etiam dicitur, utriculus, et loci mnliebres ubi.



page 160, image: s160

FIGURARUM EXPLICATIO. Partes muliebres generationi inservientes e corpore exemptas exhibet.

A. Glandulae renalis dextra B. Sinisira.

CC. Ren utriusque lateris.

DD. Vena emulgentes dextrae.

EE. Arteriae emulgentes dextrae.

F. Truncus venae cavae.

G. Vena emulgens sinistra.

HH. Arteriae emulgentes sinistra.

II. Vena spematica dextra.

K. Arteria spermatica dextra.

L. Arteria spermatica simistra.

M. Vena spermatica sinistra.

NN. Arteriae magnae truncus.

OO. Testes muliebres.

PP. Ligamentum latum, aliis vespertilionum simile.

QQ. Tubae uteri.

R. Vteri fundus.

SS. Ligamenta uteri teretia ad pubem abscissa.

T. Cervix uteri.

VV. Venae Hypogastricae utrinque.

XX. Arteriae Hypogastricae utriusque lateris, ad cervicem delatae.

Y. Vagina uteri.

Z. Intestini recti portio.

aa. Vreteres abscissi.

bb. Vasa pampiniformia.

cc. Ductus, seu vas deferens a testibus ad cornua uteri.

Ubi nascendi initia consistunt, teste Varone. In aliis animalibus, teste Plinio, vulva dicitur, praesertim suilla, quam veteres Romani in delitiis habuerunt: qua de re videantur Plutarchus et Langius in epistolis. [Martialis quoque, Horatius, Apitius, Athenaeus, et inter novitios Castellanus. Vulvama Bulga corruptam credit Hosmanus. Bulga autem Lucilio, Varroni usurpata vox, origine Gallicum est, si credimus Festo, qui sacculum scarteum exponit. Nonio folliculus omnis et sacculus ad brachium dependens. Videndus de



page 161, image: s161

[gap: illustration]

page 162, image: s162

de his Vossius. Sed vulva laudatis jam jam autoribus, et Celso approbratur. ]

Situs est in hypogastrio, seu infima parte imi ventris, quae incavitate, quae pelvis dicitur, constituitur ab osse sacro et ossibus ilei: quare pelvis illa in foeminis amplior est: unde etiam nates habent grandiores et ampliores. Situs autem talis esse debuit, ut distendi uterus pro faetus magnitudine posset est commode etiam excludi infans.

Deinde in medio locatus est uterus, ad nullum inclinans latus, nisi aliquando, dum utero gestat mulier masculum vel foemellam: tum enim dextrum vel sinistrum magis occupare solet, quanquam nonsemper.

Positus vero est inter intestinum rectum subjacens, et vesicam incumbentem, tanquam inter duo pulvinaria. Quid ergo superbimus, qui inter stercus et urinam nascimur?

Magnitudo consideratur in longitudine, latitudine, et crassitie, variantque haec omnia pro ratione corporum, aetatis, et veneris.

Longitudo in iis, quae mediae staturae sunt, et venere utuntur, a pudendo usque ad fundi finem communiter, est undecim digitorum; fundi vero trium.

Latitudo fundi duorum aut trium digitorum, quae in non gravidis eadem est latitudo fundi et cervicis. Atque hinc amplitudo facile conjici potest.

Sed virginibus, quae nondum [gap: Greek word(s)] attigerunt, parvus est, vesic‚ minor: perfectis major: quibus tamen Venere abstinentibus, uti et vetulis satis parvus, sed crassus est. At major in illis, quae saepe conceperunt, et utero gestarunt: ut manu comprehendi quasi possit, nisi quando jam gravidae sunt: tum enim magis magisque amplificatur, et cum ante ingravidationem sacri ossis initium non superavit fundus, postea ad umbilicum et ultra etiam extenditur, ut tenuibus inteltinis incumbat.

Crassities uteri eodem modo variat. Nam in virginibus tenuis est substantia, in adultioribus crassior; et quo saepius mulier uterum gessit, eo crassior est uteri substantia. Mensibus fluentibus crassescit uterus; et quando instat mensium excretio, tumida et crassa apparet ureri substantia. In gravidis Galenus, Vesalius, aliique Anatomici putant uterum, quo magis extenditur, eo magis attenuari, crassitudinem in longitudinem absumi, ut loquitur Galenus. Sed ocularis experientia refragatur, et autoritates [Syivii, Mundelli Chirurgi


page 163, image: s163

Parisiensis,] Arantii, Varoli, Plateri, Bauhni, Heurnii, Rousetti, et Laurentii.
Nam a primo conceptu usque ad partum augetur secuudum omnes dimensiones, et uti amplior, sic crassior paulatim redditur et mollior, ita ut postremis mensibus duos digitos crassa sit uteri substantia. Adeotum uterus a membranea substantia abit, et rubra sit, fungosa et spongiosa substantia, moreque pumicis foraminibus pervia, in multos quasi cortices divisibilis: quod sit ob affluxum sanguinis et spirituum pro foetu copiosum. [De utraque opinione ita censet A. Falcoburgius; tenuiorem revera fieri uteri substantiam, ut in dissectis gravidis observavit; sed eam videri crassiorem, quod hepat uterinum illi arctissime connascatur, et hoc pluribus potuisse imponere. Nic Fontanus vero dicit in utero gravidae se separasse hepar uterinum a membrana, et membranam admodum crassam invenisse. Recte idquidem, imbibit enim membrana, veluti spongia, affluentem uteri humiditatem, et crassiorem substantiae conditionem induit. Si tenuior aliquando praeter naturam reddatur, sive humoris desectu, sive nimia distensione, rumpitur de facili: a fortiorinus pellentibus idem in puerpera observavit Salmuth. ] Crassissima vero est uteri substantia circa orificium internum, quod angustum; unde admiranda illa in partu dilatatio et postea coaretatio.

Figura Uteri aliis rotunda statuitur; aliis pyriformis. Sed licet ad rotundam accedat, quo capacior sit uterus; tamen sentimus cum Sorano et Fallopio sundum cucurbitulae optime assimilari posse: quia fundus recta deorsum sensim angustatur. Collum vero uteri canalem oblongum et rotundum repraesentat.

Conexio vel est Colli uteri, vel fundi.

Collum vel cervix sua subitantia et per membranas alligatur, fundus vero per ligamenta pecularia.

Aparte antica adnascitur cervix, vesicae urinariae et ossibus pubis per membranas a peritonaec ortas. A postica, ossi sacro, et intestino recto cum aliqua pinguedine: circa pudendum vero cum ano coalescit. Ad latera per membranas peritonaeo laxe nectitur.

Fundus sua sub stantia non annectitur, sed uber est, quia moveri debuit, ut in actione dicetur; [unde doloribus uteri periit mulier Veneta cui per omentum ligatus fuerit;] ad latera vero annectitur per ligamentorum duo paria, quorum usus, uterum suspensum tenere.



page 164, image: s164

Vnum par superius est latum et membranosum, statuitur a musculis lumborum ortum; desinit vero in fundum uteri prope cornua. Laxum et molle est, ut extendi et contrahi queat. Aretaeus vespertilionum alis assimilat. Atque hujus paris beneficio alligatur fundus ossibus ilii. Verum quia sibris carneis intertextum est, musculos esse forte non immerito statuunt Vesalius et Archangelus; [deducunt autem haec vasa praeparantia etdeferentia, quemadmodum et testes continent.] Laxatur autem aliquando hoc sive ligamentorum sive musculorum par (ut per vim, difficultatem partus, pondus foetus, et c.) ut fundus uteri in sinum decidat, et inversa aliquando cervice; atque aliquando extra propendens abscinditur; ubi tamen accedat necesse est quoque solutio connexionis colli.

Alterum par inferus est, rotundum instar lumbricorum, subrubrum instar musculorum, [unde quidam musculos esse putarunt Cremasterum vicem gerentes, ut matrix his moveatur et sursum trahatur, aut saltem firmetur et roboretur in oneribus ferendis, expellendo foetu, clamoribus et laboribus, in defluxu humorum ad hanc partem, quam sententiam amplectitur Pinaeus.] Cavum etiam est maxime in sine. Hoc [oritur a lateribus fundi uteri et] in initio tangens vasa deferentia ad inguina ascendit, et sicut vasa spermatica in viris, sic haec ligamenta in mulieribus per processus peritonaei et tendines musculorum oblique descendentium abdominis transeunt, atque in adipem ibi, membranasve ossium obliterantur prope Clitoridem, [cui alligantur ac in latam nerveamque exilitatem degenerant:] ubi musculi alii duo incipiunt extra abdomen tenues latique, totam internam labrorum faciem investientes; quorum ope quaedam mulieres labra movent; [reliqua pars praecedentis ligamenti usque ad genu, postea in interni femoris membranam excurrit. Hinc est, Riolano monente, quod gravidae primis mensibus de femorum inreriorum dolore conquerantur.

Vsus hujus paris est 1. ut dictum, uteri fundum sursum trahere ne decidat in relaxatis et ponderibus et laboribus, quod tamen de primo pari rectius dixeris. 2. Impedire adicensum uteri ad superiora, qui per se neri nequit, nisi una pudendae partes huic continuatae et vagina sursum trahantur, sed in relaxato utero et distento saepius contingit. 3. Per haec ligamenta exerementitios humores uteri in inguinis glandulas nonnunquam deferri suspicatur Riolanus, ubi et


page 165, image: s165

bubones venereos excitatos invenit. Alias bubones in inguinibus foeminarum a menstruis deducit Hippocrates, quos ad critrcos abscessus refert Aurelius Severinus, eorumque vias in venis quaerit Arantius, per quas ab utero ad inguina turgens humor derivatur. Venarum loco arterias repono, quibus purgamenta et hÓc et alibi ad extrema geruntur. 4. Spigelius in foemina a nimio coitu mortua, haec ligamenta utero vicina, plena semine observavit. Unde suspicor ligamenta haec, recepta seminali humiditate, humectare partes vicinas gravidarum, ut facilius omnia extendi possint et laxari, in virginibus et sterilibus ligamenta tantum sunt, et humore uterum ab aestuante calore defendunt.]

Substantia uteri membranosa est, ut dilatari et contrahi pro necessitate queat, [plicis mnltis donata, quae in gravidis expanduntur ad uteri extensionem, contrahuntur vero ex cluso foetu et in vietis. Praeter plicas habet et tubulos am plosque sinus in gravidis maxime manifestos.] Constat autem substantia uteri membrana communi et propria.

Communis duplicata est, et lateribus utrinque adnata, a peritonaeo orta; crassissima et validissima ad robur, [laevis undique, nisi ubi vasa spermatica intrant: aut exeunt ligamenta]

Propria et interna etiam duplex est: licet hoc non facile ob arctam adhaesionem discernere liceat, nisi in exulcerationibus. Inter utramque autem fibrae carnosae, quales in ventriculo reperiuntur, adsunt: quas alii propriam vocant uteri substantiam et [gap: Greek word(s)] [cui fungosum hinc inde corpus inspergitur:] estque usus ad calorem uteri. Sed hae membranae non semper ejusdem sunt crassectei: ut supra de magnitudine dictum.

Vasa uteri sunt venae, arteriae, et nervi.

Venae et arteriae se invicem comitantes, seruntur inter uteri tunicas, [inque tubulos illos membranaceos uteri sanguinem suum effundunt, non in intimam usque uteri cavitatem deferuntur.] Suntque duplices: Alias superne oriundae, aliae inferne. Nam a superioribus et inferioribus partibus, hoc est, a toto corpore venire debebat sanguis, tum ut in mensibus totum corpus ex purgaretur, tum ut temporege stationis foetus nutriretur. Quae superne veniunt, uteri corpus totum, sed fundum praecipue perreptant, suntque rami ex seminalibus derivati, antequam vasa praeparantia constituantur: [et quoque ab hemorrhoidali ramo, unde uteri et lienis tantus consensus est.] Termini venarum et


page 166, image: s166

arteriarum sinistri cum dextris junguntur: ut pars dextra etiam augeatur copia alia sanguinis. Per arterias sanguis menstruus funditur in non gravidis; [unde si circa tempus menstrui fluxus, cordis arteriarumque pulsus major fieri possit, observavit Walaeus menstrua melius promoveri, quod per arterias vehementius sanguis in uterum pellatur. Videmus quoque exhibitis cordialibus, utero appropriatis, et sanguinem spirituosum urgentibus, urgeri statim ad exitum menstrua. Color denique menstruorum in sanis arteriosum sanguinem prodit. Per venas autem arteriis continuatas recurrit, quod totum evacuari nec potest, nec debet. Illis obstructis, quia sanguis libere sursum a minoribus uteri venis ad majores meare nequit, menstrua colliguntur, varias in utero turbas excitantia.] Quae venae et arteriae ab infra veniunt, et ascendunt, a cavae aortae ramis hypogastricis oriuntur, et uteri collum perreptant, et infimam fundi partem, ubi cum superioribus ubique junguntur. Nam vasa per fundum lata admodum uniuntur et extra, et in ipsus uteri substantia. Quae [gap: Greek word(s)] magis apparent in menstruosis et gravidis, [Et facile observari possunt si in cadaveribus aliqua illarum infletur: omnes enim flatu intumescunt.] Horum vasorum, aut tubulorum potius oscula cavitatem fundi subeunt, quae acetabula dicuntur, item cotiledones: qui hiant et aperiuntur, cum menstrua purgantur: et in gravidis, ubi epar uterinum iis jungitur (in brutis verticilli) sanguinem hauriens pro foetu. Et quia in collum uteri ab his vasis rami feruntur, per eos gravidae plethoricae menstrua mittere possunt primis mensibus, ubi plus sanguinis suppetit, quam pro foetu opus est. Illum enim sanguinem ex utero venire non est probabile: nam foetus sussocaretur, et ex nimia oris interni apertione abortus sequi posset.

Notandum autem, vasa uteri tempore gestationis adeo turgere sanguine, et praecipue circa partum, ut emulgentium amplitudinem vel venae cavae aut aortae mediam induant.

Nervi [ab ossis sacri nervorum paribus, et a sexta cerebri conjugatione] complures feruntur ad uteri colllum et partes circa pudenda, ad voluptatem: nec non ad fundi patem inferiorem: unde consensus uteri et cerebri magnus. Ad fundi partem supremam pauciores feruntur nervi, iique retis modo invicem impliciti.

Actio Uteri et usus est attrahere, et retinere semen muliebre


page 167, image: s167

a testibus expulsum, et virile a pene injectum. Hoc utrumque, inquam, semen in fundum trahitur, retinetur, conservatur, et fovetur, unde conceptus. Est enim matrix instar horti vel agri semen excipientis, conservantis, et alimentum suppeditantis: ideoque Aristoteli naturae campus vocatur. Nam et uterus ager est generationis, locus vel materia in qua suppeditans simul alimentum ex sanguine arterioso, imo etiam materiam ex qua, nempe semen muliebre, spirituosa vero seminis virilis substantia est architectus qui opus absolvit, [animatque muliebre semen. Utriusque autem semen debet esse foecundum virtute Plastica a toto decidua, et apte constitutum; hujus quidem ad formam animatam suscipiendam, illius ad dandam, quorum conjunctorum seminum calori interno calor uteri externus se jungit, et virtute singulari vim illam insitam et Plasticam suscitat ad opus suum perficiendum, modo nobis non satis cognito. Fermentationem seu actionem ipsam semini impressam, et justum massae cujusdam in semine situm addit Hogelandius, quia videmus ex ovo minima agitatione quassato, nullos nnquam excludi pullos, et semper in medio seminis animalium paulo post conceptum massulam quandam crystallinam pellucidamque invenimus. Certum est particulas singulas seminis determ inationem singularem habere, referentem illam partem corporis parentum ex qua fluxerunt, quamque in foetu debent effingere. Sed immutatio hujus vel illius massulae determinatae, situm tantum foetus formati in utero variat, ex qua causa foetum vario situ in utero collocatum advertimus. Ova quassata minus foecunda videntur a confusione et quasi ruptura singularum partium determinatarum, et caloris deperditionem. Virtutem conformatricem utero ascribunt Fab. Pacius et Harvejus qui eam semini denegant, sed minus recte. Nam. 1. ova excluduntur gallinae incubaru vel alterius avis, in lecto, in fornacibus artificiosis AEgypti, Hetruriae, et Daniae, et semina in tabulatis germinant nullius uteri auxilio. 2. Citius conformarentur externa membra quam interna. 3. Ad conformationem foetus Pater nihil conferret. 4. Nulla dari posset causa similitudinis in foetu modo cum patre, modo cum matre. A semine autem virtutem Plasticam excludunt Cartesiani; inter quos Regius solo calore uteri et seminis particulas hujus asserit agitari, has vero agitatas ob suas figuras necessario in germen animalis abire, eo modo quo ex oblongis salis particulis in aqua vi caloris


page 168, image: s168

agitatis inter se conjunctis, primum lamella et ex ea saepius multiplicata granum cubicum, atque sex globulis in plano aliquo agitatis et inter se unitis, rosa; et ex particulis vaporum e cellis tempore gelido in earum januas vorticoso motu varie impingentibus variae stirpium partium imagines efformantur. Ex hoc deinde germine totam formationem foetus citra ullum animae vel alterius corporeae facultatis intellectum hanc dirigentem paullatim ita perfioi, ut in officinis vitrariorum post rudem vitreae bullae incisionem chirotecas, ocreas, et alia ab ignaris conflari; et in quibusdam fontibus propter pororum in tubulis figuras, varias imagines vi erumpentium aquarum produci videmus. Elegans sane conceptionis in utero et formationis modus, si verus esset. Nemo hic naturam artificem satis assequitur. Mechanice autem in corpore omnia ruditer fieri, necdum. mihi est persuasum, qui nobiliora mihi de Natura semper promisi. Ens homo foret per accidens, ejusque conformatio prima imo fortuita. Figurae rerum nominatarum ex accidenti evenerunt et contigenter, variantque in singulis, quum nobilissimi hominis conformatio Divina semper sit eadem, eodemque modo per se contingat. Sine animo quomodo istud germen formari possit, quod in manibus nostris situm non est, haud capio. Vitrum enim materiae inanimis diductione conflatur, et sicut hic manus artificis et flatus requiritur externus igne juvante, ita in foetu animato vis plastica interna seminis animati, cum calore uteri seminisque se jungit, Nec apparens est foetus formatio, ut aquarum artiflciosae imagines, sed vera, sed constans et permanens. Abensina, Paracelsus, et Amatus Lusitanus, contra etiam sine utero generationem posse fieri arbitrantur: sed nemo facile illis credit nisi aliquod ejus ostenderit experimentum, quod nunquam facient eorum asseclae. Nam formari homunculum in vitro, ex semine virili et menstruo intra fimum equinum collocato, necdum videre contigit: et dubia debet esse fides, quum experimentum fieri non possit. Exspiraret seminis sanguinisque vis et calor necessarius antequam jungerentur, et semen foemineum illuc deducere admodum operosum.

Extra uterum factam conceptionem et foetus formationem exempla nonnulla testantur. De Tuba uteri supra actum ex Riolani relatione. In Ventriculo junioris uxoris cujusdam sutoris nefandi, conceptum foetum et per os exclusum


page 169, image: s169

digiti longitudine, sed bene omnibus membris externis et internis conformatum descripsit ex literis Romeleri ad Gothofredum Hofmannum Salmuth, nec de fide historiae ipsius dubitat. In collo uteri idem perfici illae superfoetationes videntur demonstrare, quando partus conceptionis prius excluditur, ut majori in utero locus detur exituro. Sed illa praeternatura libus accensenda, rarissime contigentibus, siquidem vera sunt. Superfoetatio autem sive in utero sive extra, ab uteri continui virtute dependet.

Ad speciei igitur conservationem necessarius est Uterus. Quanquam etiam ad Individui sanitatem conferat, tanquam totius corporis emunctorium: Tamen sine illo vixerunt plurimae, etiam diutissime et feliciter, teste Abenzoare, AEgineta, Viero, Zacuto. In prolapsu putrefactum citra peri culum totum fere abscissum observarunt Rhases, Carpus, Mercurialis, Langius, C. Wega, Paraeus, Baubinus aliique, Fernelius a se visam refert puerperam, quae una cum foetu uterum radicitus evulsum absque vitae dispendio emiserit. Alia recenset Saxonias, Soranus in Galatio sues habitiores fieri ait, utero abscisso. Plinio teste castrabantur foeminae sues, suspensis pernis prioribus, recisa vulva, ut amisso lobidinis usu magis pinguescerent, fierentque gratiores. Nec ratio aliena, quia multorum morborum mater est, a vasorum angustorum obstructione et humorum prompto decubitu: qui absente utero, alia via patentiore promptius expurgantur.]

Ulterius actio uteri statuitur motus quidam naturalis: unde Plato uterum animal esse voluit, et Aretaeus velut animal in animali ob motum. Nam in coitu et appetitu concipiendi uterus nunc sursum nunc deorsum movetur, et ad penem hiat instar animalis. Deorsum item movetur ad foetus et secundinae expulsionem tanto aliquando impetu, ut procidat.

Deinde rebus odoratis movetur, gaudet et oblectatur, at foetentia, ut castoreum, assam foetidam, etc. fugit. Hinc Aristoteles ait gravidas mulieres ad odorem extinctae lucernae abortire.

Sed uterus odores sentit non sub odoris specie, sed afficitur ratione conjunctae materiae tenuissimae, et vaporum. Sic ut etiam videmus recreari omnes spititus a rebus bene olentibus, non ratione odoris, sed vaporis conjuncti, qui spiritibus familiaris est acceptus. Unde citius partes genitales



page 170, image: s170

FIGURARUM EXPLICATIO. Uterus extra corpus positus cum annexis, testibus, vasis omnis generis, et vesica urinaria proponitur. FIG. I.

A. Vesica urinaria ad inferiora revoluta.

BB. Vreterum in vesicam insertio.

CC. Cervix uteri, sive vagina, in quam plurima vasa disseminantur.

D. Vteri fundus.

EEEE. Duo inferiora et rotunda uteri ligamenta abscissa.

FF. Vas coecum. seu Tuba uteri, hoc loco ligamento superiori et lato adhuc annexum.

GG. Idem vas in opposito latere a ligamento lato seperatum.

HH. Vasa deferentia utriusque lateris a testibus ad uteri fundum desinentia.

II. Superius et membranosum uteri ligamentum, alis vespertilionum assimilatum, per quod complura vasa a praeparantibus orta dissemmantus.

K. Vasa praeparantia unius lateris, nondum a ligamento membranoso liberata.

L. Vasa praeparantia alterius lateris, a ligamento membranoso liberata, ut eorem in testem insertio conspiciatur.

MM. Testes, quorum dexter membrana sua tectus, sinister omnino nudus ostenditur.

NN. Venae et arteriae plurima in cervicem et fundum uteri disseminatae, expurgationi menstruorum et nutritioni foetus inservientes.

OO. Nervi per uteri corpus disseminati, nimis magni exsculpti.

FIG. II.

A. Vteri fundus.

BB. Inferiora et rotunda uteri ligamenta abscissa.

C. Regio, in qua est osculum uteriinternum.

D. Testis dexter membrana sua adhuc vestitus.

EE. Vasa deferentia ad uteri cornua a Testibus porrecta.

F. Superius et membranosum uteri ligamentum, vasa deferentia Testibus alligans.

G. Membrana Testis ab ipso saperata.

H. Glandulosa testis substantia.

I. Vtericollum sive cervix, vulgo vagina.

KK. Ductus ex vase referente ortus, in cervicem uteri delatus, in quem gravida semenejaculari dicuntur,



page 171, image: s171

[gap: illustration]

page 172, image: s172

afficiuntur, quia acerrimo sensu sunt praeditae: et quia bene olentia bonos et gratos vapores habent conjunctos; foetentia vero tetros et foedos; ideo ab his spiritus impuriores redduntur, et cum spiritibus refertus sit uterus, haec aversatur, illis gaudet.

Reperiuntur vero mulieres pravum habentes uterum, quibus suaviter olentia hystericam passionem pariunt, foetida vero sanant: quia his irritata natura una cum foedis vaporibus hisce materiam morbi excutit: Illis vero excitantur in utero vapores tetri prius latitantes, ut ascendant ad diaphragma, cor, cerebrum, etc. unde uteri strangulatus, [partim per insensiles poros, partim per venas recurrentes et referentes ad superiora vapores cum sanguine uterino. Actionem enim Regiminis sine viis raanifestis et notis cum Helmontio non admittimus. Uterus autem non ascendit ipse aut loco movetur, nisi distentus majorem locum occupet, nec instar globuli revolvitur per capacitatem abdominis, ut Hippocrates et Fernelius divinarunt: Nec cornua uteri tumefacta magis oberrant quam uterus, ut suspicatur Riolanus, alligata enim sunt membranulis suis, et in abdomen semen effundere nequeunt interclusis viis, vapores facillime, quibus dissipatis, abdominis tumor subsidet.

Praeter sensationes odoratus, gustus, tactus, pollet et quodam brutali intellectu, ex mente Helmontii, unde furit, si cuncta non respondeant voto. Caeterum Platonem haec sapiunt, qui improprie animali comparavit. Furor unde sit jam dictum. Quod addit Novator ille, vivere saepe, tumultuarique a morte muliebri quam intulit, nemo facile sibi persuaserit. A totius enim vita ejus dependet vita; et si amorte tumultuetur, vel flatibus remanentibus adscribimus, vel foetui, etiam mortua matre exitum quaerenti, ut variis exemplis docemur. Sphynx Theologico - Philosophica narrat extinctae matris ab utero, subito pusionem emisso claro vagitu salvum et incolumen egressum fuisse. Quo modo Scipionis et Manilii ortum describit Laurentius. Eberus duo exempla habet embryonis mortuo matre exclusi, ut et Ioh. Matthaeus; nec dissimilia hic Haffniae multorum memoriae observantur. Sed contra negantes Winchlerum, Sperlingerum aliosque notandum 1. infantis necessarium esse robur. 2. matris amplum uteri orificium. 3. moriente matre dicucendum os et divaricanda femora, alioquin ante suffocatur foetus quam exire possit]



page 173, image: s173

CAP. XXIX. DE UTERI FUNDO, et ORE.

DE utero in genere hucusque egimus, ejusque partibus similaribus. Sequuntur dissimilares partes, in quas eum dividimus: videlicet Fundus, Collum seu cervix, et sinus pudoris, cum partibus annexis.

Fundus est pars ab orificio interno usque ad finem ascendendo. Dividimus eum in partem angustam inferiorem, et amplam superiore; cum tertiam partem, videlicet os addimus.

Angusta inferior est inter os uteri et amplitudinem incipientem, atque collum breve vocari potest, ad differentiam veri et longioris colli. Nam antequam amplitudo fundi incipiat inter hanc et os interius, intercedit quasi alterum collum, vel angustior canalis, quam est amplitudo fundi, idque et in hominibus et in brutis. Et hanc partem, cervicem vocatam fuisse a veteribus, ut Galeno, Sorano, etc. vult Fallopius. Pinaeo haec pars est pollicari longitudine longa, in cerva nos longam quinque digitis transversis invenimus.

Hujus cavitas non est ampla, sed talis, quae stylum majorem, vel parvam pennam admittat. Aspera est, ne semen attractum effluat, quemadmodum fit in nonnullis sterilibus, quae hanc partem ob pravos humores lubricam habent. [Asperitas haec a rugis fit, quae ex observatione Pinaei radices habent inferne sitas, aciem vero interne seu superne tendentem, ut ingressum facile, regressum dissicile ferant.]

Ampla et suprema pars praecipue Fundus dicitur. Atque haec pars uterus et matrix proprie appellatur, estque pars praecipua, in cujus gratiam reliquae factae sunt, an plior et latior quam reliquae.

Situs supra os pubis, ut ibi dilatari queat.

In homine unicam cavitatem habet, quae nullis cellulis est donata, uti falso septem cellulas ei aliqui tribuunt. In brutis communiter bipartitus est: unde cornua dicuntur bina binae istae in brutorum utero partes: licet cornuum forma non in omnibus brutis conspiciatur, sed in vaccis, cervis, ovibus, capris, etc. Cornua tamen ex imitatione tribuerunt etiam humano utero Autores, quia ad latera sundi protuberantia utrinque est aliqua, ubi vasa deferentia inseruntur.


page 174, image: s174

Rarissime vero muliebris uterus bipartitur sicut in brutis. [qualem in quibusdam observarunt Bauhini frater, Sylvius, Riolanus, et ante hos Obsequens. An talis sit illarum quae geminos pluresque foetus enituntur, dubito. Duplex membrana involvens duplicis uteri loco sunt. Labente anno Hafniae plures foeminae gemellos ediderunt praeter consuetudinem illarum, imo ternos, nihil tale ante aut postea passae. Non igitur familiis gentilitium, aut ex duplici utero, quod semini imputandum. Neque in duplici utero concipi, placenta uterina convincit, quae sola multis foetibus sufficit, sed totidem funiculos sustinens divisis locis, quot embryones, ut nuper in historia simili depinxit Besterus.]

Dividitur tamen in partem dextram et sinistram. In illa ut plurimum masculigenerantur: in hac foemellae. Et raro aliter evenire compertum est, testibus Hippocrate et Galeno. [signum an mas vel foemina in utero geratur, hoc habent Venatores, si percussae ferae in dextrum latus concidant, marem conjiciunt, quia in dextro latere pondus gestatum latet, contra, si foeminae. Mulierculas ferunt marem gestantes semper dextrum pedem in ingressu magis elevare quam sinistrum, ut annotat Salmuth. Quae omnia signa tamen sunt fallacia. Alia recenset Hippocrates ejusque sequaces, ab hoc loco aliena.]

Discernuntur dextra et sinistre pars, per lineam vel suturam obscure prominentem, quam medianam vocat Aristoteles. [similis in externo abdomine sub umbilico conspicitur, in duas partes regionem illam dividens, quam tum conspectiorem credunt quando gemelli gestantur. Sed in praegnantibus nonnullis hanc lineam vidi manifestam, quae unicum tantum foetum postea enitebantur.]

Superficies externa est laevis et aequalis, atque quasi aqueo humore obducta. Interna multis porositatibus gaudet, quae ora sunt, per quae tempore gestationis sanguis facile ex venis uteri exeat, pro nutritione foetus.

Vsus est semen recipere, foetum continere, nutrire, etc.

Orificium vel os interius uteri oblongum est et transversum, sed angustissimum (quando vero dehiscit orbiculare fit et rotundum: unde forte obstetrices Germanae vocant die Rose, rosam, Gallicae vero, coronam; le couronnement de la mere) instar foraminis glandis penis, ne intret nocivum aliquod; nec exeat facile attractum semen. [Si quando extra vulvam procidit aut invertitur, os tincae piscis exacte refert.]



page 175, image: s175

Situs si immutetur, ut non in medio recta fundum respiciat; ad illud recta vir semen ejaculari non posse putatur, et semen potius refluere quam concipi. Si plane deest, quod raro fit, sterilitas omnino incurabilis caussatur: uti et sterilitas fit, si aliter efficiatur, videlicet cancris, scirris, obstructione, callositate, nimia pinguedine: praesertim nimia humectatione et relaxatione, vel ex nimio congressu, ut in scortis, vel ex nimio profluvio humorum.

In gravidis viscosa, et glutinosa materia annascitur orificio, et collum breve fere opplet; ut humectatae hae partes facilius in partu aperiantur.

[Intra canalem hujus oris inferiori ejus parti tuberculum oblongum additum est, quod foramen exquisitius occludit, ex observatione Riolani. Ejusdem monitu circa hoc tuberculum pori sive foraminula conspiciuntur, quae videntur esse extremitates vasorum deferentium, ad cervicem desinentium. Vasa illa pectinatim sen digitatim insita, sanguine plena, invenit Columbus.]

Per hoc orificium uterus semen attrahit, quo concepto claudi dicitur: et vulgo quidem ajunt ita claudi, ut ne specilli aciem aut acum intromittat. [Unde frustra et Medici per syringam liquores infundunt, et scorta foetum conceptum extrahunt.] At reseratur in superfoetatione pravi conceptus, salvo foetu, ejectione, quae interdum fit, emissione seminis, et praesertim admirabili modo aperitur in partu; ubi pro foetus magnitudine dilatari debet, ut aequalis fere cavitas sit a fundo uteri ad pudendum, per quam foetus exeat. Et hoc, inquit, Galenus, mirari possumus, intelligere non possumus. Et idem hic monet agnoscere nos debere sapientiam et potentiam artificis, qui nos confirmavit. [Sed ex membranis corrugatis hoc orificium, ut uterus maxime constat, quae explicatae immensum dilatari queunt.]

CAP. XXX. DE UTERI COLLO MAIORE.

IN uteri fundo tria observavimus; fundum ipsum, collum minus, et orificium. In collo majori itidem tria occurrunt. Collum ipsum, hymen, et os vesicae. De hymene vero sequente agemus capite.

Collum, cervix sive canalis uteri, Aristoteli aliquando


page 176, image: s176

etiam matrix dicitur, et uteri ostium, Fallapio sinus pudoris. Estque canalis oblongus; [cavus etiam ante nativitatem, et stilum et digitum admittens, ut in recenternatis videre est.]

Situs inter os externum et internum, penem recipiens instar vaginae.

Figura. Contortum nonnihil et obliquum est collura, brevius item et arctius, quando laxatum in se concidit; ut partes internae non refrigerentur. At rectum est et ampliatum, 1. In coitu. 2. In fluxu menitruali. 3. In partu, ubi admodum distenditur ad foetus formam, unde etiam parturientium summus dolor: et tum, uti et in menstruis, non parum refrigerantur foeminae.

Magmtudo. Longitudo communiter est octo digitorum, [vel septem, ut digitum longiorem aequet.] Latitudo est qualis recti in testini. Sed adeo variant longitudo et latitudo, ut difficulter deseribi queant. Nam in congressu ad virgae magnitudinem se accommodat, fitque cervix haec longior vel brevior, latior vel angustior, et pro foeminae libidine varie turgent: quod dum fit, carunculae protuberant a spiritu replente, quemadmodum apparet in vaccis et canibus lascivientibus; canalis vero aretatur, et minor redditur, uti et in coitu; ut penem aretius comprehendat: ideo

Substantia est et ex carne dura nervosaque, et nonnihil spongiosa et fungosa, ut penis, ad dilatationem et constrictionem. Intus superior pars rugosa quidem est, quando non distenditur, at ampliata, lubrica est et magis laevis. Caeterum etiam in diducto collo rugae orbiculares sunt et multae, in principio canalis prope pudendum [antica parte prope vesicam maxime, minus versus intestinum rectum, cui incumbit, illucque ad majorem delectationem ex titillatione ab attritu glandis facta. Et in juvenculis rugae aretiores sunt, cervixque angustior, per quam menstrua expurgantur, etiam in virginibus adultioribus. Verum rugaae obliterantur, et latera callosa fiunt, atque laevia, ob factum crebrum attritum, 1. In vetulis. 2. In iis, quae multum concubuere, aut peperere. 3. ln iis, quae longo fluxu laboravere menstruali vel albo. Atque in his omnibus substantia etiam sit durior, ut quasi cartilaginea tandem evadat in vetulis, et quae saepe conceperunt. At in juvenculis mollior est atque delicatior.

Vsus Colli, est membrum virile erectum recipere, ad prolerectandum semen



page 177, image: s177

Tandem [ultra partem mediam] ad finem coli antic‚ [et superna parte,] non longe a vulva in conspectum venit Veficae insertio, ut urina ibi per communem ductum expurgetur, [digitalis internodii longitudinem aequat, exterius canosa, vel potius carnosa sphinctere obvoluta, Pinoeo observante intus nigricat, ejusdem substantiae cum urethra hominis, quemadmodum quivis videre potest, facto prius a Riolano indicio.

Notavit Wierus in suis observationibus extremitatem colli vesicae extenorem, non eodem in cunctis faeminis loco apparere, pluribus supra colli uteri augustias exteriores sub nympha comspicitur, paucis introrsum in superiore pudendi parte latet.] A tergo vero ingressus vesicae occurrit, quando adest membrana Hymen dicta: de quo modo agendum.

CAP. XXXI. DE HYMENE.

HYmen seu menbrana eugion dicta, claustrum virginale aliis appellatur, item flos virginitatis; quia cum adest, virginitatis nota adest.

An vero detur aliqua virginitatis nota, dubium esse non debet. Experiuntur enim omnes, qui virgines uxores ducunt; obstare aliquid, quo minus absque magna vi et impetu virga intrudatur. Unde Tirentius ait, primam coitionem esse acerrimam. Et haec cum sit; ut plurimum cum magno dolore sanguis cgreditur paucior vel copiosior, quem etiam sanguinem florem virginit atis vocant.

Nam ob dilatationem angustioris colli, et lacerationem hymenis, omnes virgines primo coitu dolorem et sanguinis profluxum habent. Iuvenculae quidem illum majorem, hunc minorem, ob hymenis siccitatem et vasorum exilitatem: Adultiores vero menstruaque expertae, illum minorem, hunc majorem, ob causas contrarias.

Si vero menstrua fluant. aut paulo ante fluxerint: ob partium relaxationem facile penis intromittitur, unde paucus aut nullus dolor, paucus etiam aut nullus sanguinis profluxus. Ideoque tum temporis non instituendae sunt nuptiae, ne virginitas sponsae, suspecta sponso reddatur.

Quid vero sit quod obstat et prohibet virgam ab ingressu, hoc est, qua in parte virginitatis nota consistat; opiniones et discrepantiae variae sunt:



page 178, image: s178

I. Arabes Hymenem dicunt esse centonem efformatum ex quinque venis ad coli medium, utrinque insertis, ita ut dextrarum venarum oscula cum sinistris jungantur.

Haec ficta sunt:

II. Alii [inter quos Fernelius et Vlmus ] latera colli adhaerescere statuÍre, in cujus distensione vasa rum pantur, quae ibi feruntur. Sed hoc contra experientiam est, quae testatur etiam in minimis puellulis cavitatem collo adesse, nec latera cohaerere.

III. Alii membranam transversam.

Et hoc quidem recta. At falso, qui cribi modo perviam sinxÍre, et in extremitate infima sinus locarunt: per quam voluerunt urinam emitti.

IV. Recentissima omnium opinio est Severini Pinaei chirurgi Parisiensis pertissimi, qui integrum libellum de noris virginitatis conscripsit, alioquin non inutilem. Habet vero ille pro hymene quatuor carunculas myrtiformes, per membranulam vinctas, in exteriori sinu positas; dequibus postea. Et cum hodie nonnulli viri docti sequuntur. [ut Bauhinus. Nos in nuper nata hic dissecta, non aliud invenimus.]

V. Sententia communior est, hymenem esse membranam transversam intus in collo uteri, paulo supra collum vesicae, quae obflat primo penis introitu. Atque pro hac opinione stant experientiae et authoritates plures: et primo quidem quatuor clarissimorum Patavinorum Anatomicorum, Vesealii, Fallopii, Aquapendentis Casserii. Et vetustas fere tota non ignoravit. Unde autor ipsius carminis antiqui.

Est magnum crimen perrumpere virginis hymen.

Astipulatur Archangelus, Alexander Benedictus, Wierus. Cognovit idem et Carpus, nec ignorasse videtur Scaliper exere. 175. fect. 1. ubi loquitur de radice quadam mirifice ad Venerem faciente. Ait enim: Si quis super ea urinam reddiderit, illico turgere libidinibus ajunt: virgines, quae praesunt pascuis, si super ea sedeant, aut urinam faciant, eis perinde rumpi naturae membranam, atque si a viro fuerint vitiatae. Columbus et Sebizius ter in venerunt, Bauhinus bis, uti testatur in libro de partibus similaribus, et in institutionibus assentiri Videtur Wolfius, qui Pataviae se invenisse testatur. [Adr. Spigelius in omnibus virginibus se deprehendisse affirmat, et nos cum Veslingio Patavii vidimus.] Nec opus est omnium authoritates huc afferre.



page 179, image: s179

Quod vero in his Columbus et Paraeus negant semper inveniri; Laurentius vero nunquam se invenisse asserit: imputandum est inopiae cadaverum, aut negligentiae in dissectionibus: aut si putarunt se virgines secuisse, defloratae forte fuere: aut si virgunculas, illae quoque digiris mon nunquam ex petulantia eam rumpere possunt. At si dicent se secuisse abortus, puellulas bimas, trimas, etc. Respondemus, non credi facile posse in illis deesse: cum authoritates et experientiae peritorum Anatomicorum citatorum adversentur. Deinde si in istiusmodi aliquando deesse deprehensum est, de quo dubitatur: eodem jure, quo illi dicunt praeter naturam adesse hanc membranam, nos dicemus praeter naturam abesse. Raro enim deest, ut plurimum adest. Aloo vero nobis contrarii et Laurentio consentientes, ut Capivaccius, et Augenius, tanquam parum Anatomici rejiciantur.

[VI. Media est sententia Melchioris. Sebizii, omnia signa virginitatis esse conjungenda quando adsunt. Hymen autem quando abest, in collo angustiore et aliis aequiescen dum, quo dilatato et sanguis et dolor in complextu oritur, a solutione continui.]

Hisce ita praefloratis, ad structuram hujus hymenis seu membranae transversae accessum faciemus.

Situs est in collo uteri prope finem, a tergo colli vesicae insertionis, vel paulo interius. [variat enim subinde situs, sed parvo intervallo interius.] Atque ibi haec membrana instar diaphragmatis per transversum est.

Figura. In medio est instar annuli persorata, ut minimi digiti apicem in adultioribus intromittat, per quod foramen menses effluant.

Verum hoc foramen tripliciter invenit saepissime Aquapendens.

I. Ut naturaliter sit constitutum, et respiciat foramen vulvae.

II. Ut superius appareat, et non vulvam respiciat.

III. Ut in medio non foramen sit rot undum, sed rima oblonga. [Sebizius falcatae Lunae assimilat, sed pleniori. Nam in figura hic ludit natura.]

Rarum vero est, hymenem esse absque ullo foramine: et tum menses egredi non possunt, unde tandem morbi et mors, nisi aperiatur, ut exempla testantur.

Magnitudo. Ad latera cervicis ubi enascitur, crassior est quam in medio.



page 180, image: s180

Connexio. Continuatur substantiae cervicis, ac si ex ea enascexetur.

Substantia est partim membranea, partim carnea, neque tamen admodum crassa est, In aliis vero tenuior est atque imbeciliior, [ut in virginibus Prayanis Campaniae, quas a 12. an no aetatis devirginari omnes ibidem amicorum relatione accepi ob solis partim, partim proprio aestu Hymenem dirumpente,] in aliis solidior crassiorque, et aiquando ita firma, ut sectione opus sit, praesertim quando segnior et impotentior est maritus: alioquin si hic validus, solet tandem post menses aliquot pertundere.

Venulis donata est haec membrana multis. quibus in primo coitu ruptis, dolor et sanguinis profusio oritur. Tandem vero evanescit ex coitu, vel alias petulanti attritu, quemadmodum in viris faenum glandis quando laceratur,

Quaestio vero gravis est, an primo coitu egredi debeat sanguis in omnibus virginibus, qui certa et indubitata sit virginitatis nota?

Respondemus fieri ut plurirnum, et fieri debere. [unde Deut. 22. cruentatio linteorum in nuptiis Senioribus ostendebatur, incorruptae antea castitatis testimonio. In Mauritania idipsum obtinuisse refert Leo Africanus, ser varique adhuc in Syria ex Syro intellexi. Augenius quidem ex R Sal???one et Lyrano sensum scripturae metaphoricum accipiunt, ut expandere vestimenta idem designet, quod per verba testium declarare et diligenter inquirere in sponsae caltilatem: Sed verum scripturae sensum, ut verba sonant, retinent meliores Interpretes. Perpetuum apud illos signum, fuisse Sebizius probat, quia 1. juniores virgines elocabantur. 2. curam sui quisque habebat ob latam a jehova legem, Alii contra ut plurimum ex cruentatione sumi signum. Marius ad d. 1, excipit cum impotente Viro, a Chirurgis facile dijudicandas Sennertus in illa lege affirmativam valere asserit, non Negativam illationem, nec aliud concludere. quam, ubi adsit, esse signum. Ergo] impediri potest, et non fieri:

1. Si ex petulantia ruperint virgines digito vel alio instrumento, Hinc quidam populi in recens natis foemellis vulvas consuunt, interea spatium exiguum pro egressu urinae relinquentes; nec aperiunt usque ad tempus nuptiarum; tum vero sponsus aperiri curat, ut certo virginem habeat.



page 181, image: s181

2. Si tempus sit menstruorum, aut paulo praecesserit, quemadmodum supra dictum.

3. Sirima oblonga sit in hymene: tum enim dilatatio fit, non ruptio.

4. Si collum uteri amplum sit admodum et penis angustior, nec satis crassus.

5. Si dextre mas intrudat penem.

6. Si passa est virgo procidntiam uteri: unde ruptio hymenis.

7. Si tardius virgines elocentur.

8. Si humorum acrium desluxu perpetuo vel irrigetur hymen, vel erodatur, quod in morbosis frequens, temperamenti et coeli vitio. Saniores virgines Hebraeae ob latam legem, coelo favente et temperamento robustiore, haec incommoda dato studio facile evitarunt.

[Usus hymenis est partes interiores ab injuria externa defendere. 2. virginatem testari.

Potest vero sine laela virginitatis nota virgo concipere, quod frequens esse in Antarctico solo Americus Vesputius. retulit, [probantque Speronus et Peramatus. Parisiis quaedam mulier fertur hoc faeculo impraegnata imepartium virginalium detrimento, cui similem historiam refert Ciementina. Id quinque modis fieri postumus concipere, recensitis a Plemp o et Sinibaldo, honoris ergo hic reticendis. Nec hoc conceptioni Salvatoris nostri quidquam officit, quam afferimus sine horum aliquo factrm, sine Viri amplexu, sol‚ Spiritus Sancti inumbratione, de quibus Theologi. Suidae si credimus, membrana in B Virgine ab obstetricibus fuit inventa, quum de illius virginitate dubiraretur, quod a Deiparae verecundia alienum fuisse puto. Mendat Simon Magus ur Deum se profiteretur, ex Rachele matre Virgine se natum jactabat. In statu integritatis suspicatur D. Augustinus putuisse utero conjugis salv‚ integritate foeminei genitalis virile semen immitti, sicut nunc potest eadem integritate salv‚ ex utero virginis fluxus menstrui cruoris emitti. Quam sententiam explicat et adprobat Vives.

Sine virili autem semine foecundan mulieres non credendum. Pomponii enim Melae narrationem de foeminis Insulanis hirsuris, et sine coitu marium sua sponte foecundis, fabulosam censet Caranza. De Incubis resalia, et nos alibi. Sola imiginitione Magdalena d' Atvermont, Hieronymi Angusti de Montolione, Equitis Gallici uxor. Emanuelem


page 182, image: s182

concepisse nuperis annis in Gallia promulgabantur, quod suspectum reddidit de Lord Prof. Monspeliensis, et mihi ibidem dissuasit P. Sanchius. Equas vento concipere Lusitanicas, auctores veteres prodiderunt, quos tuetur Lud. Carrius. Sed rectius mentem illorum de soecunditate equarum et conceptionis celeritate explicat Iustinus Epitomator. ]

CAP. XXXII. DE PUDENDO MULIEBRI EXTERNO IN GENERE.

UBi finis est colli uteri, occurrit ultima et extrema, pars uteri, MULIEBRE PUDENDUM, vel orificium exterius, seu cervicis uteri os; aliis vulva, quasi valva, item cunnus, a cuneo aut impressione forte dictus. Plauto saltus hortus, fundus, alia item translatione concha, et navis eidem, aliis communiter natura muliebris. [Romanis porca apud Varronem. Quo autem mordacitatis sensu, Suidas et Eustathius [gap: Greek word(s)] seu [gap: Greek word(s)] , hoc est, canem vocaverint, judicent experti.

Nutnero unicum. Duplici natura mulier inventa apud Obsequentem, et inter monstra Licetus plures observavit.]

Situs ejus est extrinsecus in anteriore ossium pubis regione, ubi plurimae apparent partes citra diffectionem, et aliquae etiam citra diductionem, ut pili pubis, labia et monticuli ipsi; rima magna exterior, alae, tentigo; aliquae vero non absque labiorum diductione, ut fossa navicularis, rimae duae minores ad nymphas, corpora clitoridis, foramen cervicis vesicae cum valvula carnosa, rima rugosa velos immediatum cervicis, cum carunculis quatuor et membranis totidem: ubi postea incipit canalis, de quo egimus.

Pili pubis in maturis erumpunt ad labia, ut melius claudatur rima. Suntque in mulieribus magis crispi, quam in virginibus, [colore varii, a natura producti partim ad tuendas partes, partim ad velandas, quas tegere honestum judicavit. Italicae vero et Orientales foeminae, nitoris studiosae et elegantiae, arte sibi detrahunt, ut inutiles.]

Diductis labiis apparet 1. MAGNA FOSSA cum exteriori RIMA MAGNA, et eam fossam navicularem vocare possumus, quia naviculae, figuram habet. Est enim retrorsum magis profunda et lata, ut inferior posteriorque finis tanquam


page 183, image: s183

in fossam degeneret. [In illa fossa diductis labiis apparent duo foramina, sed fere tantum in vivis, cum admodum parva sint, in quibus serosus quidam humor non parva quantitate prodit, qui maris pubem in coitu madefacit.] Colli uteri orificium seu principium in fossae medio est.

Debebat autem foffa una cum rima externa amplior esse, ut foetus in exteriori parte facilius exiret, cum cutis non ita dilatari possit, uti membranosa, quae intus est, substantia.

Deinde RIMAE duae occurrunt COLLATERALES, quae minores: dextra et sinistra, suntque inter labia et alas.

In fossa vero hac magna, primo omnium conspiciuntur caruncula quaedam, de quibus modo agendum.

CAP. XXXIII. DE CARUNCULIS MYRTIFORMIBUS.

IN medio fossae apparent quatuor CARUNCULAE, statim post alias

Sitae, ut quaelibet unum angulum occupet, et per quadratum se respiciant.

Vna quidem anterior est in ambitu foraminis meatus urinarii, ad claudendum, [caeteris major ac bifida] ne reddita urina intret vesicam, externum quid, ut aer, etc.

Secunda huic opposita est posterior, duae reliquae sunt collaterales.

Figura myrti baccas reserunt.

Magnitudo variat. Nam in aliis breviores sunt, longiores, crassiores, tenuiores. Durant tamen qualescunque ad ultimam senectam, nec unquam conteruntur, etiam in iis, quae sepissime coivere aut preperere.

Adjunctas habent nonnullas membranas, quas una cum carunculis Pinaeus valvas vocat: ut ita Sub stantia sit partim carnosa, partim membranosa.

[Foramen inter has caruneulas medium, variae capacitatis pro aetate cujusque: nihilominus observavit Riolanus tertiam magnae rimae partem in virginibus aequare.

Idem istas carunculas ex corrugatione carnosae vaginae pudendi conflari arbitratur, ut pars illa externa angustior ipsa vagina, in partu aeque dilatari possit, quare in puerpera post enixum, per septem dies observavit omnino obliteratas



page 184, image: s184

FIGURARUM EXLICATIO. Vaginam uteri, clitoridis corpus. et pudendum muliebre externum in virginibus et defloratis comprehendit Tabula. FIGI.

AA. Uteri fundus transversim dissectus.

BB. Cavitas fundi.

C. Cervix uteri.

D. Csculum in cervice uteri mulieris qua foectum gestavit.

EE. Vaginae uteri dissecta rugosa facies.

FF. Ligamenta uteri teretia abscissa.

FIG. II.

A. Nympha seu potius Clitiris in suo situ.

BB. Pili pudendi.

C. Colli vesica prope pudendum insertio.

D. Vudendum.

EE. Ala.

FF. Uteri collum abscissum.

FIG. III.

A. Clitoridis corpus sub cute prominens.

BB. Labia pudendi externa distracta.

CC. Alae seu Hympha pariter diducta.

D. Caruncula meatui urinario (a) circumposita.

EE. Productiones dua carnosae myrtiformes.

FF. Expanstones membranosae rimam continentes.

FIG. IV. Pudlae pudendum exhibet.

a. Clitoris.

bb. Labra pudendi.

cc. Ala sive nymphae.

d. Orificiunt urethra seu meatus urinarii.

e. ff. h. Caruncula 4, myrtiformes.

e. Caruncularum summa et bifida urethra orisicium occludens.

9. Hymenis foramen.

h, Caruncularum infima.

i. Anus.

k. Perinaum.

FIG. V. Littera A. ostendit membranam transversim pudendo inductam, quibusdam pro hymene habitam.

FIG. VI.

A. Clitoridis summitas. glandi Virili respondeus.

B. Praputium ejus.

CC. Clitoridis utraque crura Ischii tubere abscissa.

FIG. VII. Clitoride transversim discis ‚, interiore ejus fungosa substantia apparet.



page 185, image: s185

[gap: illustration]

page 186, image: s186

ex magna pudendi distensione, nec earum vestigium apparere nisi constructo pudendo et ad naturalem formam reverso]

Vsus est I. ad tutelam partium internarum, dum immediate claudunt orificium cervicis, ne introeat aer frigidus, pulvis, etc. Ad quod etiam nymphae et labia pudendi faciunt.

II. Ad titillationem et voluptatem; dum inflatur, et periem constringit valide, praesertim in juvenculis.

Pinaeus autem voluit usum esse longe alium. Statuit enim carnuculas has, cujus extremitates membranae camosae sunt, ita victas invicem, ut foramen quoddam relinquatur esse hymenem vel veram notam virginatatis: nec transversim eam vult sitam esse, sed in longum, ut figura totius hymenis fiat instar coni obtusi sive truncati.

CAP. XXXIV. DE CLITORIDE.

HUjus inventionem sibi arrogat Fallopius: Columbus vero gloriose, ut inaliis solet, sibi tribuit. Cum tamen ejus fecerint mentionem Avicenna, Albucasis, Ruffus, Potlux et alii.

Alii nympham vocant, ut Aetius et AEgneta. Columbo dicitur dulcedo amoris, et celtrum Veneris: quia haec pars est sedes delectationis in congressu praecipua: quae si blande contrectetur in iis, quaediu a costu abstinuerunt, et appetentes sunt. semen facile profunditur. [gap: Greek word(s)] Graecis dicitur, aliis Tentigo, aliis virga vel penis muliebris: tum quia peni similis est situ, substantia, compositione, spirituum repletione et erectione: habet item aliquid glandi simile et praeputio, tum quia in quibusdam excrescit in magnitudinem penis: adeo ut penis virilis loco, Clitoride aliquando abutantur mulieres nonnullae, et mutuo coeant, quas confricatrices vocant [cujus libidinis inventrix scribitur Philaenis quaedam, qua usa etiam sit Sappho poetria:] de quibus puto loqui Apostolum Paul. Rom. 1. 26. Unde haec pars Contemptus virorum dicitur.

Est autem CLITORIS processus parvus.

Situs in pubis parte media in fine superiore et anteriore rimae magnae, ubi concurrunt nymphae,

Magnitudo communis est exigua, sub nymphis fere latet


page 187, image: s187

in principio, deinde leviter prominet. Nam in adolescenturientibus puellis, incipit primum se clitoris exerere. In aliis vero major est vel minor: In nonnullis propendet instar penis virilis, si videlicet parvulae continuo et frequenter hanc partem contrectent et fricent, uti testantur exempla. Plane vero et praeter naturam et monstruosum fere est, ad colli anserini magnitudinem exerescere, quale exemplum habet Platerus. [Nec absimile Tulpius, longitudine dimidiati digiti, crassitie colis puerilis, unde foeminis libenter se miscebat.] Quo vero magis excrescit, eo magis impeditur viri congressus. Nam in coitu turget instar erecti penis, et quando erigitur, ad libidinem stimulat.

Substantia est [non ossea, quanquam talis in Veneto scorto fuerit, jam abscissa, ob cujus duritiem membra amantium in flammabantur; sed] uti penis virilis, ex duobus ner vosis corporibus duris et crassis, intus porosis et spongiosis (ut dilitari possit haec pars, rursumque concidere) ortum ab ossibus ischii habentibus distinctum, circa margines eorundem ossium, At circa ossium pubis per conjunctionem conjunguntur, et penis corpus constituunt. [Musculos obtinuit, Pinaeo tres, Riolano, Vestingio quatuor, ut penis virilis, eidemque officio inservientes: duo superiores rotundi, longioribus ligamentis insident, et ab eodem loco prodeunt; alii duo inferiores lati et carnosi, a sphinctere podicis prodeuntes.]

Extremitas vel caput prominens instar glandis (reliqua parte delitescente) TENTIGO dicitur, foramen habens uti penis, sed non pervium.

Tegi videtur quasi praeputio, quod constituit tenuissima quaedam cutis ex alarum conjunctione.

Vasa quoque obtinet omnis generis ad se delata,

[Vena et arteriae pudendae, nervus et sexta conjugatione, omnia insigniora quam corporis ratio videri possit exigere, ob exquisiti sensus perceptionem et erectionem.]

Vsus est, ut sit sedes delectationis et amoris, Estque ut fraenulum in pene. Nam ex ejus attritu seminis profusio excitatur.

Putat autem Aquapendens; usum clitoridis esse, ut uteri collum in coitu sustentet.

[In hac vero parte AEthiopibus usitatam foeminarum circum cisionem Bellonius et Iovius factam putarunt. Modum amputandi tradunt Aetius et AEgineta qui cum Nympha


page 188, image: s188

confundunt. Et etiam nunc ob insigenem magnitudinem Orientales urunt, ne amplius crescat. conductis ad id provectioris aetatis foeminis, quam oprationem improprie [gap: Greek word(s)] circumcisionem appellant. Est que illis tam necessaria ob excrescentis clitoridis deformitatem, quam decora; nudae enim in AEgypti Alcairo puellae sine velamine, post hanc circum cisionem demum aut matrimonium indusio vestiuntur. De quibus, ut et circum cisione, Nos fusius in Antiquitutibus Puerperii. ]

CAP. XXXV. DE ALIS ET LABIIS.

PRoductiones duae occurrunt rubrae inter labia, quae [gap: Greek word(s)] appellant, Alas.

Galenus NYMPHAS. vel quod sponsum primo intromittant, vel quod aquis praesint et humoribus prosilientibus: nam inter eas tanquam parietes, urina cum sibilo effunditur in distans, absque labiorum irrigatione. Vocant alii carunculas cuticulares.

Situs est inter utrumque labrum.

Magnitudo non est eadem: nam aliquando una ala, aliquando utraque, et rarius in virginibus quam mulieribus adeo excrescunt, praelertim cum digitis frequentur attrahuntur, aut alias humores affluunt; ut ob impedimenta, quae sequuntur, excisione opus sit, Et Autor est Galenus hunc morbum familiarem esse AEgyptiis: ut ideo nupturis virginibus, uti et aliis mulieribus amputent. [cui consonant Aetius et AEgineta. ] quod alii de Clitoride volunt inteiligi. [rectius meo judicio, quum Clitoris impedire productior possit amicam copulam, et instar penis erigatur; nymphae non item, quae molliores, et aliquibus longissime propendent, etiam meretricibus hac parte quaestum quaerentibus]

Numero duae sunt; dextra et sinistra. In principio autem fere junctae sunt; ubi productionem carneam faciunt instar praeputii clitoridem vestientis.

Figura est triangularis, sed angulus unus obtusior, videlicet qui inferne produciturextra labra. [cristam galli aemulatur: unde forsan Iuvenali crista.]

Color est rubeus instar cristae galli sub gutture

Tunica tenui obbucuntur potius quam cute, quemadmo dum oris labia et caeterae ejus partes.



page 189, image: s189

Sul stantia est partim membranosa, mollis et fungosa, [nata fortassis ex reduplicatione cutis ad latera magnae rimae] partim carnosa.

Vsus sunt iidem, qui caruncularum myrtiformium: et praeterea, ut urina per eas ceu parietes feratur. [Instar ligamenti suspendere, ac veluti coaretare in virginibus hiatus externi partem inferiorem verosimile non videtur, quod nonnul is timen visum. Labia id praestant, magisque coarctarent nymphae defloratas, quibus longiores]

LABIA duo, inter quae rima est externa constituta, extuberantias habent, quae monticuli Veneris dicuntur, pilis decorati. In mulieribus magis depressi sunt. Haec pars pudedum proprie dicitur. Et sunt corpora oblonga, mollia atque substantiam habentia, qualis nulla alia est in toto corpore; partim ex cute et carne, partim et spongiosa, cui pinguedo subjacet duriuscula.

[Inferna labiorum Commissura, in virginibus tensa est, constricta ac veluti ligamentosa, in corruptis laxa, et in his quae pepererunt laxior, experienti‚ Riolani, et cujusvi, qui in hoc mustaceo laurcolam quaerit.]

Vsus est ut supra,

CAP. XXXVI. DE MEMBRANIS FOETUM INVOLVENTIBUS.

PArtes omnes procreationi inservientes, tam viriles quam muliebres explicatae sunt. Verum quia institutum est omnia exponere, quae sub cultellum anatomicum veniunt: quaedam etiam proponenda sunt, quae in utero mulieris gravidae continentur, ut sunt:

I. Foetus, cujus structura in quibusdam tantum differt ab adulto homine. [quas breviter enarrabo, prout in dissecto foetu non ita pridem publice demonstravi. Differunt autem partes foetus grandioris ab Embryone tenero, et utriusque ab adulto homine. 1. Magnitudine, vel proportionat‚ ad totum corpus, vel minus proportionat‚. 2. Colore, quaedam magus quam in adulto rubent, quaedam magis pallent. 3. Figur‚, ut in renibus, capite, videre est. 4. Cavitate, ut in umbilicalibus vasis et cordis. 5. Numero vel abundanti, ut in ossibus capitis, sterni, et suturis cranti, vel desiciente,



page 190, image: s190

FIGURARUM EXPLICATIO.

Differentes foetus ab adulto partes demonstrat.

FIG. I.

AA. Renes succenturiati.

BB. Renes veri, variis glandulis adhuc distincti, sculptoris er rore in situ male expressi.

C. Arteria magna ex qua rami ad capsulas et renes.

D. Vena cava ex qua Emuigentes, et capsularum venuloe.

FIG. II. Situm foetus in utero monstrat qui in aliis tamen variat.

A. Caput pronum, ut nasus inter genua recondatur.

BB. Nates quibus calnanea applicantur.

CC. Brachia.

D. Funis per collum ductus, et supra frontem resfexus, contiunatusque cum placenta in sequenti fig. expressa.

FIG. III.

AAA. Chorion Membrana dixisa.

BB. Amnios, funem adhuc obvolvens.

CC. Placentae uterina pars concava interior foetum spectans cum ramulis vasorum.

D. Funis contorti portio.

FIG. IV.

Placentae externam faciem exhibet, utero adhaerentem, sed hic avulsam, cum [EEE] fissuris rimisque, numero et profunditate variis.

FIG. V.

Foetus dissecti sceleton, in plurimis ab adulto differens, ut ex textis liquet.

ciente, ut in omento, ossibus nonnullis, dorsi, carpi, etc. 6. Duritie, in iisdem ossibus. 7. Situ, ut dentes. 8. Vsus, ut vasa umbilicalia, cordis, coecum, etc. 9. Motu, ut pulmones, etc. 10. Excrementis. 11. Robore et totius perfectione.

Haec clariora erunt, si singulas particulas a nostris differentes percurramus.



page 191, image: s191

[gap: illustration]

page 192, image: s192

1. Vasa Vmbilicalia, tria, pervia, pro sanguinis materni transitu et recursu, quae in adultioribus in ligamenta degenerant.

2. Omenti exiguum vestigium, vel plane nullum, siquidem nulla est adhuc ventriculi aut intestinorum concoctio publica, et a complicatis membris uterique calore satis foveri possunt.

3. Ventriculus parvus, juglandem nucem non superans, oblongum, foecibus plerunque scatens, de quo supra diximus.

4. Coecum intestinum amplius, modo crassum, modo oblongum, foecibus plerunque scatens, de quo supra diximus.

5. Intestina tenuta contracta apparent, flavis excrementis tincta per vesiculam fellis descendentibus.

6. Intestina crassa, praesertim rectum, meconium continent, h. e. excrementa nigra crassiuscula ex ventriculi, inteitinorum, hepatis, lienis concoctione privata, vel solius lienis per coeliacam hic expurgati, vel solius hepatis per felleum ductum. Mor‚ autem nigrorem contraxit.

7. Renesveri, ex plurimis glandulis compacti. Succenturiati grandiores, magisque excavati.

8. Hepar mole sua utrumque hypochondrium implet. Lien exiguus, quia nulla adhuc in ventriculo et venis fermentatio. Utriusque color, quam in adulto, splendidior, rubicundiorque.

9. In mammis nullae glandulae, at papillae leve vestigium.

10. Thymus vasis adnatus statim ultra cor triplici glandula majori eminet.

11. Auricula cordis ampliores, praesertim dextra, pallidiores.

12. Vniones vasorum in corde per Anastomosin et canaliculum singulares, de quibus libro seq.

13. Pulmones flavo rubore lucentes, qui motu deinde temperatur. Immobiles enim sunt, quia sola transpiratio et materni sanguinis ventilatio sufficit embryoni, nisi vagitus uterinus superveniat.

14. In capite omnia majora. Oculi protuberantes, ingens cranlum sed in plures partes divisum, cerebrum molle, et humiditate fere diffluens, pericranium cum dura matre continuum suturas pertransit.



page 193, image: s193

15. In sceleto, ossa totius corporis primis mensibus mollia, posterioribus quaedam solida, prout magis necessaria sunt, ut costae, quaedam cartilaginea, ut sternum, carpus, tarsusque (sine apophysibus et epiphysibus omnia durioribus,) quae tamen tractu aetatis in osseam duritem, non ab extrema sed media parte inchoando, solidantur: quaedam que post indurationem continua manent, quaedam in plures particulas scinduntur.

16. Vertex diutissime apertus, sola membrana tectus, qui paulatim cum aetate aretatur et concrescit. Sutura sagittalis ad nasum protenditur. Commissura majores ossium mobiles invicem sibi impositae, ut in egressu cranium compressum loci angustiae cedat. Os cueiforme quatripartitum. Nasi ossa divisa et maxilla utraque, media cartilagine. Dentes alveolis suis, gingivis tecti, latent, Vertebra. processibus acutis carent, ne uteri collum laedant. Sternum molle in medio secundum longitudinem quatuor ossicula habet orbicularia, plana et porosa. Ossa quoquo Ileum, Ischii, et pubis distinguntur per cartilagines. Carpus et tarsus cartilaginei, deinde in plura ossicula in grandioribus dicuntur, quando apprehensionis et ingressus necessitas id requirit.

17. In externis, ut cute, pilis, unguibus, etc. aliqua est differentia, omnibus nota.

II. Membranae, quae foetum vestiunt, tegunt et ambiunt: de quibus hoc capite.

III. Vasa umbilicalia, de quibus sequenti,

MEMBRANAE FOETUM INVOLVENTES in utero post conceptum omnium primo gencrantur, ad obvallandam nobiliorem sernmis partem, ur patet oculorum notitia, vel in minimis conceptibus, et omnium fere auto ritatibus. Efficiens est vis formatrix, non vero solus uteri calor: quemadmodum alias calor crustam producit in pulte vel pane. Nam 1. Tum arcte adhaereret crusta foetui, atque inseperabiliter.

II. Nontantus est uteri calor, ut assare queat semin is materiam tam brevi tempore; cum fere statim a conceptu generentur, et si tantus esset in utero calor, non sieret conceptus ut habet Hippocr. 1. 5. Aph. 62.

Mat eriam statuimus foeminei seminis crassiorem partem. Alii, ut Arantius, volunt esse tunicarum internarum propagines, chorion peritenaei, amnion membranae carnofae.


page 194, image: s194

Alii foemincum semen has solas efficere membranas: Alii fieri tam ex virili, quam muliebri semine.

Membranae hae circa humanum foetum duae sunt, circa brutorum tres: quae junctae et mutuo connatae, ut unum videantur constituere, efficiunt SECUNDINAM dictam, vel fecundam.

1. Quod secundum sit foetus domicilium ab utero.

2. Quia haec membrana in partu secundo, vel post foetum erit.

Prima membrana AMNIOS dicitur, ob mollitiem et tenuitatem, aliis agnina, charta virginea, indusium, etc. Estque omnium tenuissima, [alba, mollis, transtucens, paucis iisque exiguis venulis et arteriolis donata, foetum immediate cingens inter duplicaturam ejus dispersis: cohaerens Chorio fere ubique, praesertim in extremitatibus, circa placentam et in medio ejusdem ubi vasa umbilicalia prodeunt, unita. A chorio tamen facile separavimus.] in qua multus et copiosus reperitur humor, cui foetus innatat, ortus in brutis ex sudore, in nomine et ex sudore et urina. [Aquapendens vero quum observasset in brutis sudorem et urinam diversis membranulis contineri, hanc in chorio inferius et exterius, illum interius et superius in amnio, magis in nomine quoque id fieri credidit. Sed experientia reclamat et ratio, quia viae ad chorium denegantur. At cum Urachum in homine pervium non inveniamus, neque urina in amnio exinde potest colligi, sed per penem excernitur si molesta sit, reliqua retinetur ad partus tempus in vesica, quae in humano foetu plerumque distentia est et tumida, brutis vacua. Nec officit embryoni acrimonia urinae, quia 1. minor in foetu ob alimenti benignitatem et poritatem. 2. curis humore lento oblinitur, bruta autem pilosa pelle se defendunt igitur.] Vsus est,

I. Ut in natando quasi in balneo levior reddatur fectus.

II. Ne impingat foetus in partes aliquas vicinas duriores.

III. Ut in partu rupta membrana humor hic exiens laevem, lubricam et facilem viam per uteri collum faciat.

[Amnii pars subinde capiti exeuntis adhaeret, unde Galeatus dicitur. Hinc galeam diligenter asservant obstetrices ad varios usus, et felicia puero portendere aliisque ea utentibus augurantur, si rubicunda sit, sin nigra fuerit, infausta ominantur.



page 195, image: s195

Paraeus et Lemnius aliique ‚ felici Validoque enixu matris, galeam remanere suspicantur, genitalibus robore naturae dilatatis, in difficiliori vero partu in utero relinqui, Spigelius contrarius in debilitate matris et foetus id arbitratur contingete. Beslerus rationem ab omni tenacitate advocat, quam embryo perrumpere nequeat, vel ab ejusdem imbecillitate, unde raro pubertatis annos attingunt. Ego ex neutro augurium desumo. Tam galeatos infelices vidi, quam nudos, imo hos illis interdum fortunatiores, casuque evenit quod infirmis juxta ac robustis adhaereat.]

Secunda membrana dicitur CHORION, eoquod instar circuli foetum ambiat.

Haec priorem immediate cingit, [cui subjicitur oribiculari fere figura ad modum placentae, cujus interiorem seu concavam partem tegit et involvit, expanditque se ad ejus mensuram. Difficulter ab illa separatur, firmiterque uterino hepati vasa annectit et fulcit. Versus foetum glabra, sed qua placentae insternitur et agglutinatur, asperior. Estque satis crassa et gemina.] Huic in brutis adhaerent verticilli vel cotyledones, ex carnosa et spongiosa substantia constantes: In homine vero adhaeret haec membrana utero mediate, per rotundam et subrubram quandam carneam massam, alteri tantum [fere semper superiori et anteriori] parti uteri connexam, nec totum foetum cingentem; ex innumera sobole vesus plasmatum et arteriarum, quibus intertexitur sanguis velut affusus plasmatum.

Rotunda illa massa dicitur PLACENTA UTERI, ob formam; item EPAR UTERINUM: [quod exactius describam, prout, mihi videre contigit.

Figura circularis est, sed circumferentia inaequalis, in qua quinque observavi prominentias justo ordine distantes, et in spaciis intermediis membranam chorion crassiorem. Qua uterum spectat, aspera et undosa, velut coctus panis qui rimas duxit, incisaque hac parte fibras ostendit infinitas, quas si persequaris, ad venarum truncos te perducent.

Numero unica etiam iis qua: gemellos pluresve foetus gestant. Unicae enim placentae totidem funiculi diversis locis inseruntur, quot embryones.

Magnitudo variat pro corporum foetusque conditione. Pes tamen unus circiter in diametro.

Substantia videtur esse corpus ex infinitis fibrillis vasorum contextum, cui sanguis velut concretus est affusus, sacile



page 196, image: s196

FIGURAE EXPLICATIO. Tabula ostendit puellum nudum, tunicis omnibus tam propriis, quam communibus divilis.

AA. Chorii diffecti portiones a suo loco remota.

B. Anmii portio.

CC. Vteri dissecti membrana.

DD. Placenta seu hepar uterinum, moles quaedam carnea pluribus vasis donatu, per qua infans nutrimentum capit.

E. Divaricatio vasorum, quae hic unum vinculum constituunt ad umhilicalia vasa contegenda.

FF. Vinculum, per quod vasa umbilicalium a placenta ad umbilicum feruntur.

GG. Puelli perfecti, et partur proximi situs in utero.

H. Inserno vasorum umbilic alium in ipsum umbilicum.

cile absendens. Quum igitur parenehyma habeat, non mirum si hepatis instar pro foetu alendo fanguinem seu conficiat seu praeparet.

Non eadem ubique substantiae natura aut facies. Hinc inde enim glandulosa evadit, praesertim in tumulorum summitate, vel ut emunctoria officinae puerilis, in extremis fimbriis adjecta. Crassior in colliculorum medio, circa extrema ora attenuatur, cum ipsis vasis capillaribus varia textura implicatis. Nam

Vasa habet, Venas et Arterias, per eam discurrentes, ex umbilicalibus, quae paulatim omnes extenuantur circa placentae margines, mirosque plexus effomant arete substantiae illius cohaerentes, ut nulla pars ramulorum sit vacua. Anastomosibus variis invicem junguntur, postea describendis, per quas ex arteriis in venas sanguis ex foetu recurrens transit. Observavi enim in venis placentae facile sive digito sive instrumento adigi posse sanguinem contentum versus truncum sive funem ipsum, non ita versus placentam: contra in arteriis evenit, quae facillime digitorum impulsu sanguinem ad uteri hepar mittunt, ad truncum difficilius.

Vsus est 1. ad fulcrum vasorum umbilicalium, quibus ut pulvinare subiternitur.

2. Quia parenehyma habet singulare, sanguinem pro foetu nutriendo praeparat, quemadmodum in adulto verum


page 197, image: s197

[gap: illustration]


page 198, image: s198

hepar. Sanguinem enim maternum per venulas suas ex uter venis mediate sugit, praeparatque et ad usum attemperat, mox eundem per umbilicalem venam majorem hepati foe tus infundit, ut recta ad cor per anastomosin canaliculumque deducatur, ex quo per arterias in totum embryonis corpus nutriendum distribuitur. Pars vero sanguinis per iliacas arterias regreditur ad placentam, tanquam adscititiam pueruli partem, ut partim calore suo conservet, nutriatque sanguine arterioso, partim ut ibi ultenus perficiatur, quo labore peracto regreditur iterum in venas socias, ut una cum altero sanguine recenter a tubulis Uteri suppiditato, per umbilicales venas remeet, reptatque dictum circulum.]

Tertia ALLANTOIDES, id est, farciminalis, non cingit totum foetum, sed est instar cinguli vel farciminis.

Vsus est, urinam recipere ab uracho in brutis. Nam in homine haec membrana non adest: sed in eo urinam recipit amnios sudori permistam. [vel ad partus tempus vesica servat. Vnde Spigelio neutiquam condonandum, quod Allantoidem in homine quoque admiserit, cujus descriptionem qui cupit, quia ab hac Anatome est aliena, Aquapendentem consulat.]

CAT. XXVII. DE VASIS UMBILICALIBUS.

DIssectis membranis et remotis, occurrunt VASA UMBILICALIA dicta, quia in regione umbilici, foetu excluso, et sanguine nonnihil intro protruso ad foetus alimentune, abscinduntur, nodoque conclusa

UMBILICUM constituunt, ab umbone dictum, quod in medio ventris sit, imo totius corporis, si circulum dimetiamur brachiis extensis.

Sunt autem quatuor vasa umbilicalia: VENA UNA, ARTERIAE DUAE, et URACHUS. Quae integuntur et obvelantur communi quadam

Tunica vel quasi crusta, quam alii vocant intellinulum, funiculum, laqueum, etc. [quae non solum omnia vasa involvit, sed et distinguit singula.]

Estque hujus tunicae usus, ne vasa invicem implicentur, rumpantur, aut alio modo laedantur.

VENA UMBILICALIS, [arteria multo major] per geminas Peritonaei membranas delata, primo omnium ante alias


page 199, image: s199

venas producta est, ratione perfectionis, quia nutrimentum reliquis subministrare debebat.

In epar persisuram inseri conspicitur, et per umbilicum tendit modo simplex, modo geminata, et in duos ramos divisa, ulnae unius cum dimi dia circiter longitudine, usque ad uteri plancentam. [Circum vol vitur autem vario modo, ne longitudune sua impedimento esset. Ab umbilico super pectus progreditur, indeque interdum per alterutram juguli et cervicis partem sive dextram sive sinistram oblique ducta, circumfle ctendo se ad occiput, per mediam frontem paulatim in placentam pergit: Interdum in dextra cervice incipiens collum ambit, statimque progreditur ad placentam, interdum quoque simplici hoc flexu in sinistra, collum velut torque iuvolvit. Quae omnia de toto funiculo et illi contentis vasis reliquis intelligenda. Hoc vero itincre absoluto.] infinitos ramos spargit per secundinam, donec intenuissima capillamenta abeat.

Vsus est sanguinem haurire pro rutritione foetus, et in ejus epar deferre. [Via autem dubia est. Plerique venas et arterias uteri cum venulis arteriolisque placentae jungi per. suasum habuerunt, exindeque junctim sanguinem utrumque in vasa umbilicalia ad foetura derivari. Sed arteria hinc excludendae sunt, quia utero non junguntur, nihilque ad foetum vehere debent, sed ad placentam a foetu revehere. Vena folae adserunt, idque duplici via vel ab utero immediate, vel meditate. Immediate, quando uteri vasis junguntur, mediate, quando intercedente carnosa substantia qualicunque tam in nomine quam brutis (quae utero semper fere agglutinatur, et per vim in partu abrumpitur,) exsugitur per tubulos primum ex utero in placentae extremitates, ex his in ejusdem capillares venas, ex minimis ad majores, demumque ad truncum umbilicalem et ad hepar fertur. Non autem per venas uteri in tubulos labitur, quia venosus sanguis non nutrit, sed per arterias uteri in praegnante deponitur, in non praegnante sursum per venas regreditur,]

Nonnullis nodis vena haec referta conspicitur: [qui nihil aliud sunt quam membranae carnosae, carnosior ibi et crassior constitutio; et diductior hiatus, quo velut cochleari hauritur sanguis in itincre longiori, paulatimque sistitur ne impetu ruat; ut sanguis diutius ibi elaboretur, quemad modum in vasis spermaticis fieri videmus; et ut vasa sint fortiora.]



page 200, image: s200

Ex nodorum istorum numero conjiciunt obstetrices liberorum procreandorum multitudinem: [et si nodus qui primo sequitur albus, et angustior, foemellam; si ruber, rotundior et tumidior, marem secuturum infantem praesagiunt. Prius inepte: non enim minor nodorum numerus in ultimi quam in primi foetus umbilico est. Posterius autem a caloris vel defectu vel abundantia excusari potest, unde sexus diversitas. Ex certa nodorum distantia futuros quoque conceptus brevi vel longo intervallo divÓnant, et gemellos si alter incumbat vel adstet alteri. Quae falsa saepe invenimus, quanquam casus subinde craedularum foeminarum spem confirmarit.

ARTERIAE DUAE in Iliacas inseruntur, et cum vena feruntur, modo dicto, [ad placentam variis ramis ibidem dispersae, quarum Vsus non est, ut hactenus crediderunt, ad vehere foetui spiritum vitalem cum sanguine arterioso, quia arteriae hae non junguntur arteriis uteri, ex certissima Arantii observatione, sed ut sanguinis arteriosi partem, anutritione foetus iuperfluam, per iliacos ramos duos in placentam referant partim ut illam nutriant et spiritu queque vitali perfundant, partim ut ibidem perfectior reddatur sanguis, longiori itinere et membrorum nutritione debilitatus, qui deinde per venarum sibi connexarum capilla menta recurrit ad foetum, cum novo illo sanguine ex utero ad veniente.

