04/2005 Ruediger Niehl
Notes: Greek text only sporadically inserted; errata list at end of file not worked in; new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check

THEODORUS BEZA.

PLacuit DEO Opt. Max ut lucis mundanae usura frui primum inciperet Theodorus Beza vicesima quarta die mensis Iunii, anno Domini millesimo, quingentesimo, decimo nono Vezeliis, vetusto Heduorum oppido Petro a Beza, illius oppidi praefecto; et Maria Burdoletia, parente utroque nobili.

Vix a nutricis uberibus ablactatum Nicolaus Beza patruus, in senatu Parisiensi consiliarius, Lutetiam ad se seferri voluit et curavit. Ibi tenerrime apud eundem educatus, literarum figuras nosse didicit.

Postea cum annum aetatis ageret quintum, eiusdem patrui studio Melchioris Wolmarii Germanii Rotvvilensis, qui tum Aureliae, ut et postea Biturigae, literas Graecas docebat, fi dei euraeque est commissus. Ita autem subillius disciplina profecit per scptennium; ut nullus nobilis auctor vel Graecus vel Latinus exstiterit, quem non degustarit: nulla ex disciplinis liberalioribus, ne iurisprudentia quidem excepta, quam, Wolmario praecunte non attigerit. Sed, quod potissimum est, ab eodem verae pietatis Christianae ex puro verbi Dei fonte deprompta cognitione est imbutus.

Postquam autem Volmario, Gallia relicta, Germaniae suae lares


page 203, image: s211

repetere tandem visum esset; Beza Aureliam venit, ex suorum consilio Iuri civili sedulo daturus operam. Docebatur ibitum et batbare [Gap desc: Greek word] illa scientia: unde contigit; ut ille, ab eiusmodi abhorrens studio, politioris literaturae, et utriusque linguae auctoribus logendis tempus impenderit. Poetas (quos naturae quodam im pulsu mabat) non legit tantum, sed imitari studuit: unde ab eo intra annum vicesimum scripta sunt fere omnia poemata illa, quae praeceprori illi suo in scripsit. In quibus non mores; sed stylum Catulli et Nasonis, ad imitandum sibi proponens, epigrammata quaedam licentiosius, quam postea voluisset, scripta effudit. Illa enim ipsemet paulo post omnium primus damnavit ac detestatus est. Ac sane vivunt contrario librorum omnium geio. Nam quum adversariorum scriptis bellum indicere adversarii soleant, eaque abolere omni conatu studeant: miseris epigrammatis illis protogat lucem pervicax et inextinguibilis concepti adversus ipsorum parentem odii flamma: qua que Beza aeternum abolita et exstincta optavit; illi ex pulvere excitant; et repetitis, hoc etiam tempore, editionibus crebris, maligne eadem in conspectum hominum proferunt acreponunt. Quid vero [Gap desc: Greek word] illa sua consequuntur? Nihil aliud sane, quam quod se Dei, bonorumque omnium dignos odio: Bezam a. omni illorum benevolentia, amote et tolerantia dignissimum ostend unt; qui quidem iuvenilis Musae, ad Deum celebrandum in melius conversione et seria commutatione, Angelos in caelo exhilaravit.

Anno Do mini millesimo, quingentesimo, trigesimo nono: undecimo Calend. Augusti, ad Licentiae, quam vocant gradum promotus est, cum annum ingressus esset vicesimum. Paulo post Lutetiam venit: ubia cognatis, affinibus et amicis exceptus est cum maximo plausu et singulari benevolentiae erga illum testificatione: quos tamen omnes alter pat ruus, (nam prior ille iam mortuus erat) Abbas Frigidimontanus studio et amore in illum propenso, facile superabat. Hic enim illum in Abbaria illa, cuius reditus annuus ad coronatos quinqutes mille aestimabatur, successorem designavit: praeter duo beneficia (quae annuos coronatos septingentos aequabant) quibus Beza, licet talium rerum inscius et ignarus, oneratus fuerat. Illi etiam, aliquot alia opima sacerdona, frater ipsius natu maximus, iam tum deploratae valetudinis homo, destinabat. Iuventute autem florens, otio, pecunia rebusque aliis omnibus potius quam bono consilio abundans: sensit a Satana sibi circumici infinitas tendiculas Quamquam enim vitia odisset, in quibus vel im probitatis, vel im pietatis pestiseras labes vel minimum agnoseebatibonas ta men horas in rebus ludicris collocabat. Nam et volupratum illecebris et ambitiosula gloriae dulce. dine, quam ex Epigrammatum suorum editione eratadeptus,


page 204, image: s212

(iudice etiam M. Antonio Flaminio Italo, poeta doctissimo) honorumque amplissimorum speirretitus, aliquandiu detinebatur. Sed quum in ipsius mente haereret sensus Religionis verae, quam adolescens im biberat; obluctarignaviter, omniauqe illa obstacula superare. Deo equidem illum movente et regente, apud se constit it, votumque Papisticis erroribus repudiandis emisit.

Ac primum, ne a iuvenilibus illis desideriis superaretur, uxorem sibi despondit: sed clam, conscio uno et altero ex piis amicis, Laurentio uldelicet Noumandio, et Ioanne Crispino, utroque Iurisconsulto et clarissimo viro. Id ita faciebat, partim ne ceteros offenderet, partim quod a scelerata illa pecunia, quam ex facerdotiis illis percipiebat, non satis posset adhucabsterreri. Sponsalibus tamen addita est expressa promissio; fore ut illam primo quoque tempote, perruptis impedimentis omnibus, ad Ecclesiam Dei abduceret, et palam cum ea matrimonium confirmaret: itemque ut interea temporis nullo ex sacris illis Papisticis ordinibus initiaretur. Utrumque postea sancte praestitit. Gloriolam illam, et propositos honores, Deo vires siibministrante, laudata quadam animi pertinacia et magnitudine reiecit adeoque ut plerique ex amicis mirantes et reprehendentes, per iocum, Philosophum novum illum appellitarent. Nectamen exluto illo adhuc crumpere poterat; cum potius a Satana personato novi laquei quottidie ei pararentur. Nam patruus ille Abbas, omnia quae habebat; ei ultro deferebat: et ex fratris morte reditibus multo longe auctior factus erat. Quamquam autem conscientiae stimulis urgeretur, quod Religionis purae, cuius cognitione illuminatus erat, publicum testimonium non ederet: licet etiam a coniuge de promisso appellaretur: non dum tamen poterat ex tam perplexis ambagibus, et oppositis obstaculis sese extricare. Ecce vero, dum ita anxius animi in dubio versatur, illum a devio itinere, in rectum revocat Dominus. Motbum enim gtavissimum veluti sui iudicii nuntium et apparitorem mittit: adeo ut pene de vita desperatet. Tum ille potentem numinis dextram animadvertens, eique tam diuturnas moras castiganti, diutius reluctari nesas esse reputans; post varios animi et corporis cruciatus se ipsum ac tarditatem suam detestatus, cum lacrimis veniam petivit: votumqueillud de vero Dei cultu palam amplectendo renovavit: totum deniquese illi consecravit. Sicque factum est ut morbus ille verae sanitatis illi principium attulerit. Et auditus est cum de ea reloqueretur apud amicos, dicere, se in illo agone identidem illud ex [Note: Psal. 141.] Davide velut in sinum Domini effudisse: Educ de carcere animam meam, ut celebrem nomen tuum. Simulatque igitur lectum relinquere licuit, abruptis omnibus ving culis, sarcinulis compositis, patriam, parentes, amicos semel descrit,


page 205, image: s213

ut Christum sequeretur: seque in voluntarium exilium, cum sua coniuge recipit Genevam, anno millesimo, quingentesimo, quadragesimo octavo, nono Kal. Novembris. Ibi primum palam in Ecclesia, sollenni inter Christianos ritu, matrimonium celebravit et sedem fixit.

