04/2005 Ruediger Niehl
Notes: Greek text only sporadically inserted; errata list at end of file not worked in; new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check

PETRUS PAULUS VERGERIUS.

DVo fuere cognomines: prior [Note: Vid de eo elogia doctorum virorum Panli Iovii.] Iustinopoli in Histria natus, Chysolorae, Byzantini Philosophi, Venetiis Graecas literas docentis, quondam auditor, vir quoque scriptis clarus Iunior autem hic, vir fuit egregie non solum in Theologia Pontificia, fed et in Iurispudentia eruditus: cuius titulos summos consecutus, anno millesimo, quingentesimo, trigesimo, quo celeberrima illa Auguftae comitia indicta, legatus in Germaniam a Clemente VII. Pontificae cum plena potestate missus est: sed inprimis ei in mandatis tunc pontifex dedit: omnem moveret lapidem; ut ne nationaale Germaniae concilium fieret: utque Fer dinandus rex, ad quem praecipue Vergerius missus, omnem impediret, eius generis actionem.

Ae sane difficillimo illo tempore, quo et sibi et rei Romanae haud parum metuebat Pontifex, ex voto et sententia Pontificis omnia peregit. Nam quacumque potuit ratione, Lutheranis incommodavit: primipilares vero Pontificios, Fabrum, Eccium, Cochlaeum, Nauseam, ut strenue rem agerent, muneribus ornavit: Eccium insuper Ratisbonae canonicum, ut legatus Pontisicius creavit: quo praesente; cessare ius eligendi solet.

Deinde Paulus tertius Pontifex anno millesimo, quingente simo, trigesimo quarto, renuntiatus, Vergerium e Germania revocat, deque statu regionis ex eo cogno scit: et cum Cardinaloibus deliberat, quomodo sit impediendum nationis concilium tantisper dum occultis consiliis ad arma Caesar aliique reges excitentur. Placuit tandem in Germaniam usse remittendum Vergerium, qui generale


page 117, image: s125

sicuti vocant, concilium promitteret; idque daretur operam ne quid astute vel captiose fieri putaretur, quod Clementi nimirum acciderat; utque profectus ad omnes principes Mantuae futurum coneilium, ac ibi de conditionibus agendum esse diceret: inprimis autem attenderet, quam vellent actionis esse formam Protestantes: ut ea perspecta, modum eis deinde praescriberet atque leges: quibus minime venturos esse sciret. Mandaverat etiam, ut Principum animos in Angliae regem accenderet, cuius ditionem omnem in praedam dare cogitabat occupanti: videret praeterea, num qua ratione possent Lutherus atque Melanchthon, ab instituto dimoveri. Delecti quooque fuerunt Cardinales aliquot et Episcopi, numero ad novem: qui [Note: Formula ex mendationis Ecclesiasticae a Pontificibus ad ornata habetur apud Sleidanum initio lib. 10] formulam aliquam emendationis Ecclesiasticae conscriberent: uti et postm odum factum.

Roma itaque anno trigesimo quinto in Germaniam reversus ad Fer dinandum regem, qui Vergerii operam Pontifici commendarat, Landgravio Hassiae, nuper ad regem profecto, mandata illa de concilio exponit: postea sicut iussus erat, ad reliquos quoqueprincipes profectus negotium suum egit. Pragae deinde, Bohemiae urbe primaria ad Saxoniae Ele ctorem mandata eadem retulit, quae et scripto, sic volente Saxone comprchendit. Eadem in legatione et Lutherum Wittenbergae convenit: quodque in. naandatis erat datum, diligenter exsecutus est,

Postea cum sub finem anni trige simi quinti principes et ordines Protestantimum Vergerio per literas respondissent: ipse anno sequenti, cum Caesar Neapolim veniret, a Pontifice fuit revocatus. Ubi magna celeritate Romam reversus legationem renuntiat: Pro test antes concilium postulare, lieberum et Christianum et quidem intra fines imperii, loco opportuno, que Caesar sit ipsis pollicitus: de Luthero ceteris que nullam esse spem, nisi opprimantur: Ad illusd derege Britanniae protestantes minime assentiri, ceteros vero principes admodum frigere: Georgium autem Saxoniae ducem affrmare maximum esse periculum a Luther anis; quod sane non alia ratione depelli possit aut evitari, quam si bellum caesar illis atque Pontifex quam primum faciant. Ea re cognita, Vergerium Pontifex, ut Neapolim celeriter ad Casarem transcurrat, et haec illi commemoret, praesertim illud de capiendis armis in Lutheranos, dimittit. Cum cein de Romam Caesar venisset, quod fuit Aprili mense, anno trigesimo sexto in diotionem concilii multum urgebat, eiusque rei diploma secum asportare cupiebat: Pontifex autem non quidem recusare, sed aliquam urbem Italiae deligere, et conditiones velle se praescribere dicebat, Ecclesiae Romanae necessarias. Tum Caesar, modo peragere illud vellet, non se reliqua morari. Nam Germaniae potissimam partem, ut in eo ipsum sequantur, ad ducturum. Sic ergo novem ex eo numer o deligit Pontifex, qui diploma describant. Hi crant Campegius, Cesius, Simoneta, Ginucius, Contarenus,


