PEtrus Martyr natus est Florentiae, urbe non modo Hetruriae; sed totius Italiae longe florentissima, et quae diutissime antiquam suam libertatem retinuit ac defendit. Annus tum agebatur a parta salute millesimus, quingentesimus: Caroli V. Imperatoris nativitate celebris: dies autem sextus Iduum Septembris: quo veteres memoriae tradiderunt Deiparam Virginem natam; et urbem Hierosolymam a tito Vespasiani filio captam atque eversam: sicuti Christus Servator quadraginta annis ante praedixerat.
Parentes habuit Stephanum Vermilium, et Mariam Fumantinam; utrumque vetustae honestae que familiae; et quorum maiores plerique in urbe magistratus gesserunt. Ab his puero nomen impositum est Petri Martyris ex voto quodam, quod de more et consuetudineillorum temporum fecerant Petro Martyri Mediolanensi, qui quondam, ut ferunt, ob defensionem verae fidei ab Arianis illius temporis occisus est: cuius etiam fanuin haud longe a paternis aedibus abfuit. Cumvero parentes ipsius unicum hunc haberent filium, reliquis, quos plures susceperant, omnibus, excepto ipso et sorore Gemina Felicitate, in pueritia mortuis: Opes autem ipsis essent satis honestae et amplae: filium, quem optime erudiri cupiebant fidelissimis praeceptoribus commendarunt, et praeterea ipsimet domi suae singulari diligentia ipsum erudi erunt. Mater autem inprimis Latinae linguae perita, in eadem filium suu` a puero instituit, et teneris adhuc annis oprimi Latinae linguae auctoris Pub Terentii Cemoedias illi interpretata est. neque vero haec mulieris disciplina contemnenda est: quando quidem, apud veteres auctores et principes huius linguae, summi oratores Gracchi, Laelii, Catuli, lulii, Curiones linguae Latinae puritatem et pronuntiandi suavitatem a matribus acceptam, ab hac muliebri et dom estica disciplina in forum attulerunt. Et patrum aetate clarissimae feminae lana Suffolcia Angla, et Olympia Morata Itala, ut de viventibus taceamus, suo exemplo docuerunt, quid muliebre studium in eloquentia possit efficere, si eo animum appellat. Ab hac domestica disciplina deductus est ad Marcellum Vergilium, virum doctum et celebrem, translato Dioscoride et Commentariis illustrato. Is eo tempore Reip. Florentinae ab epistolis operam praestabat: quod mimus antea Aretim, Poggiique fuerat, et praeterea nobilem iuventutem Latinas literas de pulpito magna cum laude docebat. In primo studiorum cursu socios et amicos habuit nobiles et patricios adolescentes, Franciscum Mediceam, Alexandrum Caponium, Franciscum et Raphaelem Riccios, Angelum quoque et Pandulphum Stuphas, et Petrum Victorium, cuius singularis et excellens eruditio omnibus nota est ob vetustos auctores Graecos et Latinos aut commentariis illustratos, aut ahoquin suae integritati restitutos.
In hoc autem primo studiorum cursu, cum vix dum a metis progressus esset, initio statim egregia quaedam et praeclaraindoles apparuit; quae parentibus et praeceptoribus summae eruditionis et summae virtutis non dubiam spem afferebat. Erat enim in co primum magna in percipiendo et cognoscendo ingenii celeritas; in retinendo tanta vis memoriae; ut quiduis comprehendere et custodire posset. Studium deinde discendi adeo ardens: ut nulla unquam molestia, nullum audien di, nullum legendi fastidium in eo appareret. Pudor praeterea, qui illiam aetatem maxime ornat, mirificus in co semper fuit. Itaque et senes instar parentum reverebatur, et aequales suos quamvis plerosque ingenio excelleret; ita tamen amabat, ita modestia sua sibi devinciebat: ut nulla inter eos penitus oriretur aemulatio: quin eos quos puerilis consuetudo et familiaritas sibi coniunxit, quamdiu in patria et in Italia vixit, amicissimos semper habuit.
Cum vero in aetate lubrica, a voluptatum illecebris, quas urbs opulenta et abundans suppeditat, non modo in praesens sibi temperare statuisset: verum eadem imposterum cavere: omnibus deliciis spretis, sese vitae monasticae, quae tum sola sancta habebatur, addicere decrevit. Et cum ea tempestate per italiam maxime celebris esset familia Canonicorum Regularium D. Augustini; quod ceteris Monachis severiore disciplina uterentur, et diligentius etiam studia literarum excolerent: statuit se huic familiae adiungere. Itaque anno aetatis decimo sexto in Gollegium Fesulanum, quod in antiquae Fesularum urbis ruinis exstructum, unum a Florentia lapidem distat, cooptatus est, magno consensu et gratulatione sociorum eius collegii: quibus praeclara ingenii eius indoles nota erat. Fratris consilium foror quoque Felicitas imitata, socia facta est earum virginum, quae Monasterium D. Petri Martyris incolunt.
Fuit hoc utriusque factum patri ingratum et molestum, vel quod voluisset samiliam Vermiliam, in qua praeter ipsos nemo alius superstes erat, a filio uxore ducta propagari, vel quod vulgi superstitionem, et Monachorum fictam sanctimoniam vir gravis improbaret. Etenim Florentiae iam olim Dantes et Petrarcha multos abusus in Ecclesia reprehenderunt, et ante paveos annos idem factum ab Hieronymo Savonarola, cuius contiones haud dubie Vermilius senior audierat. Certe non omnino illi probatam esse vitam monasticam; ex co colligimus: quod testamento suo id, quod in numerato argento habuit, uxori legavit, quam secundam post Fumantinae obitum duxerat: reliqua vero bonorum Xerrodochio cedere voluit in usum pauperum, hac conditione: ut filio, quoad viveret, solverentur aurei quinquaginta quotannis, quos a signo scutatos
nominamus. Cumque liberieius in coenobiis vitam agerent: maluit tamen sua bona pauperum usui cedere: quam ab ignavis Monachis consumi: qui scilicet preces quasdam non intellectas pro eo demurmurarent. Quaecumque tamen eius hac in re fu erit sententia; vicit voluntatem patris ardens in filio divini, ut putabatur, obsequii studium.
Credimus equidem multos esse; qui hoc eius consilium incundae vitae monasticae reprehendendum esse existiment, atque hi non tantum nos, verum etiam hunc ipsum, qui id secutus est, sibi consentientem habebunt. Neque enim cuiquam hoc factum vehementius displicuit quam ipsi; qui ut primum errorem suum agno vit, eundem etiam emendavit. Quamquam sitemporum conditionem spectemus, iudicium quidem reprehendi potest: Voluntas vero laudem meretur. Nam in illa Monachorum vita superstitiosa et inerti: fuerunt tamen olim multa quae animum pietatis et literarum studiosum ad ea allicerent. Magna primum nomina sanctissimorum virorum, qui Monachi fuisse dicerentur, Basilii, Nazianzeni, Chrysostomi, Epiphanii, Hieronyni, Augustini et aliorum; quorum vitam imitari, et vestigiis ingredi quis non cuperet? Deinde nomen religionis, et apud omnes pervulgata sanctitatis opinio: salsa quidem fatemur, sed quis hoc tum vidisset in tantis tenebris? quis etiamsi vidisset ausus fuisset, omnibus dissentientibus, mendacii arguere, praesertim adolescens, cui aetati alioqui imbe cillitas consilii propria est? Adde huc ea, quae vel maxime Martyrem ad hoc genus vitae pertraxerunt, otium non ignavum, sed dicatum studiis, optimorumque librorum magnam copiam. Nam cum pleraque collegia eius samiliae insignes Bibliothecas habent, tum vel niaxime Fesulanum. Hoc enim Medicei veteres, qui maximo sumptu optimos libros non modo ex Italia; verum etiam ex Graecia, Asia et Aegypto collegerunt, exstrux erant, et celebri Bibliotheca ornarunt. Qua librorum copia cum quodammodo ad monasticam vitam illectus sit Martyr, accedente praeterea opinione divini cultus, condonemus iudicii errorem aliis temporibus; voluntatem vero laudemus: quod scilicet religiose, quod sancte, quod in bonarum literarum studiis statim a pueritia aetatem suam transigere voluit.
Vixit eo in collegio triennium sic: ut socii collegii eius modestiam probarent: morum facilitatem et concordiae studium amarent: ingenium vero laudarent et mirarentur. Exercuit se illo tempore non modo in artium dicendipraeceptis, quae iunioribus sociis in ea familia diligenter tradebantur: verum etiam in sacrarum literarum lectione. Laudabilis namque mos suit eius familiae: ut adolescentes, qui memoria valerent, assuefierent, quo quam plurima ex sacris literis memoriae mandarent. Itaque
alii integras Pauli Epistolas, alii librum Proverbiorum Salomonis, nonnulli historiam Tobiae, aut aliquem alium ex libris sacris memoriter recitabant.
Sub hac disciplina cum triennium exegisset Martyr: ita et ingenium et diligentiam suam approbavit sociis eius collegii: ut omnes dignum iudicarent; qui ad praestantiores doctores mitteretur. Quare Patavium missus est; ut in celeberrima eius urbis Academia ampliorem ingenii cultum caperet. Est autem ea in urbe eiusdem familae coenohium S. Iohannis de Verdara: in quo annis ferme octo vixit, cum Alberto Abbate, homine non indocto, et qui aliorum studia libenter iuvaret. Illo igitur tempore totum sese Philosophicis studiis addixit: et dies noctesque in omnium artium meditatione versatus est. Itaque saepe referre auditus est: sese, quicquid in Philosophia, et illis literis, quas humaniores no minat, sciret, quod ipse quidem parum esse dixit, alii vero magnum semper iudicarunt; id se magna ex parte acceptum referre Patavinis studiis. Abundabat enim tum otio, quod omne in literis consumpsit: habebatque quos audiret Philosophos insignes. Docebant enim tum in illa Academia celeberrimi Philosophi Branda, Genua, Confalionerius. Erat praeterea in ipso ingenium excellens et singularis diligentia. Nam quottidie sese exercebat, legendo, meditando, scribendo, et potissimum disputando: qua in re eius diligentiam et acumen illi ipsi, quos modo nominavimus doctissimi Philosophi summopere approbarunt: ut in publicis congressibus saepenumero Branda Florentinum suum (sic enim Martyrem nominabat) ad disputandum provocaret. Tradebatur tum temporis in Academiis omnibus Philosophia Aristotelea: hanc non tantum, quod sola floreret, est amplexus: sed uti in suis commentariis testatur, quos in moralem Aristotelis Philosophiam conscribere aliquando coeperat, Aristoteleam Philosophiam maxime amavit et coluit, ob methodum, et quia minus errorum haberet, quam reliquae Philosophorum sectae. Quia vero Aristotelis libri Latini quidem habebantur: sed tamen ita translati: ut non ubique satis commode Aristotelis sensum mentemque exprimerent: (quamvis enim doctissimi viri in Aristotele transferendo laborarint: pauci tamen Aristoteleam brevitatem et limatissimum orationis genus imitari et exprimere per omnia potuerunt) quia ergo Latini libri non ubique fideliter et perspicue Aristotelis sententiam exprimebant: statuit Graecam linguam addiscere; ut Aristotelem aliquando sua lingua loquentem audiret: qua in re multum studii operaeque posuit. Carebat enim praeceptoribus idoneis: qui perspicue ac diligenter ra. tionem et usum eius linguae docerent. Itaque privato studio et assiduitate magna dissicultates omnes illi superandae fucrunt. Anditum est ex eius familiaribus; eum saepe integras
fere noctes in Bibliotheca, quae in illo coenobio locupletissima fuit, vigilasse cum Benedicto Cusano: qui illi omnium studiorum socius fuit: ita ut alter alteri mutatis vicibus Graecum aliquem auctorem interpretaretur. Hac autem diligentia tantum profecit: ut non modo Graecos oratores et Philosophos: sed poetas quoque omnes; quorum tamen aliud dicendi genus est, absque ullo interprete exacte intelligeret. Quod ad Theologica: tres Patavii Theologos audivit, Eremitanum unum, et duos Dominicani ordinis: verum Scholasticam illam Theologiam silentio praeterimus, cum postea aliud et exactius genus Theologiae secutus sit.
Cum ad annum aetatis vice simum sex tum pervenisset: visum est sociis collegii, publice contionandi munus illi demandare: quo studia sua, quae intra Scholam et in coetu collegii hactenus delituerant, in lucem tandem et in publicum Ecclesiae usum proferret, et ordini serviret: sibi vero auctoritatem ac nomen compararet. Nam in Italia, non uti apud Germanos, presbyteri contionantur; sed munus hoc universum ad Monachos rele. gatum est: e quorum numero Dominicanae familae so cii singulis dominicis contionari solent: unde etiam Praedicatorum no men acceperunt: qui vero ex aliis sunt familiis, hi plerumque tantum in Adventu et Quadragesima (ut ipsorum nominibus utamur) contionanturad populum. Quo autem rariores sunt contiones, eo maior et frequentior est concursus populi, praesertim in magnis et populosis urbibus. Deliguntur itaque ex omnibus familiis Monachorum ad hoc munus, qui maxime doctrina et eloquentia videntur excellere. Qui si approbarint se populo: magna est eorum gloria, et celebre nomen sortiuntur. Ad haec Canonicorum D. Augustini familia peculiaribus privilegiis a Romanis Pontificibus ornata est: ut omnes ex ea familia, qui aliquando publicum contionandi munus exsecuti sunt, fruantur honoribus, titulis, dignitatibus, et privilegiis, quae dantur illis, quos Academiae sollenni more doctores renuntiarunt. His autem titulis, quos alii iam sen escentes vix merentur; Martyr anno, ut diximus, aetatis suo vicesimo sexto ornatus est: et ita ornatus; ut non inane nomen haberet, sicuti multi; sed doctrinam magnam et amplam, studio indefatigabili comparatam; et munus ac laborem publicae cum ipso nomine doctoris coniunxit.
