04/2005 Ruediger Niehl
Notes: Greek text only sporadically inserted; errata list at end of file not worked in; new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check

IOANNES CALVINUS.

NAtus est Ioannes Calvinus No vioduni, Veromanduorum, autcerte proximorum Veromanduis finium oppido celebri, anno a Domini nativitate, mille simo, quingentesimo, nono; sexto Id. Iulii; patre Gerardo Calvino, matre Ioanna Franca: utroque honestae famae, et mediocribus facultatibus parente. Erat is Gerardus non pauci Iudicii et consilii homo: ideoque nobilibus eius regionis plerisque clarus. Quae causa fuit: ut inter Mommorios, quae familia illic nobilitate praecipua fuit insignis; liberaliter admodum, paterno tamen sumptu, Calvinus filius a prima pueritia fuerit educatus.

Eos deinde Lutetiam studiorum gratia secutus, praeceptorem habuit in Gymnasio Marchiano Maturinum Corderium; spectatae tum probitatis tum eruditionis virum, et insignem semper habitum in omnibus sere Galliae Scholis iuventutis erudiendae magistrum: Genevae demum, eo ipso anno quo Calvinus VI. Nonas Septembris mortuum: cum annum agens octuagesimum quintum, eo docendi munere in Gymnasio Genevesi fungeretur.

Translatus deinde in Gymnasium ab Acuto monte cognominatum, Hispanum habuit Doctorem non indoctum: a quo exculto ipsiusgingenio quod ei iam tum erat acerrimum, ita profecit; ut ceteris sodalibus in Grammatices curriculo relictis, ad dialectices et aliarum, quas vocant, artium studium prorhoveretur. Destinarat autem eum pater ab initio studiis, ad quae ultro illum inclinare ex illo colligebat, quod in illa etiam tenera aetate mirum in modum religiosus esset, et severus omnium in suis sodalibus vitiorum censor: quod ex nonnullis etiam Catholicis idoneis testibus, multis post annis, celebri iam eius nomine, audivit Beza. Itaque quasi rebus sacris destinato, pater beneficium ab episcopo Novidunensi impetravit in Ecclesia Cathedrali, quam appellant; ac deinceps et Paroclaiae curationem in pago urbi vicino qui Pons Episcopi dicitur, ex quo ortus ipse Gerardus Calvinus pater in urbe ipsa postea


page 64, image: s072

transierat: quo loco constat Ioannem ipsum Calvinum, ante; quam Gallia excederet, nullis alioqui Pontificiis ordinibus in itiatum, aliquot ad populum contiones habuisse. Sed hoc consilium interrupit utriusque mutatus animus. Patris quidem, quod Iurisprudentiam certius iter esse ad opes et honores videret: filii vero, quod a cognato quodam suo Petro Roberto Olivetano, (cui Gallicae Ecclesiae conversa ex Hebraeo biblia Neo comi impressa debent) devera religione admonitus, legendis sacris libris se tradere, a superstitionibus vero abhorrere, ac proinde sese ab illis sacris seiungere coepisset.

Profectus ergo iuris civilis audiendi causa Aureliam, ubi tunc Iurisconsultorum Gallorum facile princeps Petrus Stella docebat, mirum quantopere brevi tempore profecerit: adeo quidem; ut, quum saepissime obiret ipsorum Doctorum vices, Doctor potius, quam auditor haberetur: eique discedenti Doctoratus insignia, absque ullo pretio, summo docentium omnium consensu, quasi optime de Academia merito offerrentur. Interea tamen ille sacrarum literarum studium simul diligenter excolere: in quo tantum etiam promoverat: ut quicumque in ca urbe aliquo purioris Religionis cognoscendae studio tangebantur, ad eum etiam percuntandum ventitarent, eiusque tum eruditionem tum ardorem magnopere admirarentur.

Testati sunt autem nonnulli, tum ei familiares et contubernales, consuevisse illum per id tempus postquam frugaliter admodum caenasset, ad mediam usque noctem lucubrare, mane vero experrectum, quaelegisset, in lecto aliquandiu meditari, velutique concoquere, nec facile in cameditatione passum interpellari, quibus continuatis vigiliis ille quidem solidam eruditionem, et excellentem memoriam est consecutus: sed illam vicissim, ut verisimile est, ventriculi imbecillitatem contraxit, quae varios ipsi morbos, et tandem etiam intempestivam mortem attulit.

Erat AAcademiae tum Bituricensis magna celebritas, quod eo evocatus ex Italia iurisconsultus aetatis suae facile Princeps, Andreas Alciatus venisset, quem sibi quoque Calvinus audiendum putavit. Itaque cum eo migrasset, amicitiam iniit: et religionis et literarum nomine cum Melchiore Volmaro Germano Rotuillensi, Graecarum literarum publico tum illic professore; quem et Beza a prima pueritia ad pubertatem usque praeceptorem unicum habuit: cuius doctrinam, pieratem, ceterasque virtutes, admirabilem demque in erudienda iuventute dexteritatem numquam satis potuit depraedicare. Hoc auctore et adiutoro Calvinus Giaecas literas didicit: cuius beneficii memoriam


page 65, image: s073

omnibus postea testatam esse voluit, consecratis ipsius nomini Commentariis, quos in alteram ad Corinthios'Epistolam edidit. In his igitur studiis versantem, ita tamen utsacras literas assiduetereret, adcoque nonnullas interim contiones in agro Biturigum, in oppidulo quod Linerias vocant; praesente et probante illius Domino, haberet; repentina mors patris nuntiata in patriam revocavit. Inde paulo post Lutetia transiens cum annum ageret vige (imum quartum, egregium illum commentarium scripsit in Senecae libellum de Clementia: quo scriptore gravissimo, et ipsius Calvini moribus plane conveniente valde delectatum eum fuisse constat. Ibi paucis mensibus innotuit omnibus purioris religionis studiosis, inter quos frequenter postea; non sine insigni pietatis testimonio commemorante eu amici audierut, Stephanu Forgeum, celebrem mercatorem, postea pro Christi nomine crematum, cuius etiam nomen edito contra Libertinos libro celebravit. Ab eo tempore sese Calvinus, abiectis reliquis studiis, Deo consecravit, summa piorum omnium, qui tum Lutetiae occultos coetus habebant, voluntate, necei mox defuit, in quo sese strenue exerceret.

Erat tum Academiae Parisiensis Rector, ita utillic fit, designatus Nicolas Copus, Guilielmi Copi Basiliensis Regii medici filius: cui cum de more habenda esset Cal. Novembris Oratio, quo die a Pontificiis Panagia celebrantur; suggessit eam Calvinus; in qua purius et apertius, quam antea consuevissent, de Religione disserebatur. Hoc vero Sorbona ferre non potuit, nec probavit Senatus, quem Parlamentum appellant: a quo citatus Rector sese quidem in viam cum suis apparitoribus dedit; sed ab amicis in seinere admonitus, ut sibi ab adversariis caveret, domum reversus, ex ipso postea regno excedens, Basileam se contulit. Itum est etiam in Gymnasium, quod Fotretum vocant, ubi tum Calvinus sibi domicilium delegerat: quo forte domi non reperto, deprehensis inter schedas multis amicorum literis, nil propius factum: quam ut plurimi in maximum vitae discrimen incurrerent. Ita tum erant acres illi admodum adversus Ecclesiam iudices, et in his quidem praecipue Iohannes quidam Morinus, cuius adhuc nomen ab insigni saevitia celebratur.

Sed hanc tempestatem Dominus Reginae Navarrensis unicae Regis Francisci sororis, admirabili ingenio praeditae mulieris, et piis tunc admodum faventis intercessione dissipavit, misso in aulam, ibique per honorifice ab ea accepto et audito Calvino. Inde ille Luteria relicta in agrum Santonicum demigrans; amico cuidam operam dedit: Cuius rogatu breves quasdam admonitiones Christianas scripsit, quas Parochis nonnullis inter sacra


page 66, image: s074

recitandas tradebat: ut paulatim populiad veritatis indagatdae studium allicerentur.

Eodem tempore Neracum, Aquitaniae urbem venit, Lacobum illum Fabrum Stapulensem senem salutaturus; quem eadem illa Navarrena Regina a Sorbonistis Mataeologis ob Mathematices et alia Philosophiae recta studia Parisiensi Academiae non sine diutino acerrimoque certamine restituta, et Scholasticam Theologiam exagitatam, in vitae discrimen adductum liberarat, et in illa suae ditionis urbe collocarat. Excepit autem iuvenem bonus senex, et libenter vidit, futurum augurans insigne caelestis in Gallia instaurandi regni instrumentum.

Rediit aliqu anto post Lutetiam Calvinus, eo quasi Dei ipsius manu evocatus. Venit enim illuc impius ille Servetus, iam tum suum adversus sacram Triadem virus dispergens: quem sese nihil magis appetere, quam eius colloquium simulantem, condicto loco et tempore Calvinus, idque non citra magnum vitae periculum, quod tum latere propteraccensam adversariorum rabiem cogeretur: diutius quidem, sed frustra exspectavit: illo ne Calvini quidem conspectum serente.

Fuit autem is annus trigesimus quartus suprasesquimillesimum horrenda in mulios pios saevitia insignis, Gerardo Russo Sorbonico Magistro; sed pietatis studia tunc magnopere adiuvante, itemque Coraldo Augustiniani ordinis (qui unum et alterum annum favore Navarrenae adiuti, negotium Christi in urbe piurimum promoverant) non modo ex pulpito deturbatis, sed etiam in carcerem coniectis: et eo usque inflammata fascinati Francisci regis ira, ob schedas quasdam adversus Missam per urbem sparsas, ipsiusque regii cubiculiforibus affixas: ut publica decreta supplicatione, cui una cum liberis suis tribus nudo capite, ardentem facem, quasi expiationis caus a gestans, interfuit: quatuor locis urbis celebriombus octonos Martyres vivos ustulari iuberet: atque adeo sollenni iureiurando testaretur: sene liberis quidem suis parsurum; si forte teterrmis illis, ut vocabat, haeresibus essent infecti.

Eiusmodi rerum statum intuens Calvinus, paulo post, quam Aureliae insignem illum librum edidisset, quem Psychopannychiam inscripsit: adversus illorum errorem, qui dormire seiunctas a corporibus animas, errore a vetustissimis usque saeculis repetito, docebant: secedere ex Gallia statuit: eoque consilio una cum illo, qui cum eum apud Sanctonas aliquamdiu vixisse diximus; iter Basileam versus per Lotharingiam ingressus, non proculurbe Metensi in maximam incidit difficultatem, alterius ex servis perfidia, pecunia utrique surrepta, qui altero ex equis validiore strato, tam repente se in fugam dedit: ut deprehendi nullo pacto potuerit: heritque ipsis ab omni viatico relictis


page 67, image: s075

imparatissimis: adeo ut, ab altero demum servulo decem muto sumptis coronatis, vix Argentinam, indeque Basileam pervenerunt.

Ibi praecipuos habuit amicos summos illos homines, Simonem Grynaeum et Wolffgangum Capitonem, seseque Hebraicis literis dedit. Et quamvis latere omnibus modis studeret: id quod ex epistola quadam Buceri ad eum, altero post anno dataliquet: tamen edere coactus est Christianae Religionis institutionem, quam vocavit, operis longe maximi rudimentum. Cum enim illam Francisci regis carnisicinam aegre ferrent Germani principes; qui Evangelio nomen dederant, et quorum ille tum amicitiam ambiebat: hoc unum ille [Gap desc: Greek words] auctore Guilielmo Bellaio Langaeo, repererant:ut sese, non nisi in Anabaptistas pro verbo divino suum tantum spiritum iactantes, et omnium magistratuum contemptores animadvertisse diceret. Quod dedecus verae religioni inustum non ferens Calvinus, eius edendi libri occasionem arripuit, nostro quidem iudicio incomparabilis: addita excellenti ad Regem ipsum praefatione: quam si forre legisset ille, aut nos vehementer fallimur, aut magnum esset illi meritrici Babylonicae iam tum vulnus illatum.

Erat enim ille Rex non quales eum sunt consecuti postea: sed acerrimus rerum aestimator, iudicit ad dignoscendum verum non parui, eruditorum fautor, neque perse a nostratibus alienus. Sed illum hoc audire, nedum legere neque populi Gallici, neque ipsius regis peccata passa sunt: quibus ira Dei iam tum propinqua imminebat. Edito hoc libro suaque velut praestita patriae fide, Calvinum visendae Ferrariensis Ducis Ludovici XII. Francorum regis filiae, cuius tum pieras celebrabatur, simulque Italiae veluti procul salutandae desiderium incessit. Illam igiturvidit, simulque quantum id illum facere praesens rerum status sinebat, in vero pietatis studio confirmavit: ut eum postea vivum semper unice dilexerit, ac post quoque superstes gratae in defunctum memoriae specimen ediderit luculentum.

Ceterum ex Italia, in cuius fines se ingressum esse dicere sole bat, ut inde exiret; in Galliam regressus, rebus suis omnibus ibi compositis, abductoque, quem unicum superstitem habebat, Antonio Calvino fratre, Basileam vel Argentinam reverti cogitantem, interclusis aliis finibus, per Allobrogum fines iter institutum persequi bella coegerunt. Ita factum; ut Genevam veniret, nihil ipse quidem deilla urbe cogitans: sed, ut mox apparuit, divinitus eo perductus. Erat enim in illa urbe paulo ante mirabiliter introductum Christi Evangelium, duorum summorum virorum opera? Guilielmi Farelli Delphinatis, non, ut


page 68, image: s076

quidam commentisunt, ex eoneobio; sed exschola Iacobi Fabri Stapulensis prodeuntis; et petri Vireti Orbensis, ex agro Bernensis ac Friburgensis ditionis: quorum postea laboribus copiosissime Dominus benedixit. Eos igitur cum, ut inter bonos fieri solet, Calvinus transiens invisisset: tum Farellus, ut erat plane vir spiritu quodam Heroico afflatus, multis eum verbis frustra obtestatus: ut secum potius Genevae laboraret, quam longius excurreret; nec ei facile Calvinus affentiretur; At ego tibi, inquit, studia tua praetexenti denuntio omnipotentis Dei nomine, futurum, ut, nisi in opus ist ud Domini nobiscum incumbas, tibi non tam Christum, quam te ipsum quaerenti Dominus maledicat. Hac terribili denuntiatione territus Calvinus sese Presbyterii et Magistratus voluntatis permisit: quorum suffragiis, accedente plebis consensu, delectus non contionator tantum (hoc autem primum recusarat) sed etiam sacrarum literarum Doctor, quod unum admittebat, est designatus, anno millesimo, quingentesimo, trigesimo sexto, Mense Augusto. Atque idem hic annus inito inter duas civitates Bernam et Genevam arctiori foedere, et Lausannae ad Christum accessione, habita adversus Pontificios libera disputatione, cui Calvinus quo que interfuit, celebratus est.

Tunc edita est a Calvino Christianae doctrinae quaedam veluti formula, vix dum emergenti e Papatus sordibus Genevensi Ecclesiae accommodata. Addidit etiam Catechismum, non illum in quaestiones et responsiones distributum, quem nunc habemus: sed alium multo breviorem, praecipua religionis capita complexum.

Aggressus deinde cum Farello et Coraldo, plerisque ex collegis timiditate turbas fugientibus, nonnullis etiam, quae maxima Calvini sollicitudo fuit, clam opus Domini impedientibus, Ecclesiam componere, a civibus primum omnium contendit; ut coactus populus universus, eiurato palam Papatu, in Christianam Religionem ac disciplinam paucis capitibus comprehensam iuraret. Quod etsi non paucirecusarent; ut in urbevix dum ex Sabaudi Ducis retibus, et Antichristiiugo liberata, et multis adhuc factionibus aestuante: dedit tamen Dominus vigesima Iulii anno millesimo quingentesimo trigesimo septimo, ut palam praeeunte publico scriba, a Senatu populoque Genevensi in Christianae religionis ac disciplinaesimul capitaiuraretur.

Istis vero exacerbatus Satan et frustra, quod per externos hostes infinitis modis tentarat, efficere sese pietatis obtentu ratus, primum omnium Anabaplistas, deinde Petrum Caroli, de quo mox dicemus, opposuit; qui opus istud Domini, sive quod illud qualecumque iam erat, ei, magnopere ingratum esset; sive quod ea, quae postea consecuta sunt, prospiceret, non interturbarent


page 69, image: s077

modo; verum etiam destruerent prorsus atque subverterent. Sed anteverterat Satanam Dominus, quod ipse rei eventus docuit. Anabaptistas enim Calvinus et collegae publicaliberaque disputatione convocatos, ea gravitate ex uno Domini verbo confutarunt, decimo actavo Martii, anno millesimo, quingentesimo trigesimo septimo; ut quod ratae cuiusdam fuit felicitatis, eo tempore vix unus aut alter ea in Ecclesia apparuerit.

Alter Ecclesiae turbator, Petrus Caroli nomine, maiores et diuturniores turbas dedit; quarum duntaxat summam recensebimus: quod tota huius certaminis historia exstet, et ex quadam Calvini ad Grynaeum epistola colligi possit. Istum graviter impudentem Sophistam mater Sorbona, quae pepererat, postea tamquam haereticum, non ita de ipsa meritum, eiecit. Venit igitur ille primum quidem Genevam, inde Lausannam, postea Neocomum: Satanae lpiritu, usque adeo ubique comite: ut quocumque venisset, certa suae turpitudinis impressa vestigia relinqueret. Ubi se vidit a Genevensibus argui: ad adversarios transibat: ab illis rursum ad istos: uti illius artes aperte descriptae exstant prolixa quadam Farelli ad calvinum epistola. Tandem igitur aperte cepit optimum quemque, et quidem inptimis Farellum Calvinum, Viretum, quasi de sacra Triade minus recte sentientes, criminari. Habita est ea de re Synodus Bernae valde frequens, in qua damnatus calumniae P. Carolipaulatim postea de fecit, tandem que Mediomatrices subornatus venit: ut opus Domini quod feliciter illic Farellus incoarat, impediret. Inde scripta epistola pios aperte lacessivit: ut apostasiae suae plenaspe facta, beneficium aliquod canis famelicus obtineret. Romam autem nihilominus remissus: ut coram ipsi Bestiae satisfaceret, ibique cum ludibrio exceptus, premente inopia et Gallica scabie, vix in Xenodochium receptus, stipendium tandem peccati, mortem videlicet a filio peccati retulit. Et hic quidem fuit illius infelicis exitus.

