04/2005 Ruediger Niehl
Notes: Greek text only sporadically inserted; errata list at end of file not worked in; new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check

STEPHANUS K. SZEGEDINUS.

STephanus, cognomine Kis, ex genere Cumanorum, quod vel agnomen indicat, Szegedinifuit natus, inferiris Pannoniae emporio, sale Transsylvanico celebri, anno Christi millesimo, quingentesimo, quinto. annos pueritiae in patria primum apud parentes transegit: inde Lippaini, demum Gyulae, vel si mavis, Iuliae, bonis literis profectu omnibus admirando operam de dit.

Inde factum; ut aequalium doctissimus haberetur, scholas etiam propria ferula gubernandas, parentibus ante fato amissis, susceperit: propterque eximiam in tradendis disciplinis dexteritatem gratiam sibi et auctoritatem, apud quosvis hominum ordines compararit. Postea cum fama nominis Lutheriac Malanchthonis in Pannonia quoque nonnihil percrebuisset: Wittembergam, augendae eruditionis causa, adire, unice in votis habuit. Verum quia nec tanta peregrinandi ipsi erat exercitatio; nec praevia habebat ultra Cracoviam adscendentium exempla; nec ii sumptus, quibus se iecta itineri Germanico committere posset, suppetebant: Cracoviam tantum se contulit; nec tamen id ante, quamcelebriores etiam Ungariae scholas vel obiter lustrasset. Ceterum tunc temporis ubique sere apud Ungaros Grammatica doccbatur: quemadmodum Cracoviae musica, inter alia dificplinarum genera, nil usitatius erat.

Hac itaque ratione factum; ut brevi provincia enarrandorum auctorum Szegedino Cracoviae credita, non minus celebrem ibieum red diderit: quam tandem pllana illa Musices in patria institutio; cuius hic penuria, ibivero copia. Graecorum autem iuxta et Hebraicorum ne mentio quidem. Factum id circa annum Domini, mille simum, quingent esimum, quadragesimum quo tempore [Gap desc: Greek word] propemodum omnia Wittembergae fuerunt: inprimis Graecis Hebraicisque literis supra fidem etiam ibi florentibus.


page 124, image: s132

Ut primum autem Stephanus quidam Galssetsius ex Ungaria Wittembergam, Szegedino Cracoviae adhuc commorante, primus [Note: Matth. De et aio et Andrea Batizio eodem excitis. Quum secutus Szegedimus. Audit.] petivit; anno quadragesimo primo ipse etiam Szegedinus plus animi ad peregrinandum sumpsit, collectaque denuo pecunia, illud ipsum studiorum emporium, diu desideratum, saletavit: ibique Dialecticam, et locos communes ex ore Melanchthonis: atque sacras commentationes praelegente Luthero, sedulo excepit. Triennio ea in Academia exacto, domum reversus, cumque applausu a iuventute Ungarica ubique est exceptus.

Deinde Thasnysadini a civitate conductus, non solum artium optimarum studiosos summa cum auctoritate erudivit: sed ad plebem quoque de veritate Evangelii inaudita contionando declamavit. Hoc ubi thesaurarius [Note: Georgius monachus, tutor filii Ioannis regis.] regis cognovit; per capitaneum Casparum perositium eum est adortus: qui non solum colaphis pium virum male mulctavit: sed quotiescumque vel verbo responderet, cecidit: tandemque rebus omnibus exutum Thasnyadino exterminavit.

Narravit aliquoties eam cladem ipse amico suo Matthaeo Scaricae Pannonio, quamvis alias parcissimus vel sui vel suarum calamitatum, ac stigmatum Christi praedicator: dixitque saepius cumgemitu, ultra ducentostunc sibilibros fuisse ereptos: et se barbarica immanitate a praefecto illo calceis ferratis protritum; adeoque vexatum: sola utrespirandi facultas misero superfuerit.

Thasnyadino ita expulsu, dum exulis instar palatur; vocatus est Gyulam anno millesimo, quingentesimo, quadrag esime quinto: ubi demandata ei celebris scholae provincia. Ibitum videbatur poteratque iam secundis utirebus: nisi antefactae rerum omnium iacturae memoriam refricuisset tristis nuntius, de obitu Lutheri, summi sui: qui Islebii in Germania diem suum clausit mense Februario, anno quadragesimosexto, supra millesimum quingentesimum, mirabili Dei providentia ab omni hstium fraude et violentia ad mortem usque placidam conservatus.