Hunc motum experientia confirmat, Digito saepe turgida vasa pressi, observavique facile adigi sanguinem ex vena versus foetum, non ad placentam, ubi instar valvularum noduli resistunt; contra ex arteria in placentam facile truditur. Idem in ligaturis manifestum. Ligatus enim arteriis umbilicalibus foetus vivi, adhuc matre vivente ad haerentis, observavit Waloeus et post cum alii, pulsationem illarum intra ligaturam et foetum, nullum vero pulsum intra ligaturam et uterum matris.

In hujus motus gratiam per Anastomeses junguntur rami Venales et arteriales intra placentam, ut promptus sit tranfitus recurrentis sanguinis ex arteriulis ad venulas.

Anastomoseon varias hic nota [gap: Greek word(s)] rationes. Modo enim ramuli venarum et arteriarum se transcendunt crucis in morem tam interne quam externe: modo per insertionem junguntur, modo ad latera congrediuntur, modo cochleari figura intorquentur. Minimi vasorum ramuli in


page 201, image: s201

majores compinguntur, pari modo uniti, sed obtusioribus anastomosibus, donec arteriae ad quatuor ramos redigantur, vena ad duos, qui demum in truncos sui generis coalescunt, e placenta emergentes. Arteriae ambiunt venas, partim comitantur, partim solae repunt. Suspicor anostomoses illis tantum locis intercedere, in quibus ad transfusionem sanguinis erant necessariae, solitarias vero venas haurire novum ab utero cruorem.

Extra umbilicum et placentam unita haec vasa, in funiculo suo dum progrediuntur, inter se egregie conterquentur, ordinata tamen ut plurimum circumvolutione, quemadmodum funiculus major e minoribus circumgyratis conficitur, strias cornu Monocerotis nostri aemula similitudine referens, quod opposito lumine facile vidimus. Id sactum 1. ne flexuoso umbilicalium vasorum ductu, sanguinis impedirttur motus, quum unumquodque vas circumyratum servet tamen cursum suum. 2. ut sensim sine suffocationis metu dimensum suum reciperet embryo. 3, ut tortuoso hoc itinere futurum foetui alimentum paulatim depuraretur.

Not andum praeterea in funiculi convolutione. 1. transpareren odulos et maculas in vena, non arteriis, a sanguine transparente per tunicam tunuiorem. 2. Spithamae a conjunctione distantia, mirabilem texturam apparere, asperioremque contorsionem et velut consusam. 3. In exreriore tunica intestinuli insinitas secundum longitudinem incisuras et lineolas quasi impressas conspici, de foris sanguine tinctas, quales in cerebello videre est.

Longitudo supra notata, est ulnae unius cum dimidia, in adulto foetu, sive spithamarum trium, ob motum faciliorem embryonis, sanguinis praeparationem et secundinarum extractionem. Haec si nonnunquam vel nimium protendatur, vel motu involvatur circa collum, strangulationis imminet periculum et difficilior partus, quia ob funis brevitatem retrahitur foetus, nec vim imprudentis obstetricis sustinet. Vidi collo aliquoties circumductum, unde ad horas plusculas dilatus partus, prodiensque infans vix spiritum trahebat; si rubicunda sit facies, salutare, exitiosum si liveat.

Crassities digiti, quia ad sustinenda vasa robur requiritur et justa capacitas. Exsiccatus evadit tenuior, quem ad partus alios procurandos reservare solent.



page 202, image: s202

FIGURAE EXPLICATIO Foetum ostendit utero exemptum placentaeque adhuc alligatum, separatis circa exortum vasis umbilicalibus.

AAA. Abdomen apertum.

B. Hepar foetus.

C. Vesica urinaria

DD. Intestina.

E. Vena umbilicalis.

FF. Arteriae umbilicales.

G. Vrachus.

H. Vasa umbilicalia extra corpus una membrana coniunsta.

III. Vasa umbilicalia a chorio ad foetum extensa.

K. Ligatura qua intumescunt infra vena, detumescunt arteriae.

LLLL. Venae et arteriae per placentam dispersae.

MMM. Placenta uteri.

Nato infante, funis prope abdomen duorum vel trium digitorum transversorum intervallo ligandus filo forti faepius circumducto, a ligatura tribus circiter digitis rescindendus, curandusque umbilicus, donec exsiccatus sponte sua decidat. Incerta autem sunt decidentiae tempora pro nati constitutione et affluentis sanguinis copia, unde de aetate augurium capiunt obstetrices. Si quinto, a ligationis hora, die decidat, longaevos praedicunt, si tertio, brevioris vitae futuros.

Umbilicus ita formatus et solidatus robusta cute inducitur, quae in immensum praeter naturam dilatari potest, ad excipienda intestina in hernia umbilicali, qualem depingit Severinus, et nos Haffnia similem in grandaeva muliere vidimus.

Pervius etiam est umbilicus in nonnullis. Alpinus apud AEgyptios refert dysenteriam sanari digito in umbilicum intruso, eoque pluries circumducto. Foeces ex umbilico studiosi, et ex alterius pueri vermes lumbricorum aemuli saniesque prodierunt in Obs. Salmuthi. Pus ex thorace a natura


page 203, image: s203

[gap: illustration]


page 204, image: s204

hinc excretum vidit Tulpius, et genito ibi lapillos repperit Folius. Sanguis menstruo tempore largius in sexagenario Nobili profluxit, annotante l. D. Horstio. Apud eundem puero cotidie serum instar lotii stillabat, quandoque fioridus sanguis, saepe enim a seri sanguinisque acrimonia interiora vasa reserantur. Insensibili autem modo patet umbilicus impositis purgantibus, hystericos affectus sedantibus, vermes enecantibus etc.]

Degenerant autem post partum intra abdomen haec vasa in ligamenta: vena quidem, epatis; arteriae, in ligamenta lateralia vesicae. [quia usus jam periit, et commeatus sanguinis materni cessat. nisi praeter naturam subinde aperiantur in exemplis addictis.] Nec tamen tanti sunt momenti, ut abrupta vel abscissa subito mortem inferant, uti historia indubie fabulosa impulsi quidam, et in iis Laurentius, arbitrantur. Dicunt enim AEgyptios pro supplicio grassatores exeoriare, et umbilicum intactum relinquere, quo diutius crucientur: Qui quam primum resectus fuerit, putant hominem exspirare vasis quatuor concidentibus, [contraria exempla vidit Riolanus experientissimus, et quivis ex omphalocele judicare potest. Si mors sequatur, ex accidenti evenit, laesis quoque interioribus, et patulo ad rerum noxiarum penetrationem ostio. Suffocari credit Sperlinger, quia resecto umbilico collabitur hepar, a quo trahitur diaphragma respirationis organum. Sed 1. non subitam mortem infert haec spirandi difficultas. 2. alio ligamento valido suspenditur hepar a peritonaeo.]

Quartum vas [Vrachus arteria dimidio minor, duabus partibus constat, ex Riolani animadversione, interiori nervosa ab interiori vesicae tunica: exteriori magis membranosa ab exteriori] ex fundo vesicae ortum, non eodem modo se habet in brutis atque in homine.

In brutis fertur extra umbilicum inter binas arterias, et tandem expanditur atque dilatatur in tunicam Allantoidem, ubi urina colligitur, et reservatur, donec in lucem edatur foetus. Unde dicitur hoc vas Urachus seu vas urinarium.

In homine 1. Non prodit extra umbilicum, ideoque neque constituit allantoidem, unde humano faetui tantum duae membranae.

2. Non est pervius urachus, [experientia Carpi, Arantii, Cortesti, Riolani aliorumque, quos veros in dissectis a me


page 205, image: s205

corporibus tam adultis quam foetibus inveni, quamvis aliud nobis conentur persuaderec Aquapendens, et Spigelius: ] sed est funiculus vel ligamentum, quo vesica peritonaeo annectitur et sustinetur, ne, quando urina distenta, cervix ejus comprimatur: quod tamen ab arteriis quoque fieri non negamus.

Foetus vero humanus urinam excernit per penem in amnion (unde etiam tanta humoris copia) et magna etiam in vesica portio retinetur, unde infantes primis diebus fere perpetuo mejunt: [negat ea Aquapendens, quia 1. motrix facultas in foetu ociosa est. 2, nullus masculus agit. 3. neque tam diverso modo utitur natura in lotio extra foetum excernendo in homine et aliis animalibus. Sed Resp. 1. motricem foetui non deesse, quamvis imperfectiorem, varius embryonis in utero motus, quem praegnantes sentium, testatur. 2, Irritari vesicam ad excretionum nimia seri copia et acrimonia. 3. differentiam inter homines et bruta arguit allantoides tunica, qua carent humani foetus.]

Varolus voluit in vesica omnem urinam contineri ad partum usque. [caeterum nimia distentione rumperetur, et unde tantus inanimo liquor?

Aquapendens, Spigelius, ] alii fere omnes, voluere per Urachum egredi, et coliigi inter amnion et allantoidem ut in brutis. [Sed quum pervius non sit in homine, verum solidus, urinam non admittit. Nam percolari non potest fine manifesta via, quia crassior, et par in adultis ratio foret Veslingius utramque proponit sententiam, nec quidquam definit: Porosus vero non magis in foetu quam adulto. [Atque hanc opinionem Laurentius ex Galeno acriter defendit, exemplis adductis quorundam, qui in urinae suppressione per umbilicum eam emiserunt.

Sed respondeo: Hoc praeter naturam fieri, uti et nota est multorum sententia, venam umbilicalem in hydropicis praeter naturam reseratam, humoremque exiisse. Et fatetur ipse Laurentius omnia quatuor vasa umbilicalia degenerare in ligamenta. Et recte; Nam resiccantur. Quomodo ergo, nisi praeter naturam aperiri poterunt? [Ita praeter naturam reseratum suisse puto in Anno illo ltalo, cui deerat penis, ejusque loco spongia infra umbilicum propendebat, unde stillabat urina. Aliud exemplum aperti Urachi habet Rernelius, allique.



page 206, image: s206

Ante omnium vasorum umbilicalium in utero productionem, coagulato semini a posteriori parte summa inseruntur Radices quaedam duae, utrinque una a cornibus utesi, a Varolio inventae, et Radices dorsales vocatae quae obliterantur jactis fundamentis humanis, de quibus Abensina explicat Riolams. ]



page 207, image: s207

LIBER II. DE MEDIA CAVITATE.

MEdius Venter THorax dictus, aliis venter absolure, est totum id, quod circum scribitur superiore parte, a claviculis; inferiore, a diaphragmate; parte antica, a sterno postica, ab ossibus dorsi; lateralibus, a costis.

Pars anterior dicitur [gap: Greek word(s)] et pectus: posterior, dorsum; laterales, latera.

Antiqui vero ut Hippocr. et Aristot. etc. totum illud a clavibus ad pudenda usque, hoc est, et medium et imum ventrem sub nomine thoracis complexi sunt. Itaque hac significatione Hippocr. recte scripsit, Epar in Thorace locatum esse: quod alii imperiti non intelligentes, putarunt Hippocratem Anatomes ignarum suisse.

[Figura quodam modo ovalis, quanquam non exacte. Hippocrates testudini comparat. In nomine anteriore sui parte protuberantior, sed in medio sterni planior, circa latus rotunda a flexu costarum, in dorso depressior.

Magnitudo in genere variat pro vario caloris gradu: ex thoracis enim amplitudine cordis calorem metimur. In specie vero amplior, ventrem imum versus, ubi vitalia viscera reconduntur, paulatim ad colli principium angustatur.]

Substantia ejus externa est, partim ossea, partim carnea.

Non totus carneus est hic venter, sicuti infimus. 1. Quia non continet partes, quae insigniter distendi debeant. 2. Ne pinguedo nimia ibi generaretur, et respirationem impediret.

Ex parte tamen carneus, quia partes continet, quae moveri debeant, ut cor et pulmones, et eandem ob causam.

Totus osscus esse non debuit, quemadmodum calvaria rarissimum enim est quod scribit Cardanus de subt libr. 11. mihi pag. 458. cuidam os unum perpetuum a jugulo ad ilia, costarum loco inventum.



page 208, image: s208

Ex parte tamen osseus, ad munimentum nobilium partium. Nam

Vsus ejus est, partes vttales continere, sicuti primi et infimi ventris, naturales.

Sunt et hujus partes vel continentes, vel contentae. Et illae vel communes vel propriae.

Communes eaedem sunt, quae in imo venire. Sequentia tamen hoc loco notanda.

Cutis medii ventris sub axillis pilosa est. Hipili dicuntur subalares: utiles ne partes illae in??? motibus attreantur, cum maxime et citissime sudent, quia dicuntur cordi emunctoria, ejusdem excrementa recipientia, pectus quoque nonnullis est pilosum, calidioribus et cordatioribus quemadmodum inguina jecoris emunctoria appellantur.

Praeterea pinguedo in thorace, si mam mas excipias, non tanta reperitur, ne ejus pondere respiratio impediatur. Ob partem enim ejus osseam, non tanta copia materiae pinguedinis affluere potuit, uti in imo ventre, qui totus carneus, unde hic semper pinguissimus: medius venter medio modo se habet: caput minime pingue. [Ipsa autem pinguedo cum alioquin alba sit, in thorace flavior nonnihil apparere solet, ob subjectarum partium vitalium calorem.]

Partes propriae praeter musculos, ossa; etc. sunt mammae utriusque sexus, diapragma, pleura, media stinum. Contentae sunt viscera et vasa. Viscera sunt cor cum suo pericardio, pulmo et trachae atque gutoe portio. Vasa sunt rami, venae cavae et arteriae magnae, thymo suffulti in jugulo, et nervi varii.

CAP. I. DE MAMMIS.

ORdine Anatomico mammas omnium primas in thorace occurrentes partes, ventris inferioris dissectioni subjicimus. Agemus autem de muliebribus mammis, interspergendo tamen, quid ab iis viriles differant.

Situs mammarum in pectore medio est, [Supra musculum pectoralem humerum adducentem.] 1. Ob cordis viciniam, unde calor. 2. Ob venustattem. 3. Ob commodam lactationem: cum infans non statim ambulare queat more brutorum, sed ulnis maternis com prehensus, mammis admoveatur. In nullo alio animalium genere ubera in pectore,


page 209, image: s209

nisi Simae, quia foetus suos attollit. Idem de Elephanto narrat Laurentius, et ave Vespertilione Riolanus. Cetacea nonnulla eodem loci habent, lacte turgida, quod nuper nobis ex Norwegia balena dedit.

Numero duae sunt: non ob gemellos; j sed ut una laes‚ altera officium faciat. [quamquam de porcis narret Varro, tot parere oportere, quot mammas habent. Ioh. Welaeus in quadam muliere tres observavit, sinistro latere duas, a dextro unam. Et] Cabrolius observavit in quadam muliere quatuor mammas, utrinque geminas.

Magnitudo. In nuper natis puellulis vestigium adest impressum pectori et apertum, deinde paulatim extuberat, et in virginibus parvulis vix praeter papillas aliquid apparet, donec sensim excrescant in magnitudinem et figuram malorum: et quando ad duos digitos extolluntur, menstrua fluere incipiunt. In vetulis flaccescunt, atque etiam praeter papillas nihil fere apparet, pinguedine et glandulis absumptis.

Mulieribus magis turgent, et in praegnantibus [ultimis mensibus]

magis magisque augentur.

In viris non ita attolluntur ut in foeminis, quia ordinarie lac gignere non debebant [sed tamen ob generis aequalitatem, mammis carere non erat conveniens,] unde in viris mammae fere glandulis carent: pinguedo tamen subjecta in obelis mammas attollit. [Foeminis in regno Senegae, mammae ad ventrem usque protenduntur: in insula vero Arnabonis, in terga reflecti dicuntur.]

Figura subrotunda est. Semiglobum quasi reserunt. In nonnullis vero propter nimiam molem dependent.

Dividitur mamma in papillam et mammillam ipsam. In medio enim mammillae??? peculiaris substantia, quae.

Papilla dicitur, fungora. et penis glandi respondens: unde flaccescere erigique potest, ex suctione et contactu. Nam exquisitum sensum habet, cum quali centrum sit, in quod nervorum. arteriarum et venarum fines desinunt. [quod ex exquisito sensu apparet, et rubicundo colore, sanguinis per arterias delati certo indicio, ob quarum concursum cancros tumoresque alios circa papillam perniciosos judicant Chirurgi.

Riolanus duplicatam ac veluti coaretatam cutim credit: sed crassior ex duplicatura fieret. Tenerrima autem est cutis, ut facile exeorietur, doleatque in liberall suctione In


page 210, image: s210

vetulis tantum crassescit. Nec alibi ex cute constricte aut complicata oritur papilla.

Sursum si papillae sunt conversae, mas gestatur, si deorsum foemina, ex Hippocratis traditione, quam confessio puerperarum necdum stabilivit.

Numero utrimque una. Hollerius duplicem in utero unius mammae lac redentem vidit.]

Color in virginibus est rubeus, in lactantibus lividior, in quibus etiam magis protuberant ex infantis suctione; in effoetis nigrior.

Circulum habet circumjectum, quem areolam vocant, in virginibus pallidam, [et nodosam] in praegnantibus et lactantibus fuscam, in vetulis nigram.

Perforata est in medio, exilibus foraminulis pro lactis exitu: nam

Vsus papillae est, ut instar canalis vel infundibuli ori infantis indatur, ut lac sugat: Deindo, ut ad titillationem faciat, [quo alliciuntur matres nutricesque, ut libentius cum voluptatis quodam sensu infantibus mammam praebeant.]

Mammilla intrinsecus constat ex membrana, vasis glandulis, vel potius glandulosis corporibus, pinguedine, licet duo postrema, maramas praecipue constituant: inter membranam et cutim glandulae et pinguedo latitant.

Membrana [carnosa] vero glandulosam substantiam, quam succingit, subjectis annectit musculis.

Glandulae multae sunt: In virginibus duriores, in vetulis absumptae, in praegnantibus et lactantibus tumidiores. Una tamen magna est sub papilla, quam reliquae minores circumstant, et vasorum plexus infiniti interjiciuntur. [Unicum esse corpus glandulosum continuumque, non multiplex observavit Riolanus, secus ac in tumoribus scirrholis cancrosisque videmus.]

Vsus est, sanguinem in lac convertere. Pinguedinis vero, quae circum sunditur, calorem adderc et aequalitatem mammis. [Vnde quibus aut morbo aut aetate ea absumpta est, turpiter flaccidae dependent, et ad lac inutiles redduntur.]

Vasa, vevas recipiunt mammae alias cutaneas et externas ab axillari, [thoracicas dictas suporiores] quae in gravidis et lactantibus saepe livent: alias internas, longo itinere ductas, quo diutius elaboretur sanguis: dictas mammarias: quae descendunt utrinque una, a trunco venae axillaris sub osse pectoris, ad mammarum usque glaudulas. His obviam veniunt


page 211, image: s211

aliae ascendentes, per rectos musculos, de quibus supra: ut nimirum mammae cum utero consensum habeant: unde nato infante sanguis non amplius ad uterum, sed ad mammas fertur, et in lac veritur. Hinc etiam lactantes raro mensium fluxum agnoscunt. Hinc aliquando puelli nimia suctione, sanguis exit per mammas. Immo animadversum est menstrua fluxisse per mammillas, et lac per uterum; quod tamen rarius sit.

[Sed per venas materia lactis quaecunque sit, non potest ad mammas ferri, ex circulationis principlis. Venae mammariae reportant tantum si quid residuum fuerit a nutritione mammarum et generatione lactis. Praeterea non semper cum Epigastricis, nisi raro, junguntur, nimisque copia exiles parvaeque sunt Epigastricae, quam tantum sanguinis solae adferant ex utero, pro puero liberalius sugente.]

Artertae veniunt a trunco superiore arteriae magnae. [Et a ramis subclaviis, quae eadem ratione cum Epigastricis arteriis, ut de venis dictum est junguntur. Thoracicae ade copiose et manifestae, ut in cancrosis tumoribus per mammas sanguis ad mortis necessitatem effluxerit, cujus exempla meminimus. Hinc vero videtur similius sanguinem pro lactis generatione ad mammas ferri; qui in obesis vetulisque dum absumitur, educando foetu non ita illae sunt utiles. Hinc lactantibus noxae graves a sanguinis evacuatione, contra utilia quaecunque sanguinem ad mammas provocant, fricatio mammarum et alia.

Materiam autem lactis duplicem ex Hippocrate defendunt Prosper Maritanus et Petrus Castellus, sanguinem nempe et chylum, copiosam materiam ex cibis et potibus nondum concoctis in ventriculo, exprimi ad mammas a soetu ante partum in utero tumente, et post partum a viis suctione dilatatis: Exiguam alteram a sanguine generari ab utero adscendente, quae agentis potius ob calorem suum, quam materiae habet rationem.

Sanguinem solum lactis materiam non esse, praeter autoritatem Hippocratis, probant, quia

Impossibile foret alioquin mulierem vivere, sanguice perfecto ad duas etiam libras quotidie per lac evacuato.

Lictanti menses sluunt, primis gestationis mensibus suppressi.

Ubi mulier lac dare cessat, incideret in perniciosam plet horam.



page 212, image: s212

4. Purgationes puerperii cessarent omnino, dum lac secundo a pattu die tanto impetu fertur ad mammas, ut febris oriatur.

5. Vasa ab utero majora efformasset natura.

6. Non retineret lac odorem et facultatem ingestorum, quia in sanguine haec mutantur.

7. Sanguis ad mammas collectus, furorem inducit.

5. Aphor. 40.

A ventriculo autem ejusque chylo dependere, evincunt sequentia.

1. Purgantium vim statim ad mammas post aliquot horas rapi, aliquot experimentis constat. Imo mulieres nostrae, dum infantes catharrosi uberibus adjacent, pectoralia potant, creduntque statim a puerulo lactante attrahi.

2. Si lactans pilum cum cibo aut potu ingerat, ad mammas pervenit ex Aristotele, in earum que papillis existens v et W*3** inducit.

3. Surculus cichorii pridiana coena comestus, ex observatione Martiani, per mammas fuit excretus, et in excrenientis pueri fursures comparuerunt.

4. Nutrices sentiunt ingesto cibo et potu statim descensum lactis et mammarum repletionem. Quin serio cavent nutrices nostrae, ne lactantes cibum capiant; alioquin crudum lac exsugi.

5. Situm Castellus urget, supra ventriculum, nonprope hepar aut uterum, nisi in belluis.

6. Lac frigidius est sanguine, et plus excrementi relinquit in lactante, quam sanguis in Embryone.

Plurima tamen nos in nova opinione remorantur, eaque non minoris momenti.

1. Viae nullae manifestae a ventriculo ad mammas feruntur, quibus in ventisnon inviti victas manusdabimus. Infenfibiles quidem, et in corpore mortuo, sicut lacteae non ita patentes ductus urgent Martianus, Castellus Veslingius, Horstius, vel sane porositates carnis sufficere existimant vaporibus lacteis: Sed nimis angusti videntur pori ad chylum crassiorem qui in in mesenterio larga venarum lactearum vasa cuivis conspicua, requisivit Subtilis spiritus vaporesque tenues cum fuliginibus hos penetrant, non chylus, non sanguis secundum naturam, alioquin nullus foret vasorum usus. Nec vaporibus solis satiatur infans. Fateor lubens metaltasin humorum per incognitas vias moliri naturam, sed coactam


page 213, image: s213

et praeter consuetum, quum lactis gencratio constans sit et ordinaria.

3. Mammae excalefactae ab alia causa quacunque, non generant lac, quin calore eo impeditur actio.

3. Nutrices fatentur, post potum manifeste descendere lac ex dorso et claviculis, quadam etiam doloris moledia, Nempe arteriae Thoraicae ibi excurrunt, non ventriculus.

4. Tenellus infans crudo cibo male nutriretur, sanguini antea assuetus.

5. Ex utero nuper prodeuntibus, ante ciborum usum, seorsum quid inllar lactis ex papillis stilat.

6. Quid dicendum ad Aphorisimum Senis: Quibus monstrua defecerunt?

7. Vaccae quando post foenum gramen, aut post gramen foenum comedunt, ante decimum quintum diem nec lactis nec butyri constitutionem aut colorem plene mutant, ex observaione Walaei, mutant autem plene chylum primo die, sed sanguinem tardius. Advertunt quoque nutrices nostrae, post somnum alimentis digeitis, lactescere mammas, non ita si somnus denegetur.

8. Omni alimento jam diu inperfectum sanguinem mutato, nihilominus lac in mammis generari, ex inedia non nullorum et obsidionibus probat Hogelandius.

Donec igitur manifestas vias diligentior invenerit manus, ad contrariorum argumentorum solutionem: Notandum 1. Chylum ut materiam remotam admitti a nobis, non proximam. 2. Sanguinem copiosius per lac evacuatum refarciri copioso alimento et potu, unde lactis copia imminuitur cessante liberali potu, nutricibus omnino concedendo. Praeterea, sanguineas plus lactis emulgere, quum teneriores extenuentur. 3. Non omnem sanguinem per arterias mammis, insusum converti in lac, sed serotiorem tantum, magnam partem per venas ad cor remeare. 4. Lactantibus menses fluere, quia patentiora vasa uteri, quam primis gestationis temporibus: Subinde autem parcius fluunt lactantibus, et per vices remittunt. Raro quoque, nisi plethoricae, lactantes concipiunt. 5. Mulieres nostras ablactaturas puerum, si tumeant mammae, certis remediis reprimere lac, vasa constringendo, ne attrahatur materia. 6. Arterias thoraicas et mammarias amplas esse, et continuo suctu magis dilatari. 7. Lac imbibere vim ingestorum et purgantium, vel mediante sanguine alimentorum colorem et vim conservante,


page 214, image: s214

quanquam variae praecesserint coctiones; vel solis vaporibus elevatis sine substantiae adscensu. 8. Multa fieri in corpore ex singulari cujusque conformatione, multa quoque quae raro eveniunt, quod de sanguine in mammis apud coum, deque aliis exinde excretis intelligendum.

Nervi seruntur ex nervis thoracis, praecipue quinto, ad sensum; et inpapillam desinunt.

[Praeter haec vasa habent et mammae tubulos candidos, observatione recentiorum, ab inferiore parte toto ambitu enatos, qui in mammarum centro semper angustiores facti coeunt, in quibus lac confectum ad usum affervatur. An arteriae tantum dilatatae sint, ob lactis immutationem vicinasque glandulas candidae, ut credo, videant oculatiores. Asservant lac, si aliquo tempore intermittatur lactatio, quo usu cessante in minimorum vasorum exilitatem aretantur.]

Vsus. I. Generalis in foeminis et viris est, ut sint cordis propugnacula: [hinc viris frigidoribus, majores mammas donavit natura; mulieribus vero deslitutis mammis vox asperior redditur, teste Hippocrate, Nec obstat musculus pectoralis qui illo officio defungatur, quod objicit Riolanus; nam partes nobiliores magna indigent tutela, etiam a minimis accersita, ut oculi superciliis, cor aqu‚ in pericardio, etc.]

II. In mulieribus est lactis generatio, pro nutritione infantis editi. Sanguine enim usus fuit infans in utero, et lac idem sanguis est; sed dealbatus: [ut videatur natura animalibus fucum fecisse, cum loco sanguinis rubri, album lac obtrudat, ut Plato habet. Quae causa est quod olim Allobroges sacerdotibus tam sanguinis, quam lactis usum interdixerrint.]

Efficiens autem lactis causa, [non est uterus, ubi nunquam lac observatum, nec ejus virtute adgenerationem mammae impraegnantur, qua carer ipse; neque sunt venae aut artericae, nisi proximae, virtute a mammis communicata, nam quod de S Paulo decollato resert Baronius, lac ex collo non sanguinem manasse, vel miraculosum suit, si verum; vel serosus humor effluxit, qualem Venaesectio subindemittit, et lacteo similem vidi, vel denique excisarum glandularum liquor lac mentiebatur. Sed] est caro illa glandulosa mammarum, cui alia non est similis in corpore. Efficit tum hanc eoctionem mediocrem subitantiae proprietate, tum temperamenti ratione.


page 215, image: s215

[A calore vero et spiritu multo, albere putavit A. Gellius l. 12. c. 1. sed potius crediderim lac candicare, quod candicantibus mammis sit assimilatum.]

Quamobrem etiam in virginibus et mulieribus non gravidis, aliquando (licet raro fiat) lac generari potest, [ex ob servatione Bodim in Theatro naturae Ioachimi Camerari apud Schonckium. P. Castelli de Angela Massanensi. A. Benedicti et Ch. a Vega, de puella Brugense, aliorumque. In Scaria nostra nuper virgos tupri, propter lacteas mammas. accusabatur, quas tamen familiae illius proprias esse testimonio mi norennis fratris itidem lactiferi comprobabat. Prodeuntes nuper infantes serosum liquorem lacteum ex papillis prosfundunt. Exempla confirmat auctoritas Coi 5. Aph. 39. ubi lac habent foeminae, quamvis nec epraegnantes nec puerperae. Nempe] si copioso et spirituoso sanguine refertae sint mammae, et accedat suppresio menstruorum: nam ibi glandulosa subitantia plus coquit, quam mulieri ad nutricationem opus est. Imo in viris carnosioribus et mammosis, et frigidioribus, humor lacteus et quasi lac generari non raro apparet; praesertim si frequenti suctu et frictione utantur, uti multorum exempla testantur. Aristoteles scribit de capro quodam in Lemno, qui tantum lactis dederit, ut inde cololtra conficerentur. Matthiolus in diversis Bohemiae locis tres hircos repertos asserit, unde lac acceptum, quibus epileptici curati. [Viderunt alii, viros copiose lac e mammis effundeutes. Abensina e viro tantum lactis emulctum vidit, ut caseus sit confectus. C. Schenchus de Laurentio Wolsio narrat a juventute ad 50. annum usque, lac copiosum servasse. Talem in Anglia hospitem habuit 10. Rhodius, et Calabrum novit Santorellus, qui mortua uxore, quum prae inopia nutricem non posset conducere, suo lacte prolem, propriam aluit. Similem Flandrum vidit Walaeus, qui etiam 40. aetatis anno, ex ingentibus mammis copiosum lac effunderet. A. Benedistus, patrem refcrt quendam filio lac praebuisse, idemque testantur, Nicolaus, Gemma, Vesalius, M. Donatus, Aqua pendens, H. Eugubms, Baricellus, nosque de puero scanico jam retulimus, et] Cardanus vidit virum, triginta quatuor annorum, ex cujus mammis tantum lactis profluxit, ut ad alendum infamem sussiceret. In novo orbe narrant, viros pene omnes magna lactis copia abundare. [Verum autem esse lac, quod ex viris sluxisse retulimus, inde liquet, quia ut muliehre infantes nutrire aptum]



page 216, image: s216

III. Ad ornatum mammae muliebres faciunt, et viri delicias.

IV. Ad excrementium humorem excipiendum. Unde abscissis mammis foeminae morbos incurrunt varios, quia adscendens sanguis vasa non habens, in principes partes, cor, pulmones, etc. irruit. [Quod periculum Amazonas vehementi bellandi exercitio credo declinasse. Cum cancro a nonnullis abscinditur, sed ob haemorrhagiam operatione periculos‚.

CAP. II. DE MUSCULIS INTER COSTALIBUS.

Musculi varii in thorace occurrentes Libro quarto primum explicabuntur, ob sectionis methodum. Intercostales autem ita dicti, quia costis intertexuntur; hoc loco exponi debent.

Sunt autem [toti carnei] numero quadraginta quatuor, utrinque viginti duo; Undecim externi, et totidem interni, Nam semper inter binas costas, bini musculi sibi invicem incumbunt: undecim autem utrinque costarum intervalla Et male alii fecere 68. Nam in costarum verarum intervallis diversos fecerunt musculos, inter partes istarum costarum osseas latitantes, ab iis, qui inter partes catilagineas reperiuntur.

Externi oriuntur a superiorum costarum inferioribus partibus, et [oblique versus posteriora descendentes] inseruntur in inferiorum partes superiores. Interni e contra.

Exterm desinunt ad cartilagines: Interni et costarum et carrilaginum spatia implent.

Fibras obliquas habent, et se mutuo Xixmoi intersecant instar literae X. quia alias breves sunt musculi, ob intervallorum parvitatem. [Hinc in Empyricorum apertione, facienda sectio recta secundum fibrarum ductum, non transversa.]

[Vasa acceperunt varia. Venas ab Azygo et intercostali superiore. Arterias ab intercostali utroque. Nervos a sexto pari, junctos illis, qui e medulla dorsi prodeunt.]

Vsus est, thoracem dilatare et contrahere; Externi aemu lantur tractum subelavii: costas attollendo, et thoracem


page 217, image: s217

constringendo, faciuntque ad exspirationem Interni costas abducunt, et thoracem amplisicando ad inspirationem faciunt. [Galem contra externi inspirationi inserviunt, interni exspirationi, cui favet Vestingius. ]

Alii cum Vesalo statuunt, musculos externos, costas inferiores sursum pellere, internos vero superiores deorsum rapere, ut angustando thorace mutuum sibi ferant auxilium. Sed slatuendum potius, quiescentibus internis, externos seorsum agere.

Fallopius, Arantis Riolanus pro carnosis costarum ligamentis tantum habent, quibus inter se nectuntur, quia costae moveri perse non possunt nisi a musculis thoraicis. Sed immotis thoraicis saepe costae moventur horum heneficio, a diaphragmate quoque impulsae. Nunquam musculi ligamenta nuda sunt. Necti possunt his costae et fimul moveri, quod omnibus aliis musculis commune. Motus tamen costarum obscurior, quia una tantum parte inarticulantur, et [gap: Greek word(s)] angustiora sunt. At exilitatem numerus compensat.]

CAP. III. DE DIAPHRGMATE.

Diaphragma a distinguendo dictum, aliis praecor dia dicuntur, [quod cordi praetendatur, usitate] [gap: Greek word(s)] quia eo affecto mens et sensus perturbantur, ob consensum cum cerebro, fitque inflammato diaphragmate paraphrenitis. [Consensus hujus causa valde est dubia. Hipocrates a sanguine prae multitudine ad cor diaphragma resiliente, cor fatuum fieri scripsit, ex fatuitate torpedinem, ex torpedine delirium apprehendere. Caeterum delirii sedem cerebrum, non cor, posteriorum firmior experientia probavit. Aristoteli prudentiae est particcps, et quum attrahat ex vicino hepate et corde humores calidos et excrementitios, mens inde laeditur cum sensibus externis. Sed nec hic dubium solvit, siquidem multae aliae partes trahant humores consimiles sine delirio, nec explicat quomodo diaphragma cerebro haec inprimat. Nihil confert consensus vicinitatis, quia aliis vicinius, nec muneris societas, quia pulmo in peripneumonia laesus non infert delirium; nec denique vasorum nervorumque communio, quia in aliarum partium nervosarum inflamnutionibus nihil tale contingit; Ad occultum



page 218, image: s218

FIGURAE EXPLICATIO. Pectoris partes externas proprias, tum diaphragmatis in corpore situm delineat.

A. Musculus pestoralis in situ.

B. idem extra situm

C. Serratus major anticus in situ ex parte conspicuus.

D. Idem e situ remotus.

E. Serratus anticus minor in situ.

FF. Claviculae.

G. Musculus subclavius.

HHH. Musculi intercostales.

III. Diaphragma.

K. Arteriae magnae descendentis pars.

L. Foramen pro vena cava descendente.

M. Foramen pro gula diaphragma transeunte.

nn. Venae phrenicae.

oo Arteriae phrenicae.

pp. Diaphragmatis duo appendices.

QQ. Musculi psoas.

RR. Musculi lumborum quadrati.

SS. Interna cavilas ossis ilium.

cultum igitur et huic soli peculiarem consensum necessario consugit Castrensis.] Septum transversum alii vocant, quia transversim corporis dividit, et distinguit ventrem medium ab infimo. [Aliis Cinetus dicitur, Disseptum, discretorium. Graecis quoque [gap: Greek word(s)] etc.] Est autem musculus singularis habens figuram et actionem ab omnibus aliis diversam.

Situs ejus est transversus, et quia nonnihil deorsum inclinat, obliquus.

Figura circularis est rotunda, appendiculis longis exceptis.

Numero unicus est hic musculur, ab actionis unitatem, utrique lateri communis, sed magnus. [Duplex visus Lugduni Meyssonerio.]

Magnitudo respondet amplitudini transversae imi thoracis, quae est inter vertebras dorsi infimas et costas [Hinc Cetacea, quia longius protensas habent costas et plures



page 219, image: s219

[gap: illustration]

page 220, image: s220

quam nos, amplius possident diaphragma, interius ad extremitates costarum serpens.] Nam

Oriri videtur a lumborum vertebris per duas partes carnosas longiusculas (quae lumborum musculis adhaerent ad arteriae magnae latera, et sensim latiores factae, circa infimas thoracis vertebras coeunt, ubi circularis fieri incipit hic musculus) et thoraci circumtenditur, annexus costis [extremis] parte carnosa: quam vis rectius forte initium statuitur in tota circumferentia. [Tam a lumbis quam costis, quod alibi quoque Galenus insinuat: Nam cum ad undecimam vertebram annecti non potucrit, ob arteriam magnam et principium lumbalis musculi, duabus suis appendiculis, lumborum vertebris valide inseritur.]

Galenus alibi [quem sequuntur Sylvius, Vesalius, Aquapendens, Spigelius, et alii complures] medium septi voluit esse caput musculi, quia ibi nervi inseruntur, et centrum in circulo, cui pes alter circini stat, dum alter circum sertur, pro capite accipi potest. Sed quemadmodum est musculus peculiaris situ, actione, sigura, nobilirate, etc. ira et hic aliquid peculiare est. Principium autem seu caput in centro hoc esse nequit, quia mobile, costae et spinae lumbares hujus respectu immobiles. Ad haec nervosa pars seu tendiosa, musculorum finis est, non caput.

Substantia est carnosa, in medio nervosa et membranosa, ubi apparet centrum membranosum, et circulus nervens loco tendinis, ad quem fibrae carnosae a thoracis peripheria tanquam ad centrum excurrunt. Unde necessario media pars musculi motorii nervosa est, alioquin moveri haud posset. Secundario ad robur consert in motu perpetuo, et viscerum illi adhaerentium suspensione; praeterea ad transeuntium vasorum securitatem. Ad cordis ictus sustinendos fortis esse non debuit, ut suspicatur Riolanus, quia 1. mollis pars facile pulsui cedit, 2. mucro cordis in pulsu huc non alliditur, nam ferit pectus Cor, quum in systole erigitur, tum vero ad latera contrahitur; in diastole quando descendit ad diaphragma, molle sit et flaccidum, nec pulsum edit.

Notandum, vulnera in diaphragmatis centro nervoso lethalia proclamari, sive quod nervosa pars offendatur convulsionemque inducat: sive quod pericardio et hepati adhaereat, sive quod pereat respiratio, et simul laedatur cor suprapositum; pericardium enim et haepar laesa curationem admittunt.


page 221, image: s221

In carneam circumferentiam tutius vulnus adigitur.

Membrana veslitur duplici ad robur. Superiore a pleura, [cui pericardium firmiter connectitur, nonnunquam et lobi pulmonum per fibrillas,] inferiore a peritonaeo. Et propriam quoque habet substantiam, antea descriptam.

Foramina habet: [minima et magna. Minima sunt pori, per quos ab infericribus vapores elevantur. Dilatantur a motu diaphragmatis perpetuo, non ab odoribus et sumis, ut credit Helmontius, alias, quia densior est membrana crassiores vapores impedit, ne imbibantur, aut extra vasa, abscendant. Inter majora est] unum dextrum in parte nervosa media, pro transitu venae cavae: aliud sinistrum majus et nonnihil posterius, pro transitu iesophagi cum duobus nervis ventriculum petentibus. Et ubi exoritur circa lumborum verte bras: apparet divisio pro transitu arteriae magnae, et venae sine pari. [Haec foramina patentia ad mittunt ex inferioribus transitum vaporum crassiorum cum sanguine, qui prohiberi a diaphragmate nequeunt. Hinc 5. Aph. 29. in foemina foecunda odor inferius excitatus, ad nares penetrat.

Vasa. Venas habet et arterias a vicinis, vena cava et arteria magna, dictas phrenicas: aliquando et ab adiposa.

Nervi per totam ejus subitantiam sparguntur, delati ex spinali medulla colli, inter quartam et quintam vertebram: quod ipsi proprium. nec oliis partibus internis sub claviculis commune; [quia ex conjectura C. Hosmanni externis ictibus patere non debuit, ne vitae nostrae nos essemus arbitri, sed patent ubique necis instrumenta, quae vitae amor et pietas inhibet.] Feruntur autem per thoracis cavum, et stabiliunter a mediastino. [Ab inferiori parte a costali et stomachico illac transeuntes alios, annotarunt alii.] Et quia diaphragmatis nervi ramulis in maxillarum et labiorum musculos divaricatis [in transitu] permiscentur, hinc in percussione diaphragmatis risus oritur, sed non verus, verum sardonius dictus: quia una faciei musculi convelluntur, et maxillis labiisque agiratis risus apparet. [Talis risus fuit Thycenis apud Hippocratem, et Agneri apud Saxonem nostrum per medium gladio acuto demessi. Illius quoque apud Aristotelem, cui in proelio trajecta praecordia mortem cum risu attulerunt. De gladiatoribus aliis refert Plinius, et Homerus Junonem risisse labiis, sed nubila fronte narrat.



page 222, image: s222

Sardonio risum Galenus a musculo lato quadrato dedueit? Sed ad labra non pervenit: Laurentinus Politianus a spiritibus hanc convulsionem repetit, qui ob molestiae sensum recurrunt ad superiora. Mancinius a calore excitato in titillatione et vulneribus, cor dilatari et rictum faciei, quia sedem risus cor voluit pro Aristotele, a Medicis refutato. Riolanus in castratione subinde risum observavit, praenuncium futurae convulsionis lethiferae, unde damnat datam a nobis per nervos rationem, nec tamen meliorem addit ullam, cur nempe a nervis diaphragmatis et pudendi laesis oriatur visus, non item in aliorum nervorum vulneribus.]

Vsus est 1. Facere ad respirationem liberam; nam musculi thoracis ad violentam faciunt: [Illam respirationem Galenus vocat lenem seu parvam, quae a solo diaphragmate dependet, alteram fortiorem musculis intercostalibus concurrentibus, tertiam sublimem, ubi diaphragma, intercostales, et thoracis musculi simul agunt. Aves quidem, licet respirent, diaphragmate carent, sed levior illis, vixque sensibilis spiratio, quia leve corpus, solis pulmonibus et thorace perficitur. Pisces contra qui non respirant, diaphragma habent, sed membranosum ad ventrium distinctionem. In Cetaceis respirantibus carnosum, ut aliis animalibus, observavi.

Motus autem talis est:] In inspiratione quidem tenditur diaphragma, in exspiratione remittitur, contra quam volunt Atantius et Laurentius. Et hic quidem vult diaphragma, contra quam alii musculi, trahere finem suum versus; vultque fibras a thoracis circumferentia excurrentes, aequaliter contrahi, et costas ad circulum nerveum adduci, atque ita peragi respirationem. Sed quomodo centrum membranosum septi, costas ad se attrahere poterit, et totum thoracem constringere, nisi forsan quia medialtino annexum sit? At in inspiratione tendi diaphragma, ex sectionibus vivis non semel didicimus. Deorsum enim pelluntur intestina a diaphragmate in exspiratione, adscendunt in inspiratione, quod et sine fectione quilibet in se apposita manu experiri potest, in vulneribus diaphragmatis intestina et ventriculus in inspiratione adscendunt in thoracem, quod bis Paraeo observatum, quae non nisi secumdum magis et minus a naturali spiratione differt. Debuit aurem talis esse diaphragmatis motus, quia thorax in inspiratione est dilatandus ad recipiendum aerem et tumidos pulmones, constringendus contra in exspiratione, quando fuligines expelluntur et pulmones


page 223, image: s223

detumescunt, unde ibi elevatur diaphragma, hic deprimitur.

Ioh Waloeus praeter eum motum quo pars carnosa introrsum cedit, in inspiratione alium motum in diaphrag mate ob servavit, quo pars carnosa in se contracta plicas acquirit, ita ut una portio partis carnosae, alteri portioni carnosae imponatur: eam autem plicaturam maxime cirea appendices esse et in valida inspiratione: putatque hac ratione diaphragma abbreviari amplius, et thoracem amplius elevatione costarum dilatare.]

II. Adjuvare abdominis musculos in compressione, ad exclusionem exerementorum et foerus: Nam a superiore parte intestina deorsum trudit. [Hinc observante Platero in alvi duritie prodest sternutatio et tussis, qua deorsum compelluntur diaphragma et contentae in intestinis foeces. Proprer ejusdem diaphragmatis conatum, foeces et urina in sectionibus vivis animalium et suspensis sponte excernuntur.]

III. Distinguere imum ventrem eum partibus natura libus, a medio cum vitalibus, ne ab ignobilioribus partibus frequentes vapores ad nobiliores partes, ut cor etc. ascendant.

IV. Hippocrati, esse infimi ventris respiratorium, dum hypochondria Ventilat.

V. Alii respirationem naturalem persicere autumant, quia non dependeat a nostro arbitrio, moveaturque in somno nec nobis cogitantibus, ejusque benesicio in Apoplexia aliquandiu homines respirare. Sed rectius Piccolhommeus voluntarium motum assignat, necessitate tamen aliqua cogente, ut in dejectione, mictione et respiratione contingit, quia mu sculus singularis naturae; non absolute aut simpliciter voluntarium, qui in progressione et apprehensione cernitur. Motus ejus in forti Apoplexia cessat, sola transpiratione superstite: In levi autem cum thoracicis musculis etiam diaphragma, moveri videmus.]

CAP. IV. DE PLEURA, MEDIASTINO ET THYMO.

Pleura [sire costalis tunica, Graecis [gap: Greek word(s)] vel [gap: Greek word(s)] absolute, est membrana intrinsecus thoracis cavitatem


page 224, image: s224

succingens, dura et alba, [sed in pleuriticis nonullis livida, teste Hippocrate, unde hanc in pleuresi affici credunt Practici, quod secundario tamen evenire demonstrant Manelphus Gletus Platerus. Zecchius, Vitaglianus, Benedictus. ] peritonaeo quadammodo crassior et robustior; orta a tunicis, quae nervos intercostales ex spina dorsi ergredientes tegunt, a quibus continuitas illi cum meningibus cerebri, Ideo in dorso crassior est, cujus vertebris quasi insepara biliter adhaeret. [C. Hofmannus ex sterno potius quam ex dorsi vertebris deducit, minus bene, ut in Animadversionibus nostrio in Hosm. et Collegio Anatomico probavimus.] In thoracis morbis saepe sit decuplo crassior: [callosam in hydrope pulmonis vidit Falloptus. Platero ita intumescit a scirrhoso tumore:] licet alii dicant eam adeo attenuari in pleuriticis, ut vix conspici queat.

Duplex est ubique ut inter duplicaturam vasa ferri queant. Exterior pars quae thoracem respicit, durior est et crassior, interior colis alligata, tenuior. Inter has saepe materia pleuritica colligitur, nec tantum inter pleuram et musculos, [Galenus simplicem facit, duplicemque tantum circa mediastinum admittit. Duplicaturam illam de crassitie interpretatur Riolanus, non sine laceratione demonstrandam. Contrarium in pleuriticorum tumido latere est manifestum.

Super??? interiorem laevem habet, ne pulmonibus asperitate incommodet, exteriorem asperam, ut validius alllgetur.]

Pinguedinis aliquid aliquando reperitur, uti et quandoque in peritonaeo, juxta dorsi vertebras in pleura, ubivasa majora sunt.

Interim et costae suum habent periosteum, [tertia pleurae tunica nonnullis, aliis eircumossalis.]

[Foramina habet complura quarum inferiora in diaphragmatis historia recensuimus, superiora sunt qua transitum praebet venae cavae, arteriae, aortae, asperae, gulae et nervis sexti paris.]

Vasa. Venas habet a vena sine pari, et intercostali superiore: arterias [ab intercostali et] a magna, nervos, [pariter duodecim,] e vertebris thoracis [anterius prodeuntes. Unde vulnera hac parte dolorum acutissimorum sunt causa.]

Vsus est, [I. Secundum Galenum, inungere totam thoracis cavitatem et aequalem reddere, ne pulmones in motu

laedantur.


page 225, image: s225

2. Thoracem intus et ejus partes vestire, (quemadmodum peritonaeum imi ventris partibus tunicas communicat) et intersepientem membranam seu

Mediastinum constituere, quod pleurae soboles est, et membrana duplex, thoracis cavitatem et pulmones in duas partes dispescens. Nam postquam pleura circa dorsum orta, per latera ad [gap: Greek word(s)] ascendit, rursum ad spinam tendens, recta a medio pectore ad dorsum porrigitur. Utrinque lateribus sterni annexa, haec membrana non obscure duplex est, ut pleura, sed conspicue [ex duplicata pleura constituitur, ut prima fronte videri possit, sub sterno inter utramque] tantum spacii, quanta est sterni latitudo, intercedere. [Sed id revera non est: nascitur enim illa demum sub sterno cavitas, dum sternum a Mediastino inter secandum divellitur, antea enim accuratissime sibi mutuo membranae mediastini connexae sunt. Quod mirum est neminem ante Ad. Falcoburgium animadvertisse. Post eum saepe feci experimentum in hominibus adultis et nuper natis, in animalibus et cetaceis, nec cavitatem ullam inter mediastinum et sternum etiam exercitatissim is spectatoribus potui monstrare, sed membranas illius huic arcte fibris cohaerere deprehendi, quas vi et sealpello separavimus. Ut conspectius hoc esset; interioribus abdominis et diaphragmate ablatis cunctorum oculis subjeci. De minore cavitate haec accipienda sunt, ut Riolano nobis contrario satisfiat, inter mediastini membranas et sternum: nam majorem, in qua cor perpetuo mobile est situm, nemo sanus negaverit. In hac cavitate majore, sive in] hac duplicitate, si vulnus anterius inflictum penetret [leviter, illaeso corde subsidente] satis tutum est, et absque periculo; quod anatomes imperitus lethale pronuntiaret. Vertebras vero versus, sensim angustatur cavitas et memdranae committuntur: in medio vero amplior cavitas est, et] in anteriore parte cavitatis, cor et vena cava collocata sunt; in posteriore gula cum nervis stomachicis. [Si in illa cavitate praeter naturam humores colligantur, et putrescant, perforato sterno sine noxa educuntur, si credimus Columbo et Hofmanno, quod tamen negat M. Fontanus.

Tenuioris est et mollioris substantiae quam pleura; et circa vasa non raro adipe referta est instar omenti.

[Vasa habet venas et arterias a mammariis et vena sine pari: sterno interus applicitas, quo sublato conspiciuntur: propriam quoque habet mediastinam, quae modo



page 218, image: s226

FIGVRARVM EXPLICATIO. Sternum abscissum et elevatum, tum mediastinum et pulmones, diaphragma oculis subjiciuntur. FIG. I.

AAAI. Sterni, illique connexarum cartilaginum interior superficies.

BB. Venae et arteriae mammariae sub sterno descendentes.

C. Glandulosum corpus, Thymus dictum.

DDDD. Mediastini divulsi latera.

EE. Intervallum inter utramque Mediastini memhranam, quod nascitur post ejus a sterno divul sionem.

F. Protuberantia Mediastini, ubi cor fitum est.

GG. Pulmones.

HH. Diaphragma.

I. Cartilago ensiformis.

FIG. II.

A. Nervus diaphragmatis sinister.

B. Nervus ejusdem dexter.

C. Membrana diaphragmatis superior aliquantum separata.

D. Sub stantia Carnosa diaphragmatis nuda.

E. Foramen pro gula descendente.

F. Foramen pro vena cava.

GGG. Pars membranosa sive centrum diaphragmatis.

HHH. Portiones seu appendices ejusdem, inter quas arteria magna descendit.

FIG. III. Corpus glandulosum ad laryngem situm exhibet.

AAA. Glandulae laryngi connatae.

B. Venae jugularis portio, ex qua duo ramuli progressi, per substantiam glandularum discurrunt.



page 219, image: s227

[gap: illustration]

page 228, image: s228

una ampliorque est, modo gemina et tenuior.

Nervi quoque phrenici et stomachici per hanc duplicaturam feruntur, et mediastino largiuntur surculos.]

Vsus Mediastini est I. Thoracem bipartiri, ut una parte pulmonum laesa ex vulnere vel aliter, altera officio fungatur.

II. Cor cum pericardio annexo suspendere, ut nullam ad partem allidat.

III. Vasa percurrentia stabilire, [ut et diaphragma in homine, ne inferiorum viscerum pondere nimis deorsum trahatur.]

THYMUS adnascitur ei in jugulo thoracis summa parte, [Cui vulgo in figuris appingitur, a similitudine Thymi folii dictus, non a [gap: Greek word(s)] quasi in perturbationibus animi sanguis et spiritus intra glandem illam in vena cava ebulliat aut effervescat, sicut explicat Riosanus; nam in corde effervescit cruor, hic transit nec moratur, quum rari ramuli sint conspicui in Thymi corpore, nisi nutritionis ergo aliquid ex arteriis relinquatur. In pueris et embryone, passionibus minus obnoxiis, major thymus et numero auctus, in adultis facile excandescentibus exsiccatus conspicitur et contractus.] Est autem corpus glandulosum, molle, spongiosum et album, (Aliis lactes, pars nempe in vitulis esui expetita) [Triplici glandula in foetu distinguitur satis magna: In adultis extenuatur absumpta per calorem humiditate. Vidi tamen in Cetaceis magnum, ex quo plures aliae glandulae diffundebantur utrinque circa mediastinum et pulmonum latera.

Vasa sanguiflua per Thymum transeunt, nulla tamen in dissecta ejus substantia manifeste cernuntur.

Vsus igitur Thymi est 1. vasa ibi adscendentia magna, venam cavam et arteriam magnam, eorumque ramos ad brachia et scapulas proficiscentes fulcire. 2. et ob tutelam, uti fieri solet, et ne vasa ab ossis attractu laedantur. 3. ut sit quasi cordis tegmen et munimentum, obvallare enim cor vidi quo cor foetus indigebat, adhuc quiescens. Ideo major illi thymus, sicut et Tursioni, caeterisque aquaticis ob externum frigus.]



page 229, image: s229

CAP. V. DE PERICARDIO ET HUMORE IN EO CONTENTO.

PERICARDIUM aliis cordis iuvolucrum, capsula, arcula, camera, panniculus, etc. membrana cor totum cingens, cujus adeo figuram aemulatur, et fere magnitudinem: sed tantum a corde distat, quantum satis est pro motu cordis et humore, qui in hac capsula continetur. [Defuisse pericardium in quodam discipulorum suorum testatur Columbus. ]

Oritur ad basin ex tunicis vasa cordis cingentibus, quae a pleura (nam inter basin cordis et pericardium, haec tunica non adest) ubi prodter eadem

Quinque foramina habet: nempe pro venae covae introitu et exitu, et pro reliquorum vasorum trium egressu.

[Situ magis ad sinistrum latus spectat, quam ad dextrum; et ad priorem partem, quam ad posteriorem.]

Connectitur orbiculatim mediastino plurimis fibris, et vinicis partibus, praecipue diaphragmatis circulo nerveo firmiter adhaeret, quod homini singulare: nam ab eo in canibus et fimiis distat, item in aliis animalibus omnibus.

Superficies externa est fibrosa, interna lubrica, et utraque sine pinguedine.

Substantia crassa et dura est, tantoque pulmone durior, quanto osse mollior.

Vasa. Venas parvas habet [infra] a phrenicis et [supra ab] axillari.

Arterias nullas facile apparentes: forte quia alias cordi vicinum est. [habere tamen certum est, quamquam obscuriores.]

Nervos minimos, a recurrente sinistro [et septi ramulis.]

Vsus I. Cordis esse domicilium firmum, ne illud in motu duriores partes tangat. II0. Ut in eo contineatur

HUMOR SEROSUS vel aqueus instar urinae, non tamen acris aut salsus, [limpidus, in quibusdam loturae carnium similis; Gul. Toleto apud Burgensem Phlegmaticus humor appellatur saporis ingrati] unde Galeno cor quasi in vesica esse dicitur.

Hic humor in omnibus animalibus naturaliter constitutis, tam vivis quam mortuis reperitur, [imo et in foetu] ut


page 230, image: s230

patet ex fectionibus vivorum et mortuorum: in aliis tamen, plus vel minus: in hecticis exiguus est et flavescens. [in Pleuriticis subinde purulentus, observante Salmuth. ]

In mortuis copiosior est: quia tunc spiritus plurimi in refrigeratis partibus densantur in aquam [in mulieribus, pueris et senibus ob caloris debilitatem uberior.]

Ejus si nimia copia fuerit, palpitatio cordis, et inde suffo cans mors sequitur: Si absumptio, tabes. Regenerari tamen posse, in iis videmus quibus laeso pericardio copiosius effluxit; nam in Ioanne Saviolo pugine sauciato pericardio, aqua singulis pulsibus cordis, e vulnere prosiliit, cujus tamen cura Cl. Vissingio feliciter successit.]

Vnde oriatur variorum variae opiniones sunt.

I. Eorum est, qui ex vasis cordis immitti volunt, siquidem palpitationem ex copioso humore phlebotomia curat, voluntque ob fervorem cordis exprimi humorem aqueum: ut in ligno urente. [Huic affinis est N. Massae opinio, quae ex colamento sanguinis venientis ab hepate ad auriculam cordis esse slatuit: cui non absimilis est Hofmannus, qui partem seri esse contendit, cum sanguine ad Cor adscendentem; sed cum ejus motus sit continuus, a tanto humoris affluxu periculum non leve emergit. Taceo robustiores, quibus celerius movetur sanguis, minus aquae habere.]

II. Alii [inter quos et videtur esse Hippocrates ] volunt ex potu esse, cujus pars aliqua roris modo penetret ex aspera arteria in venosam.

III. A materia aquosa seminali in prima generatione; sicut a flatuosa aer in auribus esse putatur.

IV. Huic affinis est Tasolini opinio, qui vult esse portionem perfectissimam, selectam, omnibusque numeris absolutam, humoris serosi ab ipsa natura transmissam, primigenio forsan ortu. [per venas et arterias delatam, praeter potus aliam partem de qua Hippocrates, et ipse habet experimenta.]

V. Ab exerementis aquosis tertiae coctionis.

VI. Ex saliva delabente ex glandulis linguae in trachaeam, inde vero in arterias et cor,

VII. Ex cordis adipe, agitatione in aquam converso.

VIII. Ex aeris inspirati crassiore portione in aquam versa.

IX. Et ultima quae nobis verisimilis est: ex vaporibus et exhalationibus humidi, ab humoribus cordis foras a


page 231, image: s231

motu et calore protrusis, et ad pericardii densitatem pulsis.

Vsus I. Cor humectare et refrigerare, motumque facilorem reddere. [Unde quibus assumptus est, cor torretur: quod Casimiro Marchioni Brandeburgico evenit. Et juveni illi Romano apud Panarolum. Hofmannus hic contrarius, stimulum caloris esse contendit; sicut fasciculus stramineus quo diuturnior sit, a fabris aqua mergi solet: et ligna quo felicius ardeant, humore tinguntur, sed iste fasciculus ab aqua conservatur, quia humidum et tenacius redditur subjectum, ne absumatur. Calor autem cordis humido radicali conservatur, et affluente continuo sanguine, nec stimulum ab aqua petit, qui in senibus alioquin foret vegetior. II. Ad adipis concretionem facere. III. Ut cor innatando minus grave fiat; et in nullam partem impingat.

HUMOR quoque IN THORACIS CAVITATE communiter reperitur, similis cruori aquae permisto, quo thoracis partes oblinuntur, ne nimium calefiant et exsiccentur. Hinc latere Salvatoris aperto, sanguis et aqua effluxerunt, [quod ex subitaneo fluxu mixtura cruenta et Authoritatibus Veterum fuse in Dissertatione de latere Christi deduximus, contra Laurentiam, Ariam Montanum, Bertinum, Nancelium, Pozam, Tremellium, Bezam, Tirinum, Grotium aliosque, qui ex pericardio derivarunt, et contra Collium, Tarnovium, Brentium, Prudentium, Brigittam, Vidam, Sannazarium, Vigerium, etc. qui ex vasis cordis laesis eandem advocarunt. Nihil autem est P. Laur. objectio, inopiam causantis, quia 1. sufficeret copia naturalis quum copiose fluxisse nusquam dicant sacri Annales. 2. Augeri potuit ultimo illo vitae discrimine, non repugnante corpore ejus perfectissimo, quod in nostri redemptionem temporariis obnoxium passionibus, ipsam quoque mortem subiit. 3. Aliquando adeo copiosam hic observavi Patavii aquam, ut instar crumenae magnae, diaphragmate depresso propenderet. Iasolinus in vulneribus thoracis (interioribus illaesis) per 30. dies aliquando quinque eminas humoris aquei collegit unoquoque die, quae in phlegmone membranarum exsiccabatur diminuebaturque, quo sublato, copia redibat.

In puero Parisiis, me praesente, variolis extincto, copiosa quoque repriebatur, sed colore viridi, de quo alibi.]



page 232, image: s232

CAP. VI. DE CORDE IN GENERE.

COr a currendo ob motum dictum, [quibusdam, forsan a Graecorum [gap: Greek word(s)] , a [gap: Greek word(s)] uro: Graecis [gap: Greek word(s)] , nostris hierte, quasi [gap: Greek word(s)] sacrum, ] pars princeps animalis est, qua nullum animal carere visum est, teste Aristotele, et ex cujus laesione animal fere statim moritur, quia vitae fons est, et spiritus vitales elaborat, et per arterias a se ortas, per totum corpus distribuit. Exempla tamen vide apud Schenckium de cordis absentia. Vide et Gellium lib. 16. cap. 15. [Galenus victimas refert ad aras corde exsecto classe, et Verulaminus hominem, postquam cor esset avulsum et in carnificis manu, tria aut quatuor verba precum pronunciasse. Exta sine corde bis inventa, Caesare sacrificante, teste Plinio, Obsequente. Illorum vita a reliquiis sanguinis arteriosi perduravit. In extis autem latuisse potius cor quam defuisse suspicatur Spigelius, qui in strutiocamelo tantum adipem vidit, ut facile imposuisset avi defuisse cor. Forsan a Daemone suffuratum.

Non ex quavis laesione animal statim moritur. Patitur enim cor omnis generis morbos. 1. Putredinem, teste Galeno in febre pestilenti et putrida. 2. Tabem, autore Plinio, exsiccationem instar pyri tosti Iordanus, totum immoderaro calore absumptum, apud Tilesium. 3. Inflammationem, ex qua tamen non posse diem naturalem transire, experientia in Lectore quodam didicit Saxonias. 4. Vlcera sordida et cava invenere Fernelius, Trincavellius, Riverius. 5. Tumorum varia genera. Durum in sinistro ventriculo Cardinalis, ovi magnitudine vidit Columbus. Tuberculum nigrioris carnis Benivenius. Alia habent Massa, Hollerius, Bauhinus, Ioubertus. Ego in bovini cordis parenchymate sinistro abscessum ovi columbini magnitudine nuper deprehendi, duplici tunica, sero et pituita repletum.

In exterioribus Gesnerus carnis excrescentiam in basi ad unciam unam et sex drachmas. Membrana circumdans undique erosa apud Bavium.

Vulnera quoque ad tempus pati, historiae docent. Paraeus vulneratum ad 200 passus currisse. Antiquam sagittam cordi infixam cerva gestavit apud Iacotium, Th. Wegam, Alexandrium.


page 233, image: s233

Galenus leporem sauciatum ad teli jactum perrexisse vidit. De studioso Ingolstadiensi Sennertus, Ionstonus utroque cordis ventriculo transverberato. N. Mullerus de milite XV. dies post acceptum in corde vulnus superstite, tabulam Groningae suspendit. Heer plura exempla a se visa recenset, et Tulpius duos dies vixisse vulneratum in dextro sinu. Glandorpius post Sanctorium refert, quod cor cuniculi instrumento acuto sit perforatum, vivo permanente animali ad multos menses.

Not. igitur. 1. Cor morbos pati, sed quia a remediis longius distat, perferre aeque non posse.

2. Monente Galeno si ad ventrem pervenerint vulnera, mori necessario, si vero in substantia consistant, posse diem et noctem supervivere, sed oborta inflammatione interire.

3. Dextrum ventriculum tamen facilius sustinere, quia ex sinistro, vita totius dependet.

4. Utrumque posse brevi tempore, si vasa sint illaesa, quibus motus sanguinis continuatur.

Numero cor unum est] Theophrastus scribit in Paphlagonia perdicibus bina esse corda: [cujus etiam in homine exemplum refert Galenus in Administrationibus Anatomicis.]

Situs ejus est in medio corporis, si crura non considerentur, ut in brutis fit; in quibus cor medium est, ob mobilitatem et securitatem, et in thoracis quoque medio, ubi a pulmonibus undique cingitur. Est autem cor, quoad basin exacte in medio; [ut sanguinis nutritius cum spiritu, in totum corpus commodius distribuatur;]

Motus tamen ejus magis in sinistro latere persentitur,

1. Quia in si nistro ejus ventriculo spiritus vitalis continetur, et a sinistris est arteria magna: hinc vulgus putat cor in sinistro residere latere. [Practici vero sinistro lateri cordialia epithemata applicant.]

2. Quia mucro cordis sinistram spectat, [sub lava papilla] ut diaphragmati cedat: ad dextram vero dulcinare non potuit, ob venam cavam, ibi per medium thoracem ascendentem. Interdum cordis superior pars ad sinistram vergit, in quibus hominibus sinistra pro dextra est, si credimus Massae: qui vero cor in medio exactehabent, sunt ambidextri.]

Magnitudo. In homine quoad proportionem majus est cor quam reliquis in animalibus, uti et cerebrum atque epar.


page 234, image: s234

[Ordinaria naturae lege in longitudine sex transversos digitos aequat, in latitudine vero quatuor.] Alioquin magnitudo variat pro aetate et temperamento. Frigidiores enim et timidi cor magnum habent, calidiores et audaciores minus, [de quibus videndus Donatus.] Hinc Aristoteles affirmat de timidis animalibus, ut lepore, cervo, mure, hyena, asino, mustela, etc. quod cor magnum in proportione habeant. AEgyptii Physici olim, ut liquet apud Herodotum in Euterpe, de cordis magnitudine haec somniarunt. Cor eorum, qui nulla morbi violentia depascuntur, quotannis pondus duarum drachmarum assumere usque ad quinquagesimum annum, asseruere; ita ut quinquagenarii hominis cor pondus centum drachmarum habeat: a quinquagesimo autem anno ad centesimum usque motu retrogrado quotannis duarum drachmarum pondus deponere, donec simulcum vita evanescat, affirmavere.

Figura est conoidalis, quia in mucronem exit. Pars suprema ob vasa ibi referta latior et rotunda, quamvis nun exacte, dicitur basis cordis, radix vel caput: pars infima acutior dicitur conus, mucro, vortex, cuspio, et apex cordis. Hippocrati extremum et cauda. Anterius cor gibbosius est, posterius, magis simum. In contractionibus totum cor est oblongius [secundum quosdam, aliis contractius et latius,] in dilatationibus maximum et globosum, [de quibus nos infra accuratius.]

Connexio est cum mediastino et diaphragmate per pericardium; at cum aliis partibus, per vasa. [basis junguntur. Mucro ipse liber est, instar campanae pendulae, ut facilius retrahi possit ad suam basin, vel ad latera moveri.]

Substantia est [primo membranea seu vesicula in foetu, de inde a materno sanguine accrescit] caro vel [gap: Greek word(s)] solidum, crassum, densum.

1. Ad sustinendam motus continuitatem, [munimenti loco, et fortius impellendum sanguinem ad dissita totius corporis loca.]

2. Ne spiritus subtiles [et luminosi in mobili sanguine etiam] contenti cum calore innato exhalent.

[In dextro latere minus crassus paries, quia ad solos pulmones sanguinem mittit, nec ita subtilem habent sanguinem venosum. Sinistri lateris robur majus ob validiorem motum in pellendo sanguine ad totius necessitatem. In muerone spissior caro et durior, non tam quia moveri non debuit,


page 235, image: s235

ut Riolano visum, quam quia liber est, totum cor velut compendio stringens, vasis auriculisque destitutus. In basi non tam mollior, quam tenuior, cui vasa annexa et auriculae firmitudinem compensant.] Caro autem haec, fibras habet omnis generis, invicem adeo commistas, et compactas, ut non perspicue cernantur. [partim ad robur, partim ad morum. Fibrae enim hae tensae omnes in cordis systole constringunt ventriculos et interiora latera, ut sanguinis protrusio adjuvetur.]

Tunica non facile separabili vestitur haec substantia, ad ulteriorem firmitatem: cui adnascitur [ratione materiae, non efficientis.]

Adeps circa cordis basin (non facile circa conum, quia hic ab humore pericardii humectatur. 1. ad venas circa cor inungendas, 2. et cor humectandum, ne ex motu exsiccetur. [3. Pericardii aquam calefaciendam, ut renum adeps, ex conjectura Io. Dan. Horstii, interdum eo adipe plane occultatur, quod observarunt, Spigelius, Riolanus, Iessenius in Principe Luneburgico, ita ut imponat astantibus ac si cor plane absit:]

Interim recte dixerunt Aristoteles, Galenus, et Avicenna circa nullam calidam partem, ut cor, epar, arterias, venas, etc. coire posse [gap: Greek word(s)] , pinguedinem: haec enim facile a calore liquatur. Interim [gap: Greek word(s)] adeps [multum a [gap: Greek word(s)] differens, substantia, consistentia, loco ut ex Polluce, Suida, Erotiano aliisque demonstravimus in Vindiciis Anatomicis. ] cum difficulter liquetur, adnasci potest. [Qui ad candelam stridet ob aqueam, annotante Iasolino, substantiam, quae ne cito coeat, impedit ut mirum non sit quod a calore cordis non liquetur. Adeps autem circa cor nascitur, vel quia cor durissimum crasso sanguine, ex quo generatur sevum, nutritus; vel quia sordes excrementitiae a corde nutritoproveniunt, vel quia sangui multum agitur sicut ex forti lactis agitatione butyrum extrahitur, quod Achillinus voluit.]

Vasa. Venam habet cor, quae coronaria dicitur, quia in orbem cor amplectitur, aliquando gemina. Haec a cava oritur extra [ventriculum dextrum, circa cujus basin excurrit amplo ductu ab auricula dextra, et patente meatu sese extorsum circumducit ad sinistram auriculam, quam non ingreditur, sed in parenchyma cordis deflectit. Hinc] ramos spargit deorsum per super ficiem cordis, et per sinistram



page 236, image: s236

FIGURAE EXPLICATIO. Cordis in corpore situm, vasorumque quorundam ex eo egressum monstrat.

A. Cor in situ naturali, pericardio inclusum.

BB. Pulmones.

CC. Diaphragmatis pars nervosa.

DDD. Ejusdem carnosa portio.

E. Venae cavae portio supra cor, superiora petens.

F. Ejusdem venae pars diaphragma penetrans.

G. Arteria magna e corde emergens.

HH. Ejus rami Carotides.

I. Mucro cordis sinistrorsum vergens.

KK. Nervi sextae conjungationis a quibus recurrentes oriuntur, quinque ramulos pericardio et cordi distribuunt.

L. Auricula finistra.

M. Auricula dextra.

N. Vasa pericardii.

O. Cartilago scutiformis.

P. Musculorum laryngis propriorum par primum in situ.

Q. Ossis hyoidis situs.

R. Aspera arteria.

S. Arteriae axillaris, circa cujus exortum nervus recurrens dexter incipit.

pluris, quia densior ibi est caro. [Valvula affigitur in exortu ejus, quae ingressum sanguini in dextrum ventriculum concedit, egressum denegat.

Vsus. Ad extremae partis nutritionem facere crediderunt quidam, quia minor est, externam tantum superficiem perreptat, et cor arterioso sanguine nutritur. Alii ad totius cordis nutritionem destinarunt. Transcolando sanguini ad sinistrum ventriculum cordis ablegavit F. Licetus, quod miror, quia 1. exilis admodum, 2. externa perreptat, 3. a cava, non ventriculo dextro. exterius oritur. Agno. visse eandem viam Botallus videtur, in cujus sententiam inquirit Walaeus. Alii ut Riolanus non tam nutritioni quam adipi reparando dicarunt, sed 1. protenditur longius quam adeps. 2. nulli in adipe ex illa ramuli comparent. 3. A deps a vaporibus cordis sine venis potest generari. Verus coronariae



page 237, image: s237

[gap: illustration]

page 238, image: s238

venae Vsus est, qui reliquarum venarum, sanguinem nempe a nutritione cordis remeantem ad dextrum ventriculum interim reducere, quo situs valvularum nos ducit, et ineptitudo sanguinis hujus ad nutritionem parenchymatis solidioris.]

Arterias duas habet coronarias a magna, [ibidem in exortu antequam pericardio excidat, valvul‚ donatas prohibente sanguinis regressum. Per has, quia moventur pulsantque, sanguis ad nutritionem cordis et auricularum defertur, fitque hic quaedam sui generis circulatio, ut tradit Harvejus, singularis a majori circulo, ex ventriculo sinistro ad arterias, ex his in venas coronarias, ex quibus in dextrum sinum labitur, iterum in sinistrum per pulmones compellendus.

Remanentem autem a nutritione sanguinem, non per venas omnem remeare, sed per parenchyma particulas ejus transudare in ventriculos, et fermentationem excitare in generatione sanguinis arteriosi credunt aliqui, inprimis Hogelandius. Sed 1. fermentatio, si aliqua adsit, fieri posset a reliquiis in foveis contentis. 2. Coronaria vasa ad ventriculos non pertingunt. 3. Transudatio per carnem duram, compactam, in sano statu difficilis, nisi sanguis fuerit serosior in corpore raro. 4. Cur non transudat sanguis per cutem quibusdam locis tenuissimam? 5. Nulla particula in carne remanet, nisi ad nutritionem ejus destinata]

Nervulos, quoque a sexta conjugatione obscuros, [triplici loco insertos: Uno qui terminatur in ipsum Cor: altero qui in auriculas; tertio inter vasa ejus majora.] ad facultatem sensificam, non motricem, ut voluit Piccolhomineus, quia dissecto nervo cor tamen movetur. Nervos plures cor non habet, sed magnum fibrarum contextum nervis similium, quas pro nervis habens Aristoteles forsan, cor dixit principium nervorum, Sed id materialiter verum esse potest, non formaliter. In corde tamen fuillo nervorum propagines vidi versus conum implicatis ramis a septo ad parietem ventriculi trajectas.]

Falsum tamen est, quod habet Fallopius, per cordis basin dispergi multam cohortem nervorum, et quasi reticularem plexum: non enim animalis est cordis motus, cum cur non sit musculus, sed naturalis: nobis enim etiam non volentibus cor movetur. [et in foetu ante pulsat, quam facultas animalis immittatur.] Et Galenus recte negavit cor esse musculum.


page 239, image: s239

1. Quia omnis generis fibras habet. 2. Quia musculus est motus voluntarii instrumentum. Quod si vero quis dicat, cor esse musculum motus naturalis, impropriae huic locutioni non repugnabimus: et ita verum esse potest Hippocraticum illud, cor esse musculum. Definit enim hunc, carnem in orbem circumactam. [Musculum referre aliis visum, quando diutius est elixatum, tumque non unum esse, sed plures musculos ob motus diversos in se contractos. Alii musculum concedunt in sua specie; ut diaphragma, quod perpetuo movetur. Rectissime omnium Walaeus non musculum appellat, sed constringi in motu sicut musculus per fibras carni intertextas et ventriculis inprimis, ad Ónstar musculi temporalis in masticantibus.]

Temperamentum Cordis in activis est calidum, imo calidissimum prae omnibus aliis partibus. [Benignus tamen calor est et luminosus, non ardens, non exurens, si recte se habeat. Unde mirum non est, quod in viva sectione subinde non major calor in digito sentiatur, praesertim densiore cuticula, breviori mora et aere externo non praeparato. Eundem calorem aliis partibus communicat, et ad nutritionem sanguinem arteriosum reddit aptum, quo calore in venis subsidente longiori itinere, necessario recurrere debet ad cor, ut eodem calore restauretur. Vana autem est Averrois opinio, cor esse frigidum ob partes frigidas, quas continet, vasa et valvulas: [nisi forsan cor spiritu destitutum intellexerit, uti multi volunt.]

In quibus vero calidus cor est, thorax hispidus fit, et partes hypochondriis vicinae; iique homines iracundi et audaces sunt.

Rarius tantus calor est cordis, ut ipsum hirsutum fiat et pilis refertum, quale inventum in Aristomene Messenio testibus Plempio et Valerio Maximo: et in Hermogene Graeco; referente Coelio Rhodigino: et in latronibus quibusdam insignibus testantur se hoc vidisse Benivenius, Lusitanus et Muretus, Tales vero homines audacissimi sunt, calidissimi et callidissimi, atque ut plurimum scelerati. [Pilorum horum materiam esse serosi humoris crassamentum quod in pericardio habetur, docet Riolanus. Sed potius crediderim eam calidi cordis fuliginosa copiosioraque excrementa.

In passivis cor humidum est, humidius nempe cute, sed musculis siccius, quia durius: nam partes tanto humidiores sunt cute, quanto molliores. [Rarissimum est cor inta solidum


page 240, image: s240

esse, densum et compactum, ut concremari non possit, quale Germanici Drusi filii fuit; aut cartilaginem, quale in scelesto quodam observavit Riolanus. ]

[Vsus Cordis primarius

I. Harvejo, Baccio aliisque asseclis, nullus alius est, quam ut sit animae instrumentum, sanguinem venosum ab auriculis acceptum in arterias urgens et transmittens, cujus ea ministerio toti corpori nutrimentum dispensat, potiusque pro juvamine auriculis adjungi, ut viribus pollens majoribus, auricularum defectum suppleat.

Caeterum secundarius hic est Cordis usus. Nam 1. Nutrimentum debet praeparari et calore perfundi vitali, quod nisi a corde, non habet. 2. Potuisset natura solum hunc transitum alio membro non ita laboriose conformato supplere. 3. Cordis tanta non foret necessitas. 4. Aliquid amplius in corde fieri, indicium est, quod venosus non nutriat antequam Cor ingrediatur.

Primaria autem Cordis actio est, ut sit,

II. Caloris fons, unde in totum dispergatur, quo partes animantur et sustinentur. Syncope id docet et alii cordis defectus, quibus intercepto cordis calore, labascunt membra et calore destituta torpent. Unde cordialia prosunt, quae excitant calorem cordis torpentem. Sectiones vivorum quoque monstrant, cor esse calidum, imo cor animalis exemptum, nuperque emortuum, digito calido vel alia re calente imposita ad se videtur redire et moveri, quod in columba, anguilla, salmone, nomine, observarunt Verulaminus, Constantinus, Harvejus aliique.

Fons ergo caloris est, tam ratione corpulentiae, quam contenti sanguinis. Utrumque conjungimus. Non enim a sanguine solo calor est, ut voluit Harvejus, quia Cor antequam in ovo et foetu perfectum sit et ventriculis excavatum, calet moveturque, remanetque idem calor in evisceratis et dissectis cordibus. Qui affluit ex coronariis, nutritionis causa affluit et caloris conservandi. Nec sanguineae partes reliquae, eo censenter calidiores, quod vasis pluribus vel sanguine magis abundant quocunque, sed quod arterias habeant arterioso cruore plenas, dependeantque a cordis influxu, quo calet sanguis. Unde nisi per cor sanguis omnis transiret, nunquam calerent partes; quantoque longius a corde recedit, tanto fit motu tardior et frigidior. Corde frigidiore frigere partes, quanquam sanguine repletas, tardus pulsus indicat.



page 241, image: s241

Nec a solo motu cordis particulari sanguis corque calent, ut volunt Cartesiani, nam 1. atomos igneos motu exitari et moveri concedunt, qui a motu eliciuntur tantum, non producuntur. Inerat enim cordi calor insitus, ante motum. 2. Multa moventur, quae non calent, ut aqua, nisi insitum caloris principium habeant. 3. Ante motum calor inerat ab ortu semineo, qui continuo deinde motu conservatur.