In eam urbem paulo ante concesserat, resque suas comportarat Ioannes ille Crispinus, qui cum magna erat Bezae consuetudo. Ambo autem de novo vitae genere suscipien do una deliberant: et de societate ad typographicam artem faciendam ineunda cogitarant: ad quam ut feliciter se ac cingerent, utriusque summa doctrina et singularis industria viam sternebat. Fuerat enim Crispinus primum celeberrimi illius Iurisconsulti Caroli Molinaei am anuensis: post in foro Parisiensi causarum patronus. Edidit idem sui ingenti documenta multa, excedendis praeclatis veterum Graecorum et Latinorum monumentis, et novis componendis: in quibus Gallica Martyrum historia, summo studio et incredibili labore ac fide constructa, menito ab omnibus celebratur; et palmam obtinet. Sed Bezae alium cursum Dei providentia destinarat. Nam priusquam aliquid certi inter se constituissent; Bezae visum est Tubingam usque excurrere; ubi Wolmarus degebat, Illustriss. Ducis Wirtenbergici Consilarius. Vix ab illa peregrinatione reversus, et nihil tale exspectans ad Graecas literas profiten das a Lausannensi Academia vocatus est: cumque senatus Bernensis, iudicium Lausannensium amplexatus, Bezam in numerum suorum admisisset, ille ratus a Deo se vocari ad honorificum illud munus obeundum; Lausannam se contulit. Atque haec Bezaipse iam dudum dese publice testificatus est, maxima ex parte, in Epistola qua adversum Wolmarium praeceptorem suum se non ingratum discipulum voluit ostendere, Christianae Religionis confessione eidem nuncupatim missa. Quae deinceps sequuntur, aliunde sunt collecta.

Erant Lausannae tunctemporis doctrina et pictate viri insignes, Petrus Veretus Ecclesiae pastor, Ioannes Ribbitus Theologiae professor, Ioannes Raimundus Merlinus Hebraeae linguae, Quintinus Claudus Philosophiae Franciscus Hottomannus Eloquentiae, Iohannes Tagantius Mathematicae, Claudius Provotius, Franciscus Beraldus, Ioannes Randonus, Mathurmus Corderius, numaniorum literarum Doctores. Illis omnibus ita carus erat Beza, ut hic in illis, in hoc illi vivere viderentur.

Sub primum in Academiam illam adventum, ut se contra variasanim: perturbationes, insultus et agitationes, quibus hominum, inprimisque piorum, vita numquam earet, praemuniret ac vallaret, historium Abrahae sedulo et frequenter apud se meditabatur: utque eam penitus animo infigeret Tragico comoediam,


page 206, image: s214

sumpto ex eadem argumento scripsit Gallicis thythmis, et populo, Abrahami sacrisic antis nomine, exhibuit. Quod poema ita iucunde exceptum eo tempore et loco, et postea ita gratum omuibus Gallice intelligentibus fuit: ut quoties praelo commissum sit, vix dici possit. Illud, anno nonagesimo octavo, Clarissimus vir, D. Ioannes Iacomotus Latio dedit: et eodem fere tempore Amstero dami doctissimus D. Iacobus Bruno idem praestitit. Quoties autem a docendi munere vacabat, Lausanna ad Du. Calvinum Genevam advolabat; a quo etiam continuo accendebatur; ut dotes, quas a Deo accepterat, ad Dei gloriam et Ecclesiae aedificationem, magno animo conferret. Itaque illius hortatu vere aureum, vel potius divinum illud opus Psalmorum, a Maroto inchoatum, Gallicis numeris ut perficeret adductus est: quod tandem anno millesimo, quingentesimo, sex agesimo primo cum auctoritate et privilegio, utvocant, Regio, multis Galliae locis est typis mandatum.

Confluxerunt Lausannam ex Gallia Christi sitientes quamplurimi ordinum omnium viri et feminae. Hanc occasionem putavit Beza oblatam sibi a numine, ut cum suo docendi, tum illorum sacra discendi desiderio satisfaceret. Itaque extra ordinem, docendi Graeco penso absoluto, publice et vernacule Epistolam ad Romanos explicabat: cui postea addidit utramque D. Petri non, quod aiunt, [Gap desc: Greek words] , tantum: sed methodo et sensu Apostolico diligenter observato et declarato. Fuit illa veluti parturitio fetus illius laudatissimi, quem tandem edidit. librorum omnium novi Foederis fidelissima interpretatione Latina, notisque in eosdem eruditissimis, in lucem oculosque hominum emissis. Illas tamen aliquoties emendatas ab ipso mirabitur nemo, qui operis difficultatem cum dignitate con unctam, ut decet, perpenderit. Interea pestilentia Lausannae saevire: quae et Bezam corripuit: sed Christo [Gap desc: Greek word] faciente, Ecclesiae organum ad res magnas selectum mox cripuit. Quare a sepuleri limme redux ille, rem carmine Gallico signavit; ut senon immemorem tanti beneficit apud Deum et ipsius Ecclesiam, laudabili exemplo palam apud omnes, faceret. Oden enim suavissimam et elegantissimam, atque omnibus Gallicaelinguae Ecclesiis decantatissimam scripsit, quae esset [Gap desc: Greek word] pablicum monumentum. Id quoque Stephanus Iodellus Modilinus, non postremus inter poetas Pleiadis Gallicae, tetrasticho Gallico notavit, hoc modo ab Antonio Fayo Latine reddito,

Davidicae citharae Gallis dum carmina mutat,
Pestiferae est tactus cuspide, Beza, luis.
Curnam? letalem pestem tunc Beza premebat:
Vult oppressorem sae va necare suum.

Lausan nensis illius professionis tempore, scripsit librum de haereticis


page 207, image: s215

a magistratu puniendis, argumento suppeditato a Fausto Laelio Socino Senensi, et [Note: Sebast. Castell.] S. C. qui non ausi nomina sua profiteri, et tam in faustis fetibus praeponere, sub fictitiorum nominum Belii et Monfortii umbra, tamquam angues pestiserae, se occultabant. Illi gravem contra Calyinum et Geneyensem Magistratum querimoniam excitabant; et velut terras omnes et maria commovebant propter [Note: De Servete vide in vita Calvini.] Servetum Hispanum, ignis supplicio moritissimo neci datum anno millesimo, quingentesimo, quinquagesimo tertio. Ille enim et verbis et scriptis infandis Arianorum, Sabellianorum, Samosatenianorum et Manichaeorum portentosas blasphemias contra Christi personam et facrosanctum adorandae Trinitatis mysterium evomuerat; et per varias orbis regiones sparserat. Revocabant etiam illi Academicam, nescio quam, in Religione et cultu divino [Gap desc: Greek word] ; ut unicuique quod vellet, sentire, credere et profiteri liberum esset. Scriptum utrius que Beza tum refutavit, tempore in speciem, importuno: sed reipsa opportunissimo, ad co ibendos levium hominum in Religione fluctuantium vagos et incertos aestus. Scripsit deinde brevem Christianismi explicationem, ex doctrina de aeterna Dei praedestinatione. Respondit etiam Ioachimo Westphalo, veram de cena Domini sententiam tutatus. De eodem argumento duos eruditos dialogos edidit: Priori [Gap desc: Greek word] nomen est, alteri [Gap desc: Greek words] contra Tilemannum Heshusium. In his quidem postea, quaedam liberiore ealamo, qua rei, qua de re agebatur, maiestati conveniebat, scripta mutavit; ut et in nonnullis aliis scriptis: e quibus iocos aliquot (ut erat ingenio lepido et faceto: dum aetate ad huc vigente esset) postquam maturior factus est, et [Gap desc: Greek words] in consilium adhibuisset, erasit. Demum Sebastiani Castellionis dogma de aeterna Electione subvertere conantis, calumniis sese opposuit. Contigit Lutetiae anno millesimo, quingentesimo, quinquagesimo septimo, Septembris die quarto; ut coetus piorum, qurad quadringentos noctu convenerant, ad puriverbi diviniauditionem, et sacrosanctae Cenae Dominicae perceptionem, deprehenderetur a Sorbonieis; corumque excubitoribus et exploratoribus. Ex illis, septem traditi sunt flammis: Taurinus Gravellus, patronus causarum Lutetiae, Nicolaus Clinetus aumaniorum literaram professor; nobilis femina Philippa Graveronia, Nicolaus Cineus medicus, Petrus Gabartius, pragmaticus, Franciscus Rebezius, et Fridericus Damuillus, Pinlosophiae Studiosi. Reliqui in carcere, et vinculis arctissimis der nebantur. Nullum porro remedium se offerebat aliud commodius, ad cripiendos, vel saltem sublevandos fratres in tauto discrimine positos; quam si legatione ad id instituta illustrissimi Germaniae Principes ahquot, ex iis qui Protestantes vocantur, precibus et efflagitationibus enixe sollreitarentur:


page 208, image: s216

ut sua apud Henricum illius nominis secundum, Regem, intercessione, efficerent: nedurius quidquamlin illos decerneretur. Ad id anno quinquage simo octavo missi sunt Neocomo Farellus: Lausanna Beza, Geneva Iohannes, Magni illius Guilie mi Budaei filius; qui ad illustrissimos Principes. Palatinum Electorem. Hassiae Landgravium, et Ducem Wirtembergicum, se contrlerunt, effeceruntque: ut potentissimi illi, et maxime pii pricipes, suis legatis et literis ad Regem missis, causam piomin illorum hominum sedulo commendarent. Sed exiguus fuit totius operae et studii illius fructus, propter infestissimum contra veram pieratem plerorumque Aulicorum animum et implacabile odium.