Anno illo elapso, suasu Matthaei cuiusdam et Michaelis literati, hominum Szegedino iam antea familiarium, et nonullis in peregrinationibus etiam comitum, traductus est ad ecclesiam Ceglediensem: et publico salario conductus non solum in templo docere coepit: sed in scholis quoque, pace et prece Ludirectoris, locos communes Melanchthonis enarrare: et classes quasdam Pontificiorum errorum ex decretis Pontificum et Gratiani concinnare. Prodierunt ea ex officina multi iuv enes docti: inter quos et vir eximius Albertus Bakonius, pastor olim et episcopus in eadcm Ceglediensiecclesia, cum et ante magistri munere


page 125, image: s133

alibi functus esset. Hic Bakonius in colloquiis familiaribus saepe retulit: maiorem se quidem natu Szegedino esse: nihilominus tamen quasi par entem eum semper coluisse, longeque ampoliorem illi vitae usuram, quam sibiprecari, libentissime itidem professus est, omnem suam eruditionem disciplina Szegediana ex. cultam perpoklitamque. Mansit Szegedinus annos duos cum semestri in illa palaestra adhuc [Gap desc: Greek word] : donec ibidem anno quadragesimo octavo primum uxorem Ursulam duxit. Ceglediensibus postea relictis ubi Mochonium forte transiit, protinus legati Magnifici Domini Petri Petrovitii comitis et praesfecti Temesuariensis, audita eius vacatione, ad regendas Scholae eius loci habenas quam obnixe eum invitarunt: quae quidem Schola celeberrima tunc in toto illo tractu. Legitimam igitur conditionem acceptans, non solum iuventutem in ludo docuit; sed et populariter est contionatus, collega Christophoro Lippensi Sed comite ill e vivis sublato, successit praefecturae diversi omnino ingenii, et non nisi militiam spitans Stephanus Losontius, qui cum supra innatam animi ferociam, etiam acerrimus Pontificiae factionis propugnator videri vellet: paulo post cum plerisque aliis orthodoxis et Gregorio, Pastore olim Detsiensi, exturbavit inde etiam Szegedinum. Illius autem minis tamquam Diomedeaenecessitati, co facilius collecta Temesuari Ecclesiola cessit: quod iam tum rumor increbuerat: Turcam, iuratum Ungariae hostem, arci illi impendere aliquot iam munitis castellis circumiacentibus non sine maxima strage captis et dirutis.

Iterum ergo exul mter suos, recepit selonga ambage, Lippa transiens, Thurinum, celebre adripas Berechionis oppidum: ubi summo cum honore exceptus et conductus est anno quinquagesimo prime ad Scholam quidem regendam, sed ita; ut interdum etiam contiones haberet; cum admirando planeomnium amore; et desiderio populi erga verbum Dei sincero, labore et auctoritate Martini Santae Calmantsemensis accenso, Thurini functione illa per sesquiannum obita, viduus Bekenesium, Iegitime vocatus, concesiit, anno quinquagesimo tertio: ubi propter contiones omnibus in eum intentis, in Schola quoque studiosis crebras lectiones more suo proposuit. Hic Szegedino, antequam arx ipsa cum Lonsontio et duce belli Camponio Italo interiret, peccata peccatis accumulantes milites vagabundi, iussu ducum suorum vim profugo rabie insolenti intentarunt. Quo percepto, plebeius quidam homo tablibus ex imperoviso Szegedinum fuit affatus: Quamdiu hic inter parietes Scholae morannectes? Cur cessas? qum fugeatibi quam citissime consulis? Iam enim in procinctu sunt milites Camponiani: ut te hisce interceptum locis trucident. Si quid erge habes reculae, mihi quam ocissime


page 126, image: s134

conctedito, tibi fidem sanctissime servaturo. Interea tumultu exoriente, ut revera dicebatur, illapsus protinus Szegedinus in suam cameram ex fenestra, quae in hortulum patebat, hominem, quibus poterat precibus, obtestatur ut pecunia refertum facculum, quam porrigebat, summa cura adservaret. Actutum irruentes milites univeisa cum libris diripiunt; vinctumque ipsum Camponio tradunt, solo lectulo in strammibus relicto.

At quam miranda et hic Dei protectione salutem recuperarit: dignum reilatu, dignum audituest. Eratinter milites, mercede sangumaria suis ducibus addictos, quidam Szegedino tamquam praecepton beonevolens et benefaciens; eius opera Szegedinus captivitate pariter et morte se expedivit, surtim Chrysio fluvio traiecto, Exinde remittenterabie, militibusque dilapsis, trepide ad sua reversus aliam, relictam in straminibus lecti pecuniam, a mulierculis recepit, quae in eam, suo more suppellectilem scrutando, inciderant. Verumhomo ille, cui ex fenestra saceulus nummosior commissuserat, postea apparuit numquam. Tandem subsecuta est obsidio illa Temesiana, anno Christi millesimo, quingentesimo, quinquagesimo tertio.

Bekenesi talibus. fortunae telis impetitus, ubi semestre fere exegisset; a Tholnensibus qui eius famam sam abunde cognitam habebant, secreto ad regimen scholae invitatur. Itaque a plurimis illorum comitatus, ipse unico saltem desuis domestico stipatus famulo, Tholnam deducitur, sub finem anniquinquagesimitertii. Iaschola maxime hiclaboravit. Michaelis tamen Starini, qui sacris praesidebat, precibus adductus: primum quidem diebus Festis sollennioribus: tandemetiam Dominicia quibusque concipnatus est.