III. Sanguinem non tam conficere, quam perficere.

Confisit arteriosum, venosum perficit. Peccant enim qui nimium cordi tribuunt, quasi solum cor ex chylo conficiat cruorem; peccant et qui nihil ad sanguificationem conferre contendunt. Nos media via incedimus. Ex chylo sanguificationem primam sibi hepar vendicat, ut supra demonstratum, quae cum perfecta ibi non sit, sed crassior et ad alendum inepta, ab alies partibus debet compleri. Nulla praeter Cor huic muneri apta, quod inter primas partes in foetu gaeneratur, et per quod in adulto omnis sanguis transit. Pulmones et auriculas id praestare nemo credit.

Cor duplicem sanguinem perficit, hepaticum et venosum. Hepaticus duplex, unus venae portae, alter ex chylo nuper confectus, crudior. Venosus pariter duplex, ex venae cavae trunco descendente et adscendente. Hepaticum per cavam accipit, cui se alter jungit ex trunco infero et supero, qui a nutritione partium superfluus, longo itinere defoecatus torpet, caloremque pulsui et nutritioni necessarium deposuit.

Consummationem hanc sanguinis confirmat, quod sanguis non prorsus eadem consistentia et colore ex sinistro ventriculo egrediatur, qui dextrum intraverat. Diversitas in calore consistit copiaque spirituum, quibus egrediens donatur, ingrediens caret; et effectu, hic ad nutritionem ineptus, ille aptissimus. Spiritus vitales ab insita vi cordis adduntur, adimuntur brevissima illa coctione fuligines per pulmones et pericardium evacuatae.

Pro quibus partibus sanguinem perficit et renovat?

Antiqui pro pulmonum nutritione tantum crediderunt conficere. Sed majora sunt vasa pulmonaria quam pro pulmonibus nutriendis, plusque sanguinis continuo dextri ventriculi pulsu illuc expellitur, quam cedere posset in commotum pulmonum, siquidem omni eo nutrirentur, quod toti corpori est sufficiens. Nec omnem in pulmonum substantiam consumi, recurrens sanguis est documento, qui per


page 242, image: s242

arteriam venosam versus pulmones in ligaturis vivorum intumescentem, magna copia continuo pulsu ad sinistrum ventriculum decurrit. Ad dextrum enim clausis valvulis mitralibus, nulla remeandi via patet.

Dexter igitur ventriculus circa sanguinem occupatur pulmonibua nutriendis mittendum; sinister sanguinem refluum, aere in pulmonibus impraegnatum, pro totius corporis nutritione perficit. Nam arteriosus solus nutrit, quia solus idoneus, solusque per arterias ad partes extremas pellitur.

Ad persiciendum hunc sanguinem plura concurrunt.

1. Calor, qui torpet partim in crudiore hepatis, partim in totius sanguine recurrente. 2. Spiritus vitalis, omnium confessione admiscendus. 3. Lumen spirituum comes, quo color redditur illustrior, movetur et nutritioni aptatur. 4. Coctio quaedam levis et momentanea, crudiores partes edulcorans, artenuans et flammam latentem eliciens. 5. Tota cordis fabrica interior et exterior, et vasa tam recipientia quam expellentia. 6. Excrementorum separatio, quanquam receptaculis non ita manifestis. Fuligines dextri per venam arteriosam evaporant. Vapores utriusque ventriculi in aquam pericardii densantur, et in pilos subalares evacuantur. Reliqua permista sanguini manent, et in arterias deferuntur, expurganturque serosa per arterias emulgentes ad renes, et per sudores ad habitum corporis, crassiora per arterias haemorrhoidales et mesentericum ramum. Quaedam redeunt per venas cum sanguine ad cor, ut repetitis vicibus edomentur.

An in dextro et sinistro ventriculo aeque perficiatur?

Quanquam utriusque calor videatur aequalis, quin in homine uterque a spirituoso semine effictus, tantumque dextro ventrituoso suppeditetur a sanguine hepatico et recurrente venoso, quautum sinistro per pulmones; praeterea in sectione viva major alterutrius vix sentiatur calor:

Tamen in sinistro majorem perfectionem induci, haec indicia persuadent, quia

1. A pulmonibus nonnihil praeparatum accipit.

2. Pro toto debet perficere, dexter tantum pro pulmonibus.

3. Crassiores habet parietes, compactiores carneas columnas, quibus et calor facilius custoditur, reverberatur, et sanguis fortius impellitur.



page 243, image: s243

4. Frequentius a calore ibi grumescit sanguis, cartilaginosa et ossa apparent, calore exsiccata.

5. Laeso sinistro majus vitae imminet periculum.

6. Multa animalia dextro carent.

7. In morientibus citius moritur et moveri desinit, quam dexter.

8 Augustior hujus est cavitas, unde facilius contenta conservat et perficit.

Locum exacte definire nequimus. Universa cavitas est, parenchymatis virtute irrigata, quia sanguis totam implet in diastole, insitusque spiritus ubique diffusus. Nec ullum indicium comparet ullius morae totius sanguinis magis in una parte quam alia, nec virtutis peculiaris alicujus particulae.

Tempus. Momento perficitur, quia

1. Continuo recipitur et expellitur, nec moram trahit?

2. Ex mora sequeretur sanguinis adustio, non perfectio.

3. Flamma elychnii aliam nictu oculi accendit.

4. Continuus est sanguinis arteriosi ad extrema prolapsus, debet igitur continuo et subito in Corde perfici.

IV. Usus cordis est perpetuo Moveri. 1. ut a putredine conservet sanguinem, singulasque partes. 2. sanguinis calorem et elaborationem juvet. 3. Lumen vitale accendat et suscitet. 4. Singulis partibus aptum nutrimentum mittat.

Is motus cordis PULSUS dicitur, qui continuus est, nunquam cessans, a sanguine influente et facultate pulsi fica ibi residente concitatus.

Constat ex Systole, Diastole et Perisistole. Quae diligentius per causas omnes sunt exponenda, prout [gap: Greek word(s)] vivorum et Ratio dictabit.

Systole, motus proprius cordis et naturalis, est contractio cordis et tensio in augustum, ut sanguis e dextro ventriculo per venam arterialem in pulmones effundatur, et ex sinistro per aortam in universum corpus.

Diastole, accidentarius motus, est dilatatio cordis, ut hauriatur sanguis per venam cavam in dextrum ventriculum, et per arteriam venosam in sinistrum.

Perisistole est inter utrumque motum quies et morula quaedam, quando sanguis ingressurus est ventriculos vel egressurus, adeo exigua in sanis, ut distingui non possit, in moribundis satis manifesta. Unica est, inter systolen et diastolen,



page 244, image: s244

FIGURARUM EXPLICATIO. Cordis systolen in vivo animali quadantenus exprimit, et Circulationem. FIG. I.

AA. Pulmones retracti.

B. Arteria aorta ligata, et versus cor intumscens.

C. Vulnus tumidae parti inflictum.

D. Vena arteriosa ligata, pari modo versus cor tumida, flavescens qua pulmones respicit.

ee. Auriculae utriusque lateris.

FF. Cordis anterior facies, in Systole duriuscula, tensa et lateribus extensis, mucrone ad basin retracto.

g. Vasa coronaria.

FIG. II. Cordis in Diastolen formam exhibet, et humorum in vasfis ejus motum.

aa. Arteria venosa citra ligaturam versus pulmones impleta, versus cor inanis.

b. Auricula sinistra, quae recipit ab arteria venosa sanguinem.

C. Vena cava vinculo constricta, et tenuis juxta cor, versus hepar tumida.

d. Auricula dextra turgens.

E. Cor in diastole sua flaccidum postica parte repraesentatum.

ff. Pulmonum posterior pars gibba.

FIG. III. et IV. Auricularum cordis interiorem faciem repraesentat, et FIG. quidem 3. auriculam sinistram. 4. dextram innuit.

aaa. 3. 4. Membrana auriculae plana.

b. 3. Arteriae venosae orificium. 4. Venae cavae orificium.

cccc. 3. Valvulae tricuspides septenariis fibris, in 4. eaedem quinis constantes.

ddd. Carneae columnae majores.

eeee. Carneae columna minores invicem miro artificio contextae.

fff. Foveae multiplices inter columnas efformatae.



page 245, image: s245

[gap: illustration]

page 246, image: s246

vel versa vice inter diastolen et systolen. Naturalis hic status est cordis.

1. Vndatio quidam et lateralis inclinatio secundum ductum ventriculi dextri, quasi leviter sese contorquentis, sicut in equo potante, de quo Harvejus. 2. Tremulus motus cordis discissi. Ille ex dextri ventriculi situ dependet: hic cordi praeter naturam, non a corpusculis aliis per coronariam immissis, tum discissam, sed a reliquiis spirituum vitalium.

In Diastole quavis recipi sanguinem copiose, et in quavis Systole expelli copiose tam in venam arteriosam, quam aortam, oculorum testimonio docemur.

1. Ligatur‚ in vivis dissectionibus. Si ligetur, vel digito aliove instrumento comprimatur utrinque cava et aorta cum vasis pulmonariis, videmus manifeste cavae partem cordi insertam inaniri et evacuari, quod in diastole auriculae ea impleatur, ex indeque cor; alteram vero partem venae adscendentis et descendentis cis ligaturam tumere. Pari modo arteria venosa vinculo prope cor intercepta, a diastole auriculae sinistrae inanitur et depletur citra ligaturam, qua cor respicit, versus pulmones vero in tumorem attollitur. Contraria ratione se ostendunt arteriosa cordis vasa: Vena arteriosa vinculo constricta, intumescit versus cor, quia a systole dextri ventriculi impletur; arteria magna a systole sinistri, inter cor et ligaturam turget.

2. Praeter ligaturam apertis vel laesis vasis idem colligimus. Scalpello vulnerata vena arteriosa et aorta arteria singulis systolis cordis seu elevationibus et contractionibus, copiosum sanguinem profundit, quamdiu cor vegetum fuerit, languidum enim aliquot pulsus intermittit antequam quidquam effundat. Nihil tale observamus si cava aut arteria venosa inter cor et vinculum aperiantur.

3. Abscisso mucrone vivi cordis, vel per medium dissecto corde, in contractionibus singulis profluit sanguis donec cor sanum, quod saepe, praeeunte Harvejo, apud Walaeum vidimus.

4. Tumor cordis et ejusdem flacciditas externo sensu palpabilis et visibilis, satis demonstrat, quum angustius redditur in systole, necessario aliquid quasi vi exprimi, dilatatum vero in diastole repleri humiditatibus.

5. Ventriculi in diastole apparent majores, minores in systole.



page 247, image: s247

6. Ex vasorum cordis amplitudine: Vena cava et arteria venosa majori osculo diducuntur et in cor se aperiunt, quam ut parum ingredi permittant. Arterialis vena et aorta ampliores quoque sunt, quam vel nihil, vel spiritum tantum emittant.

Quantitas sanguinis implentis cor in diastole, et exeuntis per systolen singulis pulsationibus, exacte mensurari non potest, quia variat pro vario cordis statu, animaliumque temperamento, aetate, sexu, victu, etc. Multum recipi et expelli ex sectionibus vivis ad oculum patet, sed ex copia non peragitur in sanis, ubi cor quietius suique juris. Veteres guttulam unam vel alteram sufficere arbitrabantur, libereque meare sanguinem et iisdem viis remeare. Sed gutta una non mutata, implendo cordi est inidonea, nec ad pulsum incitat, ut taceam supra allatis experimentis copiam adstrui. Liberum autem sanguinis itum et reditum, valvnlae impediunt, quarum tricuspides in Cor missum sanguinem non sinunt refluere, mitrales vero semel egressum ex corde impediunt eadem via recurrere.

Recentiores in diversas partes iverunt. Aliqui guttulam unam vel alteram vel rarescere fingunt ut Cor impleat, inter quos Cartesius; vel in spititum converti, ut Riolanus, Primirosius, Leichnarus, aliique, qui per grana metiuntur, quibus in Causis satis faciemus: Alii circularis motus patroni et fautores, Harvejus, Walaeus, Conringius, Slegelius, etc. per uncias, drachmas, scrupulos calculum ponunt.

Res ut clarior evadat, tria consideranda. 1. Quantum contineatur sanguinis in diastole cordis, 2. Quantum expellatur in systole ex corde, an omne quod ingressum est cor in diastole, sequenti systole expellatur. 3. Qnot pulsationes coredat una hora, seu quoties per diastolen recipiat aliquid cor, et per systolen expellat horulae spacio.

1. In corde Diastolen patiente, ultra uncias duas sanguinis invenit Harvejus. Plempius quoque in strangulati sinistro ventriculo fere duas uncias reperit. Riolanus vix semunciam concedit in strangulato sinistro, majorem autem in dextro esse copiam. Hogelandius dimidiam quoque unciam singulis auriculae aperturis infundit, vel ad miuimum drachmam unam.

Totius autem sanguinis in corpore contenti mensura, raro XXIV libras excedit, aut minor est libris XV.



page 248, image: s248

2. In Systole expellitur pars vel quarta vel quinta, vel sexta, vel minimum octava, vel tota omnino.

In homine supponit unciam mediam Harvejus, vel drachmas tres, vel drachmam unam, in ove et cane scrupulum unum ponit. Idem probat ex subit‚ ill‚ effusione omnis sanguinis, si vel minima fuerit arteria dissecta, et cum unius semihorae spacio possit per cur omnis sanguis trajici, certo concludit, qualibet systole cordis multum sanguinis expelli. Consentit huic computo Conringius. Walaeus semunciam admittit, sed fingit tantum scrupulum unum, ut et Slegelius. In corde canino inciso saepius semunciam, interdum duas tresve drachmas observavit Regius. Hogelandus drachmae uni acquiescit. Parcior ego, scrupulum semis pono in sanis, minima proportione ad copiam in vulneratis exeuntem. Non enim tantum egreditur in sano, quantum in ligato et coacto corde; nec tantum sequenti systole expellitur quantum diastole hauserat, haeret aliquid in foveis cordis, haeret multum in sinu a productione valvularum tricuspidum efformato, et quasi a ventriculis distincto; denique non potest adeo arcte constringi cor in systole, ut omnem plane sanguinem extrudat. Igitur recte Conringius unius alteriusve pulsus momento ibi commorari suspicatur, donec sensim sursum tendat, quod de reliquis accipio et parte sanguinis, non toto per diastolen praecedentem recepto.

3. Pulsationes cordis una hora Primirosius numerat 700, Riolanus 2000, Walaeus et Regius 3000, Harvejus 2000, in aliquibus 4000, 6000, 8000, Cerdanus 4000, Plempius 4450, Slegelius 4876. Ego in meo carpo numeravi 4400 circiter. Sed variat pro cujusque aetate, temperamento, diaeta, etc. systoles igitur tot erunt una hora et totidem diastoles, quamdiu vegetum cor, languidum enim plures habet diastoles, quam systoles.

Ex tribus illis Praemissis colligimus, quantum sanguinis una hora diversis micationibus cordis expellatur.

Ex???.



page 249, image: s249

Posita autem universi sanguinis in corpore contenti mensura ad libras XV. si ille dematur qui partibus in nutrimentum apponitur, cujus defectum novus in hepate generatus sanguis supplet, sequitur.

1. Plus singulis horus per cor transire, quam suppeditari possit a coctione hepatis et ventriculi.

2. Omnem corporis sanguinem vel intra horae quadrantem, vel semihoram, vel horam, vel sesquihoram, vel ad summum intra duas horas cor permeare. Nam semel bisve in die tantum circulari Riolano non concedimus, quia falsa suppositione de guttulis nititur, dimidiumque tantum sanguinis circulari.

3. Partes nutriendas tanto non indigere sanguine ad nutritionem.

4. Quia nec rumpuntur vasa, nec remeare sanguis arteriosus propter valvulas potest, nec alibi dissipatur, necessario recurrit per venas ad cor, dabiturque Circulatio, de qua plura lib. de Venis et Arteriis.

Forma cordis in Systole et Diastole qualis sit, tribus indiciis discernitur. 1. ex sectione vivorum animalium. 2. motus et quietis commoditate. 3. Ductu fibrarum et situ partium.

In Systole 1. Mucro cordis accidit ad basin, fitque elatior quia expulsioni vacat, longitudinem in latum versa, quia basis immobilis respectu coni nullis vasis adstricti. In iis vero animalibus quarum arteria aorta non ex basi egreditur, a mucrone recedit basis, observante Walaeo. Ad mucronem semper basin accedere Riolani est placitum, quia durior conus quam ut possit revelli vel replicari. At alibi basin forti nexu vasis adnatam, negat aptam quae ad conum reducatur. Unde alii, quos sequitur idem et Slegelius, in longum extendi putant, ut contractis parietibus expellat. Sed tum orificia vasorum deorsum detracta in longo corde clauderentur, motusque fieret contrarius, praeterquam quod abbreviari in longitudine sectio viva doceat. Nec longiusculum apparet, si vel conus accedat ad basin, vel basis ad conum, sed brevius. Expulsionis commoditatem utraque forma juvat, sive enim repletum utrem premas in longum, sive latum, pari promptitudine et hÓc et ibi aquam exprimes.

2. Parietes interiores versus costas utrinque ad se adducuntur progius, quia constringuntur et angustantur, ut immisso digito, experimur: Exteriores autem tumidi in latitudinem


page 250, image: s250

ampliari videntur, a contractis partibus omnibus in tensione inflatis. Differt igitur a Systole Galenica, quam Leichnerus urget in se quoque retrahi, longitudine in latitudinem absumpta: nam vere Diastole est quandolatius redditur cor sive in longum sive latum, ut impleatur, nisi interiores partes constringantur.

6. Anterior cordis facies versus sternum attollitur, praecipue circa basin. Nam pectus basis ferit ubi pulsus sentitur, quia illa pars sublata est, sternoque vicinior, in systole vigoratur cor, non diastole, tumque dilatantur arteriae, et implentur dum depletur in Systole cor, eodemque tempore pulsus in carpo et pectore simul sentiuntur. Maxime autem in sinistro latere pectoris sentitur pulsus, quia ibidem aortae orificium.

4. Totum cor fit undique tensum et durum.

5. Contractius et angustius interiori loco, moleque minus, quod visu et tactu dijudicamus.

6. Album apparet, praesertim in animalibus imperfectioribus, ob sanguinis in Systole expulsionem.

In Perisystole, ubi cor laxum et molle antequam Diastole sequatur, estque statu proprio cor.

1. Mucro recedit a basi, basisque a mucrone in quibusdam.

2. Laterales partes interiores exterioresque se versus costas extendunt.

3. Anterior facies concidit, posterior deprimitur, maxime superiori loco ad aortae orificium, ex accurata annotatione Wahaei.

Perisystole altera praecedens Systolen, difficulter a Diastole ullis notis discernitur.

In Diastole, quam in media ad dilatationem via incipere tradit Backius, et in media ad contractionem desinere,

1. Latus superius a sanguine utrinque per vasa venosa illabente attollitur et tumet, sensim ad mucronem progrediente tumore. Non tamen tum pectus ferit, ut voluit cum Rosello Laurentius, quia arteriae systolen patiuntur, et ab expulsione cor cessat, quare nec vigoratur.

2. Flaccidius est et mollius, quia, recipiendo sanguinem, patitur.

3. Latera tenuiora et extensa, cavitatesque ampliores manent, unde nulla immisso digiti in cor vivum constrictio sentitur.



page 251, image: s251

4. Rubet ob parietum tenuitatem, et receptum sanguinem transparentem.

5. Conus recedens in perisystole a basi, longiusculum reddit cor, ut capacius sit recipiendo sanguini. Versus conum revelli, ut scribunt multi, [gap: Greek word(s)] non admittit, nec fieri aut potest, aut debet. Non potest, quia laxantur fibrae, non constringuntur; nec debet, quia ampliandum est ut recipiat, quod constrictis ventriculis revulsisque frustra ex spectaveris. Nec assentior Cartesio et Regio Viris subtilissimis, in diastole mucronem accedere ad basin, in systole recedere; Nam confundunt perysistolen seu quietem, in qua molle est cor, laxum et sanguine privum, antequam Diastole sit perfecta finita Systole. Praeterea in Diastole expelli sanguinem laeso corde vivo qui viderunt, deceptos credit Walaeus, quod dilatanonem eam esse existimaverint, quae revera est constrictio. Ex vulnere emergens cruor, in Diastole non pulsu incitatus exit, sed quia patet deorsum via, placide labitur stillatque.

Efficiens causa motus Cordis vel est Proxima vel Remota. Proxima duplex, sanguis et facultas pulsifica.

Sanguis vel talis manet quantitate qualis influxit, vel immutatur ebulliens, effervescens, vel rarescens.

1. Sanguis purus, verus, influens per venam cavam et arteriam Venosam, talisque permanens, nisi quatenus persicitur et vitalis redditur, instar aquae in utre, cor in tumorem agit, quo maxima sui parte distento, quia molesta est copia, ad expellendam eam collectis fibris insurgit; acciditque ut reliquorum membrorum motus, ventriculi, intestinorum, vesicae, uteri, quae extendentur ab immissis chylo, sero, flatibus, sanguine, etc. quibus expulsis consident; et musculorum instar qui tenduntur animali spiritu turgidi. Ab hoc sanguine continuo movetur cor, instar rotae molendariae, perpetuo aquarum insultu agitatae, quo intercepto cessat. Copia sufficiens est ut distendat, non tam ab hepate suppeditatus, quam ab utroque ramo cavae adscendente et descendente ab extremis venulis recurrens, pelliturque ea continuo, celeriter et vehementer ex demonstratlonibus et doctrina Harvei et Walaei. Unico experimento fidem assertioni facio: si vinculo intercipiantur vasa cordis adferentia, motus cordis desinit, reliquusque erit undulans tantum motus et palpitatio, soluta ligatura motum recipit.



page 252, image: s252

2. Sanguinem non parum, nec ea quantitate ut solus distendat, sed ebullientem pro causa induxit Aristoteles, quam [gap: Greek word(s)] sequuti sunt complures, diverso tamen modo explicatam, C. Cremoninus a cordus renitentia et ob ebullitionem tumore deducit, qui deinde gravitate insita cordis concidit sicut flatus a repletione, qua fiunt, sponte subsident, et terrae motus a repletione et inflatione, propria gravitate terrae sistitur. C. Hofmannus ad inaequalitatem ebullientis sanguinis confugit, non dissimilis aquae, quae ad ignem posita, secundum quasdam partes adscendit, secundum quasdam descendit.

Subtilius per [gap: Greek word(s)] interpretantur alii. Primirosius sanguinem arteriosum non minusquam lac, quam mel aliaque plurima intumescere maxime, quum forme nil nisi spiritus sit et quasi aura quaedam. Leichnerus ex uno sanguinis idonei grano insignem balsami cordialis copiam enasci: quemadmodum ex uno grano gummi odoriferi prunis injecto, totum conclave odore repletur.

Sed non paucae difficultates obstant.

1. Ebullitio nulla per se aequalis, at pulsus subinde inaequalis.

2. Pulsus foret major, quo major esset ebullitio. At in febribus ardentibus sanguinis effervescentia est maxima, ob maximam aestuantem calorem et eruorem varium, exilis tamen ibi pulsus, et in putridis initio semper parvus, teste Galeno.

3. In sectione vivorum, si vel cordi vulnus infligas vel arteriis cordi vicinis, sanguis purus copiose exsilit, non spumascens, non ebulliens, non aerescens, talisque permanet, qualis extractus fuit. Momento autem temporis nec in corde posset ebullire, nec ebulliens defervescere. Imo si in vasis duobus colligas venosum ex cava prope cor, et arteriosum ex aorta juxta exortum, nec initio nec interposita mora differentiam invenies. Mecum testantur Harvejus, Walaeus, et quotquot periculum fecerunt.

4. In spiritum purum converti totus a corde nec potest, nec debet. Non illud, quia tantus calor non est cordi sano, nec exceptus ex arteriis sanguis magna vi ignis substrata totus extenuatur, observante Conringio. Nec hoc, quia spirituosae mere non sunt partes, quarum nutritioni destinatur.

5. Ebullitionem immerfio in frigidum deprimeret. At


page 253, image: s253

ligatum brachium stricte donec tumeat rubescatque, si profundetur in aquam gelidissimam vel nivem, solvaturque ligatura, senties, indicio Harvei, revertentem ad cor sanguinem quantum refrigeret.

Subtilissimus Renatus des Cartes eumque sequuti pari laude Corn. Hogelandius et Henr. Regius, motum cordis a rarescente sanguinis una vel altera gutta perfici, alio modo demonstrant: Quando cordis ventriculi sanguine non sunt distenti necessario duae satis magnae guttae, una e cava in dextrum sinum, altera ex venosa arteria in sinistrum incidunt, quia duo illa vasa semper plena sunt, et ora eorundem cor respicientia aperta sunt, quae guttae propter suam ad dilatandum aptitudinem, cordisque calorem, et reliquias sanguinis ibi ardentes, mox accenduntur et rarefactione dilatantur, a qua valvulae per quas guttae sunt ingressae, clauduntur et cor distenditur. Sed quoniam ob angustiam sinuum sanguis magis magisque rarescens, illic haerere non potest, ideo eodem temporis momento, in dextro ventriculo tres valvulas venae arteriosae, intus foras spectantes aperit, et a calore agitatus per venam arteriosam erumpit, eamque cum omnibus suis ramis distendendo sanguinemque contentum propellendo, pulsare facit: In sinistro vero sinu tres valvulas arteriae magnae intus foras spectantes pandit, per easque in arteriam magnam erumpit, quam dilatat, et sanguinem proximum prioribus pulsibus calefactum et expulsum in reliquas totius corporis arterias propellit, ut eo distendantur. Atque ita Diastolen fieri arbitrantur. Systolen vero quia expulso e cordis ventriculis sanguine, cor ex parte evacuatur, et ipse sanguis in arteriis refrigeratur, cor necessario et arteriae detumescunt, ubi rursus duabus guttis datur via, ut repetatur Diastole.

Nos levem rarefactionem a miti calore non audemus excludere, qualem in Venaesectione observamus, eamque subinde praeter naturam augeri concedimus; sed in tantam molem guttulas aliquot rarefieri ut motus cordis causa sint, illasque in arteriis refrigerari, multa, praeter ea superius ebullitioni opposita, dissuadent.

1. Vivae sectiones, in quibus nec laeso corde nec arteriis guttatim aut rarefactus sanguis effluit, sed purus, qualem auricula protruserat.

2. Cor ipsum in partes dissectum vel punctum sine ulla rarefactione sanguinis, qui nullus adest, pulsare conspicitur.



page 254, image: s254

3. In validis canibus discisso mucrone cordis observavit Walaeus, quum ob effluxum sanguins dimidia parte non repleretur, id erectum, nec tamen a rarefactione repletum fuisse: sed accedente constrictione, portionem illam sanguinis quae in corde erat reliqua, ultra quatuor pedes fuisse ejectam. Externum frigus aeris, in causae subsidium advocare, frustraneum: Nam momento uno non defervescit in corde sanguis, vegeto ejus adhuc calore, quemadmodum olla culinaria remoto operculo non nisi interposita mora ebullire cessat.

4. Ex cordis vasorumque structura idem eleganter evincit Iac. Back. Caro enim cordis musculosa firmior et validior inepta est inflari et detumescere a nuda sanguinis rarefactione. Vehementior actio vastam hanc molem debet movere. Cordis arteriis majus quoque orficium conveniret, majusque spatium requireret rarefactus sanguis exiturus quam ingressurus.

5. Confusi orientur cordis et valvularum motus, ut advertit idem. Utriusque diastole eodem tempore perageretur, adeoque inutiles valvulae, quorum utrumque experientiae repugnant. Adhaec valvularum clausio et apertio in arteriae Systole fieret.

6 Refrigerari in arteriis, nec ratio permittit, nec [gap: Greek word(s)] . Calidus ex arteriis extrahitur, nihil ab illo vel parum differens, qui sive in corde sive prope cor continetur, in arteriolis quidem nullus advertitur pulsus, sed id exilitati vasorum imputandum et pellentis cordis distantiae. Nec debuit, quia capillaria vasa ingreditur, ut sanguine calido nutriat partes neutiquam refrigerato aut densato antequam in humores secundarios commutetur. Et quis rarefactionis est usus, si defervescit statim?

Experimenta et rationes in contrarium a Doctissimis Viris allatae, ab anguilla et cane venatico, a contractione membrorum propter externum frigus, a palpitationibus, a spiritu vini pulsationem aemulante, a vehementi protrusione, etc. facile solvuntur, si consideres

1. Motum quemdam in emortuis fere cordibus restitui a colore suscitato, sicut in musculis.

2. Vasorum a frigore constrictorum esse vitium, non sanguinis, si detumescant.

3. Palpitationes a copia sanguinis oriri, ut testantur exempla, mensium suppressio, et Venaesectio curans.



page 255, image: s255

4. In corde aequalem esse motum, diversum ab illo, qui sive a spiritu vini, sive aliunde accersitur.

5. Protrusionem a sanguine puro esse vehementiorem, si facultas concurrat, fibraeque cordis uniantur.

6. In Perisistole esse cor, vel certe ei vicinum, quando in mucrone discisso nulla apparet dilatatio: si in systole adhuc perstet, dilatationem non sentiri antequam sequatur Diastole.

Facultas Pulsifica cordi insita ad motum ejusdem cum sanguine necessario est conjungenda, sive ut sanguinis influxum et exitum juvet dirigatque, inordinate alioquin procedentem, sicut ego explico: sive ut per se producat motum, ex sententia antiquorum, qui conservari non potest, si sanguinis perpetuus fluxus inhibeatur. Necessariam cordi esse facultatem probo:

1. Pulsus foret inaequalis semper; quia influxus inaequalis, nisi a facultate dirigeretur.

2. Quando vehementius movetur sanguis in febribus calore urgente, et in moribundis ob extremum naturae conatum, cordis tamen motus imbecillior, ut ex pulsu liquet, quia facultas insita vel desicit, vel labefactata est. Versa vice, quanquam robusta sit haec, cesset vero vel impediatur sanguinis influxus post haemorrhagias nimius, vel ab obstructionibus vasorum, sive in toto habitu, sive viis; sive prope cor, deficit motus. Unde utraque causa, ut primaria, conjungenda.

3. Particulae cotdis quaelibet exsectae ab hujus facultatis sive spiritus reliquiis pulsant.

4. Cor exemptum e corpore, aut dissectum in frusta, leviter compunctum acicula, pulsat statim, ut observavit Walaeus.

5. Esset contra majestatem partis principis, ab alio se invito nihil conferente moveri, et impressionem violentam rejicere.

Loco facultatis, spirituum animalium in fibras cordis influxum substituit Regius, Hogelandius vero corpuscula sanguinis mota in parenchymate. Sed sciendum 1. motum cordis esse naturalem, nobis etiam invite et dormientibus perennem, non animalem. 2. Spiritus non excludi, quorum ministerio utitur anima. 3. Sanguinis corpuscula exstilasse in dissectis omnia, quia coronaria dissecta: si aliquae illorum remanserint reliquiae, ad motum excitari non posse,


page 256, image: s256

sive punctura sola sive calore suscitato, nisi spiritus seu facultas admittatur, qua extincta, quanquam loco vel calidissimo exponantur frustilla, nunquam palpitabunt.

Inter Remotas causas est

1. Spritus vitalis tam cordi insitus, quam adveniens, cum calore in sectionibus vivis satis manifesto, totumque corpus calefaciente. Isque vel non lucens, qualem plerique voluerunt, vel lucens. Lucidum calorem cordis huc advocandu, multa indicia innunt. 1. Elementorum motus est simplex, nunquam circularis, lux autem in orbem seque humoresque volvit. 1. Cor cum sanguine celerius moventur a lumine, quod ictu oculi cuncta perstringit et illuminat. 3. Partibus singulis in est praeter obscura elementorum principia, etiam lucida pars a semine propagata, quae simili flamma a corde accensa debet Conservari. 4. Apud Hippocratem astra pura et splendida in Insomniis sanitatem significant. 5. Nullus humor, quanquam calidus, palpitat aut agitatur, nisi accensa flamma, ut in spiritu vini, candela, aliisque videmus. 6. In Cincindelis pars posterior, ubi cor, sola palpitat splendetque, de quarum luce egimus lib. 2. de luc. Animal. c. 11. 12. Spiritum vitalem esse lucidum reapse, lumenque cordi sanguinique innatum ad circularem sanguinis motum conferre, ibidem lib. 1. c. 5. 23. demonstravimus. Helmontius consentit spiritum animatum in sinistro ventriculo a priori lumine luminosum, cordis esse motorem. Post Caimum aliosque antiquiores idem de flamma asserit Entius, ex semine in vesicula prima cordis a calore incubantis excitata, primumque emicante quum pulmones suo funguntur munere. Errat tamen, quod in dilatatione externa petat, in constrictione interius tendat ad principium: Nam in Systole expellitur illuminans totum, tumque in corde arctiore vigoratur, quod in tubis opticis et speculis cavis est evidens. Addo in diastole ventriculi sinistri, accendere per systolen ex pulmonibus flammae sufflamen.

2. Cordis et vasorum conformatio, excipiendo sanguini et expellendo aptissima. Inprimis fibrae cordis et carneae columnae. Haec non tam ad robur solum, quam motum cordis faciunt. Nam constrictis omnibus fibris majoribus et minoribus, in parietibus et septo circularibus Harvejo, veluti artificioso reticulo et pressa bursa expellitur contentum. In Systole tenduntur, remittuntur in Diastole. Minorum fibrarum


page 257, image: s257

ope. quibus caro intextitur, languida constrictio fit. ad validiorem vero majores illae carneae concurrunt in ventriculis contentae, quod in dissectis vivis saepe Walaeus observavit.

3. Pulsio cordis, sanguinis et partium extremarum. A corde pulsio, quo cessante motus quoque cessat. Incipit autem a vena cava, continuaturque ab auricula dextra, mox a dextro sinu in venam arteriosam, vel si mucro rescindatur, extrorsum ab arteria venosa in auriculam sinistram, exinde in sinistrum, ex quo in aortam constrictione manifesta pulsio sentitur in vivorum Anatome.

Pellunt, quia 1. copi‚ molestus est sanguis. 2. irritat‚ quacunque vi externa commoventer. 3. Sanguis continuo suppediatur. Nam sanguis sanguinem trudit pellitque, ut etiam exempto e corporibus corde, motum sanguinis satis celerem in venis viderit Walaeus. Non id tamen propria sanguinis ad movendum potentia, sed partim partium extremarum pulsione, quae remittunt, a nutritione superest tanquam onerosum et superfluum; partim spontanea vasorum sanguine repletorum contractione, quorum arteriae in vivis versus cor ligatae intumescunt, versus partes extremas inaniuntur, venae vero prope minimas et partes a quibus revehunt inflantur, concidunt qua cor spectant, ad quod pellunt: partim denique musculorum in carnosis et extimis partibus contractione et propulsione, ut ad vertit Harvtjus.

4. Attractio cordis et partium, ne alimento destituantur utili sibi et sufficienti, quam in iis partibus secundum naturam observamus quae nutriuntur, praeter naturam autem in vulneribus, ulceribus, tumoribus, etc. Et fieri haec facile potest, quia sanguis ubique dispersus attrahentibus cordi et partibus immediate affigitur, adjuvante pulsione cavae et arteriarum.]

CAP. VII. DE CORDIS PARTIBUS in Specie, Auriculis, Cavitatibus, Septo, Vasis et Valvulis.

PArtes cordis specialiter considerandae, aut extrinsecus conspiciuntur, ut AURICULAE; aut intrinsecus, ut VENTRICULI, seu cavitates duae, SEPTUM distinguens, et VASA cum VALVULIS.



page 258, image: s258

AURICULAE ita dictae fuerunt non ob auditum, sed ob figurae aliquam similitudinem: nam ex basi longa, desinunt in mucronem obtusum (sinistra tamen magis acuminata est) [ex triangulo obtuso] et cavitatem habent, ut sinus ante cor producantur. [Pulsans enim illa in ovo vesicula auriculae sunt, quia in foetu illarum erat necessits, non statim cordis, quod deinde vesiculae adnascitur. Aliam rationem alii reddunt, quia auriculae eundem pulsandi rithmum servant, quem vesicula habebat. Sed id distinguere in prima generatione perdifficile. Alii vesiculam pro corde sumunt, cujus expansiones seu auriculae conspiciuntur rubrae quia pellucidae, cor vero non conspici ob seminis copiam et pulsum intermissum. Suspicor utrumque sub veficula latere posse, sed ad usum auriculas trahi moverique statim. Inconveniens alioquin videretur, appendicem ipso corpore esse majorem. Nec cor nudum est parenchyma seu sanguinis. Habet sinus, ex vesicula sine dubio productos.]

Sunt vero AURICULAE processus vel appendices, [Hofmanno nil aliud quam substantia cordis attenuata et dilatata. Quod nescio an verum: dicerem potius vasorum vicinorum dilatatam substantiam videri, quanquam ex semine generetur primum ex vesicula, primumque moveatur et ultrimo moriatur.]

Sitae ad cordis basin, ante orificia vasorum, [venosorum, quibus cohaerent, cordique mediate junguntur,] utrinque una. Nam

Numero duae sunt [quot nempe ventriculi cordis:] dextra major, et sinistra minor. Utraque autem in embryone vastior.] Illa venae cavae, cum qua commune quasi corpus constituere videtur, apposita est: haec arteriae venosae.

Substantia auricularum est peculiaris, qualis nulla in alia parte. [ob usum singularem.] Sunt tamen tenues et molles ad faciliorem contractione, nervosae ad firmitatem. Si nistra vero durior est, paulo carnosior et crassior. [non ita tament ut cor. Proportione autem quadam respondet cordis ventriculis.]

Superficies externa in extensis et repletis aequalis est et gibba, [sed circumfereutia inaequalis,] in contractis rugosa; et in sinistra quidem magis rugosa quam in dextra, [quia interior fabrica anfractuosior et pluribus foveis donata, nam

Interius auriculae dissectae et explicatae ostendunt nobis 1. planiciem quandam carnoso membraneam, ad valvularum


page 259, image: s259

tricuspidum extrem‚ protensam, quibus fibra valvularum annectuntur, 2. circa totam circumferentiam prodeunt carnosae columnae, primo majores incurvae, ex quibus emergunt minores plurimae mirabili et eleganti contextu modo simplices, modo intortae majoribusque vel sibi implexae. 3. Inter has columnas foveae profundae conspiciuntur, in sinistra plures, pauciores in dextra. 4. In medio utriusque auriculae septo, foraminula multa invenit Folius, a me quoque visa, per quae sanguinem in sinistrum ventriculum ferri arbitratur, cum minori opus est materia. Sed siquidem raro manifesta sunt, nec ad ventriculos penetrant, imo minora sunt, putarim potius poros esse multis communes, motui inservientes vel nutritioni partis.

Botallus supra coronalem satis conspicuum repperit ductum juxta auriculam dextram, qui statim in sinistram auriculam recto tramite feratur. Hinc de ovali foramine explicat Walaeus, vel ductu ex una auricula oblique ad aliam vadente, a se observato. Talem saepe in bobus et capereolis vidi, at coronalis est vena, nec penetrat ad sinistram auriculam, sed in parenchyma cordis descendit.

Color: In foetu aliquot mensium rubent, a sanguine uberrimo et purpureo, notante Harvejo. Idem in animalium foetiubus observavi, cor album et exsangue, auriculas sanguine refertas et rubentes. In adultis fere obscuriores, quam cor ipsum, dum cessant, dum moventur variant successive colorem ut cor, nam motae pallent, quia expellunt sanguinem in contractionibus, quod in extremitatius illarum maxime apparet, rursus ad ruborem redeunt in diastole recepto sanguine.

Motus sensu manifestus in vivorum Anatome, ab irruente et replente sanguine quo in viventibus tument, et contractione per fibras carneas in se contractas, sanguinem in ventriculos extudere conantes.

Tres sunt motus partes: Systole, Diastole, et intermedia quies, non nisi in moribundis distinguenda, fiunt enim tanta celeritate in sanis, ut confundi videantur, simulque peragi, sicut in bombarda uno ictu omnia explodi diceres, et in deglutitione, monente Harvejo.

Diastolen effeicit receptus a vena cava et arteria venosa sanguis. Systole peragitur, quando repletae auriculae in ventriculos contractione sua eundem expellunt,

Utriusque auriculae Diastole et Sytole eodem tempore



page 260, image: s260

FIGURARUM EXPLICATIO. FIG. I. Cor per transversum dissectum exhibet.

A. Basis cordis

B. Ejus mucro.

C. Auricula finistra.

EE. Dextri ventriculi figura semilunaris.

FF. Ventriculi sinistri cavitas.

GG. Septum interventriculos medium.

FIG. II. Venam cavam cum dextro ventriculo dissectam.

A. Orificum venae coronariae.

B. Vestigium anastomoseos inter venam cavam et pulmonalem.

CC. Valvulae tricuspides cum fibrillis quibus alligantur.

D. Ventriculus per longum dissectus.

FIG. III.

A. Dexter cordis ventriculus apertus.

BBB. Valvulae sigmoides in vena arteriosa conspicuae.

FIG. IV.

AA. Arteria venosa dissecta.

B. Anastomosis inter arteriam venosam et venam cavam vestigium.

CC. Valvulae duae mitrales,

D. Ventriculus sinistet apertus.

FIG. V.

A. Arteria magna dissecta juxta cor.

BBB. Valvulae in orificio arteriae magnae semilunares.



page 261, image: s261

[gap: illustration]

accidunt. Dextra quando diastolen patitur, eodem tempore patitur et sinistra; quando haec constringitur in systole, expellit et illa. Sed Diastole cordis et auricularum diverso tempore evenit, ut et systole utriusque. Systole auricularum cum diastole ventriculorum simul concurvit, et versa vice, semperque illarum constrictio horum diastolen praecedit, tam in sanis quam morti vicinis. Sed diuturnior est illarum motus quam horum. Sinistro vettriculo deficiente


page 262, image: s262

pulsat adhuc auricul sinistra qu‚ extrinct‚, reliquus est in dextro sinu motus, eoque cessante, pergit palpitare auricula dextra quae ultimo moritur, nisi quod illa quiescente temulus quidam motus in sanguine influente adhuc perseveret a pulsione partium extremarum.]

Vsus. I. Esse cordis promptuaria. recipiunt enim primo sanguinem et aerem; ne subito in cor irrunat, unde cordis laesio et animalis suffocatio. Hinc vasis cordis infundentibus tantum apponuntur, non effundentibus arteriis.

II. Vasa, quibus apponuntur, tutari.

III. Hippocrati, esse cordi loco stabelli et refrigeratorii.

IV. [Walaeo esse mensurae, qua cordi admetitur sanguinem vena cava et arteria venosa, nam cum singulis pulsibus omnis exire sanguis non deberet, sed maxima pars deberet morari et ulterius perfici, natura cordi auriculas apposuit pro vasculis quibus tantum cordi largiretur, quantum naturaiter e corde singulis pulsibus evacuaretur. Unde et dextram auriculam sinistra majorem putat, quod dexter ventriculus sinistro capacior, et ex eo quoque pulsquam e sinistro, nimirum fuligines et nutrimentum pulmonis excernantur.]

CAVITATES Cordis sive Ventriculi, vel sinus, thalami, specus, etc. non sunt, ut falso Aristoteles, [majoribus Animalibus adscripsit, nam ne in balaena quidem tres inveniuntur, sed duo tantum, ut in dessecto Balaenae foetum Walaeus et Sylvius observavere. Nec Galenus Romae in Elephante invenit plures. Et non nisi rarissime tres, ab AEmilio Parisano Venetiis in corde cujusdam velaturam facientis, observati. Et bis a Veslingio. Waloeus quoque in bove tertium sinum vidit. Caesalpinus tres in avibus observavit et piscibus, facileque apparet dextrum circa mucronem dividi lamin‚, revera tamen in unum coit. Licetus tertium illum Aristotelis pro dextri ventris prominentia ultra sinistrum inflexa accipit, ut vulgatus sinister medius Philosophi. Altier Aritotelem excusat Conringius, nempe dextrum illi esse, unde oritur cava, medium unde aorta, et sinistrum unde arteria venosa seu auricula sinistra, qui minimus in minoribus animalibus vix conspicitur. Sed ita quatuor forent ventriculi addit‚ ven‚ arterios‚, ut prima fronte apparet, non tres.] Duae igitur tantum reperiuntur in animali cavitates, dextra et sinistra, superficiem habentes internam,


page 263, image: s263

inaequalem, et asperam, maxime vero sinsitra.] Cor Poloni cujusdam a Riolano dissecti sine ventriculis, plane solidum erat.

Foveae multae in illis sunt efformatae a carnosis fibris, in dextro plures, sed augustiores, in sinistro pauciores, sed profundiores, ut contineant receptum sanguinem, hinc in constrictione cordis vivi minores fiunt, in dilatatione ampliores. Foveas constituunt et obvallant.

Carneae particulae, lacertuli dictae, modo rotundae, modo tenuiores, in dextro ventriculo quinque aut plures, in sinistro duae tantum conspectiores, sed crassissimae. Ampliores poris pervias observat Veslingius. Vsus illarum aliquibus est, ut sint cordis ligamenta. Massae parvi sunt musculi. Vesalio et Riolano columnae carneae, quae contractae promovent diastolen, Parisano ut illarum beneficio cor se constringat. Walaeus quoque ad contractionem seu systolen concurrere in dissectis vivis deprehendit, inprimis ad validiorem, ubi a basi incipit tum or illarum et sensim usque ad mucronem pergit. Harvejus conum ab basin adducere fibris obliquis. Colorem per omnes deferri suspicatur A. Benedictus. Entius ut inter illas sanguis concutiatur ne grumescat. Backius, ut sint tanquam funes et retinacula, quae inhibent ne in contractionibus cordis valvulae ultra metam adactae, retinendo sanguini forent inutiles. Slegelio contrahuntur ut claudant cum fibrillis orificia vasorum cavae et arteriae venosae. Omnes hae sententiae verae sunt et conjungendae, ut accurate tempora motuum cordis consideranti erit manifestum.

Praeter naturma multa in centriculis reperiuntur Bauhinus frustula adiposa, et Wormius noster Experientissimus ex utroque ventriculo carunculas quasdam interius albicantes, exterius rutilo colore emergentes, quod et nos Patavii pridem et Haffniae in dissectionibus nostris invenimus hominum juxta et brutorum. Erastus concretionem pituitosam. flavescentis instar medullae, quae in boum coctis ossibus reperitur. Vesalius glandulosae nigricantisque carnis libras duas, Benivenius frustulum carnis instar mespili.

Vermes Salius observat, vermem alatum Confluentiae 1. D. Hostius; aunguem bifidum flagellosum Londini Majus, nec absimilem Neapoli M. A. Severinus. Calculos cum abscessu in muliere calculosa Hollerus, et pisorum quantitate Wierus.



page 264, image: s264

Ossa in hominum cordibus rariora. Vidit tamen Gemma semel; et Riolanus bis, in cadavere Praesidis Nicolai Octogenarii ad aortae initium, et in Regina Maria Medicaea Matre Lud. XIII. post obitum ad pollincturam aperta. Io: Trullus in corde Vrbani VIII. Pont. Rom. figura triangulari instar literae T. Simon Pauli Clarissimus in Theatro Anatomico praedecessor meus, ossiculum Pythgoraeum calculi duritie ex viro quandragenario Haffniense eruit juglandis magnitudine, et externa figura cordi aemulum, vel literae Y. Omnia ab humorum siccitate et ad motum tarditate in senibus et aegris deduco. Utitur tamen hoc defectu natura ad tardiorum motum sanguinis incitandum et acclerandum, sicut aquae injecto ligno facilius labuntur, vel ne sanguis totus grumescat, sicut mulierculae, et laniones bacillo agitant sanguinem in usus farciminis, ne in grumos concrescat.]

Dexter ventriculus sanguinem recipit ex vena cava, quam in se recipit: unde non tam crassa carne ceu pariete constat, veluti sinister, ut aequilibrium fieret, cum plus materiae constineat, et majus pondus quam sinister, [nec tam perfecta hic fiat coctio ut in sinistro, ubi major calor.]

Non exacte rotundus [sed semicircularis figura crescentis lunae] est, neque ad mucronis finem pertingit, sed videtur esse quasi appendix ad cordis sinistrum ventriculum, qui remoto dextro, integrum adhuc quasi cor representate videtur.

Latior tamen est, et major sinistro, ob sanguinis copiam, quam continere debebat, et pro pulmonibus nutriendis, et pro spiritibus vitalibus in sinistro ventriculo gignendis. Nam

Vsus ejus est I. Sanguinem recipere ex vena cava, ad pulmonem nutriendum dum sanguis iste effunditur in pulmones per venam arteriosam. Idem pisces, qui pulmonibus carent, et aerem per fauces inspirant, hunc dextrum ventriuclum non habent, sed unicum tantum. Hic ergo dexter ventriculus coquit, et attenuat sanguinem pro pulmonum nutritione.

II. Mittere partem tenuiorem per septum in sinistrum ventriculum, ad spiritus vitalis confectionem: [crassiorem vero per pulmones tam ad eosdem nutriendos: quam ut revertantur ad sinistrum ventriculum pro toto corpore alendo.



page 265, image: s265

III. Sanguinem recurrentem a superflua nutritione extremarum partium, et crudum in hepate generatum, iterum perficere et praeparare.]

Sinister ventriuclus augustior est, sed nobilior: rotundam habens cavitatem et ad mucronem pertingentem. Carnem habet seu parietem triplo crassiorem: habet item duriorem, ne spiritus vitales exhalent, [et ut fortior fiat motus sanguinis ad remota loca emittendi.]

Vsus est, spiritum vitalem cum sanguine arterioso elaborare ex dublici materia, I. Ex sanguine in dextra cavitate praeparato; et per septum [pulmonesque] transmisso. II. Ex aere per os et nares inspirato, in pulmonibus praeparato, et per arteriam venosam [cum sanguine] in cordis sinistrum ventriculum misso, ad flammae suscitationem et ventilationem, imo pabulum. Hoc indigent pisces et Leucophlegmatici; illa in angusto loco vel male infecto collocati, vel in aestu nimio versantes, ob suffocationes, caloris flammaeque in corde periculum.

Utriusque igitur ventriculi idem fere Vsus, nempe sanguinem arteriosum generare et perficere venosum, eundemque recipere ex universo corpore per venas recurrentem, et expellere perfectiorem per arterias ad totius corporis extrema, ut eo nutriantur. Id probat conformatio ex parte similis utriusque, in dextro duo vasa venae et arteria advehentia et revehentia, in sinistro totidem. In illo duplices valvulae tricuspides et mitrales, in hoc similes. Tantum expellit et recipit sinister, quantum dexter, nisi quod pulmonum nutritione et cordis absumitur. Differentiam tamen aliquam constitutio et magnitudo diversa arguit, unde 1. Coctio diversa hic et ibi, ut supra demonstratum. 2. Dexter pro pulmonibus laborat, sinister pro toto corpore. 3. Dexter fuligines ad pulmones et sanguinem mittit, sinister a pulmonibus recipit sanguinem aere foecundum.]

SEPTUM vel interstitium est inter utrumque ventriculum, quod crassum est inter alterius parietis sinistri ventriculi: [a Columbo cartilagineum aliquando observatum:] concavum parte sinistra, dextra gibbosum, cavernosum et foraminibus (quae aliqui putant esse tertium Aristotelis ventriculum) plenum; quae cavernae ampliores sunt dextrorsum, extremos vero fines sinistrorsum vix cernere licet. [Triangulares describit Helmontius, cujus conus desinens in sinu sinistro facilius constipatur, basis autem trianguli


page 266, image: s266

illius in dextro finu nunquam, nisi in morte. Vidi tamen circulares, ut pisum exacte admitterent, versus sinistrum vero obtusos.

Apertos esse, verum est placitum et multorum inde Anatomicorum. Gassendus vidit Aquis Sextiis Payanum ostendentem septum cordis pervium per varios maeandros flexuosoque quasi cuniculos, idque stilo non vi, sed leviter immisso sursum deorsum et ad latera placide contorto. Quanquam autem stilo perrumpente teneram septi carnem facile in veniamus viam, tamen de Gassendi oculati fide et Payani dexteritate dubitare non licet, quum et ego nuper septum cordis suilli manifestis poris magnis, ut pisum majusculum admitterent, variis locis oblique pervium deprehenderim, sine stilo patentibus, qui tamen immissus ad sinistrum sinum me ducebat, ubi tenuis membrana velut anastomosis apponebatur, regressum inhibens. Riolanus quoque versus mucronem ubi tenuissimum est, pervium conspexit. Waloeus in septo bovino superna parte secundum cordis longitudinem, aliquando sinum invenit, ad sinistrum ventriculum circa mucronem patulum, digiti indicis amplitudine et longitudine, quem pro tertio Aristotelis sinu habet.

Non semper tamen in cadaveribus aperti, quia in vivis continua agitatione cordis patuli servantur, qua cessante visui non ita sunt conspicui, sicut nec meatus manifestos cernimus insudore per cutim ubertim prorumpente, nec cum semen a glandulis et vasis spermaticis in meatum urinarium erumpit: nec poros per quos empyema aut sanguis ex vena arteriosa in arteriam venosam per pulmonum parenchymapenetrat, aut sanguis in hepate ex portae ramis in cavam. Recte Celsus, nihil stultius, quam quale quidve vivo homine est, tale existimare esse moriente, imo morrtuo.] Unde multi [ut Columbus, Spiegelius, Hofmannus, Harvejus, etc. ] per hoc septum quicquam transire negarunt. Sed non mirum eos dubitare. Nam.

I. Anfractu feruntur ambagiosa, ut non facile stilus penetrare queat. Magis tamen fiunt icti pori conspicui in corde bovis diu elixato. [ut nobiscum testantur Bauhinus, Riolanus, aliique, Notandum autem contra negantes Hosmannum et Plempium, in elixatione modum servandum, ad haec fibras in vivis nunquam ita cohaerere, quin relinquant poros, ut nervi docent. Tandem membranam in cordibus


page 267, image: s267

bolum elixatis, neque oculatissimis apparere.] II. In mortuis omnia concidunt. III. Anguistia esse debebat summa in fine; quia tenussima portio sanguinis ibi quasi percolatur. Interim, quia frustra non sunt haec foramina, ideo

Vsus septi, est, ut per id sanguis tenuior ex dextro ventriculo in sinistrum transeat, ad vitalis sanguinis spiritusque generationem, qui postea per arterias in universum corpus distribuitur ad vitam et calorem nativum servandum atque suscitandum. [crassior vero et major pars sanguinis naturali ordinariaque via non solum violenta, per venam arteriosam arteriae venosae mediantibus pulmonibus communicatur, ut in sinistro ventriculo illi misceatur qui per septum transudat. Crassior pulmonibus nutriendis dicatur, et ut revertatur ad sinistrum, aere temperatus. Tenuior per septum transiens: illud in transitu nutrit, quia coronaria vasa externa tantum perreptant, et longo illo periculoque per pulmones itinere evanesceret. Hac sola via Urinatores et suspensi aliquamdiu vivunt et reviviscunt, motu pulmonum cessante.

Juvat hunc transitum septimotus, quod ventriculorum nutum cieri, haec indicia habeo, quia 1. fibris circularibus donatur aeque ac parietes, in elixato corde, quales fere in sphinctere, teste Harvejo, quae cum ventriculos moveat, movebunt et septum. 2. Palpitatio quaedam immisso digito vivi cordis sentitur, observante Walaeo. 3. In moribundis, ubi motus sinistri, ventriculi desinit, septum dextri ventriculi motum sequitur, eodem annotante; et si dexter ventriculus sit vulneratus, motum remanere in septo tradit Riolanus in Obs. Viv. Ipse tamen sapientior alibi Riolanus mobile negat, nisi versus basin ubi mollius est paulumque obsequitur, et ita fieri debere ut transitus servetur, quia quum ventriculi supra septum pervium dilatentur et constringantur instar follium, occluderentur foraminula. Sed nullus metus. In systole enim retracto ad basin mucrone, aperiuntu pori in septo sursum moto, ut sanguis simul septum traseat et pulmones. In Diastole contra, quia longum distenditur cor, retrahuntur pori cum septo, et clauduntur donec cor impleatur.

VASA circa caput cordis, reperiuntur quatuor insignia cor egredientia, quae Hippocrates vocat Naturae humanae fontes. Dextro ventriculo inseruntur geminae venae; vena cava, et vena arteriosa, Sinistro totidem arteriae: Arteria


page 268, image: s268

venosa, et Arteria magna. Quibus omnibus intus apponutur VALVULAE seu ostiola undecim, [vasorum suorum expansae tunicae. Advehentes venae, cava et arteria venosa valvulas habent tricuspides foris intus spectantes; Revehentes arteriae aorta et vena arteriosa valvulis gaudent sigmoideis seu mitralibus intus apertis, foris clausis. Illae admittunt sanguinem in cor, apertae sanguinem simunt effluere, clausae resistunt refluenti. Tricuspides non connivent, sed clauduntur stricte a sanguine cor distendente, et constrictione cordis, ventriculos angustantis. Clauduntur Sigmoides a cordis laxatione et concidentia in diastole, qua fibris in longum protensis cum parietibus deorsum retrahuntur et clauduntur, quemad modum in pontibus subliciis catenae.

Aperiuntur Tricuspides ab impulsu sanguinis novi per oavam arteriamque venosam, et diastole cordis, qua deorsum retractae fibrae patent; Mitrales vero in systole a constrictione cordis et sanguine urgente exitum. Claudi etiam praeter naturam possunt a sanguine expulso in vasis repletis stagnante, cui remeare conantis ob conformationem obsistunt, quod naturae artificium in fluviis passim expressum videm us extructis portis. At secundum naturma sanguine expulso retrorsum cedente non claudi, ut quibusdam visum, probat Walaeus, quia 1. sensus observant a corde, non ad cor per arterias sanguinem moveri. 2. In raro languidoque pulsu non ultimo arteria qua cordi nectitur, sed primo intnmescit. 3. Arteria duobus a corde digitis si ligetur, et ea inter ligaturam valvulasque ita aperiatur, ut libere exire sanguis possit, valvulae tamen aliquoties bene constringuntur, corque ordinate movetur.

Unde falsi Veteres et Recentiorum multi, qui libere sanguinem ex corde meare et remeare existimarunt. Nec valvulas connivere naturaliter, tumor in arteriis a ligatura versus cor indicat, et inanitio venarum prope cor.]

Primum vas est VENA CAVA ventriculo dextro inserta, admodum amplo et patente orificio, [triplo majori orificio, aortae] ut ideo videatur ex corde oriri potius quam ab epate, praesertim cum adeo firmiter adhaereat dextro ventriculo, ut separati nequeat.

Motum an habeat difficile dictu est. Aristoteles et Galenus id quidem videntur voluisse; sed interpretes de obscuro motu loca exponunt. Verum VValaeus manifestum in eo motum invenit a jugulo ad hepar usque, maxime tamen prope


page 269, image: s269

cor evidentem, ideoque et ibi carneis fibris venam cavam donari, quibus alibi destituitur. Entius quoque vidit mortui animalis digito leviter in abdomine tactam cavam, juxta ipsius femora trepidasse.]

Vsus est, sanguinem inferre ab epate, [et universo corpore per truncum adsoendentem et descendentem.]

Circulus membraneus hujus orificio annascitur ad cordis robur: qui finditur statim in tres validas membranosas.

VALVULAS, janitrices dictas, foris intro spectantes, ut sanguis intrare quidem queat; sed non in cavam redire.

Dicuntur TRICUSPIDES, Graecis [gap: Greek word(s)] quia telorum triangularibus cuspidibus similes sunt, quando clauduntur, et invicem arcte connivent.

Adnascuntur [ut et reliquae valvulae,] filamentis multis, [in cava singulae fere quinque conspectioribus, aliis minoribus implicitis,] quibus junguntur carneae particulae, [supra explicatae, quae cordis ligamenta aliis dicuntur, aliis forte nervi cordis, ut Aristoteli.

VENA ARTERIALIS vel vas arteriosum. [alii Arteria Pulmonaria, quia revera arteria est et substantia et usu.]

Vena [dicebatur primum ab Herophilo, et postea ab aliis plerisque ante inventam circulationem,] ab officio, quia pulmoni pro nutritione dat sanguinem.

Arteria dicitur I. Ob substantiam, quae non est ex tunica simplici, ut vena, sed duplici. II. Quia in foetu arteriae munus obit, pulsatque ut capite sequente dicetur. [et in adulto, quia nutritium sanguinem pulmonibus defert in dextro ventriculo ex parte elaboratum.]

Haec minori orificio corde egreditur, [majori tamen quam pro pulmonum indigentia: Observant enim Columbus et Arantius duos digitos admisisse; et majus esse debuit, quia continuo cordis dextri pulsu cruorem recipit. Deinde] Arteriae magnae innitens atque sinistrorsum inclinans ad pulmonis partes dextram et sinistram duplici ramo vergit: dextro et sinistro: qui postea in varios ramos pulmonicos abeunt.

Vsus est, sanguinem excipere ex dextro ventriculo, et pulmonibus pro nutritione advehere, et juxta recentiorum observationes, reliquam sanguinem per arteriam venosam in sinistrum ventriculum cordis tranferre. Et ne in cor relabatur sanguis.

VALVULAE tres apponuntur, a tunica ipsius venae ortae,


page 270, image: s270

intus foras spectantes, et semicirculum referentes vel Graecae literae [antiquae] Sigma, unde Sigmoides dicuntur. Habent vero etiam figuram latinae literae C.

ARTERIA VENOSA [aliis Vena Pulmonaria] tertium cordis vas est, quod in sinistro conspicitur ventriculo.

Dicitur ob officium ARTERIA. Nam I. pulsat in adulto siquidem sinistro ventriculo continua est: non autem suo proprioque motu. [quia necarteria est, nec arteriosum vehit sanguinem purum. II. Sinistro ventriculo inseritur.]

VENA. 1. ob substantiam. 2. quia in foetu venae munus obit. [et a cava quasi producitur, cui per anastomosin jungitur. Imo in adulto sanguinem quoque cordi apportat, sicut cava]

Oritur orificio rotundo et magno [majori quam ateria magna] statim ab egressu bipartita, ac si fere duplici ore oriretur; ac disseminatur in pulmonem dextrum et sinistrum.

Vsus.

I. In dilatatione aerem attrahere ad Cor, [non nudum, sed sanguini ex pulmonibus refluo mixtum, ad spiritus vitalis et sanguinis arteriosi generationem, flammaeque vitalis pabulum et sufflamen. Aperta enim in viris arteria venosa sanguinem, non aerem purum, in cor infundit, quem crassiorem in cadaveribus quoque hominum brutorumque plerumque observamus, quia cessante sinistri ventriculi motu receptus in hac vena sanguis ad cor pelli non potest aut trahi. Exsect‚ autem vel incis‚ arteri‚ aer quidem non comparet, quia purus putus non est, sanguini per omnia confusus. Nec inflatis vivi vel mortui pulmonibus quidpiam hujus observatur ad cor pervenire, quia vehiculum sanguinis deest, deest attrahens et pellens naturale. Sed aerem, quicunque fit, ad cor commeare exempla illorum testantur, qui fumis Mercurialibus, carbonum, calcis, etc. suffocati sunt. Et frustra alioquin pulmones essent conditi et bronchae.]

II. In contractione, sanguinis vitalis portionem in pulmones excludere: [cum fuliginibus vetus est opinio. Sed in Systole cordis hac ferri seu sanguinem seu fulgines, 1. prohibent valvulae regressum prohibentes. 2. ligata arteria venosa intumescit versus pulmones, juxta cor evacuatur. 3. Aperta sanguinem fundit cis vinculum, citra vero


page 271, image: s271

nec sanguinem nec fuligines. 4. Fuligines dextri per venam arteriosam evaporant, sinistri in aquam pericardii, pilos subalares et totum habitum per aortam exhalant. 5. contrariis motibus eadem via ferretur aer ingrediens cor, et fuligines cum sanguine egredientes, quod in oeconomia corpores insolens. Quanquam enim ab eadem parte subinde alimenta atrahantur et pellantur excrementa, via tamen est diversa, praesertim ubi continuus est affluxus, ut in arteria venosa a pulmonibus; vel sane diverso tempore peraguntur. Ergo

III. In contractione sanguinem ex pulmonis nutritione superfluum, vel recurrentem ex vena arteriosa, in sinistrum cordis ventriculum propellit.]

VALVULAE orificio hujus vasis apponuntur duae tantum, foris intro vergentes (enatae ex membraneo circulo, ex cordis substantia enato) quae junctae mitram episcopalem referunt. Majores sunt, quam valvulae cavae, longiora filamenta habent, [et singula septem majora, praeter minora ipsis adnexa, quae a basi latiori in acumen fere desinunt,] atque roboris grati‚ plurimas carneas explantationes. [Sufficiebat igitur duae tantum ad orificium arcte claudendum, quia majores sunt aliis, longiores latioresque fibrae, robustiores columnae, et orificium ipsum magis quam reliquorum est ovale.]

ARTERIA MAGNA, ita dicta, quod aliarum omnium radix sit, alterum est sinistri ventriculi vas, unde prodit et oritur.

Ad hujus orificium, fulcri loco apponitur non quidem in homine, sed in animalibus cervis, bobus equis, etc. dura quaedam substantia, quae aliquando cartilaginea, aliquando ossea, prout magna et annosa sunt animalia. [In homine nobilissimo et fortiffimo portionem arteriae hujus juxta cor in os rotundum vidit conversam Harvejus, unde arteriarum diastolen fieri a sunguine solo, non pulsifica facultate per membranas derivata concludit. Arteriarum quoque in basi cordis concursum in cervo in os degenerare scribit Io. Schroderus.

Vsus est, spiritum vitalem [cum sanguine arterioso nutrititio] a corde acceptum omnibus partibus communicare [ad nutritionem et vitam, qui ne in cor remeet, apponuntur tres valvulae [similes illis quae in vena arteriosa, exacte clausae,] intus foras spectantes, quae Sig moides dicuntur.



page 272, image: s272

FIGURARUM EXPLICATIO. Haec prima Figura dextram Cordis partem integram ostendit, simulque auriculam dissectam, et Vasa ab ipso Corde exetuntia, praecipue vero Anastomosin; per quam sanguinem a dextro in finistrum Ventriculum defluere voluit Flius.

AAA. Cor in suo situ, per cujus super ficiem Coronaria Vena disseminatur.

BB. Auricula dextra Cordis, partim dissecta, partim vero adhuc integra existens.

C. Locus quidam inter Auriculas alhidior, et circularis, in quo a latere sub pellicula quadam ad instar valvulae, Anastomosis reperitur, hoc est, formaen tortuosum, per quod Folius transire vult sanguinem in sinistrum Ventriculum.

D. Vena cava dissecta usque ad Iecoris situm.

E Vena aorta Iugulum, et brachia petens dissecta.

F. Arteria magna ascendens.

G. Eadem prope spinam descendens.

H. Tubulus Arteriosus, qui magnam Arteriam cum Venosa arteria jungit.

I. Arteria venosa a dextro Cordis sinu progrediens.

K. Vena Arteriosa Pulmonum nutrix a sinistro sinu exiens.

aaaa. Vena Coronaria per Cordis superficiem radicata, diffusa.

b. Venae hujus Coronariae intium in Auricula prope venam Cavam.

cccc. Auriculae pars quadam dissecta.

dd. Alterna pars adhuc integra existens.

ee. Stylus in Anastomosin immissus.

f. Pellicula instar Valvulae ori Anastomosis posita.

gggg. Rami venae Cavae per Hepar disseminati, ac radicati.

hhh. Rami Arteriae magnae ascendentes.

FIGURA II. Altera haec Figura sinistrum Cordis Ventriculum, nec non Auriculam dissectam ostendit, simulque exitum styli in prima figura demonstrantum.

AA. Cordis incisio per universum sinistrum facta ventrioulum.

BBB. Hujus Ventriculi exacta delineatio.

C. Exitus styli per Auastomosin a dextra in sinistram Auriculam.

D. Valvula ori magnae Arteriae apposita.

EE. Sinistra Cordis Auricula dissecta, dextra minor.

FF. Arteria Venosa a deaetro Cordis Ventriculo exiens.

GG. Arteria magna ascendens.

H. Eadem prope spinam descendens.

I. Tubulus Arteriosus Venam Arteriam cum magna connectens.

K. Truncus ascendens Arteriae magnae ad brachia et jugulum.

aa. Venae coronariae pars quaedam delineata per Cordis superfici??? dispersa, cujus minima perspicitur.

bb. Arteria Coronaria dessecta.

cccc. Auriculae sinistrae incisio, usque ad venam Arteriosam.

dddd. Particulae quaedam nervosae in ipso Cordis Ventriculo, Nervi ab Aristotele existimati.

ee. Stylus in Anastomosin immissus.

fff. Foramina quaedam exigua, per quae transire vult sanguinem Folius dum coalescit Anastomosis. et minori materia est opus.

g. Valvula, et in hoc latore Anastomosi apposita.



page 273, image: s273

[gap: illustration]

page 274, image: s274

CAP. VIII. DE VASORUM CORDIS FOETUS UNIONE.

IN corde aliter se habent vasa, dum foetus in utero est, aliter, cum jam in lucem editus est; Quod licet Galenus novit, ejusque mentionem injecit; tamen plerique Anatomici aut neglexerunt, aut falsa hac de re protulerunt, dum uniones vasorum dixere, quidam fieri tantum per canalem, quidam per solam anastomosin.

Sed conjunctiones seu UNIONES VASORUm cordis in foetu sunt duplices:

Alia fit per anastomosin, alia per canalem.

Per anastomosin fit unio Venae Cavae et arteriae Venosae, sub dextra auricula prope coronariam, antequam cava se plane in dextrum ventriculum aperiat. Foramen est amplum et ovalis figurae.

Voluit autem natura unionem hanc per [gap: Greek word(s)] moliri, 1. Ob vicinitatem. 2. Ob similitudinem substatiarum.

Foramini huic in cavitate arteriae venosae opponitur membranula pendula, tenuis, et dura, foramine major.

Vsus est [I. ex doctrina Galeni et ejus clientum,] ut per hoc foramen ex Cava in arteriam venosam feratur sanguis (non in dextrum Ventriculum, nam non gignitur adhuc vitalis spiritus, nec ita attenuato eget pulmo sanguine) ad nutritionem pulmonis; cum hic alias in foetu nutriri non posset, quippe in quo cor non habet motum, quo expelli posset sanguis ex dextro ventriculo in venam arteriosam: quare haec arteria Venosa dicta, in foetu vena est, [sed cordis in gratiam, non pulmonum tantum nutriendorum inservire, varia evincunt a circularis motus fautoribus observata. Nam 1. cor in foetu etiam imperfecto post tertium mensem movetur, ut ova testantur et embryones. Ante tertium autem mensem vesicula tantum auriculae micat, sicut in insectis dum nondum perfecte excavatum est cor. At hic motus frustra fieret, si nihil acciperet cor aut expelleret. 2. Sanguis ex anastomosi proxime auriculae sinistrae infunditur, et necessario inde per Systolen in sinistrum sinum transfertur. 3. Omnis sanguis per has Uniones defertur, certe non ob pulmones solos, qui nutriri possunt eodem ut in adultis modo, quanquam quiescentes, venulis ex parte hiantibus. 4. Arterioso sanguine nutritur foetus, qui aliunde quam


page 275, image: s275

per cor, venire nequit, ut postea demonstrabitur. Igitur

II. Verus usus est, ut partem sanguinis in foetu ex cava hepatis in sinistrum ventriculum cordis transfundat, qui ordinaria per pulmones non dilatatos nec respirantes via, illuc ire non potest. In quo commeatu aliquid etiam sibi rapit dexter ventriculus,]

Ne vero sanguis in Cavam relabatur, prohibet membranula apposita, quando concidit.

Post partum aliquantulo tempore coalescit hoc foramen et exsiccatur, ut locus hic nunquam pertusus fuisse putetur, [idque a copia sanguinis in adultiore ex pulmonibus jam patulis et dilatatis continuo ad auriculam sinistram propulsi, quae parvam sanguinis quantitatem ex anastomosi affluere non sinit, unde clausa concrescit. Ma net tamen in adultis aliquando pervium. Pinaeus ter observavit, semel Riolanus, et nos non simplici vice. Botallus in vitulis, suibus, canibus, majoribus saepissime, unde semper et naturaliter patulum voluit, ut sanguis e dextro ad sinistrum ventriculum hac commearet. Cujus vestigia premens Caecilius Folius in omnibus hominibus secundum naturam eodem fine ut in foetu apertam credit, sed repugnante experientia. Apertum enim tantum est, cum alias vias occulusit natura, ut Patavii in eo sene animadvertimus, cui venosa arteria phlegmate obturabatur. In aquaticis, anate, castore, buteone, cygno, etc. semper patet, quia sine pulmonum usu instar foetus in aquis subinde degunt. Membranulam autem connivere, qua obducitur foramen, nonnunquam in cadaveribus vidi, stilumque admittere non coactum, sed perpetuum id esse non ausim aliis concedere. Et inutilis foret levis ille hiatus tanto sanguini traducendo.]

Per canalem oblongum, est altera unio, videlicet venae arterialis, et arteriae magnae, quia e se invicem distant.

Haec unio extra cor est (prior in corde) duobus digitis a basi, in adultis quatuor, nam non a caudice arteriae magnae incipit Canalis. Oblique ad arteriosam abit (adeo nulla valvula apposita est, siquidem obliquitas regressum impedire potest.) [Aut potius quod a dextro ventriculo cordis, per venam arteriosam eo pellatur sanguis, non ita autem ex sinistro per arteriam venosam regeratur] ubi haec bipartitur, ac si in tres partes divideretur; quarum minima tamen est canalis.

In infantibus trium vel quatuor annorum reperitur quidem



page 276, image: s276

FIGURARUM EXPLICATIO. Vasorum cordis in foetu Uniones, Cor item pulmonibus cinctum, atque asperae arteriae ramuli ostenduntur. FIG. I.

A. Cor.

B. Venae cavae truncus adscendens.

C. Ejusdem truncus descendens.

D. Arteriae magnae truncus adscendens.

e. Arteria axillaris.

f. Truncus arteriae magnae descendens.

g. Auricula dextri ventriculi.

K. Anastomosis prout in vena cava apparet.

FIG. II.

A. Corculum.

B. Truncus arteriae magnae e corde emergens.

C. Portio ejusdem arteriae deorsum vergens.

D. Vena arteriosa e corde protensa.

ee. Canalis inter venam arteriosam et arteriam magnam.

ff. Exortus arteriarum carotidum.

g. Principium arteriae subclaviae dextrae.

FIG. III.

A. Nervus sexti paris dexter ad pulmones vergens.

B. Nervus idem sinister.

C. Ramus inter utrumque nervum medius.

D. Propago ejusdem quae fertur ad pericardium.

EE. Arteriae asperae rami duo majores, posterius membranosi.

FF. Pulmonum pars postica.

G. Membrana pulmonum propria.

HH. Portio pericardii relicta.

I. Cor in suo situ.

FIG. IV.

A. Aspera arteria sub larynge abscissa.

B. Ramus ejus dexter, bifariam primo divisus.

C. Ramus arteriae asperae sinister, pariter in majores minoresque ramos distributus.

ddd. Extrema ramorum.



page 277, image: s277

[gap: illustration]

page 278, image: s278

adhuc, sed non pertusus; in adultis tandem paulatim attenuatur et siccatur, [alimento omni destitutus ob nullum amplius per hunc humorum motum, donec propter vitae et nutritiois absentiam computrescat et penitus contrabescat.

Vsus est, [I. ex Galeni sententia,] ut spiritus vitalis ab arteriis umbilicalibus in arteriam magnam receptis, ab hac per canalem illum in venam arteriosam feratur, et recta in pulmones ad vitam. [Sed 1. Pulmonibus solis haud inservit. 2. arteriae umbilicales ab arteria magna referunt, nihil ad eam afferunt. 3. Canalis major est quam pro solis spiritibus vehendis. 4. His solis pulmones in foetu rubri non nutriuntur.

II. Petrejo et Hofmanno, ut arteriosum sanguinem alendis pulmonibus adducat. Qui veri essent, nisi totius commodum omisissent.

III. Recentioribus, ut sanguis ex cavae trunco superiori in dextrum sinum delapsus per canalem vadat, maxima quidem ejus pars ad aortam, ut exinde cum reliquo totum corpus Embryonis nutriat et vivificet; minima vero ejus portio ad pulmones sursum adscendat consueta via.

Uterquae ventriculus in foetu idem praestant, et sanguinem transferendum partiuntur, quia perfectior sanguis a matre suppeditatur, unde parietum aequalis crassities. Praestantque duo ventriculi in foetu non respirante idem, quod imperfectiora animalia pulmonibus destituta, unico sinu.

Juvat igitur canlais anastomosin in cordis sanguine traducendo, quia alterutra via nimis alioquin foret angusta. Observavi enim in super nata, publice a me dissecta, canalem defuisse, quia anastomosis solito erat amplior: Ratio suffragatur. Nutriri debent pulmones, nutriri debet totum corpus. Hoc nunquam fiet nisi ex aorta arteriosus sanguis distribuatur. Non a matre venit per iliacas arterias, quia non junguntur arteriis uteri, praeterea contrarius est motus, ut ligatura arteriarum umbilicalium monstrat. Intumescunt enim arteriae umbilicales a foetum derivatae, versus cor ipsius, juxta placentam inaniuntur, siquidem arteriosus sanguis in foetu post ejus nutritionem per aliacos ramos ad placentam recurrit tanquam partem foetus alendam, ex qua iterum in venas umbilicales transit, misceturque alteri ex uteri venis venienti, et junctim rursus ad hepar embryonis corque decurrit, ut repetatur circulatio. Commode autem ex hac


page 279, image: s279

vena arteriosa per canalem fluit in aortam ob situm declivem et obliquam in aortam insertionem. Igitur cum sanguis arteriosus per aortam sursum ad cor ex matre non feratur, neque inde pulmones nutriri possunt.]

CAP. IX. DE PULMONIBUS.

PULMONES Graecis [gap: Greek word(s)] [vel [gap: Greek word(s)] ] a respirando dicuntur: qia animalibus in aere viventibus et respirantibus dati sunt, pisoibus non item [collo et voce carentibus.]

Siti sunt in pectoris vel thoracis cavitate; quam implent, quando distenduntur.

Dividitur pulmo in partem dextram et sinistram beneficio mediastini: ut un‚ parte laes‚ altera adhuc officium faciat. Harum quaelibet in duos lobos dirimitur; [circa quartam thoracis vertebram, quorum superior inferiore brevior] rarius una earum in tres, [sicut in brutis; quia homo erectus incedit, bruta prona in ventrem, nec ob thoracis brevitatem inter cor et hepar praeter diaphragma aiquid interjacere potest. Saepius tamen Piccothomineo, Riolano, et mihi, post Hippocratem et Ruffum Ephesium tres observati fuerunt.] Lobis autem tanquam digitis cor pulmones amplectuntur.

Figura est ungulae bubulae. Extrinsecus ad thoracis cavitatem pulmones gibbi sunt, intrinsecus cavi, ubi cor amplectuntur.

Color in foetu est rubeus ut epatis: ob alimentum, quod a matre accipitur; in adultis ex pallido flavescens: aliquando cinericius: in iis, qui morbo diuturno obiere, nigricans. [in quibusdam satis sanis variegatos vidi, marmoris instar. Parte qua thoraci adnatus est per fibras, rubeus ut in foetu.]