Fuit nihilominus illa profectio Bezaegratissima eo, inter caerera; quivod videndi et coram compellandia pietate et eruditione commendatissimi viri, Philippi Melanchthonis occasionem facultatemque peperisset. Tum enim Francofurtum venerat Melanchthon, qua Bezae iter erat: et est alter alterius conspectu atque alloquio vehementer recreatus, in gravi luctu, quem uterque percipiebat ex afflicto Ecclesiatum statu. Philippus enim verbis declarabat illam, quam animo praesagiens sentiebat, Ecclesiarum Germanicarum distractionem; ex quorundam [Gap desc: Greek word] iam tum pullulascentem; et postea quasi serpigine quadam longe lateque effusam. Beza autem Evangelicam sementem, herbescentem quidem in Gallia eo tempore videbat: sed ne persecutionum immanitate opprimeretur prius quam lactescere inciperet, et approrum velut pedibus proculcata radicitus evelleretur; in vehementem metum adducebatur.

Inciderunt postea tempora, quae Bezam ad migrandum Lausanna, ubi decem annos integros haeserat, Graeca docendi munere defungens, induxerunt: quod fecit cum bona senatus Bernensis venia: qui Bezam ita dimisit; ut suam erga illum benevolentiam numquam omiserit. Ac san e semper fuit egregia potentissim orum Dominorum Bernensium adversum Bezam voluntas; ut et Bezae erga ipsos summa observantia. Amabat etiam Lausannensem civitatem; in qua habebat Primarios et optimos quosque sui studiosissimos; et licet corporibus disiunctos, animis tamen coniunctissi mos. Propterea aliquoties quando opportunitas ferebat; et cum a curis gravioribus animum relevare cupiebat, hospitium antiquum revisere solitus erat. Lausannenses etiam eius ad ipsos adventu mirifice exhilarabantur; adeo ut aliquando ei venienti magna fiequentia obviam ad portas urbis processum fuerit. Id quod factum anno millesimo, fexcentesimo, primo, mense Maio: quo ultimum vale accipere et reddere mutuo libuit et licuit Bezae et Lausannensibus.


page 209, image: s217

Digressus Lausanna ad D. Ioannem Calvinum venit, anno quinquagesimo nono supra sesquimille simum a cuius latere raro discede bat: magnosque cum illo progressus facie bat in iis, quae tam ad doctrinam, quam ad disciphnam Ecclesiasticam pertinebant. Nec tamen interea a schola penitus discedebat. Nam ut iuventutis studiis prodesset; publice interpretatus est aliquot Demosthenis orationes, et nonnullos Aristotelis libros.

Paulo post designatus fuccessor in Ecclesiastico ministerio, Claudio pontano Blaesensi, viro optimo, et in Ecclesia Genevensi pastori fidelissimo, qui tum vitam caducam cum aeterna commutarat: simulque collega adiunctus est D. Calvino ad Theologiam docendam. Est et deinceps factus scholae Rector primus, anni illius mense Iunio, et die quinta cum omine felicissimo leges scholae Genevensis primum tecitarentur, in frequentissima hominium doctissimorum et gravissimorum corona. Habuit tum elegantissimam orationem de re literaria, ad studio sorum excitanda ingenia; et ad senatum Genevensem confirmandum in praestantissimo et laudatissimo a se instituto opere. Nam cum eo tempore Genevensis civitas innumerabilibus difficultatum domi et foris fluctibus tantum non absorberetur, magno illo et numquam satis laudato Calvino hortante, tantum animi sumpsit: ut de schola excitanda, gymnasioque publico exstruendo (quo ornamento urbs ad diem illam caruerat, solo Calvino paucis auditoribus praelegente) serio cogitaret. Itaque, aedificio amplissimo, ornatissimo et commodissimo aedificato, honestis stipendiis propositis, professoribus ernditionis eximiae bono numero comparatis, schola Genevensis caput erexit: adeo ut brevi tempore, ex illa, non tamquam ex equo Troiano, armati ferro prodierint milites, sed tamquam ex Siloes scaturientibus venis perennibus, viva multiplicis doctrinae et sanctissimae pietatis fluenta in plerasque Europae plagas copios e profluxerint, et etiamnum (quae Dei est benignitas) dimanent ac effundantur.

Scripserat vernaculo sermone paulo post suam e Gallia migrationem, fidei Christianae confessionem, quam vocant; partim ut patri suo quem nonnullorum calumnia ab ipso tamquam haeretico abalien arant, satisfaceret: partim ut si posset, illum in extrema senectute Christo lucrisaceret: illam tum publice dedit Latine loquentem et Wolmario illi suo nuncuptam. Fuitque opusculum illus S. S. Theologiae candidatis usui magno. Continet enim epitomen dogmatum piae religionis nostrae breviter et perspicue traditam. Paulo post, procerum quorundam Regni Galliae voce et literis evocatus est; ut Antonium Regem Navarrae, qui tum in Aquitania Neraci degebat, inviseret; cumque eo de rebus gravissimis commumearet: sed potissimum


page 210, image: s218

ut illius animo, si Deus aspirare dignaretur, verae religionis gustum aliquem instillaret. Spes enim erat, si princeps Regii sangunis primarius (ad quem propter Regis Francisci I. adolescentiam, iure spectabat regni administratio, usurpata ab aliis aliter, quam decebat) de pietate vera aliquid intelligeret: sique ille dignitatis ac officii sui memor, a non eurantia quadam, quae eum quasi privatum et veluti latentem, domi detinebat, expergefieret, fore; ut mitius ageretur cum piis hominibus, qui tota pene Gallia immanissime vivi combutebantur, propter eiuratos pontificios errores, et Evangelicae doctrinae professionem. Nec caruit res eventu. Nam postquam anno millesimo, quingentesimo, sexagesimo primo. Decembris die quinto Rex Aureliae diem suum clausisset ultimum, Serenissimus Navatrenus adiuncto Illustrissimo Condaeo principe fratre suo, Coligniis Amiralio et Andelotio, aliisque regni optimatibus effecit; ut a diris illis ustrinis, quae vivente Francisco, crudeliter, in omnes omnium ordinum homines pervaserant, quaeque Annam Burgium Parisiensis curiae Consiliarium, cum multis aliis non ob scurae notae hominibus, abstulerant, temperaretur.

Carolo Rege, huius nominis nono, sceptrum obtinente, varie utrinque de Religione agitata sunt consilia; Pontificu suam ita retineri volebant; ut Evangelicam exterminari vellent. Ex adverso, Evangelici Pontificiam scriptis, contionibus, et studiis ommbus oppugnabant: et, ad promovendam suam, velis et remis omnibus contendebant. Ne vero tam varia partium studia turbas in publicum darent; multa edicta Regia facta sunt; per quae; ut ab omni violentia et atmis abstinerent omnes, sanctionibus severissimis imperatum: tandemque sollenni rescripto indictum est tempus, et designatus locus, ubi ab utraque dissentientium parte electi nonnulli committerentur, ad rationem, si fieri posset, moderationis et pacis, vitandorumque tumultuum ineundam. Non tantum ex plebe, sed etiam ex primaria nobilitate multi in Evangelieam doctrmam propendebant, eamque propagari inprimis volebant. In iis rex Navarrae erat: qui et legatis et literis ad Senatum Genevensem missis, petiit, ut bona senatus venia, Bezae interesse liceret conventui tam magna gravique de causa celebrando. Idem petebat etiam per literas Sereniss. Navarreni frater illustriss. Condaeus. Beza ab illis impetratus et dimissus, profectus Geneva Lutetiam venit Augusti die vicesimo. Eodem consilio Regina mater scripserat literas ad Tigurinorum Senatum: quibus quidem ad eundem conventum exposcebatur Petrus Martyr Vermilius, Florentinus, in Academia Tigurina Theologiae professor Quacumque autem mente, sive consilio, id illa faceret, illius petitioni annuerunt Tigurini, et Martyr Lutetiam se contulit.


page 211, image: s219

Ex omnibus Galliae provinciis Antistites Pontificii convenerantilicet eos, qui iam pridem haereseos essent damnati, non audiendos dictitarent, cumque illis conferre recusarent. Venerunt etiam ex diversis Galliae locis Ecclesiarum ministri, Nicolaus Gallasius, Augustinus Marloratus, Iohannes Raimundus Merlinus, Franciscus Sampaulius, Franciscus Morellus, Iohannes Malotius, Iohannes Spinaeus, Claudius Bossierus, Nicolaus Folius, Matthaeus Virellus: quibus se adiunxerunt paulo post Iohannes Tornaeus, et N. Barbastus. Nam publico Regis edicto illis cautum erat, de fide publica, ut venire, morari, abite, quando visum, liberum illis omnibus et singulis esset.