Post semestri fere elapso, Szegedinus aliam sibi adcivit tori consortem Elisabetham feminam et forma et norma totius vitae, merito omnibus laudabilem. Uxorea fuerat Ioaunis Beremenii, qui ante Starinum in eadem Ecclesia Tholonensi pastorem agens in epidemica Ungariae pcste anno superiori fuerat defunctus, relictis post se hac Elisabetha uxore, Catharina filia, quae Thomae Bellenio nupsit, et Martinello tune lactente.

Post peractas cum omnium gratulatione nuptias, Starino, qui Episcopum sui Baronatus agebat, Dranum versus profecto, Lascovienses, pastore carentes, precario obtinuere: ut Szegedinum ad eos transimitteret, suoque tempore pastorem ordmaret.

Traductus itaque Lascovium, suscepit suo more et iuventutis


page 127, image: s135

scholasticae, et simul populi institutionenm summa cum auctorirate: coniunctissime cum Starino consilia et operas, tam per literas, quam oblata praesentia communicando. Ceterum non minus populi, quam exhortatione Starini publicae manuum impositioni sese demum vir doctissimus submisit, anno Christi millesimo, quingentesimo, quinquagesimo quarto.

Et tum demum Szegedinus clarissimum illud doctrinae laborisque sui nomen, quo Magister nuncupabatur, amisit: Doctos inde et generalis totius Baronatus Superintendens et virtute propria et suffragio omnium declaratus, anno aetatis suae undequinquagesimo. Sed incredibilis hominis hominis industria, summumque promovendae iuventutis studium illa etiam aetate subsisterein occupationibus gravissimis non potuit. Legit enim non in scholis tantum: sed et domiprivatim, Ecclesiasticis hominibus rudioribus ad se undiquaque confluentibus, ne morbo quidem id interrumpente, si modo ipsa vox e grabato proferri et percipi ab auditoribus posset.

Hac ratione Lascovii quatuor ipsos annos praeclare transmisit, susceptis ibidem tribus liberis, anna, Sara, et Isaaco. Interea non tacendumest, eum saepius a Generoso magnificoque Domino, Marco Horvat, arcis munitissimae praefccto, Szegedinum fuisse accersitum, nunc instituendarum contionum, nunc vero decidendarum abstrusissimarum causarum ergo.

Anno quinquagesimo octavo Szegedinus aegre a suis Lascoviensibus dimissus Calmantsemum dextrone an sinistro omine, dubium, traducitur, voto et auctoritate cum primis praefectorum arcium finitimarum, Baboltsae Wolfgangi pernescii; Szegedini autem, Marcillius Horvat; cuius supra omnes alios munificentia et familiaritate Szegedinus semper usus est.

Sub initium anni sexagesimi primi, casus, omnium miserrimus et diutissimus, providentia divina sic disponente, Szegedino subenundus fuit; is talem habuit paraceven. Contionabatur occasione nomenclationis in fcsto circumcisionis de etymis nominum propriorum; inter quae forte mentionem iniecit quoque Ursula ex femininis: id vernacula Ungarorum lingna sonare dixit idem: quodanimaluncansfaemellae, neusten femina clamedue.

Hoc cius nominis femina furiosa, Coniux Alberti Furiae, molestissimeferens, domimarito quam acerbissime conqueritur, dictitans, sui nomims dedecorese confusam e templo domum rediisse: ac non nisi conrumeliae causa eam tractationem publice a Szegedino institutam; dignamque rem animadversione.