Connexio est anterius cum sterno per mediastinum, posterius cum verterbris; ad latera cum pleura per fibrosos nexus aliquando connascuntur pulmones, unde dyspnoea oritur diuturna. [Medicos vero non raro decipit ista connexio, penetrantia thoracis vulnera minime agnoscentes. Nic. Massa hanc connexionem cordi utilem censet, ne pulmonum mole prematur, aut spirandi facilitas impediatur, eamque ad haesionem se semper invenisse testatur Riolanus. Circa


page 280, image: s280

inferiores costas id praesertim annotavi prope diaphragma, ne hoc premerent. Alii dicunt fibris alligatum pulmonem, ut in vulneribus thoracis, licet debiliori motu, motum thoracis sequi posse.] Hippocrates 2. de morbis vocat pulmonem ad latus delapsum; fitque hoc vel ab ortu, vel post pleuritidem, vel ob pituitam tenacem et viscidam se inter ponentem; vel a causa externa, ut curatione negligenti, confossi, vel suppurati thoracis. Cohaeret etiam pulmo cordi per venam arteriosam et arteriam venosam.

Substantia in foetu est densa et crassa. [adeo ut aquae injecta mergatur, secus quam in adultis evenit.] At post partum quia moveri cum corde incipit, calore et motu caro levis mollisque fit, laxa, rara et spongiosa; ut facile attollantur pulmones, et rursum collabantur, aeremeque facile recipiant. [quod folle in cadaveribus quoque videre est. In Asthmatico duros et lapidescentes observavit Helmontius, ibique generatos lapillos in orthopnoea annotat Salmuth. De calculis quoque fidem faciunt Galenus, Trallianus, AEgineta. ]

Membran‚ cingitur pulmo tenui, laevi, poris multis insignita, [qui pori inflato pulmone follibus satis conspicui, quos aliquoties Ioh. Wallaeus pisi majusculi magnitudine in vivorum dissectione observavit. hinc sanies thoracies penetrare potest, et per tussim exire: quae membrana a succingente pleura producitur. Nam cum vasa pulmones intrant, tunica sua a pleura enata, sese exuunt, quae pulmones postea investit.

Vasa. Substantia pulmonis triplicibus intertexitur vasis, non parum etiam ad robur facientibus. Duo a corde veniunt, de quibus supra dictum: Vena arterialis et arteria Venalis.

Tertium proprium est, videlicet Trachea, sive aspera dicta arteria, de qua sequenti capite.

Vasa haec si erodantur, ut in Phthisicis, saepe copia sanguinis ejicitur, aut cartilaginosa substantia, [imo ipsa vasa pulmonaria integra, quod vidi, et duo exempla habet Tulpius. ] Saepe vero Phthisici inopinata morte extinguuntur, quia vasis erosis majoribus effuso sanguine cor obruitur.

[Vasa haec pulmonum magna sunt, non tam quia plurimo sanguine egebant, exilis enim eorum est substantia si vasa demas, nec tanto sanguine egebant qui ad totius corporis nutritionem esset sufficiens; sed magna sunt, quia


page 281, image: s281

maxima sanguinis portio hac via ex dextro cordis ventriculo in sinistrum fertur patentibus ductibus, siquidem subtilior sanguis per obscuros septi poros transeat. Transitus hic probatur

1. Ex vasorum magnitudine. Vena enim arteriosa et arteria venosa amplissima sunt. Et quia illud efferens ex corde vas est, valvulis mitralibus donatur, regressum ex pulmonibus eadem via impedientibus; hoc autem inferens ex pulmonibus in cor valvulas habet tricuspides, remeanti sanguini obsistentes.

2. Continuo immittitur pulsu cordis sanguis magna copia ad pulmones per venam arteriosam, et inde per arteriam venosam ad cordis sinistrum sinum; quod ulterius [gap: Greek word(s)] docet.

3. Ligaturis in vivis. Intumescit enim vena arteriosa cor versus, at prope pulmones inanitur; apteria venosa contra, pulmones qua spectat, tumet, qua cordi inseritur, est vacua.

4. Vulnerato cordis sinistro ventriculo, vel arteria aorta, sanguis copiosissimus evacuabitur, et quamdiu vita manet, omnis totius corporis. Unde aliunde proveniet, quum tantum in corde non contineatur, nempe ex pulmonibus per arteriam venosam, quae sanguinem ex vena arteriosa per anastomoses hauserat.

5. In arteria venosa tam vivi anim lis quam cadaveris, tantus sanguis reperitur, ut non semel publice medissecantem impediverit.

6. Vasorum inter se similitudine. Vena arteriosa esserens ex corde ad pulmones, similis plane est aortae, substantia, amplitudine, vicinitate, et valvulis. Arteria venosa pari pacto cavae assimilatur, arcta connexione, substantia venae, auriculis et valvulis tricuspidibus.

Promovent hanc per pulmones Circulationem, 1. Pulmonum in inspiratione dilatatio, quibus undiquaque repletis distenduntur vasa, sicut illis cessantibus vel tardatur motus sanguinis vel plane cessat. 2. Situs vasorum pulmonis. Vena arteriosa posteriori loco pulmonum sive convexa parte disseminatur, quia a cordis pulsu fortius impellitur; Arteria Venosa anteriorem et concavam maxime partem occupat, ut proclivior in cor sit lapsus. Inter quae media incedunt bronchia, ut ex vena arteriosa fuligines in exspiratione recipiant, et in inspiratione arteriae venosae aerem


page 282, image: s282

communicent. 3. Anastomoses quibus invicem vasa junguntur tam ramorum se osculantium (quanquam ad oculum in cadaveribus non conspiciantur manifeste) quam pororum parenchymatis levis et porosi.

Notandum ad difficultates circulationi huic adversantes,

1. Non premi aut onerari pulmones, quamdiu sanis pulmonibus continuo per partes sanguis labitur.

2. Non exstillare sanguinem per bronchia, quia partim aerem tantum sorbent seu fuligines, neutiquam sanguinem illis crassiorem, nisi praeter naturam in phthisicis erodantur; partim quia natura sana, nunquam cessans protrudit per vias destinatas, retinetque necessaria, per patentia corporis foramina alioquin exitura.

3. Quanquam pulmones cadaverum albicent, manifeste tamen per externam tunicam transparent vasa. Parenchyma ipsum non raro in strangulatis sanguine repletur, in aliis depletum cernitur, quando in morientium conatu vi extruditur.

4. In febribus ardentibus et calent pulmones, unde rauca vox et sicca, et opprimuntur, ut in Epidemica febre hoc anno grassante multorum suffocatio docuit.

5. Male a statu praeternaturali, de sano fieri judicium]

Nervuli exiguui a sexto pari tantuum per membranam ejus sparguntur, [quae si inflammetur, dolor sentietur, ipsique lateri et dorso communicabitur,] non per substantiam, ne ex motu assiduo doleant. Hinc pulmonum ulcera absque dolore fiunt. [licet et ipsae substantiae pulmonum nervos plurimos assignet Riolanus, ex implicatione et contextu nervorum stomachicorum deductos. Vidi et ego ex sexto pari plures intus disseminatos, fereque semper bronchia comitantes, a postica parte deductos, ad membranam vero exiguum ramulum ferri ab antica parte.

Actio pulmonis quis sit, variant auctores. Plane non moveri unquam, paradoxum est Helmontii, sed tantum inservire pro cribro, ut aer purus in thoracem subeat, solosque musculos abdominis ad respirationem sufficere. At moveri revera sectiones vivorum docent et thoracis vulnera, vehementer satis et satis diu. Praeterea posse moveri, folle quivis potest experiri. Denique moveri debent, alioquin et suffocaretur cor et sanguinis motus in pulmonibus impediretur. Musculi abdominis concurrunt quidem, sed secundario, quia cordi non junguntur, et motis illis respiratio cohiberi potest, imo


page 283, image: s283

resectis illis in vivorum anatome, moventur tamen pulmones. An autem propria vi moveantur an abalio, ulterius inquirendum. Averrhoes, quem ex recentioribus sequi videtur I. D. Horstius,] putat pulmones propria vi moveri, nec thoracis motum sequi, dicitque alias dari motum aliquem violentum perpetuum.

Sed tenendum, pulmonem, licet respirationis vas sit, non tamen agendo, sed patiendo. Nullam enim propriam movendi vim habet, sicuti vult Averrhoes, [quia arbitrio nostro respirationem modo inhibemus, modo acceleramus, modo tardamus:] nec motus principium a corde accipit, [aut sanguine pulmonem attollente, ut vult Aristoteles et ejus sequaces, quia 1. effluxus sanguinis ex corde fit ordinario motu, respiratio vero est voluntaria. 2. Eadem esset causa pulsus et respirationis, simulque fierent; at 30. pulsus uni respirationi sufficiunt. 3. Dum valide inspiramus et inspiratum aerem aliquandiu continemus, ad exspirationem nos cogere deberet pulmonis tumor, quia hic artollit thoracem secundum illos. 4. Sanguuis cordis in pulmonibus non moratur inaequali retentione ut distendantur, sed continuo secundum naturam expellitur. 5. Ubi maxime moratur in male affectis pulmonibus, difficultatem respirationis vel imminutam parit, neutiquam tumorem. 6. In forti Apoplexia salvo pulsu et corde illaeso, motus pulmonum cessat.

Nec ab aere impulso elevatur pulmo, qui, dum elevatur thorax, quia aliud spatium quo feratur non habet, per asperam arteriam in pulmonem feratur, ut arbitrantur A. Fal coburgius et Cartesius, eumque sequuti Hogelandius, Regius, Prataeus: nam 1. aer facile condensari potest, ut mille potest experimentis probari, ex cucurbitulis, hydrolabio, flagellis, tubis, ventis et aliis infinitis; unde et circa thoracem compingi arctius posset, et in se comprimi tam ab interna aeris natura subtili et per atomos dispersa facile in se recolligendas, quam ab externo thoracis impulsu, quo majori facilitate condensari potest, quam in alium locum pelli. 2. a motu thoracis aut similis corporis, non videmus rem etiam levissimam agitari. 3. per foramen in muro omnibus rimia januisque firmiter obturatis, occlusis naribus ducere ore aerem e vicino cubiculo possumus, ad quem non est credibile aerem a thorace motum, valido motu pervenire; Et quanquam per rimas et fissuras in cubiculum penetret aer, tantus tamen non est, ut thoracem, quantum sufficit, in libera


page 284, image: s284

respiratione distendat. Idem experimentum in vitreo vel argenteo vase fiat, arcte ori applicito. 4. respiratione cohibita moveri abdomen ultra vicies, in me sum expertus. At tum ubi pellitur aer? nonne, quia omnia corporibus plena sunt, proximus abdomini aer comprimitur et condensatur? Plura de his in vindiciis Anatomicis et peculiari Diatriba.

Ideo tantum thoracis motum ad fugam vacui sequitur: quare aerem inspiratum tantum recipit, quia thorax se dilatando, aere pulmonem complet.

Pulmonis autem motum a thorace esse experientia constat. Nam 1. si thoracem penetrante vulnere percussum aer ingrediatur, immobilis pulmo manet, quia thoracis dilatationem sequi non potest, aere se per vulnus in spatium inane insinuante. At integro thorace, ejus amplificationem sequitur pulmo, ob fugam vacui, [sicut in fistulis, aqua sursum trahitur, et pus, globuli, sagittae, aliaque duriora ex corpore ob fugam vacui extrahuntur. 2. Si diaphragma vivi animalis levi vulnere pertundatur, respiratio thorace concidente.

Sed aliquid est quod magnos viros impedit, quo minus huic causae motus pulmonis assentiantur, quod prorsus aperto thorace, et pulmones et diu saepe et satis vehementer moveantur. Sed ex observatione Ioh. Walaei, Fr. Sylvii, et Fr. vander Schagen, is motus non est dilatationis et constrictionis substantiae pulmonis, qualis pulmonis naturalis; sed est motus sursum et deorsum integri lobi, qui motus accidit quod pulmo mediastino, mediastinum diaphragmati adnexum sit, et pulmones quoque diaphragmati adsiti: unde contingit valido adhuc animali, pro motu diaphragmatis pulmones cum mediastino, vel trahi, vel a diaphragmate pelli, diaphragmate necdum concidente aut immobili, quod contra Horstii filiuum doctissimum noto. Eum autem motum non esse ab insita vi pulmonum hinc apparet, quod semper quando thorax deprimitur pulmo elevetur a diaphragmate impulsus, quod satis tum profunde in thoracem adscendit; et contra elevato thorace pulmo deprimitur.] Quia vero pulmo est instrumentum respirationis, hinc sequentes habet.

Vsus [1. Platoni, Galeno, et Aben Sinae esse cordis molle substeriniculum et culcitram.

II. Aliis ex Columbe, ut praeparet et pene generet vitales


page 285, image: s285

spiritus, qui postea in corde perficiantur, dum in iis sanguis quasi circulatur, fervore a corde ebulliens et rursum frigore aeris subsidens.

III. Magis proprios usus habet] dum dilatatur; deinde cum constringitur.

Dum dilatatur, recipit instar follis aerem per tracheae ramos.

I. Ad aerem cordi praeparandum pro spiritus lucidi alimonia convenienti. Non enim quaelibet aeris qualitas spiritui nostro amica est, uti videre est in iis, qui extinguuntur ex carbonum fumo, item in aedibus calce nuper illitis.

Aerem spiritui cordis connecti putat Helmontius, et in corde suscipere fermentum, quo comitante ambo cruorem disponant in totalem sui diaphoresin, unde sub maximis frigoribus et in mari esse nos edaciores, quia aer tenuior disponit cruorem id insensilem transpirationem. Affinis illi est Backius, qui ab aere primo humido, corporeque tenuissimo fluxibilitatem sanguini conciliat, ut ad partes singulas exiles etiam alendas diffundatur. Utrumque sero alii adscribunt copioso, unde Hippocrati aqua edax, et bibones sudore diffluere uti et Scorbuticos videmus.]

II. Ad caloris ventilationem et refrigerationem. Videmus enim calorem nostrum frigido indigere, et absque eo exstingui, ut liquet in iis, qui diutius in ferventissimis balneis morantur, sicuti flamma in angusto loco aere non ventilata contabescit et perit. Quare pulmo cordis flabellum et ventilabrum dicitur, et pisces in aqua, [aliaque animalia, uno cordis sinu praedita,] quia non indigebant hac refrigeratione, pulmonibus carent. [Sicut et infantibus in utero a matre ventilatis, cessant pulmones, et patulis anastomosibus. Hinc fit ut conspecto tantum pulmone de animalis cujusvis calore definire possis: nam cordi calido majores pulmones fabricata est parens natura.] Ergo pulmo ad vitam absolute non est necessarius, sed ad cordis commoditatem. [Ejus enim loco vesiculam quandam membranoso flatu repletam habuit puer Amstelrodamensis quatuor annorum, teste Nic. Fontano Medico ibidem, quae venulis exiguis munita, originem suam ab ipsa arteria aspera (unde cordi refrigerium) repetebat. Qui tamen, quia forsan non satis copiosus aer cordi subministrabatur, marasmo obiit.]

Dum constringitur pulmo in exspiratione, iterum duplicem usum nobis praestat;???. Fuliginosa excrementa per euum


page 286, image: s286

exeunt, [ex corde per venam arreriosam cum sanguine elata.] II. Ad vocem [articulatam in homine, in brutis inarticulatam] facit, quatenus dat spiritum ad edendam vocem. Quare animalia pulmonum parenchymate destituta, vocem non edunt, [teste Aristotele.]

CAP. X. DE FISTULA PULMONUM.

FISTULA vel canna PUL MONIS veteribus Arteria dicta est, eo quod aerem contineat: Galeno et aliis Trachea, seu aspera arteria, ab inaequalitate, et ad differentiam arteriarum laevium. [Lactantio spiritalis fistula, quod ea spiritus reciprocus trahatur.] Est autem canalis, pulmones inferiore parte plurimis ramis, quos Hippocrates Syringas et Aortas vocat, ingrediens, cujus caput larynx dicitur, eo qua sequenti capite; reliquum vero bronchus dicitur, eo quod a potu irrigetur. Aliquid enim potus ferri etiam in tracheam et pulmones recte probat Hippocrates ex mactato recenter porco, in cujus pulmonibus materia ita colorata reperitur, qualis statim antea ab eo hausta. Et quod aliquid potus deferri possit per Tracheam, probari potest ex Iulio Iasolino, Anatomico Neapolitano, qui in nobilissimi cujusdam viri cadavere quaerens causam mortis, invenit pericardium adeo humore distentum, ut eo presso aliquid humoris per os effluxerit.

Situs. In homine Oesophago incumbit, nam ab ore recta deorsum per collum ad pulmones fertur: [ad quartam autem thoracis vertebram in duos ramos dividitur, quorum uterque sui lateris pulmonem ingreditur: illi iterum in duos alios subdividuntur, et hi rursus in alios, donec tandem ad pulmonum superficiem in minimos ramulos desinant.] Ejus vero rami, qui reliquorum vasorum pulmonis ramis majores, pulmonem ingredientes, inibi feruntur medii, inter venam arteriosam. quae posterius est, et arteriam venosam, quae anterius: quibuscum jungitur per anastomoses, [obscuras et visui vix perspectas.

In Brutis idem fere Situs. Notandum tamen diversum esse in Cygno, et plane singularem. Longior enim cum sit, in sterni capsulam incurvo flexu se insinuat, moxque ex fundo capsulae sursum regreditur, et claviculis conscensis ad thoracem


page 287, image: s287

se flectit. Antequam autem pulmones attingat, prius fistula quadam ossea fulcitur, lata superius, inferius angustiore, quae in anate globosa est, deinde in duos ramos divaricatur in medio tumidiores, sed qua pulmones accedunt, angustiores, donec pulmones ingrediatur.]

Membrana vestitur duplici: una extrinsecus, altera intrinsecus.

Externa tenuis a pleura est, et arcte cohaeret cum cartilaginum intermediis ligamentis, atque nervos recurrentes deducit.

Interna [rectis fibris donata] crassior est, densior et solidior (maxime vero in larynge, minime in ramis pulmonum, medio modo in fistula media) idque ne laedatur facile a rebus acribus haustis, aut aliis per tussim rejectis, aut aliis a capite decidentibus.

Oritur haec a tunica palatum succingente, ideoque continua est ori.

Pingui humore inungitur ad prohibendam exsiccationem in motibus, clamoribus, aeris calidioris attractione, fuliginum acriorum exitu, etc. Atque vox ex hujus humoris copia vel inopia laeditur. In illa enim per distillationes contracta, rauca fit; In hac ex febribus ardentibus, etc. clangosa fit; [si nimium abundet, plane obmutescimus et voce privamur, quae rursus redit humiditate hac absumpta: quod fieri potuit in Croesi filio muto, de quo Herodotus, et AEgle Samio Athleta, cujus Valerius Maximus meminit, et Zacharia Orphano fatuo, de quo Nic. Fontanus in observationibus retulit.]

Exquisiti sensus est haec tunica, ut ad molestorum expulsionem insurgat.

Inter geminas has membranas est Tracheae propria substantia, quae partim cartilaginea est, partim ligamentosa.

Ex parte cartilaginea esse debuit, et non in totum ligamentosa.

I. Ob vocem: quia quod sonat, solidum ese debet.

II. Alias ob mollitiem semper concideret, et non facile operiretur in respiratione.

Ex parte ligamentosa, et non tota cartilaginea esse debuit: Nam si aut ex unica constaret cartilagine, aut multis plane circularibus,

I. Semper esset aperta, et non concideret atque dilataretur.

II. Oesophagum premeret, cui tamen cedere debet in



page 288, image: s288

FIGURARUM EXPLICATIO. Tabula haec asperatn arteriam, oesophagum, nervos recurrentes circa arteriam magnam et axillarem, a parte posteriore repraesentat. FIG. I.

AA. Musculus oesophagum constringens.

BBB. Oesophagus.

CCC. Aspera arteria gulae substituta.

D. Membrana inter asperam arteriam, et aesophagum.

EEEE. Nervi sextae conjugationis.

FF. Nervi linguae post inserti.

GG. Nervus recurrens dexter ad arteriam humeralem revolutus.

HH. Nervus recurrens sinister circa arteriae magnae truncum descendentim.

II. Nervus ad ventriculi orificium sinistrum, ac diaphragnta tendens.

KK. Nervus ad diaphragma descendens.

L. Arteriae jugulares, utrinque una.

M. Arteria humeralis sinistra.

N. Arteria ad humerum tendens dextra.

OO. Arteria magna.

PP. Arteriarum ad pulmones descendentium caudices.

FIG. II. Figura haec superiorem gulae partem una cum ejus musculis ostendit.

AA. Musculi cephalopharyngaei.

BB. Musculi sphenopharyngaei.

CC. Musculi stylopharyngaei.

DD. Sphincter gulae distractus.

E. Gulae interna facies.

F. Gulae pars descendens.

deglutitione praecipue solidorum ciborum, ut sufficienter gula dilatetur. Atque ita cartilagines ad vocem faciunt; ligamenta vero membranosa ad respirationem.

Cartilagines sunt multae rotundae et annulares, sed non perfecte. Parte enim posteriore, qua Oesophagum tangunt



page 289, image: s289

[gap: illustration]

page 290, image: s290

quarta circuli pars deest, cujus loco membranosa est substantia

[A Figura [gap: Greek word(s)] vocantur, qui antiquum C referunt, donec in pulmonibus infigantur, cum ob mutatam figuram nomen etiam hoc amittunt. Bronchia enim ibi ex integris constant cartilaginibus, rotundis, quadratis aut triangularibus, sed ubi reliquis pulmonis vasis jungitur, fiunt membraneae.

Connectuntur hae cartilagines per intermedia ligamenta, quae in homine carnosiora, in bruris membranosiora; et in nomine, ac si viderentur esse musculi perexigui Atque ubique aequaliter a se invicem distant cartilagines, et quo superiores, eo majores sunt.

[Vasa cum aliis communia habent. Venas a jugularibus externis. Arterias a carotidibus. Nervos a recurrentibus sexti paris.]

Vsus I. In inspiratione, ut per eam tanquam fistulam aer a pulmonibus ceu follibus recipiatur. [Inde bronchiis impeditis in asthmate sibilus ille fit, quem aer reciprocans, quia libere ferri non potest, facit.]

II. In exspiratione, primo, ut per eandem fuliginosa excrementa ad os et nares excernantur. [obquem usum eo artificio oscula venae arteriosae cum osculis asperae arteriae coeunt, ut fuliginibus pateat solis exitus, non vero sanguini, nisi per vim et cum tussi adacto.] Deinde ut ad vocem faciat, [quoque exspiratione, quam tamen praestigiatores quidam inspiratione solent formare:] unde Hippocrati organum spirabile et vocale dicitur. Mirandum ergo quosdam in aquis diu vivere posse instar piscium, natura, non artificio, si verus Card l. II. de subtil. ubi meminit cujusdam Colani urinatoris in Sicilia, qui ternis ac quaternis horis sub aquis latitabat. Et in India Occidentali passim urinatores margaritarum ostreis venandis intentos per horam integram sub aqua latitare. Si artificio hoc facerent, non adeo mirandum. Ita et AEgyptii urinatores sunt perfectissimi, et urinando depraedantur. Nam ut liquet ex descriptione peregrinationis Hierosolymitanae Nicolai Christofori Radzivilii, sub aquis latitantes non contenti terrestri furto, quicquid arripuerint, in aquam protrahunt et auferunt: et frequenter hominem in sponda navis cubantem arripiunt, atque demersum vita et vestibus spoliant: ut navigantes armati saepe tota nocte vigilare cogantur. Et ibidem


page 291, image: s291

dem magno numero piscatores in aquam se demergentes manibus pisces capiunt, et cum geminos manibus extrahunt, tertium ore adferunt. Hi sine dubio vel transpiratione sola vivunt, sicut in Apoplecticis fit et suffocatione uterina; vel anastomoses in corde pervias habent, quibus, ut in utero, libere, sine motu pulmonum, sanguis moveatur.]

CAP. XI. DE LARYNGE.

FIstulae hujus pulmonariae caput seu initium, dicitur LARYNX, quae est vocis organum.

Situm in collo, et quidem in medio, quia

Numero unicum est, ut una vox edatur;

Figura rotunda et circulari fere; quia concavum ob vocem esse debuit; sed parte antica magis extuberat, postica deprimitur, ut gulae cedat, in deglutitione praesertim, in qua, dum oesophagus deprimitur, larynx sursum recurrit, et ita deglutitionem adjuvat, tum cedendo, tum deprimendo.

Magnitudo variat secundum aetates. Nam in junioribus larynx angusta est, unde vox acuta: inde adultioribus ampla, unde vox gravis. Ad quae etiam faciunt laryngis longitudo vel brevitas: et si accedat aeris vel spiritus pulsi copia, fit vox magna: si inopia, fit parva.

Unde Galeno vocis magnae caussae duae sunt: amplitudo asperae arteriae, et fortis efflatio, utramque vero docet cum Hippocrate esse a magno calore. Quamobrem in libro de sem. testes docet conferre ad conformationem vocis. Hinc masculi pubertatis tempore vocem mutant. Hinc vox mutatur in castratis; Equus castratus hinnitum deperdit. Capo canere desinit, aut cantum infirmiorem, et a priore discrepantem habet.

Partes laryngis et circa laryngem: sunt, cartilagines, musculi, membranae, vasa et glandulae.

Musculi occurrunt omnium primo, qui cartilagines movent, quos obtinet larynx, ut voluntario motu moveatur, cum vocem pto arbitrio edamus.

Sunt autem humanae laryngis musculi non nisi tredecim, quatuor communes, et novem proprii. licet alii viginti, alii otodecim, alii quatuordecim constituant.



page 292, image: s292

FIGURARUM EXPLICATIO. Tabula haec laryngem cum suis musculis, et cartilaginibus repraesentat. FIG. I.

A. Cartilago Thyroides sive scutisormis.

BBBB. Par musculorum communium Sternothyroides dictum.

CC. Communium musculorum alterum par, Hyothyroides.

FIG. II.

A. Epiglottis sub scutiformi adhuc latens.

B. Scutiformis cartilago.

CC. Ejusdem processus.

DD. Duo musculi proprii laryngis, quorum sinister a situremotus est, ut cartilago annularis E. appareat.

F. Exturberantia cartilaginis annularis.

G. Portio asperae arteriae.

FIG. III.

AAA. Os hyoides cum tribus extuberantiis.

B. Epiglottis.

CC. Cartilago scutiformis a parte postica concava.

DD. Musculi duo Cucullares, seu par Cricoarythenoides posticum.

E. Pars postica membranosa aspera arteriae.

FF. Musculi Arytenoides dicti, aliis nonum par.

FIG. IV.

A. Cartilaginis scutiformis concava pars dilatata.

B. Tertium par proprium musculorum Crycoarythenoides laterale.

C. Primum par propriorum musculorum.

D. Quartum par Thyroarythenoides internum.

EE. Nervi recurrentis insertio.

FF. Posterior pars asperae arteriae membranea.

FIG. V.

AA. Cartilago Thryoides sive scutiformis.

BB. Ejusdem processus inferiores.

C. Concava ipsius pars.

FIG. VI.

A. Cartilaginis annularis facies interna.

B. Ejus inferior regio et anterior.

C. Regio posterior et superior.

FIG. VII.

A. B. Cartilago Arythenoides secundum faciem posterb+orem, juncta adhuc annulari.

C. Latior et posterior annularis pars.

FIG. VIII. IX.

Gartilagines quae Arythenoidem constituunt ab annulari separatas monstrat.



page 293, image: s293

[gap: illustration]

page 294, image: s294

Communes sunt, qui in laryngem implantantur, ab ea tamen non oriuntur

Proprii in larynge et oriuntur et finiuntur.

Communium par primum, [Sternothyroides veteribus dictum] quod inferius, oritur interius a sterno, [initio lato et carnoso] et juxta tracheam progrediens, inseritur inferne in latera cartilaginis scutiformis.

Vsus est, rimam laryngis coarctare, dum scutiformem detrahit.

Secundum par; [Hyothyroides appellatum] quod superius, oritur ab inferiori sede ossis hyoides] latum carnosumque, scutiformem contingit et] inseritur in basin scutiformis.

Vsus est, rimam dilatare, dum scutiformem attollit.

[Contrarios usus his assignat Spigelius et Vestingius: primo pari dilatare, secundo coarctare laryngis rimulam]

Alii hic tertium par addunt, quod tamen a Columbo et Cassario pro uno habetur musculo,

Sed hic potius deglutitorius est, quandoquidem a scutiformi quidem promascitur, sed gulae circumplicatur.

Statuitur scutiformis latera contrahendo, rimam constringere: sed laryngi uon nisi per accidens famulatur.

Primum par proprium oritur anterius ab infima scutiformis parte, ut nervorum insertio docet, et in annularem tendit. Unde hoc par dici pottest Thyrocricoides; non vero ut alii Anatomici volunt, Cricothyroides.] Alii a cricoides antica parte oriri volunt, et in infimam lateralem scutiformis parttem desinere. Si latius sit et ad latera protensum, potest in duo paria dividi, anticum et laterale, quod fecit Riolanus. Saepius tamen simplex est, et satis exile.]

Vsus est, annularem cartilaginem ad scutiformem [leviserventur. Caeteris qui in origine discrepant, rimulam seu scutiformem dilatant.]

Secundum par ab annulari posterius oritur [carnoso initio] et in glottalis [seu arytenoides] partem inferiorem implantatur [nervoso fine, laryngem diductione cartilaginum duarum Arytaenoidem] aperiens. Hinc vocant Cricoarythenoides. [posticum] Casserius hoc par cuculare vocat.

Tertium par [Cricoarythenoides laterale] ab annularis lateribus superibus oritur: et ad glottalis latera ad articulum inseritur [ea parte quae a priori tacta non est est,] laryngem


page 295, image: s295

aperiens. [eadem cartilaginum obliqua deductione.]

Quartum par [Thyroarytaenoides nuncupatum] intrinsecum et valde latum prodit a scutiformi anterius et interius et ex suspicione Riolani, etiam ex Cricoide] desinit in latera glottalis [seu Arytaenoides, quam dum constringit et ad Thyroidem applicat,] laryngem claudit recto ductu. [Hoc par si in angina inflammetur, eam lethalem facit, cum exacte rimulam claudat.]

Nonus musculus, aliis quintum par [Arytaenoides] oritur a postica guttalis linea et fibris transversis delata, in ejusdem latera inseritur, laryngem claudens, dum Arytaenoidem cartilaginem constringit.

Notandum enim omnes musculos laryngis proprios destinari rimae vel constringendae vel dilatandae, quod ut commodius fiat, alii Thyroiden dilatant et constringunt, alii Arytaenoiden, quae cartilagines rimam circumdant, quibus constrictis vel dilatatis simul dilatatur rima vel constringitur. Ut pateat non inscienter musculos laryngis a nobis esse propositos, sicut exprobat Riolanus.]

Mosculus [gap: Greek word(s)] in homine nullus est. Nam volun tarie in eo non movetur, uti ungantur aliqui; sed assumtorum pondere deprimitur.

In belluis autem musculis donatur [gap: Greek word(s)] , quae perpetuae ciborum ingestioni inhiant, ruminant, et [gap: Greek word(s)] praegrandem habent. In his vero alli musculi ab hyoide oriuntur, et in basin epiglottidis, quam attollunt, implantantur; (et hoc par pro quarto communi recenset Vesalius) alii situ sunt inter [gap: Greek word(s)] tunicam et cartilaginem, claudentes.

Cartilagines laryngis quinque sunt: quae in senescentibus aliquando instar ossium indurantur; unde aliqui suffocationis periculum in patibulis declinaverunt.

Prima cartilago dicitur [gap: Greek word(s)] vel scutiformis, scutalis, clypealis, peltalis etc. a forma; quia quadrata fere, intus cava est, foris gibbosa et prominens, magis tamen in viris, quam mulieribus: quia harum collum exaequant glandulae [pulchritudinis ergo] ad laryngem positae. Protuberantia illa in collo anterius conspicua, dicitur Pomum Adami, [quia vulgo persuasum in Adami faucibus pomi fatalis partem ex poena divina remansisse, et ad posteros tranflatam.] In medio distinguitur linea, unde duplicem alii constituere, cum revera duplex rarissime inveniatur.



page 296, image: s296

[In angulis suis processus habet superius duos longiores, quibus inferioribus ossis hyoidis lateribus ligamenti ope jungitur; inferius duos itidem quibus sequenti cartilagini.]

Secunda [gap: Greek word(s)] sive annularis, quia rotunda est instar annuli, et totam laryngem ambit. Est autem istar annuli Turcici, [quo pollicem muniunt in emittendis sagittis;] nam posterior pars est lata et crassa admodum, [anterior angustior et instar annuli nostri constricta.] Vulgo innominata, quia antiquis absque nomine. [basis est reliquarum cartilaginum, cujus ope asperae arteriae junguntur, quare et immobilis.]

Tertia et quarta aliis unica: sed si membrana exuitur, apparebit esse geminam. Dicitur [gap: Greek word(s)] , guttalis, ob formam gutturnii vel ollarum partis, qua aquam effundimus, si duo processus partis superioris considerentur, qui juncti constituunt rimulam pro modulanda voce, quae aliis lingula appellatur, parva lingua, vel [gap: Greek word(s)] vox enim non fit, nisi per transitum angustiorem. [haec superiori et posteriori cricoidis sedi in cavitate thyroidis insistit.]

Annotandus hoc loco sinus, qui formatur inter guttalem et scutalem, a membranis cartilagines colligantibus: in quem, si forte inter ridendum vel loquendum, ubi aperitur [gap: Greek word(s)] , mica panis vel aliquid ex potu incidit, tussis excitatur, quia contra spiritum fertur. Sed si sensim aliquid per rimam delabitur ad parietes laryngis, spiritui non obstat.

Quinta [gap: Greek word(s)] dicitur, quae rimam tegit et claudit, ne ex cibo vel potu in tracheam multa decidant, sed clausa epiglottide in gulam abeant. Non vero exacte clauditur, quin parum ad latera ex potu descendere queat. Quando enim dicitur, potum non transire in tracheam et pulmones, de maxima parte intelligendum est: nam aliquod eo deferri supra audivimus. Unde in affectibus thoracis eclegmata et tabellas praescribimus, in ore, reclinato capite, tenendas, donec liquescant; ut portio aliqua per tracheae parietes defluat. [Aperitur in risu, unde eo momento sorbentes a risu sibi caveant. Provideant quoque voraces ne inter hanc et rimulam cibus se insinuet, unde suffocatio prompta, quod in juvevene Hafniensi vidimus, cui linguae bubulae frustum pondere unciae unius cum dimidia avidissime ingestum, statim spivitum interclusit.]

Est autem mollior epiglottidis SUBSTANTIA, figura linguae, vel secundum Hippocratem folii hederae. Utrinque


page 297, image: s297

vero membrana ori communi alligatur; quali etiam lento humore perfusa succingitur laryngis interna cavitas, et extra quoque larynx obvolvitur.

Vasa.

Venas habet larynx a jugulari externa.

Arterias a Carotidis [majori ramo.]

Nervos Galeno vocales dictos, pro motu musculorum, a sexti paris ramo recurrente.

Glandulae adstant duplices.

Aliae ad laryngis sedem altiorem, videlicet ad uvulae seu gargareonis latera; quae dicuntur tonsillae vel amygdalae, item paristhmia et Antiades: quae spongiosae cum sint (utrinque una) humiditatem cerebri suicipiunt, in salivam convertunt, cujus gratia humectantur fauces, larynx, lingua et oesophagus; quamvis ad gustum, qui sine madore non fit, faciat. Sunt hae glandulae circa linguae radicem, et communi oris tunica teguntur, atque venas a jugularibus accipiunt.

[Adsitas sibi habent duas vesiculas candidas, quae e glandulis serum recipiunt et in os eructant. Eas in homine non agnoscit Riolanus, sed membranas ligamentosas ab uvula ad amygdalas protensas his substituit.]

Aliae adstant inferiori laryngis regioni, [ad latera cricoidis et primi annuli asperae arteriae,] utrinque una, magna et fungosa, per quam disseminantur venae ex jugulari externa. In foeminis magis perspicua est; in homine et bove magis carnea, [et rubicunda.]

Vsus est, humiditate viscosa et pingui (non fluida) laryngem irrigare, ut cartilagines ad motum aptiores fiant, et vox suavior reddatur: quod imitantur ii, qui fistulas oleo inungunt.

Vsus laryngis est, esse vocis organum.

Organa enim vocis sunt vel remeta vel propinqua.

Illa thorax et pulmo, [non adjuvante corde, quia si vasa cordis quatuor comprehensa laqueo constringantur, deinde cor abscindatur, potest tamen canis et currere et vociferari, ut praeter recentiores, etiam saepius expertus est Galenus: et hominem eviscoratum avulso corde tria aut plura verba precum protulisse notavit in historia Vitae et Mortis ad Art. 15. Illustris Verulamius.]

Haec vel sunt praeparantia, ut Trachea, vel adjuvantia, ut musculi et nervi; vel conservantia, ut os et guttur. Maxime


page 298, image: s298

vero principalis pars est LARYNX; ejus vero pars, quae glottis dicitur, proximum et adaequatum est organum.

Vox autem hoc modo fit: Aer subito et cum nisi exsufflatur beneficio pulmonis; rimula vero mediocriter angustatur, ubi ex aeris allisione fit vox; [sicut per rimam januae venti susurrum audimus effici.] Unde Aristot. vox est ictus aeris; intelligendo in sensu causali, actionem pro qualitate inde resultante. si vero patente organo egreditur spiritus, fit suspirium.

Quamobrem proprie vox dici nequit sonus ille, qui editur ab animalibus, hoc organo carentibus; ut sonus piscium quorundam, ranae coaxatio, cicadae strepitus. Ranae coaxationem docet Aristot. fieri maxillae inferioris labro pari libra demisso, cum aqua modice in fauces recepta, superiore vero quae immota maneat, intenta tanto nisu, ut oculi micare videantur. At liquidum est ranam pulmones habere, et rimam loco laryngis. Itaque vox est sonus animalis, a glottide ex percussione respirati aeris ad animi conceptus explicandos productus: adeoque vox non est nisi in animatis, et in his non quivis sonus vox est, sed qui in glottide: non tussis, non screatus. Pisces si qui sonum edant, per bronchias aut aliquid simile, non ex ore edunt. Exsanguia et in secta, ut apes, vespae, locustae, etc. vocem non edunt, sed ut recte Aristot. 4. de hist anim. sonum qui ex dorso egreditur, v. g. in cicada ex alarum confricatione, Nam in his infestis continetur spiritus quidam, et aer in membrana septo transverso subjecta. [Alii volunt, insecta diversimode aerem verberando alis suis, illus sonum edere.

Differentiae vocum infinitae sunt, quae fiunt 1. ab oris figuratione. 2. ab aeris diversa procussione et modulatione, ut in fistulis videmus. 3. ab instrumenti v. g. laryngis, arteriae asperae, pulmonis et thoracis varietate in amplitudine, et qualitatibus. 4. prout ipsa vox in aures vel integra vel dispersa incidit. Est praeter has et cuique individuo propria, quam bruta accurate discernunt, hominibus hac in parte magis aurita. Nam recens editus agnus matris suae balatum inter mille alios sonos agnoscit, et versa vice. Id quod et de gallinis pullisque verum est. Nunquam enim fit eadem vox, quia non unquam secundum omnia conveniunt instrumenta; sicut nec campanae ex eadem materia, eodem pondere, eadem forma, eodemque artificio, et artifice fusae, unquam sonum alterius aemulantur.



page 299, image: s299

Partes vocis sunt Vocales et Consonantes literae. Vocales tantum litteras quinque formamus, quia totidem motibus movetur tantum radix linguae. Quando vero vocalis ulterius in anteriori linguae parte a labiis, et dentibus interciditur et modificatur, consonans fit, quae proferri ideo non potest sine vocali litera, quia haec illius est materia, et non nisi vocali modificata incisaque oritur: non alia ratione quam e confuso sono e fistula, fit articulatus et cum harmonia sonus, quando certa ratione sonorusaer iterum premitur et inciditur a digitis.]

CAP. XII. DE OESOPHAGO.

OESPHAGUS aliis gula, aliis stomachus. [Coelio Aureliano Via stomachi et Ventris,] est fistula vel infundibulum ventriculi, sicuti trachea fistula pulmonis est.

Situs ita est, ut initium habeat in faucibus,] ubi dicitur Pharynx] et ab his recta descendit in ventriculum sub trachea. Ubi vero ad quintam thoracis vertebram pertingit, aortae per medium latae cedendo dextram versus inclinat; postea rursum ad sinistram arteriam magnam conscendit, et [ad undecimam vertebram] per diaphragma usque in ventriculi os sinistrum, un‚ cum nervis binis a sexto pari oriundis.

Venas vero habet paucas a cava [azygo, intercostali et jugularibus.]

Arterias ab Intercostalibus; et carotidibus internis.]

[Nervos a sexto pari.]

Connexio est in initio cum faucibus, et larynge, per tunicam oris, quae ipsi et ventriculo continua. Vertebris, tracheae, et vicinis partibus jungitur per membranas, ex dorsi ligamentis ortas. Quia vero spinae superjacet, ideo eo affecto, topica dorso applicamus.

GLANDULOSUM CORPUS parte posteriore adnascitur, quod humorem suppeditat, ad imbuendam cavitatem, pro faciliori deglutitione. [Et subinde ita intumescit, ut potibus et alimentis liquidioribus viam intercipiat.]

Substantia ejus ex triplici constat tunica, ut facilius distendi in longum et latum possit.

Prima communis est cum ventriculo. Hanc male alii a vertebrarum ligamentis, alii a pleura ortam volunt. Oritur


page 300, image: s300

inde autem, unde membrana ventriculi est, videlicet a peritonaeo, nam continua est membranae ventriculi, Insigniter est tenuis, et fibris quasi omnibus destituitur.

Secunda est propria prima, externa, carnosior, crassior et mollior est, ac si musculus perforatus esset, vulgo rotundis et transversis fibris pertexta. [Musculum exinde quoque probat Hofmannus, quia convulsiones et paralyses patitur.]

Tertia est propria secunda, interna, quae est magis nervea, paulo subtilior et durior, vulgo rectis et longis fibris praedita, [membranae illi quae palatum, os, fauces et labia tegit continuata, unde futuro vomitu contremiscit inferius labium.]

Caeterum contra vulgarem hanc opinionem testantur oculi, internam esse transversis et circularibus villis effictam, externam rectis et oblongis.

Musculi Oesophagi, qui ab aliis sicco pede praetereuntur, quatuor sunt.

Primus ille est, de quo supra in larynge. [Sphincteris instar unicus ambiens Oesophagum, unde dicitur Oesophagaeus Riolano, Spigelio, Veslingio, nominum horum auctoribus.

Secundus Sphaenopharyngaeus iisdem dictus, a sphaenoidis acuto processu interno ortus, lateribus Oesophagi oblique implantatur, ut sursum tracto eo et dilatato, excipiendi cibis pateat.

Tertius Stylopharyngaeus, quod a styliformi provessu acuto ortus protendatur ad latera. Oesophagi; quae dilatat pariter et ampliat.

Quartus Cephalopharyngaeus, communiter a mento, sed juxta recentiores a capitis superioris infimo loco ortus, qua cervici proprior, vario fibrarum plexu in Oesophagi principium inseritur amplior, unde ob latitudinem et fabricam duplex videtur.]

Actio ergo Oesophagi est animalis; cum per musculos fiat, non vero naturalis, uti vulgaris omnium est opinio, et deglutitio certe ex nostro pendet arbitrio.

Deglutitio autem fit hoc modo: quando aliquid venit devorandum, musculus ille primus, Galeno sphincter dictus, omni ex parte se contrahit, unde fibrae ejus obliquae, quae ab Oesophago ad laryngem tendunt, transversae redduntur, quod cum fit, larynx attollitur, et gula deprimitur, atque ipsius gulae jam depressae cavitas angustatur. Huic succurrit


page 301, image: s301

quartus musculus. Nam sicut primus constrictus cibaria per masticationem conglobata circum venit, et amplexando deprimit: ita et hic quartus se contrahens, ex anterioribus illi velut obviam venit, et ore assumpta ne retrorsum ruant, omni ex parte cohibet, repellit, et in oesophagum transmittit, ut ita ex utroque musculo constricto, ac semisphaerico simul juncto, fiat veluti integer circulus et sphincter absolutus, a quarto nempe in suprema pharyngis parte, et a primo in infima.

Vsus gulae est, ut per eam tanquam per infundibulum, cibus et potus in ventriculum deferatur. Et deglutiuntur quidem facilius liquida, quam solida; e contra vero in aegris nonnullis, ubi facultas magis irritatur, fortiori objecto, alias sopita, praesertim in paralysi.

CAP. XIII. DE COLLO.

APpendix ad medium Ventrem, est COLLUM, ceu medium quoddam, inter caput et thoracem.

Dicitur a colendo, quia exornari solet: [vel a colle, nam exsurgit a corpore, ut a reliqua terra collis.]

Oblongum est ob vocis modulationem. Hinc, quae veram vocem non edunt animalia, ut pisces et ranae, collo carent: quae vero maximam vocem edunt, colla longissima habent, ut grues et anseres, etc. [Ab usu Veneris colli mutatur crassities, quia calor destendit arteriam asperam carotidem et jugulares. Unde veteribus Romanis familiaris erat commensurario colli, ex qua postridie nuptiarum, puellam integram vel corruptam cognoscebant, ut ex Catullo discimus et Mercuriali.]

Pars colli posterior proprie cervix dicitur. Partes autem colli vel sunt externae, ut cutis, musculi, etc. vel internae, ut vasa percurrentia, trachea et oesophagus: de posterioribus actum, de reliquis suo loco.

[Vsus colli est 1. propter oesophagum, asperam arteriam et pulmones. Hinc animalia quae pulmonibus carent, ut pisces, carent etiam collo. 2. ut quibusdam animalibus, Galeno authore, manus loco sit, quae alimentum accipiant. 3. ut partibus anterioribus, humero, cubito, manui, diaphragmati nervos praebeat: has enim partes habent tantum illi, qui collo gaudent.]



page 302, image: s302

LIBER III. DE SUPREMA CAVITATE.

TErtius vel supremus Venter est CAPUT, animae sensitivae domicilium praecipuum, quod in summo positum est, oculorum gratia, qui ibi quasi in specula constituti; et cerebrum statim adesse debuit oculis, quippe molles nervos habentibus, et longum ductum non ferentibus.

Rotundum est sive sphaericum caput, sed simul compressum. et non nihil oblongum.

Magnitudo homini prae aliis animalibus insignis est, ob cerebri molem.

Atque pro tutiori munimento, totum osseum est caput.

Dividitur caput in partem capillatam et non capillatam.

Illa CALVA dicitur, haec FACIES.

Calvae partes externae recensentur.

Synciput, estque pars anterior a fronte, usque ad suturam coronalem.

Occiput, estque pars posterior ab initio suturae lambdoideae, ad primam cervicis vertebram.

Vertex, estque pars inter has media et gibbosa.

Tempora, suntque partes laterales inter oculos et aures.

Calvae autem partes constituentes, sunt aliae vestientes et externae, aliae contentae et internae. Illae vel sunt communes, ut cuticulae et cutis pilosa, pinguedo, membrana carnosa: vel propriae, ut pericranium, periostium, musculi, ossa, meninges duae. Contentae sunt cerebrum, cerebellum et medulla partim in calva, partim in spina existens.

Pars capitis glabra, FACIES dicta, praeter partes continentes, proprias habet partes, vel superiorem, quae frons dicitur; vel inferiorem, in qua organa sensuum sunt; ut oculi, nares, aures, et os, in quo lingua aliaeque partes latitant.



page 303, image: s303

CAP. I. DE PILIS.

IN capite maxima copia pilorum est, ideo hic ommode pilorum natura docetur. [quanquam, ut excrementa, huc non spectent.]

Pili animalibus fere omnibus intra se generantibus animal, reperiuntur, teste Aristotele: quorum loco in piscibus squamae sunt: in avibus pennae: in non nullis animalibus, ut erinaceo, aculei oblongi.

Sunt autem pili corpora quidem, sed non partes corporis, nisi lata admodum significatione, qua partes aliquae ad ornatum pertinere dicuntur.

Causa materialis, ex qua PROXIMA, sunt fuliginosi et excrementitii vapores, crassi et terrei, nonnihil tamen glutinosi.

Falsum ergo pilos et ungues nutriri et generari, ex bono atque laudabili alimento. Etenim crescunt etiam hecticis et tabidis, prae cisique semper crescunt in quavis aetate; atque saepius abscissi citius crescunt. Imo in defunctis, ut furibus, etc. crescunt. Videatur Paraeus in dine operis, qui cadaver conditum domi suae habuit a 24. annis, cui semper crevere pili et ungues quoties resecuit. Ergo ex fuliginibus et vaporibus nascuntur. [Tertiae concoctionis, vel ipsius carnosae substantiae, a calore quocunque resolutae.]

Materia remota [non est seminalis aliqua a qua velut floseulus pilus exurgat; nec pinguis substantia ad seminis aut sanguinis naturam vergens; sed] est humiditas superflua, praesertim quae in glandulis continetur: Propterea ubi glandulae, ibi ut plurimum pili, velut ad aures, sub alis, in inguinibus, etc. Si vero aliquando glandulae adsunt, absque pilis, ex nimia copia humoris hic pilorum defectus oritur.

Nam materia in qua, vel locus generationis pilorum, non debet esse nimis humidus, neque nimis siccus, sicuti nihil generari videmus in loco palustri et fuliginoso, neque in terra nimis arida.

Ideo cutis, quia pars temperata est, locus est generationis pilorum; sed si humida nimis est, vel nimis sicca, ut in quibusdam fit, pili non erumpunt: Hinc animalia crustata, ut cancri, ostrea, etc. pilis carent.

Cutis ergo in qua pili generabuntur, esse debet moderate


page 304, image: s304

sicca, ne pilus cauda sua seu radice excidat; nec non moderate sicca, laxa et rara, ut ne penetrare pilus possit. Hinc per totam cutim, quia porosa est, pili oriri possunt, et habet etiam quilibet porus insixam radicem pilosam, si excipias volam manus et plantam pedis, quae partes ob motum et attritionem perpetuam, carent pilis, et quia sentire maxime debuerunt. Hinc ex cicatrice, quippe poris destituta; nullus exsurgit pilus.

[In interioribus quoque membranis pili quandoque crescunt, in corde, ut supra dictum, utero, urinariis viis, teste Hippocrate, Galeno, Schenckio. In ventriculo in venit Heer, et nuper in Norwegia exinde evomebantur, sive ibidem generati, sive assumpti. Ex musculosa femoris bovini carne Hellesponti Danorum non ita pridem ruffi pili eruti.]

Efficiens, [non est anima vel facultas vegetativa pilifica sed] calor moderatus, fuliginosos istos vapores exsiccans, et foras in poros cutis protrudens.

Haec tria jam explicata, praecipua sunt requisita ad pilorum generationem, videlicet materia, locus conveniens et calor.

Unde e contra colligi potest causa calvetiei.

1. Quando materia deficit.

2. Quando cutis est ab ortu siccior, et postea magis siccatur, nec a parte aliqua vicina humectatur. Intelligendum autem est synciput, quod fere solum fit calvum, et parte posteriore nemo calvescit, inquit Aristoteles. Nam aut pinguedo, sicut in occipitio et temporibus; ideo ibi cute, quasi testacea reddita, capilli decidunt.

3. A calore peccante, in defectu vel excessu. Imbecillis calor non satis exsiccat materiam, ut in frigidis et humidis, in senibus, etc. nimius calor et siccus, radices pilorum plane exurit. Hinc per coitum nimium incalescens humor aliquando calvitiem parit, et ea propter pueri et eunuchi non calvescunt.

[4. A veneno quoque calvos factos quatuor colonos prope Bruxellas observavit Franciscus de Paz Regis Hispaniarum Medicus, sicut ad Nic. Fontanum perscripsit: et equum comitis Oldenburgici tali pacto calvum evasisse in Annalibus narrat Hamelmannus. Vel quia venenum hoc specifice adversabatur pilis, vel quia spiritibus extinctis et prostratis virtutibus, radices pilorum in cute non poterant retineri. Tale venenum praebet adeps balenae cujusdam in


page 305, image: s305

insula Feroensi recenter extractus, a quo et cuprea vasa rumpuntur.]

Dividuntur pili vulgo in congenitos et postgenitos.

Congeniti sunt, qui in utero materno nobiscum nascuntur, suntque triplices: Capitis pili seu capilli, superciliorum et palpebrarum.

Postgeniti extra uterum nascuntur in homine, quando ad justam pervenit aetatem, hoc est, quando in puero semen nasci incipit, et in virgine mensibus via datur, tum enim summa cutis rarescit.

Sunt et hi triplices; nam 1. oriuntur pili in pube [raro in utero, et corde] deinde sub alis, [intra nares auresque] et ultimo in mento virili, non muliebri: nam in mulieribus menses materiam absumunt barbae, unde interdum menstruo cursu subsistente, quibusdam mulieribus pili in mento prodeunt. [Rarum est quod in Gynaecio Archiducissae Austriae, visa fuerit juvencula 30. annorum, quae a teneris annis ante mensium eruptionem barbam instar viri promissam cum mystacibus gestaret: cui non absimilem puellam non ita pridem in Belgio vidimus, toto quoque reliquo corpore hirsutam. Nuperis annis apud Helenam Marswin in Fionia degebat puella barba prolixa est flavo rubescente.

Finis vel usus est:

I. Esse partium tegumentum.

II. Earundem ornamentum. Et haec maxime in pills capitis et faciei ostenduntur. Nam

Capilli 1. cerebrum humanum tegunt ab externis injuriis, frigore et calore, etc. [Ut in AEthiopia singulari crinium complexione defendantur ab aestu.] Et ut cerebrum habet homo prae caeteris animalibus maximum, sic capillos copiosissimos.

2. Calefaciunt moderate, cum alias in capite pinguedo nulla calefaciens; sed potius ossea substantia, eaque a corde dissita. Capilli vero pro judicio Medici in hoc vel illo, sunt magni relinquendi, aut etiam abscindendi, sed non plane abradendi, quia defluxiones inde concitantur. Sic etiam barba maxillas et mentum fovet, et moderate calefacit. [In convalescentibus in cidendi non sunt, ne recidivam patiantur, de quo Problemate vide Sitonum.

3. Ornant: nam calvi et depiles deformes sunt, ita et barba ad ornatum facit, et venerabundum virum efficit, praesertim, si pili undique circumfundantur. In mulieribus


page 306, image: s306

vero hac forma veneranda non erat opus.

III. Expurgare humores et spiritus, totumque corpus superfluis fuliginibus. Unde frequens crinium decurtatio acuendo visui confert, et Celsus in diuturno pituitae cursu ad cutem tondere praecipit. C. Aurelianus in phrenitide detractis capillis partes reflari ait, plurima gravatione liberatas. Hinc ratio petenda cur ex lactis asinini gustu dignoscere possit Helmontius, an asina fuerit pexa isto mane.]

IV. De temperamento cujusque, moribus animi et morbis occultis judicium praebere.]

Forma pilorum [non est anima, ut multi volunt, quia in demortuis etiam et tabidis crescunt pili, in quibus demortuis qui ad viginti quatuor annoscum Plempio animam superesse volunt, nescio quam debeant cordati aestimari. Nec vegetativam vitam retinent in demortuis, alioquin non moreretur totus homo, nec quidquam est in defuucto, quod vitam hanc magis conservet, quam sensitivam vel rationalem, ut taceam ignobiliores has partes vitae diuturnitate fore praestantiores reliquis. Plantae quidem ex terra vitae experte emergunt viventes, sed ex semine vitali, quod pilis adesse negamus, unde nec plantarum more corpori inhaerent aut exinde generantur. Neque dicendum cum Plotino vestigium velut vitae post: mortem remanere, sicut lares excalefacti, remoto igne per tempus aliquod calent; nam ad plures annos vestigium nunquam remaneret. Igitur ea] per accidentia describi potest, quae sequentia sunt.

1. Magnitudo: Longissimi vero pili sunt capitis, quia cerebrum majus est quam reliquae glandulae: et crassissimi, quia capitis cutis crassissima est, sed tamen rara, et sufficientem humorem continens.

Pro ratione ergo cutis vel crassae vel tenuis, rarae vel densae, item humoris copiosi vel pauci, et caloris debilis vel fortis, fiunt pili crassi vel tenues, duri vel molles, copiosi vel non copiosi etc. [Uber pilorum proventus in eo erat, qui sclopeti ictum capite suo eludebat, quem in itinere suo Constantinopolitano vidit Busbequius. Non tamen in infinitum crescunt, quia tanta non est exhalatio, nec in infinitum expultrix operatur.]

2. Figura: Pili recti sunt et simplices, in iis, qui humore abundant, cripsi vere in iis, qui sicci sunt. Hinc crispi duriores sunt rectis. Hinc omnes AEthiopes crispi sunt, videlicet ob siccitatem temperamenti. Scythae vero et Thraces,


page 307, image: s307

pilo sunt promisso et simplici, quia humidi sunt, teste Aristotele. Deinde pili recti fiunt ob meatus rectos, per quos fit evaporatio; crispi e contra. [Quadrangulares esse pilos optico illo instrumento demonstratur: quanquam alii rotundos voluerint ob poros rotundos.

Sunt et porosi seu concavi, quod plica Polonica nos docet et Alcis pilus. Deinde quia fissiles sunt, in se meatus habebunt, juxta Aristotelis effatum.

III. Color in brutis aemulatur colorem cutis: in homine admodum variabilis, sequitur regionem et aerem ambientem, humorem praedominantem, aetatem etc.

Nam qui calidas et siccas regiones incolunt, pilos habent non tantum siccos, crispos et fragiles, sed etiam nigros, ut AEgyptii, Arabes, Indi. Sic Hispani, Itali et Galli ex parte, ut plurimum nigros capillos alunt. Qui humidas et frigidas regiones, non tantum molles, rectosque pilos habent, sed ut plurimum flavos vel albos, ut Dani, Angli, Norvegi, Sueci, Scythae, etc.

Deinde humor praedominans colorem facit pilorum: ut pituitosis albi ut plurimum sunt pili, et ita consequenter.

Sed et calor varius varie colorat: ut, immodicus calor dat nigros capillos: nam vaporosum excrementum ex calore decoquitur, et in exactam fuliginem mutatur. Calor autem temperatus dat flavos; temperatior ruffos; imbecillus albos. Sed facile concurrit utraque haec colorum causa in capillis, ut, redundante pituita, imbecillitas caloris associatur, redundante sanguine, calor moderatus est, etc.

Ratione quoque aetatis fit mutatio coloris, uti et aliorum accidentium. Adultioribus enim fiunt pili non tantum crassiores, duriores, valentiores, et copiosiores, sed et tandem cani atque albicantes.

[Nulli vero pili in humano corpore virides sunt per naturam, aut coerulei, licet porracea et viridis bilis in eo habeatur, cujus rei causa non est pili crassities lucidi minus capax, ut Cardanus putavit, quia flavedinis sunt quoque capaces pili, et Psittacorum plumae virides sunt, crassitie nihil impediente; sed ut recte Scaliger philosophatur, quia color quilibet non convenit cuivis plantae, ideo nec pilis. Virides tamen vidi Haffniae, et ita fere metallurgis tinguntur. Marcellus Donatus refert de Antonio Mario Catabeno ob aetatem cano, plurima bile sanguini permixta in corpore redundante, non solum cutis auriginosum colorem incurrisse,


page 308, image: s308

sed et canos luteo colore ad viridem inclinante effectos.]

Canitiem veteres putarunt fieri a siccitate, quemadmodum arborum folia ex siccitate albescunt.

Sed hos refutat Aristoteles. Nam qui tecto capite incedunt, citius canescunt, nec tamen ita exsiccantur, quam qui nudum caput aeri exponunt. Deinde quidam ob ortu statim canescunt, quod non a siccitate.

Canescunt autem citius, qui capite velato incedunt, quia calor nequit eventilari, sed obruitur et strangulatur, quo exstincto, externus inducitur; hinc putredo canitiei causa, ut fiat canities, ob inopiam caloris nativi, quando non ita humores coquere potest, ut in juventute. Et ultima atque tenuissima pars pilorum, ubi calor minimus, maxime albescit.

Caeterum cur ex putredine humor albus oriatur, causa est secundum Aristotelem, quia magna pars in aerem vertitur, qui terrenae et aqueae substantiae permixtus, facit albedinem. Et hinc etiam liquet, cur homines citius circa tempora canescant, quia nimirum ibi magni et carnosi sub cute locantur musculi, qui ob humiditatem facilius putrescunt. Adde quod temporum ossa admodum sunt tenuia, ideoque calor extraneus facile potest pervadere.

CAP. II. DE MEMBRANIS EXTRA et INTRA CRANIUM.

MEMBRANAE EXTERNAE cranium cingentes; duae sunt: PERICRANIUM et PERIOSTIUM. INTERNAE, quae cerebrum cingunt, itidem duae sunt Meninges dictae et matres: DURA MATER et PIA MATER, id est, crassa membrana et tenuis, quae idem praestant in sua cavitate, quod pleura in media et peritonaeum in infima.

PERICRANIUM est membrana tenuis et mollis, cranium cingens, orta a dura matre, per cranii suturas exeunte.

[A dura meninge oriri, satis probat insignis cerebri meningumque cum pericranio consensus qui alia ratione commodius non explicatur. Deinde, ista productio pericranii a dura meninge, in infantibus manifeste videtur, in quibus ossa craniinondum per suturas serratas coierunt. Fibrae quibus intercedentibus tantum cum meninge dura pericranium connecti putant Horstius, Spigelius, Laurenbergius, jugulum


page 309, image: s309

non petunt: nam sensim ossibus induratis et compressis continuitas illa pericranii et durae matris cum aetate abrupta fuit, ex quo fibrarum species, quae quibusdam imposuit, orta.

PERIOSTIUM est membrana tenuissima et nervea, ideoque admodum sensibilis, cujus benesicio omnia ossa, dentibus exceptis, cincta, sensum habent.

Distinguimus has duas membranas cum Vesalio et Bauhino contra Fallopium, Laurentium et alios, qui confundunt, quum accurate separari possint a perito Anatomico.]

MUSCULI vero circa caput varii suo loco explicabuntur.

CRASSA MENINX seu membrana durior, aliis DURA MATER dicta, ob crassitiem et duritiem, et quod multi omnes totius corporis membranas ex hac atque tenui matre oriri existiment, cranium interius ubique succingit, omnesque ejus sinus et cavitates; atque basi ejus adhaeret valide, ut inde ortum ducere alii putaverint.

Laxe autem et cerebrum cingit, [in superiori parte] et calvariam succingit; [Nam quod observarunt Hildanus et Varolius arctissime connatam calvariae, praeter naturam est.] ut distantia aliqua intersit, sicuti pericardii a corde [tam in vivis quam mortuis, quanquam in his major ob spirituum defectum et cerebri concidentiam, quod Olhafio et Hofmanno largimur, idque ne comprimantur vasa cerebri turgida, et] ne impediatur.

Cerebri motus, qui systole et diastole constat; estque continuus, uti videre licet in capitis vulneribus, [recens natis, et doloribus capitis vehementissimis, ut observat Fabr. Hildanus; ] et nos non raro hunc motum in vulneratis vidimus. Mirum ergo quosdam, etiam doctos viros, hunc motum negare velle. [Sed oppido difficile est, ejus motus veram causam dare: Alii eum tribuunt meningibus: Alii arteriis: Alii substantiae cerebri. Sed male meningibus adscribitur. Nam ablata magna cranii portione et ipsis meningibus, motus tamen cerebri observatus fuit in ove vivente a Cl. Riolano. Arteriis qui tribuunt melius judicant, nam cerebri motus cum arteriarum motu coincidit, ut in infantum capite, fracturisque cranii observatu promptum existit. Quin et notavit Walaeus qui vulnerato usque in cerebrum capite agonisant, in iis quasdam conspicuas arterias non cerebri substantiam motitare; qui motus cerebri redeuntibus viribus et ipse redeat evidens. Coiter quoque in agnis, hoedis et



page 310, image: s310

FIGVRARVM EXPLICATIO. Integumenta cerebri tam propria quam communia ordine in sectionibus consueto exhibentur. FIG. I. Externas partes monstrat.

AAA. Cutis cum cuticula et radicibus pilorum.

B. Cutis vera, a cuticula C. separata.

DDD. Membrana carnosa venulis donata.

EE. Musculus frontis extra locum situs, nervos ex foramine O. prodeuntes suscipiens.

FF. Pinguedo per cranium expansa.

G. Pericranium periostio incumbens in situ naturali.

I. Idem a periostio separatum ac inversum.

K. Periostium supra cranium expansum.

L. Idem a cranio divulsum.

MM. Cranium nudum.

N. Sutura coronalis.

PP. Sutura sagittalis.

QQ. Musculus temporalis pericranio adhuc tectus.

FIG. II. Ablat‚ calvari‚ cerebri involucra detegit.

AA. Dura meninx cerebri sinistram partem operiens.

bbb. Venae et arteriae per eandem sparsae.

CCC. Cerebrum pia tantum matre vestitum.

dd. Anfractus cerebri.

eee. Vasa ad tenuem meningem sparsa.

F. Dura meninx deorsum tracta.

GGG. Sinus superior durae meningi insculptue.

canibus viventibus nullum cerebri ipsius motum, sed arteriarum observavit. Consentit Olhafius, quia praecipue se exserit motus circa sinus durae matris ubi plures arteriae. Quare non videtur ad cerebri substantiam recurrendum: ea quoque mollis et flaccida satis ad movendum inepta existit. Peculiaris tamen motus observatur Lun‚ plen‚ ab humorum turgentia. Sed et is ab arteriis est, sanguine magis distentis: nam acceleratur vel tardatur cordis motus pro vario siderum influxu. Molem cerebri respondere motui pulmonum, nullum indicium habeo satis urgens.

Connectitur autem cum tenui meninge et cerebro per



page 311, image: s311

[gap: illustration]

page 312, image: s312

vasa; cum cranio, per fibras membranosas tenues, ex se natas, per suturas egredientes, et pericranium constituentes.

Gemina est haec Meninx instar aliarum membranarum. Pars exterior cranium respiciens durior est, asperior, et minoris sensus, ob cranium durum, quod tangere debuit.

Pars interior lubrica est, laevis, splendida et candida, aqueo humore magis perfusa.

Quadruplicatur, ubi cerebrum a cerebello distinguit, quo loco canes os habent cerebrum suffulciens, ne cerebellum prematur.

Duplicatur autem in capitis vertice, ubi cerebrum dividit in partem dextram et sinistram: et quia haec reduplicatio parte posteriore latior est, et sensim postea arctatur, [non tamen in acumen,] ut falcis messoriae figuram repraesentare videatur, ideo illud corpus falcem vocant. Dum autem ita multiplicatur, constituit.

Cavitates vel sinus, seu receptacula sanguinis et spiritus copiosi, suntque sinus quatuor, quos Galenus aliquando crassae membranae ventriculos vocat: alii sanguiductus.

Primi duo incipiunt ad occipitis basin, juxta latera lambdoidis, ubi se exonerant venae et arteriae. [Venae quidem jugularis rami inseruntur manifeste, et recipiunt ex sinubus sanguinem; arteriae vero sive mediate per ramulos quosdam sinuum, ut suspicatur Walaeus, sive immediate sinubus annexae, exonerant se in ipsos sinus.] Hi duo deinde uniti

Tertium gignunt longissimum: nam per capitis longitudinem pergit ad summas nares. Galeno aliquando vena dicitur, eo quod copiam sanguinis contineat. Atque his sinubus dehiscentibus aliquando immensa copia sanguinis per nares fluit, [quae per arterias suppeditatur.]

Quartus sinus, calvariam non attingens, uti priores, brevis est, et inter cerebrum ac cerebellum intro pergit, ad glandulam pinealem.

Oritur in concursu sinuum trium priorum, et hoc principium aliqui [ex Herophilo] torcular vocant: [quod primario obstrui in Apoplexia suspicatur Nymmannus. Sed 1. ut remotam causam admittimus interdum, ventriculo enim nobili omne illud est deferendum: 2. Per rete mirabile ad cerebrum sanguis vitalis potest deduci.] unde vasa eunt pro nutritione ad cerebri substantiam.

[Tertius, sive falcis superior, et Quartus sinus, in priores


page 313, image: s313

duos seu laterales majores desinere mihi videntur; praeeunte Fr. Sylvio in cerebri sectione vesatissimo; et quidem non ductu recto, sed ad latera inclinante; ita ut communis quatuor horumce sinuum concursus nullus sit; licet medio ductu jungantur laterales hi majores. Reperi tamen et hic pro subjectorum varietate aliquam diversitatem, subinde concurrere, interdum separari. Riolanus torcular cum Galeno constituit in tertio sinu longitudinali, quia distribuit sanguinem in omnes partes cerebri et cerebelli, quae ratio de arteriis verior.

Praeter hos jam descriptos quatuor sinus, tres alii ejusdem Sylvii ductu, se nobis in sectione obtulerunt; quos tamen non semper offendimus, et ideo adnotamus, nequis, simul ac ipsos in una aut altera sectione non viderit omnes, nos statim falsi arguat. Riolanus pro cohaerentiis duplicati cerebri habet interventu tenuis meningis majoribus substratis. Quod nihil est, cavitatem enim habent ut alii, nec nudae sunt cohaerentiae.

Horum Vnus Vesalio quoque notatus, per partem falcis infimam fertur, unde et falcis inferiorem eum nominavimus; et ad ejus distinctionem tertium vulgo dictum, falcis superiorem, Desinit hic sinus falcis inferior in quartum.

Alii duo laterales minores, utrinque unus, transverso circiter pollice a majoribus distant, in dura membrana cerebrum a cerebello distinguente siti, nec adeo longi. Eorum alter in lateralem majorem abit; vidi et in quartum desinentes.]

Asinubus oriuntur rami; seu venae reptitiae [jugulares, et in eosdem desinunt arteriae carotides sursum et quaquaversum distributae, mutuisque anastomosibus in eos patentes.]

Continetur autem sanguis in his cavitatibus admodum copiose, quia cerebri substantiae moles maxima est, et non tantum venarum, verum etiam arteriarum officium sustinent, cum pulsent hae cavitates. [Quod in cerebris vivorum animalium dissectis et cranii fracturis, nunquam potuit Walaeus observare, licet evidens sit etiam iis, quibus trepano aperitur cranium, fatente Riolano. ]

Vsus itaque sinuum est, non tam continere sanguinem utrumque a venis et arteriis acceptum, sicut hactenus crediderunt; quam solum arteriosum recipere, cujus beneficio pulsant. Nam arteriosus sanguis communicatus cerebro per cervicales arterias, qui a nutritione utriusque cerebri et



page 314, image: s314

FIGURAE EXPLICATIO. Dextram cerebri partem secundum ventriculi ductum profunde ablatam exhibet haec figura.

A. Nasus.

B. Auris dextra.

CCCC. Portio cutis capitis dependens.

D Musculi occipitis rudimentum.

E. Oculi orbita.

F. Os frontis.

G. Os occipitis.

HH. Latus cerebri sinistrum crassa sua meninge adhuc tectum.

III. Crassa dextra lateris meninx dependens.

KKK. Faix.

L. Falcis ad galli cristam extremitas.

MMM. Sinus falcis superior.

NN. Sinus falcis inferior.

O. Sinus lateralis dexter major.

P. Sinus falcis superioris in lateralem majorem ingressus.

Q. Sinus quartus inter cerebrum et cerebellum.

R. Sinus quarti in lateralem majorem ingressus.

S. Sinuum lateralium majorum communis ductus.

TT. Grandium vasorum in sinum falcis superiorem abeuntium portio.

W. Magnae Cerebri fissurae pars.

x. Ventriculi dextri pars inferior et exterior, qua carotidis arteriae ramulus penetrat ad choroeidem plexum.

y. Ventriculi dextri pars posterior et amplior.

x. Ventrculi dextri digitalem referens cavitas subrotunda.

a. Ventriculi dextri pars superior et interior sub calloso corpore.

b. Ventriculi dextri in tertium seu medium descensus et orificium.

ccc. Plexus choroeides glandulosus.

dd. Spinalis medullae radix.

e. Spinali medullae radici continuatum cerebrum.

ff. Callosum corpus.

gggg. Cerebri pars posterior et inferior, calloso corpori continua, et ventriculi dextri cavitatem formans.

hh. Cerebri sinistri sub falce apparens portio.

ii. Arteriolae ventriculi dextri perreptantes superficiem.



page 315, image: s315

[gap: illustration]

generatione spirituum animalium superfluus est, in hos sinus deponitur sive immediate, sive mediate per ramulos sinuum ut suspicatur Walaeus; inde vero per jugulares venas quae sinubus junguntur una cum tenui pellicula parietibus istorum adhaerescente, ad cordeorsum recurrit, ut iterum elaboretur. Circulum enim in cerebro quoque absolvi, ligaturae quoque vivorum docent, quando jugularis ligata, juxta caput intumescit, ad cavam vero et cor inanitur.

P. Laurenbergius spiritus animales in sinubus generari opinatur, nullo judicio firmo aut probabili ratione.

A. Kyperus Vir Doctissimus, sinuum usum specialem credit, ut inserviant ventilationi et refrigerationi sanguinis pro meliore cerebri usu et generatione spirituum animalium,


page 316, image: s316

siquidem extremitates arteriarum in illos desinunt, et sinus ipsi simplici frigidaque membrana sunt contexti. Sed meo judicio ad sinus non pervenit arteriosus sanguis antequam deferbuerit, quum recurrit a spirituum generatione. Tum autem refrigerio indiget nullo, statim per venas ad cor regressurus.]

Vsus durae matris est I. Cerebrum tegere, medullam, et nervos inde oriundos.

II. Distinguere cerebrum in duas partes, et idem a cerebello.

III. Pericranium constituere, dum pro eo ligamenta per suturas mittit.

TENUIS MENINX vel PIA MATER, ob tenuitatem dicta, proxime et immediate cerebrum ejusque partes, [et ventriculos, crassior quidem in tertio ventriculo, quam reliquis, si credimus Olhafio, ] ne diffluant, vestit: quare tenuis et mollis esse debebat; estque exquisiti sensus. Qui obtusior in illo, cui ossa tria sine damno adnata Parisiis ab Henrico Fuiren consobtino nostra visa: Venetoque illi, cui os grandiusculum dentatum in falce, seu duplicatura meningis surrexit, quod apud Folium contemplatus sum.]

Vsus; cerebrum, cerebellum, medullam et nervos vestire.

CAP. III. DE CEREBRO EJUSQUE MEDULLA IN GENERE.

INtra calvam substantia mollis et alba consideranda triplex: CEREBRUM vel pars anterior, CEREBELLUM vel pars posterior, et intima pars, quae cerebro immergitur, MEDULLA alba; quam quia alii confundunt cum cerebro ipso inscite; nos veritatem sic explicamus.

Cerebri vulgo dicti pars alia externa, alia interna.

Externa proprie et stricte CEREBRUM dicitur, estque totum illud quod exterius circumjectum molle apparet, cinericii coloris vel ex albo flavescentis, quem colorem aliqui ex venis innumeris ibi disseminatis oriri credunt. Et haec externa substantia est quasi cortex.

Interna est reliquum intus reconditum, durius et compactius, magisque candidum. quod MEDULLAM vocare possumus,


page 317, image: s317

in qua siti sunt ventriculi vulgo dicti, non vero in ipso cerebro; ut ita

Differant cerebrum et medulla ipsa. 1. Situ. 2. Colore. 3. Consistentia. 4. Interstitio linearum. 5. Magnitudine. 6. Figura. 7. Cavitatibus, quae in medulla, non in cerebro. 8. Nobilitate.

Videtur ergo cerebri pars candida in cinericia esse demersa, quemadmodum humor cristallinus in vitreo. Et licet duae hae substantiae, candida et cinericea, in cadaveribus putridis maxime continuatae appareant; in recentibus tamen sanorum repente interfectorum, discriminantur lineis quibusdam variis, ut ab invicem separari actu optime queant, si summa adsit dexteritas, et mox ab obitu fiat sectio, alioquin multa humiditate perfunduntur et concidunt.

Mediam hanc candidam substantiam vel Medullam dividimus in partem globosam seu rotundam, et oblongatam.

Globosa, quam nos caput medullae vocabimus, figuram Calvae aemulatur, et magna constat mole, habens in se tres cavitates vel ventriculos vulgo dictos.

Oblongata, quam nos caudam medullae vocabimus, imme diate ab hac globosa oritur, instar caudicis cujusdam, cui insculptus est calamus scriptorius, vel quartus quibusdam dictus ventriculus; in quo nos statuimus veram esse animalis spiritus generationem.

Et haec medulla oblongata est omnium nervorum, quicunque ibi sint, principium et origo, cerebrum vero ne unius quidem nervi initium; contra quam communis fert opinio.

Potest vero et haec oblongata medulla dupliciter considerari: vel prout adhuc est intra calvariam, et tum ab ea nervi oriuntur, qui vulgo cerebro tribuuntur: vel prout extra cranium est, et in spinam delabitur, diciturque medulla spinalis.

Ne vero discentes turbentur, totius cerebri vulgo ita dicti structuram jam proponemus.

Cerebri ergo humani Magnitudo insignis est in proportione sui corporis, ut habet Aristoteles. Et ut plurimum homo duplo plus cerebri habet quam bos, nempe ad librarum quatuor vel quinque pondus [quia animal nobilius est, et forsan quia os sublime habet, et erectos ad sidera vultus tollit: si enim quid mobile, rectum stare volumus, pondere ingenti superposito, casurum juvamus. Praeter naturam tamen



page 318, image: s318

FIGURAE EXPLICATIO. Figura haec sinistrum cerebri latus in dextri, secundum praecedentem quartam figuram ablati, locum reclinatum praebet, ut et magnam ejusdem fissuram.

aa. Auris sinistra.

bb. Dependens capitis cutis.

cc. Ossis frontis pars.

d. Orbita oculi.

eee. Cranii cavitas, in qua cerebri pars inferior continebatur.

ff. Crassa meninx dependens.

hhhhh. Cerebrum sinistrum tenui meninge investitum.

iii. Magna sinistri cerebri fissura supra spinalis medullae radicem consistens.

kk. Spinalis medullae radix sinistra, in fissurae magnae fundo apparens, cum novis anfractuum rudimentis, et vasis eo loco distributis.

IIII. Cerebri anfractus, secundum quos carotidis arteriae feruntur rami.

mmmm. Arteriae carotidis propagines in sinum lateralem majorem sinistrum desinentes.

nn. Sinus laterialis sinister major, nimis angustus exsculptus.

oo. Sinus lateralis sinister minor.

p. Sinus lateralis minoris in majorem ingressus.

cranium monstrosi animalis in Scania nuper repertum, duplo plus cerebri potest continuisse. Cranium ipsum in Musaeo Wormiano asservatur.] Et inter homines mares plus habent quam foeminae. Iis enim maximum est datum cerebrum, qui plurimum cerebro uti debuere, hoc est, functiones animales varias et praestantes exercere. [Hoc tamen cerebri utriusque sexus discrimen, censuram Adriani Spigelii seu Bucretii incurrit, quam haud dubio ab illo impetrarunt autopsia, et magnae illae mentes et dotes quarundam foeminarum, quas aetas superior et nostra tulit. Foeminae autem minus quam mares cerebri habere dicuntur, quia ut plurimum corporis magnitudine his cedunt.]

Figura subrotunda est ad modum Calvae; anterius vero



page 319, image: s319

[gap: illustration]

tubera acquirit cerebrum, quae a nonnullis processus mammillares dicuntur.

Superficies externa cerebri anfractuosa est, atque convolutiones, gyrosque varios, instar intestinorum habet: quos non ad intellectum factos dicendum cum Erasistrato, cum et asini habeant, nec ad levitatem, ut Aristoteles voluit; nec absque fine vel usu esse, ut alii putant; sed ut vasa cerebri per hos anfractus ducerentur tutius, ne ex motu assiduo ruptionis periculum esset, praesertim in plenilunio, quando in calva cerebrum maxime turgescit.