Veneruntin Sangermannum vicesimo tertio Augusti. Inter illos vero cum quaer eretur, cuinam ex omnibus dicendipartes essent demandandae, suffragiis singulorum electus est Beza: qui in tam augusto Consessu de re tanti momenti verba faceret. Nec sane immetito illi est tanta provincia onusque impositum. Erantu. in illo sznna omnia, quae audientiam dicenti conciliare solent ??? sed, quod caput, solida rerum sacrarum coguitione erat instructissimus, et Zelo ardoreque veri cultus divini instaurandi et propagandi flagrantissimus. Sub noctem in cubiculum Regis Navarreni introductus est: ubi erant Regina, Navarrenus ipse, princeps Condaeus, Cardinales Borbonius et Lotharingus, cum aliis multis ex optimatibus. Beza paucis adventus sui causas, quamquam, ipsis non incognitas, recensuit. Regina autem gratulabunda respondit: optarese; ut paci publicae inprimis consuleretur. Durius tamen est a Lotharingo exceptus. Nam ad pacis et concordiae vias inveniendas Bezam adhortatus, Quemadmodum, inquit, absens turbis gravibus occasionem praebuisti; ita praesens ad illas pacandas consilia tua omnia conseras, optandum est nobis om nibus. Ad quae Beza; senimis tenui velpotius humili conditione esse: ut tam amplo tamque potenti regno commovendo paresse possit. Semper natura et voluntatese fuisse a turbis alienissimum: sua autem studia et officia, vel potius pietatem erga Deum, Regem et patriam, numquam defutura. Interrogavit Regina Bezam an Gallice aliquid inlucem emisisset: Nihil, inquit, praeter Psalmos et scriptum breve, oppositum confessioni Ducis Sommersethi. Arrepta inde occasione, Lotharingus subiecit, se in libello quodam, qui dicebatur a Beza compositus, legisse: eodem modo nunc quaerendum in Cena Christum: quo erat antequam ex Virgine beata nasceretur: Item, Christum esse in Cena, sicut in Coeno. Excipiens Beza, posteriorem hanc vocem esse blasphemam dixit: nec ab ullo unquam serio pronuntiatam vel scriptam, qui Christianus dici vellet: priorem illam, dextre intellectam, veram esse. Cum enim semper Ecclesia fuerit congregata per unicum Mediatorem Christum [Gap desc: Greek word] , clarum: fidelium communionem


page 212, image: s220

cum Christo non esse restringandum ad illud tempus, quo verbum factum est caro. Nam vim illius efficaciam semper fuisse oculis fidei praesentem. [Note: Ioann. 8.] Vidise n. Abrahamum diem Domini et laetatum esse: et, patres eundem cibum spiritualem comedisse, eundemque potum bibisse, nempe Christum. Assensus Cardinalis, ad didit apposite illud ex [Note: Apoc. 5. 12.] Apocalypsi: Agnum mactatum esse a mundi creatione. Hinc factum est, ut Beza excurrerit in sermonem; de V. et N. T. discrimine. Unde tandem enata est alia quaestio; de vero sensu verborum Cenae Dominicae: HOC EST CORPUS MEUM. Dissentire vos a nobis, et aliud alios docere certissimum est, inquit Cardinalis. Imo, dixit Beza, magnopers dolet piis omnibus, ita rem esse: sed tamen praest abilius esse puto libere faterisententiarum nostrarum dissentiontium diversitatem: quam si quis in tanta discordia concordiam ementiri, et velo quodam inani obtegere velit ac conetur. Ego, inquit ille, in S. cena doeo: panem esse corpus Domini. Sic, ait Beza, Christus ipse locutus est. Verum hoc est [Gap desc: Greek word] quaestionis, quomodo panis appelletur Corpus Christi: neque enim omnia quae sunt, eodem modo sunt. Tum sermo de locutionibus sacramentalibus iniectus est, non magnopere reluctante Lotharingio: Velitario tamen illa producta est paulo altius: Beza in hunc modum sermonem continuante: Ad quatuor, inquit, capita potest contrahitota controversia de Cena Domini. 1. De signis. 2. de re significata. 3. de coniunctione signorum cum re. 4. de participatione signorum et rei. In primo capite dissentimus, quatenus nulla alia signa constituetis, quam quaedam sine substantiis accidentia: At nos panis et vini substantias retinemus. Hic Cardinalis Bezae sermone interrupto, dixit: se posse, si velit, transsub stantiationem tueri: quamquam illam a Theologis excogitari minime necesse fuerit: neque Ecclesias ea propter esse seindendas censebat. De secundo capite, ait Beza, ita sentimus, ut per panem, corpus pronobis crucifixum: et per vinum verum pro nobis sanguinem effusum repraesantari dieamus: atque adeo Christum ipsummet totum [Gap desc: Greek word] fide in caelis quaerendum: nobis tamen tam vere exhibitum, quam vere signa visibilia anobis sumuntur. Non aenim solum moritum passionis et mortis ipsius nobis confertur: sed Christus verus vereossertur. Id v. inquit Cardinalis, iucundum est mihi audire et scire. Nam vos aliena esse in opinione existimabam. Tum Beza, ad tertium caput quia attinet, dicimus non mutari signorum substantiam natura lem: ut panis et vinum desinant esse id quia sunt, vi quadam et obmurmuratione verboram, accedete illius, qui ea profert, mente: vitamen et efficatia divina panis et vinunsunt sacramenta signisicantia verum corpus et verum sanguinem Christi voluntatem suam in verbo suo testificantis. Quando igitur Cena rite celebratur, adsunt corpus et sanguis Christi, fidei nostrae praesentia: non quod sint SUB, IN, CUM pane et vino, aut alio loco, quam in caelo, quo ascendit, et ubi, quatenus homo, continetur, donec veniat iudicaturus


page 213, image: s221

vivos et mortuos. His accinens Cardinalis; negavit Transsubstantiationis dogma probari, et Christum in caelo quaerendum affirmavit: so tamen intellexisse Germanorum quorundam non esse unam eandemque ea dere opinionem. Verum est, subiunxit Beza, in Germania quosdam esse, qui a nobis hac in parte diversum sentiunt. Nihilominus communibus votis et animis coniunctis, tam nos, quam illi Transsubstantiationem vestram repudiamus et oppugnamus. Ad haec Cardinalis: An vere et substantialiter vos participes fieri corporis et sanguinis Christi? Hoc vero est, inquit Beza, illud caput, quod ex propositis quatuor, mihi declarandum restat. Affir mamus sane signa visibrilia manibus tangi, ore edi et bibi: rem sacramenti, id est, corpus et sanguinem Christi, omnibus vere offerri, et recipi per fide, tam vere quam sinaturaliter cum Christo coniungeremur. Tum Cardinalis, sibi hac in parte a Beza maxime satis factum apud Reginam testatus; sperare se dixit optatum colloquii eventum, si res placide et recta ratione tractarentur.

Dimissio coetu Cardinalis Bezam peramanteraffatus, Gaudeo, inquit, quod te loquentem audiverim, teque ad mutuam collationem per Deum immortalem invito. Spero, enim, ratiombus utrinque bene propensis et libratis: fore, ut via ad concordiam certa, brevitempoze inveniatur. Beza gratias illi prolixe egit: obtestatus, ut et ipse in tam sancto publicae concordiae procurandae negotio ac studio perseverare vellet: seu. quicquid a Deo donorum accepisset, in cam rem ex animo collaturum, nec quicquam a se desiderari passurum. Atque haec fuere primi illius congressus veluti quaedam tentamenta.