Caepit autem primum docere Brixiae in templo D. Afrae, et deindein celeberrimis Italiae et Galliae Cisalpinae urbibus: Romae, Bononiae, Firmi, Pisis, Venetiis, Mantuae, Bergomi, Monferrati. Quodcumque vero a contionandi munere otium suffurari potuit: id omne in sacratum literarum et Philosophiae studiis posuit: ac non tantum publice contiones habuit: sed in collegiis quoque
suae familiae Philosoiphiam et sacras literas interpretatus est, Patavii, Ravennae, Bononiae, Vercellis: qua in urbe, ut ea quae in Graecis literis didicorat, docendo confirmaret: Homerum interpretatus est, petente hoc ab co obnixe Benedicto Cusano Vercellensi, quem supra dixi mus omnium eius studiorum socium fuisse.
Eodem tempore frequenti exercitio contionandi excitatus, qui pro Scholarum consuctudine hactenus se potissimum in Scholasticis Theologis, Thoma praesertim et Ariminens: exercuerat, et interca quoque patrum scripta cognoverat, diligentius quam antehac ipsos fontes Theologiae, sacras literas utriusque Testamenti perscrutari coepit. Quia vero experiebatur ad id sibi necessariam esse Hebraeae linguae cognitionem, et ad hanc animum adiecit, ac Bononiae, in qua urbe vicarius erat prioris (ita enim collegiorum praesides ab ipsis nominantur) illi operam dedit, nactus praeceptorem Isaacum quendam Hebraeum modicum. Quanto autem labore plerumque lingua ab Hebraeis addiscatur, norunt qui huiusmodi praeceptoribus usi sunt. Nam plerisque corum in tradendo fides: methodus vero deest omnibus. Itaque cum ordine recto progredi non possint, et suae linguae cognitionem nostris hominibus invideant: non nisi magno labore et sumptu (quicquid enim boni tradunt, spe merce dis tradunt) lingua sacra ab illis addiscitur. Attamen omnes has molestias Martyr singularipatientia et indefatigabili studio superavit: tantus in eo ardor erat cognoscendi sacras literas. Quem cum consideramus, non possumus satis admirari progressum et ordmem, quo visum est caelesti patri ipsum ad agnitionem caelestis veritatis perducere. Primum enim ab ineunte aetate voluntatem eius excitavit: ut pro virbibus conar etur Deo placere et servire, quamvis interea passus sit eum aberrare in ratione divini cultus. Deinde ita animum eius informavit: ut innocentiae vitae et iustitiae studeret, qua etsi Deum promereri non potuit, coram tamen hominibus se irreprehensibilem praestitit. Postremo ipsum incredibili amore sacrarum literarum inflam mavit et accendit: quarum dum literam aliquandiu sectatur, tandem patefaciente Spiritu Dei, abdita et spiritualia mysteria Ialutariter cognovit.
Probabant principes familiae ipsius in contionando et docendo diligentiam: eratque iam nomen eius celebre in maximis Italiae vibibus. Quare statuerunt eum prout ipsius excellentes virtutes merebautur, ad ampliorem dignitatem provehere. Itaque communt consensu fecerunt Abbatem Spoletanum. Quod munus administrandum cum suscepisset. Ita praeclare se gessit: ut cuncti mirarentur, hominem hactenus duntaxat
in literis versatum, tanta pollere in omnibus rebus administrandis prudentia et dexteritate. Nam ut alia taceamus, duabtis in rebus, quas nulli ante eum Abbates conficere poterant, singularis eius enituit virtus. Fuere Spoleti duo collegia virginum et tertium in quo ipse agebat Canonicorum Augustinianae illius regularis, utnominant, familiae. Horum omnium disciplina superiorum Abbatum negligentia sic collapsa erat: ut ob eorum luxum et turpitudinem vitae, universa familia huius instituti magno odio apud omnes esset. Id cum Martyr viderer pro auctoritate et officio suo, docendo, monendo, hortando, et severius etiam castigando, ita omnes in ordinem redegit: ut non tantum sibi maximam laudem, verum etiam universae familiae summam gratiam conciliarit. Atque hoc quidem ordinis et instituti eius proprium et quasi debitum officium fuit. Illud autem alterum, quod iam commemorandum longe praestantius, et universae Rei pub. collatum est. Spoletana resp. sicut et mult ae aliae in Italia, certas in factiones erat divisa, inter quas perpetuae erant contentiones, quae saepe ad pugnas et caedes usque progrediebantur. Et quamvis hoc saepe conati essent superiores Abbates: numquam tamen partes componere et civitatem in concordiam redigere potuerunt. Id cum non ignoraret Martyr: secum autem cogitaret, nihil magis officio suo convenire, quam dissidentes in concordiam revocare, et mutua charitate, quam toties Christus commendavit, inter se coniungere: existimavit vitam potius sibi ponendam esse, quam ut ulterius aspiceret civitatem ita misere proprio dissidio perire. Itaque non ante desititit omnes publice et privatim ad concordiam hortari; officia Christiani hominis docere, patriae calamitatem, et privata singulorum pericula ante oculos ponere; quam id, quod contendebat, efficeret. Tantum enim valuit eius auctoritas, prudentia, eloquentia: ut deinceps omni illo tempore, quo in ea urbe vixit, non modo caedes et puguae nullae committerentur: verum etiam nulla vestigia factionum apparerent. Tantum unius viri excellens virtus et industria potuit. Habent in hoc viro Abbates et episcopi omnes exemplum, quod si imitarentur: possemus forte aliquam abillis Ecclesiae emendationem sperare. Nunc vero quando neque manifestissimos abusus corrigunt: perpetuo autem caedes et bella spirant: quid quaeso boni nobis de illis polliceri possumus?
Fuit Martyr Spoleti triennium, ac tum, in publico conventu patrum totius familiae, praefectus est collegio Neapolitano S. Petri ad aram, quod sacerdotium ob loci amoenitatem, et amplos proventus magnae dignitatis est. In hac urbe gratia divinae illuminationis illustrius et clarius illi affulgere coepit. Nam cum hactenus in Scholastica Theologia, in Patribus etiam multum
diuque versatus esset: et tandem ad ipsos fontes se totum contulisset: magis magisque quottidie a S. Spiritu illustratus, errores et abusus in Ecclesia coepit agnoscere. Itaque quod multis religioni est, animum adicere coepit ad percipienda nostrorum quoque hominum scripta, atque nactus Buceri commentarios in Evangelistas et annotationes in Psalmos: quas illesub Aretii Felini nomine ediderat: diligenter. Zvvinglii quo quelibrum de vera et falsa religione, et alterum eiusdem de Providentia Dei, nonnulla etiam Frasmi legit, et se horum omnium lectione multum profecisse saepeingenue confessus est. Interea quottidie pene cum amicis, quipurae religionis studiosi erant, aliquid ex sacris literis commentabatur: sic ut huiusmodi colloquiis multum utrinque in vera religione aedificarentur. Inter hos vero, quibus cum de religione conferebat praecipui fuere Benedictus Cusanus, cuius supra quoque mentionem fecimus, M. Antonius Flaminius et Ioannes Valadesius Hispanus.
Fuit hic postremus nobili genere natus in Hispania, et dignitate equestri ornatus a Carolo Caesare: qui posteaquam a DEO verae religionis agnitione donatus est, vitam suam in Italia, et praecipue Neapoli egit, quo loco doctrina et sanctissimo vitae exemplo, quam plurimos, praesertim nobiles, Christo lucrifecit, ac fuit eo tempore non spernenda Ecclesia piorum hominum in urbe Neapolitana. Nam in illo coetu multi viri erant nobiles et docti; multae etiam excellenti virtute feminae: inter quas ut alias illustres et vere heroinas omittamus, silentio tamen praeterire non debemus nobilissimam heromam Izabellam Manricham, quae postea CHRISTI nomine a patria exulavit. In hoc caetu piorum fuit ibidem CHRISTI nomine exul Galeazzius Caracciolus Marchio Vici, et alii magni viri post exules, quos omnes nominare non necesse est.
Quamvis autem huius Ecclesiae prima laus debeatur Valdesio: nihilominus tamen Martyris quoque virtus commemorauda est, qui posteaquam a Domino ampliori luce divinae veritatis donatus fuit: et se coetui piorum adiunxit: eam, quam veram doctrinam esse norat, statim aliis quoque annuntiavit. Etenim epistolam D. Pauli ad Corinthios priorem publice interpretari coepit, idque magno cumfructu. Namque illum non tantum eius collegii socii audierunt: verum etiam aliqui Episcopi, et multi nobiles. Nam ut notum, ea urbs semper nobilium et clarorum virorum domicilium fuit. Verum posteaquam verba Pauliquae tertro eius Epistolae capite habentur: Unius cuiusque opus quale sit, ignis probabit. St cuius opus manserit, quia superstruxit mercedem accipiet: si cuius opus exustum fuerit, damnum faciet, ipse vero ser vabitur; sed sic tamen tamquam per ignem. Haec
inquam verba, cum contra receptam opinionem interpretatus esset: multos sibi adversarios et hostes concitavit. Vulgo enim persuasum est, his verbis a Paulo statui et confirmari ignem illum Purgatorium: quo vix aliud fructuosius habent Papistarum sacrificuli. Martyr vero etsi nondum aperte oppuguabat illud purgatorium, quasi carcerem a Monachis exstructum: ostendit tamen, idque ex antiquis patribus, Paulum hic neutiquam de igne Purgatorio agere; quandoquidem ignem talem constituit, quem pariter boni et mali aedificatores experiantur: sed eum hoc potius dicere, eos qui non recte aedificarint, posse quidem servari, sed quasi per ignem. Ut enim is qui evadit per incendia vix nudus exilit: ita hi doctrina sua confutata et damnata, agnoscunt se lusisse operam, atque ita iudicio Dei retecto eorum peccato, paenitentiae dolorem, et magnam tristitiam sentiunt.
Sanam hanc et orthodoxam huius loci interpretationem quaedam Papae simul et ventris propria mancipia non poterant ferre. Videbant enim si hoc fundamentum Purgatoriae ipsorum officinae convelleretur: etiamsi eam nemo deinde impelleret: tamen ipsam sua infirmitate sponte collapsuram. Noraut praeterea casum Purgatorii necessario consequi interitum parentalium sacrorum, et indulgentiarum: ex quibus quaestum hactentus fecissent uberrimum. Quare cum statuerent haec non esse ferenda; Martyrem, quem harum rerum auctorem fore metuebant, accusarunt: atque tandem offecerunt: ut illi lectione interdiceretur. Sed Martyr huic interdicto obtemperare noluit, ut iniquo et iniusto: et causae bonitate fretus, Romam ad Pontificem provocavit, et illic amicorum ope adversarios superavit. Habuit enim tum in urbe amicos potentes et gratiosos, herculem Gonzagam Cardinalem Mantuanum Casparum Contarenum, Reginaldum Polum, Petrum Bembum, Fridericum Fregosium, omnes et doctos et apud Pontificem gratiosos: et quitum viderentur aliquam reformationem Ecclesiae desiderare. Horum gratia et opibus subnixus facile obtinuit: ut interdictum illud adversariorum tolleretur, et sibi concederetur pristina docendi libertas; qua tamen non diu frui potuit. Nondum enim integrum triennium Neapoli egerat, eum in gravem et letalem morbum incidit, una cum perpetuo studiorum socio, et integerrimo amico Renedicto Cusano, quo hic quidem obiit; Martyr vero singulari Dei beneficio, et diligenti optimorum medicorum cura difficulter evasit. Quamobrem ut eius valetudini consulerent principes familiae: cum viderent ipsum non posse ferre aerem Neapolitanum; in publico conventu declararunt ipsum generalem visit atorem totius ordinis. In hoc munere ita se gessit; ut boni eius integritatem,
et constantiam et gravitatem plurimum laudarent: reliqui cum metuerent, et quam vis eum odissent: id tamen dissimularent.
Erant tum multi, qui in ordine tymnnidem quandam exercebant, et, cum luxu et impuritate vitae maximam tiniversae familiae in vidiam conciliarent, nullis rationibus et admonitionibus hactenus ad sanitatem revocaripotuerant. Hos in ordinem redigendos esse Martyr existimans, re cum Mantuano Cardinale qui totius familiae protector erat, communicata, eius auxilio nonnullos suis dignitatibus privavit: et generalem Rectorem totius familiae cum aliquot sociis in Diomedea insula ad perpetuos carceres damnavit. Ut autem hac disciplinae severitate gratiam universo ordini et sibi ipsi magnam gloriam comparavit: ita eo dem facto multorum odia et inimicitias sibi conciliavit. Itaque Mantuae celebrato conventu procerum familiae Prior S. Fridiani Lucae designatus est. Quae quidem etsi ampla est dignitas ea in familia (nam episcopalia iura in mediam urbis partem obtinet Prior S. Fridiani) pauci tamen honoris causa Martyrem huc promoverunt: plerique vero quod eum odissent, vel illi inviderent: et existimarent eum ob patriam omnibus invisum fore. Lucenses enim magnum et inveteratum quoddam in Florentinos odium habent: propterea quod eos libertati suae insidiari existimant. Verum Martyr ita excellenti sua eruditione et virtute Lucensium animos sibi devinxcit: ut contra adversariorum et invidorum spem et opinionem ipse, homo Florentinus, civibus non minus gratus atque carus fuerit: quam si Lucensis civis fuisset: itaut postea legatione ad proceres familiae missa enixe petierint, ne Martyr sibiauferretur.