Interea Calvinus anno videlicet millesimo, quingentesimo, trigesimo septimo, quod multos in Gallia videret veritatem quidem intus probe cognoscentes: sibi tamen indulgentes, quasi Christum animo colere satis esset, etiamsi Papisticis sacris interessent, duas elegantissimas epistolas edidit: Unam de fugienda idololatria Nicolao Chemino, quo amico et hospite usus Aureliae plurimum fuerat, officialipostea Cenomanensi designato: alteram de Papisticis Sacerdotiis Gerardo illi Ruffo, cuius ante meminimus, quique abbatia quadam ac deinceps Episcopatu post editum illum Parisiensem tumultum donatus, non modo satis postea rectum cursum non tenuit: verum etiam Heram suam Navarrenam Reginam paulatim pessumdedit. Ceterum haec illum agentem gravissimae domesticae seditiones exceperunt. Admissum suerat in


page 70, image: s078

urbe sicut ante diximus, Evangelium, et Papatus eiuratus. Sed exstrusa simul a plerisque non fuerant indigna multa flagitia, quae in ea urbe Canonicis et impuro illi Clero totannos addicta, diu viguerant: et veteres inter quasdam primarias familias inimicitiae bello Sabaudico susceptae, adhuc exercebantur. Quibus leni primum admonitione, deinde graviori adversus refractarios increpatione tollendis, quum nihil proficeretur, et eousque malum processisset: ut civitas privatorum quorundam factione in diversaspartes scinderetur, et non patici sese in ordinem iuratam tedi, ginullo modo paterentur; eo tandem deveniendum fuit, ut magno heroicoque Spiritu praediti Farellus et Calvinus cum Coraldo Collega (quem cum ut antea diximus, strenue Lutetiae pro veritate depugnasset Calvinus Basileam, indeque Genevam postquam illic ipse constirisset, perduxerat) aperte testantur sese Cenam Domini, tam inter se discordibus, et ab omni Ecclesiastica disciplina, alienis livib rite colebrarenon posse.

Accedebat et aliud malum, quod videlicetin quibusdamritibus Ecclesia Genevensis a Bernensibus discreparet. Utebantur enim Genevenses pane communi; et baptisteria illa, quae vocant, tamquam ad Baptismi ministerium minus necessaria: item que Dies festos, excepto die Dominico, sustulerant. Quibus de rebus cum synodus Lausannae a Bernensib coacta, sic decidisset: ut azymum panem, illa restitui Genevae postularet: collegium autem ministrorum Genevensium se prius audiri aequum duceret: eamque ob causam altera Tigurum synodus esset indicta: his oblatis occasionibus, quitum fueraut creati syndici (annuus hic est summusque in repub. Genevensi magistratus) factionum ac discordiarum duces, populum convocant: eoque rem perducunt; frustra sese Calvino, cum eiusdem sententiae Collegis, ad reddendum omnium rationem offerente: ut maiore parte meliorem superante, tres isti fidi Dei servi intra biduum excedere urbe iuberentur: quod cenam Domini celbrare recusassent. Hoc decretum cum esset Calvino renuntiatum: certe, inquit, sihominibus servivissem, malamihimerces persolveretur. sed bene est; quod ei inservivi; qui numquam non servis suis rependit, quod semelpromisit. Et quis ista non existimasset certam perniciem ecclesiae Genevensi allatura? Euentus tamen contra ostendit: divina providentia id factum: partim ut alibi opera fidelis servi sui usus, variis eum experimentis ad res maiores instrueret: partim ut seditiosis illis suoipforum impetu subversis, ecclesiam Genevensem a multis sordibus purgaret. Usque adeo sese Dominus in cunctis suis operibus, ac praesertim in ecclesiae suae gubernatione, admirandum praebet. sed haec omnia postea res ipsa patefecit.

Tum vero magno cum bonorum omnium dolore, tres


page 71, image: s079

illi edicto parentes, cum Tigurum primum venissent: ibique coacta Helveticarum ecclesiarum aliquot synodo, atque ex synodi decreto per Bernensium intercessionem tentatis, sed frustra Genevensium animis: Calvinus quidem Basileam inde sese, ac mox Argentinam contulit. Illic igitur ex illius urbis Senatus voluntate, a summis illis viris, quibus tauquam lucidis gemmis illa tum ecclesia fulgebat, Bucero, Capitone, hedione, Nigro, et aliis eorum collegis, ad Theologicam professionem, proposito honesto stipendio, evocatus; non modo Theologiam illic docuit, magno cum doctorum omnium applausu: sed etiam ex Senatus consensu, Gallicam ecclesiam, constituta etiam ecclesiastica disciplina, plantavit. Sic exspectationesua frustratus Satan, pro Genevensi ecclesia Calvinum alibi exceptum, et aliam mox alibi natam ecclesiam conspexit: nihilo interea segnius laborans, ut aedificium Genevense prorsus concussum penitus everteret. Itaque mox reperit male feriatos nonnullos, qui ut pietatis, nescio cuius, obtentu, iniquissimum illud decretum tegerent: panem communem, quo antea in cena utebantur, in azymum censerent converti oportere: scilicet ut novis dissidiis ansam praeberent. Neque hoc consilium Satanam fefellisset: nisi Calvinus nonnullos, ista mutatione usque adeo offensos, ut etiam a Cena sibi abstinendum putarent, serio monuisset, ne ob istud [Gap desc: Greek word] litem moverent. Sic obtinuit panis azymi usus: de quo etiam postea restitutus Calvinus numquam contendendum putavit; minime tamen dissimulans, quid alioqui magis esset probaturas.

At ecce longe mox aliud periculosius malum, anno millesimo, quinquagesimo, trigesimo nono exortum, simulque Calvini diligentia exstinctum. Erat tum episcopus Carpentoratensis, Iacobus Sadoletus, magna eloquentia homo; sed qua inprimis ad opprimendam veritatis lucem abuteretur: nec aliam ob causam in Cardivalium numerum adscitus; quam ut vir alioqui vitae non flagitiosae, quos posset colores falsae religioni inducevet. Is observata eius temporis occasione, destitutum tantis pastoribus gregem facile se intercepturum arbitratus, viciniam quoque praetexens (est enim Carpentoratensis civitas Dephinatui, et hic rursus Sabaudiae contiguus) literas desideratissimis, quos vocat, Senatui, Consilio, populoque Genevatium inscriptas: in quibus nihil eorum praetermisit: quae ad eos in Romanae illius meretricis gremium revocaudos pertinerent. Illis nemo tum erat Genevae qui responsum opponeret: adeo ut nisi peregrino sermone scriptae fuissent: magnum civitati in eo rerum statu damnum daturae fuisse videantur.

At illas Calvinus Argentinae cum legisset, omnium iniuriarum


page 72, image: s080

oblitus, sic statim et vere et eloquenter respondit: ut ille mox totum istud negotium, tamquam desperatum, omiserit. Sed neque tamdiu exspectavit Calvinus: ut legitimum illum Pastoris affectum testaretur, quem adversus Genuenses ipsos tum apud suos gravissime pro communi pretatis causa laborantes retinebat: cuius demum affectus luculentum testimonium exhibent insignes Epistolae, quas ad illos annoipso, quo eiectus fuit, ac proxime consecuto Argentinae dedit: quibus nimirum hoc unum agit: ut et ad resipiscentiam coram DEO, et ad tolerantiam adversus improbos, et ad pacem cum suis pastoribus fovendam et ad Dei invocationem inprimis exhortetur: atque ita illos comparat ad optatam illam lucem ex suis illis funestissimis tenebris, iterum exspectandam, uti etiam eventus mirifice comprobavit. Tum quoque Institutionem Christianam multo auctiorem, commentarios in Epistoia ad Romanos, Simoni Grynaeo, amicissimo suo dicatos, aureolum denique libellum edidit de Cena Domini, in Gallorum suorum usum, quem deinde Latinum fecit Galasius: quod argumentum ita dextre simul ac erudite videtur explicasse, ut ea tot infelicissimarum controversiarum decisio in qua doctissimus ac optimus quisque merito acquievit, illi potissimum, secundum Deum, accepta feratur. Nec minor fuit eius felicitas in multis in viam revocandis Anabaptistis, inter quos duo praecipui fuerant, unus Paulus Volsius, cui iam olim Erasmus suum illud Enchiridium militis Christiani dicaverat: quo pastore postea usa est Argentinensis Ecclesia: alter Iohannes quidam Storder Leodiensis, cuius postea peste exstincti viduam Idelletam nomine, gravem honestamque feminam, Calvinus ex Buceri consilio uxorem duxit:

Haec tum Calvinistudia fuerunt Argentinae ad annum usque millesimum quingentesimum quadragesimum primum, quo fuerunt a Caesare Wormatiam primum, deinde Ratisbonam comitia componendis Religionis dissidiis convocata. Iis quod ita Theologorum Argentinensium collegio placuisset, Calvinusladfuit minime quod constat Ecclesiis, ac suae praesertim Galliae inutilis, et Domino Philippo Melanchthoni, et Caspari Crucigero beatae memoriae imprimis gratus: adeo ut eum saepe Theologum cognominarit; hic vero privatum de cena cum eo colloquium habuerit, eiusque cognitam sententiam diserte comprobarit. Iam aurem advenerat illud tempus, quo constituerat Dominus Genevensis Ecclesiae misereri. Itaque eorum Syndicorum unus, quorum opera factum fuerat decretum: ut fidi pastores eicerentur: itasese in Rei publ administratione gessit, ut seditionis reus, dum per feneftram proripere se conatur, praeceps ruens, ut erat ingenti corporis mole, ita sese attriverit: ut intra paucos dies ex illo casu sit exstinctus. Alter, homicidio


page 73, image: s081

perpetrato, capitem multatus est. Reliqui duo male etiam administratae in quadam legatione Rei publ. accusati solum verterunt, suntque absentes damnati. His veluti spumae sordibus eiectis, civitas Farellum suum et Calvinum coepit requirere. Ac cum de Farello recuperando a Neocomensibus minimum spei affulgeret: enixe demum in Calvinum intenta, Argentinam legati, adiuncta etiam Tigurinorum intercessione, mittuntur; qui ab Argentinensibus Calvinum repetant. Argentinenses praebent se difficiles: Calvinus ipse, quamvis quae improborum quorundam culpa sustinuerat, ipsius in Genevenses animum nihil immutassent: tamen aturbis abhorrens, et quod Dominum videret ministerio suo in Argentinensi Ecclesia bene dicere, plane se rediturum negare: Bucerus quoque et ceteri, aegerrime se illum dimissuros testari. Perstantibus tamen Genevensibus censuit tandem Bucerus illorum precibus essend tempus concedendum: quod tamen a Calvino, non nisi interposita gravi divini iudicii denuntiatione, et proposito Ionae exemplo fuit impetratum. Sed quoniam in id tempus haec inciderant: quo Calvino Ratisbonam ad comitia (sic enim fuerat decretum) cum Bucero proficiscendum erat: dilata fuit eius discessio: et tantisper a Bernensibus impetrarunt Genevenses: ut Petrus Viretus Lausanna Genevam iret. Quo libentius in urbem rediit Calvinus: Ieum videlicet habiturus collegam, cuius opera et consilio in instauranda Ecclesia plurimum adiuvari posset.

Sic aliquot menses praeteriere; quibus tandem elapsis, Calvinus decimo tertio Septembris, anno Domini millesimo, quingentesimo, quadragesimo primo, Genevam regressus est, summa cum universi populi, ac Senatus inprimis, singulare DEI erga se beneficium serio tum agnoscentis, gratulatione: ut Argentinenses urgere numquam destiterit: ut, quod de certo illo temporis spatio cautum fuerat, expungeretur. Concesserunt id quoque tandem Argentinenses; ea tamen conditione; ut ius civitatis honorarium, quod in Calvinum contuleram, salvum esset: et praebendae, quam vocant, annuos reditus retineret. Quorum illud probavit Calvinus: istud vero ut acciperet, numquam ab eo extorqueri potuit: ut qui nihil minus, quam opes curaret.

Restitutus autem Ecclesiae fuae flagitanti Calvinus, hanc in illius instauratione rationem tenuit: ut quod eam urbem videret omnino his trenis indigere, testaretur inprimis: se non posse ministerio suo rite fungi, nisi una cum doctrina Christiana Presbyterium quoque legitimum cum [Gap desc: Greek word] Ecclesiastica reciperetur. Tum igitur (qua dere mox plenius dicemus) et Presbyterorum deligendorum, et totius illius ordinis leges perlatae sunt, verbo Dei consentaneae, et civibus ipsis gratae: quas poftea miris modis Satan abrogare frustra est conat is.


page 74, image: s082

Scripsit quoque Catechismum Gallice et Latine, ab illo priore minime discrepantem; sed multo auctiorem, et in quaestiones ac responsiones distributum: quem merito nobis liceat admirandum quoddam opus vocare: tantopere plurimis, etiam exteris populis probatum: ut non modo vernaculis plurimis linguis, utpote Germanica, Anglica, Scotica, Belgica, Hispanica, sed etiam Hebraiceab Immanuele Tremmelio Iudaeo Christiano, et Graece ab Henrico Stephanae legatur elegantissime conversus. Qui deinceps fuerint ordinariieius labores; ex re ipsa diiudicari potest. Alternis hebdomadibus totis contionabatur; triduo vero doccbat: singulis diebus Iovis Presbyterii cognitionem regebat: diebus Veneris in communi collatione Scripturae, quam Congregationem ipsi vocant, iustam pene lectionem habebat: varios sacros libros doctissimis Commentariis illustrabat: modo religionis hostibus respondebat: modo necessariis de rebus undiquaque scribebat. Quae quisquis attente legerit: mirabitur, tot rantis que laboribus unicum homunculum sufficere potuisse.

Utebatur autem plurimum Farello et Vireto: quibus tamen ipse multo plus conferebat. Sed eorum amicitia et coniunctione non minus improbis invisa, quam piis omnibus iucunda mirabiliter delectabatur. Etsane iucundissimum erat spectaculum, tres istos tantos in Ecclesia Dei viros usque adeo in opere divino consentientes, eosque diversis donis florentes cernere et audire. Excellebat quadam animi magnitudine Farellus, cuius vel audire absque tremore tonitrua, vel ardentissimas preces pcipere nemo posset, quin in ipsum pene caelum subveheretur. Viretus facundiae suavitate sic excellebat; ut auditores ab ipsius ore necessariopenderent. Calvinus quot sonabat verba, tot gravissimis sententiis auditoris mentem explebat: utsaepe Bezae in mentem venerit, perfectum quodam modo videri posse pastorem, qui ex tribus illis esset conflatus.

Ut ad Calvinum redeam, non his modo curis, sed domesticis aliis que externis multis exercebatur. Sic enim Dominus benedicebat eius ministerio; ut ex omnibus orbis Christiani partibus, partim eius consilium in causa religionis efflagitarent, partim ad eum audiendum concurrerent; adeo ut Italicam, Anglicam, Hispanicam denique Ecclesiam Genevenses viderint, neque tot capiendis hospitibus sufficere posse una civitas visa. Domi vero etsi a bonis colebatur, ab improbis metuebatur, et optime res erant constitutae; non deerant tamen, qui strenue illum exercerent. Quae certaminasigillatim explicabimus, ut habeant posteri singulare fortitudinis exemplum, quod pro viribus imitentur. Igitur ut ad historiam redeamus, simulatque in urbem rediit, memor illius sententiae: Quaerendum esse primum regnum Dei. ut cetera adiciantur, nihil habuit antiquius, quam ut Ecclesiasticaeleges,


page 75, image: s083

verbo Dei consentaneae, senatus consensu perscriberentur: a quibus postea discedere neque Ministris ipsis, neque civibus liceret. Id vero adeo ante probatum, nonnullis sensim ex vulgo atque ex primariis civibus, qui Papam quidem exuerant, Christum vero nomine tenus induerant, odiosum fuit. Nonnulli quoque ex iis Ministris, qui bonis illis eiectis in urbe manserant (quorum tamen praecipui postea, flagitiorum rei, turpiter ftationem deseruerant) etsi testimonio conscientiae convicti repugnare non audebant: clanculum tamen obsistebant, seque in ordinem cogi non facile patiebantur. Neque vero deerat, quod huic suae improbitati praetexerent, aliarum videlicet Ecclesiarum exemplum, in quibus nullus esset excommunicationi locus. Non deerant denique qui Papisticam tyrannidem sic revocari clamitarent. Sed has difficultates vicit Calvini constantia, cum insigni moderatione coniuncta: qui quum ex sacris literis non doctrinae modo, verum etiam administrationis Ecclesiasticae petendam esse rationem demonstrasset, et doctissimorum eius saeculi hominum, veluti Oecolampadii, Zuinglii, Zuichii, Philippi, Bueeri Capitonis, Myconii sententiam ex ipsorum scriptis ostendisset, nec propterea damnari Ecclesias ipsas tamquam non Christianas, quae eo usque nondum promovissent, vel eos pastores, qui suos greges eosraeno non indignere existimarent; denique demonstrasset, quantum inter Papisticam tyrannidem et iugum Domini interesset, obtiuvit facile; ut Ecclesiasticae politiae leges, quibus etiamnum utitur Genevensis Ecclesia, summo consensu conscriptae, perlectae, populique suffragiis probatae, vicesimo Novembris reciperentur. Haec etsi faciliter erant coepta; tamen cum non sine difficultate re ipsa usurpari posse consideraret Calvinus; totus in eo erat, ut et Viretum, quem ad tempus duntaxat aliquod concesserant Bernenses, et Farellum, quem Neocomenses eiectum exceperant, collegas perpetuo haberet: sed hoc frustratentavit, Vireto mox Lausannam reverso, Farello vero Neocomi permanente, ut restitutae istius Ecclesiae laudem pene solus reportarit.