Ad quartum Septembris convenitur in amplissima Possiaceni monasterii aula. Aderat Rex, Regina Mater, Dux Aurelianus Regis frater, Margaretha Regis soror, Rex, Reginaque Navarrae, princeps Condaeus ac reliqui optimates et consiliarii magno numero. Ex pontificiis Antistitibus erant Cardinales, Archiepiscopi. Episcopi, circiter quinquaginta, stipati magna Sorbonistarum et Canonistarum corona. Adstabant Ecclesiarum reformatarum pastores illi, qui sunt ante nominati. Postquam autem Rex paucis verbis quorsum conventus suo iussu esset indictus, exposuisser, idque D. Michael Hospitalius, maximus Franciae Cancellrius fusius declarasset, Beza omnium nomine orationem habuit sermone vernaculo, non minore animi praesentia, quam modestia pronuntiatam, et a toto illo coetu cum attentione et ad miratione singulari auditam. Complectabatur illa purioris Religionis summam, quam Gallicae Ecclesiae reformatae profitentur: personis tamen tempori et loco accommodatam. Quoniam autem exstat illa in historia rerum Galliearum anni sexagesimi primi supra sesquimille simum, illius recensione nobis, brevitati studentibus, supersedendum existimamus. Non est tamen illud silentio praetercundum, quod cum inter loquendum Beza dixit; Corpus


page 214, image: s222

Christi locorum distantia tantum abesse a pane et vino, quantum eoelum altissimum abest a terra: Antistites Pontificios valde commotos excitasse murmur magnum: illo vero demum cohibito, Bezam perorasse. Tum Turnonius, qui collegii Decanus erat, indignabundus contra Ministros, (quos Evangelicos novos appellabat) quaedam coniecit, Regemque adhortatus est, ne se ab illis persuasione ulla pateretur a prisca Religione abduci: assensionem suam sustineret, tantisper dum Antistitum responsionem ad ea, quae audiverat, intellexisset: tum enim appariturum quid inter veritatem et mendacium interesset, At Beza tum confessionem, commum Ecclesiarum omnium reformatarum consensu et nomine compositam iam antea anno quinquagesimo quinto, Regi demississime obtulit.

Cum autem in primo illo congressu exacerbatos Antistitum animos Evangelici ministri videret placuit illis, ut Beza privato nomine ad Reginam literas daret; quibus clarius et copiosius declararetur, quod bene explicari non potuerat die praecedente. Illis literis doccbat, non excludi a cena Christum, qui in hoc sacramento faeciat fideles participes substantiae veri sui corporis et sanguinis, ut cum ipso coalescant invitamaeternam. Sed verum illud corpus, quia in Caelum ascendit, cum pane non coniungi, quia corporali praesentia quadraginta dies cum discipulis versatus est: quibus expletis, amplius non fuit in terra. Nam quatenus est homo, est in caelo, quatenus Deus, ubique. Idque ex Augustino in Epistola ad Dardanum, et ex Vigilio contra Eutycheten probabat.

Ad decimum sextum Septembris instaurari cepit colloquium, praesentibus et audientibus Rege, Regina Navarrae, principe Condaeo aliis que optimatibus. Sermonem habuit bene longum Cardinalis Lotharingiae, quo Pontificiam Religionem tuebatur, in eaque nihil movendum suad bat. Postquam autem finem dicendifeeisset, continuo a Rege suppliciter petiit Beza, ut ex tempore respondendi potestas sibi concederetur. Verebantur enim Evangelici, ne post hanc diem conveniendi sacultas sibi denegaretur. Fama enim increbe seebat, co die praeterito, nihil negotii cum Evangelicis habituros Pontificios, sed ex communicationum suarum sulminibus adversus illos esse usuros Antistites. Addequod, quum de quorundam in Germania Theologorum sententia Beza parum opportune locutus videretur nonnullis suorum collegarum, in prima illa habita cum Cardinali Lotharingo coitione, suspicio animos quorundam perculit, fore, ut inde eludendae collanonis occasionem arriperent Antistites, tidiculo eventu commissis in pugnam inter se Gallicis Ecclesiis cum Germanicis illis. Sed nihil co tempore impetratum est, re in alium diem dilata et remotis quamplurimis procrastinata. Tandem tamen post libellum supplicem Regi


page 215, image: s223

ab Evangelieis oblatum, effectum est, ut colloquium illud Antistitum cum ministris continuaretur: non quidem publico, ut antea, loco, sed privato. Itaque die vicesimo quarto Septembris interrupta instauratur collatio, Regina matre, Rege, Reginaque Navarrae, Antistitibus et ministris, paucisque aliis adsistentibus.

Lotharingus initio testatus est, conventum hunc celebrari, ut si Evangelicis animus esset respondendi ad ea, quae actione sua priore protu erat, id illis facere liberum esset. Ibitum Beza, de Ecclesia, et de cena Domini (quae duo capita potissimum a Lotharingo agitata fuerant) longo, nectamen iniucundo, sed valde perspicuo sermone disseruit. Bezam postea excepit Espensaeus Sorbonicus, ad id a Cardinale in vitatus: qui de vocatione pastorum tam ordinaria, quam extraordinaria primum verba fecit: deinde de Traditionibus et de sancta cena disputavit. Espensaeum excepturus erat Beza: sed Sanctaesius Sorbonieus Monachus surgens, et, ea quae ab Espensaeo fuerant proposita, repetens, ae morose in culeans, obstitit. Egit ille potissimum de Traditionibus quas scriptura sacra certiores affirmabat; producto in eam rem Tertulliani loco. Beza, hominis molosti et importuni orationem parum idoneam ad concordiam pacemque Ecclesiarum et Reip. constituendam, demonstrans, Reginam oravit; ut in posterum daretur opera, ne strepitu tam importuno locus daretur, aut perturbatio adeo indecora, ut haec erat, ex citaretur. Hoc sacto primum ad ea, quae de vocatione dicta erant ab Espensaeo, respondit: Notas vocationis primarias esse, non manuum impo sitionem; sed doctrinae et morum disquisitionem, et deinceps electionem. Impositionem manuum ab Ecclesia Romana, ita, ut nunc est, deformata, non fuisse petendam ministris. Prophetas extra ordinem contra ordinarios sacerdotes olim excitatos fuisse: non mirum hodie extra ordinem missos etiam Dei servos, quum ordinarii in suo officio sterterent. Mir aculis non esse perpetuo confirmatam vocationem, ut exempla Isaiae, Aggaei, Zachariae, et aliorum docent. Evangelium novum ab ipsis non adferri; sed antiquum illud, ab A. postolis perscriptum multisque miraculis confirmatum, aliquot saeculis obscuratum, velut e tenebris in lucem revotari.

Traditiones adaequari scripturae, nefas esse: Non apte Tertullianum allegari. Res enim illi fuit cum haereticis, ex verbo Dei convictis, et tamen ad errores suos tuendos obstinate testimonia quaedam transformata ingerentibus; quibus merito Tertullianus Ecclesiae Traditiones opponebat, quas maioris momenti esse ost endebat, quam essent nova illa hominum errantium commenta. Se autem aut Evangelicos omnes ullius erroris non esse coniunctos ex verbo Dei: nec Traditionibus quae Apostolicae non essent, dandum esse locum. Quod enim Tertullianus dicebat: haereticos contra scripturam sine scriptura credere, illud argumentum esse, per scripturas errores esse convincendos. Graviter enim eos carpebat Tertullianus,