Cum itaque Lucae ageret Martyr, et in collegio suo haberet plures viros doctos, multos etiam optimae indolis adolescentes: talem disciplinam instituit, qua bonos mores, religionem et literarum studia, quam maxime posset, promoveret. Nam primum hoc curavit; ut in tribus linguis adolescentes erudirentur quam diligentissime: et Latinam quidem docebat paulus Lacisius Veronensis: Graecam Celsus, ex illustri comitum Martinengensium familia: Hebraeam Immanuel Tremellius, ipse vero Martyr, quo iuniores simul et Graecam linguam et religionem ad discerent, quottidie Epistolas Pauli illis interpretabatur, et rursus ab iis lectionem exigebat. Publice vero ante cenam Psalmum aliquem Davidicum explicare solebat. Confluebantitaquo ad eum audiendum e tota civitate viri complures nobiles et docti patricii Lucenses. Quare ut in universa Repub. veram religionem plantaret, singuiis diebus Dominicis ad populum contionatus est, et in quadragesima quidem atque in Adventu usitato more Euange ium
iam olim istis temporibus edscripta exposuit: reliquis autem anni partibus Pauli epistolas. Quantum vero ita docendo profecerit, facile hinc colligi potest: quod post eius ex Italia discessum, intra unius anni spatium decem et octo socii collegium deseruerunt, et relicto Papatu profecti sunt ad Ecclesias, in quibus publice pura Evangelii doctrina traditur: inter quos fuere vir nobilissimus Celsus Martinengus qui Genevae Ecclesiae Italicae magna cum laude praefuit: Hieronymus Zanchius, qui sacras literas primo in Argentinensi, post etiam Heidelbergensi Schola docuit: Immanuel item Tremellius celeberrimus Hebraeae linguae interpres. Testatur idem magnus numerus patriciorum Lucensium; qui pro Christi nomine sponte exilium subierunt, Martyris contiones fructu non caruisse.
Dum ita Martyr Lucae ageret, convenere in ea urbe Carolus Caesar et Paulus 111. Pont. venit etiam illuc e Germanica legatione rediens Caspar Cont arenus Cardinalis: qui pro veteri amicitia ad Martyrem divertit, una eum thoma Badia Mutinensi Magistro S. palatii et legationis socio. Fuere illis diebus quottidiana Martyris et Contareni de religione colloquia: uti inter amicos homines doctos et religionis studiosos. Redierat tum primum Contarenus ex Germania; audierat nostrorum hominum confessionem fidei; rationes et argumenta corum cognoverat, et ut plerique iudicant, non omnino male de nostris hominibus existimabat. Credendum quoque est et Martyrem multa ex illo de nostris hominibus et doctoribus audivisse: quae eum insententia confirmarent: et vicissim quoque in multis Contarenum iuvisse; ut oeulos aperire ac veritatem clarius agnoscere inciperet. Existimabant non nulli ob adventum Pontificis martyrem non in nullo periculo futurum: quod homines invidi et malitiosi, qui semper verae virtutis hosies sunt, apud suspiciosum senem facile aliquam calumniam confingere possent; unde illi periculum crearetur. Quia vero propria auctoritate et eruditione firmus erat, et praeterea pollebat populi gratia et amicorum praesidiis; tum quidem nihil contra eum moverunt: sed re in aliud tempus dilata, ipsum ex insidiis adoriri statuerunt. Quare ut patientiam Lucensis populi primum explorarent, quendam Eremitanum augustinianae familiae a confessonibus, iussu Romani Pontificis in carcerem coniciunt, et in eum de religrone violata accusationem instituunt. Quam rem indigne ferentes nobiles aliquot Lucenses, qui hominis pitatem et innocentiam noverant, ipsum effractis carceribus, ex urbe e ductum fuga sibi consulere iusserunt. In qua cum forte lapsu crus fregisset, denuo captus et Romam abductus est.
Posteaquam igitur prima haec quasi impressio illis ex voto successit, statucrunt deinceps Martyrem aggredi. Itaque omnibus
in locis insidias illi ponunt: Romae clam in eum accusatiohem instituunt; in singulis collegiis eius familiae veteres eius inimicos excitant: tempus adesse ostendentes, quo suam licentiam, quam illi libertatem appellabant, recuperare, et de Martyre poenas su mere possint: hortantur ne occasioni desint. Brevi itaque horum studio et opera Genuam coeunt, non pro more, principes tantum familiae, verum illi maxime, qui Martyrem odissent, aut illi inviderent: qui licentiam vitae sibi restitui cuperent, quorum religio in superstitio sis ceremoniis, Sanctimonia in hypocrisi posita erat. Evocatur ab his Martyr: ut se Genuae primo quoquetempore sistat: verum cum insidias inimicorum non ignoraret, quas odio excaecati celare non poterant: et praeterea amici veteres eum monerent, sibi caveret, multos esse, qui vitae eius insidias struerent, re secum diligenter deliberata statuit conventum hunc omnino evitare ac se alio conferre, ubi ab adversartorum vi et insidiis tutus esset possit. Itaque primum suae Bibliothecae partem aliquam (haec enimerant ipsius [Gap desc: Greek word] ) Christophore Brentae patricio Lucensi, homini pio, verae religionis studioso committit: qui eam posteam Germaniam adillum pervehendam curavit: reliquam partem legavit collegio. Deinde rebus collegii ordine quantum poterat compositis, et cura eius vicariosuo coniniissa, clame collegio et urbe discessit cum tribus tantum comitibus, Paulo Lacisio Veronensi, qui postea Argentinae factus Graecarum literarum professor, in ea urbe mortem obiit, Theodosio Trebellio et Iulio Terentiano, quem Martyri constanter et fideliter ad obitum usque adhaesisse notum est.
Luca discendens, cum statuisset patriam primum adire Pisas venit: et in ea urbe cum aliquor nobilibus cenam Domini Christianoritu celebravit. Nactus illic fidos homines, literas de discessu suo conscripsit ad Reginaldum Polum, et alteras ad suos Lucenses; quae post mensem a discessu suo illis redderentur. In his ostendit, qui et quam graves errores et abusus sint in omni Pontificiorum religione, et separatim etiam in vita monastica, quibus communicare salva conscientia ulterius non possit. Exposuit etiam alias sui discessus causas, odia scilicet et insidias inimicorum suorum: comme moravit suam in illis erudiendis et moderandis fidein et religionem, et sibi dolere testatus est; quod non potuerit eos claritis et apertius in vera fide instituere: annulum etiam quem insigne dignitatis gestare solitus erat, illis remisit: quo declararet se nihil bonorum collegii in privatos usus voluisse convertere. Et certe quod eius innocentiae indicium est; exiguum peculium secum in Germaniam attulit, quod paucis annis,
quibus iam exilium meditabatur, ex proprio patrimonio collegerat.
Postquam vero sicuti destinaverat in patriam pervenit, reperitibi virum optimum et doctissimum Bernardinum Ochinum, qui Romam evocatus pergebat: sed posteaquam ab amicis de periculo admonitus cum Martyre sua consilia contulit. ambo tandem communi consilio statuerunt deserta Italia, et relicto patrio solo Germaniam petere. Et prior quidem Bernardinus inde discedens se Genevam primum et postea Augustam Rheticam contulit. Biduo post Martyr ipsum secutus est et Bononiam primum, deinde Ferrariam, mox Veronam profcetus, ubique hum aniter exceptus ab amicis veteribus, tandem per Alpes Rheticas in Helvetiam pervenit. In hoc itinere cum Tigurum venisset, humaniter exceptus a Bullingero, Pellicano, Gualtero, et ceteris Ecclesiae atque scholae Tigurinae ministris: suam illis operam obtulit, si ea utiplaceret. Verum quia nullus locus in schola eo tempore vacabat: ostenderunt se quod maxime vellent, hoc tempore eius opera uti non posse: attamen voluntatis eius se grato animo memores fore. Retulit aliquando cum huius profectionis mentio facta fuisset; se, cum primum Tigurum venisset, multum et tum deinceps semper eam urbem amasse, ac optasse; ut esset certum et firmum exilii sui hospitium: cuius voti post compos factus est, quamvis prius divinae providentiae visum fuerit, eum tamquam legatum Iesu Christi ad varias urbes et gentes mittere: ut tandem DEO ita procurante Tigurum rediret, et in ea urbe non longe ab Italiae finibus, post longas et difficiles peregrinationes, conquiesceret.
Tiguro igitur tum discedens Basileam venit, ubi cum mense uno fuisset: Argentinam una cum Paulo Lacisio vocatus est, id procurante viro optimo et doctissimo Martino Bucero: atque ipsi quidem sacrarumliterarum, Lacisio autem Graecae linguae Professio demandata est. Suscepto ergo docendi munere illis quinque annis, quibus Argentinae ante discessum in Angliam docuit, plurimos libros sacros interpretatus est. Nam primum Ieremiae Propherae Lamentationem, deinde duodecim Prophetarum, qui Minores nominantur, libros enarravit. Postca ab initio Bibliorum volumen incipiens, Genesiae, Exodum, et bonam partem Levitici exphcavit. Quanta autem eruditione, fide et diligentia hoc fecerit: testantur ipsius in hos libros commentarii. Praeterea quantum iam tum in docendo excellueiit: vel hinc colligi potest: quod cum haberet collegam Martinum Bucerum summum Theologum, qui, ut a viro quodam docto vere de illo scriptum est, praeter reconditam eruditionem copiolam que multarum rerum scientiam, praeter ingenii
perspicuitatem, multam lectionem, aliasque egregias ac varias virtutes hanc sibi propriam laudem habuit: quod vix alius ca memoria exactiore diligentia in scripturae interpretatione versatus est, hunc, inquam, talem ac tantum virum, cum in docendo collegam haberet: numquam tamen eo inferior esse visus est. nam primum quod propter trium linguarum exactam peritiam, felicissime praestare poterat, ipsa verba sacrarum literarum sensumque genuinum diligenter explicabat: dein de investig abat et retegebat rationes et argumenta, quae sub verbis alioquin simplicibus et contractis delitescunt: et simplicius dicta aliis locis confirmabat, obscura cum apertis conferebat, ostendebat quaenam adversari viderentur verbis propositis, et rationem ea conciliandi dem onstrabat: quid item patres sensissent singulari felicitate memoriae ordine exponebat, et acri iudicio quod pondus et robur singulorum interpretationes haberent, examinabat: controversias vero incide tes ita dextre et dilucide explicabat; ut nemo alius. In universa autem tractatione duo praeterea afferebat, quae cum maxime in docendo necessaria sint, methodus exacta, dein oratio pura et dilucida: sic in his excellebat, ut Bucerum non modo aequare, verum etiam omnium iudicio superare videretur. Nam ille methodi alioqui obser vantissimus: nonnumquam tamen multarum rerum scientia alio ab ductus, longius ab ordine instituto diverte bat: aut infinitis occupationibus distractus, partitionis propositae non semper memor erat. Ad haec fuit illi (sicutiagnovit et saepe fassus est) peculiaris obscuritas orationis: ut non nisi ab attento auditore intelligi posset Martyr autem omnia, quae tractanda erant, cum apte in certas partes dividebat: tum neque ullius earum in quantumvis prolixa tractatione obliviscebatur, neque novam aliquam in media tractatione in serebat; neque ordinem, quem initio proposuerat invertebat: sed eum quem semel proposuisset partium numerum et ordinem. constanter ad finem usque persequebatur. In dicendo verbis utebatur puris, propriis, Latinis: compositione praeterea tali, quae neque contractione orationis aut verborum ambiguitate obscuritatem pareret, vel rursus orationis longitudine sententiam suspenderet, et intellectum ac memoriam auditoris turbaret. Itaque non modo rerum ipsarum pondere, verum orationis quoque suavitate et elegantia auditores demulcebat, et summa praeterea gravitate in ipsis lectionibus nunc ad piam vitam cohortabatur; nunc ad paenitentiam graviori increpatione commovebat: ut omnibus his rebus. quasi conditae eius lectiones summam eruditionem et eloquentiam cum singulari pietate coniunctam ostendentes, magnam illi gloriam omnium iudicio compararent.
Numquam tamen doctior erat et magis admirandus, quam in publicis disputationibus. Sive enim moderandi essent concertantes alii: tam se aequum iudicem praebebat, ac rationibus tantum quae ad persuadendum valerent, move batur: ut nemo unquam suspicaretur partibus eum studere: non adrersariorum argumenta solida deprimebat: non connivebat ad amicorum errores et falsas rationes: si extra fines disputationis evagari vellent, eos mansuete ad rem propositam revocabat: si vero res ad rixas vergeret, sua auctoritate eas sopiebat. Ita autem finiebat eos congressus: ut et semper primum maxime necessaria repeteret: et tum demum de integra causa pronuntiaret, quo et veritas victrix foret, et inde non exigua ad auditores redundaret utilitas. Quod si ipsi disserendum esset, tam in proponendo, quam in respondendo ita se semper gerebat: ut nulla esset suspicio cupiditatis vel rixandi, vel reportandae victoriae de prostrato adversario: sed animo ab affectibus libero, quid verum esset docebat potius, quam ut cum ullo de verbis rixaretur. Itaque postea saepe cum acerrimis Pontificiae religionis propugnatoribus congressus: neque ipsorum convitiis ad iram unquam impulsus, neque nostrorum hominum laudibus et acclamationibus gloriola tali elatior factus est; sed eandem modestiam et animi aequabilitatem perpetuo tenuit.