[Anfractus si diligentius examinaveris, quod nos primus docuit Fr. Sylvius Anatomicus magnus, eos satis profunde descendere comperies, cerebrumque hiscere utrinque praeter


page 320, image: s320

divisionem illam mediam a falce factam, per anfractuosam fissuram, quae in parte antica circa radicem oculorum principium suum habet, unde secundum temporis ossa retro supra spinalis medullae radicem procedit, ac cerebri partem superiorem ab inferiore dividit. Subinde tamen fissura illa magna reperiri vix potest. Cujus vice inveni minorem quandam fissuram lateralem utrinque facile separabilem, in sectione etiam communi prope ventriculos, arteriis carotidibus refertam.]

Superficies interna habet varias extuberantias et cavitates, ut in sequentibus dicetur.

Color albus est, quia ex semine, ut omnes partes, generatum est cerebrum; sed ita, ut minus amplificationis habuerit quam constitutionis: unde in summis inediis nihil ex cerebro diminuitur.

Temperamentum est frigidum et humidum, quod apparet ex albedine et mollitie. Unde Hippocrati cerebrum est sedes frigadi et glutinosi. Ratioci nationi enim et somno, cerebri caliditas intensior obest, uti in phrenetici, apparet. [Est tamen quovis aere, a spiritibus calidius, ut recte Galenus, interim non cladissimum, ut cor.]

SUBSTANTIA est pellicularis, qualis nulla alia in toto corpore. Glandulae assimilavit Hippocrates, ob colorem et humoris copiam. Mollis est et humida ad faciliorem impressionem imaginum et conceptuum, est enim imaginationis sedes: non tamen ita mollis, ut diffluat, sed mollitiem habet consistentem, ut, quod impressum est, aliquandiu maneat: Nam cerebrum etiam memoriae sedes est.

[Cartesiani cerebrum ex mollibus et plicabilibus fibrillis se mutuo cum pororum interstitiis contingentibus contexunt, per quas in cerebro imprimantur imagines rerum objecturam. Egregie quidem sensus rationem hoc pacto explicant, si vera esset hypothesis. Sed tales fibrillae in substantia cerebri molli non observantur, nisi principium spinalis medullae sumamus, ex quo nervorum funiculi oriuntur.

Cerebri substantiam plane deesse rarum est, sed a nimio Veneris usu, quandoque imminutam vidit Horstius, ut ejus Epistolae docent. Schenckius tamen, Valleriola, Carpus, etc. puerum sine cerebro viderunt, uti et Nic. Fontanus Amsterodami Anno 1629. qui loco cerebri et spinalis medullae aquam limpidissimam deprehendit, membrana inclusam.]



page 321, image: s321

Vasa per cerebrum disseminantur varia. Nam si ejus substantiam comprimas, guttulae sanguineae copiosae exudant: ideo plurimas venas et arterias capillares ibi disseminari, cum Galeno statuimus; quas etiam non raro oculis usurpavimus. [Quod fiet praesertim, notante Fr. Sylvio, ubi flaccidum est cerebrum et friabile: quod tum sponte a vasis cedere in sectione notavit: et maxime si vasa ob aetatem, aliamve causam quamcunque fuerint solidiora.]

Nervi autem nulii per cerebrum disseminantur, ideo sensus expers est omnis.

Venae quae per cerebri substantiam feruntur, sunt 1. Rami quinque venarum jugularium, quorum aliqui crassae meningis subeunt sinum, aliqui per meninges, et cerebri substantiam sparguntur. [Verum illi ex observatione Walaei non alii sunt, quam] 2. Ramuli exigui (qui) utrinque abeunt in substantiam cerebri, ex durae matris cavitatibus.

Arteriae quatuor sunt ex Carotidibus et cervicalibus, [quarum hae ad cerebellum, illae ad cerebrum disseminantur supra infraque. In fissuris eaedem arteriae carotides plurimae feruntur tum in superficie tum fundo, quibus molestam illam in quibusdam capitis doloribus circa temporum regionem pulsationem acceptam refert Fr. Sylvius, quanquam et externarum arteriarum pulsus huc quoque conferat, judicio A. Kyperi, quod cura doloris indicat, quia iis apertis cessat]

Vsus cerebri secundum Aristotelem est ad cordis refrigerationem, quod recte refutavit Galenus, quia a corde cerebrum est remotius. [Sunt tamen inter Peripateticos qui Aristotelem a Medicis dissentire negent, dum ille cerebrum ad cordis fervorem temperandum, hi vero in gratiam producendi spiritum animalem factum volunt: spirituum enim animalium generationem sine vitalium refrigeratione et contemperatione fieri non posse.] Sed

Vsus est 1. Esse animae sensitivae domicilium, ad edendas functiones animales. Est autem cerebrum non particulare sentiendi organum, ut oculi, aures etc. sed universale: nam de omnibus judicium sit in cerebro.

De motu etiam animali fert judicium, ipsum vero animali motu caret: At naturalem agnoscit, [ab arteriis communicatum,] eumque perpetuum dilatationis et constrictionis, ut liquet in vulneribus, item in recens natis, quorum in


page 322, image: s322

sincipite cerebrum palpitare conspicitur, quia ossa mollissima sunt, necdum satis indurata.

In dilatatione cerebrum vitalem spiritum (cum sanguine arterioso) attrahit, ex arteriis carotidibus, itemque aerem per nares.

In contractione spiritum animalem in nervos propellit, qui in totum corpus, tanquam canales, hunc spiritum devehunt, unaque cum spiritu, facultatem sentiendi et movendi. (Eadem contractione sanguis ex sinubus per venas expellitur ad cor.)

Spiritus ergo animalis materia est duplex: videlicet sanguis arteriosus, spiritu vitali perfusus; et aer. De loco generationis postea dicetur. Non enim cum iis sentimus, qui in cerebri substantia aut ventriculis istis anterioribus generari volunt hunc spiritum.

2. Ut in cerebro contineatur et servetur, tanquam in promptuario spiritus animalis, jam antea generatus et confectus. Et conveniens certe spiritus animalis domicilium atque receptaculum, est cerebri substantia, cum eadem sit, quae substantia nervorum medullaris interna, quae spiritum illum animalem etiam continet.

Putamus autem in cerebro proprie dicto, vel cortice, servari spiritum animalem pro sensu, in medulla vero tota tam quoad caput, quam quoad caudam, reservari spiritum pro motu, quod sequenti capite manifestum evadet.

CAP. IV. De Partibus Cerebri in specie, et I. de medulla oblongata et spinali; ejusque ventriculo nobili.

EA quae in cerebro conspiciuntur, alii (cum Galeno, Vesalio, Fallopioque, ) inquirunt secando primum capitis partem superiorem, et ad inferiora usque progrediendo, quare etiam multas partes minus recte proponunt et explicant. Nos (ductum Constantini Varoli sequuti) inverso ordine, attamen vero et accurato, incipiemus a parte inferiore cerebri, et ad summam usque transibimus: daturi postea ordinem partium a summis ad infimas, pro iis, qui vulgatum et communem secandi ordinem sequi volunt; (Ubi et tertia secandi ratio tradetur.)

Ordiendo ergo ab infima parte cerebri, occurrit primo Medullae oblongatae principium; hujus progressus quia in vertebris


page 323, image: s323

spinae est, Spinalis dicitur, item dorsalis medulla.

Quod si quis a cerebro putaret initium faciendum, quia ab eo, ceu principio, oriri dicitur medulla spinalis; ei obgerimus, nos statuere medullam, prout et intra cranium est, et prout spinalis est, principium potius cerebri dicendum; cerebrum vero ipsum in duas partes divisum, esse quasi [gap: Greek word(s)] quandam, vel processum duplicem ipsius medullae.

Et id quidem manifestius fit inspicientibus Anatomiam piscium; ibi enim medullae caput et cauda insignis est magnitudinis, processus vero medullae vel cerebrum admodum exiguum: cujus rei caussa est, quod pisces motu magis quam sensu utuntur, ac si ad sensum plus conferat cerebrum vel cortex, ad motum plus medulla ipsa. Hinc pisces quoad sensus, stupidi satis sunt, in motu vero satis agiles. Atque ex hac nostra sententia verum erit, durius ad motum, mollius ad sensum corpus facere.

MEDULLA OBLONGATA oritur secundum alios a solo cerebro, secundum alios a cerebello. Sed utrumque principium (ut ita jam communi modo loquamur) obtinet.

Oritur enim quatuor radicibus seu fundamentis; duo majora sunt, ab anteriori, cerebri vulgo dicti, parte. Duo minora a cerebelli parte interiore. Ex unitis hisce videtur constitui spinalis medulla. Sed rec???us forte putatur, origines istas esse processus ipsius medullae, ut ante dictum.

SUBSTANTIA medullae oblongatae paulo durior est quam cerebri.

Pars ejus alia intra cranium est, ad quatuor digitos transversos, supra magnum occipitis foramen. Alia ejus pars et quidem longissima, extra cranium est in vertebris a prima cervicis, usque ad ultimam ossis sacri.

Figura est oblonga et rotunda. Scriptura vocat funem argenteum. In principio vero crassior est et amplior.

Dividitur ulterius in partem dextram et sinistram, uti et cerebrum, a pia matre, quae eam immediate vestit, quod apparet in bovis medulla leviter cocta. Hinc paralysis unius vel alterius lateris esse potest.

Dividitur autem in multos quasi funiculos, circa sextam et septimam thoracis vertebram: et si recentis cadaveris medulla spinalis statim frigidae immergatur, et fiat horum funiculorum separatio, figura repraesentabitur caudae equinae, praesertim circa finem, in multos pilos oblongos divisae: ita ut secundum Laurentium etiam dorsales et lumbares nervi, a cervicali medulla oriantur.



page 324, image: s324

FIGURARUM EXPLICATIO. Ventriculum cerebri quartum, tum cerebellum, tum corpus callosum exhibet variis iconibus Tabula. FIG. I.

AA. Cerebellum ejusque globi.

B. Processus cerebelli vermiformis.

CCCC. Processus cerebelli Pontem Varolio sic dictum innuentes.

D. Spinalis medullae principium.

EE. Duae radices seu processus minores, spinalis medullae a cerebello ortae.

F. Quartus cerebri ventriculus calamo scriptorio comparatus.

GG. Cerebri portio cerebello adhaerens.

FIG. II.

AA. Interna cerebelli et albicans substantia.

BBB. Exterior magis obscura albicantemque ambiens substantia.

CCCC. Structura elegans cerebelli ramosas arbores repraesentans.

FIG. III.

AA. Cerebri per medium usque ad ventriculos secti facies.

BB. Corpus callosum ad sinistram nonnihil diductum.

C. Portio falcis ad posteriora reflexae.

DD. Ventriculus anterior dexter parte superiore detectus.

EE. Ventriculus sinister similiter apertus.

FF. Plexus choroides.

G. Speculi seu septi lucidi portio.

HH. Dura meninx utrinque detracta.

II. Crura duo, seu portiones fornicis.

Membrana integitur triplici. Prima immediate cingens est a pia matre.

Secunda est a dura matre, et alteri adhaeret. [Quae duae, ex observatione Spigelii, nullo inter se, quemadmodum ubi adhuc in calvaria sunt, intervallo distinguuntur, sed sese contingunt.]

Tertia exterior oritur secundum Galenum a valido ligamento anteriores partes vertebrarum colligante, quod parte posteriore in validam tunicam desinat, ne in spinae flexione vel extensione laedatur medulla.

Huic circum funditur crassus et viscosus humor, ad humectationem.



page 325, image: s325

[gap: illustration]

Postea includitur medulla in vertebris, ne laedatur (uti cerebrum Calva includitur) cum sit pars nobilis, et nervorum principium. Ideo spinae partem perforatam [gap: Greek word(s)] , sacram fistulam vocarunt veteres.

In principio huius medullae, dum adhuc in calvaria est, insculptus vilitur,

SINUS vel CAVITAS quam Galenus cerebelli ventriculum vocat; alii quartum cerebri ventriculum, cum tamen


page 326, image: s326

in cerebro non sit. Nos ventriculum medullae nobilem vocabimus.

Hic solidissimus est, purissimus, subtilissimus, sed minimus, nam rem majorum virium et facultates continet, ut ait Galenus.

Et quia post ductum quendam aequalem utrinque ad latus dilatatur, deinde vero in mucronem exacuitur, ob hanc figuram calamus scriptorius a nonnullis dictus est.

A cerebello autem quae huic medullae committitur, constituitur alia, et dimidia pars hujus ventriculi, quasi operculum; ita ut sita sit tota haec cavitas inter cerebellum et medullam oblongatam, potior vero cavitas est inferior, quae in medulla.

Vsus hujus ventriculi a nobis statuitur, ut sit locus generationis, et elaborationis animalium spirituum. Hic enim ventriculus 1. est purissimus et subtilissimus. 2. cavitatemque ad id sufficientem obtinet. 3. In eo denique loco est situs, ut undique circa se in omnes nervos spiritum animalem effundere possit. Recte ergo Herophilus hunc ventriculum principalissimum existimavit.

(Quae argumentorum pondera quomodo non viderint doctissimi quidam Viri, qui nos rationibus nullis calamo scriptorio Animalium spirituum generationem assignasse, sine ratione scripserunt, equidem augurari nequeo.

Nec putandum cum Spigeliano opere, quartum hunc ventriculum tantum per sequelam resultasse ex rotundis cerebri particulis invicem se tangentibus, nullo Naturae consilio: Natura enim nihil praeter rem agit, cum maxime agere videtur.)

Alii generari putant spiritum animalem in ventriculis cerebri anterioribus.

Atque hi excrementis scatent, quorum potius sunt receptacula, ut apparet ex subjecta iis glandula pituitaria, et quod saepe pituita repleti reperiantur (et aqua copiosissima.)

Alii in reti mirabili, alii in plexu choroÔde.

Sed in his praeparationem nos fieri statuimus. Solet enim natura materiae alicujus praeparationi plexus tribuere: Et cum haec vasa adeo exigua sint, quomodo iis generabitur, praesertim cum per ventriculos defluant tot cerebri excrementa?

Alii volunt in cerebri substantia elaborari, (alii in spinalis medullae elongatae corpore.) Sed tam subtilis spiritus generatio


page 327, image: s327

cavitatem requirebat aliquam, quae et vitalium generationi concessa est. Unde aliqui adducti fuere spiritus naturalis generationem in dextro cordis ventriculo statuere, quia in epate nulla est cavitas.

Nostra ergo sententia est, spiritum animalem praeparari in reti mirabili, et magis adhuc in plexu choroÔde, generari et elaborari in hac medullae oblongatae cavitate, sive ventriculo nobili; postea vero (qui ad spinalem medullam et nervos cerebri non derivatur, et abundat,) conservari et retineri in toto cerebro tanquam promptuario.

Vsus medullae oblongatae et spinalis est, ut ab ea omnes nervi prodeant. Ab ejus enim parte, quae intra cranium est, oriuntur nervi, qui vulgo cerebro tribuuntur, et communiter eorum septem paria recensentur. A parte vero longissima, quae in spina est orta, numerantur ab Anatomicis triginta paria nervorum, quot videlicet sunt vertebrarum foramina.

Interim non ita intelligendum, ac si tot duntaxat rami seu funiculi inde orirentur. Nam quilibet nervus pluribus funiculis vel quasi fibris oritur, quae egredientes per foramen alicujus vertebrae, ibidem per membranas junguntur, ac si ex una propagine factus nervus egrederetur.

CAP. V. DE CEREBELLO.

CErebellum quasi parvum ac privatum quoddam cerebrum, est minor quaedam portio, sub cerebro posita in parte inferiore et posteriore occipitis: In brutis, totam fere occipitis regionem occupat.

Eandem cum cerebro habet substantiam, consistentiam, colorem, motus, etc.

(In gyris differt a cerebro. Cerebrum gyros varios habet, inordinatos, cerebellum circulares et ordinatos, qui velut lamellae invicem supertenduntur. Discernuntur partim vasis interjectis, partim pia matre, quibus separatis, singuli circuli possunt eximi.

Substantia interior varia est, candicans et cinericia, quae ramos velut quosdam distribuit.

Vasa lamellis singulis interjecta per tenuem meningem feruntur retium instar, quae ex accurata observatione Fr. Sylvii


page 328, image: s328

a cervicalis arteriae ramis orta, tandem in quartum sinum desinunt.]

Constituitur praecipue ex duabus partibus lateralibus, utrinque quasi globum facientibus.

Processus duos habet vel excrescentias, vermiformes dictas, quia multipliciter orbiculatae sunt, et ex multis portiunculis transversis, tenui membrana copulatis constant. Harum extremitas tenuis et convexa ciceris magnitudinem habet.

Sitae vero sunt ad sedem cavitatis nobilis, una quidem ad anteriorem, altera ad posteriorem.

[Circa posticam partem trunci medullae spinalis, in ventriculi nobilis circumferentia, ex eodem cerebello alii processus prodeunt globosi, interdum bini utrinque, interdum terni. Majores sunt qui ad vermiformem siti, minores reliqui. Cerebelli pontem Varolius appellavit]

Processuum omnium usus est, ne ventriculus nobilis a cerebello pressus obstruatur. [Laurentio, ut motum ventriculorum juvent valvulae instar, quia brevior redditus vermiformis viam aperit, quae est a tertio ad quartum ventriculum, dum extenditur rimam claudit, ne remeet spiritus in superiores sinus. Parum dissentit Riolanus, reserare et claudere aditum quarti ventriculi. Sed per se non movetur, quia, ut cerebrum motus proprii est expers, nisi vasis meningive tenui id assignes, admodum exilibus, vel sane spiritibus animalibus vicinis.

Pontis autem usum credo, circulos cerebelli velut compage constringere et continere, pariterque aggeris instar nobilem ventriculum tueri. Unde sepimentum commodius diceretur.]

Vsus cerebelli idem qui cerebri. Galeno vero, ut inde oriantur duriores nervi: quod falsum. Nam nulli nervi ab eo prodeunt.

CAP. VI. De reliquis quae in cerebro observantur partibus: Reti mirabili, Glandula pituitaria, infundibulo, ventriculis cerebri, corpore calloso, fornice, plexu choroide, glandula pineali, etc.

PRaecedentibus consideratis, accessus faciendus ad ea, quae statim circa nervorum opticorum conjunctionem


page 329, image: s329

conspiciuntur, ut sunt: Rete mirabile, glandula pituitaria, et infundibulum.

RETE MIRABILE, aliis plexus retiformis, ita dicitur ob artificiosam et mirabilem structuram, apparet enim instar multorum retium invicem cumulatorum. Aliam vero structuram habet in vitulis et bobus, ubi etiam manifestius conspicitur quam in homine, in quo tamen dari non negandum est, ut facit Vesalius, [quanquam obscurius. Abesse enim memini.]

Subjicitur hoc rete cerebri basi, glandulam in ambitu complectitur, a lateribus sellae ossis sphoenoÔdis.

Constat [non ex nervis tertiae conjugationis, ut vult Volcherus, sed] ex arteriis carotidibus et cervicalibus a corde sursum latis ad basim cerebri quae sanguinem et spiritum vitalem in hoc rete deferunt.

[Rete mirabile ad basim cerebri eandem collocat Riolanus, nempe propaginem choroidis plexus qui anteriores ventriculos perreptat.]

Vsus retis est, ut in eo diutissime moretur sanguis et spiritus vitalis, ut fiat prima praeparatio pro generatione animalis spiritus. [Deprehendit quoque Walaeus rete hoc constare ex vena rum jugularium ramulis, sine dubio ut referant superfluum in spirituum praeparatione.]

GLANDULA PITUITARIA ita ab usu dicta, quod excrementa cerebri ex ventriculis per infundibulum suscipiat (ideo ad finem infundibuli ponitur in sella sphoenoÔdis) Galeno simpliciter dicitur glandula.

Superne concava est, inferne gibbosa.

Substantia ejus durior est et compactior quam aliarum glandularum.

Vestitur pia matre.

Vsus est idem qui aliarum glandularum, carne bibula instar spongiae excipere excrementa crassa (nam tenuia per suturas evaporant) collecta in cerebri ventriculis, saepe satis copiosa. Nam cerebrum mole magnum multo indiguit alimento, ideo et multa excrementa generat, praesertim a naturali constitutione nonnihil recedens. Haec excrementa glandula modo in palatum dejicit, modo defluere sinit per basis cranii foramina.

Aliis usus etiam glandulae hujus est, claudere infundibulum, ne spiritus animales egrediantur. Nam statim supra glandulam pituitariam, est



page 330, image: s330

FIGURAE EXPLICATIO. Sublata fornice spectatur glandula pinealis ut et tertius cerebri Ventriculus inter duos anteriores medius.

AA. Cerebrum aequali sectione explanatum.

B. Fornix sublata et retrorsum reflexa.

CC. Ejus expansiones, seu crura postica.

DDDD. Vontriculorum dextri et sinistri fundus, in quo anterius vascula apparent.

EE. Eorum latera seu parietes.

F. Foramen anterius tertii ventriculi aliis Vulva dicitur.

G. Rima tertium ventriculum designans.

HH. Protuberantiae cerebri quae Nates dicuntur.

II. Protuberantiae Testes nominatae.

K. Glandula pinealis.

INFUNDIBULUM, dictum a figura, nam superne caput ejus amplum est, inferior pars est longus canalis et angustior. Alii pelvim vocant, quae vox rectius de capite infundibuli seu principio diceretur.

Est ergo infundibulum cavitas orbicularis, (nonnunquam triangularis, eaque vel obtusis angulis vel acutis,) facta ex pia matre, ubi cerebri basin succingit. Ejus initium amplum est, ad foramen tertii, uti vocant, ventriculi; per quod ex ventriculis excrementa in hoc infundibulum ablegantur.

[Canaliculos quatuor habere monet Riolanus, sive tubulos, qui pituitam vel serum pituitosum destillant per quatuor foramina accumbentia sellae sphenoideae.

Colore est obscuriori, et si aperias, pituita crassa repletam invenies.

Glandulae duae candicantes sive protuberantiae cerebri hujus meatui praeponuntur, qua parte infundibulum a ventriculis serum accipit, inverso cerebro conspiciendae.)

Hisce absolutis occurrit in sectione NERVORUM ORIGO, ubique a medulla, qua de re in libello de nervis.

VENTRICULI cerebri seu CAVITATES sequuntur.

Hi, si sectio communis fiat a superioribus incipiendo, putantur tres esse: duo anteriores et superiores, uti vocant, unusque medius, cui alii addunt quartum, de quo nos supra.



page 331, image: s331

[gap: illustration]

Si vero sectio nova fiat, ab interioribus ordiendo: duo tantum apparent, ut tertius communis, fiat portio reliquorum duorum.

Nos putamus unicum esse cerebri ventriculum, qui in medio est, sed bipartitum est ejus initium, vel gemini processus, qui excrementa recipientes deferunt in ipsum medium quem tertium vocant. Cavitas enim una et continua est


page 332, image: s332

cerebri, et duo dicti ventriculi in communem cavitatem desinunt.

Interim, quia pars cavitatis alia atque alia diversimode formata videtur, distinctio aliqua doctrinae ergo admitti potest.

Duo illi ventriculi qui male anteriores et superiores dicuntur, [quia etiam in postica parte cerebri et inferiore consisitunt, forsan melius laterales dicerentur, et cum Vesalio dexter et sinister,] amplissimi sunt, obliqui, anfractuosi, semicirculares, pia matre vestiti.

[Lunae falcatae non male passim assimilantur; quamvis tales vix unquam inter secandum demonstrentur. Cum tamen oblongi simul sint, et postica sui parte valde ampli, equorum soleis conferri quoque possunt. Rotundam hanc ventriculorum faciem primus detexit accuratissimus Fr. Sylvius, post cum saepius a me demonstratam. Sed si veram figuram invenire velis, profunde cerebrum secabis versus cranium seu tempora utrinque, quia profunde calloso corpori immergitur. Elatior enim est pars ventriculorum versus septum lucidum, depressior versus laterales cranii partes. Anteriores partes profundiores, vicinae sunt processibus mammillaribus, et si credimus Piccolomineo, Banhino, Riolano, aliquo modo perviae, praesertim in senibus.

Excurrunt praeterea in parte sui posteriore recto ductu, ubi cavitatem subrotundam digitali non absimilem formant; hanc aliquando abesse memini.

Notandum insuper, ventriculos hos ambire spinalis medullae radicum laterales et posticas partes; quas praeterea sub choroeide plexu, limbo quasi et fimbria complectitur, ventriculorum concamerationem constituens cerebri pars introrsum, sursumque contorta et attenuata et ob similitudinem Limbus a laudato Sylvio vocari solita, dictis radicibus per tenuissima filamenta adnexa. Limbum hunc, si leniter elato plexu, a radice removeris, arteriolas reperies inferiorem ventriculi superficiem perreptantes, reticulari arteriolarum corollae radicem investienti continuas; quarum benesicio videtur quoque hic limbus radici propius adhaerere.

Caeterum hic observabis facilem esse humori in dictis ventriculis contento exitum, et secundum spi nalis medullae ductum descensum.]

Formantur igitur non in cerebro, sed medulla, quo loco


page 333, image: s333

vocant corpus callosum, quia substantia ibi est durior, instar calli, ubi duabus extuberantiis anterioribus incumbere videntur ventriculi.

[Non ita omnibus obviam ventriculorum cerebri conformationem, sequenti fere modo se habere nos docuit anatomica inspectio, praeeunte Sylvio.

Spinalis medullae radices duae satis alte in cerebri substan tiam penetrant; harum superiori et anticae, maxime qua introrsum spectat, parti continuatum cerebrum (et albicantem et cinericeam partem nomine cerebri comprehendo) quaquaversum, extrorsum inprimis et retrorsum se expandit, ac sensim demissa sua extrema introrsum, sursumque intorquet ac contrahit, donec tandem attenuatum spinalis medullae radicem aliquanto inserius, quam ubi ab ea ortum erat, undique pene Limbo, ut supra dictum, complectitur: sicque laterales foramat ventriculos.

In anteriore autem et interiore parte ascendens ab utraque radice albicans substantia, unumque corpus, callosum dictum, conficiens, retro fertur; ac utriusque radicis medium interstitium, quod tertius ventriculus est, ac in ipsum patentia lateralium ventriculorum ostia a se formata tegens, fornicem constituit; ac posteriori, simulque interiori utriusque ventriculi Limbi parti continuatur.

[Poros multos in ventriculis addit Regius, in fibrillas substantiae cerebri Spectantes, in quibus spiritus animalis generetur. Sed isti una cum fibrillis, oculos Anatomicorum fugiunt.]

Distinguuntur septo laxo et rugoso: quod si extendatur, [et lumini opponatur,] lucidum fit, ob tenuitatem: quod alii volunt esse ex tenuissima ipsius cerebri portiuncula, alii ex tenui meninge duplicata. [Sed prius verius est; quod deprehendes, si more Sylviano alterius lateris cerebro et falce ablatis oppositi lateris ventriculum indagaveris, ac cerebri partem, calloso corpori continuatam, ad tertii Ventriculi orificium elevaveris; tum enim facile perspicietur, ac cerebri portiuncula deprehendetur.]

Pars inferior albicans, ubi junguntur ventriculi, dicitur

FORNIX seu testudo, figura trianguli, [tribus cruribus, uno anteriore, duobus posterioribus.] In communi sectione Tertio ventriculo superstratum putatur hoc corpus, et corpori calloso subjectum.

[Sub Fornice observante Sylvio proxime fertur utriusque



page 334, image: s334

FIGURAE EXPLICATIO. Figura haec sinistrum cerebri secundum quintam figuram reclinati ventriculum integrum exhibet.

a Auris dextra.

b Auris sinistra.

cccc Os frontis.

dd Capitis cutis pars utrinque dependens.

eeeeeee Crassa utriusque lateris dependens meninx.

fffffff. Cerebrum secundum ventriculi sinistri ductum a parte spinalis medullae radici superimposita divisum et reclinatum.

ggg. Cerebri pars spinalis medullae radici insistens.

hh Magna cerebri fissura radicem supergrediens.

iiiiiii. Ventriculi sinistri interior facies et forma instar Lunae falcutae.

k Ventriculi cavitas digitali similis.

l Orificium in tertium ventriculum.

mmm Limbus, spinalis medullae radici adhaerens.

nn Limbus ab eadem radice remotus.

ooo Plexus choroeides.

ppp Spinalis medullae erecta radix.

qqq Vasa interiorem ventriculi superficiem perreptantia, et magnam partem ab arteriolis radicem ambientibus orta.

r Septum lucidum.

lateris choroides plexus, ad pinealem glandulam tendens, sub quo plexu coalescit, parte sui superiore utraque spinalis medullae radix; ut ita hic tertio ventriculo immediate non supersternatur testudo.)

Tertius vulgo dictus ventriculus, vel rima longa, est priorum concursus, qui in centro quasi medullae cerebri forma tur, ob conjunctionem duorum truncorum rotundorum, a cerebro prodeuntium: meatus in se geminos habet, primum anteriorem deorsum ad glandulam pituitariam abeuntem, ut eo excrementa excludat, alterum posteriorem, membrana vestitum; quod foramen quidam anum vocant, sub natibug abit ad ventriculum nobilem, ut praeparata materia spirituum



page 335, image: s335

[gap: illustration]

animalium in locum generationis, et quasi uterum intrare queat.

Est hoc foramen nihil aliud quam spacium ex contractu truncorum quatuor spinalis medullae.

Nates vero et testet sunt quatuor orbiculares prominentiae, quas in cerebro esse dicunt, quod falsum: portiones duas radicum medullae oblongatae a cerebello ortarum vocant nates; duas vero exiguas, radicum ex cerebro, vocant testes. Et hae partes sunt inferiores; istae superiores.



page 336, image: s336

[Hae differentiae ut notat Fr. Sylvius, inter testes et nates in brutis magis habent locum, quam in homine; in quo aequales fere sunt. et saepe testes majores.]

Sed ejusmodi nomina imponere parvi videtur momenti: uti et quando glandulam pinealem penem vocant, et foveam aliquam inter eminentias oblongam, vulvam.

Inter ventriculos priores dictos ac testudinis sepem, PLEXUS quidam reperitur choroidis, vel RETICULARIS dictus, ex venis et arteriis tenuissimis contextus, missis partim ab arteriis, partim ex vasis sinus quarti durae matris. Intertexitur huic plexui glandulosa subltantia, et piae matris portio. [Exiguum carotidis arteriae ramulum partem cerebri inferiorem, ubi lateralis ventriculus terminatur, penetrantem, accipit choroides plexus vere glandulosus, qui desinit circa pinealem glandulam, ubi per inferiorem ventriculi superficiem hinc inde de se ramulum sparsit.]

Vsus est idem quiretis mirabilis.

Ad ortum foraminis, quod a medio ventriculo in nobilem intrat, quaedam GLANDULA est apposita, PINEALIS dicta, a figura nuclei pini: [Graecis [gap: Greek word(s)] , vel [gap: Greek word(s)] ;]alii penem cerebri vocant; estque substantiae durioris, coloris sublutei, non nunquam subobscuri,]et membrana tenui obducitur. [Magna in recens mactatis animalibus, in inveteratis cadaveribus colliquata vix apparet, vel valde exilis est, ut et in hominibus, quorum calentia cerebri aperiri non possunt. Unde annihilari ajunt sicut camphora aeri expositam, partim resolvi sicut sal ab humido.

Glandulam hanc inter testes consistentem nerveus funiculus utrinque firmat, obser vante Sylvio.

Qui etiam in hac pineali glandula non semel aliquot arenulas, quin et aliquando calculum exiguum pisi partem quartam aequantem et subrotundum observavit.]

Vsus est instar aliarum glandularum, et praesertim praeesse distributioni vasorum per cerebrum disseminatorum. [Aliis, ut instar valvulae apponatur foramini in quartum ventriculum tendenti.

Cartesius, ejusque sequaces Meyssonerius, Regius, Hogelandius existimant glandulam hanc in medio ventriculorum in vigilia spiritibus perpetuo distentorum sitam, 1. Omnium objectorum motus excipere. 2. Animam in hac sola per hos motus sensibilia externa et omnes Ideas quae a quinque sensibus proficiscuntur apprehendere tanquam in centro


page 337, image: s337

et discernere, atque deinde ejus ope spiritus ad varios nervos mittere, sicut in speculo sphaerico exili omnia eo ordine recipiuntur quo vel in campo vel Musaeo sunt.

Hanc ob causam figuram conicam ei accommodat Meyssonerius, quia Individua plus spatii quam species aut genera requirunt. Moveri autem has ideas diversimode per motum spiritus animalis, sed semper reperiri junctas per verbum EST, et secundum earum aequalitatem vel inaequalitatem verum et falsum componi, comparatas inter se, ut duae lineae.

Hinc infantes non statim loqui aut ratiocinari, quia nondum introitus datus ideis per flaccidum cerebrum. Harum Idearum in conario motum nimium violentum et confusum, deliria facere, ut in ebriis, phreneticis, etc.

Sed multa sunt, quae ab opinione hac nova et ingeniosa me dimovent. Nam

1. Nimis exile est corpus, et obscurum, quam ut omnium rerum species clare repraesentet.

2. Species omnium sensuum huc non appellunt, quia nervi non tangunt glandulam.

3. Posita est excrementorum loco, quo per tertium et anteriores duos ventriculos expurgantur, ubi species rerum inquinarentur.

4. Species sentiuntur potius, ubi deferuntur. At ad principium spinalis medullae quilibet nervus sensorius defert species suo quovis loco, unde singuli suo loco in principio medullari ab anima dijudicantur et recipiuntur. Est praeterea haec medulla magna satis globosa, durior, et illustrior colore.

5. Fieret in exili hoc corpusculo idearum diversarum confusio. Oculus quidem etiam minimus sine confusione species recipit, sed visibiles tantum, quum hic sensuum diversorum diversae species debeant recipi.

6 Nullus hinc ductus apertus ad nervos, aut cognitus, sicut a principio medullari, nec ulla communio cum quibufdam nervis sensuum externorum.]

Vsus cavitatum vel ventriculorum cerebri est, esse excrementorum conceptacula, quod apparet,

1. Ex structura: Nam foramen abit a cavitatibus, ad glandulam pituitariam.

2. Superficies ventriculorum semper aqueo humore oblinitur.

3. Saepe toti repleti pituita reperiuntur, [et aquea humiditate.]



page 338, image: s338

Caeterum in sectione hac nova, postquam monstratum est infundibuli collum cum glandula; medulla sublevata, primum conspiciuntur nates et testes, deinde foramen in ventriculum nobilem; postea nervi varii, cerebri ventriculi cum foramine in infundibulum, corpus callosum, fornix, plexus choroidis, et glandula pinealis.

In sectione vero antiqua et communi, hae monstrantur ordine partes cerebri: Corpus callosum, septum tenue, extuberantiae duae, quibus ventriculi incumbunt; Ventriculi duo, anteriores vulgo dicti; fornix, plexus [gap: Greek word(s)] , ventriculus tertius, ejus duo foramina, glandula pinealis; remoto nonnihil cerebello, nates et testes, cerebellum, processus vermiformes, ventriculus nobilis, pelvis, glandula pituitaria, rete mirabile.

[Sin mediam Francisco Sylvio familiarem instituere volueris sectionem, ita procedito. Quantum fieri potest commode, auferto profunde cranium. Hinc illaeso manente cum crass‚ su‚ membran‚ sinistro cerebri latere, in dextro sectionis initium facito, crassam meningem primum dissecando ac removendo; deinde particulas aliquot cerebri cum tenui meninge demito, donec perveneris ad ventriculi cavitatem, cujus tum superiorem, cum inferiorem ductum secando persequitor, uti factum vides in Tabula 1. Limbum, si lubet, a spinalis medullae radice obtuso stylo separato et ostendito; quamvis id in opposito latere fieri queat convenientius. Ablata hoc modo dextri cerebri parte maxima, demonstrandi veniunt superior et inferior falcis sinus, quin et lateralis dexter major, ut et superioris in hunc descensus obliquus, quae omnia expressa habes in praedicta Tabula.

His absolutis latus aggreditor sinistrum, in quo crassam meningem prius secato, et cum falce semoveto; mox in dextrae nuper ablatae locum sinistram cerebri partem leniter inclinato; hoc dum facis, abeuntia in lateralem sinum vasa ex clinato; observato, quin et circa nervos opticus emergentes atque in plurimos ramos distributas, cerebrique subitantiam interiorem ac inprimis ejus superficiem anfractuosam ubique perreptantes tandemque in sinus desinentes carotides arterias: Deinde notabilem atque in eadem Tab. notatam inter anfractus fissuram investigato, sectaque tenui meningo latera ejus spatulae ope tantillum ab invicem diducito, quo per anfractuum fundum delati carotidum rami magis appareant, cum novis gyrorum rudimentis. Quod si, quam


page 339, image: s339

cerebri demonstrationem inchoaveris, carotides arterias et jugulares venas ab adjacentibus in collo partibus prius liberaveris ac seorsim ligaveris, nunc autem per inflictum arteriae vulnus tubulum contortum immiseris ac insufflaveris, turgescent disseminata per universum cerebrum vasa, ut pote carotidum arteriarum propagines, donec tandem cum propulso sanguine inspiratus aer in sinus se exoneraverit: Eosdem si per praedictum tubulum itidem insufflaveris sinus, ipsorum cum jugularibus venis continuationem ac communionem ex harumce intumescentia et distensione perspicies; atque jucundo spectaculo sanguinis circulationem non parum confirmatam agnosces.

Hinc ad cerebri fabricam ulterius pervestigandam reversus, factaque in propositi lateris parte postica incisione circum specta, ampliorem ibi ventriculi cavitatem indagato, eamque ad utrumque extremum usque sectione prosequitor; tunc exteriorem dissectae partem undique reclinato, servata interim erecta parte media spinalis medullae radici insistente, ipsique continua, quod exprimit apprime Tab 6. in cujus explicatione notata quae vides, ordine perpendito.

Sublato denique cerebro sinus omnes iterum et quidem distinctius observato; ac tandem ubi tertium ventriculum, infundibulum, glandulam pituitariam, nervorum paria usitato more videris, ad penem, anum, testes, nates etc. regreditor, ac cerebellum ejusque partes examinato.

Nec abs re fuerit, quoties nova secandi datur occasio, toties in aliqua parte sectionem immutare; sic enim fiet, ut semper aliquid offeratur, quod prius inobservatum, aut neglectum, aut non satis distincte fuerat animadversum.]

CAP. VII. DE FRONTE.

PArs capillata explicata est, sequitur glabra vel FACIES, quae in homine pilis caret, secus quam in brutis, ad venustatem; dicitur et vultus, ob voluntatis judicium in facie conspicuum.

Ejus pars superior FRONS dicitur, quibusdam a ferendo, quia prae se fert animi signa: reliquum a superciliis ad menti extremitatem, pars inferior est, in qua aliae multae partes, [ordine deinde explicandae, externae et internae, sensuum organa, musculi oculorum, nasi, labiorum, etc.]



page 340, image: s340

Frontis cutis, quia movetur, ideo musculos habet, quos Platerus affectuum animi significativos vocat. Frontis autem musculi supercilia elevant et ad supercilia crassiores sunt.

Oriuntur a calvaria prope suturam coronalem, et ad latera musculis temporalibus annectuntur, in medio vero superne non nihil distinguuntur, sed inferne ita consociantur, ut unus esse videatur musculus, [desinuntque ad supercilia. Ob servavi tamen in nasuto appendicem illorum protendi ad nasi cartilagines.]

Fibras habent rectas. Non ergo a Chirurgis transversim incidendi sunt, ne pereat superciliorum elevatio, [sed sursum secundum longitudinem. Fibras obliquas post Aquapendentem urget Hofmannus, in dextra quidem parte a dextro ad sinistrum, in sinistra vero contra. Sed reluctante experientia, oculari inspectione, et ratione. Nam frontis cutis recto tractu vel elevatur vel deprimitur, ope fibrarum rectarum, a quibus rectus motus. Ad haec sectio per transversum a Chirurgis plerisque damnatur. Vide Pavium, Sennertum, aliosque. Consentiunt in fibris rectis Anatomici magni Vesalius, Laurentius, Bauhinus, Platerus, Veslingius, etc.

Quia vero frontis cutis arcte his musculis connascitur, ideo et frons et supercilia moventur.

Aliquando vero in occipite etiam duoadsunt musculi, cutim capitis moventes, breves. tenues et lati, fibris rectis, sursum in tendinem latum disinentes, [et aurium musculos posteriores a latere tangentes:]hisce donati aliqui homines, cutim capitis posteriora versus trahere possunt.

CAP. VIII. DE OCULIS.

OCuli ab occludendo vel occultandodicti, eo quod sub palpebris occultentur, sunt instrumenta visus, conflata ex humoribus, membranis, musculis, vasis, aliisque partibus.

Siti sunt in loco eminenti, ceu speculatores, in antris osseis periostio snccinctis, munimenti tutioris ergo.

Numero duo, ob perfectionem visus, et ut uno deficiente, alter vicem suppleret. Objectum tamen unum semel tantum videt uterque, non duplex, sive quod facultas judicans et cognoscens una sit, ut censet Aquapendens; sive quod visuales


page 341, image: s341

duarum pyramidum axes in cadem plane superficie procedant, ut explicat Galenus; sive ob exactam similitudinem quam a rebus singularibus, unde profectae sunt, acceperunt, sensu interno dijudicante eandem solam speciem, ut philosophatur Aquilonius. ] Hi in nomine minimo intervallo dissident, et ob actionis nobilitatem atque perfectionem [specierumque visibilium receptionem]

Rotundi; sed aliquantulum oblongi, [instar bulborum,] unde

Anguli duo constituuntur, ad orbitam oculorum, qui canthi dicuncur; internus major ad nasum, et externus minor ad tempora.

Partes, in oculo et circa oculum variae sunt: aliae extra oculum, munimenti causa vel commoditatis, ut palpebrae cum ciliis, et superciliis, item carunculae in angulis; aliae sunt partes ipsum oculum constituentes, suntque adeps, musculi, vasa, membranae, et humores.

PALPEBRAE sunt partes oculum tegentes et claudentes, [extergentesque corneam et depurantes, deinde etiam suggrundinatione sua illustriorem retinae picturam reddentes, autoribus Averrhoe, Varolio, Plempio. ]

Constant ex cute, membrana carnosa, musculis, tunica, tarsis et ciliis: Ideo mollis est earum Substantia.

Palpebra alia est inferior, quae [si credimus Galeno aliisque] ex se immobilis est; [praeterquam in nonnullis avibus: Moveri tamen revera statuunt Bauhinus, Aquapendens, probatque Phocae exemplo Fallopius, et quivis ad speculum in se observare potest, occurrere inferiorem superiori. Sed vel hic obscurior est motus, vel cum Vesalio et Silvio dicendum, musculi circularis superiorem partem attolere palpebram supernam, infernam detrahi ab altera musculi parte, quod tamen verum non est, quia rectus attollit; vel cum Piccolomineo statuendum, genarum motum sequi; vel denique musculus orbicularis superiorem movet, inferiorem tantum amplectitur, ut tanquam copula connectat:] alia superior, quae movetur, et quidem celerrime, unde motum celerem comparamus cum ictu oculi.

Moventur autem sursum, id est, aperiuntur et attolluntur, per rectum musculum, qui altero minor est, [circa nervum opticum exortus, et tendine in palpebrae extrema desinit. [Moventur deorsum, id est, clauduntur, teguntur, per musculum orbicularem quendam vel circularem [undique



page 342, image: s342

FIGURA EXPLICATIO. Musculos oculi in naturali suo situ, et palpebrae musculum separatim ostendit. FIG. I.

AAAA. Cranii resecti pars cavernosa.

BB. Interior candicansque portio cerebri dissecta.

CC. Cerebellum.

D. Nervorum opticorum coitus et unio.

EE. Eorundem ad singulos oculos digressio.

F. Caruncula lachrym alis extra situm diducta.

GG. Primus oculi musculus, Attollens dictus.

II. In dextro oculo secundum oculi musculum seu Deprimentem ostendit.

II. In utroque oculo recto internos seu Adducentes monstrat.

KK. In utroque oculos rectos externos seu Abducentes exprimit.

L. In dextro oculo conspicitur Quintus musculus seu obliquus externus.

MM. Sextus oculi musculus seu obliquus internus, cujus tendus per trochleam N. transit.

O. In oculo dextro nervum opticum indicat.

P. Cornea unica in cujus media est pupilla.

FIG. II.

A. Nervus opticus.

B. Nervus oculi motorius.

C. Trochlearis musculus tendinem suum E. per trochleam D. trajiciens.

F. G. Musculi recti, externus et internus.

H. Musculus palpebrae superiori proprius intra orbitam oculi contentus.

III. Palpebrae abscissae.

KIC. Cilia seu palpebrarum extrema pilis ornata.

transversum digitum latum,] a nasi radice ortum, [qui deinde sub inferiore palpebra per canthum exteriorem circularibus fibris recurrit, et supra palpebram superiorem ad eundem canthi interioris locum desinit. Spigelius aliique dividunt in superiorem et inferiorem musculum, quia nervus utrique diversus ex diversis locis provenien; et viderunt in convulsione canina aliquando infernam palpebram riguisse, superiori mobili. Sed nulla hujus musculi apparet divisio etiam oculatissimis, quum fibrae undiquaque sint continuae,


page 343, image: s343

[gap: illustration]


page 344, image: s344

quamvis nervorum diversa sit insertio, ut in aliis quibusdam musculis, nasi, etc.

Membrana carnosa hoc loco est tenuior, una cum musculis, instar alterius membranae simplicis tenuis; quamobrem Philosophus palpebrae cutim absque carne esse pronunciavit, et discissa ut praeputium, non coalescit.

Tunica interiori vestiuntur a pericranio enata, tenuissima et mollissima, ne laedantur oculi, quos tangunt.

Extrema palpebrarum duriora sunt et cartilaginosa, sed molles instar cartilagines parvas, semicirculares Graeci [gap: Greek word(s)] vocant, Latini CILIA, quibus pili infiguntur (quos alii cilia vocant,) recti, quia in duro siti, [semper fere eandem servantes magnitudinem, impedientes ne leviora oculo incidant, et visui dirigendo inservientes, quod Galenus probat ex iis, quibus revulsis vel quavis causa procidentibus, remotiora imbecillius internoscuntur, maxime si obscurioris fuerint coloris, quod experimento in Ulyssiponense juvene probat Montalto.

SUPERCILIA vero dicuntur pili in frontis sine supra oculos, excipientes quae a capite defluunt, ne in oculos delabantur.

CARUNCULA apponitur cuilibet cantho majori, humiditatem continens pro oculo humectando; et foramini nasi ossi insculpto, quod punctum lachrymale vocatur, [distinctum ab illis duobus foraminibus in limbo palpebrarum sitis, quae [gap: Greek word(s)] vocat Galenus, et conspectiora sunt in viventibus, praesertim lachrymosis,] obducitur, ne perpetuo lachrymas emittamus. In bove vero membrana adhuc motum agnoscens adest, quae claudere oculum potest, etiam palpebra aperta, cujus beneficio bruta nictitant, quando metuunt, ne quid incidat.

In spaciis musculorum et variorum vasorum reperitur adeps, faciens ad oculi calefactionem, humectationem et faciliorem motum, [et figuram aequalem.]

MUSCULI oculorum humanorum sex sunt, quia tot motus: quatuor recti et duo circulares: Siti omnes intra calvariae cavitatem, et nervum opticum comitantes. Horum tendines omnes simul ad corneam juncti [sub adnata] constituunt tunicam, Columbo innominatam vocatam, [quasi ea veteribus cognita non fuerit, cum ejus tamen Galenus mentionem fecerit 10. de usu part. cap. 2. et 8.] licet tunica proprie non sit, [sed tendines diversi musculorum, nec oculum totum


page 345, image: s345

cingat. Quibusdam tamen tunica tendinosa vel tendinea appellatur.]

Primus musculus, superior et crassior dicitur attollens et superbus.

Secundus ei oppositus in parte inferiore minor, dicitur deprimens et humilis, quia oculum deorsum malas versus trahit.

Tertius in majori angulo positus adducens vocatur et bibi torius, introrsum nasum versus oculum movens.

Quartus abducens in latus ad parvum angulum, indignatorius dicitur.

[Omnes hi quatuor musculi idem principium, eundem progressum et finem habent: principium enim omnibus est acutum, juxta foramen ubi nervus opticus oculi orbitam intrat, a cujus membrana oriuntur: venter omnibus carnosus et teres: finis tendo tenuissimus. ut dict???m ett, ad corneam.]

Ab his quatuor simul agentibus oculus intro trahitur, et motus sistitur, qui motus Medicis tonicus dicitur.

Quintus gracilis, teres, brevis, obliquus, [situs inter oculos et tendines secundi et tertii musculi, per externum oculi angulum ad superiorem oculi partem adscendit, et juxta iridis regionem corneae tunicae inseritur] oblique deorsum in gyrum movet ad angulum externum.

Sextus [omnium tenuissimus] habens tendinem longissimum, oculum circumagit angulum internum: [nam communi principio cum primis quatuor ortus, ad internum angulum recta fertur, ibi per trochleam transit, et recto angulo adscendit ad eum locum ubi quintus inserebatur.] Dicitur trochleae musculus, quia quasi per trochleam circumrotatur [quae cartilago est in oculo propendens, a Fallo pio primum inventa, quanquam Rondeletio ejus coaevo etiam attribuat Riolanus. Sita ad os maxillae superioris juxta internum oculi angulum, unde in fistula lachrymali curanda, hujus diligentem habeant rationem chirurgi.]

Hi duo posteriores dicuntur amatorii et circumactores, supernus et inferus.

Septimus musculus adhuc in brutis adest, qui in duos, tres vel quatuor dividi potest.

Hic intercedente adipe nervum opticum ambiens brevis est, et carneus in tunicam duram inseritur.

Vsus est; brutorum, quae prona terram spectant, oculos sustiner???, nervumque opticum mollem involvere.



page 346, image: s346

Addi potest octavus membranosus quo nictitant bruta.

Musculis quaedam animalia carent. In felibus id sectione probavit Scaliger. Depingit tamen Casserius. Desunt revera Chamaeleonti, qui tamen in omnem partem oculos circumfert; etiam ad posteriora alterutrum, idque per membranam villosam corrugatam, teste Panarolo. ]

VASA ad oculum mittuntur, vena a jugularibus, arteriae a carotidibus per musculos, adipem et membranam disseminatae.

Nervorum vero duo paria priora ut communiter recensent: primum opticum, vel visorium crassum et porosum a cerebro facultatem videndi cum spiritu deferens, [vel species visivas ad cerebrum.] Inseritur parte postica in centrum corneae; [cui ex tunica dura seu exteriore membranam communicat, interiusque penetrat ad retinae centrum, in quam medullaris ejus substantia diffunditur; nonnunquam et vitreae tunicae pars quaedam medullae intimae adhaeret.] in brutis oblique et non in centrum, sed ad latus: Secundum motorium, quod in membranas abit, et in quemlibet musculum ramulum mittit. Sed de his nervis uberius lib. de Nervis.

MEMBRANAE praeter externam et conjunctivam (quae communis) non nisi tres sunt et tres humores. Et quemadmodum in nervo triplex est substantia oculum ingrediens: ita tres hae substantiae tres oculi tunicas constituunt. Prima enim tunica oritur a dura matre, Secunda a pia, Tertia a medullari substantia.

Adnata alba, seu conjunctiva est laevis et tenuis, a pericranio orta, [nonnullis a periosteo, ubi palpebrae tunicam communicavit, desinitque ad circulum iridis,] estque omnium extima, ossi proxima. Hippocrates album oculi vocat.

Conjungit oculum orbitae et interioribus ossibus instar ligamenti.

Exquisiti sensus est.

Venulis ac arteriolis plurimis conspersa est, non apparentibus nisi in affluxu humorum, quando turgent et admodum rubent, ut in ophthalmia, quae hic sedem habet.

Remota hac adnata primum se offert sclirotica vel dura dicta, quae a dura matre oritur, estque crassa [tensa, aequalis] et posterius opaca. Hujus partem anteriorem vocant tunicam Carneam, quia est sicut cornu politum et pellucidum: pot est


page 347, image: s347

enim in plures partes distrahi, [et laminas quatuor, quibus epidermis imponitur, involvitque totum oculorum anteriorem.] Scliroticae proxima est [firmiter adhaerens in posteriori parte Choroides, crystallino tamen sociata in medio, ut aqueum a vitreo separet.]

[gap: Greek word(s)] dicitur, quia est instar chorii et per eam vasa sparguntur. Oritur a pia matre, [interiori praesertim loco nigricans a primis incunabulis, ut ideae receptae in obscuro magis eluceant. In animalibus varii coloris, modo coerulea, etc. Sub cornea pellucida modo coerulea est hominibus, modo nigra, modo caesia, qui colores per corneam transparent.] Haec in anteriore parte dicitur Vvea, ob colorem Uvae, [qua parte crassior est et duplicata: mobilis est, et pro diversitate objecti et luminis contrahitur et dilatatur, ut optime in felibus videmus:] et anterior haec pars est perforata in medio [ad speciorum ingressum] ubi

Pupilla efformatur in homine rotunda: in quibusdam brutis oblonga: [Ambitum ejus foraminis seu coronam cuspide scaspelli tractam orbiculatim abscindi observavit Riolanus, idque in oculo bovis ebullito magis spectari, unde credit ambitum hunc distinctam esse membranam ab Uvea, cum habeat fibras peculiares. Sed haec a Plempio sunt refutata.] quia vero Uveae tunicae limbus varios colores habet, hinc oritur

Iris vel circulus,] Galeno, Casserio, Riolano, sextuplex; aliis, ut Plempio, triplex, duplex ad oculi album angustior, tertius ad pupillam verus et latior, constanti colore illustratus,] qui variis conspicitur coloribus praeditus, etubi Iridem constituit, nunc coerulea est, nunc caesia, nunc nigra, etc.

Ex circum ferentia uveae, [ubi duplicata membrana ejus se reflexit ad crystallinum,] oritur ligamentum vel interstitium ciliare dictum, quae sunt tenuia quaedam filamenta [ex uvea producta] referentia lineas nigras palpebrarum, pilis similes, et crystallinum humorem cingunt, qui horum ope nectitur vicinis partibus, [et cum uvea mobili quoque movetur. Cartesio usus ejus est movere crystallinum, ut hujus situs pro varia visus necessitate immutetur]

Tertia est, retina, [sive Amphiblestroides] ex cerebri vel nervi interiori substantia quasi expansa, [tenui tamen meninge comitante, si credimus Galeno et Casserio, ] ideo colligi simul potest haec materia mollis et quasi mucus, humorem vitreum



page 348, image: s348

FIGURARUM EXPLICATIO. Oculi musculos, tunicas humoresque repraesentat Tabella. FIG. I.

A. Cornea tunica cum pupilla transparente.

B. Musculus rectus attollens.

C. Rectus inferior, sive deprimens.

D. Rectus internus, seu adducens.

E. Rectus externus, seu abducens.

F. Obliquus internus, seu trochlearis.

G. Obliquus externus, seu inferior.

FIG. II. In Ovis oculo musculos ostendit.

A. Nervus opticus.

BB. Musculus septimus opticum nervum circumdans, atque brutis proprius.

CCCC. Musculirecti.

D. Musculus trochlearis.

E. Musculus obliquus inferior.

FIG. III.

aa. Tunica adnata in suo situ.

bb. Cornea tunica.

cc. Vvea tunica.

dd. Sclerotis tunica.

ee. Dura nervi optici membrana.

ff. Choroides tunica.

gg. Tenuis nervi optici membrana.

hh. Retina tunica.

ii. Medullaris nervi optici substantia.

l. Intima medulla vitreae affixa.

mm. Crystallina tunica.

nn. Pupilla.

oo. Corneae pellucida pars.

A. Humor aqueus.

B. Crystallinus humor.

C. Vitreus humor.

FIG. IV.

Tunica adnata separata et extra situm posita, venulis et arteriolis plurimis donata.

FIG. V.

A. Nervus opticus dura matre excoriatus.

BB. Dura mater nervum opticum ambiens.

CC. Sclerotica aperta per cujus fissuram uvea D. videtur.

FIG. VI.

A. Nervus opticus sola pia matre vestitus.

BB. Choroides tunica a sclerotica denudata.

CCCC. Venae per Scleroticam dispersae.

DD. Sclerotica inversa.

EE. Ruptura scleroticae.

FIG. VII.

A. Nerus opticus.

BB. Vvea revoluta et a retina ex parte separata.

CC. Retinae ab uvea denudatae pars, nimis obscuro colore sculpta.

FIG. VIII.

A. Retina tunica plane denudata.

BB. Album oculi seu conjunctiva tunica.

C. Cornea.

D. Pupilla.

FIG. IX.

Vitream exhibet tunicam cum filamentis ciliaribus.

FIG. X.

Aqueum ostendit humorem concretum, in cujus medio sinus est, qui excipit crystallini faciem anteriorem.

FIG. XI.

Humorem vitreum repraesentat, in cujus medio crystallinus ponitur.

FIG. XII.

Tunicam Crystallinam ob oculos pornit.

FIG. XIII.

Humorem ipsum crystallinum ejusque figuram menstrat.



page 349, image: s349

[gap: illustration]

page 350, image: s350

treum [ejusque tunicam vitream] reticuli instar ambiens. [Tunica est tenuissima, sed opaca magis quam lucida, mixta obscuriori rubore, quia hic species receptae sistuntur et repraesentantur; mucosa tamen nonnihil, quo muco subinde albicat, ad illustrationem specierum receptarum. Meo judicio est medullaris substantiae mucus.

Figura est semicircularis mitrae instar, et lateribus crystallino vicinior, ob distinctam specierum repraesentationem.

Huic vasa denegat Platerus; sed repugnantibus Galeno, Casserio, Fr. Sylvio, aliisque, ipsaque experientia: sublata enim postica parte Choroidis et Scliroticae tunicae, manifeste apparent vasa in hac tunica, et adesse debent, ut cum contentis nutriatur.] Haec postea ulterius ambiens, fit aranea vel Crystalloides, humoris crystallini propria tunica, [anteriorem et posteriorem ejus partem investiens, alba,] tenuissima et pellucida, unde speculum dicitur.

Addimus tunicam vitream, quae vitreum humorem [undiquaque ne diffluat] vestit, et a crystallino separat. [Insigni levore et tenuitate, instar pelliculae circumfusam, non tantum in convexa vitrei parte, sed et concava qua crystallinum excipit, ubi quidem cum crystallina tunica arcte cohaeret, diversa tamen est. Venulis multis sed exiguis donatur, et centro ejus interior medullaris substantiae nervi optici portio adhaeret. Forma talis, qualis vitrei humoris est, ampla posterius et convexa, anterius concava.]

HUMORES oculorum tres sunt, aqueus, vitreus, et crystallinus: quorum hic nobilissimus est, et anima atque centrum oculi quibusdam dicitur.

Aqueus quia tenuis est et fluxilis instar aquae, totus spacium occupat inter tunicam corneam et crystallini sedem, anteriorem. [Vitreo quoque circumfundi, totumque intra uveam totam contineri probat Riolanus, quia oculo postica parte secto aqua aeque effluit, ac secta antica. Sed si largo vulnere laedatur queque vitrea tunica, non mirum si exinde effluat aqua, quod etiam notat Plempius; taceo facile disrumpi interiora, quum rudioribus digitis contrectentur.] in hoc humore fiunt suffusiones.

Hic humor non est pars animata, sed tantum excrementum esse videtur ex nutritione crystallini: nam et in morbis absumitur, et in vulneribus oculorum deperditus, restituitur: reliqui duo humores, partes sunt animatae, cum habeant


page 351, image: s351

propriam circumscriptionem, nutriantur sanguine per venulas proprias adducto, deperditae non resarciantur, et in utero nascantur: et crystallinus quidem ex purissima et lucidissima seminis parte.

Vsus aquei est tueri partes vicinas ab exsiccatione: addunt alii tanquam medium infringere splendorem confertim irruentem, [et species objectorum angustatas in pupilla, majores reddere.]

Vitreus posterius conspicitur, vitro fuso similis, aqueo minus est fluidus, [et mollior crystallino, quo tamen quintuplo major est et duplo major aqueo. Posteriori parte rotundus, anteriori planior, sed in medio concavus efformat sinum] in quo Crystallinus ponitur, tanquam in pulvinari.

Vsus non simpliciter cedere in alimentum crystallino, [ut Galenus censuit] sed ei alimentum praeparare et communicare. [Aquapendenti, ex quo hausit Riolanus, ne lux crystallinum transvecta statim ab opacis coloratisque coloribus foedata ad crystallinum revertatur, visumque turbet. Rectius Platerus, ut vitreus splendidus spacium aliquod impleat necessarium inter crystallinum et retinam, quod clarius explicant alii, ut vitreus transitum det speciebus ad retinam, easdemque refringat a perpendicularibus.

Crystallinus [alias a concretione Glacialis appellatus] a colore dictus clarissimo, quem habet absque omni alieno colore, ut omnes colores recipiat, splendidus est, mediocriter durus, parte postica rotundus [oblongiusculej antica depressus. [quanquam pro vario oculorum affectu, forma haec varie immutetur.]

Vsus est, esse primarium visionis medium [quemadmo dum vitrum foramini oppositum species externas in musaeum tenebrieosum admittit, ita et crystallinus species admittit simul et colligit. Quia autem perspicuus est humor, non sistuntur in illo species, nec colores sentiuntur, quod credidere post Galenum plerique Anatomici: nulla enim alioquin ratio est, quare non in cornea, humore vitreo, pellucidis quoque et animatis sentiantur. Ideo visio per hunc humorem primario non fit, sed in retina tunica species demum agnoscuntur, quia ibi opaco corpore sistuntur, quod in pariete cubiculi clausis fenestris videre est.

Scheinerus in crystallino species quae repraesentabant omnia inversa, arbitratur corrigi et refrangi, ut omnia recta exhibeant. Sed ex observatione Ioh, Walaei, Fr. Sylvii, et Fr. vander


page 352, image: s352

Schagen, sublata a postica parte choroide, sclirotica et retina tunica, omnia per oculum inversa videntur et repraesentantur, forma minima in oculo bubulo, paulo majori in oculo humano. Idem experimento instrumenti vitrei tribus humoribus pleni probat Plempius, foramini fenestrae inditi, ubi omnia in pariete eversa exhibentur. Et omnino inversae species debent sisti in retina, alioquin nos inversa cuncta videremus, non recta, quod Keplerus ex inde demonstrat, quia in passione patientia agentibus e regione oportet esse opposita.

Alii judicium nostrum corrigere volunt depravatam figuram, quod justam rerum objectarum magnitudinem situmque ex receptis speciebus exilibus discernit. Alii communem sensum praeferunt, qui retro et desuper retinae cavum, species inversas inspiciendo eas erectas apprehendit. Alii denique, rectum fieri judicium, quia secundum rectam lineam fit.

CAP. IX. DE AURIBUS.

AUditus organa, nempe AURES, vel sunt externae vel internae. Externae ab aliis AURICULAE dictae, in homine figura sunt semicirculari, extrinsecus convexae, intrinsecus cavae.

Dividitur auris externa in partem superiorem et inferiorem.

Superior latior est, et quibusdam pinna dicitur, aliis ala. Inferior mollis est et propendens, dicta fibra, auricula infima, lobus.

Ambitus auris exterior dicitur helix, item capreolus, ob tortuositatem. Interior priori oppositus, scapha, [vel Anthelix.] In hujus medio cavitas magna est et auris externae praecipua pars, concha appellata, Cavitas vero juxta meatum auditorium, ubi fordes flavae et amarae gignuntur, alvearium nuncupatur. Tempora versus adnata est eminentia instar tegminis [quae irruentia in aurem vel excipit vel prohibet] et hircus dicitur, quia hac in parte pili crescunt.

Partes ex quibus conflatur auris externa, sunt vel communes, ut cuticula, cutis, membrana nervea, caro, pinguedo nonnulla in lobo: vel propriae, ut musculi, vasa, cartilago.

Cutis tenuissima est, adhaerens paucae carni cum firma


page 353, image: s353

cartilagine; eique, ut in vola manus, membrana nervea valide connectitur, [cujus sensu fit ut frigida lobo aspersa, totum corpus refrigeret:] In lobo ita commiscetur cum carne, ut subpinguis carnosa et fungosa existat: hinc mollis est: atque flexilis lobus, ut sine magna molestia persorari possit; unde etiam a quibusdam ornamentis appensis decoratur.

Vasa. Venas habent a jugularibus.

Arterias a Carotidibus.

Nervos parvulos; duos a posterioribus, et totidem a lateribus, a secundo pari cervicali.

Musculi in iis hominibus, quibus aures moventur, recte conspicui, sunt communes vel proprii, [quos semel vidisse contigit, et Justiniano fuisse oportet, quem mobilibus auribus depingit Procopius. ] In plurimis vero non moventur aure, tum ob musculorum parvitatem, tum quia non adeo opus erat, quia homo manibus efficere potest, quod bruta aurium motu, quo muscas abigunt.

Primus musculus communis est auri et utrique labro, estque pars musculi primi moventis genas, et faciei cutim, diciturque quadratus, [satis tenuis et latus.] Auris radici sub lobo implantatur, ut deorsum in latus trahat.

Secundus proprius est et anterior, musculo temporali incumbens, a fine musculi frontis [a quo tamen fibrarum ductu differt, ortus, modo rotundo principio, modo angulari] tendinosus in auris superiorem partem [angustior] inseritur, ut sursum et antrorsum aurem moveat.

Tertius posterior supra mammillarem processum oritur ab occipite [ejusque musculo,] principio angusto, deinde latior redditus, et velut in tres partes divisus, aurem posterius adit, ut eam trahat ad posteriora et nonnihil altiora.

Quartus a mam millari processu ortus, latus, paulatim angustatur, donec in tendinem abeat. Hic musculus potius Triplex est, quia tribus insertionibus donatur, omnes tamen ex uno loco confusi prodeunt. Ex his aliquando aliqui desunt, aliquando etiam reperiuntur, [aliquando plures adsunt, varie in musculis aurium ludente natura.]

Cartilago Auris, est substantia, quae ossi petroso alligatur per ligamentum validum a pericranio natum.

Glandulae exterius nonnullae sunt cirea aures, crassae et insignes, quae Parotides dicuntur, licet haec vox etiam de tumore earum intelligatur.



page 354, image: s354

Suntque non tantum pone aures, ut vulgus putat, sed ad utrumque latns, et sub aure; sed non supra.

Glandulae hae juxta aures, cerebri emunctoria dicuntur, quia cerebri excrementa suscipiunt.

Sunt et aliae glandulae multae in toto spacio, quod est sub maxilla inferiore, in quibus varii affectus, ut schropulae gignuntur. In animalibus nonnullis, ut porcis sylvestribus, vulgus in deliciis habet, vocatque lacticinia et animellas.

Vsus est, partes humectare, et vasorum divisionibus praeesse.

Vsus auris externae est

I. Ad ornatum: unde auribus abscissis reos Angli, Belgae, aliaeque nationes mulctant.]

II. Ad tutelam cerebri, ne laedatur ab aere subito irruente.

III. Esse organum auditus, sed non principale, verum adjuvans, Intus latet verum organum, uti et olfactus. Et quemadmodum naso praeciso olfacere tamen possumus, licet imperfecte: sic etiam auribus, penitus ad radicem excisis audire, sed obtuse, confuse, et cum murmure, vocesque articulatas instar fluentis aquae aut cicadae resonantis, ut notum est iis quibus aures exscissae. Immo alterius auris non abscissae actio auditoria laeditur, nifi foramen abscissae obturetur.

Vsus ergo auris externae est promptius et rectius sonos recipere; et per aerem vagantes tanquam in sinu colligere, ut citia violentum impetum ad tympanum pertingant, prius in anfractibus viae obliquitate moderati. Hinc, ne appulsi soni praeterlabantur, bruta aures circumagunt ad sonos et voces. Hinc Hadrianus Imperator, quo acutius audiret, manus cavas auribus obtendebat, quod et surdastri factitant. Hinc Scythae aliqui, quibus propter frigus aures commoriuntur, cochleae testam auribus admovent, ut in concavitate facile conclusus aer suscipiatur, et ita melius audiant. Hinc exactius audiunt, quibus aures exterius prominent, et si non nimium tam ex longo decubitu, quam nutricum ligaturis aures depressas habeaemus, rectius audiremus.

AURIS INTERNA varias quoque habet partes in osse petroso contentas, et praeter ossis partes atque cavernulas; adsunt, tympanum, duo musculi, vasa et aer congenitus.

In meatu auditorio cute investito, per quem soni feruntur, reperitur humor biliosus et viscidus [Cerumen dictus veteribus]


page 355, image: s355

a cerebro expurgatus: intrinsecus vero huic foramini [oblique] apponitur.

Septum quoddam vel membrana orbicularis [circulo osseo cincta,] aliis Myrinx, aliis septum, membraneum, et mediastinum. Alii tympanum vocant; sed nonnullis rectius tympani membranula. nam cavitati internae aerem congenitum continenti obtenditur, quemadmodum membrana in tympano. [A pericranio oritur Casserio, at periostei expansionem credit Veslingius, cui et duplex observata frequentius etiam obduci crustula ab excrementis condensatis.]

Siccissima est, ut melius personet, nam sicca ad sonum aptiora sunt.

Pellucida, tenuis et subtilis; ut soni facilius transmittantur ad aerem congenitum: Nam quibus ab ortu crassior est, surditate laborant incurabili, uti et ii, quibus exterius adnascitur tunica crassior, cujus tamen curationem aliquam docet Paulus, et si a nativitate, muti simul ut plurimum manent, quia voces inauditas nec animo concipere, nec lingua proferre possunt. Si vero interius mucus apponitur, vel humor affluat crassior, gravis et difficilis oritur auditus, aut surditas curatu difficilis. Si tenuis affluat humor, oriuntur aurium tinnitus et murmura.

Est tandem nervosa [sensus adeo exquisiti, ut nec stylum immissum, nec acres humores ferat] et robusta, ut duret adversus injurias externas, [laesa enim vel erosa surditatem inducit vel auditus difficultatem, quod experiuntur, quibus ob vehementem aeris sonum, a tormentis campanisve laeditur, vel in nationibus rumpitur.] ad cujus igitur tutelam intus addita sunt tria officula [quorum malleus firmiter adhaeret tympano, et per illud transparet,] et duo musculi.

Vsus est meatum auditorium claudere, et aerem congenitum ab externo separando, intus cohibere. Deinde interiora tueri a pulvere, aqua, animalculis, etc.

Intra membranam tympani cavitas interna est in esse, con tinentis aÍrem quendam, quem alii insitum vocant, congenitum, et complantatum, quia a primo ortu auribus inditus est purus, subtilis et immobilis: quia aliis auditus internum medium est, aliis ipsum organum auditus.

Musculos duos auris internae statuunt Anatomici.

Primum internum vocant, in osse petroso situm, duplicis tendinis: Unus insigitur mallei processui elatiori, alter ejus cervici.



page 356, image: s356

Vsus, trahere mallei caput oblique antrorsum, et ad interiora ab incude deducere, recurvatoque malleoli processu membranulam ad interiora pellere.

Secundus externus, a Casserio inventus, licet et Aquapendens ejus inventionem sibi tribuat, minimus est, carneus, et in superiori meatus auditorii regione consistens, tendine in membranulae centrum implantatur, parte qua malleus intus membranae jungitur. [Ut frustra sit Parisanus, contra Casserium hunc musculum negans.]

Vsius est, membranam cum malleo extrorsum trahere.

Notandus est ductus quidam exiguus cartilaginosus, ab [auris concha juxta latera apophyseos pterygoideae] ad palatum abiens,] Fallopio aquaeductus, valvula donatus, quam tamen negat reperiri Riolanus veteranus in Re Anatomica Doctor.]

Vsus I. est aerem congenitum expurgare. Nam hac via patet exitus excrementis ab aure ad os, sed non e contra, siquidem valvula adest. Unde in aurium affectibus masticatoria admodum juvant.

[II. Sonum in surdastris et obturatis auribus admittere.

Decapris Varro scribit et Plinius, cum Archelao, auribus spiritum ducere, quod Alcmeoni attribuit Aristoteles. Et surdastri voces audiunt clarius aperto ore, nosque ipsi clausis auribus nostram vocem subaudimus. Lue Venerea affecti non tantum aere frigido, sed et quocunque strepitu inaequalius per os ad aures transeunte laeduntur, annotante Tulpio, qui observavit quoque duos orthopnaea laborantes, a suffocatione liberatos, effuso spiritu ex auribus per hunc ductum. Abutuntur eo qui Nicotianae fumum ore haustum, per aures reddunt.]

Tandem occurrit nervus auditorius, qui ex quinto cerebri pari est, [per foramen ossis petrosi aurem ingrediens. Duplici ramo cochleam labyrinthumque tangit; ut auditum utrobique perficiat, cui ramulus additur ad musculos movendos a quarto pari bifidus.]

CAP. X. DE NASO.

ALiud sensus organum sequitur videlicet olfactorium nasus, datus homini et animalibus quadrupedibus viviparis.



page 357, image: s357

Dividitur autem, sicuti et auris, in nasum externum et internum.

Internus habet ossa et nervos cum processibus mammillaribus, de quibus suo loco.

Externus dividitur extrinsecus in partem superiorem et inferiorem.

Pars superior, quae ossea est et immobilis, dicitur dorsum nasi, ejusque pars acuminata, spina. Inferior pars cartilaginea est et mobilis, cujus ima extremitas dicitur nasi globulus et orbiculus, [ex cujus solo tactu virginem corruptam judicat Michael Scotus. ] partes vero laterales, [gap: Greek word(s)] alae et pinae: par carnosa in medio prominens, labio vicina, columna appellatur.

Intrinsecus dividitur nasus per septum, in duo foramina vel sinus, quos nares vocant: ut uno foramine obstructo, altero inspirare et exspirare queamus. Utroque vero obstructo, os vicem narium praestat. Quodlibet vero foramen rursum dividitur circa nasi medium in duas partes; una sursum ascendit ad os spongiosum; altera supra palatum abit in fauces et oris interiora. Hinc potus aliquando per nares effluit: et naribus injecta, naso clauso per os elabi solent. Hinc etiam cerebri excrementa crassiora, dum deorsum feruntur ad nares, in os delabi possunt, aut screatu eo attrahi, et per os expurgari.

Situs est in loco altiori, videlicet inter oculos: 1. ob venustatem. 2. Quia omnis odor ad superiora fertur.

Magnitudo variat, uti et figura, nam alii maximum, alii parvum, alii simum, alii aqualinum, et c. habent, qua de re Physiognomici.

SUBSTANTIA ejus constat ex cuticula, cute, musculis, ossibus, cartilaginibus, vasis, tunicis.

Cutis ejus tenuis est, et pinguedine caret, ne nimium excrescat; sub septo incolumna crassa est et fungosa; ut cartilaginem ajmuletur pilisque vibrissis dictis cingitur.

Musculi nasi octo dantur, praesertim in nasutis, sed exigui, quia exiguus est nasi motus. Quatuor ad dilatationem faciunt, dum alis vel pinnis sursum tractis, narium foramina aperiunt. Et totidem ad constructionem.

Duo primi dilatantes, qui carnosi, oriuntur ab osse malarum, juxta labiorum musculum, quem tertium constituunt, Inseruntur partim in labii superioris partem, partim in pinnam exterioren. [Casserius myrthi foliis similes invenit.]



page 358, image: s358

FIGURAE EXPLICATIO.

Ostenduntur hac Tabula frontis, palpebrarum, nasi, buccarum, labiorum, maxillae inferioris et auriculae musculi.

a. Pericranium.

b. Periosteum. c. Cutis pilosa.

d. Calvaria denudata.

e. Musculus temporalis. f. Musculus auris superior.

g. Musculus occipitis ad aurium posterores musculos protensus.

h. Musculus frontis.

I. Frontalis appendix supra dorsum nasi expansa.

kkk. Oculi musculus orbicularis.

l. Narium musculus triangularis.

m. Labiorum communis musculus attollens. n. Labii superioris proprus secundus.

p. Buccinator musculus.

q. Masseter.

r. Labiorum musculus communis deprimens.

s. Labii inferioris proprius musculus mentalis deprimens.

tt. labiornm musculus communis tertius orbicularis.

u. Nasi musclulus circularis.

xxx. Helix ariculae.

y. Anthelix.

z. Tragus auricula.

???. Antitragus.

V. Lobus auris.

Duo reliqui, qui fere triangulares, [et literae Graecorum A similis, utrinque unus,] initio acuto et carnoso, nascuntur a frontis sutura [juxta foramen lacrymale.] et nasi spinae, alisque implantantur. [Observavi appendicem illius aliquando ad labiem superius descendisse, in quibus nempe nasus sine labiis attolli nequit. Ejusoriginem Casserius contra omnes Anatomicos ab alis nasi repetit, sed hae mobiles.]

Duo primi constringentes, qui parvi, oriuntur carnosi circa pinnarura radicem, transversim feruntur, et angulis alarum inseruntur. [Portionem ejus invenit primus Casserius et descripsit, quae tamen non reperitur semper; saepius enim circularis sphincter nasi alas in orbem involvit. Vsas est; pinnis depressis nares nonnihil claudere.



page 359, image: s359

[gap: illustration]

Duo reliqui firmissimi sunt et membranosi latentes sub tunica narium parte interiore. Oriuntur ab ossis nasi extremitate, et pinnis implantantur.

Praeter dictos musculos nasi, inveni in dorso nasi cujusdam musculum carnosum, tenuem, recta a frontali musculo latiori basi protensum, moxque angustiorem circa cartilaginem nasi extremam desincre.]

Cartilagines, substantiam constituunt inferioris partis nasi, suntque quinque:

Duae supremae, latiores nasi ossibus adhaerent, et quo magis


page 360, image: s360

descendunt, eo molliores fiunt, adeo ut nasi extremum, substantiam habeat, quasi partim cartilaginosam, partim ligamentosam.

Tertia inter has media, septum constituit, vel instertitium inter utrumque nasi foramen.

His apponuntur alia duae pinnas constituentes, et per membranosa ligamenta colligantur.

Vasa. Venae adsunt ex jugularibus.

Anteriae a Carotidibus.

Nervi a tertio pari, utrinque unus, qui per foramina nasi et oculorum communia, ad majorem angulum in tunicam nasi abit, et ad musculos, atque ad palatum vergit.

Tunica nares succingens a dura matre est, et communis ori, palato, linguae, laryngi, gulae et ventriculo, sed in naribus tenuior est, et exquisiti sensus; nam excitata sternutationem facit: [multis foraminibus ad os cribrosum pertusa est.

Intra cavitates narium Carnes spongiosas observari monet Riolanus, subrubras, quibus ossa Nasi spongiosa sunt oppleta, ex quibus tumefactis polypus narium generatur, de quo eruendo curandoque videndus Tulpius. ]

Vsus nasi externi est.

1. Ut per eum aer intret usque in cerebrum, pro spirituum animalium necessitate.

z. Ut per cum aer intret in pulmones, pro refrigerio cordis, et vitahum spirituum generatione.

3. Ut per cum odores deferantur usque ad mammillares processus, [supra os cribrosum latitantes.] Unde quibus nasus ad radicem dissectus est, vel non olfaciunt, vel male.

4. Ut cerebri excrementa per eum ceu canalem effluant. [Qui usus secundarius est, quia aliquos noverunt Ioh. Walaeus, lo. Dom. Sala, praeceptores nostri, et ego, qui nunquam per nares aliquid expurgarunt.]

5. Ad vocem quoque aliquid confert.

6. Ornatum faciei addit. Scribitur in Chronicis Anglitis, virgines honestiores ejus loci, tempore belli cum Danis, nasos sibi amputasse; ut ab irruentium Danorum militum impetu, pudicitiam sartam tectam hac deformitate conservarent. [Adulterii haec poena apud AEgyptios, quam Hierosolymitanis quoque minatur Jehovah apud Ezechulem. Ejusdem nasi praecisione pellicem percunctantem de amoris successore deformem reddidit Hialto apud Saxonem nostrum. Unde quia ad ornatum plurimum confert, Chirurgia


page 361, image: s361

Curtorum nata circa renascendum nasum occupata, de quia Tagliacotius.]

CAP. XI. DE ORE, BUCCIS ET LABIIS.

