04/2005 Ruediger Niehl
Notes: Greek text only sporadically inserted; errata list at end of file not worked in; new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check

GVILELMUS FARELLUS.

GVilelmus Farellus, in Delphinatu fanilia nobili, sub annum milllesimum, quadringente simum, octogesimum nonum, natus; dilcendis artibus Lutetiae hortatu lacobi Fabri Stapulensis, in collegio, quod Cardinalis vocant, sese exercuit: publiceque inter primos Galliae Evangelicam doctrinam est professus.

Exorta autem adversus Meldenses persecutione, in vicinam Helvetiam profugus concessit, religionis propagande caufa: ubi amicitiam cum doctissimis Helveticatum Ecclesiarum, tunc instaurari ceptarum, pastoribus inivit: de quorum numero Udalricus Zuinhliud, Ioannes Oecolampadius, Bertholdus Hallerus. Anno millesimo, quingentesimo, vicesimo quarto Basileam venit: et ad disputationem publicam Theologis illius urbis se obtulit. Sed cum ipsius theses novae, ut dictitabant, doctrinae affines essent: Academiae Theologi, et inprimis Ludov. Berus praepositus D. Petri, id ei denegarunt. Hoc ubi Senatus inaudivit: Farello liberam disputandi potestatem dedit. Themata igitur in collegio publice affixit: quorum haec summa:

1. Christus per sectam nobis vivendi regulam praescripsit.

2. Christimandata sunt observanda: in quibus iis, qui continentiae donum non habent, matrimonium praecipitur.

3. Alienum est Evangelii luce et Iudaicum; discrimen vestitus. ciborum et aliarum ceremoviarum observare.

4. Periculosae sunt preces multorum verborum, contra Christi mandatum.

5. Officium sacer dotum proprium est, annuntiare Deiverbum: idque omnibus praeferendum.

6. Christi man data non sunt in consilia convertenda, nec contra.

7. Qui fratrem nonsincere docet Evangelium, eum pudet Christi.

8. Qui fide iustificarise non credit, sed operibus et propriis viribus; is se Deum facit.

9. Soli Deo sacrificia offerenda, quae Spiritus dictat.

10. Qui bene valent, nec toti verbo addicti sunt, manu laborent.

11. Christiano Iudaica illa et hypocritica ieiunia, et inprimis idolae fugiendae sunt.

12. Ceremoniae Iudaismum sapientes omitt endaesunt.

13. Id unicum curandum, ut Christus nobis illucescat: cuius unius nuteu, non astrorum aut elementorum vi, omnia gubernantur.

Haec themata ubifuerunt devulgata: Episcopi vicarius, rector item et regentes Academiae, sub excommunicationisp oena, suis


page 114, image: s122

auscultatione et oppositione interdicunt. Contra Senatus derogari eo mandato suae auctoritati ratus, Theologis, parochis, et Academiae civibus praecipit; ut intersint: secus facturis usu molendinorum furnorum, et mercatus interdicit. Habita est ergo disputatio, anno quem diximus, die decimo quinto Februarii, in magna et clericotum et politicorum frequentia Sed paulo post vicarius ille Episcopi, et Acad emiae rector, vi et factione Pontificia, Basilea eum exegerunt. Tenebrae enim lucem non apprehendunt: nec maior est servus Domino suo.

Basile igitur exactus in monte Bellicar di Evangelium Christi aliquandiu docuit: post et in aliis Gallici idiomatis peritis vicinisque locis: tantaanimi contentione tantoque ardore: ut divinitus illum ad munus eius modiexcitatum res demonstraret: quamquam alicubi moderationem in eo qui dam desiderarint, ut dicemus.

Circa annum vicesimmum septimum it erum annuntiandi verbi locum invenit, in quodarn oppido, cui Aelin nomen: ubi ut forti. ter et prudenter ageret, Oecolampadius In Epist. lib. 4. submonuit.

Inde anno vicesimo octavo Aquileiae Bernensium, Christum annuntiavit: et Antichristum intre pide oppugnavit: Circa annum 1528. disputationi quoque Bernensi annoeodem cum aliis interfuit: quam mira subsecuta est erum Ecclesiasticarum immutatio.

Farelli praeterea ac Petri Vireti ministerio Ecclesia Genevae Allobrogum primum plantata est, constanterque propagata: unus etiam Farellihortatu et obtestatione gravissima effectum: ut eadem in urbe Calvinus sacras operas aggi essus sit, contionando in templo, et caelestium literarum libros in schola interpretando Nec enim ausiu fuit Calvinus ad Farelli tonitrua plus quam Periclea, iugum vocationis, quodsibi a Dominoimponi videbat, detrectare. Sedmerces relata est Farcllo ea, quam mundus solet optame meritis referre,

Anno enim quinquagesimo tertio Genevenses, qui se tot os Favello debebant, tanto in eum furore, quod liberius pro suggesto mores populireprchendisset, exar serunt: ut capitale ei iudicium intentare non sint veriti: et talia postmodum in eum designarint atque patrarint; quae Calvinus sanguinesuo deleta cupivit.