page 128, image: s136

Interea temporis Praeses Quinqueecclesiensis Mamhut Begus, haudita pridem provinciam ingressus; ubi a civibus Calmantsemensibus salutatus, ac muneribus affectus fuit, monuit eosdem: ut Wayvodam Copasuariensem, suum centurionem, seu officialem Cyafer turcis dictum, adirent; et quatuor aut quinque ulnas panni pretiosioris illi exhibentes, servitia debita ultro deserrent. Id cum a Calmantsemensibus neglectum, vel saltem dilatum esset: irritatus Wayvoda paucis die bus post sub ipsum contionis tempus ita Calmantsemum advolat: ut terrore improviso, grandioribus e templo dilapsis, pueri et virgines in sacrarium fuerint absconditi. Tum veroarmata manuadyta quoque templi milites Turcici pervestigantes, seque satellites investigare dicentes, iuventuti quidem pepercere: maiores vero quosque una cum Szegedino, et Ludirectore Emerico, equis curribusque impositos violenter Caposuarinum abduxerunt. Vayvoda extemplo de strategematead Begum Quinqueecclesiensem scribit, indicatque, non oppidanos, sed satellites Calmantsemi militees comprchendisse. Factum inde; ut, quamvis Iudices e clade superstites, protinus collectis muneribus ad Vayuodam festinarent, ab codemque suae tarditatis veniam precantes, abductorum et maxime Szegedini liberrationem peterent: eiusmodi tamen responso a Vayvoda delusi sint: sese votis illorum, sero sapientum, respondere non posse: quia iam perscripserit ad Begum se quosdam Satellites una cum Sacerdotibus cepisse: precantium esse, confestim ad Begum ipsum ire, ac omnia ab eius clementia exspectare. Id ubi illi fecerunt, res primum prospere cessit; omnes captivi incolumes tyranno reverti iussi sunt. Sed deinde moti pluribus quoque malis Calmantsemenses id unice egerunt: ut perversum illum Vayuodam statione sua amolirentur: et tentarunt quidem id multa accusatione apud Begum: sed cui ille vicissim amplioribus donariis cerruto facile persuasit, se neque malum unquam neque depopulatorem plateae Calmantsemae fuisse, quemadmodum a civibus aperte accusetur. Qua de causa Begus, volo, inquit, cum aliis quibusdum circum spectoribus civium Sacerdotem quoque vestrum, tamquam veridicumi ad discernendam hanc litem iam mox mihipraesto esse. Quod Begi mandatum ubia Calmantsemensibus Wolfgango pernescio praefecto Baboltsiensi sigmficatumesset: Considerate, inquit, quomodo verbis et sponsioni Turcicae fidom habeatis: Per mequidem licebit eo proficisci, modo regressus pateat. Ubi ventum est in conspectum Tyranni, edoctus de auctoritate hominis protinus inter alia minitabunde sic Szegedinum affatur: Cur tu Sacerdos temerarie et canine in more habes discurrere in arces quasque finitimas, et quidem Ungarorum? Nonne ego quid rerum agas tu, iam diu edoctus sum? faciam perro, ne


page 129, image: s137

aeius reiignarus et ipse sis. Haec Begi verba meras minas et furias spirantia, sic Szegedinus excepitd: Nobis hinc aqua inde igne circum ventis, eo concedendum est, quonolentes cogimur. Quibus magis irritatus furor Turcicus: iubet protinus in suum carcerem, quo etiam nollet, Szegedinum abripi. Rebus ilico mutatis instant Calmantsemenses muneribus, galeis et loricis etiam a Pernescio sumptis, quibus animum tyranni flectere; et libertatem pastori impetrare conantur. Verum is ratione magis donorum, quam humanitate impulsu, rem differre, procrastinare varia comminisci: tandem id addere: sese non prius Szegedinum dimissurum, quam Albertus Furia revertatur. Is autem tunc ut insignis pecuarius Petoviae erat: unde dilatione magis magisque suspecta, rem omnem Clamantsemenses ad Pernescicam deferunt; a quo facile impetrant: ut suis mandatis sestinantur Furiam ipsum reverti iubeat. Quo facto, iubetur quoque ille: ut primam liberandi Pastoris curam apud Begum pro virili subeat. Ubi igitur homo subdolus et plus, quam decet, uxorius, Quinqueecclesias venit: a Vayuoda Begi Pervizio naturae immanis et vaferrimo, carceris taedio Szegedinus solvitur. Cumque iam suae libertati restitutus videretur: Furia vere furia furiosis verbis et clandestinis susurris Pervizio suggetit: Ineptum esse tam grandem praedam temere dimitti: cui in Proclivi sit vel florenos mille lytrum numerare: Quae verba a Wayuoda in aures Begisic penetrarunt porro ac siiam promissi essent milk floreni a desperato ministro. Idcirco parva interposita mora Begw. paecccata Szegedino magis magisque exprobrat: proditorem, multorumque militum perditorem appellat: ad maioremque carceris squalorem iussu immitissimo ac superbissimo ablegat. Itaque circa Laurentii inter ceptus ad Andreae usque indignissimis custodiae miseriis, homo insigne pietatis et constantiae exemplar, agitatus est, anno millesimo, quingentesimo, sexagesimoprimo. Malorum autem quae ibi perpessus est, hoc singulare fuit: Cum lentius, quam sperassent Turcae, pecuniae illae cogerentur: dixit ad Pervicium Begus: Sacerdotem nimus prolixe, quasi hospitem, tractari; ideoque delytro solvendo minus esse sollicitum.Irritatus istiusmodi voculis Pervicius Szegedinum costringit: verba, quae dixerat, identidem exprobrat, scuticaque Scythica, quantis potest viribus, caedit adeo: ut sangusis largitere corpote exundarit: Nec destitisset immanissimuslictor: nisi vicinorum accurrentium vi et metu deterritus fuisset.