Anno sequente quadragesimo secundo Calvinum non pauca exercuerunt. Ut enim quae domi urgebant praeteream, instabat tum foris etiam inflammatus hostium Evangelii furor, multos ex Gallia, et Italia in vicinam et celebris iam nominis urbem extrudens: quibus consolandis omnisque officii genere reficiendis, mirum quanto studio seseiam tum impenderit: ut eos omitram, quos in ipsis leonum faucibus versantes, undiquaque missis literis solabatur. Accessit eo anno duplex alius malum, annonae videlicet caritatis, et pestis plerumque illius comes. Erat autem haec iam tum Genevae consuetudo; ur peste laborantes suum extra urbem Nosocomium haberent: ubi quum pastoris constantis et seduli opera requireretur, plerisque contagionis


page 76, image: s084

periculum detrectantibus, tres sese obtalerunt, Calvinus videlicet, Sebastianus Castellio (de quo postea plura dicturi sumus) et Petrus quidam Blanchetus: inter quos sortitione facta, cum Castellio, cui sors obtigerat, mutata nihilominus sententia, subire hoc onus impud enter detrectaret; Calvinum invitum Senatus, ipseque adeo Blanchet us hoc onus in se recipiens, amplius sortiti prohibuerunt.

Tum quoque alia gravia inciderunt. Nam et Petrum Tossanum Monsbelgardensem Pastorem exercebat controversia de cena Domini, et Basileae quoque non deerant, qui Ecclesiasticae disciplinae vix iacta fundamenta, frustra in contrarium laborante Myconio, subruerent: qui duo consilia cum Calvino contulerunt. Apud Mediomatrices autem sive Metenses, etsi Farellus eo evocatus feliciter laborabat: opus tamen Domini partim aperta vi, partim, per Apostatam P. Caroli, cuius antea meminimus, valde impediebatur. Quibus in rebus quantum scribendo, monendo, hortando, modis omnibus denique laborarit Calvinus, partim ex eius editis literis intelligi potest, partim vero qui tunc fuere superstites, sunt testificati. Sed et audacior quam unquam antea Sorbana, P. Liseti tum in Parlamento Parisiensi principis, infaustae infelicis que memoriae hominis favore, ausa fuit facinus, quod mirum videri posset Episcopos, aut ipsum saltem Pontificem pati potuisse; nisi iam pridem Ecclesiarum opibus inter se, ut inter praedones fieri solet, dispertiendis occupati, suo praecipuo munere, quod in administratione verbi positum esset, ultro bonis istis, quos vocant, doctoribus cessissent: ea tamen conditione, ut tamquam canes Dominis illis subserviant, ex quorum mensis ossa tandem millies abligurita corrodunt. Ausa fuerat igitur Sorbona, nullo neque divino, neque humano iure fulta, fidei Christianae articulos praescribere, eeius modi quidem; ut tum sua falsitate, tum illis praecipue ineptiis; quae sunt illi sodalitati familiares, omnem sibi ipsius auctoritatem apud homines non prorsus amentes merito derogare putuerint: quibus tamen alii metu, alii per imperitiam ultro subscripserant. Itaque Calvinus iis respondit, ita ut errores solidis rationibus pererudite refutaret; et eorundem stultitiam non penitus insulsis suaviter deridendam propinaret.

Sic est annus ille exactus, quam [Note: 1543.] alius nihilo mitior excepit, iisdem malis caritate videlicet et peste infestantibus: et pergente vicissim Calvino, domi quidem suos confirmare, foris vero Ecclesiarum hostes fortiter reprimere, editis praesertim libris quatuor de liberi arbitrii controversia, quos Philippo Melanchthoni dicavit, adversus Albertum Pighium Campensem, sophistam illius aetatis facile principem: a quo etiam fuerat pro Antagonista delectus, ex quo videlicet reportata insigni victoria galerum mox


page 77, image: s085

a Pontifice consequeretur. At ille hoc suo labore frustratus, id unum assecutus est quod merentur veritatis hostes, nempe ut et doctis sanisque hominibus feteret, et ab ipso Satana deciperetur. Eos autem libros quanti faceret, testatus est Philippus suis literis, quos idcirco etiam edendas putavit Beza: ut habeat posteritas certum luculentumque testimonium, quod adversus utriusque calumniatores opponat. Sed et ex eiusdem Calvini literis eodem anno Ecclesiae Monsbelgardensi scriptis, quid sit iis respondendum quivis cognoscet, qui de nimia ipsius severitate in exercendis Ecclesiasticae politiae legibus queruntur.

Sequutus est annus supra sesquimillesimum quadragesimus quartus; in quo Calvinus de Neocomensium in Ecclesiasticis censuris instituto suam sententiam aperuit. Domi vero Sebastianus ile Castellio, cuius antea levitatem notavimus, ut erat quadam [Gap desc: Greek word] specie ineptissime ambitiosus, ac plane ex eorum genere, quos Graeci [Gap desc: Greek word] appellant, indignatus; quod suas ineptias in Gallica Novi Testam, versione Calvino non probasset; eo usque efferbuit; ut exotica quaedam docere non contentus, palam etiam Canticum Salomonis, tamquam impuram et obscenam cantionem ex canone expungi iuberet, et repugnantes Ministros atrocissimis convitiis proscinderet. Id illi vero sibi non ferendum merito rati, hominem ad Senatum vocant; ubi pridie Cal. Iunii patientissime auditus, cognitaque causa, calumniae damnatus, ex urbe excedere iussus est. Inde Basileam cum venisset, tandem ibi admissus, qualem sepraestiterit, alibi indicatur.

Ceterum anno superiore cum Carolus Vadversus Gallum totis viribus movens Germanis sic cavisset: ut tantisper dum Concilium universale cogeretur, quod sese curaturum promittebat, neutri partium praeiudicio facto, inter quas de religione disceptabatur, utrinque pari inter se iure uterentur: plurimum ea re commotus Pontifex Romanus Paulus III. gravissimam in ipsum Caesarem expostulationem edidit; quod Catholicis haereticos scilicet exaequasset; et in alienam messem iniecisse falcem videretur. Respondit Caesar quod aequm censuit: Calvinus autem quod in iis literis graviter laesa erat Evangelii veritas piorumque innocentia: Pontificis audaciam repressit.

Fuerunt tum Spirae coacta imperii comitia: qua accepta occasione Calvinus libellum edidit de necessitate reformandae Ecclesiae: quo haud satis scio an aut nervosius, aut gravius eius argumenti scriptum saeculo isto editum fuerit. Eodem anno Calvinus tum Anabaptistas, tum Libertinos (in quibus veteres omnes, quantumvis portentosae, renovatae sunt haereses) duobus libellis ita refuravit; ut neminem iis attente lectis arbitremur exstitisse: qui vel ab istis, nisi sciens et prudens decipi potuerit, vel


page 78, image: s086

si antea deceptus erat; non ultro in rectam viam redierit; offensa tamen isto libro in Libertinos edito Navarrena, quod ab illius horrendae sectae Antesignanis duobus Quintino et Pocqueto, quos nominatim Calvinus arguerat, (rem pene incredibilem) eo usque fuisset fascinata; ut cum alioquin illorum mysterium non toneret, pro bonis viris illos haberet; ac proinde sese quodammodo per eorum latus confossam arbitraretur. Quod cum intellexisset Calvinus, sic illi mira quadam moderatione respondit; ut et dignitatis, et collatorum ab hac Regina in Ecclesiam Christi beneficiorum memor, ingenue tamen et cordate, ut fortem Dei servum oportuit, nimia millius in admittendis istius modi hominibus imprudentiam reprehenderit; et ministerii sui auctoritate asseruerit: effecerit denique, ut horrendae Libertinorum sectae homines, qui in Galliam usque sese effundere coeperant, postea sese intra Hollandiae et proximarum regionum continuerint.

Tot autem illius anni laboribus defunctum, nova rursum certamina [Note: 1545.] sequentis anni, eaque longe gravissima, exceperunt. Nam quasi pestis divinitus immissa exhauriendae civitati totique viciniae non sufficeret, usque adeo apud pauperculos nonnullos avaritia tum valuit; quorum opera ditiores in curandis aegrotis ac repurgandis aedibus uterentur: ut et horrenda coniaratione pestifero unguine domorum postes aclimina atque quaevis obvia, inficerent: unde mox dira pestis sequebatur, et horrendo iureiurando sollenniter concepto inter se Satanae semanciparent, sisceleris conscios ullis tormentis adacti prodidissent. Non pauci tamen partim in urbe, partim in vicinis regionibus deprehensi, iustisque suppliciis sunt affecti. Sed incredibile dictu est quantam Genevae, et ipsi inprimis Calvino, invidiam Satan hoc artificio conflarit; quasi scilicet ibi plane ille regnaret; ubi quam maxime oppugnabatur.

Fuit hic idem annus infamis illa plusquam immani carnificina, quam Aquense Parlamentum in fratres Waldenses Merindolae, et Cabrieris, totoque ille tractu, non in unum aut alterum quempiam; sed in populos ipsos, nullo nec aetatis, nec sexus discrimine, incensis etiam vicis, exercuit. Haec autem mala Calvinumt, refugientes Genevam pauculos solantem ac reficientem eo vehementius premebant; quod eos antea literis summissis que pastoribus pure in Evangelio instituendos curarat, suaque apud Germaniae Principes et Helveticas civitates intercessione periclitantes antea servarat. Gliscebat tum quoque rursum inselix illa de cena Domini decertatio, Osiandro homine superbo monstrosique ingenii sopitam flammam fodiente: quod incendium quominus sopiretur per Calvinum certe non stetit; cuius ea de re ad Philippum unam et alteram Epistolam edendam Beza


page 79, image: s087

curavit. Sed utriusque sanis consiliis nullum locum tribuit eius hominis intemperies; quem uterque Periclem vocat. Interea pestis in urbe desaeviens multos bonos tollebat. Calvinus autem ex suggestu in nonnullorum flagitia ac praesertim ad versus scortationes quae ne tum quidem desinere poterant, pro viribus detonabat, bonis quidem adsentientibus, sed paucis quibusdam [Gap desc: Greek word] bonorum conatus infringentibus, donecipsi sese ultro, sicuti suo loco dicetur, praecipites dederunt. Accedebat denique ad haec mala, quod tum quoque non deessent parum illae quidem tempestivaede iurae civitatis disceptationesinec pati possent aliunde fideles pastores Ecclesiastica bona Pontificiis crepta non sic, ut oportuit, pleris que locis administrari Multi tunc clamores: multae querelae, multi denique scribendo ac loquendo labores, sed frustra plerumque suscepti: aperte quidem profitente Calvino, se quidem tot sacrilegiis minime favere, quae divinitus tandam sciret severissime vindicanda, sed in eo tamen iustum Dei iudicium agnoscere, quod bona tam male prius a sacrificis acquisita, non sineret Dominus Ecclesiarum aerariis inferri.

Alia praeterea duplex sollicitudo Calvinum eodem hoc anno simul domi et foris exercuit. Redierat tum Genevam patriam suam veterator quidam quamvis adhuc iuvenis, postquam aliquandiu Eremitam in Galliis simulasset. Eum pietatis speciem initio prae se ferentem Calvinus (homosi quis quam alius in deprehendis aliorum ingeniis sagacis sollertisque iudicii) cum mox agnovisset: admonere primum mox liberius etiam, postea am bitiose nimium in congregationis caetu sese efferentem increpare coepit. Hoe ille non serens, reperit facile ex illis, in quorum scelera invehi solitus erat Calvinus; quorum favore et studio adiuvaretur: adeo ut cum forte ageretur de pastore in mortui locum subrogando, palam ille cum suis sacrum Ministerium ambiret. Quid multis? interposita sua auctoritate iubet senatus istius rationem haberi. Obstitit cum suis collegis Calvinus, et quantopere hic ambitus verbo Der repugnaret, ostendit: obtinuitque bona cum senatus venia; ut scriptis Ecclesiasticis legibus staretur. Erant tunc quoque in Galliis nonnulli; qui persecutionum metu initio lapsi, eo usque postea sibi placere coeperant; ut eos negarent peccare, quam in veram religionem intenti, corpore duntaxat Pontificiis sacris interessent. Hunc igitur perniciosissimum errorem iam olim a patribus damnatum; Calvinus, cuius illi severitatem nimiam esse causabantur, et scripto luculento; refutavit; et adiunctis doctissimorum Theologorum Philippi Melanchtonis, Buceri, Petri Martyris, et Ecclesiae Tigurinae senteuriis ita coercuit: ut ab eo tempore piis omnibus faeruerit Nicodemitarum nomen. Ita enim illi vocabantur qui errori suo sanctissimi Viri illius exemplum praetexerent.


page 80, image: s088

Annum quadragesimum sextum alius nihilo mitior excep it. Praeter quam enim quod adversus frequentes nuntios de Caesaris adversus Religionem molitionibus, et Pontificis fraudes, a quo summissos incendiarios ferebant, confirmandus erat civium animus; deplorandus erat in eo praecipue civitatis status; quod tantum abesset, ut improborum petulantia tot ferulis domari se pateretur: ut contra magis efferretur: adeoque prorsus erumperet. Erant enim ducem nacti vanissimum quidem, sed audacem et ambitiosum inprimis (quem idcirco Calvinus Comici Caesaris nomine in suis Epistolis designat) Amedenum Perrinum nomine, hoc etiam iam pridem confecutum: ut generalis Capitaneus populi suffragiis crearetur. Is ratus id quod res erat, stare se suique similes vigentibus legibus, ac praesertim Calvino assidue adversus eorum lasciviam detonante, non posse: tandem quid unacum suis meditaretur, aperte hoc anno prodere coepit; quod cum animadversum simul ac repressum fuisset senatorum auctoritate; tacuit ipse quidem; sed ita ut mox apertius sese proderet improbitas. Ecce enim paulo post ex ipso senatu quidam in hominum caetu satis frequenti, Calvinum ut falsa docentem corripit; a duobus ex pastorum collegio (ut existimatum) clanculum impulsus, ebrioso utroque, nec minus quam ceteri severitatem legum metuent Et hunc quidem latratum Calvinus nihil est moratus. Vocatur tamen ille in ius, cognitaque causa ex S. C. infamiae damnatur, coniunctique duo illi falsi pastores exauctorantur, ipsaque adeo oenopolia interdicuntur: tantum abest, ut malorum improbitas quiequam valuerit.

Quod autem incendium hoc anno repressum fuerat, eo qui proxime secutus est, nempe quadragesimo septimo supra sesquimillesimum prorsus erupit; nec aliud tempus eo saeculo magis calamitosumincidit: Germaniae Ecclesiis eo redactis, ut una cum proceribus et urbibus partim sese ultro dedentibus, partim vi captis, uno momento eversum videretur, quicquid tot annis tantisque laboribus exstructum fuerat: iique demum beati a plerisque haberentur, quos istis tumultibus tempestiva mors eripuisset. His publicis tot Ecclesiarum calamitatibus quantopere pium illud pectus cruciatum existimabimus, non aliter etiam in media pace, in Ecclesias quantumvis remotas affectum, quam si omnes illas humeris impositas gestaret? Quid v. Cum summos illos viros quos amicissimos habuit, Philippum dico, Bucerum, Martyrem videret ita periclitantes: ut moriti quam vitae propiores essent, quantis cum doloribus conflictatum putabimus? Fortissimo tamen animo Calvinum tempestates istas superasse, tum ipsius scripta testantur, tum etiam res ipsa comprobavit: cum domi multo acrius ab impiis vexatus, suo tamen exillo gradu ipsis ne tantillum quidem cesserit.


page 81, image: s089

Itaque ut ad domestica cerramina redeamus, cum in eo totus esset; ut Evangelium, quod annuntiabat, ostenderet non in speculatione quadam, sed in ipsa Christiana vita positum esse: hostes eos necessario expertus est: qui omni pietatiac honestati; ipsi denique patriae bellum indixerant. Eorum, ut ante diximus, facile princeps erat Perrinus ille, quum eatumesset et illius et suorum conditio; ut et ab ipsis extrema quaevis tentanda constaret, et improbi aperte instarent; ut istorum omnium cognitio a Presbyterio ad senatum transferretur. Presbyterium ex adverso urgere sancitas de Ecclesiastica disciplinaleges, verbo DEl consentaneas; ipsiusque adeo senatus opem implorare; ne quid detrimenti acciperet Ecclesia: iudicavit senatus ratas esse Ecclesiasticas leges oportere, illudque re ipsa confirmavit. Ac tandem cum ille sua audacia sese in extremum discrimen coniecisset, exitus totius rei is tum quidem fuit: ut Senatu motus abrogatoque Capitanei nomine privatus viveret. Haec autem omnia, etsi coram magistratu agebantur; dici tamen non potest, quantopere Calvinum exercuerint: siquidem eo usque semel in ipsa curia coactis Diacosiis deventum est; ut pene exsertis iam ensibus, parum abfuerit, quin mutuis caedibus curiam ipsam cruentarent: quam seditionem Calvinus, cum collegis superveniens, opposito inprimis suo ipsius capite inhibuit, quamquam sceleratorum factio in illum praecipue ferretur: ipso nihilominus eorum scelera pergente acerrime detestari, eosque gravissime, pro ut merebantur, increpare. Neque vero vana fuit iudiciorum Dei denuntiatio. Siquidem per id tempus quidam famosum libellum scripsisse, et sacro pulpito adfixisse deprehensus; in quo tum alia multa nefaria in sacrum ministerium; tum etiam illud scriptum erat; Calvinum esse in Rhodanum praecipitandum; causa dicta infinitarum aliarum blas phemiarum praeter exspectationem convictus, capitis supplicio affectus est. Quin etiam post eius interitum inventus est libellus ipsius manu adversus Mosen, ipsum que adeo Christum professo scriptus; quo impietatis scelere dubium non erat, quin alios etiam aliquot infecisset.