Qua vero perspicuitate dicendi in publicis praelectionibus usus: eam multo studiosius in disserendo fuit consectatus. Iudicabat enim orationis obscuritatem et ambiguitatem verborum plurimarum contentionum causam esse. Atque huius rei apertum testimonium scripta illius praebent. Nam cum multa de iust isicatione hominis, de praedestinatione divina non pauca, plurima vero scrip serit de cena Domini, in cuius explicatione complures viri docti affectata quadam obscuritate utuntur, nihil nisi proprium, simplex, dilucidum in eius scriptis legitur. Quin etiam cum Bucerus, quem coluit et admitatus est, saepe illum hortaretur: ut in causa Cenae Dominicae obscuris quibusdam et ambiguis dicendi formulis uteretur, quibus ipse ideo utebatur, quod vir bonus sibi persuafisset, posse hacratione tolli gravem, quae est de hac causa, controversiam, et ita Ecclesiae pacem diu desideratam restitui: paruit tandem ille et iisdem cum eo loquendi formis usus est: sed mox periculo huius rei animadverso, sententiam mutavit. Vidit enim hac ratione non posse illis satisfieri, qui crassam et carnalcm praesentiam corporis Christi in Cena statuunt, nisi etiam crassae eorum locutiones cum plena crassaque interpretatione recipiantur: rursus etiam expertus est, fratres infirmiores hac orationis ambiguitate, partim graviter offendi, partim ita
et implicari et perturbari; ut vix norint, quid sibi in hac causa sentiendum esset. Quare Bucero suas locutiones concedens, ipse candem, quam in aliis rebus, in hoc quoque dogmate perspicuitatem secutus est, mansitque nihilominus inter eos firma constansque amicitia.
Nam neque Martyris sententiam, Bucerus improbabat; neque Buceri sensum, quantum vis am biguis locutionibus uteretur, Martyr ignorabat. Itaque etsi diversa eorum in hac esset docendi ratio: fuit tamen summus eorum consensus in omni doctrina religionis, et perpetua amicitia vitaeque coniunctio: quam si explicare vellemus, et omnia eorum officia quibus mutuum amorem declararunt commemorare: verba nos citius, quam res ipsae deficerent. His ergo omissis ad privatam et ad domesticam illius vitam enarrandam nos convertamus.
Argentinae primum domum et familiam habere cepit. Vixit autem primum absque uxore in eisdem aedibus cum amicis, qui eum ex Italia secuti, stipendio modico aut potius exiguo contentus: quod tamen illi postea auctum fuit. Cum enim patriam et opes amplissimas sum mosque honores Christi nomine reliquisset: existimabat sibi non convenire ulli molestum esse de augendo stipendio, praesertim cum vita ita esset frugali: ut hoc quod haberet, non modo sibi sufficeret: sed aliquid etiam superesset ad amicos iuvandos. Cum vero vitam caelibem gravibus de causis improbaret: amicorum consi io sibi despondit honestam et nobilem virginem Catharinam Dampmartinam, quae cum Metis ageret et veram religionem amaret, a piis vitis Argentinam evocata, et Martyri postea desponsata fuit. Obiit postea in Anglia absque ulla prole, cum annos octo cum marito vixisset. Huic cuncti eam laudem tribuerunt, quae praestantissimae matronae debetur. Fuit enim imprimis Deum timens: mariti amans; in re domestica administranda prudens et industria: munifica erga egenos: et quae non modo suis facultatibus, verum etiam consilio et omni ope eos iuvaret: praeterea in omni vita pia, modesta, sobria. Ferunt plebeios homines Oxonii, iilam nontantum ut beneficam ac matrem quodam modo egenorum amasse: verum etiam quasi sacro numine praeditam admiratos esse, propterea quod in morbis et praesertim in partu uxores eorum illius consilio et auxilio certam plerumque salutem consequerentur. Huius defunctae corpus Polus Cardinalis effodi et in sterquilinium abici iussit; et cum aliud, ut iure agere videretur, accusare non posset, hanc causam praetendit: quod iuxta corpus S. Fridesuidae humata esset, et haeretici uxor fuisset. Etenim Cardinalis hic, qui aliquando praecipuus Martyris amicus
fuerat, post eius discessum ex Italia, non modo ab ipsius amicitia discesserat: verum etiam studium verae religionis, quod ad tempus simulaverat, penitus abiecit, et acerrimus nostrorum Komintim hostis et persecutor factus est. Itaque cum Martyrem, quod optabat, et maiore cum voluptate aspexisset, flammis absumere non poss??? mortuum cadaver uxoris eius saeviit Posteaquam vero Anglia sub regina Elisabetha pristinam Evangelii lucem recepit: adistam infamiae notam eluendam corpus iussu episcoporum rursus e fimo et stercore erutum, et frequenti populo in honorificentissimo templi loco sollenniter sepultum est. Et ne quid simile inposterum Pontificii tentare possent; ossa eius cum Fridesuidae (quam olim religios e coluerunt) ossibus permixta sunt. Quamobrem quod sanctae feminae corpus turpiter et contumeliose abiectum est: illustre est monumentum Romanae tyrannidis, quae neque vivis neque mortuis parcit: quod vero honorificentissime veteri sepulcro restitutum: Anglorum erga suum praeceptorem, cuius ea nuper uxor, pietatem et gratitudinem testatur.
Ceterum hoc loco paucis exponendum venit: qua occasione in Angliam Martyr profectus sit: quidve in ea rerum egerit. Mortuo Henrico Rege Angliae, Eduardus eius filius de consilio tutorum et maxime Eduardi Ducis Somersetensis avunculi sui, ac Thomae Crammeri Archiepiscopi Cantuariensis et totius Angliae primatis, pontificiam religionem abolere, et Ecclesias iuxta verbum Dei reformare statuit. Et quia ex Academiis ministri Ecclesiarum prodeunt: eas cum primis diligenter reformandas duxit: quo deinde ex his purus sucus sanae doctrinae in singulas regni partes derivaretur. Quia vero Petrus Martyr doctorum virorum iudicio ob singularem eruditionem et incredibilem multarum rerum peritiam, unus omnum ad hoc munus maxime idoncus videbatur: ab Archiepiscopo Cantuariensi, de voluntate regis, vocatus est. Itaque sub exitum Novembris anni quadragesimi septimi, permissu senatus, Argentina ubi iam quinquennium docuerat in Angliam discessit, comitante eum Bernardino Ochino, qui et ipse quoque ab eodem Archiepiscopo vocatus fuerat. Ibi cum aliquandiu eos Archiepiscopus secum detinuisset, et omnibus humanitatis officiis profe cutus esset: Martyr iussu regis: sacris literis interpretandis Oxonii praefectus est. In ea Academia primum enairavit Epistolam D. Pauli ad Corinthios priorem: eo quod in ea tract entur varia et multiplicia capita, quae ad eorum temporum controversias facerent: sic ut huius Epistolae doctrina, sicommode dextreque adhibita fuerit omnibus vitiis, quibus Ecclesiae sinceritas corrupta est, mederi possit; et omnes abusu: atque superstitiones Papisticas convincere.
Pontificii, quorum adhuc Oxonii magnus erat numerus initio quidem utcumque patienter ferebant Martyrem do centem: et quidem etiam lectiones eius frequentabant: et se illius eruditionem admirari prae se ferebant: alii vero ac praecipue collegiorum praesides suos arcebant a lectionibus: nihil tamen movebant ulterius. Verum posteaquam damnatis iam ante ipsorum votis; deinceps occasione verborum Apostoli de cena Domini tractare incoepit: existimarunt sibi non ulterius esse quiescendum. Etenim cum maiores ipsorum obscurata primum, deinde depravata doctrina huius dogmatis, in Ecclesiam hacianua erroris patefacta omnem superstitionem et idololatriam invexerint: non poterant ferre Martyrem, qui mirifico studio veritatem Eucharistiae ab eorum erroribus et corruptelis vindicabat. Ut vero non modo invidiam, sed grave etiam periculum illi crearent: apud vulgus primum usitatis criminationibus eum traduxerunt: quod maiorum doctrinam impugnaret: cerem onias optime constitutas con velleret: sacrosanctum Altaris sacramentum profanaret, et tantum non pedibus conculcaret.
Deinde omnibus rebus compositis, ipso ignorante, omnibus templis schedas Anglico sermone conseriptas affigunt, postridie publice disputandum esse contra praesentiam Christi in S. cena. Die ergo sequentihi au ditorium occupant: operas idoneis locis disponunt: eas que ad clamores et tumultum, et ad pugnam praeterea, si usus postulet, paratas esse iubent concurrunt praeterea audiendi causa, non tantum studiosi ex omnibus collegiis: verum etiam pars non exigua concitati populi, partim ut eventum rei spectarent, partim etiam, ut alterutri parti adessent, si forte tumultus aliquis exoriretur. Martyr interea horum omnium ignarus sese domi parabat: ut hora constituta solito more lectionem haberet: tum interea amici permoti insolita concursione populi, domum ad eum veniunt, ac illi omnem rem exponunt, hortanturque: ut se domi contineat: neque aliquod periculum sibi conciliet, quandoquidem adversarii ita parati sint: ut potius videantur armis, quam argumentis certaturi. Respondet ille; se non posse officio suo deesse: et munus a rege demandatum sibi negligere: se nullius tumultus auctorem unquam fuisse, cuius rei ipsimer optimi testes: nunc quoque se nolle adversa riis tumultuandi occasionem dare: sed more solito legere velle; esse haud dubie multos in eo coetu: qui lectiones consuetas expetant, quos non possit negligere. Pergebat iam ad auditorium comitantibus illum amicorum fidelissimis, cum illis in via obvius fit puer Smythaei, qui in hac tragoedia primas partes agebat: ac litteras ei portigit: quibus ipium herus suus ad disputandum provocabat. Ibrtum amici rursus monere, rogare, hortari: ut domum redeat: commemorare pericula, quae ipsum
maneant. Perstat tamen ille in sententia: pergit in auditorium: ac provocantes adversarios modesta oratione compescens quantum poterat, respondet; se disputationem non recusare: sed nunc non disputandi: verum legendi causa venisse: atque ita illis concedentibus lectionem more solito habet magna cum omnium admiratione. Quippe qui ante singularem doctrinam et cloquentiam admirati: tunc quoque incredibilem constantiam in ipso et fortitudinem suspexerunt. In tanto enim murmure populi et fiemitu adversariorum ita lectionem absolvit: ut nulla mutatio vultus et coloris in eo appareret: non haesitatio aliqua vocis: non linguae titubatio; non denique tremor membrorum aut pallor aliquam suspicionem timoris praeberet. Finita lectione acrius instant adversarii; et eum magnis clamoribus ad disputandum provocant neque modestissimam eius excusationem accipiunt: quod se diceret disputaturum esse: sed alio tempore, nunc se non esse paratum, cum propositiones disputandas ita studiose occultarint, neque more solito publice proposuerint: ut eas ad eam usque diem ignoret. Aiebant enim, eum qui nuper causam Cenae Dominicae multis lectionibus tractasset: non posse imparatum esse. quaecumque tandem in hac materia quaestiones proponerentur. Tumille, cum eum urgere perseverarent, denuo respondit: se primum nolle inconsulto rege tantam rem aggredi, praesertim cum res ad seditionem spectare videatur. Deinde ad legitimam disputationem requiri: ut proponantur certae quaestiones: constituantur iudices et moderatores: quorum iudicio atque arbitrio tota res gubernetur: denique requiri notarios, qui utriusque partis argumenta et orationes bona fide iustaque diligentia conscribant. Horum nihil cum paratum tunc et constitutum sit: se nec velle nec posse disputare: praesertim cum non satis temporis supersit, die iam in meridiem vergente, ad tantam rem excutiendam. Posteaquam vero his rationibus, quam vis aequissimis, adversariis non satis fiebat: et iam res ad pugnam et conflictum spectare videretur, auctoritatem suam interponit Universitatis Oxoniensis Vicecan cellarius, (liceat enim usitata nomina retinere) et his conditionibus pugnam dirimit: ut uterque Martyr et Smythaeus cum aliquot sociis in ipsius aedibus conveniant, propositiones disputandas, tempus, ordinem, et modum disputandi communi consilio constituant. Iubet dein de apparitores suos, Bedellos nominant, turbam summovere: et ipse ad suggestum accedens Martyrem manu illi porrecta e turba populi abducit, et domum usque comitatur: ac pro sua auctoritate tumultuantes compescit. Martyr liberatus ex hoc praesenti periculo, ne ideo quod causae diffideret disputationem renuisse videretur, hora constituta ad domum Vicecancellarii venit, comitantibus ipsum cum aliis amicis,
tum praesertim Sidallo et Curtopo, qui illo tempore eximii veritatis defensores erant: postea tamen Marianis temporibus eandem constantiam non retinuerunt. Facit idem adversarius: et secum adducit Colum Oglethropum, et tres alios Theologiae doctores. Diu inter eos de disputatione constituenda ditceptatum est. Martyr enim aequum esse aiebat, ipsos in confutando eum servare ordinem, quem ipse tenuisset in docendo, idque tandem obtinuit. Abhorrebat praeterea a vocibus peregrinis, barbaris et ambiguis: quae tamen in scholis receptae sunt. Itaque duabus tantum usus est carnaliter et corporaliter: quoniam scriptura in cena describenda tantum carnis et corporis, non rei et substantiae meminit: attamen ne ambiguitate aliqua ludere ipsum existimarent se illas accipere dixit, atqui si dictum esset realiter et substantialiter. Fuerunt etiam aliis de rebus dissensiones aliquae inter ipsos: attamen cum demum de universa ratione disputandi inter ipsos convenisset; omnia quae tum constituta fuerunt, partium consensu ad regis consiliarios relata sunt: ut illi de tota contr oversia cognoscerent. Ab his disputationis dies constitutus est 4. Nonas Maii, ad quem diem affuturi sint legati Regii, qui disputationi praesint. Verum Smythaeus conscius sibi tumultus excitati: non exspectata die constituta, fuga se subducit: et in Scotiam primum, deinde Lovanium in Brabantiam abiit. Posteaquam vero praescripta dies adfuit: venerunt Oxonium Regiilegati R. D. Henricus Episcopus Lincolinensis, D. Richardus Coxus Universitatis Oxoniensis Cancellarius. D. Simon Haydes Decanus Oxoniensis. M. Richardus Morisinus Armiger. D. Christophorus Nenynsonus, IC. doctor. His praesentibus disputavit Martyr per quatriduum cum tribus Pontificiae religionis Theologis, Treshamo et Cheadreo Doctoribus et Morgano artium Magistro. Quanta autem eruditione hos confutarit: non necesse est commemorare: quandoquidem acta huius disputationis in omnium manibus versantur. Nam Martyr, quia adversarii multa falsa et conficta de hac disputatione in vulgus spargebant, eorum improbitate et praeterea amicorum precibus, qui hoc assidue flagitabant, coactus, disputationem in publicum edidit. Quod qua fide et diligentia fecerit: ostendit cesimonium Regiorum legatorum libro ab ipsis additum.