Exinde parvo dierum interiecto interallo tyrannus cum suis, assumpt et Szegedino, ub Tholnam venit: affuerunt rotinus et Tholnenses liberdi muncere pro Szegedino intercedentes: Quibus respondit Begus, se non prius Szegedinum dimisssurum: quam filia Praetorisseu causidici Tholnensis, quae captiva


page 130, image: s138

apud Ungaros esse eredebatut, libertati restitueretur. Sed et id effecetunt Calmantsemenses: ut virgo una cetertis inter captivas venustior, sequestre Pernescio, trecentis florenis redimeretur, rectaque Quinqueecclesias delata et balneis mundata, Turcico more. Speciose amiciretur.

Postea audito Begi ingressu Solnakinum ad Tybiscum, co cum puella festinantes, illam Tyranno stiterunt: Verum et hoc frustra. Non multo post, anno millesimo, quingentesimo, sexagesimo secundo ubi iam lacrimosa Szegedini captivitas latius rumore pervagata esset: advenit Debrecino petrus Melius Pastor eius Ecclesiae una cum Georgio Cegledio Varadiensiantistite, adscito etiam Fequernekiensi Basilio: ut nomine reguli Transsylvani, qui et antea Franciscum Nemetum praefectum Tockaiensem idem legationis munus obire oluerat; phiala pulcherrima oblatap pro Szegedini libertate intercederent. Verum tantum abfuit; ut in libertatem adsetere Szegedinum potuerint: ut ipsimet legati paulo post vix corporibus affugerint. Tantum est Turcatuna in Christianos odium: tam fluxa barbarorum in pactis fides: tanta et sanguinis nostri et auri sitis. Sed nos instiutum persequamur.

Dum ergo in carcereillo detineretur Szegedinus: multi ultro citroque illac iterfacientium, ad ipsum inviserunt; et subsidii ergo aliquid pecuniolae suppeditarunt: id ramen fere omne custos carceris vel extorsit, velintervertit. Hic enim in mandatis habuit: ut ne Hyperaspisten evangelii tamquam in popina saginaret: aut cuticulam, si diis placet, laute curare pateretut. Sed et in Szegedino veritas Paulini illius probata fuit: Deum diligentibus o. mnia cedunt in bonum. cum enim ponderosis crassisque esset vinctus conmpedibus: facilius Barbarus interdum, ad oppidanorum obtestationes, illi, potestatem fecit, accedendi Christianos: a quibus avide expetebatur: Fuit zelus eiusmodi in primis in Petro Corio: qui, adscito sibi altero, Szegedinum precario impetratumsuis in aedibus contionari voluit: verum sancte semper promissione hac interposita; ut eadem die in arce vicissim carceri mancipandus reduceretur. Favebant, Deo corda flectente, etiam aolici ipsi Szegedino: sortisque eius indignae, in teterrimo squalore et pedore contabescentis miserti, oppidanis et maxime Petro Corio hortatores fuerunt: ut ex vicinis locis civibus sat multis in conlortium vadimoniiadscitis, illum ad sereciperent, tandemque vincula relaxarent. Corius rem arduam esle videns, se solum id efficere posse negavit: catenas tamen Szegedini libenter tam du laturum respondit; dum inoppido manere petmitteretunr: quod ipsum animose coram Brgo dixisse constat.


page 131, image: s139

Porro Melius ille, de quo ante, Corium hunc monuerat: ut postoratorum, sed non exoratorum illorum discessum, omne Begi consilium diligenti cura exploraret: ipsisque fido aliquo nuntio subin dicaret.

Fecit id Corius: et quod certo didicerat, monuit: caveret sibi Melius: nec ad Barbarum posthacaccederet: quippe qui animo haberet, Alcoranum in Ungaricum idioma vertendum curae ipsius demandare: ut qui nosset Melium, mire omnium curiosum, elementa alphabeti Turcicis figuris ante sibi describenda curasse.

Advenit interea venerandus senex Albertus Bakonius: quem nosse Begus Geledini, domisuae, ceperat.

Huic itaque imperavit: ut nulla interiecta mora, apud sevisa mundi Chronica, pretio redimenda safferret. Fecit imperata statim virpiius, animadvertens instinctu id Turcae cuiusdam, natione Itali, fieri: quo cum tyrannus aliquando librum illum conspexerat.

Abstulit autem pro tribus florenis illus historicum grande admodum volumen. Idem praeterea Barbarus frequenter solebat fortem Christi martyrem velipse, vel per aulicos suos, ad fidei abnegationem sollicitare, idque scurrilibus et sarcasticis verbis. Verum Szegedinus ad ea intrepide semper: talia, inquit, dicteriorum terriculamenta, et deliciarum illectamenta pusionum equidem sunt, aut amentium; non eius, qui aetate ipsae contrarium sapere didicerit: dibaphisque polymitis egregieiamdudum ornatus sit. Digna enimvero Vox tanta viro, et martyrum primitivae Ecclesiae similis.

