CElebrarunt anno superiore, Illustres et Magnifici Domini, Ecclesiae a Pontificiis erroribus in Germania depurgatae, Iubilaeum, de causis tum indicatis. Illis in panegyribus sacris cum necessario mentio esset facienda antesignanorum et primipilorum: qui regnum Papae galdio verbi, Spiritu Domini classicum canente, oppugnare atque attentare aggressi: in mentem venit: operae temporisque pretium facturum: qui vitas, rerumque per istiusmodi sanctos athletas, inregno Christi, pie fortiterque gestarum seriem, historico stylo complecteretur. Plurimum enim lucis, cuivis negotio et actioni adfert, perspicua omnium [Gap desc: Greek word] , consiliorum atque eventuum declaratio. Etsi autem egomet me unum omnium minime idoneum agnosco, cum inprimis hodier natempestate arduum sit, res gestasin literas mittere: qui eiusmodi historicum corpus
Vel modicum apte conficere possit: pio tamen studio et amore, virorum praeclare de Ecclesia meritorum, periclitari viriculas meas volui: atque affectus mei, erga sanctos manes servorum martyrumque Christi, gustum alique praebere. Eosine vitas, partium ab aliis conscriptas, partim ante nuspiam visas, colligere ac conscribere cepi, inque Decadas ordinis causa includere, Theologorum principum, qui extra Germaniam nati (nostrates enim doctores Euangelicos peculiare propediem celebrabit scriptum, DEO adspirante, bonis ve viris mecum mutuas tradentibus operas) apud Italos, Gallos, Britannos, Ungaros, Polonos, Danos, aliosque Europaepopulos, veritatem Evangelicam in lucem protulerunt et ecclesiam Christi propagarunt. Factum hoc bonis et piis ut verbose approbem, causa, puto nulla est: inimicis vero ac malevolis, ne animus quidem. Debetur hoc quicquid sit opellae memoriae summi bnesicii DEI Iehovae: qui affecta hac mundi aetate, tenebris discussis, clarissimam verbi sui lucem exoriri clementer voluit. Debetur secundo loco, toto tantisque meritis sancorum Christi servorum: quorum et cura omnis, per omnem vitam, in unici Salvatoris nostri gloria illustranda saluteque hominum provehenda, versata est, et mors veritati agnitae testimonium, non solum fatali delecto, sed quandoque ardenti e rogo, aliisque suppliciorum generibus, adomnem memoriam dedit illustrissimum certissimumque. Debetur deniqne hoc et piaeposteritati, si qua erit, cui exempla hisce in vitis praeclara, non solum adintuendum, verumetiam adimitandum, proponuntur. Illi aetati certe et hae vitae dicent: hoc credito, hoc fugito, hoc veritati affine est, hoc mendacio et errori, Cum vestri autem illustris nominis praescriptione, illustres et magnifici Domini, prodire in publicum hoc quicquid est scriptiunculae, volui: tum ut,
et meo loco, vestrae pietatis ac virtutis clarissimae innumeris praeconiis auctarium adicerem: tum ut animi grati memorisque beneficiorum argumentum aliquod ederem. Nam, quam veraereligionis virtutisque laudem, Vestrae Generos. a viris summis, non solum in Heidelbergensi, Basiliensive, sed et aliis celeberrimis, ante annos complures tulerunt? eandem etiamnum, ut crebrae ad nos e Poloniae florentissimorum ingeniorum, amore scientiarum, quemadmodum Imperator loquitur, exulum, voces adferunt, sincere constanter que DEI beneficio, tuentur, et quod omnes speramus vovemusque, tuebuntur. Quae vero a V. Generos. prolixe in me et gratiose profecta sunt: ea apud me in acceptorum syllabo perpetuo manebunt: deque gratia habenda, cum referendae nnnquam sim, numquam esse possim, semper monebunt. Vestro itaque favore clementi complectimini hanc Theologorum gravissimorum Decada geminam: et affectum saltem probate. Conatum aiunt in magnis rebus laudandum: etiam cum vires non respondent. Ita vivite ita valete, illustres animae, clara Poloniae lumina, quam diutissime, quam felicissime. Heidelbergae ad diem xv. Calend. Sextileis, anno duodevicesimo saeculi decimi sexti, a Messia exhibito.
Anno Chr. Pag.
1. Thomas Crammerus Anglus 1556. 1
2. Ioannes Lascus Polonus 1560. 19
3. Augustinus Marloratus Lotharingus 1562. 23
4. Petrus Martyr Italus 1562. 24
5. Ioannes Calvinus Gallus 1564. 63
6. Guilelmus Farellus Delphinas 1565. 113
7. Petrus Paulus Vergerius Italus 1565. 116
8. Petrus Viretus Sabaudus 1571. 120
9. Stephanus Szegedinus Ungarus 1572. 123
10. Ioannes Cnoxus Scotus 1572. 137
11. Immanuel Tremellius Italus 1580. 142
12. Petrus Boquinus. Gallus 1582. 143
13. Hieronymus Zanchius Italus 1590. 148
14. Antonius Sadeel Gallus 1591. 153
15. Guilelmus Vvhitakerus Anglus 1595. 163
16. Lambertus Danaeus Gallus 1596. 177
17. Robertus Rollocus Scotus 1598. 179
18. Nicolaus Hemmingus Danus 1600. 190
19. Franciscus Iunius Gallus 1602. 192
20. Theodorus Beza Gallus 1605. 202
ANtonius Sadeel.
Antonius Marloratus.
Franciscus Iunius.
Guilelmus Farellus.
Guilelmus Whitackerus.
Hieronymus Zanchius.
Immanuel Tremellius.
Ioannes Caluinus.
Ioannes Conxus.
Ioannes Lascus.
Lambertus Danaeus.
Nicolaus Hemmingus.
Petrus Boquinus.
Petrus Martyr.
Petrus Paulus Vergerius.
Petrus Viretus.
Robertus Rollocus.
Stephanus Szegedinus.
Theodorus Beza.
Thomas Crammerus.
SIc Evangelium se terras fudit in omnes:
Ceu fulgur mundi templa repente ferit.
Hoc extra est stringit mortalia lumina tantum:
Illud in occidua pector a luce beat.
Hae sanctae testes animae: hae Hyperionis instar
Ante Deum illustres, ante hominesque micant.