Non multo tempore post hanc disputationem rustici per Denoniam et in Oxoniensiagro tu multum excitarunt: in quo cum multi no minatim Martyri necem minarentur: cum non modo docere, sed ne tuto quidem versari in urbe posset: amicorum praesidio incolumis Londinum deductus est, non absque singulari regis gaudio: qui illum Richemon dam venientem ex arce prospiciens
laeto animo salutavit: eiusque in columitati gratulatus fuit. Uxorem quoque et familiam quo niam domituto esse non poterant, amici occuluerunt: donecfuriosa multitudo seditiosa plebis urbe excederet. nam a proceribus regni conscriptis duobus exercitibus, seditio brevi compressa est; praecipuis eius auctoribus capitali supplicio affectis. Ac tum Martyr rursus Oxonium ad solitos legendi et disputandi labores rediit: quo tempore cum Pontificii se disputando dudum victos nossent, et armis palam congredi non auderent: noctu saepe tumultus aliquos ante aedes Martyris commoverunt, ac lapidibus nunc ostium oppugnarunt, nunc fenestrarum specularia perfregerunt. quamobrem rex, ut eius securitati et quierti consuleret, fecit eum Canonicum Collegii Ecclesiae Christi, et in illud collegium migrare iussit, assignatis illis splen didis aedibus una cum amoenissimo horto. Fuit hoc in collegio Decanus, ac huius officii ratione et disputationibus praefuit: et praeterea Doctores Theologiae publico Academiarum more promovit. Ipse quoque cum ante Pontificiis privilegiis Doctoris gradum haberet: denuo Oxonii sollenniter Doctor, Theologiae renuntiatus est.
Habuit Martyr Oxonii amicos, ut breviter dicam, omnes eos. qui puram ac veram doctrinam am abant; et ob eruditionem alicuius nominis erant in illa Academia. Praeterea reveren di Episcopi, Hugo Latimerus, Nicolaus Ridleus, Ioannes Ponetus, Ioannes Hoperus. Ex aula etiam generosi ac Magnifici viri, Antonius Cocus, Ioannes Checus, Richardus Morisinus, atque alii complures, quos nominare non est necesse, Martyrem non tantum dilexerunt; verum etiam amarunt. Inter omnes tamen Thomas Crammerus, Cantuariensis Archiepiscopus et Angliae primas, singulariamore Martyrem complexus est. Qui cum ipse doctissimus esset; Martyri tamen tantum tribuit: ut in rebus quibus que gravissimis eius consilio uteretur. Itaque quotiescumque vacationem a publicis docendi laboribus Martyr haberet, eum ad se vocavit: et sua de reb. gravissimis consilia cum illo contulit. Ac posteaquam a rege cura conscribendi leges Ecclesiasticas, primum XXXII. deinde XVI. viris commissa fuit, effecit; ut Martyr in horum numero unus esset: tandem etiam cum munus hoc universum uni Cantuarien si a rege fuisset commissum, tribus tantum ad id adsumptis Gualtero Haddono et Rolando Taiilero, I. C. tertium voluit esse Martyrem. Horum opera adiutus eas leges Ecclesiae Anglicanae praescripsit, quae magnam etiam nunc laudem habent apud omnes pios et doctos Fruebatur iam universa Anglia pace et tranquillitate, et felix eratreligione et legibus optime institutis. In tanta ergo totius regni felicitate Martyr non poterat non etiam felix et beatus videri, qui uteretur optimorum virorum sanctissimorumque Episcoporum amicitia:
verum omnia haec subito Mariana tempestate mutata et eversa. Pura enim religio e templis eiecta: sancta Ecclesiae politia deleta: legesque illius abrogatae: optimi quique in carceres coniecti. In tantarerum omnium mutatione Martyri docendi munere interdictum: et denuntiatum praeterea: ne iniussu magistratus pedem moveat, neve quidinde rerum suarum asportet: gravi in dicto periculo, si id faceret. Paruit ille edicto; verum cum moram interponi videret, de suo statu ad regni consiliarios perscribit: petit si quid ad miserit: accusatorem sibi sisti et causam cognosci. Qui cum nihil in eum statuere possent, discedendi potestatem illi fecerunt. Quamobrem recta Londinum profectus est, et ibi Cantuariensem in veniens eum plurimum suo adventu recreavit. Venerat hic tum temporis Londinum; ut quae adversarii de ipso falso in vulgus sparserant, refelleret. Nam quia summa eius apud omnes erat auctoritas: per contionatores suos Pontificii apud plebem invulgarant: Cantuariae ipsius mandato Missam restitutam esse: ipsum quoque pollicitum esse Reginae se Missam dicturum in funere Regis: simul etiam de futura disputatione quae dam iactarant. Hoc ubi rescivit ille, edito scripto sese purgavit: testatus se paratum esse religionis formam ab Eduardo rege institutam publica disputatione defendere. Si, inquit, nobis libertatem det Regina; confido cum Pet. Martyre, atque aliis quatuor aut quinque quos mihi delegero, favente Deo, nos omnibus approbatuos, non solum preces communes Ecclesiasticas, et administrationem sacram cum ceteris ritibus et ceremoniis: verum do ctrinam quo que universam, ac religionis ordinem constitutum a supremo nostro domino rege Eduardo VI. puriora haec esse, et verbo Dei magis consentanea, quam quicquid mille ret ro annis in Anglia usurpatum norimus: tantum ut iudicentur omnia per verbum Dei. Protestationem hanc et consilium cum Martyri exposuisset: probavit ille, et ostendit se paratum esse ad disputationem, neque ullum periculum religionis nomine velle declinare. Verum dum in hac disputationis exspectatione sunt; Cantuariensis et Eboracensis, Archiepiscopiscopi, Londinensis praeterea et Wigormensis Episcopi in carcerem abducuntur. His enim rationibus adversarii cum illis disputare statuerant.
Versabatur tum et Martyr in magno periculo, cum ob eandem religionem: tum etiam ob familiaritatem et amicitiam horum virorum. Neque hoc ipse ignorabat: verum fretus sua innocentia: et quod in leges regni nihil commisisset: non discedendum putavit, nisi missione imp etrata. Quare causam denuo proponit Consiharns regni, ac se non privata voluntare venisse in Angliam demonstrat: sed vocatum a Serenissimo rege Eduardo: et missum ab am plissimo magistratu Rei publ. Argentinensis: ac utriusque diplomata proferebat, Cum vero nunc sua opera
usui esse non possit, Ise dimitti postulabat. Quod postquam obtinuit: vix tamen credebant amici, etiam acceptis a regina literis, eum tuto posse discedere. Dicebant enim eius adversarii, tantum Pontificiae religionis hostem non esse e manibus dimittendum: sed vel ex ipsa navi in carcerem et ad supplicium retrahendum. Monebatur quoque; ut sibi caveret ab insidiis, quae si Oceanum traiceret, illi in Flandria et Brabantia paratae essent. Verum Dei beneficio cuncta haec pericula et certissimas insidias admiranda ratione evasit. Cum enim peregrinorum alii in Frisiam, nonnulli vero in Daniam descenderent: nactus est ipse gubernatorem navis, hominem pium et metuentem Dei, qui eum in Anglico litore clam domi suae detinuit totis quatuor decim diebus, ac iam omnes tam amici, quam inimici eum cum ceteris peregrinis abnavigasse credebant: cum ipse demum ex Anglia solvit, et gubernatore suo Ant verpiam noctu sua causa appellente, ab eo ad amicos est deductus: et ab aliis ante lucem currui impositus, per regiones sibi infestissimas incolumis Argentinam pervenit, or mnesque adversariorum insidias, Dei inprimis beneficio, deinde sua celeritate, evitavit.
Excepere eum Argentinae veteres amici viri optimi atque doctissimi Sturmius, Sleidanus, Zanchius, Herlinus, Dasypodius, Sapidus, Hubertus et reliqui, magna laetitia. Quo enim in maiori periculo ipsum versari noverant, eo salus ipsius et inopinatus adventus maius gaudium illis adserebat. Senatus quoque cum eius virtutem et doctrinam optime nosset: iussit quamprimum illi reddi pristinum locum, quem ante discessum in Angliam habuerat. Interea vero nonnulli, qui illi male vellent, de eo sinistros rumores sparserunt: quod in doctrina de cena Domini a sententia Augustanae confessionis discessisset: ideoque timendum: ne aliquas in Ecclesia turbas excitaret. Admonitus ergo huius rei ab amicis, Senatui scripto oblato sese purgat et docet: Confessionem August anam et alias, quae ab ea non discr epent, si recte atque commode intelligantur, se libenter amplecti, profiteri, ac si opus fuerit velle pro viribus tueri: Promittit deinde per se nullas lites aut contentiones excitatum iri: imo si locus aliquis pertractandus sit in scripturis, aut quaepiam alia necessitas requisiverit: ut circa huius modi quaestionem suam sententiam explicet: id se facturum cum omni modestia et citra cuius quam am aram insectationem. Quae vero sua sit sententia, ex libellis ase iam editis facile posse cognosci: quibus hoc scripto seu promisso nil detractum seu immutatum velit, quod per scripturas divinas edoctus aliter esse cognoverit,
Et quia praeter Augustanam confessionem a quibusdam proferebatur concordia inita inter D. Bucerum et D. Lutherum eorumque symmistas: respondit se huic non subscripsisse: quod per verbum Dei et conscientiam largiri nequeat: destitutos vera fide
percipiendo sacramenta, corpus Christi sumere. Addebatautein, non debere hoc illis mirum videri, quod assentirinollet: cum ipsemet D. Bucerus in Argentinensi schola secus docuerit, dum Acta Apostolorum explicaret: idem que cum esset in Anglia; (quod ex quibusdam eius articulis ostendi possit) longe aliter scripserit, et quidem recte. Nam cum fides unicum sit instrumentum, quo a nobis Christus ipse, corpus et sanguis eius percipiuntur: ea submota os corporis nil nisi sacramentum corporis et sanguinis percipere, panem inquam et vinum instituto Domini consecrata. Quemadmodum etiam aetatis adultae homo, si absque fide ad ba ptismum accesserit, nihil dicitur praetersacramentum, hoc est, aquam et Ecclesiae prexes habere; si quidem nullus, qui non credit gratiam regenerationis adipiscitur: itaetiam citrafidem neminem ad communionem corporis et sanguinis Christi aditum habere. Ut enim dicit Augustinus: manducare et bibere, nihil aliud est, quam credere. Postremo addebat, se vereri, ne concordiae huic ad se allat ae subscribendo videatur Ecclesias Tigurinam, Bernatem, Basiliensem, Genevensem, Lausanensem et Anglicanam, omnes que per Italiam et Galliam disperfos fratres damnare: quod sane per verbum Dei et charitatem ergacos sibi non liceret. Proinde ut Saxonicas Ecclesias, omnesque illis consentientes, veneretur et suspiciat: sic et alias, quas commemoraverit, se amplecti in Domino ac vehementer diligere. Non enim hanc quaestionem tanti esse: ut inter fideles communionem et charitatem solvere debeat. Hoc eius seu scripto, seu promisso, senatus Argentinensis, qui Martyrem mirifice amabat, contentus fuit, reiectis aliorum clanculariis accusationibus.
Restitutus itaque pristino muneri, Iudicum librum interpretatus est. Et quia tum idoneo Philosophiae professore schola destituebatur: decretum fuit, ut duo Theologi, sicut sacras literas, ita quoque Aristotelis Philosophiam alternis septimanis docerent. Itaque Martyr, laborem hunc non defugiens, Aristotelis libros de Moribus ad Nicomachum interpretari cepit: et in eorum explicatione intertium usque librum progressus est. Collega vero eius, D. Hieronymus Zanchius, Martyri amicissimus et illum ex Italia, ut diximus, secutus, libros Aristotelis de Natura sibi interpretandos desumpsit. At vero adversarii illius et malevoli, de quibus supra, etsi palam lese illi non opponerent: quottidie tamen clam. et quasi per cuniculos, eum oppugnare non cessabant. Nam et per literas, et in lectionibus atque contionibus sins eum ita aperte perstringebant: ut iustae accusationi nihil msi Martyris nomen deesset Quin et e studiosis quidam publice in schola orationem de Eucharistia habuit; in
hoc compositamsut Martyrem et doctrinam illius ex professo damnaret.