Hoc loco ncc istud omittendum: quod cum diu extra foediates carceris, uberioris forte quaestusgratia, in cella quadam ampla cum pluribus aliis captivis adservaretur: ipsius praesentia concatenati fere omnes non secus ac numine quodam fuerunr recreati: piissimis eius cohortationibus atque consolationibus e scriptura petitis in spem Christianis dignam erecti: ad constantiam in fide mirifice animati: spiritualique interne pastu refocillati: quin et in summa, qua laborabant victus penuaria esculentis in gratiam Szegedini hinc inde subministratis, tamquam in paternis aedibus saturati.

Ceterum hie quoque Szegedinus, quantum licebat, commenntatus est, tum rogatu vicinorum pastorum; tum ut monumenta oliml posteris relinqueret profutura? quorum in numero sunt, Loci eius communes, de quibus paulo post.


page 132, image: s140

Cives autem eius, qui nihil reliquifaciebant ad liberandum magnorum circum circa habitantium virorum intercessione fidelem CHRISTI vinctum, a tyranno aliquoties in digne delusi, dolere potius, quam sperare quicquam de liberatione eius poterant. Et haec quidemintra annum et semestre gesta.

Interea autem domesticorum nullus tam civium Calmantsemensium, quam ipsius Szegedini consilio, accessit ad cum: sed fama saltem quottidiani luctus ac detrimenti promiscuefuit captata. Amisit quoqueinterea ex privignis optimae indolis puerum tumulatum Calmantesmi; ex propriis autem pignoribus Saram, Dorotheeam, et Annam parvo intervallo e vivis audrit sublatas. Ita luctus luctu fuit adauctus. Sed qua ratione e carcere dimissus sit, libertatemque recuperarit Szegedinus, iam videamus.

Fuit nobili Baraniorum genere femina cui Helena nomen, quae priori marito defuncto Francisco Agrario nupserat. Hic Franciscus commodioris in colatus ergo Gyulam primum. inde precibus uxoris illectus Kevinum commigravit. In ipso autem itinere Solnakinum cum ve.issent, viderunt ambo in aedibus hospitis Magyas Haszon Turcae indignissimam antistitis venerandi sortom, capillos promissos, barbam impexam, squalorcsque carceris teterrimos, non ignari, quam cari nominis Doctor ille esset; pro quo proxime Gyulae quoque publicae preces fuissent indictae. Tandem cum Agrarius Kevinum sesse cum universa familia recepisset: Martinus Dorocius civis Keveniensis Stolnakinum casu veniens multisagit coram oppidanis, aitque de Szegedino prorsus desperandum esse; nisi solius Francisci insercessione libertati priftinae restituatur: quando vix mortalium ullus acceptior illo famihariorque ex Christianis gentili praefecto esset. Quia vero Franciscus fastuosiori (qui fere opulentiorum quaestorum mos est) videbaturingenio, quam ut id laboris nomine viri Ecclesiastici susciperet; accidit divina providentia, ut coniunx ipsius infantem Ladislaum enixa, morboque letali subito correpta, twstamento quam amanter inter cetera id legaret marito: ut quaqua posserratione Pastoris miserrimi libertatem proveheret curaretve. Agrarius audita tam anxiauxoris obtestatione, quam impensissime diligebat: conspiciens etiam infantulum sese volutantem, lacrimabundus iuravit sese omni animi contentionc salutis Szegedini rationem habiturum: illumque in Cathedra suae Ecclesiae collocaturum. Re ista ab aliis cognita, instigare omnes, suamque singuli opem uno ore et annimo doferre: donec data divinitus occasione, licet difficulter, cum Bego est conventum: ut Agrarii solius fideisussione florenis mille et ducentis Szegedinus liber pronuntiarctur; ca scihcet ratione; ut pro illa pecuniae summa affabre consectae


page 133, image: s141

eassides, oricae thoracesque aenei Barbaro ex Germania definito tempore ab Agrario curarentur.

Conditionem Agrarius accepitd: et satisfacere Tyranno quamprimum in anim um induxit.

Adfuit tum forte in ipsa proclamatione libertatis prudens et spectatus civis ex Debrecensium Ecclesia Franciscus Duscas: qui assumptum Szegedinum ilico ad colligendam pccuniam pro libertate recuperata ad cives suos curru vexit. Ibi ultra ducentorum florenorumlytro collecto, perlatus est Szegedinus in finitimas quoque Civitates, a quibus largis muneribus donatus, tandem Kevinum venit, Franciscoque Agrarioflorenos circiter octingentos solvit. Inde Calmantsemum ad suos contendit: cuius adventum cum Calmantsemenses inaudissent; apparatus factus est sollennitati nuptiarum Belleini cum Caatharina Szegedini privigna. Celebratae sunt nuptiae in praesentia pastoris dudum desideratissimi cum summo omnium gaudio: et a convivis donaria atque xenia prolixe data. Postea popularium precibus Kevinum cum familiaest perductus: eiusque loci incola paulo ante Pascha anno millesimo, quingentesimo, sexagesimo tertio factus.