page 216, image: s224

qui non omnia ad sa Iutem necessaria fuisse ab Apospolis mandata literis asserebant. Denique de doctrina Apostolica non posse aliunde, quam ex ipsorum Apostolorum scriptis diiudicari: et Traditiones Pontificiorum hodiernas non esse Apostolicas, quum illarum possint ost endi adinventiones et adin ventores. Quum autem Santaesius repetitis clamotibus et magna contentione, de vocabulis Ingeniti. Consubstantialis, Trinitatis, deque Virginis Mariae perpetua Virginitate, ac de paedobaptismo multa obtruderet; Lotharingus, veritus ne Reginae id nauseam moveret, finem illi quaestionis imposuit: nova in medium prolata de S. Cena: quae nisi decideretur, testabatur suo suorumque nomine, se ne verbum cum Ministris commutaturum. Petiit igitur a Ministris, paratine essent in Augustanam Confessionem subscribere Beza ex adverso petiit, an eandem amplecti ipsi in animo esset. Cardinalis dissimulata ad hoc quaesitum responsione; produxit quorundam Germanicorum ministrorum de illo capite sententiam, quem sibi ex Germania missam dicebatteique ut Ministri suum calculum adderent, vehementer urgebat. Fiebat id omnino astute ab illo; ut si id facere aperte recusarent Ministri, inter illos et Germanos rixae ortrentur. Sin facerent, Cardinalis, quasi victor de Ministris triumpharet. Hos scopulos vitaturus Beza, respondit: se suosque Collegas eo venisse, ut Ecclesiarum suarum confessionem tuerontur in mandatis aliud nihil habere: ex suae confessionis ordine disputationem instituendam, quo maior fructus colligi et res con venientius tractari possent. Ordinem exposcere, ut primo de facilioribus agatur Quumque sacramenta a Doctrina dependeant, esse primum de Doctrina disputandum. Verum quum Cardinalis postulationem illam suam ita urgeret; ut ab eo nullo modo dimoveri posset: vererenturque Ministri Evangelici, ne si difficiliores se praeberent, aut respondere diutius detrectarent, abrumpendi colloquii occasio captaretur a Cardinale, coniecta in ipsos culpa: tandem visum est petere scripti illius legendi, superque eo deliberandi tempus ac potestatem. Erat autem formula Capitis de cena Domini exscripta ex confessione Augustana, ut Cardinalis aiebat. Prolatae sunt etiam nonnullae Saxonicorum ministorum de hac re sententiae, scriptae ad annum millesimum, quingentesimum. non agesimum nonum. Ita eo die discessum est.

Fama erat scriptum illum cum literis per Rascalonem quendam Cardinalis emissarium, a Francisco Balduino missum: cuius opera utebantur Pontificiiad evocandos Germanicos illos Ministros, co quo dictum est fine. Vulgatus est etiam eo tem porelibellus de officio pii hominis, inter Religionis controversias. Illius auctor videri modo volebat, modo nolebat Balduinus ipse: qui componen dis dissidiis opportune excogitatum [Gap desc: Greek word] , illud dictitabat. Neutris tamen placuit: affirmantibus utrisque aullius


page 217, image: s225

Religionis homines esse, qui essent Neutrius. Balduinus tamen scriptis publicis postea insectatus est Calvinum et Bezam: illi etiam ad eius probra responderunt. Ille contra Versipellem: hic contra Ecebolum Balduinum inscripto opusculo.

Vicesima sexta Septembris ad colloquium reditur: actumque est iterum a Beza de vocatione pastorum Ecclesiae, deinde de cena Domini. Lotharingus autem aegre ferens quaedam a Beza contra vitiosam Ecclesiasticotum vocationem dicta; exclamavit regiam Maiestatem violari. At nihil a se dictum; quod esset dignum reprehensione: Beza hoc ipso ostendit; quod Electionum ius ab Ecclesiasticis ad se traduxissent reges eo solo nomine; quod vocatione sua illi iam diu abusi essent. Sed omisso illo sermone Lotharingus Confessionis Augustanae mentionem reposuit, petiitque a Ministris: cur illi subscribere refugerent? Responsum est, si etiam ipsi Pontificii illam admittere vellent, non incommodam brevi tempore pacis rationem iniriposse. Diceret ergo cardinalis, an communi omnium suorum nomine hoc exigeret. Ille vero vulgatum illud poetae occinuit; Sum nullius addictus iurare in verbamagistri.

Neque enim, inquit, quid hic aut ille dicat; sed quid veritas ferat, attendendum est. At enim, regessit Beza, si confessioni illi ad. stipulari renuit is, iniquum est postulari a nobis, ut illam usquequaque approbemus. Tum renovatus est sermo de cena Domini, Espensaeo Calvini distum recitante; Nos sumere substantiam sorporis Christi. Responsum est, substantiae nomine non corporalem crassumve esum signisicari: sed spiritualem et verum ab imaginario et phantastico discerni. Inquam rem Petrus Vermilius Florentinus Italica (quia Gallice neseiebat) multa protulit. Sed dicentem Lotharingus aliquoties interturbavit causatus; se cum linguae peregrinae hominibus disputate nolle. Rettulit ec die ab Espensaeo testimonium Petrus Martyr; quod Theologorum nostrae aetatis tam perspicue, tamque distincte de cena Domini tractaset nemo, quam ille.

Parabant se ministri ad respondendum Espensaeo: sed Hispanus quidam Iesuitarum, ut ferebatur, Generalis, surgens ad horam declamavit Italice: fraudulentos, simias, et vulpeculas vocit ans Ministros Evangelicos: negas illos esse audiexdos, sed ad Concilium Tridontinum amandandos. Ille postea in sermonem de cena prorumpens; Christum adesse dixit, eo modo que Rex qui partae a so victoriae vellet memoriam celebrari, ludis annuis. institutis, quibus ipse praeesset. Et inumani quadam impudentia Reginam contra Ministros accendere conatus, ad risum quosdam, quosdam ad indignationem commoure. Beza autem: ut sua sibi con vitiaser varet, hominem admonuit, zeginam consilio Monachi


page 218, image: s226

non egere, illamque ea quae ex usu regni essent, sana et prudenti ratione administraturam: illum de Cena Domini loquutum esse quasi de histrionica scena, in qua Christus primas partes sustineret. Eoque omisso, ad Espensaeum conversus, dixit; Quemadmodum legitur illud, Hoc est corpus meum; ita legitur, Hic est calix Novi testamenti: Idem calix est Novum testamentum in meo sanguine: quod quidem sine figura intelligi non potest: quoniam sacramenta non essent sacramenta, si non haberent similitudinem cum iis rebus, quarum sunt saeramenta, ut docet Augustinus in epistola ad Bonifaciam. At, inquit Espensaeus; si figura nostris sacramentis adesset, nostra sacramenta non multum differrent a sacramentis veterum: essentque figurarum figurae: quod esset absurdum. Beza autem nihil hic absurdi esse demonstravit, quum Apostolus compararit citcumcisionem cum nostro Baptismo. Adde illa quae idem Apostolus de Manna et de Maris transitu scribit: et aliud esse figuram, aliud sacramentum: Hodie nullum esse Figuris locum: signis tamen visibilibus opus esse, quibus nomina rerum per illa significatarum tribuuntur. Sacramenta a Deo instituta veritatem rei, quam adumbrant, semper habere adiunctam: illius veritatis patres fuisse participes, licet longiore quam nos intervallo. Espensaeo quasi succenturiatus Sorbonicus alius adfuit, petens, ecquid in illa enuntiatione, Hoc est corpus meum, pronomen hoc significaret? Panem inquit Beza, indicat, et corpus Christi significat. Sorbonicus contra vociferabatur, Grammaticae regulas non pati, ut ad panem referretur, sed esse individuum vagum. Ex adverso Beza, naturae signisacramentalis id esse contrarium: quod quidem non aboletur, quando cum resignificatae coniungitur: Est que novum ac insolens, et inauditum toti eruditae Antiquit ati Individuum illud vagum. Ita, Sarbonicorum illorum clamoribus, extractus est dies. Tumque ex illis quidam, sublato digito, minitabundus Bezae, dixit, O si te intra Sorbonae nostrae moenia semel comprebensum teneremus. Tumque tandem coetus dimissus est: in quo, non adhibitis notariis, gesta erant omnis perturbate et nullo ordine Pontificii antea formulam quandam de cena Domini conscripserant, exhibendam Ministris. Sed quum animadverterent nonnulli hac via nihil promotum iri, visum est alia progredi: nimirum ut Ioannes Monlucius, Valentinus Episcopus (qui in partes Euangelicorum propendebat) et Espensaeus (qui inter Pontificios et Evangelicos anceps et neutratum partium iampridem habebatur) privatim agerent cum Beza et Galasio.

Convenetunt ergo illi 27. Septembris in Sangermano in privata domo. Illi se Reginae iussu adesse, ut si fieri posset; de Cena Domini formula quaedam conciperetur, in quam ambae partes consentirent. Hi autem testati sunt, nihil


page 219, image: s227

hic se facturos, quod fraudi esset fratrum suorum sententiae. Communi vero consilio formula est conscripta in haec verba.