Quare cum animad verteret adversarios quottidie apertius bellum contra se gerere: et se nominatim libellis perstringere: de discessu secum deliberare cepit. Et veresubito divinitus occeasio opportunissima illi oblata est. Nam cum apud tigurinos mortuus eo tempore esset vir optimus et sanctissimus Conradus Pellicanus: Tigurinae Rei publ. Senatus, de voluntate ministrorum Ecclesiae, illi Petrum Martyrem substituit, et ea dere cum ad ipsum, tum etiam ad Senatum Argentinensem literas dedit: quibus ipsum Tigurum mitti post ulabat. Fuit haec vocatio Martyri gratissima. Quamvis enim Argentinensem Rem publ. amaret, et ei se multa debere agnosceret: quia tamen controversiam sacra mentariam quottidie maiori animorum acerbitate agitari videbat: gaudebat sibi occasionem datam: qua se posset turbis expedire. Itaque cum a Senatu Argentinensi de sua voluntate rogatus esset: nihil dissimulans, ostendit missionem sibi fore gratissimam: ac prolixe testatus de suo in Rem publ. animo, quominus cum ipsis manere posset: ideo firi inquit, quod videret se isto tempore non posse apud ipsos fiabere eam, quam cupiat docendi, disputandi et scribendi libertatem. Ut autem hanc appetat se primum sua vocatione urgeri, et minis etiam atque comminationibus petcelli. Deinde se vereri iudicia gravissimorum virorum, qui sua scripta legerint, et se docentem audiverint: si veritatem alias usque ad capitis periculum defensam, nunc multiplicibus et variis modis clam et paiam oppugnatam, suo silentio non tantum d serere sed quau prodere videatur. Ab his enim quorum aliqui ob hanc eandem causam vel ignibus cremari voluerunt, vel adhuc superstites magna cum utilitate Ecclesiis Christi praesint, le non posse nisi grauner coargui: ut qui vel a sententia vera defecerit, quod in constanuae crimen in homine Christiano minime ferendumin, vel qurtacitus velit praeterire, quae ad salutem conducere et necessaria esse non ignoret. Cumitaque DEUS velit; ut suam doctrinam universam et fide amplectamur et profiteamur: se hanc conditionem in qua nunc versetur non posse salva conscientia retin re, nisi sibi quae scripto petierit, concedantur. Neque hoc iniquum esse: ut tantum sibi liceat, quantum alii sui ordinis cum in contionibus tum in scholis liberum sibi velint. Proinde cum munus suum necessario libertatem in docendo postulet: quam tamen ipsi certis de causis, quas non dubitet gravissimas esse, hoctempore concedere nolint, aut non possint: rogareie, ut bona ipsorum venia sibi eo, quo vocetur, concedere liceat. Ostendit praeterea nullam spem conciliationis per colloqu um aut aliam viam sibi affulgerie: si quid tamen instituatur, se etiam si alibi agat, non
defuturum suo officio. Senatus qui Martyrem amabatl, et eum certis conditionibus retinere voluisset; cum videret ipsum in hac sententia persistere, sibi vero non integrum esse illo tempore, quam petebat docendi, disputan di et scribendi libertatem illi concedere: invito animo eum dimisit.
Discessit itaque Argentina tertio Idus Iuliis anno partae salutis M. D. LVI. magno cum dolore et gemitu bonorum omnium, quibus gratus, carus et reverendus erat, cum ob eximias virtutes, summum ingenium et doctrinam singularem, tum etiam ob motum facilitatem, sum mamque concordiam, quam cum omnibus bonis et doctis, perpetuo coluit. Tigurum cum venisset, una cum Cl. viro Ioanne Iuello Anglo, qui postea Sarisburiensis Episcopus: magna cum gtatulatione, exceptus est a Senatu, a schola, ab Ecclesiae ministris, denique a bonis omnibus. Cum autem ad Bullingerum, veterem suum amicum, divertisset, donec familia, hoc est, lulius cum uxore sua et filiolo ipsum sequeretur: ita uterque alterum ab eo tempore complexus est: ut quamvis antea summa inter eos fuisset coniunctio: ea tamen ex ista familiaritate accessione magna aucta sit, et ita confirmata, ut eam ad obitum usque absque ulla vel minima alicuius offensionis suspicione conservarint. Sunt autem haec amicitiae firmissimae, quas virtutum et studiorum similitudo coniungit: quae cum summa fuerit inter ambos, ac talis: ut uterque alterum non modo amaret, verum etiam observaret, non mirum est arctissimam quoque eorum coniunctionem fuisse. Amavit item contionatores et collegas ceteros sincere, atque fratrum quasi loco habuit: contra iuniores filiorum loco semper complexus fuit. Et qui haec minus forte perspexerunt, quanta in co fuerit suavitas in conciliandis sibi hominum animis, vel hinc coniciant: quod eum non tantum collegae in schola et Ecclesiarum ministri, ac ceteri, qui ipsum quottidie docentem audierunt; sed etiam in senatu et in plebe optimus quisque cum neque docentem au dire, neque loquentem intelligere possent, sictamen cum coluerunt: ut vix alium e praecipuis in Republ. viris: id quod testata est omnium ordinum frequentia, in illius furiere. Declaravit etiam suam in eum voluntatem Tigurinus senatus, quando eum unanimi consensu honoris ergo civitate donavit. Quamvis enim lege lata cautum esset, ob immensum civium numerum, ne quisquam eo anno et proximo in civitatem reciperetur: eam tamen in tanto viro servare noluerunt; quod recte existimarent, non legi, sed potius urbi Tigurinae fieri iniuriam, si talis vir cum ipsis quasi peregrinus et hospes maneret, et non inter cives censeretur.
Erat eo tempore Martyr, quo Tigurum venit, adhuc viduus: sed tandem ab amicis persuasus, cum ipse singulari liberorum
defiderio teneretur, eoque magis, quod ipse solus ex florente quondam Vermiliorum samilia superstes esset, uxorem alteram ducere statuit, sexto anno post primae uxoris mortem. Erat in Ecclesia Italica, Genevae virgo Brixiensis honesto genere nata, Cat harina Meren da, quae illuc religionis nomine concesserat. hanc Martyr optimorum virorum et totius Ecclesiae testimonio commendatam, uxorem sibi coniunxit. Suscepit ex ea Eliperium filiolum, et altero partu filiam Gerodoram: qui tamen ambo in prima infantia mortui sunt: eandem ipse moriens [Note: Peperit filiolam posthumam Mariam. Amat Rem publ. Tigurinam.] gravidam reliquit.
Quantum autem amarit, et quanti fecerit Tigurinam Rem pub. et Ecclesiam, ex eo colligi potest: quod cum seiret se uxorem relinquere gravidam, testamento cavit; ut partus posthumus, si modo vitalis sit, numquam alibi quam apud Tigurinos educetur. Ean. dem eius voluntatem et amorem ex eo quoque est conicere: Altero postquam ad Tigurmos venerat anno, Genevae mortem obiit vir clarislimus Maximilianus Celsus, Martinenghi Comes, qui Italicae Ecclesiae ea in urbe praefuerat. Fuerunt autem in illa Ecclesia multi et praeclari viri, qui descrta Italia Genevam, tamquam in asylum et tutiisimum portum piorum hom inum sese contulerant, atque inter hos multi Lucenses, viri primariiex ea Rep. quorum plerique Martyris olim in Italia discipuli ipso doctore ad agnitionem Christipervenerant. Quam obrem cum alius in Celsi demorrui locum substituendus esset, summa omnium volunte et consensu, ardentissimisque studiis Martyr electus fuit: ac seniores Ecclesiae datis ad ipsum hac de re literis, eum non tantum rogarunt; verum etiam obtestati sunt: ut vocationem ratam haberet. Idem egerunt Angli veteres illius amici: ex quibus multi praeclari viri tum Genevae exulabant religionis nomine: idem quoque modeste ab eo petrit Ioannes Calvinus, non Genevensis tantum, sed universae Ecclesiae ornamentum. Dicebant esse inea urbe et Ecclesia optimani Italiae partem, plurimos item ipsius discipulos, qui eius adventum exspectent; plures etiam in eius adventum ad viam se parare. Comme morabant electionis pulcherrimam forinam, pulcherrimas Xergorovias, toties a Spiritu sancto approbatas, dispositissimas item suffragiorum distributiones in quibus omnia summo ordine optimoque consilio facta siut. His addebant tantum esse tamque ardens totius Ecclesiae desiderium: ut hunc ducem, pastorem, praeceptorem adipiscatur: ut nisi votis potiatur, dolore eam debilitari quodammodo necesse sit. At Martyr etsi paratissimus erat suae gentis hominibus inservire: nihiltamen suo arbitrio statuendum esse existimavit: sed rem int egram ad senatum tigurinum et Ecclesiae ministros retulit: t quia illi vocationem ratam non habebaut, quod viderent, se quidem Martyrem eo tempore absque singulari detrimento scholae et Ecclesiae non posse dimittere: fratres
autem Genevae in Ecclesia Italica habere multos et bonos et doctos viros, quos recte in locum Maximiliani Celsi substituere possint: ipse quoque eorum voluntati et iudicio suam voluntatem libenter accom modavit. Quin etiam cum postea annis aliquot interpositis veteres amici oblatis amplissimis conditionibus ipsum in Angliam revocarent, et adderent, Reginam, modo de eius voluntate certa fiat, patatam esse misso legato ipsum in Angliam revocare. Rursus ibi, ut ante, Ecclesiae et Reip. Tigurinae moderatorum iudicio acquievit. Argumentum hoc in Martyre est singularis in Ecclesiam tigurinam amoris; reverentiae erga magistratum: constantiae in suscepto munere: animi denique ab ambitione et avaritia alieni: qui cum alibi docere posset concursu hominum maiore ampliori gloria, stipendio luculentiore: his rebus non magis motus est, quam si nihil omnino ad se attinerent.
Rursus vero quam promptus suerit ad inserviendum aliis Ecclesiis, quam mulla periqula metuerit; satis declarat profectio in Galliam, quam anno ante obitum iussu et voluntate Magistratus sui suscepit, hac occasione. Cum ad XIII. Cal. Augusti Episcopi Ecclesiae Galli canae a Rege Possiacum convenire iussi fuissent, et comitia quoque Principum Galliae in idem tempus indicta: Orthodoxis in Gallia spes facta est, posse aliquod de religione colloquium institui, e quo magna ad Ecclesiam utilitas redundaret. Quamobrem ab Ecclesiis delectisunt certi homines, qui in conventu omnium ordinum libertatem religionis promoverent, et doctores quoque plurimi designati: qui cum adversariis disputare et conferre possent. Et quia Martyris singularis et excellens eruditio, et incomparabilis disputandi facultas illis nota erant, hunc unum ex omnibus peregrinis no minatim evocandum putarunt. Quamobrem a Christianis Ecclesiis et ab illis principibus qui earum tutelam susceperant, Tigurum missus est vir nobilis Claudius Bradella, ac una cum illo venit Theodorus Beza, cuius in omnibus his actionibus primae partes fuerunt. Quaerebant hiquae nam senatus, quae Ministrorum Ecclesiae, quae ipsius Martyris voluntas esset, si aliquod colloquium institueretur et ad id ipse nominatim a rege evocaretur: et cum cognovissent neminem pro sua parte tam sancto instituto defuturum; hic quidam Genevam, alter vero recta in Galliam rediit. Non ita multis interpositis septimanis, Bezaad colloquium evocatus per celeres equos illuc profectus est, et Bradella tigurum rediit secum afferens literas a Regina matre, Rege Navarreno et Condaeo, atque Admiralio Principibus, quibus a senatu Martyrem sibi mitti postulabant: et simul mittebant tabulas publicae securitatis, seu salvi conductus: ut viderent, nihil periculi subesse. Quare cum res videretur non negligenda; senatus vocationi assensit, et Martyrem se itineri accingere iussit.
Redibat forte eodem tempore in aulam vir clarissimus Matthaeus Cognetius, regis Galliae apud helvetios legatus, qui Martyrem in suum comitatum recepit; et salvum Lutetiam Parisiorum deduxit. Inde ad aulam profectus a fratribus humanissi me exceptus est, et salutatis Rege Navarrae et Principibus Condaeo atque Admiralio, ad Reginam Galliae vocatus est. Quam postquam sollenni reverentia salutasset, et de suo adventu verbafecisset: hortatus deinde est eam ad promovendam puram religionem. Docebat enim pia refor matione Ecclesiae ipsam non solum regno Galliae consulturam 'esse; sed toti Europae; quod omnes in regnum Galliae oculos coniecissent. Imminere quidem et offerre se gravia pericula; sed non timendum esse; quod sempter Deus affuerit Principibus huic rei studentibus. Asam, Iosaphatum, Ezochiam et Iosiam iuvisse, qui correxerunt populum, cum idololatria prorius corruptus esset. Constantium cum haberet collegas, imo superiores Diocletianum et Maximianum, ausum esse Christum amplecti. Constantinum in gravissimis periculis pacem dedisse Ecclesiae, qui collegam sortitus erat Licinium, Christianis inimicum. Quod si Deus ist os iu vit, eum non fore sui dis similem, verum eundem, qui prius fuerit. Addebat Reges potissimum in hoc Deo ser vire oportere: ut eorum opera pro illius, non pro hominum voluntate, colatur. Nunc vero id unum maxime studendumeut religio et sacer cultus ad prima initia revocetur, et superstitiones in ductaeremo veantur. Deum quidem potuisse absque principum opera id facere et aliquando fecisse: verum ordinaria via ita principes decrevisse illustrare. Quare illos decere non oblivisci se positos non minus prioris, quam posterioris tabulae custodes, ideoque non licere eis curam divini cultus praetermittere. Subiciebat praet rea eos non esse audiendos, qui affirmant ad principes hoc non attinere; cum in Deuteronomio longe aliter st atuatur, et Paulus velit Magistratum esse promotorem bonorum operum, inter quaedivinus cultus primum locum tenet. Regina se veritatis studiosam esse testabatur; atque ideo etiamipsum accersivisse; ut consilium daret ineundae concordiae; ita ut absque adversariorum offensione pax habeatur. Nunc enim tot esse discordias et seditiones in Regno causa religionis: ut admodum turbetur. Ad id Martyr liberre respondit; etsi nionil boni sibi de adversariorum voluntate possit promittere: setam en non negare benigne ac comiter cum illis agendum esse, modo nihil de veritate imminuatur aut decidatur. Non mirum a. esse discordias aliquas oriri; quandoquidem Christus talia eventura praedixerit in Evangelii praedicatione, professusque sit se venisse: ut gladium, non pacem immitteret ac ignem accendisse, neque aliud velle, nisi ut ardeat. Neque posse religionem puram ac veram instaurari ac retineri citra crucem. Ideo illam iubebat forti animo esse ac sincere istam provinciam aggredi, et Deum iuxtasua promissa non defuturum, qui leniat
mala et patientiam largiatur. Praeterea aliquoties interrogatus a Regina, quodnam consilium haberet de rerum compositione? respondit sibi non aliud occurrere; nisi ut libere sineret Evangelicos ad sacros coetus convenire, dando eis templa, in quibus haberentur sacrae contiones. Nam si hoc efficeret, veritatem sese ultro patefacturam, nec opus fore colloquiis aut disputationibus, Postremo cum rogaretur, quid de Augustana confessione iudicaret, respondit: sibi videri, nobis debere sufficere verbum Doi, quod ibi omnia luculenter contineantur, quae ad salutem faciant. Neque enim si ea confessio recipiatur conciliationem secuturam cum Romanensibus cum illam, ut haereticam, proscripserint. In eandem sententiam Regi Navarreno et aliis magnis in aula viris respondit, qui eis dem de rebus ipsius sententiam quaerebant.