REstat ultimum organum sensus gustus, videlicet LINGUA, quam antequam explicemus, partes externas circa os, et interna alias in cre, proponere oportet.

Partes externae circa os variae sunt. Superior pars sub oculis inter nasum et aurem, ob ruborem tam solitum, quam insolitum in pudore, dicitur pudoris sedes, malum seu pomum, item circulus faciei

Inferior pars laxior, quae inflari potest, ut apparet in tubicinibus, bucca dicitur. Pars labri superioris, mystax. Cavitas ei impressa et dividens, Philtrum quasi amabile. Sunt vero labia duo: Superius et inferius. ex quibus rima in medio constituitur, Os dictum. Partes labiorum extremae prominentes appellantur prolabia. Inferior pars sub inferiori labio mentum dicitur, carnosa sub mento pars, buccula.

Os vero constat ex partibus partim osseis, ut maxilla superiori et inferiori cum dentibus, partim carnosis, ut labiis, musculisque labiorum, buccarum, et maxillae inferioris.

Oris toto interna capacitas succingitur crassa tunica, quae et gingivas et labia ambit, et reduplicari putatur, quando uvulam constituit.

Vsus oris:

1. Cibum et potum recipere, et ad cjus praeparationem, seu chylificationis principium, quod in ore fit, facere.

2. Ad inspirandum et exspirandum.

3 Ad vocem.

4 Ut per os exerementa exeant pulmonum, capitis et ventriculi, per screatum, exspuitionem, vomitionem.

Musculorum paria duo sunt buccis et labiis communia, duo ab utraque parte.

Primus est latus ille musculus et quadratus tenuis, sub colli cute jacens, quem veteres a cute non distinxerunt.

Oritur circa claviculus, et posteriorem colli partem; Fibris vero obliquis (quas diligenter notabit Chirurgus, ne transversim et liberaliter eas incidat, atque ita buccas ad alteram partem avulsas faciat) implantatur in mentum, labia et radicem


page 362, image: s362

nasi, aliquando et aurium: quas etiam partes ad partem movet. Et hic primus in spasmo Cynico intenditur.

Secundus huic subjacens est, qui buccas sua mole constituit, ideo buceinator dictus, [in buccinatoribus maxime conspicuus.]

Rotundus est instar circuli, tenuis et membraneus; variis fibris intertextus, ore tunica inseparabiliter succinctus.

In hujus centro observavit Casserius robustam quoddam vinculum, exterius enatum, et os genarum perreptans, ubi in musculum quendam parvum et gracilem buccae directe oppositum terminetur.

Oritur hic musculus a superiori maxilla, inseritur ininferiorem ad gingivarum radices.

Vsus est, buccas cum labiis movere: estque dentibus instar manus, dum hic illum addentes cibos propellit, quo exactius comminuatur.

Labia constant ex carne indigesta et fungosa, (Fallopius habet pro nono pari musculorum labii) quorum cutis adeo cum musculis miscetur, ut cutis musculosa, vel cutaneus musculus esse videatur.

Teguntur tunica ori et ventriculo communi: unde in vo miturientibus inferius labium tremit.

Partes quae invicem se contingunt, rubent, ob sanguinis affluxum.

Vsus 1. Os claudere, et dentes, partesque interiores tueri a frigore et externis injuriis,

2. Ad edendi et bibendi commoditatem.

3. Ad vocem et loquelam.

4. Ad rejectionem sputi. [unde ne spuerent aut loquerentur servi apud Persas, pellibus vinciebantur, teste Marcellimo. ]

5. Ad ornatum.

Musculi labiorum, praeter communes supra explicatos, proprii aliqui sunt, qui tamen quoad numerum variare possunt. Aliqui plures, aliqui pauciores: nam quidam ab aliis simplices habentur, ab aliis multiplices,

[Labium superius moventes musculi proprii duo sunt utrinque. Utrumque labium moventes tres. Inferius labium, unicum tantum par movet proprium.]

Par primum, labii superioris proprium est illustre, a Fallopio descriptum, quod ex oculorum et nasi intermedio angulo delapsum, recta in superius labri corpus immergitur.

[Alterum par ab eadem maxilla superiore ortum slatim in


page 363, image: s363

cavitate genarum sub oculi orbita, tenue sed latum, carnosum, pinguedini copiosae immersum, deorsum recta ad labium superius fertur, quod recta fursum cum primo pari movet, interdum oblique quoque inseritur in utriusque labii confinio, unde duplex inde par quidam constituunt.

Utriusque commune par primum, longius, carnosum, in principio latius, oritur externe a processu jugali, et oblique descendens per genas in labii utriusque bivo terminatur. Aliquando vidi ex principio protensum quasi funiculum ad primum par proprium. Vsus est, labium utrumque oblique sursum versus tempora trahere.

Secundum par commune labiorum, a maxilla inferiore ad latera menti carneum, principio lato et nonnunquam ad medium mentum prorenso ortum, sensim angusratur, donec oblique in idem utriusque labii confinium, sed inferiori loco inseratur, quae oblique deorsum extrorsumque detrahit, in ringentibus,

Tertius musculus labiorum communis est circularis, sphincteris instar os totum ambiens et constituens, fungosus et cutirubicundae firmiter adhaerens, utrumque labium constringens in oris compressione, virginibus usitata.

Infericris labii proprium par Mentale a medio menti ortum latiori principio, adscendit recta ad medium labii inferioris, quod deorsum movet.]

Omnes vevo labiorum musculi cuti adeo miscentur, ut fibrae decussatim se intersecent. Quare valde diversi sunt labiorum motus.

Ad exquisitum labiorum sensum mittuntur nervorum propagines, et ex vicinis locis venae et arteriae. [quibus purpureus ille labiorum splendor debetur, pulchritudinis et sanitatis nota.

MUS CULI MAXILLAE INFERIORIS (haec enim movetur, superiori immobili) aliis octo, aliis decem numerantur, dicti masticatorii, mansorii, molares, quia ad masticationem seu ciborum contritionem faciunt. Unum tantum par maxillam deprimit, quia per se alioquin deorsum tendit Reliqua paria attollunt, quae robustissima sunt. Hinc quidam graviora onera e terra mordicus elevantes ore gestant: hinc phrenetici, aliiqui insani, tanta pervicacia os claudunt, ut vix magna vi, et organis ferreis referari possit. E contra non magna difficultate compelletur quis etiam pertinacissimus ad apertum os claudendum.



page 364, image: s364

Primus musculus [Crotaphites] temporalis dicitur a situ quia temporum cavitatem occupat.

Hic omnium maximus est, validus et robustus. Major tamen et robustior in aliis animalibus, ut leonibus, lupis, canibus, porcis, et c. quae morsu forti uti debebant.

Nam temporalis finis est initio inferioris maxillae, quam movet et sursum trahit, adeoque os claudit; et quidem in processu acuto finitur, tendine nervoso, brevi et valido.

Oritur vero a temporibus initio lato, carnoso et semicirculari, sensimque descendendo arctatur.

Nervi utrinque tres in eum inseruntur, duo ex tertio pari, tertius ex quinto. Quamobrem laeso vel contuso hoc musculo, periculum magnum adest convulfionis et tandem mortis, [praesertim si afficiatur inferior pars magis nervosa.] Et ob hujus distensionem Hippocrates lethalem pronunciavit maxillae inferioris luxationem, nisi statim reponatur.

Munimenti ergo natura dedit, 1. Membranam crassam et duram [et lividam. qua tota tegitur et eleganti colore resplendet,] pericranium, adeo, ut interior pars musculi tota carnea ea parte ossi absque pericranio adhaereat. 2. Os jugale supra inferiorem partem tendinosam et nervosam. 3. Tendinem carne munivit supra infraque.

Secundus musculus Mansorius primus, dicitur masseter molitor, et mandibularis, [alioqui lateralis] in buccis iitus.

Oritur duplici capite: altero carnoso, altero nervoso, ab osse jugali et maxillae superioris osse primo: Inseritur in maxillae partem inferiorem, [lata satis et valida connexione:] quam in comedentibus circumagit. Etenim sibrae capitum se intersecant, ut et antrorsum, et retrorsum, et in latera maxillam moveant.

Tertium par [Pterygoides, seu alare externum,] quod Fallopio debetur, Vesalio vero temporalis musculi pars est, sub temporali situm est.

Oritur ab osse sphoenoide et processu alari [externo,] initio partim nervoso, partim carnoso. Implantatur in maxillae [inferioris] cervicem et ejus capitis internam sedem.

Vsus, antrorsum movere et exerere.

Quartus mansorius alter, dicitur [vel alaris internus,] crassus et brevis.

Oritur nervosus ab ossis spoenoidis processibus [internis] alatis; maxillaeque inseritur parti intemae et posteriori, tendine lato et valido.



page 365, image: s365

Vsus, maxillam sursum trahere, [et retrorsum,] et temporalem adjuvare.

Quintus graphyoides dicitur, quia

Oritur ab appendice styloide, membranosus et latus, mox vero teres et carnosus factus, in medio tendinosus redditur, rursumque carnosus factus, in mentum inseritur. Hinc duplicem ventrem habere conspicitur, ideoque digastricus etiam dicitur, [ligamento affixus ne nimium retrocedat, nam]

Vsus maxillam deorsum trahere, et os aperire.

Alii vero pro alio pari agnoscunt partem musculi quadrati ad mentum medium infixi, [quem musculum latissimum a superiori parte sterni, clavicula et acronio natum, Collum totamque faciem obvolventem post Galenum, Sylvium. Theophilu, hic describit Riolanus. Nos in exordio hujus capitis de illo egimus.

CAP. XII. DE PARTIBUS IN ORE CONTENTIS, Gingiva, Palato, Uvula, Faucibus, et Osse Gutturis.

PArtes in ore contentae sunt, praeter dentes: gingiva, palatum, uvula, fauces, os linguae, lingua ipsa, tonfillae, larynx, et oesophagiprincipium. De tribus posterioribus in librosecundo ob partium connexionem actum est. Dequinque prioribus hoc agemus capite, et de lingua in sequente.

GINGIVA est caro dura dentes instar valli cingens, et in edentulis aliquid etiam ad ciborum contritionem faciens: qua vel exesa, vel nimis relaxata, vel nimis exsiccata, dentes vacillant aut ex cidunt.

PALATUM est superior oris pars instar tholi leviter concavum, unde oris coelum dicitur, estque cerebri basis, osse sphoenoide formata.

Investitur tunica cassa a crassia meninge oriunda, quae huccas et totum os intrinsecus cingit, estque gulae et ventriculo communis, quamobrem etiam inter has partes consensus est. Nec caput masticatoriis expurgare possumus, nisi simul ventriculum per palatum.

Nervulus ad sensum donatur.

UVULA a palato in os dependet penitius juxta narium meatus, supra laryngis rimam inter amygdalas. Aliis garga lareon



page 366, image: s366

FIGURARUM EXPLICATIO. Proponuntur in hac tabula Os Hyoides, Uvula et aliquot linguae musculi. FIG, I.

A. Gargareon sive uvuda.

BB. Par musculorum exterius,

CC. Tendo ejus.

DD. Par musculorum interius, nonihil compressum,

E. Pars paluti a qua Vvula dependet.

FIG. II. et III.

BB. Bus is ossis Hyoidis.

BBBB. Ejusdem ossis latera sive Cornua.

CC. Appendices duae cartilagineae.

FIG. IV.

A. Primus linguae musculus ab externa appendicis styloidis facie ortus.

B. Secundus lingnae musculus.

C. Tertii paris quod genioglossum dicitur, musculus.

DD. Quintum par Ceratoglossum, extra situm,

EE. Nervi gustatorii.

FF. Nervi linguae motorii.

G. Musculus ossis Hyoidis.

H. Processus styliformis.

II. Os Hyoidis.

K. Scutiformis cartilago.

LL. Musculiduo laryngis proprii.

reon dicitur, a sono, videlicet gargarisitu; item gurgulio, columna.

Estque processus ex SUBSTANTIA glandusa, spongiosa et rubra, quam putat Columbus oriri ex palati tunica eo loci reduplicata: [Riolanus carnem potius credit ab extremitate musculorum, qui ad corpus feruntur, exsurgentem]

Est rotunde oblonga, superius crassior, et in acutum obtuse desinit. [binis musculi exiguis suspensa, interno et externo pari, sive ut antrorsum et renorsum moveant uvulam in deglutione, sive ut relaxatam ab humoribus iterum retrahant.



page 367, image: s367

[gap: illustration]

page 368, image: s368

Ligamenta duo lata utrinque gargareonem connectentia alis expansis similia, Galsamach Arabibus dicta, ex Araeteo, Autore Anatomiae vivorum, Abensina, Carpo describit Riolanus, qui legi meretur.]

Aliquando ab humoribus delabentibus nimis dependet, et dicitur casus uvulae, [qui si medicamentis non redeat aut manus opera, uri et secari a cordatis Chirurgis solet.]

Vsus, moderari aeris frigiditatem, ne subito in pulmonem irruat: [unde hac destituit Phthisici moriuntur.]

Alii putant facere ad vocis modulationem; unde vocant vocis plectrum. At etiamsi laedatur et penitus absumatur, non tamen vox laeditur, nisi aliae vicinae partes ad vocem conferentes laedantur: [tum enim ab asperitate earum partium, quae inducta est ab iis catarrhis, qui uvulam erosere, rauca fit.

Secundus usus est, impedire, ne ex ore potus in nares regurgitet. Unde filius lohannis cujusdam apud Salmuthum, columella et tonsillis aprima nativitate destitutus, lac quod sugebat, per nares statim reddebat, nec diu superstes fuit.]

FAUCES aliquando dicuntur de toto oris hiatu: stricte vero de posteriore et inferiore parte, quae non nisi ore aperto et lingua depressa conspicitur. Graeci [gap: Greek word(s)] vocant; quae tamen vox apud Hippocratem saepe notat faucium affectus, ut inflammationem, et c. Galeno dicitur Isthmus, ob loci angustiam.

In faucibus Os est, quoda forma Graecae literae [gap: Greek word(s)] dicitur [gap: Greek word(s)] , item a forma literae [gap: Greek word(s)] . Dicitur item os gutturis, et os linguae, de quo hic agendum, non vero in osteologia, quia cum reliquis scelcti partibus non connectitur.

Est vero hoc os linguae basis et fundamentum super quo movetur; Laryngi vero praeponitur.

Condat ex variis ossiculis, ad minimum tribus, aliquando do ex quinque, septem, novem.

Medium ossiculum est maximum, foris gibbum, intus cavum, [sub quo haeret Epiglottis,] processus habens cornua vocatos, binos, ex ossiculis constantes pluribus vel paucioribus, [minoribus vel majoribus.

Cartilagines quatuor adduntur: duae majusculae oblongae rotundae in ventre ossis hyoidis, binae itidem juxta cornua, quae in quibusdam osseae evadunt.]

Processus ejus annectuntur ligamentis et extremitatibus styloidis, item cum cartilagine guttali.



page 369, image: s369

Movetur hoc os, sed non nisi mota lingua; ideo quatuor paria musculorum habet linguae communia, nec nisi iis remotis, linguae musculi monstrari possunt.

Primum par anterius sub cute latet, incumbens tracheae et cartilagini scutali.

Oritur lato et carneo principio ab altiore et inferiore regione sterni: unde hoc par dicitur sternohyoides. Finis carnosus est in basi hyoidis. Atque in medio secundum longitudinem linea divisi sunt hi musculi.

Vsus, deorsum recta trahere.

Secundum sub mento et quinto pari maxillae inferioris amplum, breve et totum carneum est.

Oritur a maxillae, inferioris interna parte vario fibrarum ductu: finitur in media sede hyoidis. Dicitur nonnullis geniohyoides.

Vsus sursum [recta] et nonnihil antrorsum trahere.

Tertium gracile et teres est, sub mento situm ortumque a styloidis appendicis radice; finitur in cornua hyoidis. Aliquando in medio perforantur, pro musculo maxillam aperiente.

Vsus, in latera movere, et nonnihil [oblique] sursum. Dicitur styloceratohyoides.

Quartum gracile et longum sub scapulae musculo, quem quartum faciunt, latet, [oblique ad latera deorsum movens.]

Oritur [ex latere superno scapulae prope Coracoidem processum,] unde Coracohyoides dicitur: defertur sursum oblique [ad ossis Hyoides latera] sub capitis musculo, quem septimum faciunt. Estque hoc par longum, duplici ventre praeditum, et in medio instar tendinis extenuatum, quemadmodum ille maxillam inferiorem detrahens.

[Addunt his alii quintum par, linguae alioquin proprium, Riolanus quidem Myloglossum, unde hic Mylohyoideum vocat: Vestingius vero Geniglossum, unde hic Geniohyoides internum appellat: quod interius a mento sub Geniohyoide pari proveniens in basin hyoidis inseratur, quam recta sursum trahit.

Vsus ossis hyoidis est,

I. Ut sit basis linguae, [Et tamen mobile obscure; ne, ut putat Walaeus, perpetuo gulae incumberet et ita ciborum impediret deglutitionem; sed in deglutirione antrorsum moveretur, et ita gulae orificium apertius constitueret.]

II. Ut ab eo oriantur musculi multi linguae et laryngis.



page 370, image: s370

CAP. XIII et ultimum, DE LINGUA.

LIngua a lingendo dicta in ore sub palato.

Sita est in homine.

Numero unica, in vitulis marinis duplex, in serpentibus trifida, in lacertis bifida.

In homine oblonga, lata et crassa, et ad radicem quidem crassior, in extremitate tenuior et acutior.

Magnitudine mediocri et ori respondenti, quae si nimia sit, ut moveri expedite nequeat, blaesi fiunt et balbutientes, et si nimia mollitie humiditateque abundet, ut in infantibus, minus recte articulatae voces proferuntur. [Linguam vitio morbi in portentosam magnitudinem crevisse, adeo ut ore non caperetur, notarunt Galenus. I. Camerarius, Zacutus Lusitanus, M. Donatus. ]

Connexio. In piscibus tota adhaeret. In homine posterius nectitur laryngi, et hyoidi, item faucibus et tonsillis, Inferius in medio ejus corpore ligamento valido et membranoso, ad robur et stabilitatem, item ad insertionem propriorum musculorum: cujus extremitas frenulum dicitur; nec alius ab hoc diversus reperitur funiculus. Hoc in plurimis recens natis adeo totam linguam alligat, ut divelli obstetricis ungue (quod tamen perniciosum, nec admittendum) aut chirurgi scalpello soleat, ne suctioni vel futurae loquelae impedimento sit, et ut libere volvi atque moveri queat. Caeterum imperite omnibus indifferenter infantibus intersecant, [quum ex mille, quibus remansit, vix unus balbutiat.]

Tunica vestitur [callosa in iis qui calidissima deglutiunt, sed ordinarie] tenui, [porosa] ut prompte sapores penetrent, inlinguae carnosam.

Sub statitiam, quae caro est peculiaris, qualis nulla alia, (estque organum gustus, non tunica ut Galenus voluit, neque nervus gultatorius, ut quidem ex Columbo ) interim mollis, laxa, rara et spongiosa, ad imbibendos sapores humore aliquo vectos, In piscibus et nonnullis animalibus est ossea. Ad glandosam substantiam, praesertim circa basin, magis accedit, quam ad musculosam.

Lingua enim non est musculus, cum fibras non habeat, nec aliam


page 371, image: s371

partem moveat, sed movetur a musculis. Alii addunt hanc rationem, quia alias fieret motus finem versus, et cauda musculi esset mobilis, caput immobile. Sed haec ratio falsa. Principium enim linguae est in laryngis vicina, et quasi ex osse hyoidis ortum.

Vasa. Venae duae insignes sub lingua conspiciuntur, quae secari solent in faucium affectibus, raninae dictae ob colorem, orta a jugularibus [externis]. Has

Arteniae duae majusculae comitantur a Carotidibus.

Nervi linguae inseruntur tam motorii, quam sensifici. [crassius par interiora perreptans,] a septima conjugatione, [quibus obstructis vel ad linguam non pertingentibus, gustus deperditur ex observatione Columbi Tenuius par per exteriora tunicae linguae, a quarta conjugatione, oritur aliis tertia.]

Distinguitur lingua in superficie media, in partem dextram et sinistram per lineam quandam candidam, Hippocrati medianam dictam.

Musculi Linguae proprit, in ejus substantia desinentes recen sentur ab Anatomicis nonnullis sex, a quibusdam novem, ab aliis decem, abaliis undfeim, quimovent linguam fursum, deorsum, antrorsum, retrorsum, et in latera dextrorsum, sinistrorium.

Primum par, quod in bobus est geminum carnosum et crassum, oritur ab externa facie appendicis styloidis, in homine gracile: finitur sibris transversis in utrumque linguae latus [circa medium. ]

Vsus, linguam introrsum ducere, Sed ob sibras intertextas linguam sursum levant, si ambo agunt; sursum vero ad alterum tantum latus, si alteruter. Dicitur hoc par styloglossum.

Secundum par myloglossum dicitur, ortum a lateribus maxillae inferioris, ad radices dentium molarium. Inseritur sub linguae basi in ligamentum linguae. [Ad hyoidis os refert Riolanus, quod linguam non attingat. At satis est ad movendam linguam, si ligamento ejusdem affigatur.]

Vsus, Uno agente lingua sursum oblique ducitur; utrisque, apice rectu ad palatum et superiores dentes.

Tertium par oritur in interno ad medium mentum, unde geneoglossum dicitur, finitur in mediam fere linguam inferius, [In basin hyoidis defigit Veslingius, unde ad ejusdem



page 372, image: s372

FIGURE EXPLICATIO. Ossis Hyoidis et Linguae musculis exprimit.

AAA. Corpus maxillae inferioris.

BB. Corpus ossis Hyoidis.

CC. Primum par sternohyoides dictum.

D. Secundi paris musculus unus in situ, alter ex eo remotus.

EE. Ttrtium par in medioptrforatum.

FF. Quartum par Caracohyoides.

G. Quarti lingua musculorum paris musculus.

HH. Linguae parenchyma in quod nervi inseruntur.

I. Quinti linguae musculorum paris musculus.

KK. Primi linguae musculorum paris musculus.

LL. Communes Laryngis musculi, Sternot hyroidei.

MM. Communes alii laryngis musculi, Hyothyroidei.

NN. Cartilagines aspera arteriae.

OO. Musculus maxilia inferioris, Digastricus ditli.

Processus styloides portioms.

musculos refert.] Et ob fibras diversas videtur actiones contrarias edere: Fibrarum enim maxima parte, quae linguae radicem versus est, ad exortum tracta, lingua extra labia exseritur; minima vero parte. fibrarum agente, introrsum. Inscriptiones habet hoc par ac si plures essent musculi.

Quartum oritur carneum ex superiore et media regione ossis hyoidis, finitur in medio, postquam productum est fecundum linguae longitudinem, Dividitur alicubi obscure, ac si plures essent musuli.

Vsus est, linguam recta introtrahere [adeoque eam deprimere.] Dicitur vero basioglossum, vel Ypsiloglossum.

Quintum Ceratoglossum vocatur, quia oritur a superioribus cornubus hyoidis, et in linguae latera juxta radicem oblique inseritur.

Oritur interdum ab inferioribus cornubus, quando nimirum altiora desunt, potissimum in mulieribus. Estque hoc par in bobus geminum.

Vsus est, linguam recta deorsum interiora versus movere, quando ambo agunt, si vero alteruter contrahitur, in latus movet dextrum vel sinistrum.

Ab aliis additur undecimus musculus, qui tamen musculus



page 373, image: s373

[gap: illustration]

page 374, image: s374

non est, siquidem fibris non constat carnosis: sed est caro ex plurimis glandulis et pinguedine ad radicem linguae sita, atque remotis dictis musculis apparens.

Vsus est, ut hac glandularum copia lingua madeat.

Vsus linguae est:

I. Guitus esse instrumentum.

II. Loquelae.

III. Masticationem adjuvare, dum cibos hinc inde volvit.

IV. Lambere.

[Ex quibus apparet conferre linguam non absolute ad esse vitae, sed ad bene esse: partem enim ejus abscindi posse sine vitae aut valetudinis noxa expertus est post Galenum, Zacutus, Walaus, alii. Lapides sub lingua generatos usum loquelae, donec exsecarentur, intercepisse notarunt Abenzoar, Ioubertus Forestus, talesque Patavii exemptos olim memini.]



page 375, image: s375

DE ARTUBUS.

ARtuum [correction of the transcriber; in the print AAtuum] nomine veniunt membra ex trunco ex porrecta, superius Manus, inferius Pedes. In quibus praecipue considerantur musculi, venae arteriae nervi et ossa. De quatuor posterioribus agemus in quatuor sequentibus libellis: De Musculis vero Artuum in hoc libro, uti et de vicinarum partium, capitis, cervicis, thoracis, dorsi, etc. musculis; non quod ad artus pertineant, sed quia in ordine secandi, ab Anatomico ante musculos artuum demonstrari non possunt.

CAP. I. DE MANU IN GENERE ET DE UNGUlBUS.

MAnus Aristoteli est organum organorum, quo homo alias nudus et inermis donatur, ne bruris inferior sit, aut ab iis vincatur; sed vincat, dum arma parat, aliaque instrumenta sibi necessaria. Quare secus quam brura, rationem et manum homo accepit: et haec quidem illius ministra est.

Est autem Manus ex veterum [Hippocratis et Galeni ] signisi catione pars a summo humero, usque ad digitorum extremitates, diciturque summa manus.

Et dividitur in brachium et manum stricte sic dictam seu extremam.

Brachium rursum dividitur in humerum sive brachium stricte sumptum et cubitum.

Brachium in specie sumptum est pars a summo humero usque ad cubiti flexuram.

Cubitus est pars a flexura cubiti usque ad carpum.

Manus extrema dividitur in brachiale vel carpum, quae


page 376, image: s376

est pars inter cubitum et palmam; in postbrachiale vel matecarpum, quae est pars inter carpum et digitorum initium, et in digitos. Postbrachialis pars interna, dicitur vola manus et palma, pars externa dorsam manus.

Digiti plures dati sunt, ut melius fieret manus actio, quae est apprehensio; ut etiam minima comprehen deremus quod duobus sit digitis, et alias item multiformes figuras: et quia omnia una manu comprehendi non possunt, duae sunt creatae, ut ad se invicem inclinantes, auxilium mutuum praestarent.

Dextra vero manus agilior ut plurimum et ad motum promptior est, non ob causas, quas alii pueriliter citant, sed 1. quia in dextro latere homini est vena sine pari, quae forte in ambidextris gemina est. 2. quia ossa graviora in scapulis, humero, et tota manu dextra esse, aliqui habent pro certo et comperto; quod fieri potest ab impressione uberioris caloris in utero matris, cujus pars dextra calidior. Hinc docet Aristoteles natura potiorem esse manum dextram sinistra; et alibi, primum impetum vel principium motus esse in parte dextra, ut homo progressurus prius moveat pedem dextrum, avis volare volens prius moveat alam dextram. 3. quia truncus arteriae subclavius dexter amplior est, quam sinister [diligenter considerantibus contra Riolanum, quanquam non adeo magna sit differentia, nec esse debuerit.] Plato omnes natura ambidextros esse sentit, hominumque inscitia inertiaque fieri, ut dextri tantem aut laevi fiant. At Aristoteli placet, ab ortus nostri primordiis dextram partem ferme semper calidiorem, et laeva validiorem, nisi ad eam consuetudine, exercitationeque multa, multum caloris spiritusque quis traducat, ut ambidexter fiat.

Digiti vero ob perfectam actionem quinque facti sunt, longitudine et crassitie differentes. [Praeter naturam est si vel digiti plane deficiant, quod Melitae vel et Florentiae, vel digitorum justorum loca puncticula tantum quaedam et mollia vestigia pisi magnitudine appareant, quod hic Hafniae nuper observavi.]

Primus pollex dicitur, quia robore pollet, et unus opponitur quatuor reliquis in apprehenfione, ideoque crassus est.

Secundus Index et demonstrator dicitur, quia ipso in indicando utimur.

Tertius longissimus et medius, impudicus dicitur, quia


page 377, image: s377

apud Medicos ejus usus est in locis sordidis et foetidis; neque annulis ornari solet.

Quartus medicus item annularis, quod annulo aureo ante alios ornetur, ob communem, sed falsam et Anatomiae repugnantem nonnullorum opinionem, ac si vena ex corde ad hunc potissimum digitum accederet; Cor vero auro confortatur.

Quintus auricularis; minimus, quia eo ob parvitatem aures facilius expurgamus.

Apprehensiones ergo, quae manus actio, vel uti alii indiscrimitatim loquuntur, usus est praecipuus, causa est totius manus apta compositio. Praecipuum tamen hujus motus organum est musculus: firmamentum ossa, quae in digito quovis tria sunt, quorum inferius tanquam sustinens superiori semper majus est et robustius, utrinque in juncturis cartilagine donantur, ubi humor unctuosus susperfunditur ad humectationem et faciliorem motum.

[Secundarius manuum usus est, erudite differente Kypero, facere ad meliorem incessum pondere et libramento, imo ad celeriorem progressum, unde funambuli, quibus pes latior vestigio, instrumentis oblongis se sublevant, et celerius incedentes, manus hinc inde dependentes librant.]

UNGUES exterius apponuntur digitis, et etiam pedum extremitatibus: quorum pars summa alba dicitur radix unguium, lunula candicans, et pellicula radici adnata.

Materia [non est ex humoribus alimentariis, ut voluit AEmilius Parisanus Plempius, aliique, sed] ex exerementis crassioribus, [non quae ex corde adscendant, ut voluit Rosa Anglia, aut ab arteriis, sed quae ab ossibus, cartilaginibusve, quod magnus Hippocrates asseruit. ]

Efficiens, calor, [qui ab anima dirigitur in hanc potius quam illam corporis partem. Interim ab anima non fiunt ungues, ut contendunt Parisanus et Plempius, quia in cacochymicis et phlegmaticis felicius crescunt, et in denatis quoque post 25. annos, ex observatione Parei. Non nos moveat, quod objiciunt, maxima in cornubus cochleisque colorum varietas, ea enim non magis animam hic arguit, quam in marmore satis variegato.]

Finis et Usus.

I. Digitorum extremitates mollissimas tueri, et munimentum duricie praebere, ut commodius, melius et facilius fiat apprehensio. Sic etiam in pedibu, ut in statione resistere


page 378, image: s378

queant, [Unde male ille olim in unguibus commodo loco collocandis Deos aberrasse dixit.]

II. Ad ornamentum: nam laesos ungues tegimus.

III. Secundario ad fricandum, scalpendum et defendendum.

[IV. Corpus humoribus superfluis et fuliginibus liberare.

V. Physiognomis et Medicis indicia vitae et sanitatis praebere, qui passim videantur. Oneirocritica de iisdem ex Indorum, Persarum et AEgyptiorum traditione habet Achmetes C. 74. 75.]

Formam venamur ex accidentibus:

Figuram habent convexam nonnihil, ut se applicent ad digitos.

Substantiam habent mediocriter duram, ut resistant, sed tamen flexilem, ut cedant nonnihil, et non frangantur.

Pellucidi sunt, et ideo varie colorati: nam pro ratione carnis subjectae rubent, livent, etc. Hinc observare colorem unguium solent Medici, nam ungues, exempli gratia, cordis calore deficiente, pallescunt [morti vicinis lividi et fusci;] et frigidioribus temperamentis pallidiores suntungues, at quibus calor juitus est, rubescunt. [Maculae illae albae quae in unguibus interdum in adolescentia apparent, a calore vegeto proveniunt, qui delitescentia excrementa ad ungues protrudit et abaliis separat, huic heterogeneis.]

Connectuntur circa radicem ligamento. Cutis vero iis extrinsecus circuronascitur, et caro subnascitur vel potius tendines musculorum ibi dilatati: unde exquisitus ibi sensus, et ex laesione magnus dolor.

Haec breviter ratione compendii de unguibus.

CAP. II. DE MUSCULIS HUMERI SEU BRACHII Specialiter dicti.

REmotis partibus continentibus communibus, cuticula, cute, pinguedine, membrana carnosa, etc. occurrunt Musculi, per quos motus sit, de quibus in toto hoc libro agendum, [commodo loco, secus ac Hofmanno visum, praesertim quia et utilis et necessaria est musculorum doctrina, ob cauteria, vulnera, etc. et in reliquis partibus tractari non potuerunt.



page 379, image: s379

In genere vero de actione musculorum manus notandum, internos musculos potissimum flectionem facere, externos extenlionem. Et musculos quidem totius manus internos et anteriores plures esse ac fortiores, quia flexio dignior est extensione.

Movetur Humerus varie, ideo musculos varios habet partim thoraci ineumbentes, partim scapulae adnatos, etc. Numerantur ab aliis septem, ab aliis octo, a Casserio novem, Brachium enim sursum movere dicuntur duo musculi: Deltoides et supraspinatus; deorsum duo: aniscalptor et rotundus major: Antrorsum unicus, videlicet pectoralis; retrorsum tres, infraspinatus, subscapularis et musculus transversus brevior, Circularem vero motum fieri putant ab omnibus successive agentibus: at alii circumagi volunt brachium ab infraspinato, supraspinato et subscapulari. Sed in recensenda nos ordinem sectionis servabimus.

Primus Pectoralis dicitur, quia pectus vel thoracis anteriorem partem occupat, magnus et carnosus, quem Galenus in tres vel quatuor dividi posse censuit.

Oritur ex osse pectoris fere toto, et annexis cartilaginibus, [ubi parum tendinosus est parte claviculae et costis veris quinta, sexta et septima,] implantatur tendine brevi, lato, nervoso et robusto in os humeri, inter Deltoidem et bicipitem.

Vsus est, brachium pectori admovere, et prout fibrae contrahuntur magis ad superiora vel inferiora, vel recta, iti etiam inclinat. Hic musculus est, qui patitur in tormento, quod Itali vocant tratto de corda. Valde enim distrahitur et divellitur, quando brachia retro trahuntur.

Secundus dicitur DELTOIDES a figura Graecae literae A, item triangularis humeralis, qui carnosus est et permanet, humerique capiti insternit.

Oritur claviculae media parte, scapulam spectante et ex summo humero. Inseritur in medio humeri, [carnoso quidem fine, in quo tamen robustus tendo latet.]

Usus est, brachium sursum tollere. In hujus media parte solebant antiqui fontanellas facere: alii vero in exteriore par te ejufdem musculi: sed rectius fit in interstitio inter Deltoidem et bicipitem. uti docemus in tractatu nostro de Cauteriis, [quia 1. abi est vena Cephalica. 2. est inter musculum et musculum. 3. Optime ab aegro videri tractarique potest. Locus autem exacte invenitur infra humeri articulum,



page 380, image: s380

FIGURAE EXPLICATIO. Haec tabula omnes corporis Musculos ab Authore descriptos, qui ab anteriore parte conspici possunt, exhibet.

AA. Musculi colli Longi dicti.

B. Sealenus musculut.

C. Mastoides musculus caput flectens

dd. Vertebrae colli.

E. Levator scapulae.

FF. Claviculae.

GG. Os sternum.

H. Acromion Humeri.

ii. Musculus subclavius.

K. Pectoralis.

L. Deltoides.

MM. Biceps.

N. Perforatus.

O. Serratus minor.

PP. Serratus Major.

qqqq. Musculi intercostales.

RRRR. Brachiaeus in utroque brachio ab utraque parte bicipitis conspicuus.

SS. Brachium extendentium primus seu Longus.

TT. Musculus radii pronator retuudus.

V. Radii pronator quadratus.

WW. Supinator radii primus.

X. Carpi slexor primus seu externus.

Y. Musculus palmaris.

Z. Carpi flexor alter seu Internus.

???. Os radii.

???. Os cubiti.

???. Ligamentum cubito radium conjuugens.

???. Musculus digitorum flexor sublimis seu Perforatus.

???. Profundus huic subjectus seu Perforans.

???. Musculi lumbricales

???. Flexor.

???. Pollicem adducentes musculi.

Sequentes characteres inserviunt musculis demonstrandis qui a lumborum regione ad extremum usque pedem anterius excurrunt.

A. Musculus [gap: Greek word(s)] seu Lumbaris.

E. Iliacus.

C. Obturator internus.

DDDD. Triceps.

E. Lividus.

FF. Recus in situ, sed in femore dextro a sine suo dependens.

GG. Vastus internus.

H. Vastus externus, qui in femore dextro dependet separatus.

II. Membranosus, seufascia lata.

KK. Crureus.

LL. Longus, fascialis, seusarterius.

MM. Gracilis.

NN. Tibiaeus.

O. Peroneus biceps.

PP. Quatuor pedis digitos extendens musculus.

Q. Pollicem extendens musculus.

R. Gastrocnemius.

rrrr. Musculi interossei.

S. Ligamentum transversum pedis.

T. Tibia.

V. Fibulae.

X. Patella.



page 381, image: s381

per quatuor aut quinque digitos transversos, ubi flectendo brachium percipitur digitis interstitium musculorum duorum, et sublato brachio in obaesis levi concavitate circumscribitur, ut adrertunt Glandinus, Solenander, etc. Ferrara mensuram quatuor digitorum sumit a cubito brachii incipiendo, et sursum procedendo. Vide quoque Glandorpium.

Tertius LATissiMUs est et totum fere dorsum cum suo compari tegit. Dicitur Aniscalptor, quia brachium retro deorsum trahit.

Oritur principio membranoso et latissimo, a vertebrarum spinae apicibus, [ab osse sacro ilioque usque sextam thoracis vertebram:] insetitur inter pectoralem et rotundum [valido, brevi ac lato tendine.] Figura est triangulari.

Fallopius ex Galeno contra Vesalium, docet hunc musculum quasi novo sed minimo principio donari, dum ex scapularum angulo inferiori plurimas carnosas fibras recipit. [Hic quia amplum principium habet, diversasque ideo fibras prout variae, contrahuntur, ita vel versus superiora magis, vel versus inferiora humerus deprimiter. Quia vero angulum scapulae inferiorem quoque pertransit, leviter quoque eandem cum humero detrahit.]

Quartus dicitur Rotundus Major, est que oblique situs parte postica sub axilla, carnosus, crassus, et aliis teretior.

Oritur carneus a costa inferiore scapulae, et nonnihil ascendens tendine suo [brevi, lato validoque] implantatur cum pectorali, in humeri partem superiorem et inferiorem.

Vsus est, brachium retro deorsum trahere, et Deltoidi contrariari.

Quintus brevis est et rotundus, totus carnosus, qui initio acuto infimo scapulae angulo pullulat; postea magis magisque crassescit ad medium usque ventrem, inde sensim gracilescens, acuto fine finitur in ligamentum, quo humeri caput obvolutum est.

Situm habet obliquum, diciturque aliis Transversus musculus Brevlor, aliis rotundus minor. Et est octavus Fallopio: quem musculum alii putarunt esse portionem quandam quarti.

Sextus Infra Spinatus dicitur, item superscapularis inferior, quia scapulae partem externam et gibbam totam tegit, cujus etiam sormam habet: [angustior vero factus, tendine lato brevique ligamento humero inseritur.]



page 382, image: s382

Putatur brachium ad exteriora circumagere [retrorsum.]

Septimus supraspinatus, item super scapularis superior, aliis rotundus minor, supra axillam carnosus et oblongus implet cavitatem inter costam scapulae superiorem et ejusdem spinam, e qua nascitur.

[Inseritur vero tendine lato et valido cervici humeri ad articuli ligamentum, articulum primum supervectus.]

Hujus Vsus idem putatur, qui prioris: [aliis sursum cum Deltoide movere.]

Octavus, Subscapularis dicitur, seu immersus, carnosus valde inter scapulam et costas habitat, et occupat partem internam scapulae, inseritur vero lato tendine in humeri sucundum ligamentum interne.

Vsus, brachium introrsum circumagere.

Nonus. Noni musculi inventio Arantio et Placentino debetur, estque in anteriori brachio Perforatus dictus.

Oritur a Coracoide processu Scapulae. [inde Coracoideus sive Coracobrachieus diciter Riolano; ] inseritur in internum humerum circa medium, juxta tendinem Deltoidis. Principium habet nerveum et breve, oblongum ventrem satis corpulentum, et robustum tendinem. Venter ejus perforatus est, et transitum nervis largitur, qui ad cubiti musculos distribuuntur. Hunc musculum alii saltem musculosam portionem [bicipitis] vocarunt.

Vtilem ad brachium scapulae processui adducendum [sive antrorsum supra pectusattrahendum.]

CAP. III. DE MUSCULIS SCAPULAE, seu HOMOPLATE.

QUia movetur Scapula antrorsum, retrorsum, sursum et deorsum; ideo quatuor accepit musculos, quibus tamen alii duos addunt, Senatum majorem et digastricum. Sed male. Nam hic est ossis hyoidis ille vero thoracis proprius.

I. Dicitur Serratus Minor, estque musculo pectorali substratus.

Oritur a costis superioribus quatuor, excepta prima, et sursum oblique ascendens, [fine partim carneo, partim tendineo. juxta processum ancoriformem] scapulae inseritur.



page 383, image: s383

Vsus, antrorsum ad thoracem adducere.

II. Galeno Trapesius dicitur, aliis cucularis ob figuram, [quod referat cucullum Monachorum religiosorum. An autem musculus ille primis parentibus impositus sit tanquam tessera vitae religiosae, sicut conjicit Riolanus, non credo, quia et alii Religiosi sine cucullo, et cum hoc plurimi minus religiosi, sive professionem sive mores spectes. Impositem hoc nomen musculo a Medicis Christianis ad similitudinem tegminis Monachalis.

Oritur carneus et tenuis ab occipite: [Unde ad octavam thoracis vertebram descendit, indeque ut ab occipite sensim attenuatus, spinae, scapulae, summo humero et claviculae inseritur.]

Sed ob varium ortum, variasque fibras.

Varie movet scapulam; sursum, oblique [ob fibras oblique ab occipite ad omoplatam descendentes, quod frultra nobis negat Riolanus, deorsum [ob sibrarum ductum ab octava dorsi vertebra ascendentium,] et recta ad dorsum. [ob fibras rectas in medio musculi ad scapulam protensas.]

III. Rhomboides a figura [quadrilatera,] sub cucullari situs, tenuis et latus.

[Oritur a tribus inferioribus colli et tribus superioribus thoracis vertebris, eademque latitudine basi scapulae inseritur.

Vsus est, nonnihil oblique sursum ad posteriora trahere.]

IV. Levator, aliis Patieniae musculus, quia elevant scapulam, quibus non ex voto res succedunt,] supra claviculam est.

Oritur a vertebrarum colli quinque transversis processibus, variis principiis (unde plures videri possunt) quae mox coeunt: et insertio fit in angulo scapulae altiori et inferiori. [lato et carneo tendine.] Usus est, antrorsum trahere] et attollere scapulam cum humero.]

His muiculis scapula per se, et brachium per accidens movetur; sicut scapula per accidens a brachii musculis.



page 384, image: s384

CAP. IV. DE MUSCULIS THORACIS, seu RESPIRATIONIS.

REspirationi inserviunt plurimi musculi: ut diaphragma omnes intercostales, aliqui abdominis, [de quibus lib. 1. et 2. actum] et

Thoracis proprii, qui recensentur utrinque sex; quibus tamen addit Fallopius tres in cervice; qui Vesalio sunt partes musculorum cervicem et dorsum occupantium.

Proprii thoracis musculi thoraci adnati sunt: duo parte anteriore, subclavius et triangularis; Latera occupat serratus major; reliqui in postica sunt parte, nempe serratus posticus uterue, et sacrolumbus.

I. Subclavius, eo quod sub clavicula situs sit, spacium replet inter claviculum et primam costam. Platerus inter intercostales numerat.

Oritur carnosus a parte interiore et inferiore claviculae: Inseritur carnosus in partem superiorem primae costae, quam sursum et extrorsum trahit. Et hic est primus musculus, qui thoracem dilatat seu distendit. [Huic contrarium usum assignat Spigelius, claviculam nimirum deorsum trahere, quae per se tamen immobilis, quare et contrarium illi ortum, contrariam insertionem adscribit.]

II. Serratus Major magnus est, latus et undique carneus, cum abdominis obliquo descendente serratam compagem efficit.

Oritur carnosus ex basi interna scapulae [Riolanus originem altiorem observavit a costis duabus supernis usque ad claviculam, quae costae videntur immobiles.] Porrigitur tendine [quinque inaequalibus extremis] ad costas [quinque veras, nonnunquam et ad spurias duas,] quas attollit. [Contrarium huic usum quoque adseribit Spigelius et Veslingius, quare reliqua quoque contraria, ortus, insertio]

III. Serratus Posticus Superior [minor] sub RhomboÓde in dorso inter utramque scapulam habitat.

Oritur a spinis [colli inferioribus, et prima dorsi, membranosus:] inscritur quatuor superiorum costarum tribus intervallis, tripartitus: et eas costas sursum trahit.

IV. Serratus Posticus Inferior [major est]


page 385, image: s385

membranosus et latus fere in dorsi medio, sub museulo latissimo seu aniscalptore, [a spinis vertebrarum dorsi inferiorum ortus] inseritur ad costarum inferiorum quatuor intervalla, velut in digitos divisus. Vsus, thoracis partem inferiorem dilatare.

V. Praecedenti substernitur, et aliis putatur communis esse tam dorso quam thoraci. Dicitur Sacrolumbus, quia oritur, ab ossis sacri posteriore parte, et lumborum spinis, [carnosus interius, exterius nervosus.] inseritur costis inferioribus [duplici tendine, non extus validiore, alio intus.] Non facile separatur a longissimo isto dorsi musculo, ut videri possit ejus particula. [Vsus Veslingio est thoracem constringere Spigelius nobiscum statuit, quia uno continuoque principio cum dorsi longissimo enascitur, thoracem extendere et erigere]

VI. Triangularis, parvus est et subtilis, in macilentis vix carnosus, intra sub sterna latitat, ex cujus parte inferior ortum habet. [Unde Sternii musculus commode appellari potest.] Inseritur oblique cartilaginibus inferioribus, quas adducit, et thoracem constringit.

CAP. V. DE MUSCULIS CAPITIS.

MOvetur Caput, vel secundario ad cervicis motum a cervicis musculis; vel primario supra [primam] vertebram [cui iramediate et arete jungitur.] antrorsum et retrorsum flectendo; supra [secundae vertebrae dentiformem processum, cui occiput insistit et firmiter nectitur,] veluti axis circumducitur, qui motus fit novem musculorum paribus.

Primum par longum et crassum [dictum nonnullis Splenium] est, vertebris utrinque instratum. Oritur [duplici principio, uno] a spinis vertebrarum thoracis superiorum, [altero a quinque spinis inferioribus vertebrarum colli, aquibus fertur] ad medium occipitis. Vsus est, caput ad posteriora recta trahere. Si vero alteruter tantum agit, circulariter in latus motus fieri putatur.

Secundum implicatum et complexum est atque dicitur. Videtur quasi ex tribus musculis constare: principia varia habet, [ad septimam cervicis, primam, tertiam, quartam thoracis vertebram,] variaque ratione in occiput implantatur.



page 386, image: s386

[De splenii et Complexi fibris notat Riolanus, decussatim intersectas esse et dispositas ad utriusque musculi robur.]

Tertium par sub secundo pari situm est, parvum et crassum, quod Vesalius voluit prioris musculi quartam partem esse. Inseritur in processus mammillaris posteriorem radicem. Vsus est, caput retrorsum leviter ducere, et si alteruter agat, retrorsum ad latus.

Quartum dicitur rectum majus, parvum, carnosum et gracile. Oritur a secunda colli vertebra, desint in medium occiput.

Quintum rectum minus sub priori pari latet. [Ortus, ej us a prima vertebra colli, insertio] et usus est, ut tertii et quarti.

Sextum obliquum superius adhuc subtus latet. Oritur quibusdam e medio occipitis, et deorsum descendens inseritur transversim in apices processuum [vertebrarum colli. Aliis non male, ut Veslingio oritur a primae vertebrae processu, desinitque in occiput juxta latus externum rectorum.]

Septimum obliquum inferius ‚ secunda colli vertebra ortum, processui transverso [primae vertebrae] inseritur.

[Vsus utriusque obliqui est circumagere ad latera caput.] Octavum Mastoides, parte anteriori colli, longum et teres, oritur [fere duplex] a sterni et claviculae summa parte, inseritur fine carnoso et crasso in mammillarem processum, amplectitur. [Vsus, caput flectere.]

Nonum par Fallopius addit, sub gula in anteriore colli parte, adjacens primo cervicis pari. Oritur nervosum a ligamentis vertebararum cervicis; inseritur in basin capitis, [quod pariter cum priori flecit.]

CAP. VI. DE MUSCULIS CERVICIS, SEV COLLI.

MUsculi Colli utrinque quatuor sunt. Duo primi flectunt, duo reliqui extendunt.

I. Long 1. duo sub oesophago latitant, a quinta thoracis vertebra principium sumentes carneum et acutum, ascendunt in primae vertebrae processum extuberantem [acuto tendine,] aliquando et occipiti prope magnum ejus foramen inseruntur.



page 387, image: s387

Vsus est, cervicem recta anteriora versus flectere, et una caput: si vero unus agat, in latus slectit.

II. Scaleni, qui in quibusdam thoracis musculi sunt, habentque foramen peculiare, per quod in brachia venae et arteriae exeunt. Oriuntur carnosi ad colli latus a prima costas inseruntur [interne] in vertebras [plerumque omnes colli, earumque praecipue pro ossibus transversis.]

III. Transversales duo indorso siti, oriuntur a sex vertebris thoracic, [superioribus, externis:] inseruntur [exterius] in omnes vertebrarum cervicis transversos processus. Inter hos vero nervi exeunt. Vsus est, extendere vel in posteriora flectere, at si unus agat, oblique movere.

IV. Spinati duo, inter spinas totam cervicem occupant, suntque longi et ampli. [Oriuntur a quinque spinis vertebrarum colli, septemque thoracis. ln totam inferiorem spinae secundae vertebrae partem valide implantantur. ] Vsus, ut tertii paris.

CAP. VII. DE MUSCULIS, DORSI, ET LUMBORUM.

MOvetur spin a Dorsi antrorsum, retrorsum, ad latera, et circulariter. Atque in histrionibus infinitos motus dorsi videre licet. Nam omnibus vertebris offeruntur tendines, ac si plures et infiniti essent musculi, quos tamen tendines Anatomici multi ad unum musculum referunt magnum, dicuntque unum musculum habere multos tendines. Communiter vero quatuor paria dorsi constituunt; ubi notandum, si alteruter agit, spinam in latus moveri: si totum par, flecti vel extendi.

Primum par Quadratum appellatur, adhoerens processibus transversis vertebrarum lumborum, ortum [interius] ab ossibus ilio et sacro, latum et carnosum. [Riolanus ab apophy sibus transversis duarum vertebrarum inferiorum dorsi, et ultima costa, mavult educere, ut possit cum musculis obliquis descendentibus et rectis agitare et movere antrorsum compagem ossium Ilii. Caeterum quum ista hypothelis adhuc sit incerta, et ipsemet fatente cum Cajo de flexu lumborum et compaginis res sit accipienda, ex nostra potius origine hujus musculi est] Vsus, lumborum vertebras flectere.



page 388, image: s388

FIGURAE EXPLICATIO.

Aliquot musculos, qui a posteriore corporis parte primum se offerunt, tradit.

aa. Musculi capitis Complexi.

BB. Splenii.

CC. Levator scapulae uterque.

D. Trapesius seu Cucullaris e situ.

E. Sura spina us.

F. Infrae spinatus.

G. Rotundus major.

h. Rotundus minor.

II. Rhomboides.

KK. Dorsi latissimus.

L. Serratus postieus superior.

M. Serratus posticus inferior.

NN. Dorsi longissimus.

OO. Sacrolumbus.

P. Quadratus.

Q. Sacer dorsi musculus.

R. Brachium extendens musculus, Longus dictus.

S. Alter extendens, Brevis.

TT. Supinator brachii alter, Authori nostro, primum vide tab. seq.

V. Carpi extensor, primus, aliis bicernis hic dependens.

W. carpi extensor alter.

XXxx. Extensores bini digitorum.

Z. Apophysis humeri externa.

???. Deltoides.

T. Brachieus.

Sequentes Characteres inferiorum artuum musculos demonstrant.

A. Clutaeus major extrasitum.

B. Glutaeus medius in situ.

C. Pyriformis dictus musculus.

D. Obturator Internus, ali‚s Marsupialis.

EE. Flectens tibiam Biceps.

FF. Semiembranosus.

gg. Seminervosus.

hh. Gracilis.

III. Triceps sinistrilateris.

K. Vastus externus.

???. Triceps in dextro latere.

LL. Popliteus.

MM. Gastrocnemii duo, qui in sinistro latere in silu, in dextro e situremoti sunt.

NN. Soleus musculus.

O. Plantaris.



page 389, image: s389

Secundum Longissimum, oritur [acuto et valido tendine exterius tendineo intus carneo,] ab extremo ossis sacri, [lumborum vertebris, et osse Ilium, eodem cum Sacrolumbo principio, quo cum fere confunditur, donec in progressu juxta infimam dorsi vertebram ab illo separetur Jungitur vero deinde transversis singulis lumbalium vertebrarum ac dorsi processibus, quibus tendines largitur velut ansusas quasdam, tandemque definit modo in primam vertebram thoracis, modo ad processus mammillares, prope os temporum. [Vsus, thoracem, lumbos et [eorum vertebras,] extendere.

Tertium huic subjectum est; quod Sacrum appellatur, quia ab osse sacro posterius oritur, [carnosum] et in duodecimae vertebrae thoracis spinam [aliis etiam in lumbalium vertebrarum spinas obliquosque processus, variis tendinibus] finitur. Vsus, thoracem erigere.

Quartum Semispinatum, ortum ubi praecedens desinit. omnes vertebrarum thoracis spinas amplectitur, [tendinesque largitur,] et desinit in spinam primae thoracis vertebrae. Vsus, thoracem erigere.

Si omnes octo agunt, dorsum rectum detinent, et hominem quasi sustentant. Nec ulli praeter hos aut in superioribus explicatos, lumborum sunt musculi, quos vel praeter miserimus, ut objicit Riolanus, vel ignoraverimus.]

CAP. VIII. DE MUSCULIS CUBITI, et RADII.

MVsculi CURITI ordine sectionis [arbitratio] sequuntur. Lectorem tamen monemus, non demonstrandos statim post hos radii, sed omnium ultimo; post cubiti vero musculos, digitorum, pollicis et carpi. [quia ho. rum musculis demon stratis remotisque, commodius muscu lorum radii insertiones discernuntur. Alioquin demonstrationem musculorum cubiti et Radii potest proxime excipere brachium, ordine cuivis arbitrario.]

Musculi cubiti quatuor sunt, et RADII totidem.

Duo cubiti flexores sunt, ut binus et brachiaeus. Duo extensores, longus et brevis.

Duo radii pronatores sunt, rotundus et quadratus, et duo supinatores longior et brevior.



page 790, image: s790

Cubiti namque proprius motus est flexio et extenfio, Radius vero manum totam pronam vel supinam facit.

Cubiti primus dicitur Biceps, ob duplex ejus initium distinctum, quod est a scapula, [alterum tendineum et teres, a superiore supercilio acetabuli, alterum latius minu sque tendineum a processu ancorisormi.] Inseritur vero in [radii caput,] et corpore suo brachii internam sedem occupat. [Hujus tendo est, qui in venae sectione caveri debet.]

Secundus sub hoc latens, [ipsique ossi superstratus] brevior, Brachiaeus, [totus carnosus, praecedenti minor, tritur ab osse brachii medio] et anterius inseritur in [cubiti, radii principium commune, articulique ligamentum]

Tertius extendens primus est et Longus, oritur [duplici principio] a scapulae costa humiliore, finitur [carnosus] in oleeranum.

Quartus Extendens secundus et Brevis, oritur ab humeri cervice, posterius miscetur cum praecedente, et humeri os occupat, desinit vero in illam olecrani partem cui innitimur.]

Quintum addit Casserius [tertium extendentem] qui aliis est portio quarti musculi, at ipsi distinctus musculus [ut et Anatomicis posterioribus. Riol et Vesling. Anconcum vocant. Ille vero portionem Brachiaei sui externi esse vult, quia arete illius extremitati carnosae interdum cohaeret, et respondere poplitaeo, ut servetur pedis et manus aequalitas.] Pullulat ex posteriori extremitate humeri, juxta finem quarti et tertii musculi, et cubiti articulum praetergressus, in os cubiti posteriore quoque parte [laterali,] non longe tamen [digiti nempe transversi distantia,] ultra olecranum inseritur.

Sextum praeterea, Extendentium quartum Galenus videtur addere, nempe molem carneam, duobus primis confusam. quem Riolanus vocat Brachiaeum extemum, ad Brachiaei flectentis interni differentiam, quia brachio externo instratus, duobus illis primis subjicitur.

Primus musculus Radii Rotundus [aliis Teres,] in apophysi interna brachii [valido carnosoque initio] oblique in radium fere medium cessat [carnoso fine et tendine membranoso quoque, quem versus medium radii iterum pergere, ejusdemque radii externo lateri adnecti scribit Spigelius. ]

Secundus QuADRATus ab imo cubito in imum radium,


page 391, image: s391

[totus carnosus duorum digitorum utrobique latitudine supra ligamentum illud, radii cubitique commune vinculum progreditur, Hi manus pronatores sunt.]

Tertius est Supinator PRIMUS, ab inferiore brachii parte acuminata in inferiorem radii partem carnosus, inseritur [tendineo sine.]

Quartus est Supinator alter, ab apophysi externa brachii [carnosus enascens, foris membranosus, intus carnosus progreditur] in medium fere radium.

Inter musculos Radii invenit Casserius aliquando duos parvulos, circa articulum cubiti exiles, et opposito modo incedentes, atque instar trochleae pronum et supinum radium moventes. [Eos tamen non inveni. Aliquando illorum loco vidi in museuloso homine, unicum musculum Triangularem a summo cubito ortum et desinentem circa medium ejusdem carnoso fine et angusto, nec nullius musculi portio erat, quos omnes ante diligenter separavimus.]

CAP. IX. DE MVSCVLIS CARPI, et DIGITORVM.

AD Carpi [et volae] musculos refertur Palmaris, ab apophysi interna brachii ortus [rotundo tendineoque principio,] omnibus fere rausculis manus superjectus, expanditur in volam manus, cuti firmissime adhaerens: ubi sub cute in vola manus est latus tendo; unde eximius ibi sensus: [desinit vero in prima digitorum inter nodia: videtur factus ut firmior volae comprehensio corrugata cute esset.

Huic addunt Membranam carnosam, quae contractam volam explicet, item carnem quadratam a membrana illa natam, aliquot musculos referentem, sive ut extendat volam manu aperta, ut arbitratur spigelius, sive ut cavam reddat, quod Riolano placet.]

Musculi Carpi quatuor sunt; duo flexores et interni, duo extensores et externi.

Primus Flexor [Cubiteus internus Riolano, cui nomina haec debemus] a brachii interna apophysi ortus, cubitoque attensus, in quartum os carpi crassio tendine implantatur.

Alter [Radieus internus quia per radium exporrigitur.] ex eodem primipio desinit in os metacarpi primum, sub indice.



page 392, image: s392

FIGURAE EXPLICATIO.

Remotis adjacentibus aut superstratis, reliquos a posteriore corporis parte conspicuos musculos repraesentat.

aa. Musculi capitis Recti minores dicti.

bb. Recti majores.

cc. Obliqui superiores.

dd. Obliqui inscriores.

???. Levator scapulae.

???. Rotundus minor.

???. Serrtus major.

EE. Musculi Colli Transversales dicti.

ffff. Spinati dno.

GG. Sacrolumbus.

HH. Dorsi longissimus in situ.

II. Idem extra situm, ut appareat.

K. Derso musculus semistinatus.

LL. Sacer dorsi musculus.

MM. Musculi dorsi Quadrati.

N. Supinaetor brachii primus.

O. Supinator brachii primus.

O. Carpi extensor primus, sen bicornis extra situm.

P. Carpi extensor alier.

QQ. Bini digitorum extensores extrasitum.

R. ???? extensor.

SS. Pollicem extendentes dou musculi.

Sequentes characteres inferiorum artuum musculos designant.

A. Glutaeus medius extra situm.

B. Glut aeus minimus in situ.

CC. Idem extra situm.

DD. Pyriformis in utroque latere.

E. Marsupialis seu obturator internus.

F. Idem in sinistro laetere extrasitum, ubi litt.

G. Marsupium eleganter exprimitur.

HH. Obturator extemus.

K. Quadrigemiorum quartus, Autori Quadratus.

LL. Flectens Tibiam Bicepr.

MM. Simimembransus.

NN. Seminervosus.

OO. Gracilis.

???. Crureus.

PP. Tibiaeus pesticus.

QQ. Flexor digitorum pedis, Magnus vocatus alias Perforans.

R. Flexor minor seu Perforatus.

SSS. Flexer pollicis.

t. Pollicis adductor.

u. Eusdem abductor.

x. Minimi digiti abductor.

z. Carnea massa in planta pedis.



page 393, image: s393

Primus extensor [Radieus externus] a brachii externa apophysi [lato principio oritur, inde carnosior factum] Radio instratus, in duplicem desinit tendinem, ad os metacarpii primum et secundum.

Alter [Cubiteus externus] eodem principio, [per cubiti longitudinem] unico tendine abit in os quartum [Metacarpi,] sub minimo digito.

Digiti flectuntur, extenduntur, adducuntur et abducuntur.

Flectunt sublimis et profundus.

Ille ab interna brachii apophys, antequam ad carpum perveniat, in quatuor finditur tendines, ligamento instar annuli aretatos: in digitorum inseruntur internodium secundum, efformata prius sissura seu concameratione, quam sequentis musculi tendines transeunt, unde Perforatus dicitur.]

Hic priori substratus et similis, [tertio intemodio per fissuras priorum tendinum inseritur. Unde Perforans vocatur.

Circa ligamenta haec digitorum nototandum 1. eleganti naturae artificio, fissuram oblongam cuique esse insculptam, ut per hanc tertii internodii ligamenta velut per fornicem transeant. 2. Vaginam membranosam amplecti eosdem tendines arete et constringere, ne in flexura manus loco dimoveantur. 3. Armillam membranosam robustam in carpo colligare omnes tendines internos externosque, qua discissa sede sua facile moventur.]

Extensores pro uno numerat Iacobus Sylvius; et digitorum tensorem vocat, cum tamen eorum varient et ortus et inserciones. [Bini sunt, et] Oriumur fere ab apophysi [humeri] externa, et annulari vinculo, [tendinibusque cancellatis] prius colligati in secundum et tertium articulum [confusius inseruntur.

Adducunt digitos musculi quatuor, lumbricales seu vermiculares dicti a figura [et exilitate] Oriuntur a tendinibus profundi musculi, et secundum latera digitorum protensi oblique ad tertium internodium seruntur. Spigelius et Veslingius tantum in primum internodium tendine tereti inseri volunt, quos veros interdum deprehendi, tendine illorum membranis internodii immixto.]

AbductoREs interossei sunt sex, in spaciis metacarpi, tres exteriores et tres interiores, qui cum vermicularibus coeuntes, [per latera exteriora et interio digitorum incedunt,


page 394, image: s394

tendinesque suos ad tria internodia extendunt,] extenfioni aliquantulum inserviunt. Externi palmae incumbunt, interni volae, inter metacarpi ossa.]

Musculi Pollicem flectentes duo sunt:

Primus a superiore radii parte in alterum articulum inseritur.

Alter ab osse carpi, sub pollice, in medium pollicem [praecedenti totus subjicitur.]

Extendentes duo sunt a cubito orti. Primus ad tertium internodium pertingit. Alter ad secundum reliquosque pluribus tendinibus, modo simplici, modo duobus, modo tribus.]

Adducentestres, duoa metacarpio orti, et tertius ab osse metacarpi indicem spectante. [quem Riolanus vocat Antihenar, sicut alterum priorum adducentium Hyothenar pollicis]

Abducentes sunt tres [gap: Greek word(s)] [nisi quod unus ex illis Thenar vocetur eidem. ]

Index proprios habet musculos duos, quos aliqui confundunt. Primus Abductor ab internodio pollicis primo interno, ad indicis ossa terminatur, quo a digitis reliquis abducitur, pollicique adducitur Index.

Alter indicis Extensor, quem Riolanus vocat Indicatorem, uti et Veslingius, quanquam hic cum Abductore confundat, Oritur a cubito medio et externo, desinitque duplicato tendine in internodium indicis secundum.

Minini digiti proprii itidem duo sunt, Abdutor et Extensor. Ille in plures fecari potest, in vola ab osse tertio et quarto carpi secundae seriei ortus, in articulum primum ejusdem digiti exterius ad latus desinit. Aquapendens eumque sequuti posteriores, statuunt minimum digitum exterius abducere a reliquis. Extensor proprius, a Riolano magno exacte separatus, a radii parte superna ortus, perque cubitum et radium delatus, in digitum exterius duplici tendine inseritur. ]

CAP. X DE PEDE IN GENERE.

PEs dicitur totum id, quod est a natibus ad digitorum pedis extremitates, aliis Magnus pes, vel Crus, et dividitur in suas partes, sicuti et manus, non absimili comparatione,


page 395, image: s395

nempe in femur, tibiam, et parvum pedem.

Pes minor rursum dividitur in pedium, metapedium et digitos.

Vsus pedis vel cruris est, ut sit ambulationis instrumentum: quae sit per motum et firmationem. Nam uno crure in terram firmato, alterum movemus et circum ferimus, et ne in terram cadamus, pes fixus prohiber: atque ita fit ambulatio, Firmatio ergo est totius corporis actio, motio vero pedis, [quam vel promovet vel tardat femoris longitudo aut brevitas, sicut aves quia volare debent ne impedimento esset moles, brevi sunt femore longisque pedibus, qui gressum ideo tardat. At homines tardius se promovent quam canes. quia illos successiva promotio pedis a calcanco ad digitos remoratur, hi vero unico parvi pedis motu cursum absolvunt. Alias pedis proceritatem ad generandi officium in sexu muliebri conferre putant alii. In genubus autem et calcaneo incisio facta est, ne ituri saltaremus.]

Hunc motum varie efficiunt varii musculi femoris, tibiae, et pedum. Itaque de musculis [universi pedis] agendum.

CAP. XI. DE MVSCVLIS FEMORIS.

FEmur flectitur duobus musculis.

Primus in abdomine est, diciturque [gap: Greek word(s)] vel musculus Lumbaris, a lumborum vertebris superioribus oritur [principio carneo,] et inseritur in trochantera parvum antice [tereti validoque tendine.

Alterum musculum Psoas minorem inveni in robusto et carnoso subjecto Hafniae l651. diversum ab illo quem Riolanus aliquando se gloriatur vidisse. Ex parte majori subjacebat, sed exterius ad latera magis vergens. Initium idem carnosum, totiusque musculi latitudo tres digitos transversos aequabat. Inserebatur carnosus in superiorem ossis Ilii marginem posterius, ubi Iliaci interni est ortus. Usum ejus esse existimavi, ut quasi pulvinar musculo majori substerneretur, quandoquidem os Ilii per se immobile, vel sane ut susineret os Ilii erectum, ne nimium stante homine esset oneri. Testis mecum est Michael Lyserus in Anatomicis versatissimus.]

Secundus ILIACUS, ibidem inseritur, [tendine, qui praecedentis


page 396, image: s396

musculi tendini connascitur] ortus a tota cavitate interna ossis Ilii [tenui carnosoque initio.]

Extundunt femur tres musculi narium [Glutaei dicti.]

I. MAJOR, externus et amplissimus, a Coccyge [ipina ossis ilii, osseque sacro] in os femoris sub trochantera magno desinens.

Alter MEDIUS est in situ et magnitudine. Exortitur ab ossis ilii spinae anteriori sede, in trochantera magnum lato validoque tendine desinenes.

III. MINIMUS, [qui sub medio latet, oritur a dorso ilii probe acetabulum, lato validoque tendine] in trochantera magnum abit.

[Hi tres natium carnosam molem constituunt.]

Adducunt et circumagunt femur intro tres, qui a variis pro uno habetur, et TRICEPS vocatur, ob triplex initium: 1. A commissura summa ossis pubis. 2. Ab ima pubis commissura. 3. Ab ejusdem ossis pubis media parte. [Inferuntur, primo, interno femoris capiti prope poplitem tereti tendine, vel lineae femoris asperae 2. partim superae, 3. partim inferae, ad minorem rotatorem. [Riolanus alias habet insertiones. Primum enim vult inseri in medium femur, secundum tendine robustissimo ad extremum usque femur produci, tertium infra cervicem femoris]

His addunt Spigelius et Veslinguis Lividum, ad ossium pubis prope cartilaginem commissuram ortum, et tendine brevi femoris lateri interno implantatum: sed hunc tricipitis portionem esse concedunt ipsi. Sed referunt ad flectentes musculos minos bene. Riolanus vero Pectineum vocat, et pro flexore habet, sed agnoscit pro portione suprema et quarta tricipitis, quem cum Fallopio in quatuor musculos dividit, et sane videtur totidem habere partes.

Abducunt et circumagunt foras sex musculi: quadrigemini et duo obturatores.

QUADRIGEMINI sibi [fere] similes sunt et parvi, quasi transversim positi, ab [externa ossis sacri parte inferiori,] Ischii tubere, appendiceque coxendicis enati. In illud inseritur spatium quod inter utrumque trochantera est.] Primus quadrigeminus nomen Pyriformis obtinuit a similitudine figurae, et Iliaci externi a situ. Reliqui nomine carent, nisi quartus, qui Quadratus.

OBTURATORES occupant foramen inter os pubis et Ischii patens. Suntque externi vel interni [illi ab externo circulo


page 397, image: s397

foraminis pubis, hi ab interno orti, et in magnum trochantera inseruntur. Internus Bursalis appellari potest, quia tendines quadruplices junctos intra carnosum veluti marsupium, a tertio et quarto quadrigemino eleganter formatum, abscondit.

CAP. XII. DE MUSCULIS TIBIAE.

FLECTUNT TIBIAM, quatuor musculi postici.

Unus duo habet capita [Bieceps dictus] primum a commissura ossis pubis, secundum ab externa femoris parte: et utrumque uno tendine [sed aucta prius in medio carnosa substantia] in posteriorem tibiae partem inseritur.

Secundus Semimembranosus ab Ischii tubere nascitur, in tibiae latus internum versus posteriora inseritur.

Tertius Siminervosus idem principium, eundemque finem habet, nisi quod ad posteriora nonnihil antrorsum obliquetur, antequam ab tibiae intriora finiatur.

Quartus Gracilis, ibidem inseritur, oritur vero ex commissura ossis pubis.

EXTENDUNT quatuoro.

Primus rectus a spina externa et inferna Ilium oritur, [tendine acuto.

Secundus et tertius sunt vasti duo: externus a radice toto trochanteris magnis et cruris osse subjecto: Internus a trochantere parvo, utrinque ad latus recti deferuntur.]

Quartus Crureus, ossi cruris affixus est, quemadmodum brachiaeus brachio.

Hi quatuor musculi in unum tendinem finiuntur, qui molam ipsi amplexatus in tibiae principium anterius inseritur, ibique ipsi pro ligamento est.

ADDUCUNT intra duo.

Primus longus, [fascialis seu sartorius, inter flexorios Spigelio et Veslingio, quo sartores sutoresque curvatis pedibus innituntur, omniumque musculorum fere longissimus, ab Ilii spina [anteriore] exortus, oblique in tibiam internam et anticam descendit.

Alter popliteus, ab inferiore et exteriore femoris tuberculo, in interiorem tibiae partem [superioremque oblique] quadratus inseritur.

ADDUCTOR unus est, qui membranosus et fascia lata dicitur.


page 398, image: s398

Oritur carnosus a spina ossis Ilium, et oblique in tibiam exteriorem fertur, suoque tendine latissimo et longissimo, omnes fere femoris musculos investit.

CAP. XIII. DE MUSCULIS PEDUM.

FLectitur PES et extenditur. FLECTUNT [antrorsum] duo.

Primus tibiaeus anticus dicitur [Spigelio catenae musculus, quia ejus dissecto tendine aegri catenam gestent.] tibiae affixus, a superno tibiae processu ortu, inseritur in os pedii, ante pollicem, tendine ad finem bifido.

Alter peronaeus biceps [quem alii pro duobus musculis habent] uno capite vel principio promanante a fibulae superna epiphysi, altero e peronis medio. Duplicem habet tendinem; minorem in minimi digiti os delatum, et majorem sub planta oblique incedente, et insertum in os pedii e regione pollicis.

EXTENDUNT [retrorsum, postici] quatuor: Duo gemelli internus et externus, [quia suram constituunt Gastrocnemii nuncupati a femoris capite interno et externo sub poplite oriuntur.] Tertius soleus dictus, his subditur, [a posteriore fibulae appendice exoritur.] Tres hi musculi desinunt in crassissimum et validissimum tendinem pternae calcisque principio inserendum, quo suspendi solent mactata pecora: Hippocrates vocavit chordam: ubi ex calcis fractura febres vult contingere singultuosas et convulsificas.

Ultimus Plantaris dicitur et respondet palmari in manu, gracilis est, inque tendinem longum degenerat, totamque plantam tegens ab exteriore femoris capite, sub poplite exoritur, et in quinque digitos inseritur, eundemque hic usum quem in manu habet, quamquam collatio utriusque parum sit exacta. Deesse aliquando observavit Veslingius. ]

Tibiaeus posticus his addendus, inter oblique moventes seu adductores numeratos Spigelio, inter extensores Rioluno.



page 399, image: s399

CAP. XIV. DE MUSCULIS DIGITORUM.

UT manus, ita pedis DIGITOS musculi movent. FLECTUNT duo musculi, magnus profundo respondet, ortus a superna tibiae epiphysi, et sub planta in quatuor tendines finditur, qui minorem perforantes, in tertiam quatuor digitorum articulationem implant antur. Minor sublimi respondens, in planta pedis media est, a pterna inferna ortus, in secundam quatuor digitorum articulationem fertur, [ad quam, antequam perveniunt perforatur, ut prioris musculi tendines transmittat: unde hic perforatus: ille perforans dicitur.]

Quatuor digitos pedis unus extendit musculus. [nonnullis in duos divisus] ortus a summa et externa tibia, quatuorque habens tendines [insertos in secundum et tertium internodium.]

ADDUCUNT lumbrici quatuor [iis quae in manu respondentes, carne quadam a calce interspersa, totidem tendinibus primo internodio alligantur.]

ABDUCUNT interossei decem, a pedii ossibus nati, et spacia metapedii replentes. [Externi vel interni, illi tendine lato ad primum digitorum internodium per latera assurgunt: Hi ad secundum internodium; nonus vero a pollicis, ad minimi digiti adductionem dicimus servit.

POLLEX pedis peculiares possidet musculos.

PLECTITUR unico a fibula [superna] prodeunte [et in tertium pollicis, Riolano primum, internodium inseritur.]

Externditur, altero, a media fibula [aliis ab externo tibiae latere ubi recedit a fibula] pullulante, qui saepe in duos tendines dividitur.

ADDUCITUR uno, ossi pedii maximo, intus attenso.

ABDUCITUR uno, a calcis interna parte carnoso orto, et in primum os pollicis [extrinsecus] ingrediente.

Novus autem reperitur musculus supra inter osseos, cujus primus inventor est Casserius; qui transversalem vocat, ob situm, [Veslingius adductorem pollicis minorem, quem usum natura videtur intendisse.]

Oritur nervosus et latus a ligamento primi internodii minimi digiti, aliquando et ab altero annullari; mox carnosus factus manensque transversim defertur supra digitorum


page 400, image: s400

primos articulos, et tendine brevi latoque, in magni digiti primum articulum nonnihil introrsum implantatur.

Vsus est, facere securam ambulationem, quando per viam asperam rotundis silicibus refertam, aut per aliud aliquid minutum, lumbricum et volubile eundem est. Nam hujus musculi ope, pes ad ejusmodi corporis fuguram se accommodat, et id quasi apprehendit, ut tuto gressum firmare possit.

[Minima digiti abductor in externo pede haerens latus et vastus ab eadem calcis parte ortus, lateri externo primi internodii inseritur.

Peculiarem minimi digiti Flexorem observavi, longum teretem, a tibiae capite exorum, duobusque tendinibus circa digiti insertionem divisum.

In planta pedis denique Carnea massa, sicut in manu, annotanda, qua instar pulvinaris vestigium firmatur, et tendines musculorum in molli culcitra delitescunt.]



page 401, image: s401

DE VENIS. Respondens LIBRO I. DE INFIMO VENTRE.

SUpra, in prooemio hujus operis Anatomici, quatuor libros et quatuor libellos promisimus. Quatuor libros, de cavitatibus tribus et de artubus: Quatuor libellos: videlicet de venis, arteriis, nervis et ossibus. Quilibet autem libellus suo libro respondet. Quia ab infima cavitate, ejus nimirum parte principe epate, oriuntur VENAE; a corde in media cavitate, ARTERIAE: a medulla in tertia cavitate, NERVI; OSSA vero artubus respondent. ET quemadmodum ossa conjuncta peculiarem compagem seu [gap: Greek word(s)] constituunt, integram animalis formam referens; sic etiam Venae, arteriae et nervi. ET talem venarum totius corporis compagem artificiose separatam, habet Guilielmus Fabricius Hildanus, Chirurgus Paternia censis, [et Patavii vulgaris jam venarum, arteriarum et nervorum separata compagis ductu Ad. Spigelii, Ioh. Vestingii et Ioh. Leoniceni visitur, qualem hic quoque Hafniae omnibus numeris absolutam, et quatuor tabulis maximis explicitam; apud Cl. Virum D. D. Henricum Fieren consobrinum nostrum cernere licet.]

VENAE et ARTERIAE et NERVI sunt organa vel vasa corporis communia, per quae spiritus aliquis cum sanguine vel sine sanguine, a membro aliquo principali in varias corporis partes devehitur.



page 402, image: s402

CAP. I. DE VENA IN GENERE.

VENA est organum commune, teres, oblongum, instar canalis vel fistulae cavum, vehendo sanguini et spiritui naturali [vel revehendo] idoneum.

Venae nomen, Veteres tam venis quam arteriis atribuerunt; sed arterias vocarunt pulsatiles venas, venas vero non pulsatiles. Alii vero, venam vocarunt majorem venam: arteriam, minorem venam et aortam.

Efficiens Venae, est vis venefica propria.

MATERIA Hippocrati est semen glutinosum et magis frigidum. Et hoc est principium originis.

At principium dispensationis unde oriuntur venae, est epar (mittimus enim antiquos nnnnullos nugatores, qui a cerebro venas derivarunt) non vero cor, ut voluit Aristoteles. Nam

I. In epate est sanguificatio. Ergo ibi versimile est esse venarum principium. In corde vero non fieri sanguifi cationem [primam] liquet, quia nullae sunt viae deferentes Chylum ad cor; deinde, nulla cordi apposita sunt receptacula excrementorum alicujus [primae] coctionis. Quae tamen omnia in epate adsunt.

II. Ad epate defertur sanguis ad cor; non a corde [immediate] ad epar. Nam ex crode sanguis ad epar exire non potest ob valvulas, [quanquam mediate in recursu ex arteriis referri possit.]

III. Pisces carent dextro cordis ventriculo, in quo volunt sanguinem fieri, et ex quo volunt venas oriri. Et tamen pisces venas atque sanguinem habent.

IV. Vena portae non attingit cor, sed epar, quod cava etiam attingit: quae duae venae maximae sunt in toto corpore. At secundum Aristotelem omnes venae debent esse cordi continuae. Dices: Venam arteriosam non attingere epar. Respondeo, neque debere: quia substantiam habet arteriae, ideoque a corde orta est. [Arteria autem venosa, vena est substanti‚ et usu et in foetu cum cava erat continua.

V. In foetu, umbilicalis vena cum sanguine mittitur in epar, non in cor.

VI. Si a corde orirentur venae, pulsarent ut arteriae, nam totum cor pulsat.



page 403, image: s403

VII. Nunquam laeditur sanguificatio, nisi laeso epate, ut in hydrope, etc.

Hae potiores sunt rationes pro hac sententia: alias vero multas aliorum, contra Aristotelem tanquam imbelles et facile refutabiles rejicimus, uti et facile refutabiles Peripateticorum contra hanc sententiam rationes, quae a quovis vel leviter saltem cognitione Anatomica tincto, solvuntur.