page 118, image: s126

Polus, Cardinales: Archiepiscopus Brundusinus, Episcopus Regiensis, Vergerius, tunc primum factus Episcopus Modrusiensis, ac non multo post Iustinopolitanus. Hi simul omnes primum pontifice praesente, postea separatim [Note: Exstat apud Sleidan. Lib. 10.] formulam indictionis conscribunt: quae et evulgata est.

Anno trigesimo septimo, supra sesquimillesimum, cum Pontifex alium in Germaniam legatum mitteret Aquensem: Vergerius, ut cui serio res Pontificis agebatur, abiturum, Germaniae st atum, et quomodo quisque prensandus atque appellandus esset, mandatu Pontificis, edocuit. Sed et praeceptor et discipulus apud Germaniae principes operam luserunt.

Postea anno quadr agesimo primo hunc Vergerium in Germaniam Pontifex misit ad conventum Wormatiensem: verbo quidemptamquam Galliae regis causa, sed revera ut Pontisicis rebus eo rectius inservire posset: siquidem alieno nomineibi versaretur. Fuit igitur tunc in conventu Wormatiensi: obi composuit et typis descriptam distribuit orationem, De unitate et pace Ecclesiae: in qua potissimum id egit ut doceret, non esse de nationis concilio cogitandum. Nam ille conventus speciem aliquam huiusmoli rei prae se ferebat; et viam praemunire videbatur. Pontifex autem nihil mius ferre poterat: eiusque sensum probe callebat Vergerius. Per huncigitur, et id genus alios illius administros, impedita res suit, et dissoluta tandem. Ducendo enim tempus, et nectendo moram; diverticula sibi Pontificii et effug ia quaer ebant, Itaquelogo tempre utilis Vergerii opera Pontifi cibus Romanis fuit: floruitque ipse gratia apud principes et reges. Ferdinando equidem regi pae cipue carus fuit: dum in Pannoniis ageret. Itaque cum ei filia nata esset Catharina: Vergerius una cum Georgio Marchione Brandeburgico, et Ioanne Archiepiscopo Lundensi, in baptismo pro ea sidc iussit. Verum aPontificatu Romano tandem defecit; mirabili hac occasione.

Cum enim ab illo, de quo diximus, colloquio Wormatiensi. Romam revocatus venisset: Pontifex novos creaturus Cardinales, ipsum quoque Vergerium inter alios designavit. Sed cum essent, qui clanculum insusurrarent: illum multa iam consuetudine Germanorum esse factum Lutheranum: consilium mutavit. Hoc ubi Vergerius ex Cardinali Ginucio, cui Pontifex id dixerat, audisset: valde fuit attonitus: et ut sese purgaret, in patriam secedit, atque librum orditur, cui titulum dedit, Adversus apostatas Germaniae. Dum a. confutandi causa, libros adversariorum diligenter excurrit, et attente considerat argumenta; captum sese victumque sentit: et abiecta spe catdinalatus, ad fratrem suum germanum, Ioannem Baptistam, Polae civitatis Episcopum abit: et re tota commemorata, consilium exquirit. Frater initio territus, conditionem hominis deplorat:


page 119, image: s127

sed quum illius precibus inductus ad seripturae pervestigationem sese applicasset, inprimis autem illud do ctrinae caput: quod est de iustificatione, diligenter expendisset: facta sententiarum collatione ceditd; et falsam esse pontificiam doctrinam iudicat. Itaque mutuo sibi gratulantes, quod proprium est Episcoporum munus, populum erudire coeperunt per Istriam, et Christi beneficium humano generi collatum diligenter inculcantd; atque cuiusmodi opera Deus anobis requirat, ostendunt: ut ad purum cultum homines revocarent. Sed exorti sunt adversarii multi, monachi praesertim, hi qui dicuntur observantes; qui rem ad inquistitores deferebant; in quibus facile primus erat Annibal Grisonius, et huic adiunctus Hieronymus Mutius, qui et Vergerianam scripsit invectivam postea: nec id modo, sed evulgato quoque libello, Germaniam, odio religionis, maledicentissime traducit. Grisonius, ubi Polam ac Iustinopolim venisset, in civium aedes irruit; et si quos haberent libros prohibitos, investigabat: deinde, cum pro contione multa dixisset, pontisicium fulmen emisit in eos: qui de Lutheranismo suspectos non accularent. iis tamen, qui redirent ad sanitatem, et ultro veniam ab ipso peterent: leviorem poenam promittebat: qui vero non sponte patefacto crimine, post ab aliis accusarentur, in eos igni sese vindicaturum affirmabat: et singulas domus ingressus, territabat omnes. Itaque reperti sunt nonnulli, qui se accusarentipsi, ac pleni formidinis nihil detrectarent: exiis qui lautiores erant, privatim; humiliores autem publice ceacti sunt errorem suum testificari: qui novum Iestamentum, lingua populariscriptum, ab se lectum esse fatebantur, eos gravissimis verbis, ut in posterum abstinerent, deterrebat: deinde promiscua multitudo, timore perculsis animis, deferebant quosque certatim, nulla neque propinquitas neque necessitudinis aut beneficiorum habita ratione: non par enti filius, non uxor marito, non cliens patrono parcebat. Delationes autem erant plerumque de rebus frivolis; ut quisque forte aliquid ob superstitionem in aliquo reprehenderat: Hiscerebus addebantur contiones, Vergerii dogmatis adversariae: certoque die, cum in aede primaria populus admodum frequens Iustinopoli convenisset, Grisonius, qui tum consulto missificabat, splendide exornatus, inter alia, ut aculeum defigeret; hoc, in quit, tempore, et hisce aliquot annis multae vos premunt calamitates: quae nunc coleas, nunc segetes, modo vineas, modo pecudes, aliasque facultates graviter affligunt: his vero malis causam praebet Episcopus Vester et haereticorum turba reliqua: nec est quod levationem uliam speretis, nisi coerceantur; proximum autem est, ut impetu facto lapidentur.

Hac illorum violentia coactus Vergerius, Mantuam divertit ad Cardinalem Gonz agam Herculem, cui notus erat familia riter. Cum autem et Romae quidam, et Pontificis ad Venetos


page 120, image: s128

legatus; [Note: De que Sleidan. lib. 21.]Iohannes Casus Gonzagam per literas et internuntios urgerent, ne talem hominem foveret amplius: ille Tridentum, ubi tum agebatur concilium, purgandi sui causa proficiscitur. Pontifex ubi rescivit, etsi captivum fieri maluisset; tamen, ne qua suspicio nasceretur, in Germania praesertim; quasi minus esset liberum concilium; suis ibilegatis rescribit, ne locum eitribuant in consessu: verum alio discedere iubeant. Ad hunc modum eliminatus, Venetias ivit: hic ille, Casus legatus, eum, uti Romam peteret, modis omnib. hortatur: ille v qui periculum suum intelligeret, recusat. Tum post aliquot dies nomine pontificis ei mandat: ne Iustinopolim revertatur. Itaque Patavium sese confert: ubi cum alus specator fuit miserabilis exempli desperantis Francisci Spierae: Eo permotus, cum iram Dei, qua miser ille perculsus fuit, propter abnegatam veritatem coram ipse vidisset, magisque confirmari coepit, et unc plane constituit, relicta patria, posthabitisque rebus omnibus, in voluntarium exilium abire potius: et eo proficisci, ubi Christum libere profiteri posset. Quod paucos deinde post menses fecit; et ex agro Bergomati profectus, ad vicinos Rhetos pervenit. Et cum ibi atque etiam in valle Telina, quae proxime spectat Italiam, annis aliquot docuisset Evangelium, a w irtembergico principe Christopboro Tubingam fuit accersitus. Antequam ex Italia decederet, iam erat mortuus eius frater Episcopus Polae, suspicioque fuit veneno esse sublatum.

Ceterum Spieram eo in statu multi viderunt; ut Matthaeus Gribaldus IC. Sigismundus Gelous, Polonus, Henricus Scotus, et hic Vergerius: qui rem omnem, cuius fuerant [Gap desc: Greek word] , in literas retulerunt.

Fatis concessit Vergerius Tubingae anno mille simo, quingentesimo, sexagesimo sexto, die quarto Octobris; septimo ciusdem mensis in Georgiano ibidem sepultus; funebrem contionem habente D.Iacobs Andrea ex primo prioris ad Timotheum: quomodo Paulus fuerit persecutor Ecclesiae, deinde ad Christum conversus, tum et Apostolus factus. Quomodo autem Papam, et Papae regnum, nec non Synagogam totam illius aggressus sit: scripta eius luculenter indicant: quae in Bibliothecis nominatim recensentur. Ex commentariis Sleidani sparsim: et Crusii Annalibus Suevicis.