Secuta deinde est actio publica, ad quam Cardinales et Episcopi Martyrem non admittendum esse censebant: Regina tamen venire voluit. Habuit in hac actione orationem Cardinalis Lotharingus, quam etiam postea in publicum edidit,; in hac multa de sua Ecclesia dixit, ut quae haberet successionem continuatam, manuum impositionem, et coleret Christum sine idololatria. Negavit, Dei Ecclesiam tantum modo ex clectis constare: quod alioqui esset futura invisibilis, et nomines de illa semper fore incertos. Praeterea subiecit, concilia errare non posse, neque doctrina, ne que moribus; sed multa immutare, pro temporum varietate. Et Ecclesiam ipsam assirmavit ante scripturas esse, at que illarum interpretationem ab Ecclesia petendam. Divertit posthac ad rem sacramentariam, et de transsubstantiatione atque Missa nihil dixit, affirmavit autem corpus Christi praesens adesse, non quidem localiter, nec circumscriptive; sed caelestimodo, et ut loquebatur, supersubstantialiter. Cumque perorasset, convertit se ad Reginam matrem et Regem, eosque genibus flexis oravit: ut in ea fide permanerent, in qua nati et baptiz ati essent: atque simul obtulit cum suis Episcopis omnia officia, obsequia et oboedientiam Interpositis deinde aliquot diebus Beza pro sua singulari eruditione Cardinalis Lotharingi orationem publice graviter confutavit: Cardinalis vero se illi opposuit atque petiit, ut nostri aut confessioni Augustanae subscriberent, aut brevem propositionem de cena Domini a se allatam recipiant. Nisi enim hac in re convenirent, se nolle ulterius agere et colloqui: Quaerebat enim studiose causas abrumpendi colloquii.
Siluit in hac actione Martyr, quod omnia Gallice agerentur: verum cum denuo convenissent, admonitus a fratribus, permissu quoque Reginae, etiam ipse Italica lingua multis contra Lotharingum egit. Qui tamen congressum detrectare videbatur: et causabatur Martyrem Italic e locutum esse, quasi non inrellexisset,
dicebatque se malle agere cum homine suae linguae: attamen ad quaedam ab eo allata conatus est respondere: Quin et quidam Hispanus Magister ordinis Iesuitarum, Italice orationem contra nostros habuit; cui paucis Beza respondit. Martyr vero rursus de cena adversus Cardinalem disserere coepit; sed quia nox imminebat, et praeterea actio turbulenta erat: ita ut ne ipse quidem Cardinalis clamoribus abstineret: eo die nihil ulterius actum est.
Posteaquam vero adversarii frustra reluctantibus nostris obtinuerunt: ut colloquium inciperetur ab articulo de Cena Domini; electi sunt ab utraque parte quinque collocuteres, adversariorum quidem Valontinus et Sapensis Episcopi, Botillerus, Saligniacus, et Depensius doctores: ex nostris autem Beza, Marloratus, Spina, Dominus de Sola et Petrus Martyr. Egerunt hi soli absque ullis iudicibus, adhibitis tantum du obus notariis: ac primum diligenter petebant; ut aliqua formula proponeretur, qua de praesentia corporis Christi Eucharistia inter partes posset conveniti; cumque multa ultro citroque fuissent allata: Martyr quoque interrogatus breve chirographium suae sententiae proposuit; quae tamen Episcopis non satisfecit: quod nimis ieiunam esse dicerent: nostrarum vero partium collocutores Martyri adhaeserunt. Disceptatum deinde est inter eos de hac quaestione per aliquot dies, et tandem nova formula conscripta est, in qua posset utraque pars convenire de praesentia corporis Christi in Cena, atque huic utriusque partis collocutores assenserunt et subscripserunt. Martyr vero, cum videret ihi quaedam esse ambigua, testatus primum se non recedere a sensu prioris chirographi; quod illis tradidisset: ipse una cum Beza et reliquis nostrarum partium collocutoribus, posteriori formulae brevem declarationem adiecit; ut remota ambiguitate adversarii viderent, quis nostrorum sensus esset. Cardinales vero et Episcopi posteaquam illis reclatum est; collocutores de hoc articulo convenisse: improbarunt ea quae a suis collocutoribus gesta erant, imo ipsos haereseos insimularunt. Itaque corum opera colloquium ad aliquot dies suspensum est. Ita enim cum sua voluntate, tum etiam instigatione legati Pontificii decreverant colloquium abrumpere. Interea vero Episcopi canones conscripserunt, et tandem decimo nono Octobris Cardinales Guisiaci, et complures quoque Episcopi ex aula discesserunt: e nostris etiam collocutoribus, cum nulla aut exigua spes effet colloquii instaurandi, plerique ad suas Ecclesias redierunt. Edebantur interea decreta quibus nostri iussi sunt templa reddere; illis tamen libera facultas praedicandi concessa est, et loca assignata in quibus convenirent, certo tamen numero praescripto. Arma deinde utrique
parti ablata sunt, et edictum ne quis alteri religionis nomine convitietur.
Quamobrem cum Martyr videret, se ibi nihil amplius agere posse: praesertim cum Gallicae linguae exiguum usum haberet: missionem petere statuit, eoque nomine Condensem Principem accessit, et ab ipso deinde ad Reginam ductus est, apud quam verba faciens, primum inquit nos oportere Deo reddere, quae sunt Dei, et principibus, quae sunt eorum. His de causis se eo venisse: ut quoad Deum, religionem promoveret: deinde ut obsequeretur Regiae eius Maiestati: quod tamen eo libentius fecerit, quod in signit a sit praeclarissimis virtutibus, de quibus omnes honorifice loquantur: praeterea quod regnum sit praestantissimum, et sibi ac illis sit communis patria: et maxime omnium: ut magistratui Tigurino pateret, qui optime animatus sit adversus Regem et Reginam. Id autem non esse contemnendum, cum sit inter Helvetios non par vae auctoritatis et potentiae. Deinde adiciebat se in negotio colloquii nihilintermisisse quod putaret ad rem facere: egisse placide ut iusserit. Quod autem res non sit ulterius producta, per se non stetisse, non tamen defuturum fructum suo tempo re, quam vis iam non habeatur. Nunc autem quando nihil agatur, se petere missionem, quod sit senex: iam autem instet hiems, quo tempore iter sit futurum incommodum ob pluvias, nives et dies contractiores. Praeterea quod audisset se delatum eius Maiestati, quasi eo venerit peregrinus, nec aliud specta vit, quam ut seditiones in regno excitaret: quod his malis gauderet, rogabat, ne facile talia de se crederet, eo quod sit homo ab iis flagitiis prorsus alienus. Fuisse enim se Argentinae, deinde in Anglia, ac risrsus Argentinae, et denique in Helvetia, inde illam posse instrui, si fides sibi non habeatur, se semper quaesivisse pacem et concordiam quantum per verbum Dei sieriposset. Ostendebat praeterea nihil fuisse quod eum ad hoc faciendum posset invitare. Nam quod adregnum, se illi a maioribus suis vehementer fuisse addictum: quoad Reginam multo minus, cum sit ex sua patria, et tamquam lumen et splendor eius, unde se erga illam sic esse affectum: ut vitam pro esus dignitate et salute libenger positurus sit, sires id exigat. Et inter cetera quae desideret inter prima esse: ut salva sit cum filiis eius et regno Galliae. Id cum ita sit, petebat: ut se non in mala; sed in bona gratia dimitteret. Adhaec Regina benigne et clementer illi respondit, gratias illi egit, quod venisset, et missionem tutam ac securam promisit; idque intra biduum. Rogabat praeterea, si rursus opera cius peteretur ob hanc eandem causam, ne detrectaret subire iter denuo. Se quidem non ignorare magnum esse laborem: sed reputare illum et utilem et necessarium. Quoad aliorum criminationes, se quidem
multa audire inquit variis de rebus: sed reservare semper sibi iudicium: ac testabagur se omnino bene de ipso existimare. Martyr ad haec illi, ut par erat gratias agens, simul quoque pro afflictis Ecclesiis rogabat, excusans quod contraregis voluntatem rempla occupassent Nam cum audivissent regem velle ea restitui illi paruisse: addebat etiam si quid interdum committatur a rudibus et infirmioribus: id doctrinae non imputandum esse.
Postquam a Regina dimissus fuisset, Regina quoque Navartae, atque rex humanissime illi valedixerunt: idem fecerunt Condaeus Princeps, atque Admiralius. Praeterea regina mater et omnes iam nominati principes literis ad senatum Tigurinum datis, illi quod Martyrem ad colloquium misisset, prout petiissent ab eo, gratias egerunt, et simul Martyrem meritis laudibus ornarunt. Adiunxerunt quoque Condaeus et Admiralius Martyri discedenti duos ex suos familiis nobiles et militares homines, qui eum incolu- mem Tigurum reduxerunt. Additae sunt et literae principum et doctorum; quibus amplissimas laudes religionis, doctrinae, fidei, et industriae in illum congesserunt.
Et sic hactenus expositum, quibus in locis docendo et disputando Ecclesiae Dei inservierit: nunc quibus scriptis eidem profuerit dicendum venit. Primum itaque posteaquam Italiam deseruit, edidit patria lingua expositionem Symboli Apostolici; ut omnibus fidei sui rationem red deret. Deinde cum in Angliam venisset, et in explicatione capitis undecimi prioris Epistolae ad Corinthios multa disseruisset de cena Domini, tandem sub finem capitis quaestionem hanc ex professo tractavit. Atque primum refutavit eam coniunctionem quapanis et vinum vulgo dicuntur transsubstantiari in corpus et sanguinem Christi, quae videtur summa copulatio de rebus Sacramenti. Deinde excussit aliorum sententiam, quae statuit panem et vinum quoad suas integras et veras naturas in sacramento retineri, et ita retineri: ut sibi adiunctum (ut loquuntur) naturaliter, corporaliter, et realiter verum corpus Christi et sanguinem habeant. Tertio loco eorum sententiam expendit, qui dicunt: ista minime inter se coniungi alia ratione, qua sacramentali, id est, per significationem et repraesentationem. Postremo indicavit quomodo ex opinionibus pertinentibus ad secundam et tertiam sententiam eliciatur, quod magis videatur ad pietatem facere in hoc sacramentali negotio. Tractationem hanc una cum disputatione, quam eum publice hac de de controversia habuisse supra ostendimus, in Angliaprimum in lucem edidit. Eodemque tempore commentarium in priorem Pauli Epistolam ad Corinthios Tiguri excudi voluit; opus ob multarum abstrusarum et difficilium quaestionum perspicuam explicationem lectu dignissimum. Postquam vero ex Anglia Argentoratum rediit, et postea Tigurum vocatus est: nactus ibi non tantum aliquid otii, sed etiam adeptus
eam, quam expetebat, scribendi libertatem, multa quae ante vel conscripserat, velinchoaverat, recognovit, absolvit et in publicum edidit. Ac primum Commentarium in Epistolam D. Pauliad Romanos, quam antea Oxonii publice interpretatus fuerat, de quo libro hoc tantum dicemus: eum magna eruditione et diligentia hoc consecutum esse; ut omnes fateantur post tot doctissimos interpretes veteres et recentiores, qui in hanc Epistolam scripserunt, nihilominus librum hunc cum magno et peculiari fructu legi posse. Eodem tempore ab ipso edita est defonsio doctrinae veteris et Apostolicae de sacro sanctae Eucharistiae sacramento adversus Stephani Gardineri librum. Nam ille ante annos complures librum virulentum et pestiferum de Eucharistia sub nomine M. Antonii Constantii ediderat; in quo meris sophismatis et contortissimis fallaciis conatus est labefactare veram et orthodoxam doctrinam, quam a Christo et Apostolis atque antiquissimis Ecclesiae patribus acceptam hodie orthodoxi sequimur et profitemur. Atque ad hunc librum conscribendum complurimi Papistarum suas operas contuletunt, et Gardinero omnia sua argumenta tradiderunt; ut ille ex acervo deligeret quicquid vellet: deque hoc libro triumphabant, et gloriabantur, neminem esse qui cum hoc suo Goliatho auderet congredi. Quibus rebus commotus doctissimus iuxta ac sanctissimus vir D. Thomas Crammerus Archiepiscopus Cantuariensis, quiantea saepe cum Vintoniensi congressus cum victoria et summa cum laude discesserat, hanc provinciam in se suscepit. Verum cum in carcere arctissima custodia observaretur, et non modo librorum copia: sed ne charta quidem illi ad scribendum suppereret; et postremo morte saevissima, quam in verae fidei confessione constanter tulit, sublatus esset, opus quod iam habebat prae manibus, coactus est inchoatum relinquere. Quamobrem multi ex Anglis pii et verae religionis amantes viri, Martyrem saepe coram et per literas hortati sunt; ut illi in hac provincia succederet, neque pateretur contagione venenati libri simpliciorum animos infici, et Pontificios adeo impudenter et arroganter nostris insultare. Itaque amicorum precibus et tei ipsius aequitate incitatus, opus hoc aggressus est, et superatis variis ac multiplicibus impedimentis Tiguri absolvit, et Typographis excudendum commisit. Defendit autem primum in hoc libro rationes nostrorum hominum undecumque a Gardinero collectas et confutatas. Deinde etiam regulas, quas ipse in Tractatione de Eucharistia ediderat, contra eiusdem calumnias tuetur. Tertio eas responsiones propugnat, quibus adversariorum argumenta in hac disputatione dilui solent. Postremo asserit iustas verasque interpretationes certorum locorum,
quos ex patribus Gardinerus cum suis prose attulit. In universo autem opere quicquid de tota Eucharistiae causa cum in sacris literis, tum in antiquorum patrum conciliorumque monumentis proditum est, tam copiose et diligenter complexus est. et singulatim accurate et subtiliter excussit; ut hoc opus etiam non mediocriter doctis admirationisit.