Anno sequenti cum Budam iter suscepisset duobus curribus; interque Harosium et Cibelinum ad littus Danubii veheretur: equieius, quo Szegedinus vehebatur, currus, vel sitivel aestu commoti, citato cursuin Danubium insilierunt: Sed tunc quoque providentia Dei ex praesentissimo mortis discriine fuit ereptus. Nam cum ad viginti quinque passus in flumen equi progressi essent. tandem retro et currum et Szegedinum vectorem, de quo fere conclamatum videbatur. natando ad littus subduxerunt. Nimirum hoc est, quod Deus polli cetur apud [Note: les. 43.] Prophetam: Cum tran sibis per aequas, tibiadisum, et per flumina, ne inundent te. cum ambulas per ignem, non ureris; et flamma non incendit te. Nata est eodem anno Szegedino filiola Dorothea, nominis huius secunda: et ipse memorabili in illa Ecclesia sollennitate tres viros doctrina et virtute praestantes [Gap desc: Greek word] sacris initiavit, Lucam Ambrus, Ioannem Clypeatoris, utrumque Tholmensem; et Petrum Dombrinum. Deinde anno sexagesimo quinto, supra millesimum et quingentesimum, Pestinum venit monahchus quidam Seraphinus panthanus dictus, homo multarum linguarum et regionum; inprimis Graecae et Hebraicae linguae peritus. Hic Thrasonicesatis cuculllatorum morc, congredi fe cum coryphaeo Lutheranorum, Szcgedino intellige, velle: et confestim Pestino cum sacco librorum Kevinum se deportavit. Szegedinus re cognita, tantum abfuit: ut certamen detrectarit, ut et spectatores ex utraque parte ad colloquinm invitarit. Quid vero multis? progressu disputationis usque adeo tunc Seraphinus errore


page 134, image: s142

suo, cui defendendo non erat, fuit confusus; ut Italis et Thracibus, quiab eo stare videbantur, futim e templo dilapsis solus monachusfuerit relictus ad saccum librorum: quem cum antea satis superbe humeris asseclarum suorum, triumphum videlicet ante victoriam Canens, curaverat importand um; ipse postea suis humeris exportare fuit coactus.

Regebat ea tempestate scholam Kevinensem summa cum laude et frequentia Iohannes Cibinius, Dialectices et Giaecarum liter arum peritus. Ad quem Matthaeus Scaricaeus finita funcctione annua, consilio Szegedini Pestino descendens et convictor eius fa. ctus in partito contubernio. creberrimis Szegedini officiis vacavit, maxime in perscribendie Locorum communium tabelliss: ut legibiliores illae ipsius manu essent. Anno eodem ubi Wasyuoda ille Pervizius Solnakino Kevinum forte venisset: elatus est ad Szegedinum rumor, illum desuo, ut loquisolebat, sacerdote quaesisse. Quocirca Szegedinus Scaricaeo assumpto illum ivit salutatum. Datis mutuo dextris mensae est accubitum: Tum Pervizius, stimulante conscientia ad Szegedinum: Ignoscito inquit, tu ea mihi omnia: quae soli maxime novimus. Ad haec Szegedinus placide annuit. Ubi veroa socru hospitis, ad quem diverterat Pertizius, severius ac audacius correptus esset: quod tantam carnificinam adversus praeconem Dei exercuisset: coepit Pervizius eo magis uniam precari, addens; se nostibus aliquot diris exagitatum spectris: qui in hominem et aetate et vitae sanctimonia venerandum facinus tam indignum designasset. Odit enim Deus omnem crudelitatem: et Neronibus Furiae sunt suae constitutae, suae flammae et faces: quibus dies noctesque agitantur.

Sub initium anni sexagesimi sexti composuit Detsini Szegedinus acertimas illas diuturnasque lites inter stephanum Ezechium et Eliam Veresmartinum utriusque Baroniae episcopos: quae sane modieis exortae initiis, nisi mature consopitae fuissent, in immensum Ecclesiarum incendium erupissent. Eodem anno Szigetum et Gyula extrem et numquam sarcienda clade perditae sunt: Kevini item aliquotae dificia incendio conflagrarunt: necid sine clade Szeg edini abiisset, ni secundum Deum Matthaei Scari cura et opera eius suppellex et scrinia in testudines Georgii Kessii civis ibidem fuissent asportata. Eodem praeterea anno die vicesima secunda Iulii in periculum vitae iterum incidit Szegedinus, idque hac occasione. A cena aestuans Szegedinus Scaricaeum una cum Cibinio ad lavandum invitat. Cibisius ut qui natura invalidior et timidior, recusat fluvio sese committere. Scaricaeus itaque assumptis kduobus aliis studiosis, descendit tillico in praeterfluentem Danubium.

Ac postquam Szegedinum umbilicotenus pertulisset, paulumque


page 135, image: s143

inde in altum nataturus abscessissetd: mox oculis sublatis Szegedino non apparente obstupit, cum nesciret, quo tam properc, nemine appellato, ex flumine excessisset Szegedinus. Tum eircumspeotanti apparuere capilli ex profundo gurgite paulum prominentes.