Scripsit autem hoc ipso anno in mediis illis certaminibus Calvinus Antidotum adversus Tridentini conciliabuli sessiones septem: itemque Roromagensem Ecclesiam missis literis adversus Franciscani cuiusdam fraudes renovatorum a Libertinis Carpocratis errorum numerum ibisparge item, confirmavit.

Anno sequente id est, quadragesimo octa vo supra sesquimille simum, crupit eiusdem illius factionis malum iis, (quod pene incredibile est) maxime abutente Satana, qui tamen praecipue mederi malis istis studebant Farello nempe Vireto. Qui neunte statim anno, cum Genevam venissent, et orationem in senatu


page 82, image: s090

gravissimam de componendis dissidiis habuissent; Calvino quidem nihil aliud, quam emendationem morum postulante, Perrino vero cum suis nihil non simulante; ut pristinum locum reciperet: tune quidem visa sunt omnia composita; sed bonis viris impositum potius fuisse, res ipsa mox comprobavit. Perrino siquidem restituto, eo usque sese extulit sceleratorum improbitas; ut thoracibus etiam quibusdam in crucis modum dissectis, quibus sese mutuo agnoscerent, palam uterentur, et alii suis canibus Calvini nomen imponerent, alii Calvinum in Cainum transformarent; non pauci denique illius odio abstinerese a cena Domini testarentur. Quae omnia cum fortiter ille, et collegae ipsius reprehenderent, vocatis in senatum, vicit quidem facile bonorum innocentia: tandemque XVIII. Decembris sollenni iureiurando sancita rursum est [Gap desc: Greek word] . Sed haec omnia per simulationem facta fuisse; nec aliud tum quaesivisse Perrinum; quam ut Syndicatum adeptus, aditum sibi et suis ad omnia perdenda magis ac magis patefaceret, eventus comprobavit.

Calvinus istis concertationibus non modo non cessit: verum etiam quasi in otio sex Epistolas Pauli doctissimis commentariis illustravit: et Interim illud quod vocant; pessundandis Germanicis Ecclesiis editum, gravissimo scripto refutavit; veramque instaurandae Ecclesiae rationem ostendit: Astrologiae denique, quam Iudiciariam vocant, cui plusculum tribuere non pauci videbantur, falsitarem atque vanitatem elegantissimo libello patefecit. Tum quoque a Brentio, Basileae exulante, literis salutatus amicissime, illum consolatus est, in qua coniunctione utinam perstare Brentius institiflet! Bucerum in Anglia exulantem tunc quoque ingenue monuit; ut magis perspicue de cena Domini scriberet ac loqueretur; et amicissime solatus est. Simulque Sommersetum Ducem, Angliae protectorem, indignissima postea morte affectum, accurate scripris literis eorum admonuit: quae si tum essent in illo regno animadversa; multas fortasse tempestates Ecclesiae Anglicanae devitassent.

Crescebat in istis certaminibus mirabiliter Ecclesia Genevensis, quod ut mirum in modum Satanam et malos angebat; ita Calvini excipiendis pro CHRISTI nomine exulibus intenti studium vehementer acuebat: cui sollicitudini sic favit anno consequente Dominus: ut etsi non exstincta prorsus, attamen ad tempus sopita furio sorum improbitas videretur. Et sane induciis egebat ille, praesertim casu domestico graviter afflictus: amissa videlicet uxore, lectissima femina;


page 83, image: s091

quem tamen casum ita constanter tulit: ut hac etiam in re singulare fortitudinis exemplum toti Ecclesiae praeburit.

Eodem anzo exorta in saxonicis Ecclesiis eontentione de rebus Adiaphoris, quum a Calvino quoque consilium pereretur; sententiam hac de re suam libere exposuit: Philippo etiam officu admonito: quem nonnulli, ur in eo molliorem accusabant; immerito id quidem, ut accuratius postea Calvinus cognovit. Tum enim erat ignorum, quo animo malus ille genius et tota Flaccianorum cohors, impelleretur, quae tot postea turbas dedit, et nunc quoque opus Domini labefactat, non aliter fane, nec minus impudenter ac funose, quam si ab ipso Romano Pontifice magnis stipendiis esset conducta.

Ceterum hoc Ecclesiis Germanicis inflictum vulnus contrario beneficio Dominus apud Helvetios compensavit; Farello simul ac Calvino Tigurum profectis: ut cum visus esset quibusdam Calvinus Consubstantiationi nonnihil favere, de communi in eare omnium Helveticarum Ecclesiarum consensu omnibus liqueret. Neque vero difficile factu fuit, ut inter bonos et veritatis amantes conveniret. Scripta est igitur summa omnium Holveticarum et Rheticarum Ecclesiarurn approbatione consensio, quae praesertim D. Bullingerum cum Calvino Tigurinamque Ecclesiam cum Genevensi arctissimo vinculo magis ac magis colligavit: in qua etiam adhuc perstant. Sic annus ille felix exactus est, si cum ceteris conferatur: quae et Bezae primae ad Ecclesiasticas functiones vocationis vocante ipsum Lausannensi Ecclesia, impellente Calvino initium suit.

Scricsit quoque per id tenipus binas eruditissimas Epistolas Laelto Socino Senensi Tiguri diu versato, ae tandem etiam mortuo. Ex lis vero quod faerit illius ingenium, nempe plane Acoedemicum, facile quivis dignoscet, res autem ipsa sero ac non nisi post eius obitum patefecit: quam E celsias peragrans, ac doctissimum quemque, ac in us inprimis Philippum, Calvinum, Ioachimum denique Camerarium fefellisset. Siquidem illum postea Bellianae, de qua suo loce, farraginis maxima ex parte auctorem fuisse, et Serveti, Casiellionis, Ochini denique furoribus favisse compertum est; exstante eriam illius in illustra primum caput Iohannis commentario: in quo facile omnium, qui unquam illum locum longe divinissimum corruperimt, haereticorum impietratem superavit: Qui hunc excepit annus quinquagesimus supra sesquimille simum


page 84, image: s092

satis quoo ac Ecclesiam attinet, tranquillus fuit. Eoque decretum est; utministri non tantum in contionibus, quas alii negligebant, alii non magno cum fructu audiebant; sed etiam sigillatim per domos et familias certo annitempore, adhibito cuiusque regionis urbis Decurione, itemque Presbytero plebem instituerent, et ab unoquoque fidei rationem summatim exposcerent. Qua ex re vix credibile est, quantus sit fructus consequutus. Alterum decretum, ut in proximum diem referretur Natalium D. celebratio, nec ulli alii festi dies essent praeter septimum quemque, quem Dominicum vocamus, factum plurimos offendit, adeo quidem ut non deessent, qui dies ipsos Dominicos a Calvino sublatos consiegerent, ut cum in invidiam vocarent: quum tamen non modo non postulante, sed etiam ignorante Ministrorum collegio actum ea de re apud populum, decretumque fuisse constaret; cuius timen causa litem non esse movendam Calvinus existimavit. Offendiculum autem inde a nonnullis acceptum Calvino praebuit libelli de scandalis scribendi occasionem, Laurentio Normendio integerrimo veterique amico inscripti.

Huius autem biennii tranquillitatem dissidia sequentis quinquagesimi primi, nempe supra sesquimillesimum facile compensarunt. Nam praeterquam quod toti Ecclesiae ac Calvino nominatim luctuosus fuit Buceri morte, quem virum summe dilexerat, itemque Ioachimi Vadiani, consulis Sangallensis, viri singulari tum pietate tum eruditione praediti interitu; efferbuit factiosorum improbitas eo ardentius, quo diutius sopita delituerat: adeo ut palam negarent cum adventantibus exulibus ius Civitatis communicandum: neque eo content, Calvinum ipsum ex contione trans Rhodanum habita redeuntem per ludibrium pulsarint, et Raymundum eius Collegam nocte forte pontem Rhodanitranseuntem, exempta furtim sublica pene in subiectum fluvium praecipitarint: Denique in ipso D. Gervasii templo tumultum non parvum eo praetextu excitarint, quod Minister infanti ad Baptismum oblato indere Balthasaris, nomen quoniam id diserte leges scriptae ob certam causam prohibebant, recusaret. Neque tum adersus haec mala quicquam erat quod Calvinus opponeret, praeter fortem invictamque patientiam.

Sed et aliud novum malum Genevensem Ecclesiam per id tempus invasit. Dedit autem occasionem Hieronymus quidam Bolsecus ex Carmelitarum societate Luteriae Monachus, qui cum aliquot ante annos cuculla quidem abiecta, sed Monachismo retento profugilset, idem etiam decepta Feriariensi


page 85, image: s093

Ducissa ab ea pulsus, ac tandem tridue medicus factus Genevam venit: ubi quum inter eruditos medicos nullo loco esset; utsese Theologum esse ostenderet, falsum et absurdum quiddam de praedestinatione inter aliquos, ac tandem etiam in congregationis coetu blateravit. Eum Calvinus primum moderata reprehensione contentus refutaverat; deinde ad se vocatum docere meliora fuerat conatus. At ille sive ambitione monastica percitus, sive ab illis factiosis, iampridem quaerentibus per quem Calvinum lacesserent, incitatus, palam ausus est in ipso congregationis coetu decimo sexto Octobris; cumille Ioannis locus explicaretur; Qui ex Deo est, verba Dei aeudit, et quia non auditis, et Deo non estis, liberum arbitrium et operum praevisionem ad aeternae praedestinationis decretum causis omnibus etiam ordine superius evertendum adiectis etiam in veram doctrinam contumeliis fastuque mere seditioso proferte: idque eo ut existimatur au dacius quod forte Calvinum suo loco non sedentem, abesse crederet. Et aberat quidem ille initio. Sed eo sermonem ingresso superveniens, ponealios nonnullos sese continuerat.

Finita Monachi oratione, Calvinus repente apparens, quamvis plane nihil antea tale meditarus, tum crete si unquam alias, qui vir esser, ostendit. Siquidem illum tor verbi divini testunomis, tot Augustini praesertim locis, tot demque tamque gravibus argumentis confutavit, perculit, obruit; ut omnes praeteripsummet perfrictae frontis, monachum, ipsius vehementer puderet. Aderat in ipso audientium coetu Assessorum Praetoris unus, quorum in urbe ius prehensionis est. Is illum dimisso coetu, tamquam seditiosum in custodiam tradit. Quid plura? Causa multis disputationibus agitata, Senatus Helveticarum etiam Ecclesiarum sententiam percontatus, illum tum ut seditiosum, tum ut mere Pelagianum vicesimo secundo Decembris publice damnatum urbe expulit, festuariam poenam minatus, si vel in urbe velin urbis territorio esset deprehensus. Ipse postea in vicinum oppidum demigrans, multas magnasque turbas dedit, donec Bernensi quoque ditione bis expulsus, ministerium in Gallicis Ecclesiis ambiens, quas tum pacificas fore putabat, Lutetiam primum indeque Aureliam veniret, paenitentiam miris artibus simulans ultroque cum Genevensi Ecclesia reconciliarionem petens. Quod cum reipsa praestiturus videretur, ubi contra quam speravit Ecclesias affligi animadvertit; repetita medicina, ad hostes Evangelii manifesta desectione uxore quoque Canonicis Augustodunensibus prostituta, transivit, unde quibus potuit maledictis profcidit. At Genevae interea collegium


page 86, image: s094

Ministrorum in publico coetu veram de praedestinatione doctrinam asseruit, publicoque scripto deinceps a Calvino comprehensam comprobavit: hoc unum istis dissidiis consequuto Satana; ut caput hoc Christianae Religionis antea obscurissimum, dilucidum perspicuumque cunctis non contentiosis evaserit.

Anno vero deinceps secuto magis apparuit quantam flammam accendisser im purus ille, licet communi tot Ecclesiarum iudicio damnatus, Etenim tum ipsa quaestionis nondum antea saris a plerisque veteribus explicatae, nec eodem semper exitu agitatae difficultas; cutiosa praesertim ingenia ad hoc ipsum di quirendum accendebat, tum factiosi praeclaram sibi oblatam occasionem ad omnia Calvino eiecto subvertenda putabant, Itaque dici non potest, quae non in nrbe tanturn, verum etiam ultro citroque, veluti si classicum ipse Satan cecinisset, contentiones sintconsequutae. Etsi enim pulchreinter praecipuarum Ecclessarum pastores convenibat; non deerant tamen qui in vicinis Bernensis ditionis Ecclesiis Calvino litem intenderent; quasi Deum faceret peccati auctorem, parum certe memores hoc ipsum pestilentissimum dogma fuisse a Calvino iam pridem ex professo adversus Libertinos refutarum.

Basileae vero Castellio bonus ille et simplex homo, etsi clanculum sere agebat omnia; tamen non obsecure Pelagianismum ruebatur. Quin etiam his de rebus ita scribere coeperat Philippus; ut quamvisantea Calvini adversus Pighium libro diserte subseripsisset; tamen Genevenses Stoicum fatum inveben tes notare quibusdam videretur. Pontificios omitto, easdem calumnias millies refutatas nunc quoque repetentes. Pungebanr ista gravissime, sicuti par erat, illius animum; et eo quidem acerbins, quod ea sun interdum per id tempus erroris efficacia; nt publica etiam auctoritate alicubi obstructum os veritati videretur.

Neque haec fuit paucorum annorum controversia: sed hoc anno inprimis bonus ille Eremita, quem supra diximus, cum Calvino disputaturus, prodiit, qui aliquot ante annis quum Ministerium ambirer, repulsam passus, Iurisconsulrus, et factiosorum patronus evaserat, Causa coram senatu agita ta est magna utrinque contentione: illo quidem impudentia et malorum favore depugnante; Calvino vero sola veritatis auctoritate doctrinam suam tuente. Vicit ergo veritas et Calvini scripta ipsorum etiam, quod mirum est, adversariorum suffragiis, ut pia et orthodoxa rursum comprobata. Sed nec istius adversarli aliquot post annis morientis, reticenda est resipiscentia; cuius etiam testem Calvinum tanto studio adhibuit;


page 87, image: s095

ut non aliter sibi pacem conscientiae constare diceret; quam si Calvinum sibi conciliatum moribundus agnosceret, avem antea tam indigne a se impetitum fateretur. Cui etiam Calvinus tum non modo non defuit; sed benignissime consolatum erexit, et ad extiemum usque confirmavit.

Annus autem alter a superiore, nempe quinquage simus tertius supra sesquimillesimu, ad exitum festinante factioforum malitia tam fuit turbulentus, ut non Ecclesia modo, verum etiam Res publica extremum discrimen adierit. Siquidem eo usque illi progressi sunt, clamoribus, et minis, numero denique oppressa bonorum libertate; ut vetera de constituendis Senatoribus edicta (quotamen argumento boni etiam sibi ranto melius deinde consuluerunt, ita illis etiam favente Domino) resixerint; nonnullus senatu moverint; peregrinis exulibus a quibus se metuere dicebant, arma omnia, exceptis si quando urbeegrederentur ensibus, ademerint; adeo ut nihil aliud superesse videretur; quam ut quum omnia in potestate haberent, quae toties agitaverant, facile exsequerentur.

Occasionem autem turbarum alteram quoque Satan tunc obiecit. Vetus enim ille sacrae Triadis, id est, omnis verae Deitatis hostis, adeoque monstrosum ex omnibus quantumvis rancidis et portentosis haeresibus conflatum, Michael Servetus, postquam aliquot annis huc et illus medicinam faciens oberrasset, tectusque Michaelis Villanovani nomine, illas blasphemias sparsisset, edito tandem Viennae Aliobrogum spisso volumine (cuius excusorfuit Arnolletus quidam Lugdunensis Typographus, Correctortutem, ut in illis officiinis vocant, Guilielmus quidam Guerotius factiosis Genevensibus pridem deditus, sed paucis ante mensibus, ut scortationis et aliorum flagitiorum poenas vitaret, Geneva Lugdunum profectus: eo inquam edito plasphemiarum pleno volumine Servetus, eoque nomine in carcerem Viennae coniectus, ac inde mox, nescio quibus artibus, elapsus, Genevam fato quodam venerat; alio procul transiturus, nisi DEI providentia factum esset: ut mox agnitus, Calvino, cui ille iam pridem bene notus erat, Magistratum admonente, carceri fuisset mancipatus. Quae certaminatum, quantisque de rebus suscepta fuerint, ex edico libro percipi plenissim e potest. Fuit autem horum omnium ille exitus; ut tandem perditus ille (cui etiam factiosorum unus tum Praetoris Assessor in aurem insusurrasse quiddam credebatur, quo malum perdito hominianimum obfirmaret) a vana illa sua confidentia proditus impietatis et infinitarum blisphemiarum, ex omnium etiam Helveticarum Ecclesiarum