Credimus in usu Cenae Dominicae vere et reipsa ac substantialiter, id est, in ipsa substantia verum corpus et sanguinem Christi spirituali et ineffabili modo esse, exhiberi, sumi, a fidelibus communicantibus.

Quod quidem relatum cum esset ad reliquos Ministros, visum est ipsis nihil in illa doctrina dissentaneum esse: sed mysterium tam abstrusum non satis aperte declarari; liberumque fieri umcuique; ut in illud scriptum consentiret, velaliud conderet pro arbritrio suo. Quare cum vicesimonono Septembris Monlucius Vallius Episcopus Sagiensis, Espensaeus, Salignacus, et Botilerius a Pontificiis: Martyr, Beza. Galasius, Marloratus, Spinaeus ab Evangelicis convenissent: interrogati sunt ministri, an possent commode praesentiam corporalem Christi in cena admittere. Ad quod Martyr scripto edito, Respondeo, inquit, pro parte mea, corpus Christi non esse vere et substantialiter alibi, quam in caelo: non tamen inficior, Christi corpus verum, et sanguinem illius verum, quae pro salute humana tradita sunt in cruce, spirtualiter percipi a credentibus in S. Cena. Illi assensi sunt quatuor reliqui.

Postea vero Espensaeus Martyris dictum detorsit, quasi inter ipsos ministros non esset unanimis consensio, Postridie iidem eodem loci convenere: et omni disputatione, altercationeque omissa, productus est a Salignaco in medium codex manuscriptus Cyrilli Hierosolymitani, in quo diserte scribebatur; panem Eucharisticum post Sancti spiritus invocationem non esse amplius panem communem, sed corpus Christi. Martyr autem protinus ostendit, illius auctoris, quisquis is suerit, verbis, Transsubstantiationem pariter ac Consubstantiationem everti: Illam, quia non diceret auctor, panem non amplius esse panem, sed panem non amplius esse communem panem. Hanc, quia non dixisset, panem hunc communem cum corpore Christi fieri sacramentum: opposuisse autem pani communi panem, qui vocatur corpus Christi, quoniam est illius sacrum signum. Nectamen sequi, corpus ibi praesens esse, ubi sit sacramentum. Nihil ulterius tentatum est eo tempore: sed de formula conficienda laboratum est, quae si fieri posset, utrique parti placeret, in hunc modum:

Quatenus fides facit praesentos res promissas, vereque recipit corpus et sanguinem Domini nostri IESV CHRISTI per viriutem Spiritus sancti: eatenus satemur praesentiam corporis et sanguinis ipsius in S. Cena, in qua offert, dat, exhibet nobis veresubstantiam corporis et sanguinis sui, operante Spiritu sancto: recipimusque et manducamus spiritualiter et fide illud ipsum corpus


page 220, image: s228

pro nobis mortuum, ut simus os ex ossibus et curo de carne ipsius: eoque vivisicemur, et quicquid ad salutem necessarium est, percipiamus. Espensaeo non probabatur id; quoniam non fidei sed Dei potentiae dicebat attribuendum esse robur illud effciendi; ut ea quae absunt, praesentia sint. Verum nihil esse hac in re absurdi, ostensum est a Beza: quoniam sides est veluti oculus animae videntis, et apprehendentis id, quod Deus offert. Quare die sequenti alia formula in haec verba exarata est:

Consitemur Iesum Christum in Cena nobis offerre, dare, et vere exhibere substantiam sui coporis et sanguinis, operante Spiritu sancto: nosque recipere et edere spiritualiter et perfidem, verum illud corpus quod pro nobis mortuum est, ut simus ossa de ossibus eius, et caro de carne eius: ut eo vivificemur, et ea quae ad salutem nostram necessaria sunt, percipiamus. Et quoniam fides innixa verbo Dei res perceptas facit praesentes; per illam verum et naturale corpus et sanguinem Iesu Christi per virtutem Spiritus sancti comedi et bibi fatemur, eoque respectu praesentiam corporis et sanguinus Christi in S. Cona agno scimus.

Convenerat utrinque, ut scripti huius ne vocula quidem in vulgus emanaret, priusquam Antistitibus, qui Possiaci haerebant, privatus suis rebus intenti, legendi illius potestas facta esset: sed longe aliter accidit. Nam uno eodemque fere momento, aliquot illius exempla per Regiam sparsasunt, et magno omnium plausu a multis excepta, quasi iam in primario illo capite inter omnes conveniret. Ac sane Regina bezam ad se evocari iussit (aderatque tum forte in illius cubiculo Monlucius) sibique magnopere gratum esse, quod actum erat, palam testificata est: et advenienti Cardinali Lotharingo gratulabunda scriptum ostendit. Eo lecto, Cardinalis, so numquam aliter credidisse, clare prosessus est: neque id improbatum iri Possiacenis Antistitibus sperare se dixit. Verum spe et opinione sua excidit.

Nam quarto Octobris die illis oblatum, continuo fuit damnatum et repudiatum: et Espensaeo ab illis exprobratum est; quod in illud consensisset: Lotharingo autem, quod illi se non opposuisset: statimque ab ipsis alia formula composita est: cui si Beza, et qui cum co erant, subscribere detrectarent, nefas esset cum illis ampliusagere: illosque tamquam pertinaces in errore, ab Ecclesia separatos, poenisque ex Regiis edictis afficiendos pronuntiabant.

Talis fuit exitus colloquii Possiaceni, tota prope Europa decantatissimi; a quo tamen speratus per aliquot menses fructus non prodiit. Porro in illo sigillatim describendo immorari visum est: ut qui haec lectuti sint, intelligant, non tantum quid gestum sit, sed etiam quomodo: norintque ii qui in


page 221, image: s229

similem arenam aliquando sunt descensuri, quam prudenter in publicis huiusmodi dissertationibus sit incedendum. Itaque singuli se ad sua receperunt: et Martyr quidem Tigurum reversus est incolumis. Bezae Genevam repetere propositum erat: sed Reginae obstitit auctoritas. Quum enim, dixit illa Bezam alloquens, sis Gallus gente, Gallia operam tuum desiderat, ad vias omnes turbarum intercludendas. Etsi ille animo praevidebat factionum, quae paulo post eruperunt, semina: eumque vehementissimus in Ecclesiam Genevensem amorsingulis fere momentis interpellerat, ut aula et Gallia relicta, suo gregi, a quo etiam avidissime exspectabatur, se redderet: illi tamen ibitum haerere necesse fuit. Heidelbergam redierunt Michael Dillerus, et Petrus Boquinus. Theologi ab illustrissimo Electore Palatino missi. Abierunt et Witteeeembergiei, Iacobus Andreas, et Balthasar Bidembachius, Balduini molitionibus a Rascalone adducti: luctum secum referentes gravem, propter obitum [Note: 1561.] Iacobi Beurlini collegae sui, quem peste exstinctum Lutetiae relinquebant. Indies nihilominus augebatur admodum Evangelicorum vumerus, et in omnibus regni Gallici provinciis contiones publice haberi coeptae sunt: nonnullis etiam in locis templa Pontificia occupata quae, tamen paulo post, Rege ut id fieret imperante, et Ministris suos ad obtemperandum hortantibus, restituta sunt: nihil tale sperantibus aut optantibus iis, qui rerum novandarum occasiones inde captabant.

Beza interea frequentes contiones habebat, modo in Sereniss. Navatrenae, modo in illustrissimi Condaei aedibus, modo etiam in suburbiis Lutetianis. Nam eo tempore factum est edictum illud, quod, quia Ianuarii mensis 16. die promulgatum est, IANVARIANUM est vocatum: quo quidem permittebatur Evangelicis, suae Religionis reformatae usus publicus in suburbiis. Sed diu pacate tanto bono frui non licuit. Ei enim vi aperta se opponere constituerunt Conest ablius, Guisius, et Sant Andraeus Romanensis professionis propugnatores acerrimi et primarii, coniuratione inter ipsos facta de resprmata Religione exstinguenda, suaque vitibus omnibus promovenda. Priusquam autem serio ad id aggrederentur, in partes suas Regem Navarrae pertrahere conati sunt, multis ad illius animum expugnandum adhibitis machinis. Nullus tamen efficacior aries fuit, persuasionibus et exemplo Balduini, qui religionem pro re indifferente habere videbatur: et, nulli certae adhaerens, quod pridie laudabat; postridie damnabat. Baza autem (quo Rex ille eo tempore plurimum utembatur) ad illum nutantem, confirmandum, et in Religione pura retinendum, nihil omittebat. Sed nihil aliud responsi ab eo tulit: quam


page 222, image: s230

quod pelago se non ita commissurus esset, quin, quando liberet, pdem referre posset. Itaque ab Evangelicis recessit, nec amplius ad illum Beza accessit.