Secuta deinde est hanc contra Gardinerum defensionemalia defensio contra Richardi Smythaei Angli, olim Theologiae professoris Oxoniensis libros duos de caelibatu Sacerdotum et votis monasticis. Nam cum Martyr Oxonii priorem Epistolam ad Corinthios interpretaretur, et in septimo capite, ubi Apostolus de virginitate atque matrimonio permulta scribit, de votis quoque copiose disputasset, Smythaeus, cui ipse iussu regis ad profitendas sacras literas surrogatus fuerat, aderat assidue, et ea quae a Martyre dicebantur, non tantum atrente audie bat: sed etiam diligenter literis consignabat, ac dein de Lovanium profectus, duos ineptos, attamen venenatos libellos, decaelibatu Sacerdotum et votis monasticis contra Martyrem edidit. Huic in commentariis Epistolaead Corinthios Martyr non potuit respondere. Nam urgenribus amicis et flagitantibus eius librieditionem, differre non licebat: attamen responsionem hanc in septimi capitis fine pollicitus est, ac brevi post otium nactus illi respondit; sed certis de causis gravibus et magnimomenti, demum post aliquot annos cum Tiguri esset, hanc responsionem in publicum edidit. Refutat autem non tantum Smythaei rationes, sed omnia fere quae in hac causa dici possunt, diligenter et accurate excussit, quod testari poterunt omnes, qui hunc librum non obiter evolverint.
Praeterea Argentinae postquam eo ex Anglia reversus fuisset, Iudicum librum interpretatus est, et commentarium in eundem apud Tigutinos ut notum, edidit, in quibus quaestiones Theologicas non ubique obvias quam plurimas explicavit; utlibrum vere aureum, quem tamen multipropter difficultatem et obscuritatem singularem refugiebant, allato interpretationis lumine, plurimum illustravit. Postremum cum Iohannes Brentius libellum edidisset de personali unione duarum naturarum in Christo, in quo ille ad adserendam carnalem et corporalem at que realem praesentiam corporis et sanguinis Christi in sacra Cena, novam et portentosam doctrinam de ubiquitate corporis Christi defendendam suscepit. Martyr rogatus ab amicis dialogo edito libellum eius consutavit. Et quia agnoscebar Brentium aliis scriptis non omnino male de Ecclesia meritum esse, nomen eius apponere, et eum nominatim infamare et traducere noluit; praesertim cum hoc nihil ad causam faceret; sed argumenta eius ne imperitis fucum facerent, copiose diluit; deinde
id quod caput causae erat, Christi humanitatem non esse ubique firmissimis sacrae scipturae et vetustissimorum Patrum testimoniis comprobavit. Excitatus hoc scripto Brentius, edito libro vehementi et aculeato, Martyrem simul et Bullingerum uno imperu prosternere conatus est. Quem librum cum vidisset Martyr, homo alioqui naturae placidissimae, nonnihil tamen indignabatur; Brentium causam non bonam fide etiam adeo non bona agere; ut non dubitet, et se et nostros omnes accusare, quod impugnent gloriam et Maiestatem Christi negent Dei omnipotentiam; cum tamen omnibus notum sit, ita ut ne Brentius quidem ignorare possit, his contrarianostros docere. Dolebatilli plurimum hominem alioqui magnum, et qui Ecclesiae possit esse utilis, tam pertinaciter tueri dogma, absurdum, portentosum, et plane novum, quod nullis evidentibus scripturarum testimoniis, nulla Patrum ac veteris Ecclesia auctoritate nitatur, et quod neque Papistae, qui multa confinexerunt ad tuendam carnalem crassamque praesentiam corporis Christi in cena sacra, unquam ausi fuerunt approbare. nam, uti referebat, cum in Galliam, quando colloquium habebatur, Brentiani quidam libelli allati fuissent praecipui Pontificiorum Theologorum aperte dixere, hoc Brentii dogma novitm et inauditum et plane haereticum esse. Quamobrem sese iam accinxerat: ut criminationibus Brentianis, quae multae et graves erant, atque argumentis eius non ita multis diligenter et accurate responderet: verum inopinata morbi vi ereptus, qu od statuerat efficere non potuit. Sed Bullingerus Tigurinae Ecclesiae pastor, cum illo respondendi laborem partitus, suo studio et labore, et praestanti praeterea doctrina utriusque laborem fortiter sustinuit, praesertim cum argumenta Martyris, quaeille plurima in suo dialogo protulerat, stent adhuc firma, et hac impressione Brentiana non labefactari, nedum prosterni potuerint. Illud dolendum est, non potuisse Martyrem absolvere alia et praestantiora opera, quae magnam utilitatem universae Ecclesiae poterant afferre. iam enim ab annis aliquot interpretatus erat duos Samuelis libros, et tunc Regum primo libro absoluto in secundo versabatur. praeterea inchoata et imperfecta reliquit, Commentaria in Genesin, Exodum, Leviticum, in Prophetas minores, in Ieremiae lamentationes: ut nihil dicamus de gravissimis maximarum rerum disputationihus, de commentariis in Aristotelem et ahis.
Antequam enim haec non dico recognoscere posset, verum etiam pene antequam mandare posset quid de his vellet fieri, gravis et inopinati morbi vi oppressus et Ecclesiae ereptus est. Nam cum Novembris mensis quinti die aegrotare coepisset, duodecima eiusdem ex hac
vita migravit. Fuerat iam ante valetudine tenui et infirma, eum ob affectam iam aetatem, tum quod curae et sollicitudines variae, et praesertim magni dolores, quos ex afflicto statu Ecclesiae Gallicae accipiebat, vires eius sensim consumerent. Quare cum eum invasisset morbus Epidemicus, quem multi Tigurinorum expertitum sunt, facile naturam ante exhaustam superavit. Tigurini tamen quia hactenus morbus hic nemini letalis fuerat, de Martyre quoque primis diebus nihil metuerunt. Spem etiam eorum ipse confirmavit. Nam tertio et quarto die, postquam eum morbus invaserat, tursus ad suastudia redlit, et statuit postera die cum eius vices essent publice docere: quamvis Iosias Simlerus repugnaret, eumque moneret: ut valetudini parceret; se enim eius vice lecturum: neque dubitare auditores habita ratione valetudinis illius hoc facile passuros: ille tamen contra sese satis firmum existimavit, et nisi quid aliud accideret, postridie docere velle respondit. Verum ea ipsa nocte febris rediit, cumque gravius, quam ante invasit, catarrhi quoque interea aucti, simul tussis illi permolesta fuit. Itaque quam vis amici iuberent eum bene sperare de valetudine, medici etiam aliquam spem facerent: ipse tamen mortem instare praesagiit, ac hac de causa testamentum pridie, antequam obiret, condidit, et vocato vicino suo viro ornatissimo D. Bernardo Sprunglio quaestore, quem uxori gravidae tutorena dederat, Simlerum id in eius praesentia recitare voluit, et ab eo petiit: ut operam daret quod Senatus illud sua auctoritate confirmaret. Nocte deinceps quae eum diem consecuta est, satis bene quievit, et morbus aliquantulum remisisse suis videbatur; sed revera vis naturae a morbo superata illi non amplius fuit reluctata. Interea vero quottidie amici eum inviserunt: cum quibus ille antequam difficultas spirandi impediret, non minus iucunde variis de rebus collocutus est, quam si nullo plane morbo inferstaretur. Nam et de morbi vi et natura ex medicorum arte, in qua non indiligenter versatus fuerat, cum ipsis medicis, qui amicitiae et officii causa, quottidie illum invisebant, disseruit. Et quia plerisque noctibus non insuaviter dormierat, beneficium hoc Dei amicis praedicavit: et ex Physicorum praeceptis commemoravit somni naturani, et efficaciam in toto corpore suaviter quasi irrigando. Saepe etiam de tussi questus, quae totum corpus, maxime tamen caput et pectus laederet, ac aliquoties testatus est, se quoad corpus quidem male habere, optime autem quoad animum. Atque tum si cepisset vel fidei suae rationem exponere, vel commemorare, quibusnam consolationibus animum suum erigeret, plane in hac re divinus erat. Pridie vero antequam moreretur, cum illi noctu adessent amici
aliquot, et inter hos bullingerus praecipue; iacuit aliquandiu secum meditabundus, tum ad eos conversus, voce satis clara testatus est: se vitam et salutem in uno Christo agnoscere, qui solus a Patre servator humano generi datus sit: atque hanc suam sententiam rationibus et verbis scriptuarum explicavit, addens postremo: Haec est fides mea: in hac ego moriar, eos autem, qui secus docent, et homines alio a vocant, Deus perdet. Atque his dictis manum separatim singulis porrigens: Valete, inquit, fratres et amici carissimi. Alio item die cum Bullingerus inter alia consolationis causa e Paulo dixisset: nostram politiam in caelo esse, agnosco, inquit, ille, sed non in caelo Brentii, quod nusquam est. Et huic quidem selibenter et ex animo ignoscere dixit: optasse tamen si ita Deo visum fuisset illi respondere, cum infirmiorum causa, tum ut falsissimas contra se calumnias refutaret. Et ut summatim dicamus, cumtoto morbi tempore erant eius sermones reliquae vitae anteactae similes, pleni nempe religione, fide, pietate, humanitate, tum maxime quo magis properabat dissolvi et coniungi cum Christo, eo magis divinum quid, opus et energia scilicet Sancti Spiritus, in eo relucebat. Verum tamen eo die, quo obiit, ob vehementiam defluxionum magnam sentiebat difficultatem respurandi, et cum molestia loquebatur, quamvis voce uteretur submissa, vix ut posset intelligi. Itaque ea die non ita multa locutus est. Erat tum hora sorte diei decima, cum ab eo discesserant medici, redituri post meridiem, cum ille se e lecto tolli, et more solito indui iussit, ac aliquantulum pransus, sedens quievit: sic tamen ut in aliquem amicorum astantium caput reclinaret, quod non posset commode ob vim morbi erigere: deinde ut erat vestitus in lectum reponi et quiescere voluit. Accesserunt interea eum medici, aderant illi et frequentes amici, cum alii tum pastor et seniores Ecclesiae Italicae, cum quibus pauca locutus, rursus electo se tolli et in eundem reponi petiit. Discesserant iam ab eo plerique ex amicis, ut commodius quisceret, medici quoque abierant, quorum aliqui nova quaedam remedia, quae illi adhiberent, parabant: cum ille ita sedens vestitus, uti quottidie solebat, tenui voce Deo Spiritum suum commendans animam agere cepit. Aderat adhuc illi Conradus Gesnerus, et praeter uxorem duo adolescentes illi samiliares, a quibus statim Bullingerus et reliqui amici, qui viciniores erant, vocati sunt, his praesentibus extremum Spiritum exhalavit, tanta quidem tranquillitate, ut non animam agere, sed obdormiscere videretur, et ut non mortuum sed viventem adhuc eum assidere, ac cernere amici praesentes arbitrarentur, Oculos morienti compressit Bullingerus, eumque sepulcrali veste induit, et amicus homini amicissimo, ultimum hoc pietatis
officium cum magno et incredibili dolore paestitit. Atque hic quidem exitus vitae fuit viri omnium optimi et sapientissimi atque iustissimi: quod de Socrate suo Plato scriptum reliquit. Elatus est funere frequenti omnium ordinum: et carmihibus epitaphiis a viris doctis passim celebratus: e quibus hoc est Theodori Bezae epigramma:
Iuscia te pepulit, Germania et Anglia fovit,
Martyr: quem exstinctum nunc tegit Helvetia.
Dicere quae si vera volent, re et nomine dicent,
Hic fidus Christi (credite) Martyr erat.
Utque istae taceant, satis hoc tua scripta loquuntur:
Plus satis hoc Italis exprobrat exilium.
Laborum suorum post se testes libros reliquit plurimos: quorum quosdam supra attigimus: omnes vero nominatim Bibliothecae recensent: quas, si lubet, Lector adeat: nos prosopopoeiam librorum vitae istius Martyris coronidis loeo adicimus:
Si praesens animi latentis Index
Est oratio, sicut eruditus
Rerum nos docuit maegister usus:
Si morum documenta sunt libelli:
Nostro nil melius probatiusve,
Dum vixit, potuit parente fingi,
Nil disertis, eruditiusve.
Nobis nam genitis parente tanto
(Verum dicere siquidem licebit)
Nil sincerius est, probatiusque,
Nil politius elegantiusque,
Nil illu strius explicatiusque.
I nunc livor edax, tuumque rode
Et cor, et digitos, et omne quicquid
Infelix rabies vorare suadet.
Mirum, ni tibi plaudis, et triumphas,
Invictus quia miles iste Christi
Nunc vict us iacet, et iacet sepultus.
Imponis tibi turpiter, sceleste:
Saltem reddidit id, quod ante fato
Se debere sciebat, et sepulcro:
Et hoc sponte quidem volensque fecit,
Iam vitaesatur, et satur laborum.
Sed qua parte suiperire nescit,
Immortale modo perrennat aevum,
Laetis caelicolum beatus oris
Nec nos interea, decus parentis,
Nec famam celebrare desinemus:
Dum convexa poli suos tenebunt
Cursus, in statione dum manebunt
Sol et Luna, diesque noxque: donec
Alto flumina se Mari recondent:
Toto nos etiam legemur orbe.
Iosias Simlerus in oratione de vita et obitu Petri Martyris.