page 88, image: s096

sententia damnatus, vicesimo septimo Octobris, nullo edito paenitentiae signo, infelix vivus cremaretur. Sed et Farellus eodem anno eo usque vi morbi fractus, ut a Calvino; qui Neocomum ad eum visendum venerat, pro morruo relinqueretur, vitae postea praeter spem omnem restitutus, Ecclesiam moxrecreavit. Itaplaneinter spein et merum, terminante tamen doloremlaetitia, annum hunc eatenus exegit. Ecce enim dum haec in serveti caula aguntur, quidam ex fact osis Bertelerius nomine, homo prosectae penitus impudentiae, cui ob molta flagitia Presbyterium mensa Domini interdixerat, in Senatum venit, postulatque ex auctoritate Senatus absolvi: quod si factum esset, ambigi non porerat, quin mox soluns Ecclesiasticae disciplinae vinculis, omnia statim diffluerent. Itaque obstat sedulo fortiterque Presbyterii nomine Calvinus, ostenditque Magistiatum sacraum legum vindicem non destructorem esse oportere: nihil denique corum praetermittit, quae tanti momenti contentio flagitabat. vincebant tamen eorum falsi clamores, qui Presbyterium, aiebaur sibi in quibusdam Magistratus imperium arrogare adeo; ut in Diacosiorum consilio statueretur; ultrmum excommunicationis iudicium ad Senatus cognitionem pertinere, ut quos vellet, absolveret. In quam sententiam a senatu parum tum ad dem rem attento obreptitie absolutorias literas sigillo Rei publicae communitas bertelerius obtinuit. Ac sperabat tum Perrinus cum suis, alterum sequutnrum: nempe, ut vel Calvinum nisi mandato senatus pareret, per tumultum opprimeret, vel si pareret, nullo postea negrio Presbyterii auctoritatem omnem, id est, pequitiae ipsorum frenum abrumperet. At Calvinus quamvis biduo duntaxat ante cenam Domini, maense Septembri de more celebrandam, de hoc facto commonefactus, inter contionandum elata voce ac manu, multa de sacris mysteriis in eorum contemptores loquutus: at ego, inquit, Chrysostomum secutus, occidime potius patiar, quam haec manus, DEI contemptoribus iudicatis sancta Domini porrigat. Haec vox (mirum dictu) tantum potuit apud illos, quantumvis effrenes, ut Perrinus statim clanculum Bertelerio mandaret; ne ad mensam accederet, sintque mysteria, non sine tremore quodam, quasi numen ipsum in conspectu adesset, miro silentio celebrata. A prandio vero Calvinus locum illum in signem Actorum Apostolicorum forte tractans; in que Paulus Ecclesiae Ephesinae valedicit, testat us se eum non esse, qui ad versus Magistrat um pugnare sciret aut doceret, coetumque multis verbis cohortatus; ut in ea, quam audivisset doctrina perseutraret, tandem veluti postremam hanc contionem Genevae haliturus;


page 89, image: s097

et quando quidem, inquit, it a se res habent, liceat mihi quoque, Fratres apud vos hec Apostoli verba usurpare; Commendo vos Deo et sermoni gratiae ipsius: quae voces tum sceleratos illos mirifice perculerunt, tum bonos etiam tanto magis serio officu admonuerunt Postridie Calvinus cum Collegis et Presbyterio a Senatu tum etiam a Diacosiis constanter postulavit; ut apud populum ipsum audirentur, quum de lege a populo lata abroganda ageretur. Quamobrem in eam sententiam animis non mediocriter commutatis, itum est; ut suspenso illo Diacosiorum decreto statueretur; petendum esse a quatuor civitatibus Helveticis iudicium, nec interea praeiudicium ullum fieri receptis leg bus oportere. Sic discussa potius, quam sedata fuit haec tempestas, quam illi praeter spem omnem a Calvini capite aversam, in Farelli caput e re nata convertere tentarunt. Farellus enim mense Martio morbo illo tam gravi conflictatus, simulatque per valetudinem licuerat Genevam properans, peracerbe factiosos pro contione, partim causa ipsa, partim aetate et vetere sua quadam apud illos auctoritate fretus, increparat. Ipsi vero factam sibi iniuriam querentes, diem illi Neocomum reverso dixerunt; impetratis a Senatu ad Neocomenses literis; ut Farellum ad diem condictam adesse paterentur. Venit igitur Farellus, nec a periculo aberat, clamitantibus factiosis, dignumesse qui in Rbodanum abiceretur: quum ab uno ex civibus cordato iuvene admonito primum Perrino; videret etiam atque etiam, ne quid detrimenti communis veluti civium parens Farellus acciperet, tum adiuncto sibi altero etiam integro iuvene et socio, commonefactis ceteris quos bene affectos noverat, sese in curia Farello sistente, ibique concurrente magna urbis parte, attoniti ac de seipsis iam solliciti accusatores, audito Farello, culpam ipsi sunt deprecati. Ita pene totus hic annus adversus improbos, tum pro doctrina, tum pro disciplina concertando consumptus fuit: prospero tamen ubique exitu, si vulnus excipias, quod non Anglia modo, sed Christianae omnes Ecclesiae Eduardi religiosissimi Regis intempestiva morte acceperunt. Et tamen eo ipso Calvinus scribendo etiam intentus, egregios illos in Ioannem Commentarios emisit. Liceat hic nobis et utinam immerito testari de Serveto, quod de gemino monstro Paulos Samosateno videlicet, et Ario Alexandrino, veteres illi patres experientia ipsa edocti scripserunt; ab iis nimirum primum orta incendia, quibus omnes orbis Christianae Ecclesiae postea pene deflagrarunt. Sumptum enim optimo iure Genevae de Serveto supplicium, non ut de sectario quodam; sed tamquam de monstro ex mera impietate horrendisque blasphemiis conflato, quibus totos annos triginta tum voce tum scripto caelum ac terram infecerat, nec nunc quide dici


page 90, image: s098

potest quantopere Satavae rabiem exacerbarit, exorta flamma, quae Poloniam primum, inde Transsylvaniam et Ungariam corripuit: et utinam non longius pervaserit. Quod et ipse Satanico plane Spiritu praedixissemerito videri potest; quum hanc ex Apocalypsi sententiam ea, qua cetera consueverat conscientia, descriptam, illi suo libro praescriberet: Factum est in caelo proelium magnum, Mic hael et Angeli eius pugnantes cum dracone. Vere id quidem, si Cum non pro [Gap desc: Greek word] sed pro [Gap desc: Greek word] accipias. Vix igitur desieraut calere in felicis illius cineres: quum de poenis haereticorum quaeri coepit: quilusdam coercendos quidem, sed ultimo supplicio affici iure non posse opinantibus; aliis quasi de haeresi satis ex Dei verbo liquere non posset, et de Religionis capitibus omnibus in utramque partem sentire Academicorum more liceat, existimantibas; unius Dei esseiudicio relinquendos. Illam op nionem boni eriam nonnulli tuebantur, veriti nimirum ne si aliter sentirent, tyrannorum in pios saevitiam accendere viderentur. Istius autem auctores quorum principes erant Sebastianus Castellio, et Laelius Socinus, suam ipsorum causam agentes: iste quidem occultius, ille vero apertius, ut qui sua quadam in sacrorum Bibliorum perversionem praefatione palam verbi divini satis perspicuam auctoritatem convellere studuisset suisque in priorem ad Corinthios Epistolam adnotationibus; ut a verbo scripto tamquam imperfecto nos abduceret, diserte scripsisset, Paulum quandam Theologiam ea, quam scriptis tradidisset reconditiorem, perfectos nescio quos suos discipulos docuisse. Itaque quum anno millesimo, quingentesimo, quinquagesimo quarto ineunte Calvinus suscribentibus Collegis omnibus copiosam Servetanae doctrinae refutationem edidisset, adiectis etiam rationibus cur et quatenus a Magistratu quoque, legitima praeeunte cognitione, puniri haereticos oporter et: opp osuerunt isti farraginem partim ex scriptis priorum Doctorum depravatis, partim ex fanaticorum quorundam ignoti alioquin nominis schedis consarcinatam, Martini cuiusdam Bellii nomine (is ipse fuit Castellio, quamvis id postea eiurarit) praefationi inseripto et ementito Civitatis nomine, in qua editam fuisse hanc farraginem mentiebantur. Huie autem non tantum illo errore, sed multis etiam blasphemiis scatenti libello postea Bezarespondit: ut ea molestia Calvinum longe melioribus curis, seribendis nimirum eruditissimis in Genesim Commentariis intentum, et aliis ibidem de quibus dicemus, Ecclesiae suae depellen dis peridulis occupatum, liberaret. Pergebant enim rebus novandis interti factiosi: et quamvis rursum secunda Febr. cotam Senatu solen ni ptomisso sancita esset [Gap desc: Greek word] tamen seipsis quottidie deteriores evadebant: utrinque valde occupato Calvino, dum et illos pro suo more increpando


page 91, image: s099

ad meliorem frugem revocare, et bonos adversus illorum improbitatem confirmare studeret. Nam eo usque processerunt improbi; ut verbum Dei in obsc oenas cantiones transformarent, et obvios vespere peregrinos pulsarent, ac interdum etiam spoliarent. Privatim vero ac proprie Bolseci, Castellionis et aliorum quorundam deveritate scilicet valde sollicitorum hominum opera utebantur, Controversiae de praedestinatione renovandae: adeo ut famosum libellum convitiorum plenum eumque anonymon sparsisse non contenti, quo fidum illum Dei servum miris modis lacerabant, miserit Castellio Latinum alterum Lutertiae clam excudendum: cui postea Beza etiam respondit: sicut et ipse Calvinus quasdam eiusdem argumenti ineptias certis capitibus comprehensas refutavit. Incumbebat etiam ei tum temporis ex Anglia profugorum cura, quorum alii Vesaliae, alii Emdae, alii denique Francofurti consederant, omnes a Calvino consilium subinde flagitantes: nec parum etiam angebatur quorundam in Gallicae Argentinensis Ecclesiae ab ipso olim plantatae pastorum audacia, aliorum occulto favore adiuta. Denique quantopere hoc anno pro variis Ecelesiis laborarit, testis est insignis literarum copia; quibus et Magnates multos ad amplectendum evangelium excitavit, et fratres plurimos alios non procul ab extremis periculis, alios in vinculis positis, maximo cum fructu confirmavit. Diximus ante de doctrinae Sacramentorum inter omnes Helveticas et Rheticas Ecclesias consensu edito, maxima doctorum et bonorum omnium gratulatione. Displicuit haec concordia spiritui erroris, cuius iam pridem ea est, quam cernimus efficacia. Itaque facilerepetit, qui sopitum ignem foderet, Ioachimum nimirum quendam Westphalum, cui classicum canenti, succinuit postea Heshusius verbi divini tunc Minister, post etiam Episcopus, de quibus mox dicendum nobis erit. Ac tunc quidem Calvinus consensionis illius explicationem edidit, quae quo magis rabiem istorum exacuit, eo magis omnibus veritatis amantibus profuit.

Annus [Note: 1555.] vero proxime consecutus mirifico DEI beneficio Rei publ. ac Ecclesiae Genevensi optatam quietem a domesticis cerraminibus attulit: factiosis autem sua ipsorum opera perditis, horrenda coniuratione peropportune per ebriosorum quorundam ex consciorum numero petulantem audaciam detecta, et aliis quidem capitis supplicio affectis, aliis vero solum vertentibus: qui etsi aliquandiu postea civitatem vexarunt, turpiter tamen omnes postea intereuntes, singulare seri quidem, sed iusti divini iudicii exemplum praebuerunt. Sic liberaeta fuit ab his pestibus Res publ. quum altero DEI benesicio


page 92, image: s100

paulo ante allato quatuor Helveticarum civitatum responso (quarum sententiam diximus ad annum superiorem visum Senatui fuisse super Ecclesiastica Genevensi disciplin a percontari) vetera omnia Ecclesiasticae politiae edicta contra factiosorum exspectationem, communibus civium suffragiis rogata perlataque fuissent. Non defuit tamen in quo tum quoque Calvinus strenue exerceretur. Nam foris quidem, tum de Polonicis Ecclesiis voluntare Regis constituendis, tum de furiosa illa tem pestate commutatis in Anglia rebus excitata, quae tres illos incomparabilis pietatis Episcopos et Martyres Ioannem Hopperum, Nicolaum Ridlaeum, et Hugonem Latimerum, inter tot alios fere innumerabiles, ac tandem etiam magnum illum Crammerum Cantuariensem Archiepiscopum in caelum usque expulit, consolandis denique fratribus in Gallia vinctis, ac praesertim quinque fortissimis Martyribus hoc ipso anno Cameraci crudelissime crematis, plurimum laboravit. Domi vero Serveti cineres pullulare coeperunt: cuius blasphemiis favere deprehensus Matthaeus Gribaldus, non incelebris Iuris consultus, cum Genevam forte venisset (erat enim Fargiarum dominus qui pagus est in genevae vicinia) deductus ad Calvinum a quibusdam Italis, apud quos ille Patavii docuerat, recusante Calvino dextram illi porrigere, nisi prius de primario Christianae fidei atticulo, id est de sacra Triade et Deitate Christi inter eos conveniret, nullum postea locum ullis adminitionibus vel argumentis reliquit. Itaque quod ei iam tum praedixerat Calvinus, grave nimirum Dei iudicium pertinaci ipsius impietati imminere re ipsa postea expertus est. Tubinga primum profugus, quo fuerat Vergerii favore introductus: Bernae postea captus, simulatque abnegatione liberatus ad ingenium postea rediens, Gentilis, de quo mox dicemus, fautor et hospes, superveniente demum peste correptus, paratum sibi supplicium praevenit.

Aliud denique Calvinum huius anni solidum gaudium gaudere prohibuit, paucorum videlicet vicinorum pastorum factio, qui sponte alioqui currentes, Bolseco praeterea instigante; ut sibi nomen aliquod ex tanti viri reprehensione quaeretent, homines alioqui multis iam notis aspersi, non aliter in eum debacchabantur, quam si Deum idcir cofaceret malorum auctorem, quod ab aeterna Dei providentia et ordinatione nihil excluderet. His calumniis, de quibus antea aliquid diximus, etsi nihil illa movebatur, tandem tamen illorum maledicentia coactus, impetravit a Senatu; ut una cum legatis Bernam profectus, veritatis causam coram Bernensibus ipsis ageret. Acta igitur illic causa est, et Sebastiantus quidam infamia et exilio multatus: Bolsecus excedere finibus tum quidem iussus: neque tamen


page 93, image: s101

tum quicquam illis de re ipsa definire visum est, ita Domino Ecclesiae suae consulente. Visus enim fuisset Calvinus, auctoritate vel gratia obtinuisse, quod ultro postea contigit. Nam et illae omnes calumniae, non ita multo post in fumos abierunt, et Andreas zebedaeus accusator accerrimus, Calvino iam mortuo, cum et ipse iam esset moriturus. Neviduni, oppido quatuor milliaribus Geneva distante, accitis praecipuis civibus: ultro agnita, quam oppugnarat, veritate, et acta illa sua detestans schedas omnes suas spectante se coneremariiussit, iudicio certe meliore, quam si haec fuissent mille senatus consultis imperata.

Anno deinceps altero Calvinum imprudentem tertiana in contione invasit, ac tandem invitum ex suggestu coegit descendere, multis inde falsis secutis rumoribus, iisque usque adeo Pontificiis gratis; ut de Calvini morte sollenni supplicatione Novioduni Calvini patria, Canonici suis idolis gratias egerint. Sed vicerunt bonorum preces: tantumque abfuit, ut Calvinus ex eo morbo interiret; ut contra veluti novis auctus viribus, longum iter praeter morem Francofurtum usque videlicet ingrederetur, quo fuerat pacandis Ecclesiae Gallicae, quae iam tum illic erat, dissidiis evocatus. Hinc demum ille rediens, licet afflicta nonnihil valetudine, nihil tamen de quottidianis laboribus remisit, editis anno consequente in omnes Psalmos Commentariis longe doctissimis, quibus praefationem vere pretiosam adiunxit. Annum autem istum alioqui ob tumultus a Ministris illis factiosis nonnullis excitatos valde turbulentum, et tritici caritate infamem, consumpsit partim tuendae adversus Ioachimum westphalum veritati: cumque Westphalo postremum respondisset, nec ille tamen garriendi finem faceret; has partes Beza in se recepit, eo per Dei gratiam cuius minime paenitere eum potuit, eventu. Tunc quoque tum ab illo, tum etiam a Beza refutatae sunt Cast ellionis adversus aeternam Dei praedestinationem calumniae, quas ille suppresso nomine spargen das curarat.

Graviter autem Calvinum inprimis excruciavit saevissima praesertim Lutetiae orta piorum persecutio, intercaepto illorum coetu in vico Iacobaeo, quo ad celebrandam cenam Domini convenerant. Ex eorum numero ceteris per noctis tenebras elapsis, capti sunt circiter octoginta; multisque cum opprobrus ac convitus prima luce in carceres pertracti, quamvis akquot etiam primae nobilitatis mulieres, in iis cernerentur. Accendebant Regis iram non modo qui illum circumstabant; vetum ertam ipsa temporum occasio. Haec enim tum inciderunt; cum insignis illa clades ad Sanquintium fuit accepta, et nocte convenerant pii, quod illis interdiu nullo modo licebat.


page 94, image: s102

Itaque vetustae illae et rancidae calumniae in Christianos olim excogitatae, tunc quoque auctore quodam Demochare Sorbonico Doctore repositae sunt: quasi videlicet omnium malorum causa unis vere Christianis essettribuenda: Subornati etiam, qui [Gap desc: Greek word] confirmarent, quibus creduli plerique assentiebantur. Producti sunt igitur ad flammas ad septem, ter repetito exemplo: in quorum primo accensita est nobilis quaedam mulier, cuius demum, ut et sex aliorum atque in his novissimorum duorum adolescentum constantia plane fuitadmirabilis. Verum partim detecta quidem, sed minime tamen coercita Sorbonicorum calumnia, matre nempe captivas secum filias, quae constupratae dicebantur, ad inspectionem iudicibus offerente et optimo quodam doctissimoque viro pastorem aliquot ante mensibus ibi agente, egregio libello cuncta illa mendacia facile revincente. partim intervenientium Germanorum Principum legatione, quam summa celeritate Calvinus procuravit, tempestas illa nonnihil conquievit.