Finis vel usus est.

I. Ex antiquorum opinione sanguinem cum spiritu et facultate naturali ab epate in omnis corporis partes pro nutritione adducere.

[Sed aliter natura posterioribus revelavit. Nec enim ab hepate deferunt venae quidquam ad partes nutriendas, nec utilis est venosus sanguis ad nutritionem. Sed omnem sanguinem ad solum cor referunt per Circulationem, sive mediate per hepar ut meseraicae venae, sive immediate, ut cava, idque vel a toto corpore a minimis ramis ad maximos per ramum superum et inferum, vel ab hepate sive ibi generatum sive ex meseraicis et arteriis assumptum.

Ad cor vero tanquam ad centrum adducere et partibus minimis ut peripheria adducere, probant evidentissime [gap: Greek word(s)] , experimentum et Ratio.

1. In Venae sectione ligato supra cubitum brachio citra ligaturam nullus tumor, nec, si aperias venam ferro, sanguis effluet, (quod contra Scribonii Largi autoritatem notandum) nisi paucus, vel si anastomoses quaedam in superioribus locis sint arteriae cum vena. Cic ligaturam vero sub cubito et intumescunt manus venae, et apertae sanguinis tantum effundunt, quantum vel velis, vel uni versum corpus possit. Si pariter digito locum infra vulnus comprimas, sistitur sanguis, illo remoto sursum fluens. Unde colligimus sursum ad majores venas et cor vergere sanguinem ab extremis, non a superioribus ad minimas extremasque.

2 Sine Venaesectione, digito compressae venae, idem monstrant. Si enim in manu seu calida seu naturaliter venis turgida, deducas digito sanguinem deorsum ad digitos, nihil in superioribus succedet, sed vacuae venae apparebunt. Si versa vice a digitorum extremis sursum adigas, statim replectas videbis venas et continuo sanguinem succedere.

3. Si manus pedesve frigidae seu aquae seu nivi immergas, vinculo prius constrictos, soluta ligatura senties cor laedi et refrigerari a frigido adscendente, calefiet idem si


page 404, image: s404

calidae immergatur. Nec aliter cordialia epithemata carpo, pudendisque imposita juvant.

4. In suspensis rubet caput faciesque distentis venis ob impeditum recursum ad cor, quemadmodum in V. S. venarum capitis tument superiora in capite: reliquis versus cor inanitis. Soluta autem in cadavere catena detumescit paulatim tumor ruborque faciei, nisi si in minimis ramulis impactus sanguis ob partium frigus et constrictionem effluere nequeat.

5. In sectionibus vivorum animalium res clarissima. Quocunque enim corporis loco dissecto ligata vena, etiam a corde remotior, ea parte flaccida cernitur qua cor spectat, tumente contraria, quae a corde aversa partibusque extremis est vicina.

6. Elevatam venam in vivis filoque constrictam si pertundas, citra ligaturam copiosus stillat sanguis, cis nihil, quod in cruralibus et jugularibus venis cujuscunque animalis succedet, etiam si prorsus dissecentur venae, sicut ejus experimenti periculum saepe cum magno. Walaeo fecimus, et Harvejus non ignoravit.

7. Valvulae venarum huc conspirant, quae ita sunt constitutae, ut omnes cor respiciant patulae, facilemque transitum a minimis venulis ad majores, et exinde ad cor largiantur. A corde vero sive majoribus venis clausae nihil remeare sinunt, neque vi impulsam aquam, stilum, etc. nisi laesae conniveant.

8. Hepar ad solum cor mittit. Cor ad solos pulmones et arterias cunctas, ut supra de Corde est demonstratum. Quum igitur tanta copia continuo pulsu per arterias ad partes omnes diffundatur, neo tamen ea resarciri potest ab assumptis, nec regredatur ad cor ob valvulas aortae mitrales, nec subsistat in arteriis continuo pellentibus, nec denique a partibus nutriendis tantum absumatur, reliquum est, ut quod abundat, ad cor referatur, intretque venas, per Circulationem. Cujus quanquam apud antiquos obscura extent vestigia, ut probavi lib. 1. de Luce Animal. et postea Walaeus et Riolanus deducunt; tamen clarius nostro seculo innotuit ingeniosissimo Paulo Sarpo Veneto, ut ex schedis ejus P. Fulgentius retulit, mox Harvejo Anglo, cui primae promulgationis et per varia argumenta et experimenta probationis prima laus merito debetur, denique Walaeo aliisque approbantibus.



page 405, image: s405

Primarius igitur venarum finis est vehere et revehere ad cor sanguinem Secundarii esse possunt sequentes.]

II. Eundem sanguinem nonnihil vel praeparare, ut faciunt rami [lactei,] vel perficere, ut [portio brevis inter hepar et cor] venae cavae.

III. Sanguinem custodire, sicut locus proprius locatum conservat [quantum quidem in celeri transitu fieri potest, et suis ter minis coercere.] Nam sanguis extravenatus, seu extra locum naturalem suum, videlicet, venas et arterias effusus, concrescit et putrescit. [In ipsius quoque venis male affectis cursuque sanguis impedito, modo concretus sanguis repertus, teste Fernelio, modo adiposa substantia loco sanguinis, ut in nervis, quod apud Indos vidit Bontius.

[IV. Aliqui [gap: Greek word(s)] venis rubris tribuunt, et chylosin lacteis, qui omnino fallutur.]

Forma venarum ex accidentibus hauritur variis.

Figura est instar canalis vel fistulae.

Magnitudo variat. Magnae enim venae sunt in epate ceu principio; in pulmonibus quia sunt calidi, molles et in perpetuo motu, unde plurimo egent alimento, cum multum substantiae defluat: [et inprimis quia hoc omnis totius corporis sanguis ad sinistrum cordis ventriculum ex dextro transit, ut supra probatum.] In corde ob caliditatem: [et quia toti corpori prospicere debet de sanguine arterioso, hic continuis pulsibus recepto et emisso.] Emulgentes item magnae sunt, ob [sanguinem] copiosum serosum [ex renibus ad cavam reducem.] Ubi vero substantia partis perdurat, nec facile dissolvitur ob caloris inopiam, minores sunt venae, ut in cerebro, ubi non facile semper venae apparent; et in ossibus ubi nunquam apparent manifeste, etiam si animal magnum sit.

In partibus omnibus versus extrema minimae sunt, et in venas capillares finduntur carni inspersae et fere confusae, ut arctius sanguis per minima recipiatur superfluus. Quae una via est per quam mediate arteriosus sanguis per carnem porosam ad venas transit, qua via etiam sanguis in hepate ex chylo confectus venae cavae infunditur ramulis. Altera est per arterias immediate. Nam

Connexio talis est cum arteriis, ut omnis vena ut plurimum sociam habeat arteriam, cui incumbit, et quam contingit. Rarius invenitur, docente Galeno, vena sine arteriis; nulla vero arteria sine vena.



page 406, image: s406

Mutua vero in corpore est [gap: Greek word(s)] venarum et arteriarum: ut inter se conspirationem habeant, et transsumant [venae ex arteriis] spiritum et sanguinem; quod patet [ratione] quia 1. si venae plane exinaniuntur, evacuantur et arteriae. Deinde ex secta vena in brachio vel manu evacuari potest universus corporis sanguis, qui, quum in manu nequeat contineri aut generari statim, necessario ex arteriis subjectis et vicinis per anastomoses proveniet. Cujus hoc etiam est indicium, quod si arctius vinculo constringatur vena et arteria brachii, sistitur fluxus, pulsusque cessat, donec laxetur fascia. 3. Ob sanguinis circularem reditum, necessariae, quum porositates carnis non sufficiant, nisi in lento cursu et subtili sanguine.]

[Deinde oculari demonstratione sunt] multis in locis [gap: Greek word(s)] [seu conjunctioines] conspicuae venarum [cum venis et arteriis] in cerebro, in plexu Cheriode [sinubus] in pulmonibus venae arteriosae et arteriae venosae, cum bronchiis asperae arteriae. In thorace, thoracicorum ramorum descendentium, cum venis intercostalibus. Item venae [et arteriae] hypogastricae cum mammariis, sub musculis rectis in abdomine per anastomoses junguntur. In primis manifestae sunt anastomoses venae cavae et portae in epate, et in liene venarum atque arteriarum; sic in venis uteri, vasis seminalibus. [umbilicalibus, extremis manibus et pediubus.]

Sunt autem Anastomoses seu conjunctiones, quanquam ratione necessariae et oculis manifestae, non tamen oculi manifeste sunt omnes perviae. Periculum feci in hepate bubulo et humano diligenter a parenchymate separatis, neque tamen seu stilo, seu cultro seu folle anastomoses venae cavae et portae patulas inveni, sed coenas omnes in cadaveribus, quanquam quin apertae sint in vivis, ubi omnia calore dilatantur, dubitandum non sit.

Varii generis eas deprehendi. Prima parallella, quando extremi ramuli rectis lineis invicem junguntur. Secunda est trunci cum trunco, transverso vase intercedente. Tertia Cruciata, quando crucis instar vel rami truncum transcendunt, vel rami ramos. Quarta mixta, ex cruciata et obliqua. Quinta obliqua sen angularis, quando oblique ad angulos rami invicem inseruntur. Anastomoses vasorum umbilicalium supra exposuimus. Anastomoses autem quae venas et arterias intercedunt sunt vel in truncis vel vasis capillaribus.]



page 407, image: s407

[gap: illustration]

FIGVRAE EXPLICATIO. Anastomoses venae Cavae cum Porta in Hepate exhibet.

A. Venae Cavae truncus descendens.

BB. Vena portae.

C. Vesicula fellis.

dddddd. Rami venae Cavae majores per hepar disseminati.

eee. Rami venae portae.

ffff. Anastomosis prima parallella venae Cavae cum vena Portae.

gg. Anastomosis secunda trunci cum trunco.

hh. Anastomosis tertia cruciata.

ii. Anastomosis quarta mixta.

kk. Anastomosis quinta obliqua seu angularis.



page 408, image: s408

Investiuntur venae aliquando membrana communi seu externa aliqua crassa, a vicinis partibus acquisiti, quando vel suspenduntur et longiore via ducuntur, suntque extra viscera et musculos; vel quando duris corporibus incumbunt. Hoc accidit in infimo ventre, arteriis et venis a peritonaeo, et in thorace a pleura.

Ubi vero vena inseritur vel viscer, vel musculo, non indiget hac tunica communi, quia 1. Alioquin firmatur satis. 2. alias prohiberetur prompta sanguinis resudatio. 3. et excrementorum venae depositio. 4. non ita cito experiretur vim substantiae alicujus visceris. [5. difficilius superfluum sanguinem a partis nutritione imbiberet.]

Venae autem membranis ita cinctae non sentiunt (nisi vervos habeant vicinos) ex se et sua natura; non humorum contentorum acredinem, non incisionem aut ustionem. Unde Philosophus ait lib. 3. de hist. animal. c. 5. Nervus ignem non patitur, cum vena patiatur. Et Galenus 6. de usu part. c. 12. Venae si incidantur, urantur, vel laqueis excipiantur, uti et arteriae, nequaquam sentiunt.

CAP. II. DE VENARUM SUBSTANTIA ET VALVULIS.

SUBSTANTIA VENARUM est membranosa, ut facilius distendi, et rursum concidere queant.

Tunicam unicam habent, quae propria est (arteria duplicem) tenuem et raram; quia per eam [transumi] debet sanguis a nutritione partium, et impetuosum calidumque adeo sanguinem non revehit, quemadmodum arteriae, quia deferbuit et placide ad cor sine micatione pulsus fertur, ut ibidem denuo perficiatur.

Hanc putant aliqui triplici fibrarum genere intertextam: sed addunt obscure adesse fibras istas, et potentia inesse, nec loco moveri posse ob arctissimum contextum. Sed putamus potius cum Vesalio alios imaginari ibi fibras, quae non magis adsunt quam in corio: nam varie discerpendo venarum substantiam, nullae apparent fibrae. Quidem vero Authores fibras tribuunt, quia praeconceperunt hanc opinionem; attractionem, expulsionem et retentionem per fibras varias fieri, quum potius fibrae, si quas habent, ad robur conferant.


page 409, image: s409

Harvejus et Walaeus per fibras pelli sanguinem in Venis ad cor suspicantur, quod tamen per musculorum motum et contractionem, quibus venae immiscentur, fieri concipimus, iisdem haud repugnantibus. Imo pelli potest a fanguine succedente continuo ex partibus et arteriis pulsu concitatis. Attractionem autem a calore sine fibris deducunt alii.]

Intus in venis reperiuntur VALVULAE seu OSTIOLA nonnulla, quorum mentionem sub nomine cellularum ab Avicenna factum scribit Bauhinus. Aquapendens primum se inventorem asserit anno 1574. [cui indicia haec P. Paulus Servita Venetus dederat, quamquam Iac. Sylvius quoque utcunque cognovisse ex Isagoge ejus videatur manifestum.] Post eum vero [vel cum eo] meminere harum val vularum Salomon Albertus, Archangelius Piccolomineus et Casparus Bauhinus: vix vero attingit Laurentius.

Occasio inveniendi Aquapendenti fuit: si premere venas illas aut deorsum fricando adigere sanguinem tentes, cursus ejus retardari conspicitur. Sed apparent etiam in vivorum brachiis, ad phlebotomiam ligatis nodi quidam conflati ab ostiolis: quibusdam vero, ut bajulis et rusticis, varicum modo in cruribus intumescere videntur.

Atque videtur hic consistere causa varicum, quod sanguis crassior [et gravitate sua motui sursum resistens,] in valvulis diutius retentus, dilatationem valvularum faciat: absque his si esset, uniformiter intumescerent venae, et non varicum modo.

Quia vero haec de valvulis venarum doctrina paucis cognita est, exactius, more nostro in rarioribus usitato, eam proponemus.

VALVULAE istae sunt tenuissimae membranulae (in orificiis vasorum cordis crassae) in interna cavitate venarum, et quaedam quasi portiunculae venarum tunicae; cum ibi venarum corpus tenuissimum sit, ubi abscedunt illae membranulae.

Sitae sunt in cavitate venarum, sed in venis potissimum artuum, videlicet brachiorum et crurum, post alarum et inguinem glandulas. Incipiunt statim sub ramorum exortibus, non in ipsis exortibus: Reperiuntur vero in orificio venae jugularis [internae] binae, supern deorsum spectantes; reliquae inferne sursum spectant in Cephalica, in Basilica, in venis pedum et crurum multae.



page 410, image: s410

FIGURAE EXPLICATIO. FIG. 1. in ligato brachio venarum valvulas ostendit. FIG. 2. et 3. inversas crurales venas et cum iis valvulas exhibet.

A. Venae Cephalicae ramus.

B. F. Pars venae Basilicae.

D. Vena Mediana.

E. Venae Cephalicae propago, cui vena Medina fuit conjuncta.

HHHH. Nodos in venis a valvulis ibi sitis indicant.

I. K. Vena Cruralis una.

L. M. Vena Cruralis altera.

NNNN. Venarum valvulae cotone repletae.

OOO. Venarum valvulae vacuae.

FIG. V. Basilicae venae valvulas simplices sursum spectantes ostendit. FIG. VI. In ramo curali aperto duplices valvulae conspiciuntur.

In Cavae trunco non reperiuntur [quia in divaricationibus positae valvulae, regressum satis inhibent, [nec moram in trunco copia trahit,] neque in jugularibus (praeter modo dictas in orificio) [internarum, quia difficulter sensum regreditur sanguis venosus sua sponte gravis, nec repagulo ibi indiget.] Sic neque in venis externis exiguis: quia ob parvitatem non indigebant, [nec metus ullus a regressu propter viciniam pellentium partium et arteriarum. In emulgentibus quoque valvulas cum Harvejo reperimus, et in ramis Mesenterii versus venam cavam et portam spectantes. In lacteis idem tentavit natur; canes quoque et boves in divisione cruralium venarum his gaudent. In arteriis etiam nullae, quia in iis fit, et fieri semper debet sanguinis spirituosi fluxus, [quae potius corporis diastole et systole simul incipiunt successive et perficiuntur, nec aliquid refluxum urget,] deinde arteriae per se satis robustae sunt. [Valvulae tamen vestigium in arteria brachii adverti semel, fierique potest, ut quod ad aortae initium et venam arteriosam fit, fluentem in arteriis sanguinem in eo subjecto moretur, ne regrediatur.]

Ita vero sitae sunt, ut sursum venarum radices versus orificia habeant, infra clausae, [semperque cor respiciunt.] Et notandum est in situ, natuae artificium, quod adversam positionem habent valvulae, se invicem sequentes, quemadmodum nodi in plantarum ramulis et caule, hoc est, non per



page 411, image: s411

[gap: illustration]

page 412, image: s412

lineam rectam, vel ex eodem latere sitae sunt, ne totus sanguis recta per vasis partem liberam influeret. Ita inferiores valvulae, quod superiores [elabi siverant,] remorantur, Et si omnia ostiola ad eandem rectam lineam essent disposita, levis aut nulla facta fuisset mora [in regressu.]

Deinde per intervalla sitae sunt, secundum vasis longitudinem, alibi duorum, trium, quatuor, quinque digitorum interstitiis, [ut si sanguis retrorsum labi vitio quodam cogeretur, superioresque valvulas sequentibus incidens, sisteretur et impediretur.]

Magnitudo. Majores sunt, ubi [vehemens a copia sanguinis recursus, et exinde majus vel partibus incommodum quae nimium premerentur, vel cordi, quod sanguine destituerretur, erat timendum:] ut in Basilica, et in Crurali ad inguina.

Numerus omnium variat, uti et intervalla. Sunt enim plures valvulae in iis,

I. Qui melancholico sanguine abundant, aut e contra bilioso et tenuissimo, [quod uterque humor et facile pellenti resistat, et facilius pondere suo et tenuitate semel pulsus refluat.]

II. In corporibus magnis aut magis carnosis, ideoque plures venas habentibus.

III. In iis, qui vasa habent latissima.

IV. In iis qui longas rectasque venas habent; nam in obliquis [impeditur nonnihil a recursu, ex] obliquitate sanguis.

Deinde numerus valvularum in uno loco, non excedit binarium. Nam per intervalla modo singulatim, modo geminatim ad summum sitae sunt: non ternae, ut in vasis cordis, unquam reperiuntur valvulae: quia [in corde majus est orificium claudendum et subjectus Ventriculus amplior, imo vehementior in corde calido impetus, pluribus repagulis indigebat. In progressu vero venarum divaricationes imminuunt amplitudinem, et segnior sanguis. Uude ubi adhuc satis magnae, et a copia metus] duo ostiola facta sunt, ubi minus, unum.

Figura est unguis in indice vel reliquis tribus digitis, vel lunae corniculatae, qualis est in sigmoideis cordis valvulis.

Substaniia est tenuissima, sed simul densissima, ne rumpantur ab incursu sanguinis valido. Et liquet hoc ex varicibus, ubi diutissime possunt sanguinem crassum continere.



page 413, image: s413

Vsus I. Ad robur venis conciliandum; cum arteriae alias ob duplicem tunicam robustae sint.

II. Praecipuus est [Aquapendenti et post eum plerusque,] sistere et remorari impetum gravis et fluidi sanguinis [gap: Greek word(s)] et fluminis instar confluentis in brachia et crura, ob eorum declivem situm, tum praesertim in motu et exercitio vehementissimo, ubi vi caloris maximi, in artus sanguis corrueret, atque ita 1. interiores partes et nobiliores alimento defraudarentur; 3. Venae artuum nimis distenderentur, et immineret ruptionis periculum, adeoque pedes et brachia tumerent perpetuo.

[Sed id usus ab Harvejo rejicitur, quia 1. In jugularibus deorsum spectent 2. In emulgentibus et ramis mesenterii reperiantur, venam cavam et portam spectantes. 3. In arteriis nullae sint. 4. Canes et boves in divisione cruralium venarum easdem habeant, in quibus, ob pronum incessum, nil tale timendum. 5. E majoribus venis in minores ramulos tarde satis sua sponte intruditur sanguis, et e calidioribus in frigidiora migrat. Hinc ex ipsius et circulationis principiis verus valvularum Usus est.

III. Ne a venis magnis in minores moveretur sanguis et sic illas dilaceraret; neve a centro corporis in extrema, sed potius ab extremitatibus ad centrum progrederetur. Idem igitur praestant in venis, quod valvulae mitrales et sigmoides in corde.]

In orificio vero jugularis venae [internae eodem munere defunguntur, ne recurrat in reclinatio capite sanguis ad cerebrum, illudque instar fluminis opprimat, functiones animales interturbet, et Apoplexiam sanguineam generet.]

CAP. III. DE VENARUM CORPORIS DIVISIONE ET DE VENA PORTAE, ET VENIS LACTEIS.

OMnes Venae totius corporis ad duas referuntur tanquam matres: Venam portae et Venam cavam. [Quibus accedit tertium Vasorum genus ab Asellio inventum, nempe Venarum Lactearum, de quo paulo post agemus.]

VENAE PORTAE origo et radix est vena umbilicalis, de qua supra in libro primo. Venarum omnium prima, ex semine orta.



page 414, image: s414

FIGURAE EXPLICATIO. Venae Portae Ramificationes intra et extra Hepar ostendit.

AAA. Truncus venae portae ex Epate exiens.

bbbbb. Ejusdem ramificatio in epate.

C. Vena umbilicalis.

D. Vena cystica.

e. Coronariae ventriculi implantatio.

FF. Dexter venae Porte ramus.

G. Ejusdem sinister ramus splenicus.

h. Ortus Coronariae ventriculi, quae postquam multos ramulos largita est ipsi ventriculo, versus Pylorum reflexa in truncum ipsius venae Portae implantatur, ubi litterae.

iii. Ramuli venae splenicae per Pancreas distributae.

kkkkk. Ejusdem venae splencae multiplex ingressus in lienem.

l. Vas breve.

m. Gastroepiploica sinistra, quae fundo ventriculi excurrit, multosque ramulos tum ipsi ventriculo, tum omento largitur.

n. Epiploica sinistra.

ooo. Ramuli per fundum ventriculi disseminati.

ppp. Ramuli qui per omentum excurrunt.

q. Alia Epiploica praecedenti superior, prior enim excurrit per omenti partem inferiorem, quae magis lumbos accedit.

R. Ortus venae haemorrhoidalis internae, quae ramulos

SSS. Per mesenterium diffundit, et tandem ubi est??? haemorrhoidales dictas emittit.

VV. Gastroepiploica dextra, a quam multi ramuli per omnetum et ventriculum disseminati oriuntur.

Dicitur autem Vena portae, vel quae ad portas est, item vena ostiaria; quia per ejus radices, vel secundum alios, ramos, nempe venas mesaraicas, Chylus ex ventriculo et intestinis exsuctus veluti per portas ad epar, [deferri olim putabatur.] Arabibus dicitur vena lactea, quia Chylum lactei coloris [attrahere existimabant.]

Et haec vena post cavam maxima, et ex cava epatis parte



page 415, image: s415

[gap: illustration]

page 416, image: s416

oriri communiter dicitur. Estque non ita densa ut cava, sed laxior et mollior.

Dividitur in truncum et ramos.

Rami alii superiores, alii inferiores. Et aliqui illos, aliqui hoc, radices appellant.

Illos vocant radices, quia ex epate dicitur haec vena originem habere: hos; quia ut radices ex terra exsugunt materiam, et in truncum arboris devehunt: ita et venae mesaraicae, quae sunt rami inferiores venae portae, instar radicum sugunt Chylum, [juxta antiquos, nobis vero sanguinem ex mesenterio,] atque ad epar per truncum et ramos superiores devehunt; unde mesaraicae epat is manus dicuntur. Diversimodo ergo omnes et ramos et radices vocabimus.

Superiores rami, per epatis cavam partem disperguntur quatuor vel quinque, qui postea infra et extra epar in unum truncum coeunt. de his una cum anastomosibus vide supra libri primi caput de epate.

Truncus antequam dividitur in ramos inferiores, mittit venulas duas ad vesicam bilariam, quae cysticae gemellae dicuntur; aliam venam ad ventriculum, quae ob id gastrica dextra vocitatur.

Postea sinistrorsum inclinans truncus, dividitur in duos ramos insignes inferiores: unum altiorem, eumque minorem, sinistrum latus petentem; alterum humiliorem, ampliorem et dextrum.

Ille splenicus dicitur, quia splendem adit. Et antequam dividatur, spargit de se ramos superiores ad ventriculum duos gastricam minorem, et gastricam majorem, amplissimam omnium ventriculi venarum, quae postea coronariam constituit: Deinde ramos inferiores ad omnetum duos, et ad pancreas unum.

His constitutis dividitur truncus splenicus in ramum supernum et infernum. Ille producuti vas breve, aliosque ramulos in splenem delatos. Hic gignit duas venas pro Omneto et Ventriculo, quae dicuntur epiplois sinistra, et gastroepiplois sinistra. Tandem reliqui ejus ramuli in splene absumuntur.

Ramus dexter Venae portae antequam dividatur, producit venas duas. 1. ad Ventriculi et Omneti partem dextram. 2. ad Intestina, videlicet ad duodeni medium et jejuni initium: unde ramuli nonnulli capillares eunt per pancreas et omentum superius.



page 417, image: s417

Postea totus ramus amplius mesenterium ingreditur, et in tres ramos mesentericos dictos insingnes, inter duas mesenterii tunicas delatus distribuitur.

Ramus mesentericus dexter est duplex, qui in quatuordecim ramos anonymos abit, et hi rursum in innumeras venarum propagines, mesaraicas dictas in jejuno, ileo, Caeco, et Coli parte, quarum

Vsus 1. [secundum antiquos,] Chylum exsugere ex intestinis, et per truncuum venae portae in epar deferre. [sed nunquam in his lacteus chyli succus repertus, semper sanguine refertis. Ad haec inventio venarum lactearum isti repugnat. Necessitatis tamen tempore in omnimoda obstructione venarum lactearum, per haec chylum deferri concedit Riolanus, sed nullo argumento. Nec enim hiant in intestina, alioquin effunderetur sanguis, et meo judicio, cessaret potius nutritio, quod in lienteria videre est, illis obstructis.

Harvejus, ut lacteas refutet, suam tamen circulationem in mesenterio tueatur, arbitratur, sicut venae umbilicales ab ovi liquoribus succum alimentativum absorbent, deferuntque ad nutriendum et augmentandum pullum, ita et venas mesaraicas ab intestinis chylum sugere et in jecur deferre etiam in adulto. Caeterum chylum simul cum sanguine veherent, adeoque confunderentur diversa, concocta cum incoctis. Et quid opus confundere vasa quae natura distinxit? Diversum autem esse umbilicalium vasorum usum in embryone et adulto, nemo ignorat.]

2. [Juxta eosdem antiquos,] eundem nonnihil praeparare, et prima sanguinis rudimenta ei tribuere, [quod verum foret, si vera esset hypothesis.]

[3. Iisdem Antiquis ab hepate referre sanguinem pro intestinorum nutritione. Sed contrarius motus eadem via eodemque tempore fieret, nempe chyli [gap: Greek word(s)] ad hepar, et [gap: Greek word(s)] sanguinis ad intestina, humoresque confusi cursum alterius impedirent. Taceo venosum hunc sanguinem a corde necdum perfectum, nutritioni esse inidoneum.

4. Aliis, interque eos Bartholino Patri, a liene solo ad intestina sanguinem crassiorem ibi confectum devehere pro nutritione. Qui verus esset, nisi circulatio aliud doceret, post ejus aetatem introducta. Et commodior iste sanguis nutritioni foret, ob copiam arteriarum in liene. Mutatis vasis plane verus.

5. Asellius, qui chilo ad epar ferendo lacteas venas recte


page 418, image: s418

assignat, communes has Mesaraicas nulli alii rei docuit servire, quam ut ex jecore advehant sanguinem pro intestinis nutriendis. Qui usus, supra refutatus, illi condonandus, cui necdum verus sanguinis motus innotuit.

6. Verus usus est, sanguinem ex intestinorum nutritione referre ad hepar, ad illa delatum per arterias mesaraicas. Patet is ex ligatura in vivis, quam instituit Walaeus, qua tument hepar versus, inaniuntur autem qua respiciunt intestina. Docent quoque valvulae ibidem ab Harvejo inventae in mesaraicis, versus cavam et portam spectantes, quas Columbus etiam observavit, impedientes sanguinem portae ferri ad intestina. Nec obstat humorum ex corpore circa intestina in purgationibus vel sponte vel per pharmaca provocatis confluxus, quia hunc per arterias mesentericas fieri certum est, quod nec negat Spigelius, nec circulatores. ]

Mesentericus ramus sinister, in sinistram et mediam mesenterii partem spargitur, et coli partem a sinistro loco ventriculi, et ad intestinum rectum. Hinc oritur vena haemorrhoidalis interna dicta, de qua sequenti et proprio capite.

[Lacteas venas in mesenterio, a colore chyli albicante dictas, nostra aetas priori oculatior, praeter Mesaraicas ut quartum vasorum genus per quod chylus ad hepar defertur, invenit. Illas venas per transennam vidit apud Galenum Erasistratus; post eum autem primus earum [gap: Greek word(s)] fuit Caspar Asellius Anatomicus Ticinensis, in sectione canis vivi bene pastri, facta Anno 1622. 23. de Julii. Cujus vestigiis insistentes accurationes Anatomici et quibus veritate nihil antiquius, ipsa illa vasa lacteo succo referta, peculiares esse ductus a Mesaraicis reliquis distinctos oculata fide invenerunt. Nam in vivis animalibus semper apparent, si post pastum quarta circiter hora secentur, quando nempe chyi fit distributio, ab illo enim tempore disparent. Semper tamen, licet inanitae sint, speciem fibrillarum retinent, quae nonnullis imposuerunt, ut pro nervis haec vasa habuerint: sed falsi sunt, quia nervi nec chylum ejusmodi habent, nec valvulas, nec cavitatem. Neque Mesenterium et intestina adeo sunt sensibilia, licet paucos habeant ex sexta conjugatione nervos. Alii arterias haec vasa esse putarunt, sed sensu repugnante, qui hic simplicem tunicam et nullum motum agnoscit. Sola trunci ignoratio doctos nonnullos in suspenso adhuc tenet, qui si hepate demonstrari posset, salva esset res. Sed quanquam truncus et origo ignoraretur, de existentia horum vasorum



page 419, image: s419

[gap: illustration]

FIGURAE EXPLICATIO. Venas lacteas, in Orbe Pisce repraesentat.

AA. Ventriculus.

BB. Appendices ventriculi, in quibus ductus albi conspiciuntur chyliferi.

CCCC. Intestina ad latus diducta.

D. Intestinum rectum.

E Hepar.

F. Tertius lobus hepatis, in quem venae Lacteae inferuntur.

G. Glandula alba mesenterii chylo turgens, ex qua venae protenduntur ad tertium lobum.

hhh. Venae Lacteae.

iii. Rami venarum Mesaraicarum.

k. Venae portae truncus.

lll. Mesenterium.

m. Vesiculafellis.



page 420, image: s420

nemo dubitaret magis quam de Nili, ejus accolae, quia caput adhuc latebat. Et per ramulos hepati inseri sine trunco, neutiquam aliis impossibile fuit visum. Imo Cl. K???pero et Regio non improbabile videtur, venas lacteas cum mesaraicis in Pancreate seu glandula majori confusas, deponere ibi in venam portae chylum, sicque vehi per venas portae in hepar, ut cum fermento ex liene advecto misceatur ad sanguinis rudimentum. Sed in hepar usque ramos lactearum deduci et ibi inseri, mox dicemus.

Sed Vasorum istorum historiam strictim enarrabo, Asellii ductum sequutus, aliorumque meumque, qui diligentes eas in vivis animalibus hominibusque nuper strangulatis, suffocatisque, viderunt.

Vasa haec lactes appellantur vel lactea vasa, item Venae lacteae, vel ab exoleto verbo lacio, id est, allicio, vel a lacte, cujus similitudinem gerunt, in candore, mollitie et pinguitudine, sicut idem nomen et veteres et recentiores, intestinis gracilibus, venis Mesaraicis et Mesenterio iisdem de causis, quanquam non pari convenientia et veritate, imposuerunt.

Veteribus erant plane ignota, si Erasistratum excipias, qui in hoedis nuper lactatis arterias [gap: Greek word(s)] lacte mox plenas conspexit. Id tamen ex veteribus plurimi agnoverunt, vasa alia chylo, alia et diversa sanguini deferendo deberi. Veniam autem de facili merebuntur apud aequos censores, quia sectiones suas in strangulatis ut plurimum administrarunt, in quibus nisi ligentur subito disparent. Galenus, qui sectiones vivas amplius sex centas habuit, qui pro nervis acceperit, non est dubitandum.

Situs est in infimo ventre, ubi plerumque pinguedinem comitem habent, quae calorem ad tractionem et praeparationem chyli necessarium foveat.

Per Mesenterium ab intestinis obliquo ductu, duas inter ejus tunicas, partim seosim a vasis reliquis, partim cum illis una modo recto ductu, modo eadem transcendentes, et veluti decussantes, per plures glandulas, ad diremptus ramorum praecipue collocatas, in Pancreas usque perferuntur. In Pancreate sive glandula magna mesenterii, quam Pancreas, post Fallopium, vocavit Asellius, varie, cancellorum in modum aut capreolorum, implexae sibi mutuo, et corpore confusae, in plurimos eosque inexplicabiles gyros anfractusque hac illac intorquentur.

Ab eo rursus majoribus jam ramis per portae latera missis,


page 421, image: s421

quandoque etiam ad cavam propaginibus in jecoris cava tenuibus ramis subeunt. Inde illatae in hepar ipsum, et disscissae in minutissimas fibras in ejus carnem quaqua versum tam diu disseminantur dum prorsus obliterentur.

Qua autem hepatis parte inserantur sive truncus sive propagines, a nemine hactenus definitum inveni, propter subitum humoris effluxum. Ego in Anatome Orbis piscis, quem nostri vocant Steenbiid, Gesnerus Leporem marinum, Clusius orbem ranae rictu, Islandi Roemaffue a colore ventris, tam maris quam foeminae, saepius hic Hafniae a me repetita, Doctissimis Viris, Wormio, Sperlingero, Simone Paulli, Fuirenio, Pouchio aliisque spectantibus, inveni monstravique non solum multos post dies lacteas venas copiosissimas et lacteo humore turgidas, sed verum insuper insertionis locum. Is erat tertius hepatis lobus, minor ille molliorque a Spigelio descriptus, quem ramus lacteus satis magnus ingrediebatur a glandula magna non procul collocata, lacteoque humore turgida proveniens, ad quam glandulam pleraeque lacteae ex mesenterio et appendicibus ventriculi commeabant. Quin idem in nomine reliquisque animalibus eveniat, dubitandum non est, ita natura dividente, ut singulis lobis sui trunci assignentur. Ab hoc autem ulterius pergunt cum portae ramis ad reliquos lobos interius, eorumque parenchyma. Et notandum circa hunc lobum tertium, ubi lacteae venae inseruntur, appositam esse vesiculam felleam, sive ut concoctionem sanguinis, cujus ibi initium, adjuvet, sive ut excrementum biliosum in chyli concoctione separatum excipiat.

Inseruntur vero in omnia intestina etiam duodenum, maxime tamen in tenuiora, non ita multae in crassa, neque ex iis ullae ad ventriculum vel lienem deferuntur. Et ne ad intestina rursus relabatur chylus semel acceptus, donatae sunt Valvulis intus foras spectantibus, quae etiam cum vi repulsum chylum non admittunt.

Substantia venae est, cujus et structuram et caetera, lacteo succo dempto, eadem habent. Quarum tres partes sunt componentes, fibrae, membrana et caro. Membrana iis una et simplex ad arteriarum discrimen, quae nec hic crassa adeo tunica investiuntur, sicut nec in extremis aliis partibus, quanquam in Mesenterio ab eodem aliam accipiant externam. Fibras omnium generum, rectas, transversas, obliquas eis attribuit Asellius ad tractionem, retentionem et expulsionem,



page 422, image: s422

FIGURAE EXPLICATIO. Venas Lacteas exhibet.

AA. etc. Venae Portae rami Mesaraici et eas comitantes rami Arteriae Coeliace.

BB. etc. Venae Lacteae ligatae inferiori parte valvulas ostendunt.

CC. Nervi per Mesenterium discurrentes.

D. Ventriculi fundus.

E. Pylorus.

F. Intestinum duodenum.

G. Iejunum intestinum.

H. Ileum.

I. Vena et Arteria ventriculi fundum perreptans.

K. Omenti pars.

L. Glandula magna in exoriu mesenterii, quam Asellius Pancreas appellat.

quanquam pulsu potius in iis ad hepar moveri chylum, pellentibus scilicet et constrictis intestinis, ex ligatura doceat Walaeus, aliique ab ipso hepate trahi.

Caro membranae adnata, spatia inter fibras implet, cujus praeterea usus est, chylum antequam ad hepar perveniat, praeparare.

Quantitate perpetuae sunt et sibi continentes, omnes trunci unius, licet magnitudinem aequalem non habeant aliis majoribus, aliis minoribus. Parvae autem sunt, ne crassae et inutiles chyli partes, simul eas subeant, et ne confertim tumultuarieque fiat distributio, quod advertit Frambesarius.

Numero infinitae sunt, dispersae per jecur, intestina, Mesenterium et Pancreas, et tanto altero plures Mesaraicis vulgaribus, ut exilitatem copia compensent.

Qualitatibus primis activis, frigidiores vulgatis venis, quia chylus, quem vehunt, sanguine frigidior est. Passivis, siccae, venis tamen vulgatis humidiores.

Qualitatibus secundis tenues sunt et subtiles maxime qua hepatis corpus subeunt. Tenerae, leves, rarae, ob fibras intrinsecus asperae. Ex his qualitatibus consequitur Color, qui albus est, partim ob conformationem frigidam



page 423, image: s423

[gap: illustration]

page 424, image: s424

ex semine, partim ob humorem quem vehunt candidum, quippe

Actio et Vsus proprius est 1. chylum per [gap: Greek word(s)] ad hepar distribuere, non per mesaraicas, ut hactenus creditum, per quas nec fit chyli [gap: Greek word(s)] ad hepar, nec [gap: Greek word(s)] sanguinis ad intestina, ut supra dictum. Nec nos moveat copia earundem Mesaraicarum, qua intestina frigida et exsanguia non indigeant; quia copioso calore indigent omnino, et plurimo alimento per arterias Mesaraicas copiosas subministrato, unde multitudini arteriarum respondere debet copia venarum, ut ad hepar revehant superfluum.

II. Aptiorem reddere chylum ad sanguinis formam in jecore induendam. Falluntur vero qui vim [gap: Greek word(s)] iis assignant: nihil enim in colore mutatur chylus donec ad hepar perveniat, ubi sensim subpallere aut subrubere incipit.

III. Ad facilitandam Medicinam multum conferunt. Nam 1. expeditam viam distributionis chyli maxime controversam hactenus, aperiunt, sine metu motus contrarii aut confusionis. 2. In hepate, ejusque carne, non venis, sanguificationem fieri docent. 3. Suctum venarum famis causam non esse, quia ad ventriculum nullae feruntur.

IV. Causas corporis aliquot affectuum antea obscuras, indicant: Nempe, chylosi intestinorum fluxus, Atrophiae ab insessis scirrho Mesenterii glandulis, febrium intermittentium in Mesaraeo stabulantium, Melancholiae Hypochondriacae, etc.

V. Gassendus eruditus, per lacteas venas contentum candidum succum deferri per universum corpus arbitratur ad adipis generationem: Verum autem chylum proxime per porum bilarium ex ventriculo deduci ad hepar. Sed neutrum concedi potest. Non prius, ob rationes supra lib. 1. adductas contra Folium de pinguedinis materia, quas approbat laudatque Riolanus. Nec postremum, quia inficeretur chylus occursu amari humoris, quanquam casu necessitatis obstructo jejuno id fieri posse concedat Vir laudatus.

Tantum de Venarum lactearum historia, cui quod addi possit vix reliquum est, nisi subitae disparationis causa satis controversa. Quae in spiritali indole chyli in auras evanescente, non est referenda, ut initio Asellius crediderat, quia extractus ex venis chylus, colorem suum diutissime servat, neque tam evanescit, quam aquosus fit. Sed, quod postea


page 425, image: s425

Asellio probabile visum, tractioni hepatis validae, in tanta animalis anxietate omne illud debebitur, a qua cum spiritus absumantur, novo et sanguine et chylo indigent celeriter coquendo. Hinc causa reddi potest, quare venae lacteae in homine illo strangulato quem secuit Amstelodami D. Tulpius, multos dies remanserant conspicuae: quales et visae non semel Patavii Veslingio, et Folio Venetiis: nam propter dolores a stangulatione abruptos, hepatis tractus nullus esse poterat. Nam quod in puella 10. mensium turgidas has venas invenerit Veslingius, simili jecoris imbecillitati, vel humoris lactei spissitudini ascripserim. Vidi et ego Hafniae anno superiori venas lacteas in Suenone Olai Vardbergense ingesto frustulo linguae bubulae statim suffocato, quum largius antea et bibisset et comedisset, in mesenterio conspicuas, quia inhibita respiratione ab offa, suffocatoque corde, nulla ab hepate trahendi chyli erat necessitas. Frustra vero et tanquam Anatomiae hujus ignarus P. Laur. disparere venas has sibi imaginatur a recursu chyli, ad intestina valvulis flaccidis: Nam 1. etiam maximo conatu in mortuis chylum ad intestina non reduces. 2. si ligetur vena in medio, ita ut utrobique et ad hepar et intestina meatus liber relinquatur, qua hepar respicit, inanitur, sed qua ad intestina spectat, maxime turgescit, et si eo situ per dies aliquot relinquatur, ad intestina non relabitur.

CAP. IV. DE VENIS HAEMORRHOIDALIBUS.

VENAE HAEMORRHOIDALES sunt, quae in ano vel recto intestino adsunt, et extrinsecus etiam conspiciuntur, quae in non nullis viris statis temporibus aperiuntur sponte, et sanguinis crassioris fit evacuatio, sanitati multum conducens.

Sunt hae venae non unius generis, uti veteres et recentiorum etiam plurimi putarunt: sed aliae internae dictae, quae a Vena portae oriuntur, aliae externae a vena cava [quibus arteriae haemorrhoidales sociantur, per quas humores evacuandi deferuntur.]

Internas solas noverunt veteres, tanquam in melancholicis et splenicis morbis commendatas: et aperiri possunt circa


page 426, image: s426

podicem, vel iis hirudines admoveri, cum alias venae portae intus latentis rami nulli ad cutim exeant, qui incidi queant.

Differunt inter sese venae haemorrhoidales internae et externae.

I. Ortu. Nam oritur interna, uti supra dictum, ex ven‚ portae, et secundum Coli finem sub recto intestino descendit, cujus terminum seu anum, aliquot propaginibus exiguis orbiculatim amplectitur. Oritur aliquando a ramo splenico, unde vas breve. Rarius vero, quod semel observavit Casserius, ab ipso liene. [Bis aut ter Veslingius, unde falsus Robertus Plud, qui ideo haemorrhoidum damnat apertionem, quod non ex liene, sed ex mesenterio potius, magno intestinorum et ventriculi damno sanguis evacuetur.]

Externae vero haemorrhoidales oriuntur a Cavae ramo hypogastrico.

II. Insertione. Nam interna inseritur in recti intestini substantiam, quae membranosa est, sanguinemque requirebat crassiorem in liene genitum, et per [arteriam Coeliacam seu splenicam] communicatum.

Externae inseruntur in musculosam ani substantiam, quippe quae sanguinem requirebat puriorem, in [Corde] elaboratum, et per ramos [arteriarum huc] advectum.

III. Numero. Vena interna una est, externae triplices.

IV. Contenti sanguinis qualitate. Internarum sanguis est crassus et niger; externarum tenuior, rubicundior.

V. Vsu. Internae deplent venam portae [successive, primo vero arterias splenicas.] et splenis obstructiones juvant: externae deplent venam cavam, epar [per accidens, primario vero arteriam magnam, cor,] imo earum evacuatio morbos sanguineos curat, capitis, thoracis, etc. quod et Hippocrates in Aphorism. monuit: quare internae dicuntur Cacochymicae vel cacochymiae mederi: externae plethoricae vel plethoram minuere.

VI. Profusionis sanguinis copi‚. Internarum fluxus non ita copiosus est; externarum adeo quandoque largus, ut nimio fluxu homines interdum moriantur, aut in morbos graves incidant.

VII. In externarum evacuatione non adest dolor, et torsio ventris; aliquando etiam nullus dolor in ano; at in internarum fluxu affligit.

VIII. Internae solae descendunt, non comitatae arteriis.


page 427, image: s427

[quanquam vel arteriae sint occultae, vel in superioribus ab arteria dependeant.]

Externae cum arteriis ad musculos ani descendunt [manifeste.] Unde externae rectius dicuntur vasa haemorrhoidalia, ut arteriae simul includantur.

CAP. V. DE VENAE CAVAE TRUNCO ASCENDENTE, PRAESERTIM VENA SINE PARI.

VENA CAVA; item magna et MAXIMA, veteribus dicta ob ejus capacem cavitatem [Aureliano vena crassa,] vena est amplissima corporis nostri et omnium aliarum mater, quae a porta non proveniunt, ex epatis gibba seu convexa sede prodiens, unde Hippocrati jecoraria dicitur, ramis multis per superiorem epatis partem sparsis, et circa summum in unum collectis truncum, conspicitur, qui statim dividitur in superiorem seu adscendentem, et inferiorem seu descendentem.

TRUNCUS ASCENDENS diaphragma penetrat, et per thoracem, collum, caput et brachia disseminatur. Fertur autem indivisus usque ad jugulum. Interea ab ea oriuntur quatuor rami.

I. PHRENICUS sive vena diaphragmatica, utrinque una, unde etiam rami ad pericardium et mediastinum mittuntur. [Per hanc in empicis pus ferri ad renes et vesicam ingeniose probat M. A. Severinus, quia. 1. ad infimum diaphragmatis, pus debet quiescere. 2. Motu septi facile attenuatur. 3. ejusdem motu oscula aperiuntur. Quod de arteriis verius dixeris, quae ad renes per emulgentes suos ramos deferunt sanguinem, et cum eo varia excrementa, pus, serum, etc.

Deinde ascendit vena cava per septum, et pericardium perforans sinistrorsum modice vergit, seque insinuat in dextrum ventriculum cordis, amplo foramine, ubi undique dextrae auriculae jungitur: ibi vero constituitur

II. VENA CORONARIA, quae aliquando gemina est, cordis basin cingens, ad cujus ortum posita est valvula, reditum sanguinis in truncum [admittens.] [Arteriae enim continuo meatu jungitur, ut ex hac sanguinem accipiat qui ad cavam remeare debet.]



page 428, image: s428

Deinde pericardium truncus ascendens denuo perforat, et priorem formam, quae sub corde erat, sed graciliorem in duens, per mediam pulmonum divisionem (non super vertebras thoracis amplius, ubi jam gula et trachea) ascendit ad jugulum. Interea gignitur

III. VENA supra cor insignis, [gap: Greek word(s)] dicta, SINE PARI, quia in homine et cane communiter una est, in uno latere habitans, nec in altero conjugem agnoscens. Gemina vero in ruminantibus nonnullis, capris, suibus, etc. [Et in humano cadavere saepe nobis visa, semel utraque defuit, cujus loco utrinque a vena subclavia, ramus descendebat.]

Oritur ex cavae parte posteriore, sed magis tamen dextrorsum, et per dextram thoracis cavitatem descendit: In ovibus contra a sinistro cavae latere oritur, et per sinistram descendit. In homine post ejus initium, quod est inter quartam et quintam vertebram thoracis, nonnihil dextrorsum et extrorsum reflectitur, usque ad octavam vel nonam thoracis vertebram, ubi plane [medium occupare] incipit. [Observavi tamen statim ab exortu recta supra medium spinae descendere, et utrinque ramos mittere.]

Hic truncus sine pari ad intervalla octo inferiorum costarum mittit utrinque ramos intercostales, qui per anastomoses, alicubi hinc inde junguntur, cum ramis thoracicae inferioris a Basilica ortae, [et cum arteriis intercostalibus.] Quare non semper secanda, ut vult Vesalius, in pleuritide dextri lateris vena.

Prope costam octavam dividitur in duos ramos.

Unus aliquando major ad sinistram sub diaphragmate ascendit, et inseritur modo in cavam supra vel infra emulgentes, modo in ipsam emulgentem. [Hac via secundum vulgatam doctrinam] pleuritici saepe per urinas critice expurgantur, et puris copiam mejunt,] quae materia per emulgentes arterias defertur verius, mediante corde.

Alter dexter in cavam accedit, eique jungitur, (raro emulgenti) aliquando supra emulgentem. Saepe ultimae, aliquando primae lumbari implantatur, cujus ratione in pleuritidis initio, vena poplitis aperiri potest, [subtracto sanguine, qui ex arteriis alioquin et minimas venulas sursum ad venam hanc erat perrecturus.]

Quod vero somniant Hollerius et Amatus, hanc venam in principio habere valvulas, falsum est. Unde et falsum illud, cava evacuata non evacuari venam sine pari, eo quod regurgitatio


page 429, image: s429

a valvulis prohibeatur. [Negat eas Fallopius, quia vidit et flatum et sanguinem inde regurgitantem.

IV. INTERCOSTALIS SUPERIOR utrinque una, quae ad quatuor superiorum costarum spacia mittitur, quando [gap: Greek word(s)] non ad omnia costarum interstitia ramos misit.

CAP. VI. DE VENA SUBCLAVIA EJUSQUE RAMIS UT JUGULARIBUS.

RAmis hactenus dictis constitutis, ascendit vena cava ad claviculas thymo suffulta, ubi dividi vulgo putatur, et in multis Anatomicorum tabulis ostenditur, in quatuor partes, utrinque in partem superiorem et inferiorem. Unde error ortus communis practicorum, scrupulose secandi basilicam in partium affectibus infra collum; cephalicam in affectibus capitis. Sed ad claviculas dividitur truncus venae cavae, non in quatuor ramos, sed duos tantum, utrinque unum, dextrum et sinistrum, qui rami subclavii dicuntur, aliis Axillares.

Quamobrem nihil interest in affectibus infra collum, sive Basilicam sive Cephalicam seces: Nam aeque depletur truncus venae cavae, siquidem ex una radice prodeunt Cephalica et Basilica. Secari potius debet a Chirurgo magis conspicua.

In affectibus tamen capitis [nisi circulatio contrarium suaderet,] juvaret nonnihil magis Cephalicae sectio, quia in hanc inseritur ramulus a jugulari externa accedens; quod non semel in variis cadaveribus observavi. [Sed perinde est, quum arteriae Carotides omnem hanc differentiam excludant.]

Ex venis subclavii, oriuntur venae tam supernae quam infernae; et infernae tam ante, quam post divisionem: Ante divisionem quatuor,

I. Mammaria (cujus tamen varius saepe ortus) aliquando utrinque una, aliquando absque conjuge, descendens in mammas, cujus saepe fecimus mentionem. Haec per anastomosin aliquando jungitur cum epigastrica, sub musculis rectis abdominis.

II. Mediastina, quae Mediastinum et thymum accedit.



page 430, image: s430

FIGURAE EXPLICATIO. Venae Cavae per universum corpus praecipuam distributionem proponit.

A. Truncus venae cavae infra Cor.

B. Truncus ejus supra Cor.

C. Foramen quo eadem in Cor hiat.

DD. Rami subclavii.

ee. Venae mammariae.

f. Vena mediastina.

gg. Cervicales.

hh. Vertebrales.

iiii. Iugulares Externae.

kkkk. Iugulares Internae.

Lllll. Vena azygos.

mm. Intercostalis superior.

nn. Rami phrenici.

ooooo. Propagines Cavae per jecur.

p. Scapularis interna.

q. Scapularis externa.

r. Thoracica superior.

s. Thoracica inferior.

T. Cephalica.

V. Ejus ramus externus.

X. Ejus ramus internus, qui ex parte Medianam constituit.

ZZ. Basilica.

???. Prima ejus propago.

???. Secundae propaginis ramus externus.

???. Secundae propaginis ramus internus.

???. Tertia propago, alteram medianae partem constituens.

???. Salvatella.

Sequentes Characteres designant venas inferiores.

AA. Emulgentes.

BBBB. Spermaticae.

ccc. Venae glandularum renalium.

dddd. Venae Lumbares.

EE. Rami Iliaci.

ff. Muscula superior.

gg. Sacra.

HH. Ramus Iliacus externus.

II. Ramus Internus Iliacus.

kk. Muscula media.

LL. Venae Epigastricae.

mmmm. Hypogastricae.

nn. Muscula inferior.

oo. Pudenda.

PP. Ramus Cruralis.

Qqqq. Saphaena.

rr. Ischias minor.

ssss. Muscula.

ttt. Poplitaea.

uu. Suralis.

???. Ischias major.



page 431, image: s431

III. Cervicalis pro musculis, qui vertebris incumbunt, et pro medulla spinali colli.

IV. Muscula inferior, pro musculis colli inferioribus, et pectoris superioribus. Oritur haec etiam aliquando a jugulari externa.

Subclavius truncus, egressus cavitatem thoracis, proprie tum axillaris dicitur, et scapularis duplex inde oritur, pro musculis scapulae externis et internis, et pro axillarum glandulis, Deinde axillaris dividitur in ramum superiorem seu venam Cephalicam, et inferiorem seu Basilicam, uti capite sequente de venis brachii dicetur.

Ab axillari post divisionem vero a trunco Basilicae oriuntur duae venae.

I. Thoracica superior in musculos pectori instratos, et mulierum mammas.

II. Inferior, (quae aliquando ex thoracica superiore nascitur) totum thoracis latus perreptans, cujus rami per anastomoses junguntur cum ramis venae sine pari, extra thoracem prodeuntibus.

A parte superna trunci subclavii oritur primo Muscula superior, juxta jugularem externam in cutim et musculos partis colli posterioris. Deinde

VENAE JUGULARES dictae, quia in jugulo ad colli latera ascendunt, suntque vel internae vel externae.

Externa, quae aliquando vel in ortu vel in medio ductu duplex sub cute sursum repens, prospicit partibus externis capitis, faciei, colli et faucium. Nam sub radice auris dividitur in ramum interiorem et exteriorem. Interior adit musculos oris, faucium, hyoidis, etc. Exterior sub aure glandulis suffulta bipartitur; una soboles fertur in faciei anteriora, nasum et buccas, atque in frontis medio, cum alterius lateris ramo juncta constituit venam frontis, quae incidi solet. Altera per latus fertur ac tempora et occiput. [Hanc summo successu aperit cordatus Severinus, in doloribus capitis, raucedine, respirationis difficultate, pleuritide, dolore lienis, impetigine, angina, et quod praesens vidi, in faciei varicibus.] Interim rami hi varie in facie et vertice miscentur.

Jugularis interna in homine ob cerebri copiam major est, contra vero in brutis. Apoplecta dicitur, et ad tracheae latus ascendit, cui propagines mittit. Ad calvariae basin pertingens parte posteriore dividitur in duos ramos. Unus major retrorsum fertur, cum arteriae Carotidis ramo minori,


page 432, image: s432

per ossis occipitis foramen, quod pro sexto pari nervorum factum, et durae matris sinum intrat. Alter minor, per tertii et quarti paris foramen ingressus, in crassam Meningem absumitur.

CAP. VII. DE VENIS BRACHIORUM et MANUUM.

VENA AXILLARIS, uti praecedenti capite annotavimus, dividitur in initio brachii in duos ramos insignes: superiorem minorem seu venam Cephalicam. et inferiorem majorem seu Basilicam.

Superior dicitur vena humeraria cubiti inferior, CEPHALICA vel capitalis, quia in capitis affectibus secari solet, [ab antiquis, et Chirurgis etiam nunc sive imperitis, sive superstitiosis.]

In brutis oritur a jugulari externa, in hominibus semper ab axillari, ita tamen, ut a jugulari externa ramulus brevis in Cephalicam inseratur.

Fertur superficietenus inter carnosam membranam et musculorum tunicam.

Ejus ramus externus, funis brachii dictus, ad carpi medium, parte inferiore, Basilicae rami jungitur, et deinde externam carpi sedem conscendens, inter digitum annularem et minimum pergens, dicitur SALVATELLA, quae est siele Arabum, cujus illi, et hodie alii, sectionem in sinistra manu contra Melancholicos affectus [febres acutas et tertianas] commendant, sed frustra et absque fundamento. [Ut opere singulari Ioh. Bapt. Sylvaticus, et nuper Severinus probarunt, quicquid Spigelius de anastomosibus disputet arteriarum in extremis, quibus Lien abundet; nam remotior est lien, aequeque alia quaecunque pars secari poterit, ubique enim fere anastomoses.

Ramum interiorem Cephalicae faciunt eum, qui medianam constituit.

BASILICA, aliis cubiti interior, Epatica, Iecoraria, etc. quia in jecoris affectibus secari solet, sed in sinistro latere vocant lienarem, quod ejus sectio commendetur in affectibus lienis, [nulla ratione.]

Sed caveant Chirurgi in ejus sectione, ne nervus [tertii et quarti


page 433, image: s433

paris] adjunctus laedatur, unde magnus cruciatus, febris, convulsio et mors. [Subjacent et arteriae, quibus laesis ane???ysma et sanguinis profluvium.]

Haec vena in plures propagines dividitur, quam capitalis, sub tendine pectoralis musculi dividitur in tres ramos.

1. Fertur cum brachii nervo, quem quartum faciunt.

2. Medius et profundus dicitur infra cubiti articulum diremptus in ramum externum et internum, parum a se invicem recedentes. Ille prospicit pollici, indici et medio, nec non musculis manus externis. Hic, cubiti, ossi attensus medio, annulari, et minimo, nec non musculis manus internis.

3. Subcutaneus ad tuberculum brachii internum dividitur in ramum anteriorem et posteriorem: Hic sub ulna descendit juxta digitum minimum, ubi cum Cephalicae ramo jungitur. Ille, dum fertur per cubitum, procreat aliam venam insignem, quae pergit modo recta, modo vario ductu ad carpum. Deinde dum defertur per cubitum, cum Cephalicae ramo interiore, sub cubiti flexura constituit venam communem, quae dicitur

MEDIANA, Avicennae nigra, dicitur media a situ, saepe secatur absque periculo, quia nullus subest nervus, [sed tendo tantum musculi.] Ab hac, vel potius a parte Basilicae, unde prodit Mediana, ramus mittitur, qui supra radium divisus, gignit propaginem unam exteriorem, inter pollicem et indicem, quae nonnullis Cephalica dicitur; quibusdam ocularia, aliis [ut Mundino] Salvatella. Alteram interiorem, inter medium et annularem, aliquando inter medium et indicem, quae aliis [Rhasi] est: Avicennae siele, [seu potius Seilem.??? vel??? ita enim apud Abensina venit.]

Sed notandum de distributione Venarum harum omnium, variari eam in variis subjectis, et raro se habere in uno nomine atque in altero, imo ejusdem hominis dextra cum sinistra raro concordat. sic et magnitudine in variis hominibus variant.



page 434, image: s434

CAP. VIII. DE TRUNCO VENAE CAVAE DESCENDENTE USQUE AC CRURA.

TRUNCUS Venae cavae ex epate prodiens inferior seu DESCENDENS, superiore [plurimis partibus inserviente,] angustior est, et indivisus comite arteria magna, pergit usque ad quartam lumborum vertebram. Interea de se spargit sequentes propagines.

I. ADIPOSAS, pro renum tunica et adipe, quarum sinistra plerumque superior.

II. EMULGENTES, ad renes brevi et obliquo ductu descendentes, exortu aliquando triplici, reducentes sanguinem serosum, jam depuratum, ex renibus in venam cavam.]

III. SPERMATICAS, de quibus libro primo.

IV. LUMBARES modo duas, modo tres, inter quatuor lumborum vertebras delatas. Ex his quidem scribunt se observasse duas venas ascendentes, intra vertebras, utrinque ad latus spinalis medullae in cerebro, unde conjectantur, portionem materiae seminalis a cerebro deferri.

His constitutis truncus ad os sacrum contendens ad lumborum quartam vertebram, Aortae, quae antea subjecta fuit, se subjicit, et dividitur in duos ramos aequales, dictos Ilios vel Iliaeos, qui supra os Ilii et pubis ad crura abeunt

Circa ipsam divisionem oriuntur duae venae: muscula superior pro peritonaeo et musculis lumborum atque abdominis; et sacra, modo simplex, modo gemina, pro ossis sacri medulla.

Postea bifurcatur utrinque ramus Iliacus in exteriorem majorem, et interiorem minorem.

Ab interiore pullulant duae venae: muscula media extrinsecus, pro musculis, sitis in coxae exteriore sede, et cute natium; et hypograstica, quae insignis est, nonnunquam gemina, pro plurimis hypogastrii partibus, ut intestini recti musculis, unde haemorrhoides externae; vesica ejusque collo, pene, et uteri inferiori sede atque collo. Unde venae, per quas virginibus et gravidis saepe menstrua expurgari creduntur, quod tamen rarius fit, quando venae hypogastricae sanguinem crassum cumulant, nec remittunt ad truncum, tum aperiri


page 435, image: s435

possunt, sin minus, supprimuntur quidem sed ascendunt ad cor per cavam, palpitationesque et alia mala inducunt. Illis autem bene se habentibus, per arterias naturaliter menstrua excernuntur, quod ex colore apparet florido, et communi arteriarum officio ad partes vehendi, Aliis quoque indiciis id probat Walaeus in Epistolis.] Hic ramus, ubi cum ramo cruali interno junctus est, cessat.

Ab exteriore tres: duae antequam peritonaeo egreditur, et una postea: prima Epigastrica (raro a crurali oritur) pro peritonaeo et abdominis musculis; pars praecipua ascendit, sub musculi rectis ad mammarias; quibuscum junguntur saepe circa umbilicum.

II. Pudenda pro partibus pudendis in viris et foeminis transversim ossis pubis medium adit.

III. Muscula inferior, pervadens coxendicis articuli sedem pro ejus loci musculis et cute.

Postea ejus rami crurales dicuntur.

CAP. IX. et Ult. DE VENIS CRURALIBUS.

VENAE CRURALES, uti et arteriae et nervi transeuntes; in femoris plicatura, frequentibus glandulis intertexuntur firmitatis ergo; Deinde a crurali utrinque oriuntur sex rami.

I. SAPHAENA [quia inter alias in pede manifestior] seu malleoli longa est et insignis, fertur in interno cruris latere, cum nervo attenso inter cutim et membranam carnosam ad genu, et per tibiae internam partem fertur ad malleolum internum. Atque in pedis superioris partes, digitos versus, praesertim pollicem varie distribuitur. Haec secatur circa malleolum in affectibus uteri, praesertim in menstruorum retentione, [et Gonorrhae, ad evacuationem seu revulsionem sanguinis copiosius alioquin ad uterum et genitales partes adscensuri. Aperienda vero ubi magis conspicitur, sive in dorso pedis sive in latere.]

II. ISCHIAS MINOR huic opposita est. Est enim ramus ex crurali exterior, et brevis: fertur extrorsum et transverfim in coxendicis cutim, et ejus loci musculos.

III. Oritur a trunco inter musculos latente, MUSCULA: ramus geminus et insignis, distributus inter musculos in femore sitos.



page 436, image: s436

IV. POPLITEA ex duplici ramo crurali misto confit, et sub cute recta posterius per medium poplitis flexum excurrit usque ad calcem, aliquando ad malleoli externi cutim. Haec vena putatur vulgo sub genu frequenter ab antiquis incisa fuisse, [quam semel etiam P. Paulus Magnus Chirurgus Romanus secuit.] Sed cum profundissima sit, et non videatur, putandum eam secari non posse, nec fortassis esse venam popliteam, praesertim cum Galenus in hujus descriptione varius sit, et venam appellat modo in poplite, modo circa poplitem, modo ad genu, modo subgenu; intellexit forte venam malleoli, quae deorsum ad tuberculum tibiae internum descendit, et conspicua satis revera sub genu est.

V. SURALIS dicitur, quae magna vena; et dividitur in ramum exteriorem minorem, et interiorem majorem, et rursum quilibet in exteriorem et interiorem. Distribuitur per surae musculos. In pedis dorso cum popliteae surculis commistus, varium illum venarum plexum sub cute conspicuum, constituit.

VI. ISCHIAS MAJOR partem dat surae musculis, deinde in decem propagines absumitur, singulis digitis binas tribuens.

Notanda de his omnibus. 1. Omnes ramos hos, varios ad cutim surculos extrinsecus mittere, cutaneos dictos.

2. Omnes hos ramos diversimode se habere in variis hominibus, uti in brachiis dictum; neque in ejusdem hominis pedibus, eundem semper ductum venarum esse.

3. Non adeo magnum habendum venarum delectum, etiam in venarum pedis sectione; cum omnes ex uno trunco propagentur, [et ab extremis partibus arteriisque sanguis adscendat.]



page 437, image: s437

LIBELLUS II. DE ARTERIIS. Respondens LIBRO II. DE MEDIA CAVITATE SIVE THORACE.

CAP. I. DE ARTERIIS IN GENERE.

ARTERIA Graecis [gap: Greek word(s)] , quod aerem vel spiritum contineat et conservet, antiquis, ut Hippocrati, Platoni et Aristoteli, dicebatur fistula pulmonis, quam etiam Hippocrates arteriam magnam vocavit. Galenus distinguit, et fistulam pulmonis vocat asperam arteriam, nostras vero arterias laeves, quas Hippocrates arterias parvas vocat, Aristoteles modo venam aortam, modo simpliciter aortam.

Est vero ARTERIA proprie accepta, organum commune, teres, oblongum, fistulae in modum cavum: ex duplici tunica constans, ex corde prodiens, vehendo [ad partes omnes] sanguini et spiritui vitali idoneum.

Efficiens est vis propria arterias generans, quae [gap: Greek word(s)] dici potest.

MATERIA ex qua est semen glutinosum et magis frigidum, secundum Hipp. Et hoc est principium originis.

Principium dispensationis, non est cerebrum, ut Pelops


page 438, image: s438

Galeni praeceptor voluit, sed cor ex consensu omnium Philosophorum et Medicorum. Et quidem prodeunt arteriae ex sinistro cordis thalamo, non medio, quem sibi fingit et imaginatur Aristoteles, atque ex eo prodire voluit aortam. Itaque arteria magna ex corde prodit uti et venosa arteria, et venae arteriosa, sed haec ex dextro ventriculo, de quibus supra libro secundo.

Finis vel usus I. Quatenus canales sunt, devehunt sanguinem et spiritum vitalem seu arteriosum in corde confectum (non enim solus spiritus absque sanguine in arteriis continetur) ad partes omnes, 1. pro vita communicanda seu facultate vitali, ut spiritus vitalis partibus insitus et calor nativus sustineatur atque foveatur. 2. ut spiritus animalis generetur in ventriculo medullae nobili. [3. ad nutritionem omnium partium, quae per has solas earumque sanguinem aluntur, non venosum aut per venas. 4. Excrementa corporis et sanguinis eidem permixta vel ad extrema corporis deducere, vel renes, vel mesenterium, vel uterum, vel haemorrhoides, etc.]

II. Quatenus moventur seu pulsant perpetuo; hunc usum praestant 1. Ut calor partium innatus ventiletur, refrigeretur et attemperetur, et ita [gap: Greek word(s)] caloris conservetur. Hoc [non tam] fit aere ratione vacui attracto in arteriarum dilatatione, qum sanguine arteriosa aere impraegnato, continenter affluente, 2. Ut nutritius ille sanguis arteriosus indesinenter minimis arteriolis et exinde partibus affundatur. Nam primo cor continuo pulsu pellit in arterias majores, quae siquidem remittere non possunt ob valvulas, ne rumpantur, necessario ad minimas arteriolas singulasque partes detruditur. Istae autem partes quum non nutriantur omni eo quod impellitur, reliquum remittunt ad venas ut fiat Circulatio. Exinde quocunque corporis loco ligata arteria impletur cor versus, secus atque venae, et in opposito versus minimas arteriolas partesque depletur. Tertio in Venaesectione mediocriter ligato brachio, pulsuque permanente intumescit manus, et facta incisione sanguis copiose infra profunditur, qui a superioribus venis, vinculo interceptis, venire quum nequeat, ex arteriis subjectis deducetur. Quarto, in vivis animalibus dissectis is tumor arteriarum prope originem advertitur, et flacciditas prope partes extremas quas ingrediuntur, iisdemque apertis fluxus impetuosus cis vinculum, citra nullus. Vltimo ex Aneurysmate idem videre est. 3. Ne venarum, quibus conjunguntur, sanguis


page 439, image: s439

quiescat et putrescat instar stagnantium aquarum, et ne cor sanguine distituatur in continua expulsione, a pellentibus arteriis iterum per venas continuo repletur.]

Motus hic arteriarum PULSUS dictus, fit [aut facultate sola, sive ipsis arteriis insita, ut Praxagoras voluit, sive a corde per tunicas arteriarum influente, ut Galenus docuit, et postea infiniti Medici, imprimis propter canulam arteriis immissam, sub qua non moventur ob tunicae interceptionem, antequam auferatur; deinde prout cor constringitur et dilatatur, ita et arterias, ut patet admota una manu regioni cordis, altera carpo, atque ex vulneribus cordi arteriisque inflictis: Aut ex sanguine, eoque vel ebulliente, ut Aristoteli visum, vel rarefacto, ut Cartesianis, vel puro distendente, quod Harvejus probavit; aut utroque sanguine implente, et facultate dirigente quod nos amplectimur. Nam a sanguine impelli distendique arterias probamus. 1. Cor continuo pulsu expellit magnam sanguinis copiam, ut Cap. de Corde demonstravimus. 2. Eundem sanguinem implere arterias et motitare, docet arteria ipsa renudata, in quam singulis pulsibus allisum sanguinem descendere digitis senties, quo dilatatur. 3. In arteriotomia, sanguis exsilit singulis pulsibus sicut ex corde. 4. Arteriae descendentis portionem cum duobus cruralibus ramis spithamae longitudine exemtam, inque os fistolosum conversam vidit Harvejus in Viro Nubili, per cujus tamen cavum, dum vivebat, descendens sanguis in pedes subditas arterias suo impulsu agitabat. Idem in arteria Aorta observarunt alii. 5. In Aneurysmate manifeste cernitur caro pulsare, quemadmodum alias solebat integra arteria affluxu cruoris. 6. Pulsus undosus, vermiculans, idem indicat, judicio Walaei. 7. Aliud experimentum insigne subministrat Harvejus ex intestinis canis vel lupi vel alterius, exsiccatis, inflatis, et aqua repletis. Posse enim nos ab una parte digiti ictu pulsa et vibrata. in altera extremitate adversa, applicatis digitis omnem ictu et motus differentiam clare sentire. Facultatem tamen conjungendam censemus tunicis a corde communitatem, cujus ope constringuntur et dilatantur; quia 1. fluxus alioquin foret inordinatus, et pulsus semper inaequalis. 2. Arteriae omnes uno momento simul dilatantur vel constringuntur, sanguis autem solus successive implet arterias, commovetque partem post partem. Inflatis quidem chirothecis inflantur simul omnes digiti, quod Harvejus objicit, et in pelvi ictus motusque sunt simul in utroque extremo: sed sanguinis


page 440, image: s440

corporei alia ratio, qui instar specierum vel flatus neutiquam potest moveri. 3. Facultates sive irradiatio luminis vitalis ictu oculi omnes partes potest perfundere, instar Solaris luminis. De his plura in Corde. 4. Hinc intra cannulam Galeni, obscure movetur arteria, quia sanguinis impetus velocior cessat impedita facultate. Quanquam de difficili hoc experimento aliter commententur Harvejus et Walaeus.

Arteriae autem dilatantur omnes quando Cor constringitur, et versa vice, corde dilatato diastolenque patiente, constringuntur arteriae, et sunt in systole, quod ex dissecta arteria cordeque et ligatura certum est, nec olim Erasistrato ignotum, et ratio dictat, quia corde expellente, ab ejus sanguine implentur illae. Nec tamen contrarios pulsus habent, ut admota manu carpo cordisque regioni exploramus, nam cordis pulsus sentitur a nobis in systole ejusdem, arteriarum vero in diastole quando implentur, quia duo motus simul fiunt. Arteriae capillares minimae non pulsare sentiuntur, quia tantus non est impetus, unde a venulis vix licet discernere. Tenues quoque habent tunicas, ut instar venarum transparet sanguis.]

Forma ex accidentibus patet; licet arteriae forma substantialis sit anima, una cum toto.

Situs est profundior, [semper] sub venis, quo tutiores sint, [idque non tantum in partibus externis, sed et internis; si abdomen paulo infra renes excipias: postquam enim vena cava et aorta a diaphragmate descendentes regionem renum praeteriere, cava se sub aorta submergit per totam regionem ilium, donec abdomine exeant; ibi enim rursus arteria se sub cava recondit. Cujus rei causam hanc Plempius esse conjectat; quod metus alias esset ut ob corporis flexuram quae ibi saepius incidit, vena cava simplici tantum tunica donata, tali motui resisteret.]

Magnitudo satis insignis. Major vero pars est arteriae descendens, minor ascendens, ob partium interiorum majorem numerum.

Numerus paucior est, quam venarum, [quia celer est sanguinis per arterias transitus, tardius per venas, unde congestus ex aliquot pulsibus, plura receptacula accepit. Plures tamen sunt arteriae quam putantur aut discerni possint, quia capillares venulis quam simillimae.]

Figura sunt instar canalis vel fistulae, teretes, rotundae et longae.

Meatus. Quaedam arteriae in intestina terminantur, per


page 441, image: s441

quas sit expulso [excrementorum;] quaedam ora habent in cutim terminata, per quae aer externus attrahitur [in transpiratione quae per venas quoque fit,] et fuligines expelluntur. [In ossa inseri negavit Platerus, sed Spigelius Patavii observavit in grandi ossis tibiae carie, substantiam ossis ab arteriola pertusam: quod forsan et viderat Aristoteles, quando in solidum desinere arterias dixit.]

Membrana, uti venae cinguntur aliquando crassa et communi a vicinis partibus, quando sunt extra viscera et musculos; et tales arteriae, quae adjunctam habent membranam nervos recipientem, sentiunt; unde Galenus ait pulsum inflammari, item sentire atque dolere arteriam: [quod in interiori expertus est quidam Patavii, qui ingenti circa lumbos dolore defunctus lapides, instar unguis, in arteriis lumbaribus condebat.] Aliae vero arteriae sensu carent.

Substantia arteriarum membranosa est, ut distendi et comprimi possint magis quam venae. [Cartilaginosam putavit Fallopius, quia in osseam substantiam degenerasse observavit; quod et Veslingius supra valvulas in arteria magna circa cor senis vidit, uti et Harvejus. Multa tamen in os mutari non cartilaginea, in septo cordis, docet Columbus. ] Constat vero duabus tunicis peculiaribus.

Exterior tenuis est, mollis et rara, uti venarum tunica.

Altera interior densa, dura et valde crassa, quintuplo videlicet crassior venarum tunica: Unde Herophilus dixit arterias venis sextuplo cassiores, in hunc usum, ut robur adesset in motu perpetuo, et deinde ne cito evanesceret aut evaporaret sanguis tenuis, spirituosus et vaporosus intus contentus: Hinc in arteriotomia lat‚ acut‚que lancet‚ profundanda est incisio, ob situm arteriae profundum et tunicae crassitiem. Favent arteriotomiae ex antiquis Oribasius, AEgineta Aetius, Actuarius, Aurelianus, Abensina. Cum successu tentavit Galenus in oculorum affectu a calido sanguine vaporumque pleno, et in coxendicum dolore. In Phrenitide id genus remedii adhibet Romae Panarolus, usitatamque in AEgypto scribit Alpinus, quem in Galliis quoque exercuit Paraeus. Magno aegrorum commodo secant feliciter Neapoli Marcus Aur. Severinus, et apud nos Paulus Moth, Media et Chirurgi maximi, praesertim in capitis affectibus, in quibus tamen videri posset in utilis, quia 1. per interiores arterias carotides ad cerebrum ex basi ad retiformem plexum vaporosus calidusque sanguis ex aequo fertur, ac per exteriores


page 442, image: s442

quae reserantur 2. Idem sanguis redit per venas jugulares ex certis circulationis legibus. Sed, siquidem profuisse certissimum est, existimo non tam curationis gratia quam praeservationis institui. Evacuata enim per arterias exteriores nonnihil antecedente causa, conjuncta per venas jugulares facile extruditur. Adhaec potest aliqua arteria externa obstrui vel vena, ut nec illa mittat, nec haec recipiat, nisi aperiantur.

Galenus tertiam addit tunicam in interna superficie, telis aranearum ob tenuitatem similem, in magnis arteriis circa originem apparentem.

CAP. II. DE ARTERIAE MAGNAE TRUNCO ASCENDENTE.

DIstributio arteriarum, quae venas fere semper comitantur, facilior erit et brevior; quia jam supra intellecta venarum disseminatio.

ARTERIA MAGNA seu crassa, aliarum arteriarum mater, patente orificio ex sinistro cordis specu egreditur; ubi intra pericardium de se progerminat arteriam

Coronarium, basin cordis ambientem, modo simplicem, modo geminam. Deinde capsulam cordis egressa, dividitur in truncum ascendentem minorem, et descendentem majorem.

TRUNCUS MINOR et SUPERIOR tracheae incumbens omnibus partibus supra cor habitantibus prospicit: et dividitur in subclavium dextrum, altiorem et multo ampliorem, et sinistrum, humilius ortum atque obliquius brachium accedentem.

Deinde totus truncus thymo suffultus, in duas carotides abit, seu soporales impares, recta sursum tendentes.

Arteriae subclaviae antequam thoracem egrediuntur (egressae enim axillares dicuntur) ex parte inferiore progignunt intercostales inferiores, ad tria vel quatuor interstitia superiorum costarum: ex parte superiore. 1. Mammarias. 2. Cervicales. 3. Musculas.

Ab axillari, antequam brachium accedit, parte inferiore nascuntur thoracica superior, thoracica inferior, et scapularis: parte superior humeraria. Reliquum ex axillari utrinque brachium accedit.



page 443, image: s443

CAP. III. DE ARTERIIS CAROTIDIBUS.

ARTERIAE CAROTIDES sursum ascendunt ad caput recta secundum tracheae latera, jugularibus internis connexae: nam internae venae non comitantur arterias. Ubi ad fauces veniunt, antequam cranium ingrediantur, dant ramulos laryngi et linguae: deinde divisio fit in ramum exteriorem et interiorem.

Exterior gracilior, prospicit buccis, et faciei musculis; deinde ad aurium radicem funditus in duos ramos; Vnus ad auris posteriora mittitur, unde rami duo maxillam inferiorem intrantes pro labio, et omnibus inferiorum dentium radicibus. Alter ad tempora, frontem et faciei musculos.

Interior ad ossis sphoenoidis sellam sub dura matre rete mirabile constituit, deinde duram matrem pertransit, et duplicem de se mittit propaginem. 1. Minorem cum nervo optico ad oculos. 2. Majorem ad glandulae pituitariae latus ascendentem, et per piam matrem, cerebrique substantiam distributam.

CAP. IV. DE ARTERIIS TOTIUS MANUS.

ARTERIA AXILLARIS per brachium defertur inter musculos descendens, cum venae et nervo brachii, quem quartum faciunt.

Sub flexura cubiti dividitur in duos ramos insignes; superiorem et inferiorem.

Superior secundum medium ad carpum recta fertur, ubi pulsum Medici explorant; deinde sub annulari ligamento progrediens, digitis pollici, indici et medio ramos impertitur.

Inferior ulnam percurrens ad carpum; prospicit medio et annulari et minimo: atque ad carpum pergit, ubi arteriae motum inferius praesentimus, praesertim in macilentis, aut pulsu magno praeditis. Sed priorem ramum melius pulsare sentimus, quia minus a tendinibus occultatus.



page 444, image: s444

FIGURAE EXPLICATIO. Arteriae magnae seu aortae per universum corpus distributionem delineat.