Agnoscit canos; propius celeri natatu accedit: mox extremos manus digitos conspicit. Prorsus ergo exanimis Scaricaeus in profundum se demittit, atque miserum corpus comprehensum in auras subvectum ad littus statuit.

Szegedinus semimortuus et [Gap desc: Greek word] prorsus in molendinum proximum infertur, et in lecto collocatur. Mediapost nocte, cum loquendi facultas ipsi restitura esset, et Scaricaeum accubantem animadvertisset: quaesivitex eo; quis se ex profundo gurgite, et quibus modis eruisset? Tum illerem omnem exposuit; et praeterea, ut assis tantum et salsis victitaret, et nullo. velexiguo, potu uteretur, suasit: donec quod imbibitum erat aquae, abiisset.

Anno millesimo, quiaegente simo, septuagesimo secundo, vigesimo quinto Aprilis in lentum incidit morbum Szegedinus, unde cibum fastidire, somnum mterruptum habere cepit: piruita insuer infestari: Capitis gravedinem queri; sibique ipse adeo displicere: utnec sedendo, nec stando, nec decum bendo morbi dolores mitigare posset. Lac tamen avidius lorbebat:sediliaque sibi nunc in horto, nunc in atrio, nunc ad focum poni iubebat. Totum morbi malum insomniae maxime ipse adscribebat: qua si allevarilposset, pristino vigori se restitutum iri putabat. Accersitus interea Chirurgus Pestiensis homo non malus, et in medicando non infelix. Is ubi venit potionem amaram Szegedino exhau riendampropinavit. Quo facto scaricaeo et Ursulae coniugi (ceteri enim iam discesserant) haec novissima verba vita mox excessurus leniter prolocutus est: Faeite hinc omnes absint strepitus; quin fenestrae quoque contrahantur: Sicque exigua mora inter iecta, praesentibus profundo ipsum oppressum somno existimantibus placide exspiravit Kevini Ungariae, die secundo Maii, cum vixisset annos sexaginta septem. Cadaverutibi moris amictum tertio die Maii honorisice, nec sine lacrimis omnis sexus et ordinis hominum, terrae est mandarum: tumuloque hocepitaphium additum:

Eloquio rarus, mirae gravitate Verendus:
Ingenio felix et pietate sacer:
Heu iacet eximius parvo sub cespite Doctor!
Hic stephanus requiem qui Szegedinus habet.
Hunc iuvenem vidit schola bis peregrina disertum,
Dogma, luthere, tuum, teque, Philippe, sequi.


page 136, image: s144

Post vaerios easus, et multa pericula vitae,
Dumpetit, aut dotes spargit ubique suas:
Sensit ad extremum plebs sacra Kevina docentens,
Admir ans senio multa notare gravi.
Unde quidem Christi cultor non fictus honoris.
Hunc sua non aegre per monumenta celet.

Fuit certe hic Theologus, et si penitius spectes, vere martyr Christi, gravis et constans: orthodoxae veritatis, in illis Arianismo, Mahometismo, aliisque, ut de Pontificiis nihil dicamus, sectis, infectis regionibus, propugnator acerrimus: vitae integritatis laude pracstans: ordinis in discendo et docendoita amans, ut qui maximed: id quod contiones eius, et inprimis, quae inpublicum evulgata sunt, saunt, sacra kHypomnemata, luculenter testantur: quaeque, ut ille de alio,

Canescent saeclis innumerabilibus.

In coniugio vixit terno inter varias calamitates et Iliada malorum. Prima coniux fuit Ursula: secunda Elisabetha: quam praemisit anno millesimo, quingentesimo, septuagesimo, mense Augusto: cui versus epitaphios ipse maritus scripsit eiusmodi:

Hic posuit charae Szegedinus coniugis ossa:
Elisabetha fuit nomine reque simul.
Poutificis summi sociam referebat Aaron:
Elisabam dico; moribus, ingenio.
Haec erat obtutu fulgens ceu stella modesta:
Nunc, quipromisit, muneret hancce Deus.

Tertiam paulo ante obitum duxit. itidem Ursulam: quam superstitem reliquit. Pater fuit plurium liberorum: sed quibus ipse in vitus supervixit.

Ingenii eius monumenta literis mandata, et in ecclesiae Dei usum foras datahaec sunt: Adsertio de Trinitate contra quorundem deliramenta, in quibusdam Ungariae partibus exorta: Speculum Romanorrum Pontificum: in quo decreta cum verbo Dei pugnantia, vitae cursus, prodigia horrenda depinguntur. Inter reliqua autem eius scripta excellunt Loci communes Theologiae sincerae de deo et bomine, cum confessione de Trintate, perpetuis tabulis et scholasticorum dogmatis illustrati: et Tabulae analyticae de fide Chsyistiana. Ex vita Szegedini auctore Matthaeo Scaricaeo Pannonio.


page 137, image: s145