Annus hunc consecutus Reip. Genevensi felix illuxit perpetua inter Bernenses et Genevenses inita confoederatione, contra exulum illorum exspectationem. sed hanc felicitatem multa quoque adversa aliun de comitata sunt, praeter etiam exulum irritos ultimos conatus, de quibus plura dicere non lubet. Nam foris quidem recrudescebat in gallia persecutio, domi vero ex Serveti cinceribus auctore quodam Valentino Gentilio Cosentino teterrima Tritheitarum haeresis pullulabat. Itaque ut illis malis occurreretur, missi sunt ad Germaniae Principes cum calvini literis, qui tot Ecclesiarum calamitatibus expositis, interessionem eorum postularent, dum assiduis literis interea laborantes Calvinus confirmabat. Cum Gentili vero quid actum sit, quis denique fuerit istius monstri exitus, paucis commemorabimus. Fuit tota haec historia partim ab ipso Calvino ex actis publicis, partim a Benedicto Aretio, Bernensi Theologo pastore fideliter descripta, adiectaque blasphemiarum ipsius refutatio, quae quidem omnia a liaque eodem congesta, quae ad illud argumentum pertinent, edita sunt Genevae anno Domini sex age simo septimo supra sesquir illestimum. Ergo infelix iste sagaci quidem, sed vafro sophi ???coque ingenio praeditus, aliquanto post sumptum de serveto ???pplicium, vactus illius librum itemque Calvini refutationem, sacile animadvertit, neque illius spectra neque ideas, quibus Samosateni haeresin ille coloraverat, neque invectam a Sabellio personarum cum essentia confusionem, Deitatem denique Christi qualeni impurus Arius fictitiam esse docuit, cum verbo Dei conciliari posse. Er quum rursus quaein scripturis de una Dei essentia et tribus interse re ipsa distinctis hypostasibus traduntur, intelligentiae


page 95, image: s103

nostrae minime quadrare videret; fecit quod eiusmodi ingenia consueverunt, id est, non sese Dei sapientiae submisit, sed id demum verum esse sibi persuasit, quia cum humana ratione consentiret. Itaque monarchia ad unicam patris personam translata, quem solum illum et unicum [Gap desc: Greek word] esse voluit, Essentiationem, i. e. essentiae propagationem tresque numero ut personas, sic etiam essentias, id est, tes numero Deos, tres aeternos, omnipotentes, immensos aperte profiteri coepit: eoque non modo sacrum Dei verbum, sed ipsius etiam Synodi Nycenae, (repudiato tamen Athanasii symbolo) et vetustiorum scriporum, videlicet Ignatii, Tertulliani, Irenaei, et Lactantii auctoritatem inaudita quadam impudentia detorquere. Alios enim omnes orthodoxos scriptores Nycenam synodum sequutos, non tantum repudiabat; sed etiam ut impios sugillabat. Hanc autem blasphemiam aliae quoque de hypostatica unione sequebantur.

Haec clanculum initio inter paucos quasi disputationis causa agitata, (quorum praecipui fuerunt Ioan. Paulus Alciatus Mediolanensis miles et Georgius Blandrata Saluciensis professione meddicus, tandemque Italico presbyterio nuntiata, causam cogendo extra ordinem caetui praebuerunt; ubi coram electis senatoribus, omaibusque Ministris ac presbyteris patienter auditis, ac ex Dei ver bo per Calvinum refutatis, quaecumque illi proferre voluerunt; ita res est composita, ut scriptae orthodoxae fidei omnes Italistatim subscriberent, sex duntaxat exceptis: qui tamen et ipsi postea feorsim vocati, manu quidem, at corde non item, ut postea apparuit, subscripserunt. Rediens igitur ad ingenium Gentilis, eandemque blasphemiam, rursum spargere deprehensus cpitur, captus nihil dissimulat, auditus quandiu et quantum voluit. Tandem veluti victus, (nec enim aliud habebat; quam pertinaciam quod Calvino regereret) resipiscentiam incredibilem simulat, cuius etiam exemplum propria ipsius manu scriptum exstat. Quid plura: abnegatione per compita civitatis facta, dimittitur praestito iureiurando sese portas non excessurum: mox tamen violata fide ad Matthaeum Gribaldum in Sabaudiam fugit. Sequuti igitur sunt aliquanto post Alciatus et Blandrata, Transsylvaniae et vicinarum regionum vastatores futuri. Gentilis autem iam tum im minente illi Dei iudicio apud Gribaldum manens (nam uterque illos alios et imperitos et indoctos homines contemnebat) ibique libellum adversus Athanasium et Calumum cudens, indeque Lugdunum transiens, ubi excudendum illum (inscripta Gaiensi praefecto istorum scelerum prorsus inscio, praefatione) curavit; deinde Lugduni nescio quomodo a Pontificiis captus, cum sese in Calvinum scribere dixisset, tamquam bene de Ecclesia Catholica meritus dimittitur. Inde in Moraviam ad Blandratam et Alciatum aliosque mnilo meliores discedit; ubi cum satis inter eos convenire non posset, quod a Tritheismo ad


page 96, image: s104

Samosatenum plerique transivissent, veluti trahente illum ad poenam ipsius Christi manu in Sabaudiam ad suum Gribaldum redit. At illam pestem altera iam pestis sustulerat. Ereptus etiam terris iam erat Calvinus. Tum ille sive penitus amens, sive quod mortuo Calvino neminem superesse confideret a quo revinceretur, recta ad Gaiensem ipsum Praefectum ipsi merito infestum venit: a quo mox agnitus, et Bernam iusto Dei iudicio ex superiori illa fluctuatione ad dicendum causam missus, tum periuriorum tum improbitatis manifestae convictus, fiustra tentatis omnibus, quibus in rectam viam revocaretur, capite multatus, dignas tandem tot sceleribus poenas persolvit. Hic igitur postea fuit illius causae exitus. Et tamen ne postea quidem defuerunt egregii scilicet Christianismi assertores, tum ex Catholicis, tuin ex bonis illis Ubiquitatiis, qui calvinum audeant tamquam earum blasphemiarum auctorem, imo etiam ut qui Atheismo sive Mahumetismo aditum aperuerit, calumnian: quibus tamen altum stertentibus, eas ipsas blasphemias primus Calvinus ac pene unus tanto labore coarguit. Luteriae vero cardinalis, ex cuius nutu Rex cuncta administrabat, criminis haereseos cognitionem a iudicibus ordinariis et laicis quos vocant, ad Triumviros Cardinales traducere conatus, repugnante divinitus potius, quam humanitus Parisiensi Parlamento, utpore quod ivam ipsius, non Christi causam ageret; totum illud nefarium consilium omisit.

Sed extremus iste annus initium Genevatibus maioris luctus attulit, correpto quartana quartana Calvino mense Octobri, quem morbum experti tandem sunt, nimium vere dicere medicos senibus letalem esse. Etsi enim morbus ille Calvino octimestristantum fuit; sic ramen corpusculum illud macilentum et laboribus acviribus attritum confecit; ut numquam postea penitus convaluerit. Interim ille quantum vis monentibus medicis, et obtestantibus amicis: ut sese tandem aliqua??? respiceret, abstinere quidem necessario a contionibus et pra???ctionibus: interea vero literis undiquaque dictandis, et var???s scribendis dies ac noctes impendere, nec alied habere frequentius in ore: quam sibi acerbam esse vitam, ut ipse aiebat, otiosum: cum fratres interim valentes praeillo otiosi videri possent Cuius rei testes sunt Christianae Institutionus ultima editio tum Latina cum gallica, et commentarii in Iesaiam ab eo non tam emendati (quales illos Galasius in ore praelegentis exceptos ediderat) quam novi prorsus emissi.

Insignis fuit annus consequens quinquagesimus nonus duorum potentissimorum Regum pace arctissimaque contracta affinitate, extremus idem fortassis Genevensi civitati futurus, nisa


page 97, image: s105

Pontificiorum consilia, qui regis Henrici simplicitate abutebantur, divinitus fuissent impedita. Constat enim Henricum severissimis positis edictis, ideoque in carcerem coniectis aliquot Senatoribus (qui tantisperdum concilium universale cogeretur, mitius in causa Religionis agendum censebant) hoc unum inpripriniis sibr propositum habuisse; ut restiturta suo Duci Sabaudia, Genevam funditus everteret: genevae contra laborante in primis Calvino quantumvis valetudinario, atquetum gravissime afflictas Ecclesias cunctosque fratres confirmante, tum etiam precibus assiduis opem a Domino flagitante. Ecce autem in medio illo eminus iuxta et cominus vigete terrore; Rex ipse in ipso celebrandarum nuptiarum apparatu quibus pacem firmabat, ludicro hastarum concursu, letale vulnus accipit: atque illud etiam eiusdem unius hominis manu, cui regiorum stipatorum tunc praefecto, Senatores illos comprehendendos paulo ante Rex ipse mandarat: quam caedem posten Cardinalis Lotharingus vicesimo primo Decembris doctissimi Iurisconstrlti, ac integertimi senatoris, sanctissimi denique Christi Martyris Annae Burgii morteiniquissima videri voluit expiasse. Geneva aut sing ulari Dei beneficio in eam confidentiam illis quod vix credibile sit, temporibus erecta fuit, tamquam Domino ex densissimis tenebris limpidissimam lucem iterum atque iterum excitante; ut quo anno et momento sere in ipsius exitium tam potentes principes coniurarent, magnificis aedibus Gymnasii a fundamento hortantore Calvino exstructis, fcholam octo puerorum praeceptoribus et publicis Hebraicae et Graecae Linguae, ac Philosophiae, Theologiae denique professoribus ornatam Deo optimo Maximo sollenniritu honorato et frequenti coetu, in primario templo perlectis tum primum atque expressis, quae ad utilissimae ac sanctissimae institutionis usum et confirmationem perpetuam pertinerent, sollenni quodammodo ritu consecraret.

Anno proximo gravatus est invidia Calvinus a nonnullis, qua si quosdam adversus Franciscum II paterni regni heredem concitasser, eos videlicet, a quorum casit Ambosiani tumultus nomen auditum est: cum calvinus ipse quicquid hocfuit, numquam intellexerit: adeoque palam ore, et scriptis ad amicos literis improbarit. Eodem anno Stancarus quidam Mantuanus (fatali videlicet Polonis Italia) asserere caepit, Christum non esse nisi secundum carnem Mediatorem, Arianismi in simulans; quo dcumque illum dicerent, quatenus etiam Deus est, Mediatorem esse, quasi filium facerent Patre minorem. Hanc calumniam et totum hoc dogma; quum alii ut Philippus et Martyr solide refutarunt, tum etiam Calvinus rogantibus Polonis, per bieviter quidem, sed nersose admodum coarguit, simulque prospiciens quod mox evenit, futurum videlicer: ut Stancari refutan di studio nonnulli imperitiores (ni


page 98, image: s106

sibi caverent ) in errorem Tritheitarum inciderunt, diserte praemonuit; ut a Blandrata et aliis eum secutis sibi caventes, sic asser erent Christum esse secundum utramque natur am Mediatorem: ut interea Deitatem non multiplicarent: sed frustra id factum, quod ad eos attinet quibus pereundum erat. Tum quoque Waldereses Boemi quos vocant, duobus fratribus ad Calvinum missis, quaedam abeo sunt de religione percontati: quibus ille sicut par erat benigne satisfecit, eos etiam cohortantus: ut cum reliquis Ecclesiis sese prorsus coniungerent. Eodem tempore cum non pauci pii Galli post Mariae Reginae mortem singulari serenissimae reginae Elisabethae pietate et humanitatefreti, in Angliam refugerent, peterentque reverendi viri Edmundi Grindalli Episcopi Londinensis assensu; ut Geneva mitteretur, qui ecclesiam Gallicam illic constituerer: missus est eo Galasius.

Ceterum extremo anno M. D. I. X. Francisci secundi regis obitu plane repentino, et quidem eo ipso momento, quo iam ita erant desperata omnia: ut iis Deus unus mederi posset, vix inierat regnum Carolus IX. adhuc puer, cum Genevam per Caduceatorem allatae sunt cius nominescriptae liteiae, quibus missos inde querebatur; qui regnum Galliae turbarent, perebatque ut mox revocaientur; ahoqui se iustissimas ulciscendae iniuriae causas non praeterinissurum Vocatus a Senatu Calvinus suo collegarumque nomine reipondit; se petentibus Gallicis Ecclesiis, spectatae fidei et integrae vitae homimbus, quos eam ad rem idoneos fore sperabant; auctores hoitatoresque fuillse, ne patriae opem suorum in causa tam sancta, Ecclesiae videlicet pure instuvendae flagitanti decssent, hoc illos praestitisse; non ut regnum turbarent, sed ut Evangelium pacis docerent: quod si praeterea quid fecisse arguerentur, sese paratos esse coram ipso Rege accusatoribus respondere. Nequelongius ista processerun. Eodem anno Calvinus et Beza Tilemanni Heshusit libro responderunt. Calvinus deinde Valentini Gentilis blasphemias Lugdunitum adversus Athanasii symbolum excusas refutavit. Edidit quoquesuas in danielem praelectiones Gallicis Eccle siis in scriptas, ac in illis quidem Prophetae interpretem, in ipsa vero inscriptione Prophetam egit, imminentes tempestates praedicens, quo tempore coacto Possiaci Episcoporum conventu et regi in amplissimo regni consessu a Beza exhibita probataque Gallicarum Ecclesiarum confessione, plerique sibi Papatus profligationem quasi instantem pollicebantur. Tunc quoque inter ceteros Franciscus Balduinus, Ecebolus postea propter religionem ter minimum aut etiam quater mutatam cognominatus, a Cardinali subornatus, et Navarreno malis artibus conciliatus, libellum, sive a se sive potius a Cassandro quodameditum, qui sese pium et moderatum virum nuncupabat, in aula venditabat, Interimistico illo Caesaris V, edito eo et iam deteriorem, quia


page 99, image: s107

moderatae cuiusdam instaurationis specie, omnes Papatus corruptelas tueretur. Huius rei a Beza commonesactus Calvinus, refutationem libelli editit, cui mox alia sunt adiuncta; quae Balduini in genium et institutum quibusvis patefacerent. Lioc vero concoquere non potuit rabula, neque magis alterum Bezae responsum: nec ab eo tempore Calvinum et Bezam meretriciis convitiis impetere destitit donec Deo hominibusque alterutrius Religionis quos toties fefellerat, invisus, Lutetiae litem nescio quam prosequens, sive livore tabescens, quodalium sibi praelatum videret, quia Henricum III. in Poloniae regnum proficiscentem comitaretur, vivere simul ac maledicere desiit.

Anno sexagesimo secundo non modo pace, se etiam libertate Gallicis Ecclesiis sollenni regio edicto certis conditionibus concessa, mox autem Navarreno Pontificiis artibus subornato, cum Guisius edita illa im mani Vassiacena str age classicum cecinisset, et bellum illud civile his auspiciis coepisset, quo postea multos annos Gallia deflagravit: quot quantaeque curae Calvinum confecerint, dici non potest: sic etiam ingravescentibus eius morbis: ut iam tum illum divinare liceret ad meliorem vitam citato gradu progredi. Nec tamen consolari et hortari unumquemque, imo ne contionari quidem, et Theologiam in schola profiteri destitit: emisitque eo anno pulcherrimam fidei confessionem ad Status Imperii Francofurti tunc congregatos nomine Principis Condensis et piorum omnium, quod praeter belli ipsis iniustissime illati iniuriam indignissime etiam apud Germanos, tunc falsorum dogmatum nomine traductos auditum esset. Neque hic pig ebit quicquam animadversione non indignum commemorate. Iacebat ex podagra Calvinus in lecto decimo nono Decembris: qui dies erat Sabbathi, et Boreas iam totum bidu um flabat quam vehementissime. Tum calvinus multis au dientibus: Equidem, inquit, nescio quid hoc rei sit, videbar mihi hac nocte audire tympana bellica quam fortissime per sonantia, net poteram mihi persuadere, quin it a se res haberet. Precemur obsecro, nam omnino magai aliquid geritur. Atqui hoc ipso die accidit ille apud Druy das acerrimus conflictus: de quo aliquot post diebus Genevae fuitrenuntiatum Anno consequente sexagesimo tertio sic acerbati sunt eius morbi iilque mul tiplices: utplane sit inecredibile in corpusculos tam imbecillo; tot laborib, exhausto, tot denique morbis attrito, tam fortem ac generosum animum contineri diutius potuilse Siquidem ne tunc quidem adduci potuit; utsibi paiceret. Imo si quando (quia numquam nisi penitus invitus fecit) publico suo munere abstinebat, domi interea vel consulentibus respondebat, vel Amannenses dictando indefessus ipse fatigabat, atque eius rei fidem faciunt, tum binae illae maxime seriae ad Polonos admonitiones adversus blasphemos ulos facrae Triadis hostes: tum ent quia fratrib ex synodo Lugdunensi ad se missis, abunde tum vocetum scriptis respondit;


page 100, image: s108

quod commentoer ios in quatuor Mosis libros Latinos edidit; quod Gallicos ex Latinis ipsosmet fecit; quod denique commentarium in libraum Iosuae, qui fuit ultimus ipsius labor, iam tum inchoavit, quem tandem etiam moribundus absolvit.