A Principium arteriae magnae e corde assurgens.

aa. Truncus ejus ascendens, a qua oriuntur.

CC. Arteriae subclaviae, ab his vero.

dd. Carotides arteriae, quae dein producunt.

ee. Ramum exteriorem.

ff. Ramum interiorem.

gg. Arteriae vertebrales seu Cervicales.

hh. Musculae.

ii. Mammariae.

kk. Intercostales superiores.

ll. Scalpularis interna.

mm. Scapularis externa.

nn. Thoracica superior.

oo. Thoracica inferior.

PP. Ramus axillaris dictus.

Qq. Superior ejus ramus perbrachium ad carpum disparsum.

Rr. Inferior ejus ramus itidem ad manum abiens.

Sequentes Characteres designant arterias a Trunco descendente ortas.

B. Truncus arteriae descendens.

aaaa. Intercostales inferiores.

bb. Phrenicae.

C. Arteria Coeliaca.

d. Ejus ramus dexter.

e. Ramus ejus sinister seu Arteria splenica, minutissimis ramulis per Lienem sparsa.

f. Gastrica arteria dextra.

g. Arteria gastroepiploica.

h. Arteria epiploica.

kk. Arteria Mesenterica superior.

II. Emulgentes arteriae.

mm. Spermaticae.

nnnn. Lumbares.

oo. Mesenterica inferior.

pp. Rami arteriae Iliaci.

Qq. Arteria Iliaca externa.

Rr. Iliaca interna.

S. Arteria sacra.

tt. Arteriae hypogastricae ad rectum intestinum et pudenda.

uu. Hypogastricae ad uterum porrectae.

XX. Arteriae Vmbilicales.

ZZ. Arteriae Epigastricae.

???. Arteria cruralis.

???. Arteria pudenda.

???. Muscula inferior.

???. Arteria muscula cruralis externa.

???. Muscula cruralis interna.

???. Poplitaeus arteriae ramus.

???. Suralis ejusdem ramus.

???. Rami qui in pedem ejusque digitos absumuntur.



page 445, image: s445

CAP. V. DE ARTERIAE MAGNAE TRUNCO DESCENDENTE.

TRUNCUS aortae DESCENDENS major est, quia de se ramos spargit in ventrem medium et infimum, nec non in crura.

In thorace vel medio ventre a trunco majore duae arteriae prodeunt.

I. Intereostales inferiores, ad octo costarum inferiorum intervalla et vicinos musculos. Nam raro contingit venam sine pari habere comitem arteriam sine pari, a trunco oriundam. [Per has intercostales, si Spigelio credimus, pus et aqua in thorace collecta in arteriam magnam assumitur, inde per ramos emulgentes ad vesicam deportatur. Cui favet ratio, quia brevior via et per arterias facilius congesta materia rapitur, addo naturalem arteriosi sanguinis motum libentius sequi pus, quam venosi.]

II. Phrenica, pro diaphragmate et pericardio.

Reliqua pars trunci septi fissuram penetrat, et ramos per infimum ventrem spargit, quorum alii comitantur ramos venae portae, alii ramos venae cavae. Qui comitantur ramos venae portae, sunt tres:

Coeliaca arteria, Mesenterica superior et inferior.

COELIACA ita dicta, quod plurimos ramos mittat ad ventriculum, anterius prodit ex aorta, omento suffulta, et dividitur in ramum dextrum graciliorem; atque sinistrum ampliorem, qui sub ventriculi regione postica nectuntur venae portae in pancreate.

Dexter ad epatis cavum ascendens, et nonnihil progressus, a parte altiore generat gastricam dextram, et cisticas gemellas; Ab inferiore [gap: Greek word(s)] dextram, intestinalem, et gastroepiploin dextram, ad imitationem venae portae: ideo quae ibi diximus, hic repetantur. Reliquum ex ramo dextro abit in supersiciem epatis cavam.

Sinister, vel arteria splenica, dextro major est, ne facile obstruatur a crassis succis, et ut sufficientem sanguinem vitalem spleni infundat. Haec arteria splenicae venae attensa flexuoso et obliquo ductu ad splenem abit, deinde eodem modo, quo vena splenica, ramos spargit.



page 446, image: s446

MESENTERICA SUPERIOR in totum fere mesenterium distribuitur, et arterias mesaraicas constituit, in jejuno, ileo, et coli parte: quarum usus est 1. partibus vicinis et quibus inseruntur calorem nativum communicare. 2. suscipere in morbosa constitutione, ad insatar venarum Mesaraicarum, excrementa universi corporis, ut ad intestina deponant, cujus usus auctor est Spigelius. ]3. Arterias Mesaraicas ad id utiles ut chylum trahant quibusdam visum. 1. ex ducto, 2. finibus, 3. contento, 4. Autoritate Galeni. [4. de usu Part. c. 17. et An. in art, sit sang. c. 5. quem Hofmannus sequitur. At chylum trahere non possunt, quia chylus numquam in illis visus, et arteriae recipiunt ex partibus nihil, sed partibus quibus inseruntur, aliquid communicant. Nec] trahunt ad cor, ut vult Varolus, Nam obstant valvulae: et Chylus non est cordi naturalis. [Neque ad hepar vel lienem, ut aliis placet, quia ad lienem tantum vitalem sanguinem arteriae splenicae vehunt, et jecori unica solum implantatur arteriola. Neque ex arteriis iterum restituitur in venas, ut Spigelius arbitratur, ita enim frustaneam operam lusisset; Neque ad caeliacam chylum hunc deferunt, quia per arterias adscendit nihil, omne ad partes descendit. Ergo 4. verus usus arteriarum Mesaraicarum ex principiis Walaei est, sanguinem arteriosum ad intestina deducere pro eorundem nutritione. Quem humorum motum monstrant ligaturae in vivis. Mesaraicae enim arteriae ligatae in tumorem attolluntur versus truncum et cor, et vacuae apparent versus intestina, quae sanguinem exsugunt, superfluumque per venas mesaraicas remittunt ad hepar.

Circulariter enim movetur quoque sanguis in abdomine ex arteriis Coeliaca et Mesentericis in venam Portae, quicquid Riolanus neget particulari suo per truncos motu, quia

1 Eadem est necessitas, quae in corde et in reliquis partibus; utilitas eadem, idem urgens.

2. Quum sine intermissione impulsus fiat in arterias etiam Mesaraicas et Coeliacas, necesse est nisi vel rumpantur illae, vel tumores aliaque mala in mesenterio excitent, ut ad portae ramos recurrat.

3. Ligaturae idem, quod alibi, hic monstrant.

4. Valvulae in ramo splenico observatae Harvejo, recursum per venam portae admittunt.

Ad contrarias rationes notandum.



page 447, image: s447

1. Sanguinem venae portae non esse adeo impurum si cum alio cavae conferatur, quin interdum purior, et quanquam foeculentiro, ideo major recurrendi esset necessitas, ut ab hepate et corde purior reddatur.

2. In hepate esse anastomoses sive venarum portae et cavae, quanquam in cadavere non ita apprreant, sive patentes in parenchyma hepatis.

3. Palpitatio insignis, in hypochondriacis affectibus, arteriae Coeliacae, interdum quidem fit, quod etiam observarunt Fernelius et Mercatus, sine mutatione pulsus, male nempe affecto hypochondrio flatulento, vel intemperie aliqua laborante, qua sanguis idem a corde proveniens in hac regione immutatur: saepe tamen ex inferiorum palpitatione Cor immutari exemplum habet Tulpius. Alia argumenta, docte refutata, apud Spigelium quoque vide.]

INFERIOR in inferiorem Mesenterii partem, colique sinistram partem.

Arteriae vero aliae, quae cavae ramos comitantur, sunt sequentes, excepta mesenterica inferiore. Nam hoc ordine prodeunt rami ab arteria magna in imo Ventre. 1. Coeliaca. 2. Mesenterica superior. 3. Emulgens. 4. Spermatica. 5. Mesenterica inferior. 6. Lumbares: ex quibus duae arteriae putantur comitari venas duas ad cerebrum. 7. Muscula superior.

Postea vero Aorta ad ossis sacri initium venam cavam conscendit, et non amplius subjacet, ne ad os allidens in perpetuo suo motu laedatur: praeterea ut anteriores partes generationis officinae, ob calidi indigentiam. magnae arteriae essent viciniores.] et hoc loci dicitur.

Iliaca, ubi dispescitur instar cavae in duos truncos iliacos. et horum quilibet in ramum interiorem minorem et exteriorem majorem, ad crus euntes.

Sed antequam crurales fiant, de se mittunt untrinque sex propagines. Sacram, statim sub bipartitione: ab interiore trunco musculam inferiorem, hypogastricam, et arterias umbilicales: ab exteriore, epigastricam et pudendam. Reliquum arteriae in crus fertur, et constituit arterias crurales.



page 448, image: s448

CAP. VI. DE ARTERIIS CRURALIBUS.

EX arteriis cruralibus utrinque constituuntur hae ARTERIAE.

Supra poplitem, a trunci parte exteriore, muscula cruralis externa, ad musculos femoris anteriores; ab interiore, muscula cruralis interna, ad musculos femoris interiores; et haec ad genu cum hypogastricae ramulo miscetur.

Sub poplite oriuntur tres rami:

Primus popliteus, in musculos femoris posteriores.

2. Suralis, qui dividitur in tibicum exteriorem, posteriorem rem altum, et posteriorem humilem, pro tibiae musculis.

3. Reliquum absumitur in pede minore ejusque digitis.



page 449, image: s449

DE NERVIS. respondens LIBRO III. DE CAPITE.

CAP. I DE NERVIS IN GENERE.

NErvus aliquando de ligamento dicitur ab antiquis, [unde apud Comicum, in nervum ibit,] aliquando de tendine: Proprie vero dicitur de otgano commmuni deferente cum spiritu animali facultatem movendi et sentiendi, [hinc Aureliano sensu ales viae.]

Nervus itaque est organum commune oblongum et teres, pro facultate animali vectore spiritu animali, in partes deducenda.

Efficiens est vis nervifica.

Materia Hippocrati est seminis pars glutinosa, et frigida, calefacta, non tamen perusta: et Galeno est materia alba, crassa et lenta. Atque hoc est principium originis.

Principium dispensationis, vel pars, unde origo nervorum immediata, est medulla oblongata, prout partim est intra cranium; partim extra, in spina. Intra cranium oriuntur quae vulgo dicuntur a cerebro oriri, septem nervorum paria: in spina vero triginta. Et haec verissima sententia non tantum ex similitudine substantiarm medullaris et nervalis, verum etiam oculari experientia confirmatur.

Aristoteles voluit a corde oriri, quem sequuntur Alexander, AverroÍs et Aponensis, qui tamen dicunt fieri hoc mediante cerebro.



page 450, image: s450

Alii voluerunt nervos nihil esse aliud quam venas et arterias continuatas, et in nervos degenerantes: ut olim Praxagoras, et nostro seculo Caesalpinus et Reusnerus, [Hofmannu??? et Martianus, sed minus bene; quum 1. in cerebro arteriarum nervorumque nulla appareat per anastomoses conjunctio. 2. laesa vel secta in capite arteria, convulsionem non excitet. 3. distinctus nervorum in cerebro exortus, ut arteriarum in corde videatur.

Erasistratus putavit a dura matre prodire.

Hodie cum Galeno statuunt Medici complures, alios nervos oriri a cerebro, alios a medulla spinali. Quos omnes nefutat [gap: Greek word(s)] .

Finis et usus est, facultatem animalem cum spiritu animali a cerebro acceptam instar canalium adferre ad partes

1. Sensorias, ut oculos, aures, etc.

2. Motorias, ut musculos, ad motum.

3. Ad omnes fere partes, ut in genere sentiant et dignoscant, quae dolorem adferunt.

Itaque nervi partibus inserti, dant his vel solum sensum, vel solum motum, vel utrumque: nec ullus motus voluntarius aut sensus absque nervi fit opera; unde nervo inciso statim privatur illa pars sensu et motu.

Nervi ergo, inquam, dant partibus vel sensum vel motum, prout in has vel illas partes disseminantur, cum nervi ex se sentientes aut motores non sint. Ut si in motus organa musculos implantantur, dicuntur nervi motorii; si in instrumenta sensus, sentientes. Item saepe pro ratione partis unum par nervorum et sensum et motum affert. Ut sextum par vulgo dictum nervorum cerebri, communicatur visceribus imi et medii ventris ad sensum tactus, recurrens vero factus, laryngis musculis fert motum. Par illud Opticum dictus, solum sensum dat, quia in oculos implantatur. Alterum vero par, quod motorium dicitur, et aeque a medulla ortum est, ut prius, dat motum, quia in musculos oculorum abit.

Situs nervorum securitatis gratia est magis profundus quam arteriarum.

Magnitudo varia est, pro organorum conditione et actionum dignitate assiduitate, atque magnitudine. Optici magni sunt, ob oculorum actionem talem. Sic crassissimi sunt nervi, qui ad partes remotas et plures mittuntur, ut artus; mediocres in sensoriis; nam quia molles, ideo nimis tenues


page 451, image: s451

esse nequibant: Minimi proximarum partium nervi, ut in faciei musuclis.

Numero statuuntur esse vulgo triginta septem paria; septem paria a cerebro, quae nos dicimus oriri non a cerebro, sed a medulla oblongata intra cranium, et triginta a medulla in spina. Septem vero illa paria nos rectius dicimus decem esse paria, ut patebit sequenti capite, et ita nos quadraginta parta nervorum facimus: decem intra craninm orta: et triginta extra in spina.

Priora Veteres septem tantum fecere, et quidem a cerebro orta, hoc versu comprehensa.

Optica prima, Oculos movet altera, tertiagustat.

Quartaque, Quinta audit, vaga sexta est, septima linguae.

Sed [olfactorium par ab illis omissum et tertium par ab illis factum, duplex est et distinctum; sic quintum est duplex: cujus duplicitatis unum par, alii etiam octavum par fecere; nam Archangelus octo statuit paria, Columbus novem, nos decem, ut dicetur infra.

Triginta vero paria medullae spinalis, ita dividuntur, ut septem sint cervicis seu colli, duodecim thoracis seu dorsi, (aliis undecim) lumborum quinque, (aliquando quatuor) ossis sacris sex,

Hi omnes nervi ab utroque latere producuntur, unde dicuntur paria nervorum, [gap: Greek word(s)] , conjugia vel conjugationes, Et eorum origines atque distinctiones scire Medico necessarium est, ut sciat, quibus spinae partibus topica applicanda sint, quando motus vel sensus vel uterque topica applicanda sint, quando motus vel sensus vel uterque laeditur in facie, collo, manibus, musculis abdominis, pene, podice, utero, vesica etc.

Praeterea quoad numerum, sciendum, quemlibet nervum habere suum comparem vel conjugem, excepto ultimo seu infimo a medulla dorsali prosiliente.

Figura nervorum est oblonga, rotunda et teres, instar canalium; sed absque cavitate, secus quam venae et arteriae: quia haec una cum spiritu sanguinem vehunt, nervi solum spiritum absque sanguine.

Excipit [Riolanus Pater, nervos pudendi manifeste cavos, quod tamen de ligamentis cavis pudendi excusat Filius, Patre in Anatomicis magis versatus, et ita quoque Laurentius est loquutus. Severinus in Zootome vererri bovini nervos cavos testatur.] Galenus quoque addit nervos opticos, quos


page 452, image: s452

vult cavos effe et perforatos sensibiliter atque manifeste: ad quod conspiciendum tribus putat opus esse, videlicet, ut 1. Animal sit magnum. 2. statim post mortem dissecetur. 3. Aer circumfusus clarus sit et lucidus. Tria alia insuper requirit Plempius, ut acutissimo cultro dissecetur nervus, ne comprimatur vel extendatur, denique ut ultra coitionem dividatur. Galeno subscribit Cornelius Gemma, qui porum magis inter puncti conspicuum internae nervorum cavitati tribuit.

Alii porositatem melius conspicuam putant in opticis nervis elixatis. [Fallopius Galenum hoc putasse dicit, quia in simiarum corporibus quae secabat, nervi omnes sunt pervii. Spigelius tamen meatus quosdam in principio tantum nervorum admittit, ubi coeunt, moxque inde versus oculum evanescere. Vidi et ego cavitatem et publice demonstravi in cadavere, postquam coiere ante oculi ingressum.]

Omnem vero talem cavitatem contra Galenum his nervis denegant Vesalius, Eustachius et Coiterus, aliique, atque experientias producunt. [quae non succedunt nisi conditionibus supra positis, servatis.

Reliqui omnes nervi carent manifesta cavitate. Sed habent Poros, per quos subtiles spiritus permeant, ne detur impossibilis corporum penetratio. Duplices sunt illi Hogelandic, minores et majores. Per illos transire subtiliora corpora aerea ad movendum partes; per hos minus subtilia. Neutrum sensus discerint. Nec duplies in cerebro spiritus. Potius crediderim pro cujusque partis indigentia et voluntatis imaginationisque arbitrio jam plus spirituum per majores, jam minus per monores ferri, quos spiritum seu copiosus seu minor influxus efficit.]

Constant preterea nervi omnes, nullo excepto, ex multis fibris nervosis vel filamentis, sibi mutuo per membranulas connatis. [Ego cum Iho. Leoniceno Anatomico plane diligenti observavi, nervorum truncum prope coxas, si dissecetur, cavitatem quasi ostendere, infinito fibrarum plexu, vermiculorum instar, constantem, quum alibi continuum sit corpus et fibris cohaerentibus et continuis.]

Substantia nervorum putatur esse triplex: interna, alba, medullaris; (per quam tanquam centrum actio perficitur) a medulla cerebri, sed compacta magis et densata: et externa duplex tunica: exterior durior a dura matre, et interior tenuior a pia matre. Quae membranae idem praestant nervis,


page 453, image: s453

quod dura et pia mater cerebro. Caeterum haec substantiarum distinctio, ratiione magis quam sensu investigatur.

[Cartesius in nervis valvulas esse arbitratur, quae spiritum sistant ne refluat, alias partium motum fieri non posse. Sed videnter spiritus in partibus retineri posse, si anima quae spiritus usque ad valvulam direxit, in ipsas usque partes dirigat. Nemo enim Anatomicorum valvulas hactenus observavit. Nec spiritus subtiles valvulis impediuntur. Neque deniquo faciles forent Apoplexiae aut Paralyses, si spiritus possent in partibus a valvulis detineri.

Praeter valvulas Circulationem quoque spirituum animalium in nervis introducit H. Regius. Postquam enim ex cerebro per totum corpus sunt distributi, partim credit dissipari per insensibilem transpirationem, partim venis insinuatos misceri cum sanguine, et cum eo redire ad cor, et inde iterum in cerebrum nervosque. Limacis vitro inclusi exemplo id probat, ubi spiritus, per corpus transparens, a cauda per ventrem videnter transire ad caput, et a capite per tergum redire ad caudam, indeque rursus ad caput progressuri.

Sed dubia quaedam me trahunt, ab hac ingeniosa conjectura, quia

1. Walaeus indagaturus animalium spirituum motum, nihil aliud observare diligentissimus potuit, quam motum musculorum distentionemque. Nervos enim ligatos a ligatura nec tumere, nec distendi, et discissos non alium motum exhibere, quam quod in se contrahantur.

2. Spiritus ad venas recurrere opus non est, quia subtiles facile absumuntur, et, ex ipsiusmet confessione, insensibiliter exhalant.

3. Novus semper a cerebro suppeditatur, qui absumpti defectum suppleat.

4. Venae non indigent, quia spiritum sanguini proprium possident, nec motu animali moventur.

5. Nervi ipsi non moventur per systolen aut diastolen, neque a seipsis, ut dictum, quia non apparet illis ligatis, et motu voluntario movent per musculos, neque ab arteriis, quia hae exiliores, nec eas ingrediuntur, denique ad talem motum nervi ob lubricitatem sunt inepti.

6. In Limace spiritus ille est sanguinis vice, quo alioquin caret.

7. Vidi qui integros sensus omnes et motum singularem partium ad extremum vitae halitum servarint, quibus tamen


page 454, image: s454

pulsus per aliquot dies intermiserat. Ubi spiritum ad venas non era regressus, libere ex cerebro ad partes alioquin, donec supererant, commeantium.]

Sciendum nunc, non aeque duros aut molles omnes nervos esse; unde Galenon alii nervi molles, alii duri. Illos sensitivos vocat, hos motorios. Fiunt vero duriores nervi,

1. Ob productionem, ut qui logius progredi debuere, aut per durum corpus, aut obliquo ductu. Et quo longius a cerebro abeunt, eo duriores fiunt. Hinc breves nervi, ut visus, gustus, auditus, molliores sunt, et odoratorii mollissimi.

2. Ob usum. Duri enim ad motum aptiores statuuntur, molles ad sensum. Unde sensus organo, nervos molles accepere, ut nervi affici possint, et sensibili externo occurrente pati Omes vero partes motum voluntarium habentes duruiores accepere nervos, quiadurum ad agendum est magis aptum, molle ad patiendum.

Vsus igitur Nervorum omnium est,

1. Vehere Spiritum animalem ad omnes partes pro sensu et motu, quod ex laesione illorum constat. Si enim obsruantur in principio, vel totaliter, perit utrumque et Apoplexia oritur: vel ex parte, fit alterius partis sensus vel motus privatio. Si dissecentur, motus istius partis tollitur, in quem inserebantur.

2. Animale lumen ad partes diffundere. Nam spiritus animales tam subito non tollerentur sive in ligatura five obstructione nervorum, quin illi qui in partibus haerent, adhuc per tempus aliquod, motum vel sensum efficerent. Aliunde igitur erit cerebri directio, qua sublata, statim ab officio cessent partes, quemadmodum malleus a manu in incudem, et baculus projectus dirigitur. Quod aliqui, praeter spiritum animalem, per Accidens aliquod calidum explicare sunt conati. Sed ego lumine irradiativo a cerebro cum spiritibus misso haec fieri arbitror, quo intercepto priventur partes dictum factum sensu motuque, sicut a nubecula Sol, et man opposita candelae lumen nobis adimitur. Nam

1. Nulla alia causa influens tam subito affluit, tamque subito retrahitur.

2. Lux fere omnis motus causa est in universa, nihilque ea velocius.

3. Post interceptionem interdum remanet, sed non diu, sicut suscepta in lapide Bononiensi lux, et baculs cum impetu a me projectus, media autem via fractus, ulterius pergit per motum a manu impressum.



page 455, image: s455

3. Temperies corporis figuram et temperiem nervi sequitur. quare in propinando medicamento fugere oportere quae eam dissolvant, monet Io. Damascenus in Aphor. ad filium 7.

CAP. II. DE DECEM PARIBUS NERVOrum intra Cranium a medulla oblongata ortis, eorumque progressu.

PRIMUM PaR olfactorium facimus, cujus processus, mammillares dicuntur. Hi vero processus satis cogniti fuere ab omnibus: at nervi, quibus illigantur pone, et ferme continuantur, nemini aut paucissimis.

Nervi hi circa sellam sphoenoidis ex medulla elabuntur, [prope ventriculos anteriores] et ductum, colorem, usum nervorum habent, quamobrem pro nervis numeramus.

Nervorum enim nomen ideo eis detrahi non debet, quod extra calvariam non egrediantur, et crassam meningem; eaque postea non investiantur: alioquin omnes reliqui nervi quamdiu intra cranium sunt, non essent nervi dicendi, quiod absurdum.

Nervis his adjunctae sunt duae crassisculae portiones vel PROCESSUS, dicti MAMMIELARES, papillares.

Numero duo, albi, molles, lati, oblongi; in hominibus tenuiores et minores, in brutis majores, praecipue in canibus, et animalibus olfactu exquisito praeditis. Nam

Vsus horum processuum est, ut sint olfactus vera organa, non nasus aut ejus tunica.

Hi processus in anteriore cerebri parte locantur, pos os colatorium, huicque dura meninge vestito faciem apponunt, [per quos os cribrosum, odores adscendunt.]

SECUNDUM PAR, quod aliis primum, est opticum vel visorium, quia spiritus visivos ad oculos defert, [vel species ipsas ad cerebrum; non vero humores ad humores ad oculum ex cerebro pro nutritione, quod commentum est Caesalpini. [Hirophilus vocat poros opticos vel meatus, quia cavi putantur.

Hi nervi inter decem haec paria sunt maximi, crassissimi, sed aliis molliores

Oriuntur, non ut communis est opinio, ex anteriore parte basis cerebri; nam ulterius occiput versus quaerendum eorum initium, ubi feruntur inter cerebrum, et spinalis medullae principium, atque ex medullae oblongatae truncorum


page 456, image: s456

priorum e cerebro natorum principio oriuntur. Hoc est, ubi medulla prolongari incipit. [Riolanus vero demonstrat revolutos esse circa magnas illas cerebri eminentias, quas Galenus Thalamos nervorum Opticorum appellat, qui ad ventriculos anteriores perveniunt, ut inde spiritus opticos depromant.]

Paulum vero progressi, in media fere via uniuntur, supra sellam ossis sphoenoidis, non per simplicem contractum vel intersectionem in homine, sed totalem substantiae confusionem, ut minus in medio viae longioris tractu ob mollitiem patiantur [Vesalius, Aquapendens, Valverda, aliquando observarunt, toto ductu divisos mansisse. Contactu in quadam conjunctos observavit Vesalius quoque, cui dexter oculus ab ineunte aetate emarcuerat, quia nervus dexter tenuior erat sinistro ultra conjunctionem. Sed in plerisque ordinarie confunditur interior substantia, ut accurata inquisitione deprehendi.

Coalitus nervorum opticorum ideo a natura institutus, sive ne sensibile utroque haustum oculo geminetur, sive ut spiritus visivus, altero oculo, si opus sit, totus conferatur, quae Galeni sunt conjecturae, sive denique ob robur et fulcimen hic necessarium, ne in cerebri concussionibus disrumpantur, distorqueanturve, neve ob cerebri opticorumque mollitiem et humectationem, quod Plempio placet, a destillationibus et excrementis aliis flaccidiores redditi, a tramite suo depellantur.]

Statim deinde separati exeunt extra calvariam in oculorum centrum in homine, in brutis longe inferius; cum ad latera magis prospiciant.

Intra calvariam tenui tantum meninge vestiuntur; a foraminibus vero, quae pertranseunt usque ad oculos, simul crassa meninge obducuntur. Hanc expandit deinde ad scliroticam tunicam; alteram ad Choroidem, interiorem vero substantiam medullarem ad retinam.]

TERTIUM PAR, aliis secundum, est motorium oculorum priori proximum.

Oriri putatur vulgo Anatomicorum prope primi originem a cerebro. Sed accedit mediam capitis sedem, infra opticos progreditur, intercussationem faciens, et

Oritur ad intimam partem principii medullae oblongatae, ubi in ortu sic utrinque uniuntur hi duo nervi motorii, ut se mutuo tangant, immo continui sunt; quae caussae est,


page 457, image: s457

quod uno oculo moto alter etiam moveatur.

Hoc par priori minus est et durius, atque visorio attensum, per alia foramina calvariae egreditur, ad musculos oculorum et palpebrarum. Rarius ramulum mittit ad musculum temporalem; unde aliquando hoc laeso, laeditur oculus, et e contra.

Quartum, Quintum et Sextum paria confunduntur valde ab Anatomicis. Nam alii quartum et quintum par unicum faciunt, et Tertium par vocant, ex duabus radicibus constans, quarum minorem alii tertium par faciunt, qui ipsi, quintum et sextum pro unico, videlicet pro quarto iis dicto pari habent. Qui vero pro unico numerant, Quartum par nobis dictum, iis est tertii paris radix minor, et sextum par pro quarto habent. Nos haec omnia paria distinguimus.

Itaque QUARTUM PAR aliis, ut Bauhino, Tertium: aliis, ut Fallopio, Octavum par dicitur; aliis vero male tertii paris minor radix: nam cum sequenti pari nihil habet commune, neque in principio, neque in progressu cum eo jungitur, et extra ordinem aliorem parium enascitur; aliis quidem

Ex latere initii medullae oblongatae, aliis ex infima et posteriore sede medullae cerebri exiguo oritur nervulo: deinde antrorsum defertur, et secundo pari attensum, cum eo per commune foramen exit, oculi orbitam subit, atque de se ramos dat.

In oculi adipem, musculum quintum, atque per foramen peculiare ossis frontis ad cutim frontis exit, et palpebram superiorem. Atque his primus ejus ramus prospicit.

Secundus vero musculis superioris labri, et nonnullis nasi, et ipsi labro et gingivis.

Tertius per narium cavitatem, harum tunicae.

Quartus musculi temporalis parti internae. Quos omnes ramos subsequentibus duabus conjugationibus tribuit Fallopius: at nostram distributionem proponunt Vesalius, Columbus, Platerus et Bauhinus.

QUINTUM PAR, aliis tertiae conjugationis crassior radix; aliis quartae conjugationis major radix; putatur communiter facere ad linguae sensum seu gustum.

Hoc prope sequentem conjugationem oritur, ex medullae oblongatae lateribus, et statim a transitu per os sphoenoides, propago instar vitis capreoli contorta prodit: quod aliqui putant facere ad duriciem conciliandam, et cum auditorii nervi duobus ramulis unitur.



page 458, image: s458

FIGURAE EXPLICATIO. Origo nervorum, cerebro inverso conspicienda, repraesentatur.

AA. Nervi olfastorii. Autori primum par.

bb. Eorum processus papillares.

CC. Nervi optici prope orbitam abscissi, seu secundum par.

D. Glandula pituitaria.

E. Infundibulum.

ff. Glandulae duae candidae, cerebri meatui praepositae.

GG. Arteriae carotidis ramus major.

HH. Arteria cervicalis.

III. Principium spinalis medullae intra cranium.

Kkk. Ramuli arteriarum minuti, qui aliis Rete mirabile designant.

LL. Nervi tertii paris, secundum Autorem.

MM. Nervorum quinti paris initia.

NN. Nervi sexti paris initia.

OO. Nervi auditorii. seu octavum par.

PP. Noni paris initia.

QQ. Paris decimi ortus.

RRRR. Cerebri corpus ipsum inversum.

SS. Cerebellum.

Prospicit musculis faciei, temporali, mansorio buccarum, uti faciei, gingivis et dentibus (nam horum beneficio dentes quem sensum habent, obtinent) musculo in ore latitanti, inferiori labro.

SEXTUM PAR, aliis quarta conjugatio, aliis quartae conjugationis gracilior radix.

Originem minorem habet, priori proximam, paulo duriorem.

Per commune foramen exit cum priori. Non tamen idcirco cum priori pari unum erit: nam et per unum foramen transeunt paria nobis dicta, tertium, quartum et septimum.

Fertur in palatum. Alii volunt hoc quoque par facere ad sensum gustus.

SEPTIMUM PAR, quod aliis octavum, alils nonum, aliis quinti paris minor portio, cum tamen peculiare sit par, quinto gracilius et durius, item originae et progressu distinctum a quinto:



page 459, image: s459

[gap: illustration]

Nam oritur paulo ante quintum vulgo dictum, in medietate medullae oblongatae, et tertium par conscendens atque ad angulos intersecans progreditur ductu suo inter tertium et quartum par, ubi sursum et anterius latera versus fertur.

Egreditur per foramen cum tertio et quarto pari, et fere totum in musculum oculi abducentem absumitur, Dubium


page 460, image: s460

vero est, quod alii dicunt, ferri in musculum temporalem, atque in eum, qui in ore latitat.

OCTAVUM PAR aliis quintum, quod auditorium, proxime ad latera priorum paulo inferius oritur. Os petrosum ingreditur, et dividitur in ramum majorem, quem expansum tympanum facere volunt, et minorem deorsum latum, ac si sextam conjugationem comitari vellet.

Propagines per primam et secundam vertebram mittit ad laryngis musculos proprios. Unde aures profundius purgando sicca tussicula excitatur. Putatur aliquando ramus mittere in brachium, cum quarto, quinto et sexto brachii, et aliquando in totum pedem, cum nervis spinae, postquam spinalem medullam deorsum vergenda comitata est.

NONUM PAR, aliis sextum et vagum, quia plurimis hinc inde partibus prospicit, etiam omnibus internis in medio Ventre et infimo sitis, quibus ad sensum rami dantur cum molliora sint corpora, nec durioribus a spinali medulla ortis gaudeant. Et ob longum ductum membranis fortibus vestiuntur, atque partibus vicinis connexae feruntur.

Oritur hoc pars paulo infra praecedens, variis fibris statim unitis.

Egreditur per foramen occipitis, per quod ascenderat ramus major jugularis internae: et non procul ab egressu prospicit musculis in cervice sitis, praesertim cucullari. Deinde descendit truncus, et connectitur cum ultimo pari, arteria Carotide, et Vena jugulari, per membranam atque ad laryngis musculos internos transversim mittit propagines, item ad musculos hyoidis et faucium, [ut et ad linguam.]

Mox inter Carotidem et jugularem ad tracheae latus descendens supra jugulum utrinque dividitur in ramum exteriorem et interiorem.

Exterior constituit NERVOS RECURRENTES, seu vocales dictos, quia iis laesis laeditur animalis vox, ita ut altero praesecto semivocale reddatur animal; utroque mutum. Dicuntur item reversivi sive recursivi: nam primo descendunt, deinde utrinque quasi circa axin circumvol vuntur: dexter circa arteriam axillarem, sinister circa truncum arteriae descendentem: et postea ascendunt usque ad musculos laryngis, quibus ramos numerosos impertiunt. Quae recursio fieri debebat, quia musculi laryngis capita sua habent non superne, sed inferne.

Itaque exterior dexter sexti paris, statim a divisione prospicit


page 461, image: s461

musculis e sterno et clavicula ortis, deinde constituo recurrente dextro ut plurimum ex tribus ramulis reflexis et unitis, sub jugulo oblique descendit, et in transitu pro tunica pulmonis, pleura, pericardio et corde ramos progerminat, et deinde stomachicum dextrum efficit, sub oesophago cum sinistro junctum, atque per septum transiens, abit in orificium Ventriculi sinistrum, ad sinistram.

Exterior sinister eodem modo partibus, ut prior, prospicien, atque recurrente sinistro constituto, stomachicum sinistrum generat, qui orificium ventriculi cum compare amplexatur, reliquum vero janitorem accedit et jecoris cavum.

Interior dexter primo ad radices costarum quolibet nervo intercostali ramulum de se largitur; deinde cum arteria magna septum pertransit, et infimo ventri toti prospicit, dum ad os usque sacrum pergit. Abit vero in tres ramos.

I. Ad Omentum contendit, a quo alii tres ramuli. 1. ad Colon. Hic post diuturnam Colicam raucedo. 2. Minimus et vix conspicuus ad initium intestinorum. 3. Ad ventriculi fundi partem dextram, superiorem omenti, membranam, epatis tunicam, et folliculum fellis.

II. Inferior ad renem dextrum. Hinc solent dare causam vomitus in Nephriticis.

III. Maximus ad mesenterium, intestina, et vesicae dextrum latus.

Intenior sinister in suo latere eodem modo distribuitur, nisi quod loco epatis ad lienem pars abeat. Sed ab utroque interiore aliquando propagines mittuntur ad uterum.

Haec est distributio sexti vulgo dicti paris, nobis noni.

DECIMUM et ULTIMUM PAR nervorum, intra cranium in postremo occipite ex medulla oblongata jamjam in spinam illapsura ortum, aliis septimum est.

Hoc reliquis durius est, variisque prodit radicibus postea unitis, et per proprium atque obliquum foramen cranii egreditur. Statim vero fortibus membranis jungitur (non commiscetur) cum praecedente pari, munimenti ergo. Deinde vero rursum sejungitur, et in linguam abit maxima sui parte, minima vero in hyoidis et laryngis musculos.



page 462, image: s462

FIGURAE EXPLICATIO. Nervi sexais paris, Bartholino noni, aliis Vagi, Propagines inferiores designantur.

aa. Eorum nervorum egressus ex calvaria.

bb. In utroque latere ramus externus.

cc. In utroque latere ramus est Internus.

dd. Ramus insignis ad linguam diffusus.

ee. Ramus utrinque ab eodem ortus ad Laryngis musculos.

ff. Ramulus alter qui ad Laryngem fertur cum praecedenti.

gg. Ramuli ab externo ramo orti, et ad musculos cervicis propagati.

hh. Externi rami singularis conjunctio cum nervis qui a cervicis plexubus oriuntur.

ii. Recurrens utrinque nervus.

k. Internus magis ramus prope primam costam thoracis ortus, qui ramulum X signatum trunco asperae arteriae largitur, deinde descendens inpericardium desinit.

l. Ramulus a recurrente ortus; qui descendens ramulum alterum ex seproducit et in pericardium tendit, tandemque in externum implantatur.

m. Ramulus ab eodem, ut dictum est, ortus, et in pericardium diffusus.

nn. Ramuli duo ab externo orti, quorum alter in cordis substantiam implantatur, alter vero ad vasorum principia tendit.

o. Ramus, de quo supra, qui in pericardium implantatur.

pppp. Plexus utriusque rami dextri scil et sinistri circa gulam prope orificium superius Ventriculi.

qqqq. Ramuli in pulmones diffusi.

rrrr. Ramuli per superiora praecipue Ventriculi propagati.

ffff. Quatuor spectabiles propagines, quae in mesenterium descendentes ad intestina diffunduntur.

tt. Nervulus dexter et sinister renum.

v. Nervulus lienis.

x. Nervus hepatis.



page 463, image: s463

[gap: illustration]

page 464, image: s464

CAP. III. De nervis ex spinali medulla prodeuntibus, et primo de nervis ex Cervice, adeoque totius manus Nervis.

HActenus decem paria nervorum intra Calvariam ex medulla oblongata prodeuntia: sequuntur reliqua PARIA, quae TRIGINTA, nonnunquam viginti novem, abeodem principio, videlicet medulla longa emanantia, sed prout illa jam extra cranium. IN SPINA dorsi est, ubi spinalis vel dorsalis dicitur. [Prodeunt autem nervuli ex foraminibus spinarum continuato tractu sese inflectentes, a summis ad infimos.]

Ex MEDULLA, dum IN CERVICE est, oriuntur nervorum paria, aliis septem, aliis octo, in totum caput exterius et musculos vicinis disseminata.

Primum et Secundum par prae reliquis omnibus hoc peculiare habent; ut non a latere, sed partibus antica et postica prodeant, ob peculiarem articulationem primae et secundae vertebrae.

Primum vero par oritur inter occiput et primam vertebram. [quod dari negabat Patavii Io. Leonicenus in eximendis nervis dexterrimus, quum nec viderit, nec ex prima vertebra exire possit foramine carente, et arcte secundae vertebrae occipitique cohaerente.]

Secundum par inter primam et secundam vertebram, et sic deinceps.

Primum et Secundum par disseminantur in capitis musculos, et ad aures.

Tertium et quartum in musculos genarum, item qui capiti et collo communes sunt.

Quintum cum quarti et sexti propaginibus faciunt nervos diaphragmaticos insignes: et quintum cum praedictis partem retrorsum mittit, parte mantrorsum in musculos caput inclinantes, brachiorum, scapularum, et cutim ibidem.

Sextum ad brachia et scapulae cavum.

Septimum cum vicinis duobus, nempe sexto colli et primo thoracis jungitur, cujus praecipua portio ad brachium accedit usque ad manus extrema.

Feruntur enim IN BRACHIA quinque vel sex paria


page 465, image: s465

nervorum, videlicet ex quinto, sexto et septimo cervicis paribus, item primo et secundo paribus thoracis. [Quae ubi primum emergunt, commiscentur omnes et uniuntur, nec sine damno separantur, mox vero in dicta jam paria dividuntur separatim, forsan ut levi illo congressu, animalium spirituum fieret collectio. Hinc topica in Paralysi brachii vel convulsione applicanda supremo brachio affecto, a dorsi supremi et colli latere, unde nervi prodeunt, non directe in medio seu colli seu dorsi, nisi ob commune nervorum principum]

PRIMUM PAR ex quinto pari Cervicis in Deltoidem potissimum et brachii cutim abit, partem relinquens quae venam humerariam comitatur.

SECUNDUM crassius, per medium, cubiti et anticam partem fertur, ubi bicipiti prospicit, unde cum tertio nervo jungitur, postea deorsum vergens, spinatorem longiorem ramulo salutat: Ad flexuram vero cubiti dividitur modo in duos, modo in tres ramos.

1. Superior minor, per brachii sedem externam pergit, ad pollicis internodii primi vel secundi regionem externam.

2, Medius et crassior intra cubitum descendit oblique ad carpum.

3. Inferior, Basilicae ramo interiori attensus, in cutim cubiti et manus absumitur.

TERTIUM cum priori jungitur, sub bicipite, prospicit brachiaeo et manus internae sedi.

QUARTUM crassissimum, cum vena profunda et arteria progreditur, postea varie finditur. Prospicit autem musculis cubitum extendentibus, carpo, pollici, indici et medio, musculisque digitos extendentibus.

QUINTUM priori attensum inter cubiti musculos, quibus providet, descendens, per cubiti inferiora et posteriora (ubi nonnunquam impingentes vel nervum comprimentes, stuporem in digitis persentimus) in cubiti medio bipartitur.

Vnus ramus externe per ulnam pergit ad medium annularem, et minimum. [Secundum interiora digitorum latera securitatis ergo, ut in apprehensione cedant, eo enim loci vulnera periculosiora quam medio.]

Alter interne per ulnam pergit, inter musculos digitos flectentes usque ad carpum, et iisdem partibus propagines mittit, quibus prior.



page 466, image: s466

FIGURAE EXPLICATIO. Spinalem medullam, ab eaque ad artus derivatos nervos demonstrat.

A. Spinalis medullae initium prope calvariam.

bbbb. Propagines seriatim a medulla propogatae.

ccc. Ipsum medullae corpus, vertebris e dimdio inclusum, supra quod venulae arteriolaeque decurrunt.

DD dd. Rami e tribus cervicis et duorum thoracis nervorum paribus orti ad manum distribuendi.

E. Plexus et commixtio illorum nervorum.

ff. Primum par nervorum manus.

gg. Secundum par.

hh. Tertium par.

ii. Par quartum caeteris grandius.

kk. Quintum par.

ll. Sextum par, quod est subcutaneum.

M. Primus cruris nervus.

N. Secundus nervus.

ooo. Secundinervi ramusqui saphaenam comitatur.

PP. Tertius cruris nervus.

QQQ. Quartus cruris nervus omnium crassissimus.

rr. Ramus externus.

ss. Ramus ejus internus.

SEXTUM in cubiti cutim evacuatur, inter cutim et membranam progrediens.

CAP, IV. DE NERVIS THORACIS, DORSI ET LUMBORUM.

EX MEDULLA IN DORSO oriuntur paria duodecim, quibusdam undecim: quae omnia et singula ab egressu dividuntur in ramos majorem et minorem: quorum alter antrorsum fertur, alter retrorsum, ad posteriora recurvatus.

Rami anteriores mittuntur ad singula spatia intercostalia, pro musculis intercostalibus, internis et externis, [quos singulos in duos ramoa aliquando vidi divisos,] pro musculis thoracis incumbentibus, item pro oblique descendente abdominis.



page 467, image: s467

Posteriores rami et minores retrorsum abeunt ad vertebrarum spinas, inter musculos vertebris adnatos, in quos partim absumuntur, partim in eos, qui ab apicibus his spinarum oriuntur, ut in Romboidem, cucullarem, etc.

Et spinali MEDULLA, quando In LUMBORUM VERTEBRIS est, oriuntur paria nervorum, aliquando quinque, aliquando quatuor: quae paria majora sunt dorsalibus. Et horum quodlibet dividitur in ramos anteriores et posteriores, qui partim in musculos lumborum et hypogastrii, partim in crura disseminantur. Nam

I. Par, dat surculum ad diaphragmatis carnosas partes, deinde prospicit musculis abdominis et lumborum.

II. Ramos concedit, nonnullis femoris et tibiae musculis, atque ex plurimorum sententia, surculum ad vasa spermatica.

III. Ad genu abit, ejusque cutim, parsque Saphaenam comitatur, pars vero abit ad musculos lumbis incumbentes.

IV. Inter lumbaria maximum est, ad anteriores musculos femoris et tibiae, usque adgenu procedens.

V. Foramen transit, quod est inter os Coxendicis, pubis et Ilii, ramosque impertit nonnullis musculis femoris, penis collo uteri et vesicae.

Maximi vero rami ab ultimis tribus his partibus ad crura abeunt, ut sequenti capite dicemus.

CAP. VI. DE NERVIS EX OSSIS SACRI Medulla prodeuntibus, et de nervis totius pedis.

EX MEDULLA spina in OSSE SACRO existente oriuntur quinque, aliis sex nervorum paria, ex quorum quatuor superioribus, et tribus lumborum inferioribus, oriuntur NERVI CRURALES, inter pedes descendentes, qui in exortu instar reticuli conjuncti mos de se quatuor ramos spargunt, uti statim dicetur de nervis pedis.

Nervorum vero ossis sacri par primum dividitur instar lumbarium in ramum anteriorem et posteriorem. At sequentia quinque paria aliter. Nam antequam exeunt, utrinque gemina sunt, et utrinque nervus unus in anteriora et unus in posteriora excidit. Posteriores rami disseminantur ut lumbares posteriores, in partes videlicet posticas vicinas,



page 468, image: s468

Anteriores tres superiores ad CRUS abeunt, duo inferiores ad musculos ani et vesicae, in nonnullis ad cervicem uteri, vesicae et penem; Aliique ad interfoe mineum et scrotum.

Finis porro medullae dorsalis unicam de se fundit propaginem, ideoque sine pari dictam, aliquando vero cum pari est: Abit in cutim inter nates et anum, atque aliquot femoris musculos.

Sequuntur jam NERVI IN CRUS euntes, qui supra dicebantur quatuor esse.

Primus et tertius breviores sunt, et ad femur tantum perveniunt. Secundus longior, et ad tibiam quoque fertur, quartus longissimus.

PRIMUS ex tertio et quarto lumborum paribus conflatus, ad parvum trochanterea descendens, abit in femoris cutim et musculos, atque aliquot tibiae, et supra genu finitur.

SECUNDUS ex codem loco natus, cum vena et arteria ad crus descendit, per inguina in femur, adit femoris musculos anteriores, et circa genu spargitur. Ramum vero insignem intus cum saphaena ad malleolum demittit.

TERTIUS oritur in articulatione quartae et quintae vertebrae, pubis ossis foramem pertransit ad ad aliquot superioris femoris, et pedis, a pubis osse natos musculos, atque ad femoris cutim in inguine.

QUARTUS omnium est crassissimus, longissimus, durissimus, siccissimus in toto corpore, ex ossis sacri quatuor paribus constatus, qui prospicit cuti femoris, ejusdem aliquot musculis, uti et tibiae atque pedis. [Hunc duplicem ortu, duplici et progressu aliquando notavi, Externum unum, alterum Internum. ]

Truncus vero ille magnus sub sinu posteriore genu sive poplite, dividitur in ramum externum et internum.

Externus ad poplitem, pedis exteriora, musculos peronaeos, et externum malleolum vergit.

Interior et major secundum tibiam ad musculos pedum et digitorum; malleolum internum, pollicem et plantam: et digitis singulis duos largitur surculos.

Quocirca fere omnes nervi, qui in totam tibiam, et totum pedem minorem abeunt, ab hoc solo crurali maximo nervo enascuntur.



page 469, image: s469

LIBELLUS IV. et Vltimus. DE OSSIBUS, Vbi simul DE CARTILAGINIBUS ET LIGAMENTIS.

OSTEOLOGIAM tandem ultimo loco, compendiose, uti hactenus alia, explanabimus;

Ultimo vero loco, quia remotis et separatis omnibus aliis. OSSA primum in conspectum ve nientia examinare possumus. [Riolanus diligentissimus, duplici loco in Enchridio de Ossibus instituit tractatum, semel prout resectis musculis in cadavere comparent, alibi ut in sceleto sunt exsiccata. Sed supervacanea est haec in compendio ostentatio. Alioquin enim de venis, arteriis, nervis, intestinis, ventriculo, utero aliisque exemptis et exsiccatis, et ad pompam in Theatris suspendi solitis, nova instituenda esset Anatome. Nullus posterioris Osteologiae est usus, nisi ad memoriam sublevandam, nec sine priori perfecte cognoscitur, at illa sine hac esse potest. Hinc alii Anatomici cum partibus singulis subjecta ossa demonstrant in cadavere. Nos igitur de una tantum solliciti,] cum illa

Conjungimus doctrinam de CARTILAGINIBUS et LIGAMENTIS.

1. Ob subltantiae similitudinem. Proxime enim ad se invicem accedunt tres hae partes similiares: Os, CARTILAGO, LIGAMENTUM, ut ratione minoris et majoris tantum inter se differre videantur. Est enim os durissimum, cartilago paulo mollior, quae in os tamen abire potest, uti in infantum tenellis ossibus videre est, quae initio cartilaginea sunt. Ligamentum cartilagine adhuc mollius est, quod et ipsum aliquando in os abit, ut in decrepitis. Hinc eandem multi tribuunt materiam ossi, cartilagini, ligamento, imo et tendini.



page 470, image: s470

2. Ob loci vininitatem. Os enim cartilago et ligamentum ut plurimum se invicem comitantur, simulque reperiuntur conjuncta. Nam ligamentis alligantur ossa, quae ubi alligantur, circa capita, cartilaginea crusta ceu operculo obducuntur.

CAP. I. DE OSSIBUS IN GENERE.

OSSIUM natura de facili innotescit, si eorum causas et accedentia ordine proponamus.

Materia ex qua in utero generantur ossa, Hippocrati est excrementum terreum cum pinguedine et humidicate adjuncta. Aristoteli item excrementum seminale: Galeno crassior et durior pars seminis exsiccata.

Quaedam vero ossa perfecte generantur in utero, ut auditoria, quae minima; quaedam imperfecte, ut dentes et reliqua ossa omnia in quibus aliquid de est, vel processus, vel appendix, etc.

Deinde alia omnia ossa praeter dentes certam crescendi metam habent: dentes vero semper crescunt, siquidem opposito ablato alter oppositus fit longior: quod fieri natura voluit, quia in attritu ciborum semper imminuntur.

Materia nutriens remota putatur sanguinis pars crassior, terrestrior, et veluti excrementitia per venas influens in medullam, ubi in cavernis ossium excoquatur [nam arterias ossibus denegat Platerus, repugnante tamen Spigelio, si venae adsunt, aderunt sine dubio arteriae, quae tam sunt inconspicuae quam illae.] Hinc in istis cavitatibus ossium animalium nuper natorum medulla adhuc cruenta est.

Proxima [ossium excavatorum] statuitur Hippocrati et Galeno medulla in ossibus contenta (quibus contrarius est Aristoteles, aliique Peripatetici, qui medullam excrementum potius ossium esse volunt) sicut in cartilaginibus mucosum quod circumfunditur, proxima est nutriens materia: et ligamentis membranis et nervis, lentus ille humor inspersus.

[Ossium solidorum sanguis crassus per poros intromissus; quia 1. fracta uniuntur callo ex reliquiis alimentarii sanguinis generato. 2. in sua substantia pati possunt abscessum super fluiratibus alimenti in poris putrescentibus. Hofmannus nutriri sanguine in medulla contento approbat, medullam vero servire sanguini, partem solidam vehendo.



page 471, image: s471

EFFICIENS est vis ossifica, seu vis insita calore adjuvante agens.

FORMA ossis, est anima, cum toto: deinde Ratio qua os tale est, 2. degen. an. cap. 1. Unde ossa mortuorum non sunt ossa, nisi aequivoce. Accidentia ossium sunt figurae variae, soliditas, robur, etc. de quibus postea.

FINIS vel usus.

1. Esse fundamenta vel sustentacula totius corporis, sicut columnae vel fundamenta in aedibus.

2. Esse partibus nonnullis loco munimenti, quemadmodum calvaria munit cerebrum.

3. Progressioni inservire, quod liquet in cruribus. Hinc serpentes, vermes, et alia reptilia, quae cruribus carent, serpere coguntur,

4. Privati sunt usus variorum ossium nonnulli, de quibus in speciali ossium historia.

[5. Usus Medici quidam. Pulvis cancrum curat, febres, fluxus quoscunque. Oleum Arthritidi confert, Magisterium Cranii Epilepsiae adversatur, uti et triangularia occipitis ossa, etc.]

Situs ossium est profundior quia fundamenta sunt, et stabilimenta corporis.

Magnitudine variant, pro varietate utilitatum. Magna sunt ossa, tibiae, femoris, brachii, scapulae, etc. Parva, auditoria, sesamoidea, dentes, ossa, carpi, etc.

Numero plura sunt, non unicum, ad motuum varietatem; et ne uno laeso statim totum laedatur.

Monstrosum autem est hominem nasci [gap: Greek word(s)] absque ossibus, cujusmodi puelluli meminit Hippocrates, magnitudine quatuor digitorum, sed non diu viventis, [cui similem Forestus quoque vidit.]

Numerus vero omnium ossium non est idem in omnibus, Nam in pueris plura sunt; quae paulatim coalescunt, et in pauciora abeunt. Alii seorsim epiphyses numerare possunt, et ita numerum maximum conflare. Alii omittere possunt sesamoidea, aliaque parva, aut quae rarius reperiuntur, ut in arteriis Carotidibus: et ita facit Archelangus, tantum 249. numerans. alii communiter 304. Alii tot, quot unius anni dies.

Figura variant. Alia enim sunt rotunda, plena, acuta, obtusa. etc. ut in specie dicetur.

Color in naturaliter constitutis est candidus, cum minimo rubore admistus.



page 472, image: s472

Cinguntur extrinsecus (non intrinsecus) periosteo omnia ossa, exceptis dentibus et ossibus sesamoideis, atque sedibus reliquorum ossium, quibus mutuo articulantur. Et periosteum exquisite sentit: ipsa vero ossa sensu tactus carent, exceptio dentibus, quibus sensum aliquem tribuere possumus, cum sentiant aerem vel aquam frigidissimam [etiam extremis partibus: In haemodia praesertim, antequam ad membranulas nervosque, quorum beneficio sentire creduntur, pertingat.]

Connexio ossium varia est. Dicitur autem mutua [et artificiosa] omnium ossium cohaerentia Graecis [gap: Greek word(s)] , quasi exsiccatum cadaver [gap: Greek word(s)] ab exsiccatione. [Ex naturalibus partim ligamentis, cum ossibus exsiccatis; partim artificialibus compactum, modo erecta, modo sedentis forma; quod ad Anatomen proprie non spectat, sed naturalis altera Osteologia per naturam constructa, suisque ligamentis humidis ornata.]

Et haec cohaerentia vel connexio [naturalis] Galeno fit vel [gap: Greek word(s)] vel articulum seu articulationem, vel [gap: Greek word(s)] seu coalescentiam.

[gap: Greek word(s)] facit duplicem [gap: Greek word(s)] sive per articulationem; ut sunt [gap: Greek word(s)] : vel [gap: Greek word(s)] , ut vult esse suturam, harmoniam et Gomphosin

[gap: Greek word(s)] porro statuitur vel sine medio, vel per medium.

Sed nos ita dividimus ossium connexiones:

Ossa connectuntur vel per articulationem, vel per [gap: Greek word(s)] .

Articulatio cum motu est, eoque vel obscuro, (quam alii vocant neutram seu dubiam articulationem) ut est costarum cum vertebris, item ossium carpi et pedii; vel evidenti laxo et manifesto, diciturque

[gap: Greek word(s)] , cujus tres species:

I. [gap: Greek word(s)] , inarticulatio est, ubi insignis quantitas adest, tam cavitatis recipientis, quam capitis ossis quod recipitur: ut in articulatione femoris cum Ischio.

II. [gap: Greek word(s)] , est ubi cavitas excipiens est superficiaria, et capitulum, quod excipitur, depressum: ut est maxillae inferioris cum osse temporum.

III. [gap: Greek word(s)] , cum os idem excipit et excipitur, ut se invicem subintrent ossa contigua. Fitque tripliciter:

1. Cum idem os ab unico osse excipitur, quod vicissim excipit, ut sit in osse humeri cum cubito.



page 473, image: s473

2. Cum excipit unum, et excipitur ab alio, ut sit in vertebris. Vertebra enim in medio sedens superiorem excipit, et ab inferiore excipitur.

3. In modum rotae, ut est vertebrae secundae colli cum prima, ubi quasi circa axem unius vertebrae altera volvitur et circumrotatur.

Per [gap: Greek word(s)] seu coalitum, connexionem ossium voco, quae fit absque motu, et duo tamen ossa se invicem tangunt, vel ad se mutuo appropinquant, ut in prioribus.

Estque coalitus vel absque medio, vel per medium.

Absque medio:

1. [gap: Greek word(s)] , sutura, in ossibus capitis.

2. [gap: Greek word(s)] id est, compages ossium, per lineam simplicem, rectam, obliquam vel circularem: ut in ossibus maxillae superioris et nasi. Ita epiphyses fere omnes annectuntur.

3. [gap: Greek word(s)] , hoc est, conclavatio, quando os ossi infigitur instar clavi, ut in dentibus videre licet.

Has tres species Galenus, et alii eum secuti, sub Synarthrosi tanquam genere complexi sunt, sed male: quia motum non habent. forsan tamen ad Synarthrosin spectant ob stabilimentum quod partibus praestant.]

Per medium fit triplex etiam coalitus, intercedente triplici corpore:

1. Cartilagine, et dicitur [gap: Greek word(s)] , ut in ossibus maxillae inferioris et ossibus pubis.

2. Ligamento, et dicitur [gap: Greek word(s)] . Exemplum in osse coxendicis cum femore.

3. Carne vel musculo, et dicitur [gap: Greek word(s)] quasi concarnatio, ut in osse hyoide cum scapula.

Substantia ossium dura est, sed non cum ariditate in naturaliter constitutis, verum cum pinguitudine splendescente: [cui spiritum acidum et sal volatile admiscent alii, propter quod ignem facile concipiunt et loco ligni comburuntur, ut Romanorum rogus testatur: alias enim facile frangerentur, ut in ossibus calcinatis videmus et in grandaeva illa muliere, cujus membra tactu levissimo dissolvebantur, quod in observationibus suis refert N. Fontanus. Quum Galeno teste ossium quaedam in sabulum fere resolvuntur, exemplo lignorum quibus vetustas cariem induxit, siccitatis autem hic effectus.

Durities haec quo minor, eo melius ossa fracta coalescere possunt, et unitionem recipere.



page 474, image: s474

At in adultis non vere coalescunt aut regenerantur, sed interventu alterius substantiae ceu glutinis agglutinantur, quod callum vocant, [Galenus porum:] callus vero aliquando evenit praeter naturam, etiam ex multa alimenti copia et mala nutritione: nempe quando callo osseo agglutinantur tres superiores colli vertebrae, ut una videatur: aut quando prima vertebra calvariae glutinatur: atque ii annuere et renuere nequeunt.

Durities major est in nonnullis ossibus, ut femoris, etc. Alia vero ossa molliora sunt, ut os spongiosum, digitorum ossa, extrema, etc. Praeter naturam omnia ossa ad eo mollia deprehenderunt Fernelius, Ruellius, Hollerius, ut cerae instar flecterentur, idque ex lue praesertim Venerea, teste M. Donato. Cartilago ensiformis subinde nimis mollis et flaccida decidit, de qua Codronchius. ]

Partes ossium sunt solidae vel cavae. [Pilnius tamen autor est: quosdam vivere solis ossibus solidis sine cavitate, quos corneos vocat, sinumque illorum esse nec fitim sentire, nec sudorem emittere. Quod de Lyddano Syracusano confirmat Solinus. Sed neutrius fides semper incorrupta.]

Cavitates aut intus adsunt, ubi medulla, quae tamen cavitates non ubique conspicuae, vel extra ad articulationem, quae si profundae sunt, dicuntur [gap: Greek word(s)] vel [gap: Greek word(s)] , (non [gap: Greek word(s)] ) item acetabula. Cotyle enim antiquis fuit mensura liquidorum, vel hemina; aliis poculi genus. Si superficiales sunt sinus, dicuntur [gap: Greek word(s)] , forma ocularium, sinuum, qui clausis palpebris apparent.

Partis ossium solidae sunt tres.

PRIMA et praecipua os dicitur, estque pars durissima, et in medio locari solet.

SECUNDA Graecis [gap: Greek word(s)] dicitur; vocant item [gap: Greek word(s)] , etc. Latinis dicitur processus, productio, projectura, extuberantia, etc. est pars ossis non contigua, ut epiphysis, sed continua, protuberans ultra planam superficiem, quales multae sunt in vertebris dorsi, item maxilla inferiore,

Vsus praecipuus est ad partium, ut musculorum, ortus atque insertiones.

TERTIA [gap: Greek word(s)] , seu appendix, adnascentia, additamentum, est os ossi adnatum, per contiguitatem simplicem et immediatam, quamvis non adeo plana superficie, sed nonnihil


page 475, image: s475

mutuo capitum sinuumque ingressu instar ginglymi, licet absque motu.

Substantia [gap: Greek word(s)] est rara et laxa, primo ortu fere cartilaginosa, sed induratur in adultis, atque in os abit: imo in senioribus adeo unitur [gap: Greek word(s)] cum osse, ac si unum continuum os esset.

Extremitatibus [gap: Greek word(s)] cartilago adponitur.

Sed non omnibus ossibus datae sunt hae adnascentiae: variae tamen reperiuntur; ut in scapula, in osse tibiae et fibulae utrinque videlicet ad genu et pedem, etc. Item dens secundae vertebrae, rotator magnus, styloides appendices, epiphyses sunt.

Vsus [gap: Greek word(s)] .

1. In medullosis ossibus esse instar operculorum, ne effluat medulla.

2. Ad firmitatem. Nam firmior est basis, quae latior et amplior,

3. Ut ex his ligamenta oriantur.

4. [Pavio, ut quasi intermedia materia essent inter os et ligamenta inserenda, sicut inter cerebrum et cranium membranae.]

Apophyses dicuntur alicubi capita, alicubi cervices, alicubi tubercula, alibi spinae, alibi mucrones. Partes vero ad sinuum orbem inflar labrorum prominentes, et sinus profunditatem augentes, dicuntur supercilia et labra.

CAP. II. DE CARTILAGINIBUS IN GENERE.

CARTILAGINES post ossa sunt partes similares durissimae, et fere ejusdem cum ossibus naturae: nam quae animalia ossibus carent, illis cartilago, ossium vicem gerit, inquit Aristoteles.

Differunt tamen, quod molliores sins ossibus, ligamentis vero duriores: Et licet cartilagines plurimae in ossa progressu temporis convertantur, [ut exemplo furis Mediolanensis etiam docet Cardanus, cui aspera arteria ossea evaserat. Cartilaginem quoque scutiformem in duritiem substantiamque osseam mutatam, plurima Henrici Fuireni consobrini nostri sceleta monstrant, quod et nos et in sectionibus observavimus.] non tamen omnes, ut ensiformis, pubis, spinarum dorsi, narium et aurium: quae tamen aliquando in senibus


page 476, image: s476

ossificantur. Deinde cartilago est absque medulla, absque cavitatibus et cavernulis.

Efficiens est vis [gap: Greek word(s)] , cartilaginifica.

Materia eadem Aristoteli quae ossium, a quibus differre vult tantum secundum magis et minus. Galeno est seminis pars terrea, sed humida simul, mollis, partim viscosa et glutinosa, partim pinguis: sed magis viscosa quam pinguis.

Vsus 1. Et primarius est motum faciliorem reddere in juncturis, et diuturniorem, dum partes ossium subjungit, ne attritu laedantur mortuo. Hinc inquibusdam articulis reperiuntur cartilagines incrustantes duo ossa inter se articulata.

2. Partes ab injuriis externis tueri. Non enim facile contunduntur aut rumpuntur, siquidem durae sunt et friabiles, nec facile contunduntur aut inciduntur, quemadmodum molles et carnosae partes. Hinc narium extrema cartilaginea sunt. Hinc sterno et costis cartilagines apponuntur, ad defensionem cordis et pulmonum, atque cartilago ensiformis, ad diaphragmatis orisque ventriculi tutelam.

3. Connexionem facere ossium, [gap: Greek word(s)] dictam.

4. Partes prominentes efficere, vel cavas formare; ut liquet in auribus, larynge et trachea.

5. Cavitates explere praesertim in articulis, ut patet in genu.

6. Operculi operam praestare, ut in epiglottide.

7. Loco fulcri aliquid sustentare, ut faciunt cartilagines palpebrarum, quibus pili infiguntur.

Situs est varius, nam in diversis partibus reperiuntur cartilagines, in palpebris, naso, aure, larynge, trachea, spina, thorace, auriculis; de quibus singulis suo loco.

Magnitudo itidem variat: sic et

Figurae diversae sunt ut annularis, scutiformis, ensiformis, etc.

Connexio. Aliae cartilagines per se constituunt partes. ut nasi, xyphoidis, coccyx: aliae connascuntur ossibus, quae connectunt vel absque alio medio, ut in ossibus pubis et sterni, vel interjectu communium ligamentorum, ut in connexione per [gap: Greek word(s)] .

Substanti‚ aliae duriores sunt, ut quae osseae evadunt cum tempore, aliae molliores, articulos colligantes, et ligamentorum naturam fere referentes, unde [gap: Greek word(s)] vocitant.



page 477, image: s477

Quamvis autem dura sit substantia, tarnen flexili est et lenta, quia minus frigida siccaque quam os, deinde mucosiratem circum fusam habet.

Estque haec substantia sensus expers: quia nervorum et membranarum consortium non agnoscit. Nec sentire debebat, ne in motu, quando invicem alliduntur cartilagines dolor caussaretur.

Reliqua cum ossibus conveniunt.

CAP. III. DE LIGAMENTIS IN GENERE.

LIGAMENTUM vel vinculum Graecis [gap: Greek word(s)] dicitur. Antiqui ut Hippocrates, Aristoteles, alicubi etiam Galenus vocarunt nervum, item nervum colligatum; quia figura et colore nervum mentitur: et alioquin late ligamenti vox tribui potest cuivis parti, quae plures colligat. Item ligamentum Galeno dicitur principium musculi, cujus pars in tendinem abire putatur. Hae omnes impropriae sunt acceptiones. Proprie dictum ligamentum jam explicabitur.

Efficiens est vis ligamentifica.

Materia est seminis pars lenta tenax.

Vsus: Corporis partes, prasertim ossa, instar funiculi mutuo colligare, et ita custodire in capite, thorace, dorso et artubus, ne fiat luxatio.

Ratione tenacissimae adhaesionis dicitur ligamentum oriri (cum alias ex semine nascatur) ac osse primario, alias ex cartilagine, osse cartilaginoso vel membrana, et inseri dicitur in os, cartilaginem, musculum vel partem aliquam. Aut si mavis, inter ossa nascuntur ligamenta, vel in ossibus.

Situs. Alia intrinsecus sunt inter ossa, ut ligamenta cartilaginea dicta, quae crassa et fere rotunda: alia extrinsecus ossibus obvolvuntur, quae tenuia et membranosa.

Figur‚ alia sunt latiora, quae membranosa vocant Anatomici, utmodo dictum, alia longiora, quae nervosa. Atque ita vocant ob similitudinem, non quod ligamentum membranosum sit aut nervosum. Sic membranosa dicuntur lata et tenuia, quae articulos cingunt, item quae tendinibus musculisque obvolvuntur.

Substantia est solida, alba, exsanguis, cartilagine mollior, sed durior nervis membranisque; est enim quasi media inter cartilaginem et nervum.



page 478, image: s478

Est absque cavitate, sensu et motu, Absque sensu esse debebat, ne perpetuo doleret in motibus; cum aliquando longiora vel breviora reddantur ligamenta, id est, contrahantur et extendantur. [Sunt tamen qui velint ligamenta membranea sentire, sed id per membrana, non propria substantia, de bent coecedere.]

Nam substantia haec divisibilis est in fibras, teste experientia et ipso Galeno, sensibiles, hoc est, sensu conspicuas.

Est vero haec subitantia alibi mollior et membranosior, ut in omnibus fere ligamentis, quae articulos in orbem amplectuntur; et in his mollior circa humeri articulum quam circa coxendicis; et adhuc mollior, ubi ambit digitorum intermedia. Alibi vero est substantia durior, et quasi ex parte cartilaginea, unde etiam dicuntur ibi ligamenta cartilaginea, suntque illa, quae inter ossa latent, ut quae abit ex femoris capite in articulum coxendicis.

CAP. IV. DE CRANIO IN GENERE.

DIvidimus omnia ossa sceleti, in CAPUT, TRUNCUM, et ARTUS; hos vero in manus et pedes. Compages ossium capitis dicitur CRANIUM, quod veluti [gap: Greek word(s)] , galea, aliis calva et calvaria.

Situs et magnitudo sequuntur cerebrum.

Figura alia est naturalis, alia non naturalis uti vocant, vel magis depravata.

Naturalis figura rotunda est, ut capax sit, sed nonnihil oblonga anterius et posterius, ubi protuberat, ut cerebrum et cerebellum contineat; ad latera utrinque compressa, sed magis anteriora versus, unde pars postica capitis capacior est. [Ex qua craterem pro festis diebus confecit Albovinus Longobardorum rex, teste Diacono. ]

Figura depravata et non naturalis multiplex est.

I. Quando deest anterior capitis protuberantia sive projectura; et tales homines putantur insulsi et amentes ob inopiam cerebri, quod anteriore parte esse debet copiosius.

II. Quando posterior desideratur.

III. Cum utraque deficit, et fit figura rotunda, [qualis Turcarum creditur et Groen landorum.] Atque has tres figuras depravatas agnoscit Hippocrates.

Quartam figuram addit Galenus, quam fingi posse putat,


page 479, image: s479

sed non dari, cum longitudo in latitudinem mutatur. Vesalius vero Venetiis et Bononiae se talem observasse asserit.

Quinta addi potest etiam ex Hippocrate, acuminata vel figura ovalis, quando caput in acutum superius ascendit; quam figuram apud quasdam gentes aestimationis et generositatis locum obtinuisse monet Hippocrates, fierique potest ab obstetricibus, quando fasci‚ caput in acutum comprimunt, et ita conservant; et tandem natura talia capita a parentibus in liberos transfert. [Duplicis generis hanc capitis figuram idem in Epidemiis inducit, cum partium robore, et aliam cum partium imbecillitate. Et talis etiam figura capitum hodie in nonnullis regionibus frequentior est quam aliis.

Sed jam adjiciemus alias figuras, quas in multis craniis observavimus, praesertim in Italia.

VI. Cum pars lateralis dextraprotuberat.

VII. Cum pars lateralis sinistra protuberat.

VIII. Cum anterioris projecturae pars dextra deest, et sinistra admodum prominet, magis vel minus.

IX. Cum pars sinistra non conspicitur anterioris protuberantiae prominente parte dextra.

X. Cum posterioris projecturae pars dextra est.

XI. Cum sinistra.

Atque ita in universum duodecim figuras capitis constituo: unam naturalem, et undecim depravatas.

Substantia Cranii ossea est, ad securitatem cerebri mollis. Sed in nuper natis mollior est, alicubi cartilaginosa et membranosa, praesertim circa suturas, et magis in media atque suprema regione capitis: haec omnia ob partum faciliorem, ut nonnihil compressioni cedat. Sed est substantia cranii

1. Crassa, non tenuis, ut fortius externis injuriis resistat.

2. Rara, non densa. 1. ne nimis ponderet. 2. Ut succum pro alimento continebat. 3. Ut exhalere queant vapores.

Constat vero haec cranii substantia [raro simplici per totum et unico tabulato sine meditullio, quale in sectione cujusdam inveni, ratius triplici, ut plurimum] ex duplici tabulato, pariete, squama, lamina seu tabula, Alii Diploas vocant [quorum externo illaeso, interior laedi potest.] Et utraque haec lamina exterius et interius fere polita est, laevis atque densa. Hinc apparet crassities calvariae, cum ubique fere duplex sit.



page 480, image: s480

Dico fere, quod alii non animadvertunt: nam quibusdam locis cranium est simplex, tenue et pellucidum, absque meditullio. Unde falluntur Chirurgi nonnulli, qui in abstractione laminae primae, putant tarn diu secandum et pungendum, donec sanguis exeat. Externam laminam aliquando lues Venerea exedit, [nonnunquam in gummata elevat.]

Raritas vero cranii apparet ex media substantia inter utramque laminam, quam meditullium vocant. Haec inquam substantia, rata est, laxa, venulasque recipiens: quod et Hippocrates agnovit, [qui iccirco monet omnium facillime cranium inflam mari, unde in trepano ferramentum aliquoties lacti et aquae immergendum.]

Superficies cranii externa est vel interna.

Externae superior laevis est et aequalis; inferior velbasis, aspera et inaequalis, ob appendices et processus varios.

Interna superior concava, aequalis est, nisi quod inscriptiones habet venarum, et aliquot sinus, quibus dura mater innascitur. Inferior maxime inaequalis est ob varias protuberantias.

Ubique vero per cranium foramina crebra sunt, exigua et inordinate disposita, per quae venulae et arteriolae transeunt ad cavitatem ossium interiorem, et duram meningem. Aliquando tamen desunt.

Tandem ut ad partes cranii veniamus, sciendum non ex unico osse constare calvariam, ne ex uno vulnere frangatur, sed ex pluribus; quae per suturas connectuntur, de quibus sequenti capite.

Suntque alia ossa cranii, alia maxillae.

CRANII ossa in adultis sunt octo, quorum duo communia sunt cranio cum maxilla superiore, nempe cuneiforme et spongiosum. Sex vero propria sunt ossa, quae cranii scutellam constituunt. Unum frontis (in recens natis duo) duo sincipitis, unum occipitis (infanti quatuor) duo temporum. Et latent in meatibus auditoriis alia sex ossa, utrinque tria parva: malleus, incus, et stapes, [quibus quartum additur orbiculare. ]

Atque ita quatuordecim [vel sex decim] fiunt ossa [perpetua] cranij.

Vsus Cranii:

I. Esse domicilium et propugnaculum cerebri alias mollioris.

II. Ut per illud vapores transpirent.



page 481, image: s481

Ad illud facit crassities et durities; ad hoc raritas una cum suturis.

In cranio humano nonnunquam cornua excrescunt, modo mollia, modo duriora arietinis simillima, interdum cranio, interdum cuti affixa, eaque ab humore crasso, lento et melancholico. Exempla habent Paraeus, Thuanus, Hildanus, Renodoeus, Zacutus, Severinus aliique, et nos duo vidimus, unum Patavit in moniali, alterum Purmerenti in verula satis longum et durum, de quibus in Obs. nostris novis de Vnicornu egimus.]

CAP. IX. DE SUTURIS CRANII.

SUTURA est connexionis species, imitans compageni duarum serrarum, vel vestium ex pluribus pannis laceris compositionem.

Tales in humano capite plures sunt: raro enim absque omni sutura reperitur caput, quale visum refert Ari stoteles, et Helmstadii atque in Francorum monasterio Heilbrunnensi tale monstratur, [et passim occurrit.]

Atque ejusmodi homines externis injuriis caput non ita obnoxium habent, at internis maxime, cum transpiratio sit difficilior. [Ex qua dittinctione Celsum cum Roberto Constantino conciliant Fallopius et Columbus, quorum illud caput sine suturis, hic cum suturis, ad morbos proclivius scripsit.]

Aliquando diuturnitate et siccitate in senibus ita coalescunt suturae, ut vix appareant; cum in junioribus interim manifelrius videantur. Aliquando coronalis sola obliterata observatur; non vero facile abolitae temporales deprehenduntur, nifi omnes reliquae prius perierint.

Numerus et Situs suturarum idem est in foemina atque in mare, contra quam putavit Aristoteles; neque mutatur pro ratione figurarum, ut volucre Hipp, et GaUnus, nisi raris sime. [Observavit enim M. A Severinus, inter suturas sagittalem et lamdoideam, aliam insuper figura triangulari, et sub finem earundem in alia calvaria, suturam novam ovalem.

In figura porro deviabant suturae capitis fatui cujusdam, quae omnes uno quasi clivo exaltatae eminebant Quod in tribus Epilepticis pueris Neapoli vidimus; praesertim coronali. Ut novam Epilepticorum et causam et curationem suggesserit.]



page 482, image: s482

Suiutae propriaoe ossa nimirum cranii invicem connectentes aliae dicuntur verae et propriae, alae mendosae et spuriae

Verae dicuntur, quae pectinatim coeunt, vel morae dentatae serne, [quas nonnunquam vidi ex contusione mobiles, quod in plerisque calvariis alioquin nimium in terra exsiccatis rulgatum est. Laxae sunt etiam in pueris, unde a se recedunt, in Hydrochephalicis, quod Hafniae in puero vidi, simili de illo quem Severinus inter Abscessus depingir, et Donatus describit]

Spurioe squamarum modo et imbricatim agglutinantur; unde dicuntur squamosae conglutin ationes, et magis commissurae dici possunt, cum et ad harmoniam magis accedant, quam ad suturam.

Verae tres sunt.

1. Anterior est, et dicitur coronalis 1. Quod antiqui ea capitis parte coronas geitaverint. 2. Quia coronae vel circulo aliquo modo similis apparet.

Nam a temporibus utrinque asendir per transversum ad summum capitis. Arabibus ariualis dicitur haec sutura et puppis.

Vsus est, connectere os frontis cum ossibus sincipitis, adeoque ab invicem distinguere. [Locus coronalis in vivente invenitur vel manu a carpo per nasum luperius exporrecta, vel filo ab utraque aure extenso, cur transversale aliud ab extremo naso ducatur.

II. Hinc opposita posterior est, et in occipite: dicitur [gap: Greek word(s)] a figura Graecae literae A, alii, [gap: Greek word(s)] , item prorae sutura.

Haec a basi occipitis ad utramque aurem oblique ascendit, et in angulum coit. Aliquando cum occiput amplum est, vel alias, transversa sutura dividitur simplici vel gemina: aliquando duplex vel triplex sutura est, ac si trigonus major unum minorem, vel duos minores contineret: ubi ita comprehensa dieuntur ossicula triangularia, in epilepsia commendata.

[Praeter haec ossa triquetra, alia in sutura Lamboidea invenit Olaus Worm Summus Vir, utrumque cranii tabulatum perforantia, a paucissimis hactenus animad versa. Tria ut plurimum in dextro, totidem in sinistro ductu, magnitudine, figura et situ discrepantia, quae etiam in infantibus accurate discernuntur. Infimum ad processum mammillarem conspicitur, medium paulo superius, vix dimidii digiti intervallo,



page 483, image: s483

[gap: illustration]

FIGURAE EXPLICATIO.

A. Portio suturae sagittalis.

B. Smura Lamboidea.

C. Sicto serr‚ facta.

D. Primum os Wor mianum, sinistri ductur.

E. Sacundum.

F. Tertium.

G. Primum dextra ductus.

H. Secutidum.

K. Tertium.

K. Magnum cranii foramen.

LL. Processus ma mimillares.



page 484, image: s484

tertium aliquanto longius a secundo distat. Duo similia his tantum invenit Pavius, suis suturulis circumscripta, de quibus dubitat num adbiegmatis num occupitis pertineant ossa.

Figura sunt varia, triquetra, oblonga, ovalia. Interdum instar exostoseo???n in viventibus eminuisse notavi, ut tactu perceperim.

In sinistro ductu majora omnia apparent. Maximum tamen, unguem pollicis non excedit.

In concava cranii superficie distincta magis quam in convexa apparent, quare omnia obserav ntur clarius ablata calvaria.

Not andum tamen in diversis craniis tam numero, quam magnitudine et figura situque variare haec ossa Wormiana, ut modo quatuor sint, modo duo, atque in dextra linea tantum, aliquando in ipsa junctura sagittalis cum Lamboidea, aliquando etiam in squamosis temporalibus.

Vsum credo 1. ut ampliori circa ea tractu suturae ad excrementorum exitum amplientur.

2. Ut cranium plurium ossiculorum contextu in cositusionibus magis sit tutum.]

Vsus hujus suturae [Lambdoideae] est, os occipitis distinguere a tem porum et sincipitis ossibus.

III. Inter has media est sagittalis dicta,