04/2005 Ruediger Niehl
Notes: Greek text only sporadically inserted; errata list at end of file not worked in; new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check

PETRUS VIRETUS.

PEtrus Viretus Orbae, ditionis Bernensis oppidulo, Burgundis proximo [Note: 1571. aetat. 60.] natus, disciplinis et artbus Lutetiae operam dedit: ubi interalios Farellum nosse coepit: quem postea in constituendis per tractum illum Ecclesiis praeclare iuvit. Ac primo quidem Lausannen si in Ecclesia multos annos docens et scribens, maximcurm laude consumpsit.


page 121, image: s129

Postea anno quadragesimo primo, supra millesimum, quingentesimum, Calvinoad Colloquium Wormatiense, quod deinde Ratisbonam reiectum, abeunte, Viretus, evocatus et impetratus a Lausannensibus ad tempus, Genevensis ecclesiae curam suscepit: atque inter molestias et taedia varia dextre sustinuit. Reverus Calvinus omnem quidem movit lapidem: ut ne Vireto spoliaretur: quo sublato, ecclesiam savam retinere se possenegabat: sed Viretus apud suos Lausanenses agere maluit: iisque pro talenti sibi concrediti ratione inservire.

Tandem tamen Lausana eum preces Gallicarum ecclesiarum Lugdunum acciverunt: ubi inter duras belli civilis tempestates, et saevissima mox consecutae pestis contagia, ecclesiam cum collegis sapienter gubernavit: donec Pontificiis, et Iesuitarum potissimum factione propositum: anno sexagesimo tertio, in Gallia edictum fuit propositum: ne cui, nisi indigenae, et in regno nate, fas esset religionis prot estantium minist erium exercere. Eo enim plerique exteti a ministerio remoti sunt: inque iis hic Viretus. Qui relicta, cui hactenus praefuerat, Lugdunensi ecclesia Arausionem, et Ioannae reginae Navarrorum rogatu, Benearnum venit. ubi aliquandiu Ortesii docuit. Emigravit in saltibus Pyrenaeis, ex hac vita in alteram illam meliorem, cum magno bonorum luctu, sexagenarius, anno Christi millesimo, quingentesimo, septuageimo primo.

Fuit corpusculo per se imbecillo: quod naturae vitium vehementer auxerunt, partim venenum ipsi a a Genevensis cuiusdam Canonici servo propinatum; partim vulnera, in agro Paterniacensi a sacrificulo, ipsum per insidias invadente, inflicta usque adeo gravia: ut iacentem pro mortuo reliquerit Liberatus autem tot mortibus, Ecclesiae Dei multis annis, ut diximus, utiliter praefuit: homo eruditione praestans, moribus suavissimis praeditus, oris praecipue facundia excellens: ut homnines etiam religioni nminus addictos; faciles tamen auditores habuerit: cum omnes ab eius ore ita penderent: ut ipso perorante orationem visi sint semper longiorem desiderare. Lugduni certe ad frequentissimam civitatem, sub dio contionem instituens, multa hominum milia ad fidem in Christum, mundi unicum [Gap desc: Greek word] convertit: et homines non audiendi animo praetereuntes diunia suaeloquentia stitit, atque auditores constantes fecit. Itaque tres illos uno eodemque tempore in Gallia viventes divinorum mysteriorum praecones, Calvinum, inquam Farellum, et Viretum, vulgo ita celebrarunt: ut eruditionis laudem Calvino; vehementiae Farello; facundiae Vireto tribuerint. Qua de te hoc exstat Theodori Bezae, epigramma:

Gallica mirata est Calvinum ecclesia nuper;
Quo nemo docuit doctius.


page 122, image: s130

Est quoque te nuper mirata, Farelle, tonantem;
Quo nemo tonuit fortius.
Et mir atur adhuc fundentem mella Viretum;
Quo nemo fatur dulcius.
Scilicet aut tribus his servabere testibus olim;
Aut interibis Gallia.

Edidit Theologus hic Gallice eloquentissimus, in ecclesiae usum haec praecipue:

Comentario in Acta Apostolorum:

De origine novae et veteris idololatriae libr. 5. quibus ostenditur, qua in re veteres superstitiones a novis differant: et quae sit earum convenientia: quae imagines aut reliquiae verae aut falsae sint: item quis verus Mediator.

De origine, continuatione, usu, auctoritato atque praestantia ministerii verbi Dei, et sacramentorum; et de controversiis ea de re in Christiano orbe excit atus; ac de earum componendarum ratione l. XVIII.

De vero verbi Dei, sacramentorum, et ecclesiae ministerio l. II.

De adulterinis sacramentis libr. I.

De adulter ato Baptismiscramento, et de sanctorum oleorum usu et consecr ationibus libr. I.

De adulterata Cena Domini, et tremendis Missae mysteriis libr. VI.

De theatrica Missae saltatione Cento, ex veteribus poetis Latinis consarcinatus.

Deusu salutationis Angelicae, et de origine capellarum, earumque abusu, tractatus.

Episiola missa ad fideles agentes inter Papistas: quoa docet, quomodo sibi caveant ab eotum superstitionibus et idoloatria.

Demonstr atio facta fidelibus agentibus inter Papistas praecipue aulicis et in dignit ate constitutis: Quomodo offendant Deum, neque se temere coniciant in periculum vitae et persecutionum.

De officio hominis, et necessitate inquirendi de voluntate Dei ex eius verbo; simulque quid sperandum sit de Concilio universali, quod exspectandum putant.

Physicae Papalis Dialogi v. quorum hae inscriptiones 1. Medicinasen Mercurius. 2. Balneaesive Charon 3. Aqua Benedicta. Ignis sacer. 5. Alchymia sive Pluto.

Christianarum disputationum Dialogi VI. quorum tituli. 1. Alchymia purgatorii. 2. Officia pro mortuis. 3. Anniversaria. 4. Adolescentia Missae. 4. Infernus. 6. Requiescant in pace, sive de purgatorio.

Instructio Christiana et summa doctrinae sacrarum liter arum: in qua praecipua capita verae religionis familiariter tractantur per Dialogos.


page 123, image: s131

Dialogi de confusione mundi.

Acta verorum et falsorum successorum Iesu Christiin ecclesoae Papali: item conformitas et differentia sacrae Cenae et Missae.

De communicatione fidelium.

Expositio familiaris orationis Dominicae.

De natura et variet ate votorum atque legum divinarum.

Disputationis Christianae de statu defunctorum.

Beza in Iconibus: Gesnerus in Bibliotheca: Thuanus, alii.