Annus autem sexagesimus quartus supra sesquimille simum, ipsi quidem perpetuae felicitatis, piis autem longe maximi iustissimique doloris initium fuit. Siquidem sexto Februarii Asthmate vocem eius praepediente ultimam habuit contionem, et ab eo tempore, eo excepto; quod aliquoties ad congregationis coetum deportatus (quod illi ultimo Martii novissimum accidit) paucula verba fecit, omni docendi munere abstinuit Ipsius morbi incredibilibus animi corporisque laboribus contracti, varii multiplicesque fuerunt, uti sua quasdam ad medicos Monspessulanos epistola edita eos ipse percenset Praeterquam n quod corpore fuit naturaimbecillo, macilento, et ad tabem ultro inclinante; dormins pene vigilabat, magnam anni partem contionando, docendo, dictando consumebat. Per decem minimum annos prandio abstinuit; ut nullum omnino cibum extra statam cenae horam sumeret: ut eum mirum sit Phthisin effugere tamdiu potuisse. Fuit autem et hemicranea familiaris, cuisola inedia medebatur, adeo ut nonnumquam totas triginta sex horas cibo abstineret. Sed et partum exvocis contentione, partim quod sero nimis animadversum est, ex immodico aloes usu, primum in haemorrhoidas, easque tandem ulcerosas, deinde quinque ante mortem annis in sanguinis exscreationem aliquoties incidit. Quartana vero ipsum deserente, successerunt in dextro crure podagra, dolici subin de recurrentes dolores, calculus denique, quem alioqui numquam nisi aliquot ante mortem mensibus senserat. Medici quaecumque remedia poterant, adhibebant, nec quisquam hominum fuit, qui medicorum praecepta accuratius observaret: ceteroquin quod ad animi labores attinet, valetudinis negligentissimus; adeo ut illum ne acerrimi quidem hemicraneae dolores a contionando unquam prohibuerint. Tot autem morbis oppressum, nemo ne voculam quidem audivit emittentem; forti, nedum Christiano viro indignam. Tantum oculos in caelum attollens, usque quo, inquiebat, Domine! hoc enim etiam valens tamquam symbolum in ore habebat, agens defrarrum calamitatibus, quibus noctes ac dies magis etiam quam suis ullis malis afficiebatur. Admonentibus et obteitantibus fratribus, ut saltem aegrotus ab omni dictandi aut saltem seribendi labore abstineret, quid ergo, inquiebat, vultis me otiosum a Domino deprchendii? Die Martii decimo, quum ut saepe consueveraut ad eum una pervenissent fratres, deprehenderunt illum vestitum et suae mensulae ad quam scribere aut meditari solebat assidentem; ubi conspectis istis, post quam aliquandiu fronte in alteram manum, ut meditans consneverat, inclinata contievisset,


page 101, image: s109

tandem voce subinde interrupta, sed blando et renidente vultu, At ego, inquit, vobis carissimi fratres, magnas gratias ago, de vestra pro mesollicitusdine, et spero me intra quindecim dies (is autem morum censuris de more destinatus erat) vestro coetuipostremum interfuturum. Tam enim opinor Dominum patefacturum, quid de mestatuerit, et fore, ut me ad se recipiat. Interfuit igitur censuris ut ante consueverat, eiusdem mensis XXIII. usque pacifice peractis, sentire se, dixit, nonnibil dilationis sibi a Domino concessum: acceptoque in manus novo Testamento Gallico, quaedam in subiectis annotationibus legit ipsemet, et deiis fratres con suluit, quod eas quoque emendandas suscepisset.

Postridie peius habuit, quasi pridiano labore fatigatus XXVII, vero ad Curiae fores delatus, pedibus in senatoriam usque aulam comitibus duob innixus ascendit, ibique novo Rectore Scholae Senatui oblato, aperto capite gratias egit pro acceptis ante beneficiis, ac nominatim quod in hoc suo ultimo morbo tantam sui rationem Senatus habuisset. Nam sentio, inquit, me postremum in hunc locum venisse. Quae vix deficiente voce effatus, maestus ac lacrimantibus valedixit. Secunda die Aprilis, qui dies erat Paschae, quamvis prostratis viribus, tamen sellula in templum delatus, toti contioni interfuit, Cenam Domini ex Bezae manu accepit, eoque vultu hymnum cum aliis, quamquam tremula voce, cecinit; ut non obscura laetitiae signa in moribundi vultu elucerent XXV. Aprilis Testamentum totidem verbis condidit.

IOHANNIS CALVINI Testamentum.

In nomine Domini, Amen, Anno M. D. LXIV. die Aprilis XXV. Ego Petrus Chenalatus civis et Notarius Genevensis testor ac profiteor me evocatum fuisse a Spectato viro Ioanne Calvino Ministro verbi dei in hac ecclesia Genevensi, et eiusdem civit atis adscripto cive, qui tum corpore quidem aegro. sed mente integra dixit: sibi esse in animo testamentum suum conficere, et extremae voluntatis iudicium exponere: a meque petiit ut illud exciperem, et uti lingua nuncuparet, ac dictaret, ita conscriberem: quia confestim me secisse profiteor, atque ad verbum, ut nuncupare et dictare voluit, conscrip sisse, neque quicquam ad illius verha adiecisse, vel de iis detraxisse, sed hanc ab illo dictatam formulam sequutum esse.

In nomine Domini, Amen. Ego Iohannes Calvinus Minister verbi Dei in Ecclesia Genevensi, variis morbis oppressus et afsiictus, ut faci le animum in ducam, Dominum Deum statuisse me propediem ex hoc mundo educere, constitui facere meum testamentum, meamque ultimam voluntatem literis mandare, eaforma quae subsequitur: Primum omni umgratias ago Deo, qui misertus mei (quem crearet et in hoc mundo collocaret) non solum me e profundis edololatriae tenebris in quas


page 102, image: s110

demersus era, eripuit, ut me in Euangelii sui lucem adducere et doentrinae salutis participem faceret, cuius eram indignissimus: neque solum eadem misericordia et benignitate multa mea vitia et peccata benigne et clementer toleravit, pro quibus tamen merebar ab illo reiiti et exterminari: Verum etiam tanta erga me clementia et mansuetudine est usus, ut opera mea dignatus sit uti in praedicanda et promulganda veritate sui Evangelii: testorque ac profiteor mihi esse in animo quia reliquumect vitae in eadem fide et religione transigere, quam mibi per Euangelium suum tradidit: neque aliud prasidium aut perfugium salutis habere, quam gratuitam ipsius adoptionem: qua una salus mea nititur: ac toto pectore amplector miseric ardiam, qua propter Iesum Christum erga me est usus: compensans mea crimina cum inerito mortis et passionis ipsius, ut hac ratione pro criminibus et delictis meis omnibus satisfiat, eorumque memorta deleatur. Testor etiam ac profiteor me suppliciter ab eopetere; ut itame ablutum et mundatum velit sanguine summi illius Redemptoris, effuso pro humani generis peccatis, ut mihi liceat apud tribunal ipsius consistere sub ipsius Redemptoris imagine. Item profiteor mesedulo pro modo gratiae et benignitatis qua Deus erga me usus est, operam dedisse, ut cum in contionibus, tum etiam in scriptis et commentariis pure et caste verbum ipsius praedicarem, et sideliter sacram ipsius Scripturam interpret arer. Testoretiam ac profiteor me in contentionibus et disputationibus emnibus, quae mihi cum hostibus Evangelii habendae fuereunt, nullis praestigiis, nullis malis artibus et sophisticis usum esse, sed candide ac sincere in veritate propugnanda versatum esse.

Verum, heu mihi, studium illud meum et zelus (si hoc nomine dignus ect) adeo remissus et languidus fuit, ut innumera mihi ad munus meum praec lare fungendum defuisse fatear, ac nisi immensa Dei benignitas adfuisset, tatum illud studium meum inane atque evanidum futurum fuisse: quin etiam agnosco nisi mihieadem benignitas adfuisset, animi bona quae mihi Deus largitus ect, magis ac magis meculpae atque ignaviae reum apud eius tribunal factura fuisse: quas obres testor acprositeor nullum me aliud praesidium salutis sperare, nesi hoc unum, quum Deus Pater misericordiae sit, ut sese mihi, quime miserum peccatorem agnosco, patrem ost endat. Quod reliquum ect, volo poct meum ex hac vita discessum, corpus meum terrae mandari eorituac modo, qui in hac Ecclesia et civitate usitatus ect: dum beatae resurrectionis dies adveniat. Quantum ad tenue patrimontum, quia mihi Deus largitus ect, de quo in hoc testamento disponere statui, Haeres meus esto Antonius Calvinus, frater meaeis carissim us: sed honoris causa duntaxat, praecipitaque ac sibi habeto pater am argenteam quae mihi a Varannio dono data ect: qua eum contenstum esse cupio nam quaecumque in haere ditate mea reliqua sunt peto ab eo, eiusque fidei committo, ut ea suis liberis, cum


page 103, image: s111

morietur restituat. Ab eodem fratre et heredemeo lego Scholae puerili decem aureos scutatos: tantundem pauperibus peregrinis: tantundem pariter Ioannae Caroli Cost ani et affinis meae siliae Samueli vero et Ioanni eiusdem fratris mei siliis restitui volo ab hoerede meo, cum morietur quadragenos aureos scutatos: Annae vero et Susanna et Dorotheoe, eiusdem filiabus aureos scutatos tricenos: Davidi ipsorum fratriad notam levitatis et petulantiae iuvenilis, scutatos aureos quinque et viginti.

Haec summa ect totius patrimonii et bonorum, quae mihi Deus largitus ect, quantum quidem existimare possum: pretium statuens et bibliothecae, et mobilium et universi in strumenti domestici, rerumque ac facultatum mearum emnium, quia si quid forte amplius reperiatur, volo id prorata illis omnibus fratris mei filiis ac filiabus distribui, neque Davidem illum excludo: sipro Dei benignitate ad bonam frugem redierit.

Sed si quid erit quia suprascriptam summam excurret, credo non magnum in eo negetium futurum: praesertim ubi alieno aeri satisfactum erit, cuius rei negotium diligenter mandavi eidem fratrimeo, cuius fidei et benevolentiae consido: qua de causaillum esse volo ac statuo huius mei testamenti exsecutorem: unaque cumipso spectatum virum Laurentium Normendium: potestatem illis permittens conficiendi bonorum meorum inventarium, sine accuratiore forensi diligentia ac sollemnitate: permitto etiam ipsis vendere mea mobilia, ut ex pecunia redacta, suprascriptam meam voluntatem exsequantur: quam exposui et dictavi hoc XXV. Aprilis die, Anno M. D. LXIV. Iohannes Calvinus. Posteaquam ego supradictus not arius superius test amentum scripsi, continuo idem Calvinus usitata subscriptione sua et Chirographo illud confirmavit.

Postero die qui fuit XXVI. Aprilis eiusdem anni, idem spectatus vir Calvinus me adse vocari iussit, unaque meoum Theodorum Bezam, Raymundum Calvetum, Michaelem Copum, Ludovicum Enocum, Nicolaum Caladonium, Iacobum Bordesium Ministros et contionatores verbi Domini in hac Ecclesia Gene vensi, itemque spectatum virum Henricum Scrimgerum professorem artium, cives Geneveses, et coram iis omnibus professue ac testatus est, sese mihi testamentum illud suum ea forma qua supra conscriptum ect, dictasse: Simulque me iussit illud ipsis au dientibus, et ea de causa advocatis recitare, quia me clara voce et articulate fecisse prositeor. Et post illam recitationem testatus est ac professus eam esse suam ultimam voluntatem quam raeam esse eupiat, in cuius rei testimonium et consirmationem petiit ab illis omnibus, ut eidem testamento manu suae subscriberent: quo continuo ab illis factum est anno et mense suprascriptis. Genevae in vico vulgo dicto Canonic orum: et ineiusde testatoris domicilio. In cuius rei fidem et testimonium, supra dictum testamentum


page 104, image: s112

scripsi, et manu mea subscripsi, et usitato sigillo supremi Magistratus nostri obsignavi.

Petrus Chenalatus.

Hoc condito testamento, misit quia quatuor Syndicis cunctisque Senatoribus significarent: cupere se antequam e vivis excederet, adhuc semel eos omnes in Curia compellare, quo postridie sedeportandum speraret: responderunt Senatores se potius ad eum venturos, rogaruntque ut suae valetudinis rationem haberet. Postridie cum ad eum omnes e Curia venissent, mutuo data acceptaque salute, postquam veniam petiisset, quodad ipsum usque venissent, quam sibi potius ad eos accedendum esset, et praefatus, iam pridem hoc cum ipsis colloquium expetivisse, quia tamen eousque distulisser, dum paulo certius exitum suum praesentiret. Ego vero, inquit, honorandi Domini, ingentes vobis gratias ago, quia me plane nihil eiusmodi proineritum tantis affecistis honoribus, measque plurimas insirmitates tam patienter saepe tolerastis quia maximum semper apud me fuit vestrae in me singularis benevolentiae argumentum. et quamvis mihi munere meo defungenti varia subeunda certamina, variique sustinendi fuerint insultus, quod sic oporteat optimum etiam quemque exerceri, scio tamen et agnosio nihil ist or um vestra culpa accidisse. Precor autem vos vehementer, ut si quaecumque oportuit, non praestiti, voluntatis meae potius, quam facultatis habeatis rationem. Illud enim vere possum testari, fuisse me Reip. verstvae ex anima studiosum, et ut officio meo plene non sim defunctus, publicis quidem certe commodis pro virili studuisse. Quod ni agnoscerem Dominum vicissim opera interdum utinon mea inutiliter voluisse, dissimulationis crimen non effugerem. Sed hoc a vobis etiam etque etiam peto, ut excusationem apud vos inveniam, quod tam exigua sint quaecumque publice et privatim praestiti, prae iis quae a mefieri oportuit: ultro certe agnosco me vobis hoc quoque nomine plurimum debere, que vehementiam illam meam interdum moder atam aequo animo tulistis: quae peccata meo confido a Deo quoque ipso condonata. Ceterum, quod ad doctrinam attinet, quam ex me audistis, testor me non temere neque incerto, sedpure ac sincere verbum dei mihi concreditum docuisse, cuius iram alicqui tam scire huic capiti meo iamiam im meinere, quam certus sum meos in docendo labores ei non displicuisse, idque coram Deo et vobis eo libentius testificor; quod minime dubitem Satanam prut consuevit, improbos, leves, vertiginoso denique homines correumpendae quam ex me audivistis, sincerae doctrinae ex cit aturum.

Inde delapsus ad immensa illa beneficia quibus a Domino affecti fucrant, ego, ego, inquit, optimus sum testis, quot quantisque periculis optimi maximi Dei manus vos ex emeris. Videtis porro quoloco sitis. Sive igitur secundae res vestrae fuerint, sive adversae, illud, quiso, vobis ob oculos sepro obversetur, illum unum esse quiregna et civitates stabilia eoque nomine coli a mortalibus velit. Memineritis magnum illum Davidem testari se tum plapsum esse, quum alta in pacefrueretur, numquam certe resurrecturum,


page 105, image: s113

nisi Dominus bonit ate singulari sua manum eiporrexisset. Quid igitur tantillis homunculis siet, quum ille tam potens et fortis ceciderit? Nempe vobis magna animi demissione opus est: ut magna cum Dei reverentia sollicite incedatis, illiusque unius praesidio nitamini, certi nimirum ita futurum: ut quod tam saepe re ipsa sensistis, firmi illius ope per stetis, etiam si velut extemui filio suspensa vestra et incolumitas fuerit. Itaque si prospera vobis evenerint, cavete quaeso, ne profanorum instar efferamini, sed Deo potius cum animi demissione gratias agite. Sin adversa vobis acciderint, adeoque vos undique mortes circumsteterint; sperate tamen in eo, qui mortuos etiam excitat. Imo tunc maxime cogitate sic vos a Deo expergefieri, ut in eum unum respicere magis ac magis discatis. Quod si firmam hanc Rem pub. conservari cupitis, videte etiam atque etiam, ne solium ist ud sanctum, in quo vos ille collocavit, sordibus conspurcetur. Hic enim unus est summus Deus, Rex Regum, et Dominorum omnium Dominus, eos a quibus honorabitur, honoribus aucturus, et sui vicissim contemptores abiecturus. Hunc igitur ex ipsius praec eptis colite, et hac de re magis ac magis cogitate. Semper enim ab eo plurimum absumus, quod a nobis perfici decuit. Novi ego singulorum ingenia et mores, et scio vos exhortatione egere Nemo est ex iis etiam qui excellunt, cui multa non desint. Hic unusquisque se ipsum circumspiciat, et quae sibi deesse intelligtt, a Dominorequirat. Videmus quot vitia in plerisque orbis terrarum Conciliis regnent. Aliifrigent, publicoque neglecto rebus suis curandis incumbunt, alii privatis affectibus indulgent, alii praeclaris Dei donis non utuntur, ut par erat, alii sese ostentant, et confidentia quadam, quic quid censuerint a reliquis probari pastulant. Senes commonefacio, ne iunioribus in videant, quos a Domino compererint aliquibus donis esse exornatos. Iuniores moneo, ut procul ab omni elatione, sese modestos praebeant. Alius alium ne interturbato Vitate simultates, et omnes illas animi acerbitates, quae multos in gerenda Repub a recto instituto averterunt. Haec autem vitabitis, si singuli quidem intra suum modulum sese continuerint, omnes vero bona side commissam sibi Rei publ. partem administrent. In causarum vero civilium iudiciis, ne quis sit, obsecro, favori velinimicitiis locus, nemo obliquis artibus ius per vertito: nemo suis commendationibus quominus leges valeant, obsistito: nemo ab aequo et bono discedito. Si quem affectus siniter titillaverit, constanter ei resistito, et in eum respicito a quo fuit in eo solio collocatus, et ab eodem sanctum Spir. postulato. Quod superest iterum precor, ut meas mihi insirmitates condonetis, quas ego coram Deo et Angalis, adeoque coram vobis Venerandi Domini, prositeor et agnosco. Haec ubi dixisset, Deum optimum maximum precatus; ut eos suit donis magis ac magis cumulatos, sancto suo Spiritu ad totius Reip. salutem guberharet, praebita singulis dextra,


page 106, image: s114

maestos omnes illos, nec aliter ab eo quam a communi parente cum lacrimis discedentes dimisit.