Anno quadragesimo primo, ut Buceriad Calvinum habet epistola, Metim venit: ac primarn contionem in coemiterio Dominicanorum habuit. Quicumaliud non possent, campani aerisimpulsu impedire contionem conati sunt. Ibi tum Farellus contra ad ravim usque vocem intendit: nec vinci se a strepitu ullo passus est. Postridie triacirciter hominum milia confluxcrunt, Evangelium audituri: seda Farello ilqui Evangelio favebant, petierunt: tanrisper quiescerct: donecres eo deduceretur: ut sine metu alicuius motus concio haberi posset. In concilium ergo vocatus Farellus interrogatusque: quo iubente et petente contionatus esset?


page 115, image: s123

sespondit; iubente Christo, petentibus autem eius membris: simulque de suo munere graviter; deque Evangelii praedicatione pie disleruit: ac magistratum sui officii com monefecn. Dum autem Senatus quid eofaciendum deliberat: interea Evangelici alium quendam, statura et habitu Farello non absimilem, equo impositum educunt. Interim verusfarellus Metilatet: donec principum et civitatum Germaniae foe deratarum intercessione liberum impetretur Metensibus rehgionis exercitium. Verum Pontificii Metensium, legatos Germanos nec hospitio exceperunt, nec in urbem admiserunt. Tandem auditis responsum datum est nullum: quod Senatus, ut dicebantper pestem tunc cogi non posset. Inde ad Caesarem res delata: cuius iussuinterdictu a Senatu civibus fuit: ne cuiusquam interessent contioni: qui non Episcopi et tredecim virorum mandatu doceret.

Digtessus itaque inde Earellus Novocomensi totum se Ecclesiae ad dixit: in qua diligentia et zelo singulari offieium fidi pastoris, ad extremam usque senectam obivit: sincerus tum aliorum symmystarum, tum iaprimis Ioannis Calvini, dum vixit, amicus. Itaque cum anno sexagesimo quarto Calvinus gravissime decumberet: impe trare a se non potuit senex, iam septugagenarius et valetudinarius; quo minus Neocomo Genevam excurreret: atque supremum vale fratri integerrimo coram diceret. Hunc carissimum suum subsecutus ipse est anno sequenti, sexagesimo quinto, die decimo tertio Septemb. cum annum vitae ageret septuagesimum sextum: et Calvino suo supervixisset annum unum, menses tres, dies quatuordecim.

Et hic est ille Farellus, qui nullis difficultatibus fractus nullis minis, conviciis, verberibus denique inflictis territus, Mompelgardenses, Aquilegenses, Lausanenses, Genevenses, Novocomenses, Christo lucrifecit. Fuit enim in hoc viro praeter pietatem, doctrinam, vitae innocentiam, eximiamque modestiam, singularis qndam animi praesentia, ingenium acre, sermo vehementiae plenus: ut tonare potius, quam dicere videretur: ardor denique in precando tantus; ut audientes in caelum usque quasi subveheret. Erasmus in Epistolis Phallicum nominat: scribitque saepe ab Oecolampadio et Pellicano, etiam per literas, vehementiam eius fuisse reprehensam. Id quia ita esse Epistolae testantur. Itan. [Note: Lib. 4. epist pag. 916.] Oecalampad. alicubi: Qui hic tibi et Evangelio favent; ne quid ardore zeli inter initia attentes, timent. Dequo satis monui ante, quam abires: nunc non item. Neque enim excidisse animo crediderim; quomodo inter nos convenerit: nempe ut quanto pro pensiores ad violentiam; tanto magis te ad levitatem exerceas; leoninamque magnanimitatem columbina modestia frangas. Duci, non trahi, volunt homines. Viunspe ctemus; quo mo do lucrifaciamus animas Christo: et quomodo ipsi doceri vellemus, siquidem adhuc teneremur in tenebris et captivitate Ant ichristi. Vide ut Christum etiam vita exprimas, exemplo inquam docendi. Et [Note: Lib. 4. epist Pag. 956.] alibi apertius: rogavi ex N. super mansuetudine


page 116, image: s124

tua: qua nihil magis Christianum, nedum Apostolum decet. Is cum mire extulisset sedulitatem infatigabilem, ar dorem queinextinguibilem, et satis felicem successum: subdidit, quod in sacrificos imbres effundas convitiorum. Non ignoro, quid illi mereantur, et quibus coloribus depingi debeant: pace tamen tua dixerim, amicu, et frater fratri: non videris per omnia officii tui reminisci. Evangelizatum, non maledictum missus es. Condono, imo laudo zelum: modo ne de sideretur man suetudo. Da operam, mi frater, ut spiritum meum exhilares etiam hoc nuntio: quod in tempore suo vinum et oleum infundas: quod Evangelistam, non tyrannicum Iegislatorem praestes. Sed acerbitas isthaec forte sub initium in co fuit, quam postea, ut fit, dies et aetas mitificavit.

Contionibus autem magis, quam scriptionibus addictus, paucula admodum reliquit: ut themata quaedam Basileae Latine et Germanice edita: et disputationem Bernae habitam Latine anno millesimo, quingentesimo, vicesimo octavo. Et haec de Farello. Beza in icoaeibus: Oecolampadius et Calvinus in Eipistolis: Wirst asii Chronicon Basile ense: Sleidanus, alii.