Die vicesimo octavo Aprilis quum omues, ipsius rogatu, Genevensis ditionis Ministri convenissent: at vos, inquit, fratres, post obitum meum perstate in hoc opere, nec animi frangimini: Dominus enim hanc Remp. et Ecclesiam adversus hostium minas servabit. Absint a vobis dissidia, mutuaque charitate vos complectimini. Cogitate etiam atque etiam quid huic Ecclesiae debeatis, in qua vos Dominus collocavitineque vos quicquam hinc abducat. Sin minus, facile quidem fuerit nonnullis eius pertaesis qs. per cuniculos evadere: sed experientur illi Dominum non decipi posse. Quum primum in hanc urbem venirem, annuntiabatur quidem Evangelium, sed perturbatissimae res erant, qs. nihil aliud esset Christianismus, quad statuarum eversio: nec paieci er ant scelerati, a quibus indignissima multa sam perpessus Sed Dominus ille Deus noster, me, me, inquam, natura (dico quia res ect) minime audentem ita confirmavit; ut nullis illorum conatibus cesserim. Argentina postea huc redii, vocationem hanc invito animo sequutus, quia infructuosa mihi fore videretur. Ignorabam n quid statuisset Dommus, et res erat plurimarum maximarumque dissieultatum plena. Sed pergens in hoc opere, sensi tandem re ipsa Dominum labori meo benedixisse. Perstate igitur et vos in hac vocatione: institutum ordinem retinete: date simul operam ut populus in obsequio doctrinae contineatur. Sunt n nonnulli improbi et contumaces. Res, ut videtis, non malae sunt constitutae: quo magis coram Deo nocentes eritis, si vestra ignavia labefactentur. Testor v. me vobis cum fratres, vera sinceraque charitate coniunctissimum vixisse, et nunc a vobis discedere, quia si quando me in hoc morbo morosiorem estis experti; veniam a vobis peto, et ingentes vobis gratias ago, quod aegrotante me, onus mihi impositum sustinueritis. Haec loquutus dextram singulis portexit: qui maestissimis animis, ac minime siccis oculis, ab eo tum discesserunt.

Undecimo Maii quum ex Farelli literis cognovisset (Viretus enim longius aberat statuisse illum iam septuagenarium et valetudinarium senem, iter ad se ingredi, sic Latine rescripsit: Vale mi optime et integerrime frater, et quando te Deus superstitem manere vult in mundo, vive memor nostrae coniunctionis, quae ut Ecclesiae DEI fuit utilis, it a nos eius fructus in caelo manet. Nolo te fatiges mea causa. Aegre spiritum trahe, et assidue exspecto, dum me anhelitus dificiat Satis ect, quia Chbripto vuvo et morior, qui suis lucrum ect in vita, et morte. Iterum vale cum fratribus, Genevae II. Maii. M. D. LXIIII. Vempttamen Genevam bonus ille senex, et quum una inter selocuti effent, postridie Neocomum rediit. Reliquos ad obitum usque dies in propetuis pene precib consumpsit, voce quidem propter asthma suspiriosa, sed oculis quales ad extremum usque clare micantes habui in caelum sublatis, et ita composito vultu; ut sese precantis


page 107, image: s115

ardor totum proderet, saepe Davidis illud ingeminans in doloribus; Tacui Domine, quia fecisti, et interdum illud Isaiae, Gemebam sicut columba. Auditus quoque est quum diceret, Tu me conteris, Domine, sed abunde mihi sufficit, quod tua haec sit manus. Patere diem et noctem ipsius sores oportuisset; si admissi fuissent quorcumque officii causa illum adire cupiebant: quos cum, voce, ut diximus, praepedita, compellarese non posse videret; petierat ut unusquisque potius, proipso precaretur, quam de eo invisendo laboraret Saepequoque Bezae, cuius conspectum alioqui numquam iniucundum, ei fuisse constat, significavit: sibi religionem esse, vel tantillum occupationes eius remorari, adeo fuit illetemporis parcus, quod Ecclesiae impendi sciret, et in co plus etiam aequo religiosus; ne amicos vel tantillum gravaret. Ita igitur se ipsum et amicos consolans, vixit usque ad XIX. Maii, quo die censuram inter Ministros exercere, et una cibum capere amicitiae testandae causa consueverunt biduo post videlicet Pentecoste et Cena Domini secuturis. Eo die igitur quum illis concessisset, ut apud ipsum cena communis instrvertur, et electulo, collectis utcumque virib, in proximum conclave esset delatus, postremum, inquit, ad vos accedo fratres, numquam posthac ad mensam accubiturus: quod ipsis tristissimae cenae initium fuit. Concepit tamen preces; et paululum cibi sumpsit, sermone quantum licuit inter cenandum ad hilaritatem composito. Inde cena nondum plane exacta, quum in contiguum cubiculum reportari se iussisset, renidenti plane vultu coetum compellans; paries hic, inquit, interiectus non impediet, quominus corpore absens, vestro tamen coetui spiritu intersim. Contigit quod praedixerat: Siquidem ab eo die supinus semper iacuit, corpusculo (sivultum parum admodum immutatum excipias) ita emaciato, ut solus illi spiritus superesset.

Die quo decessit, nempe vicesimo septimo Maii, visus est fortius et minore dissicultate loqui. Sed hic erat extremus naturae conatus. Nam vesperi circiter octavam repente praesentis mortis certasigna apparuerunt: quod cum Bezae paulo ante ab ipso digresso, et cuidam alii ex fratribus esset a domesticis signisicatum, protinus accurrens, illum reperit usque adeo tranquille mortuum, nulloque pedum vel manuum concussu, ut neque graviorem spiritum antea duxetit, neque sensu et iudicio, imo ne voce quidem penitus, ad extremum usque halitum fuerit destitutus, et dormienti quam mortuo multo similior videretur. Sic igitur eo die cum occidente sole splendida etiam haec lux erepta est. Sequente nocte ac postero die in urbe tota ingens fuit comploratio. Requirebat enim universa civitas sapientissimum civem; Ecclesia deplorabat fidi sui pastoris decessum, schola erep tum sibi talem doctorem lugebat, omnes denique ut communi secundum Deum parente ac consolatore orbati lamentabantur. Optabant multi eives eum spectaremoituum; quia ab eo ne mortuo qui dem avelli possent.


page 108, image: s116

Quidam etiam peregrini qui videndi et audiendi ipsius eausa procul venerant, inter quos etiam adfuit Clarissimus vir Reginae Angliae in Gallia legatus, avide admodum intueri faltem defunctum petebant. Ac initio quidem admittebantur. sed quod haec nimia esset curiositas, ut calumniis adversariorum occurreretur, placuit amicis ut postridie mane, qui dies erat Dominicus linteo demore involutum corpus ligneo loculo includeretur. Pomeridiana vero secunda sequentibus funus Patritiis, una cum Pastoribus, professoribusque scholae omnibus, totaque pene civitate non sine uberibus lacrimis prosequente, elatus est, communique coemiterio quod planum palatium vocant, nulla penitus extraordinaria pornpa, nulloque addito cippo (sic enim mandarat) conditus, cui propterea his versiculis parentavit Beza:

Romae ruentis terror ille maximus,
Quem mortuum lugent boni, horrescunt mali,
Ipsa a quo potuit virtutem discere virtus,
Cur adeo exiguo ignotoque in cespite clausus
Calvinus lateat, rogas?
Calvinus assidue comit ata modestia vivum, Hoc tumulo manibus condidit ipsa suis.
O te beatum cespitem tanto hospite!
O cui invidere cuncta possint marmore!

Vixit annos quinquaginta quatuor, menses decem, dies decem et septem, cuius spatii dimidium in sancto Evangelii ministerio consumpsit.

Statura fuit mediocri, colore subpallido, et nigricante oculis ad mortem usque limpidis, quique ingenii sagacitatem testarentur: cultu corporis neque culto neque sordido; sed qui singularem modestiam deceret: victu sic tempetato; ut a sordibus et omni luxu longissime abesset: cibiparcissimi; ut qui multos annos semel quottidie cibum sumpserit, ventriculi im becillitatem causatus: somni pene nullius, memoriae incredibilis; ut quos semel aspexisset, multis post annis statim agnosceret; et inter dictandum saepe aliquot horas interturbatus, statim ad dictata nullo commonefaciente rediret, et eorum quae ipsum nosse muneris sui causa interesset, quantumvis multiplicibus et infinitis negotiis oppressus, numquam tamen oblivisceretur: iudicii quibuscumque de rebus consuleretur, tam puri et exacti; ut penevaticinari saepe sit visus; nec aberrarit qui consilium ipsius esset sequutus. Facundiae contemptor et verborum parcus, sed minime ineptus scriptor, et quo nullus ad huc diem Theologus (absit verbo invidia) purius, gravius, iudiciosius denique scripsit; cum tamen tam multa scripterit, quam nemo vel nostra vel patrum memoria. Erat enim hoc consequutus vigiliis iuventutis, et quadam iudicii acrimonia,


page 109, image: s117

dictandi exercitatione confirmata, ut neque illi deesset unquam quod apposite et graviter diceret, neque multo aliter scriberet, quam loqueretur. In doctrina, quam initio tradidit, ad extremum constans, nihil prorsus immutavit, quod paucis nostra memoria Theologis contigit.

Quod ad ipsius mores attinet, quamvis illum natura ad gravitatem finxisset: nemo tamen illo in communi convictu fuit suavior: in ferendis hominum vitiis, quae infirmitatis erant, mire fuit prudens: ut neque importuna obiurgatione pudefaceret aut perterre faceret imbecillos fratres, neque vitia connivendo vel adulando foveret. adulationis autem et simulationis, improbitatis denique praesertim si de Religione agebatur: tam fuit hostis acer et vehemens, quam veritatis, simplicitatis, et candoris amans. Fuit omnin o naturae ipsius temperamento [Gap desc: Greek word] , quod vitium etiam auxerat laboriosissimum illud vitae genus. Irae tamen sic eum docuerat spiritus Domini moderari, ut ne verbum quidem sit ex eo auditum, quod viro bono indignum esset, nedum ut longius progrederetur: nec temere nisi tum commoveretur; cum de Religionis causa agebatur, aut adversus praefractos homines ipsi negotium erat.

Tot tantasque virtutes domi et foris, tam multos adversarios habuissenemo mirabitur, qui vel eorum inter profanas gentes hominum historiam legerit; qui prae aliis aliquam virtutis speciem adamarint; tantum abest, ut mirum cuiquam videri debeat; fortissimum tum sanae doctrinae defensorem, tum purae vitae sectatorem domi et foris tam acriter oppugnatum fuisse. Sed hoc potius admiratione dignum est, unicum hominem tamquam Herculem quendam Christianum, tot domandis monstris sufficere potuisse, nempe fortissima illa clava, id est, Dei verbo utentem. Itaque quot ei adversarios Satan excitavit (nullos enim in tam multis hostes alios habuit, quam qui pietati et honestati bellum indixissent) tot servo suo Dominus victoriarum tropaea defixit. Haereticum isti faciunt Calvinum: quasi vero non sit hoc etiam nomine damnatus Christus ipse; et quidem ab ipsis sacerdotibus: expulsus est Geneva, adde et ab eadem revocatus. Et quid Apostolis, quid Athanasio, quid Chrysostomo contigit? Exprobrant illi multa nonnulli alu, sed eiusmodi? Ambitiosus fuit scilicet, imo etiam novum Papatum ambivit, qui hoc vitae genus, hanc Rem publicam, hanc denique Ecclesiam, quam vere possis paupertatis officinam appellare, rebus omnibus anteposuit. Accumulandis scilicet opibus studuit; cuius bona omnia, care etiam divendita ipsius Bibliotheca, vix trecentos aureos aequarant; ut non minus scite quam vere calumniam istam longe impudentissimam refellens, haec verba [Note: Praefatione in commmentar. in Psalmos.] usurpavit: Me non esse pecuniosum si quibusdam vivus non persuadeo, mors tamen ostender. Testari


page 110, image: s118

certo potuit senatus, cum perexigua essent eius stipendia, tantum abfuisse: ut in iis non acquieverit: ut ampliora etiam oblata pertinaciter recusarit. Exprobrant ei alii, quod illius frater Antonius Calvinus priorem uxorem suam ob adulterium; cognita causa repudiarit. Quid ergo dicerent illi, si adulteram fovisset? Quod si in eum redundat hoc impudicae mulieris dedecus, quid fiet Iacobi, Davidis, ipsius filii Dei samiliae, in qua ipsemet Diabolum ex suis unum disertenotavit? delitiis scilicet illum et luxui indulsisse, tot ipsius laborum testes demonstrant. Quid quod nonnullos etiam dicere et scribere non pudet, regnasse illum Genevae tum in Ecclesia; tum in Repub. atque adeopro tribunali sedisse? Alii etiam illum, nescio quem vivum pro mortuo cadavere excit ando unverso etiam teste populo supposuisse fabulantur; quod non minus put dum mendacium quam si Romae Papa fuisse diceretur, ausus est Rapsosus quidam Sorbonicus Claudius spensa maledicentissimo quodam libro inculcare. Quid enim istos pudeat? Sed ita neque apud eos qui tantum hunc virum norunt, neque apud posteros sani iudicii homines, qui mores hominis ex ipsius scriptis aestimabunt, refutationeindigent.

Cum autem nemo piorum reperiatur, cui pergratum non sit; certo intelligere; quosnam libros Ioannes Calveinus in lucem emiserit, quae que ab eo relicta fuerint scripta, et eo contionante excepta; ne quis etiam hac in parte posthac fallatur, sicuti satis notum est in scriptis magnorum virorum ut plurimum accidisse; ut sub corum nomine multa falsa obrepserint et adulterina, commodissimum duximus huc attexere nominatim Catalogum tum scriptorum et Librorum Calvini qui Latine et Gallice iam in publicum prodierunt: tum etiam eorum qui non dum editi sunt. Qui iam igitur in vetus Testamentum exstant commentarii Latini primum tum etiam Gallici facti sunt.

In Genesim.
In quatuor libros Mosi in formam Harmoniae digesti.
In librum Iosuae.
In omnes Psalmos.
In Isaiam.
Praelectiones item Latinae, tum et Gallicae.
In Ier emiam.
In viginti prima capita Ezechielis.
In Danielem.
In minores Prophetas.
In novum Tectamentum commentariitum Latini, tum gallici,
In tres Evangelictas in formam Harmoniae digesti.
In Ioannem.
In acta Apoctolorum,


page 111, image: s119

In omnes Pauli Epistolas.
]In Epistolam ad Hebraeos.
In Canonicas Petri, Ioannis, Iacobi, et Iudae.
Contiones quae exstant, exceptae dum ipse contionaretur.
In deuteronomium.
In Decem legis Praecept a separatim prius excusa.
In librum Iobi.
In Psalmum 119.
In Canticum Ezechiae ex Esaia 38.
In posterior a octo capita in Danielem, sed Rupellae tantum editae.
In quatuor priora capita et quod excurrit Harmoniae trium Evangelistarum.
In decimum et undecimum caput prioris ad Corinth.
In Epistolam ad Galatas.
In epistolam ad Ephesios.
In epistolas ad Timotheum et Titum.
Item contiones aliquot de Christi nativitate, passone, morte, resurrectione, a scensione.
Contiones quatuor nostris temporibus perutiles.
Concio, in coetu quem congregationem vocant, habita de Providentia et aeterna Dei Electione.
Item concio in congregatione ad certum locum Epistolae ad Galatas, cum conciunculavel exegesi particulae Catechismi ad extremum articulum Dominicae orationis.
Contiones aliae quae nondum exstant in vetus Testamentum.
In Genesim.
in duos Samuelis libros.
In prioris Regum 18 capit a circiter.
In complures Psalmos.
In librum Iosuae summae quae dam breves in caetupublico exceptae, cum paucis perstringeret, quod erat fusius a Ministro congregarionem habente tractatum.
In Isaiam.
In Ieremiam.
In Ezechielem.
In septem ex duodecim minoribus Prophetis.

In novum Testamentum.

Contiones aliquot in Harmoniam trium Evangelistarum.
In acta Apostolorum.
In duas ad Corinthios Epistolas,
In duas ad Thessal. Epistolas.
In aliquot capita Epistolae ad Hebraeos.
Praelectiones in Psalmos a 37. ad finem usque nondum editae.
Libri autem quos seorsim aliis temporibus scripsit sunt hi:


page 112, image: s120

Commentarius in Sene cam de Clementia.
Institutio Christianae Religionis Latine et Gallice.
Psychopannychia Latine et Gallice, ut et sequentia opera.
Epistolae duae, una de fugiendis Pontisiciorum illicitis sacris, altera de Christiani hominis officio.
Responsio ad epistolam Sadoleti Cardinalis.
De Cena Domini libellus a Galasio Latmus factus.
Expinikion Christo cantatum.
Catechismus Ecclesiae Genevensis, cum formula sacramentorum administrandorum et publicis precibus.
Adversus Pighium Campensem liberi arbitrii assertorem.
Scholia in admonitionem paternam Pauli III.
Antidotum adversus articulos Facultatis Theologiae Sorbonicae.
Denecessitate reformandae Ec clesiae.
Instructio adversus errores Anabaptistarum, Libertinorum, etc.
Admonito appositissima de perquir endis Reliquiarum quas vocant, frustulis, exfide Pontificiorum.
De vitandis superstitionibus Iudicium piorum virorum.
Excusatio adversus Pseudo Nicodemitas.
Antidotum adversus Acta Tridentinae Synodi.
Vera Christianae pacisic ationis et Ecclesiae reformandae ratio.
Admonitio adversus Astrologiam, quam Iudiciariam vocant.
Consensio mutua in re Sacramentaria.
Eiusdem consensionis defensio.
De scandalis.
De aeterna Dei praedestinatione et previdentia.
Defensio orthodoxae fidei sacrae Trinitatis adversus prodigiosos errores Mich. Serveti Hispani.
Admonitiones ad Westphalum tres.
Adversus Heshusium, et Stanc ??? errorem.
Adversus Valentinum Gentilem.
Adnebulonis cuiusdam calumnias responsio.
Alter a eiusdem argumenti.
Ad versipellem Mediatorem.
Brevis admonitio ad fratres Polonos.
Epistola quae fidem huius ad Polonos admonitionem confirmat.
Ad Balduini convicia responsio.
Quae Gallice tantum exstant opuscula sunt haec:
Congratulatio ad Venerabilem presbyterum Gabrielem Saconaeum Praecentorem Lugdunensem.
Ad Hollandum quendam responsio.
Censura qua silentium imponatur Nebuloni cuidam: Ant. Cathalano.

Praeterea superfuerunt duae fidei confessiones, tum etiam plurimae literae, consilia, admonitiones, responsa tum Latine, tum


page 113, image: s121

Gallice ad varia hominum genera scripta, quorum omnium tandem etiam quantam potuerunt partem, amici ediderunt. Theodorus Beza.