Mense Martio est etiam aliquid tentatum inter utrius que religionis Doctores. Iussit enim Regina, ut in Sanger manum convenirent: de imaginibus inter se collaturi. Sorbonicierant Mallarius Sorbonae Decanus, Salignacus, Botilerius, Demochares, Vigor, Fornerius, Generalis lesuitaru, Iustinianus Franciscanus, adhibitoviro eruditissimo, Petro Picherello. Ministri fuere, Beza, Marloratus, Perusellus, Barbastus. Aderant collationi Reginaipsa, Rex et Regina Navarrae, Cardinalis Ferrariensis, Borbonius, Tornonius, Castilionaeus. Primo die Beza ad duas horas contra imagines disseruit. Sequentibus diebus, reliquorum singuli continua oratione usi sunt pariter, nuila alrer catione aut reprehensione adhibita. Risum praebuere toticoetui Dmochares, et Hispanus ille lesuitarum Generalis. Hic enim omnia adsalutem necessaria noncontineri in verbo Dei scripto, duabus de causis dicebat. Primum quod in nimiam molam liber excrevisset: deinde quod alioquinulla fuisset quidquam postea mutandilibertas.

Ille autem probaturus imagines fuisse, in templis Christianorum, aetare Dionysii, quem Pauli Apostoli discipulum fuisse memorant; produxit in medium vitreas senestras: quae erant Lutetiae in templis Sancti Stephani, qued Graecorum appellatur, et Sancti Benedicti. In illis enim aiebat depictas cerni nonnullas imagmes. Quod ridiculum argumentumiocose, utpoteresponsioneseriaindignum, elusit Beza, fragilissimum et debilissimum dictitans, ac tantum coloratum ac vitreum. Uho consensu Mrnistriimagines omnes a templis Christianorum eliminandas probabant: Sorbonici in duas partes scissierant: Menlucius, Espensaeus, Botilerius, Salignacus, Ptcherellus, Imagines TRinitatis, Patris et Spiritus sanct! damnabant: reliquas etiam a templis amovendas, excepta sola crucis sigura: sed cultum omnem omnibus essengandum. Reliqui, abusus quosdam in imaginum cultu emendandos, dicebant: ceteroquin laudabilem et retmen dum imaginum usum. Ita nihil hic effectum est: ut nequeantea. Quoniam autem Iesuitarum Generalis ille, nihil alied occinebat, quam concilium Tridontinum: ut vanis illius clamoribus viapraecluderetur; visum est Ministris declarari brevi scritp, quibus conditionibus Concilium hoc tempore celebrandum esset.

Sed tum belli sacri civiles faces ardere palam coeperunt, caede crudeli in Vassiatenos, Ionuisllae Guisiorum arcis Vicinos, edita: qua, praeter sauciatos quamplurimos, quadraginta quinque ex Euangelicis, qui inermes adverbum Dei audiendum convenerant,


page 223, image: s231

sunt occisi, de quo immani facinore qui conquereretur apud Regem, Monticellas missus est Beza cum Francurio. Erant qui factum excusatent: et tanti mali culpam in Vassiacenos reicerent: quasi abillis inieria orta esset. Beza autem obiectum crimen refellit: addito quod non inserre, sed pati istus Eccle siae Christianae prop rium esset, Illam tamen esse quavis incude duriorem, et robustiorum, quae malleis omnibus esset futura superior. Erat tum temporis cum Rege Ferrariensis Cardinalis, qui Sammedardanum tumultum Euangelicis obiecit. Verum illi extemplo obturatum est os a Beza. Ostendit enim ab Euangelicis tumultus causam non esse datam: sed a sacrificulis Sammedardanis. Ac sane ita res erat. Nam vicesima sexta Decembris anni millesimi, quingentesimi, sexagesimi primi contionem habente Malotio, infinitus prope numerus ad audiendum convenerat, non longe ab aede Sammedar di in Sammarcello suburbio Lutegiano. Mystae illius aedis, vesperarum suarum obtentu, campanas omnes quanta poterant vi et contentione pulsabant, ut dicentem interturbarent, et audiendi commoditatem toti coetui eriperent Amice monentur et rogantur: ut ab incepto desistant: sed monitorem conto ferreo confossum necant. Tam insperatae caedis fama commovit reliquos ut relicta contione in templum illud convolarent: Idque tanto impetu fecerunt; ut nisi Bezae et aliorum quorundam Ministrorum praesentia et auctoritas illos repressisset, ingens ea die strages edirafuisset. Deiectae et confra. ctae sunt aedis illis imagines omnes: ex sacrificis septendecim vulnerati, interfectus nullus. Apraefecto vigilum, qui mandato Regio ad cohibendos omnes motus aderat, in carcerem aliquot coniecti, qui turbae auctores fuerant: sed paulo post omnes impune sunt dimissi.

Exulceratis deinde partium animis, et ad arma plusquam civilia utrinque concurrentibus, illustriss. Princeps Condaeus petiit a Beza; ut apud se maneret tempore tam necessario. Etsi autem procellis civilium tempestatum sese videbat immergi, durumque essetilli ab Ecclesia Genevensi, sibi carissima, diutius abesse: principitamen maxime pio, illustriss. acstrenuissimo annuit, et cum eo perstitit: eique adstitit consilio (quantum per vocationem licuit) totius belli illius primi tempore. Nec tantum publicis contionibus profuit: sed documentis, admonitionibus, cohortationibus Christianis privatim illum ac reliquam nobilitatem Gallicam, quae a partibus illius principis stabar, plurimum adiuvit.

Aureha urbs eratintantorerum discrimine, non tantum Principis Condaei perfugium, sed eorum omnium asylum, qui infestis Pontisciorum armis ad exitium perniciemquc appetebantur. Eo


page 224, image: s232

itaque convenerant, inter reliquos, ex Ectlesiis Gallicis Ministri multi: a quibus synodus habita est, distiplinae Ecclesiasticae sanc iendae et consirmandae causa. Turbido enim illo rerum statu nonnulli multi, nullo ordine Ecclesiastico servaro, movebant: quos retineri in officio oportuit. Synodo illi interfuit Beza, non tamen praefuit.

Grassari pestilentia paulo post tota urbe cepit, quae multos mortales absumpsit: inter quos fuit ex pastoribus Aureliensibus Conradus Padius, Bezae ab adolescentia carissimus. A praedicando verbo tamen publice, et in visendis privatim aegrotis Beza non destitit.

Postmenses aliquot commissum est proelium illud celebre in campis Druiaensibus, cui Beza ipse interfuit: non, quemadmodum vates quidem vaniloquus futiliter et audacter, vel potius impudenter sciibere voluit, Christum flammeum et sulpureum Evangelium praedicans et annumcians: sed vera fide et precibus ardentissimis pro vero Christi Evangelio depugnaturus: quibus armis stipatus aliorum pectora corroborare et contra innumerabiles prope difficultates armare conabatur. Cumque in eo praelio captus ab hostibus fuisset illustrissimus condaeus: Bezae literis est admodum confirmatus. Est et reliquus exercitus, eiusdem oratione, Christianisque monitis, netanto casu perculsus animos desponderet, ad bene sperandum et invicto robore perseverandum, fortiter animatus et accensus. Paulo post Amirallius (in quem cotempore exercitus et totius belli moles recumbebat) Aurelia profectus certis de causis, cum Germanicis equitibus in Normaniam venit, indeque tandem Aureliam rediit, eique comes Beza eunti et redeunti adfuit.

Paxtamen patilo post facta est, et ad urbem Aurelianensem publice indicta mensis Martii die decimoquarto Anni millesimi quingentosimi, sexagesimitertii. Tunc Beza impetrata ab Condaeo abeundi venia, ipsius principis et Gallicae nobilitatis bona voluntate, ex Gallia decessit: ubi menses circiter duos et viginti, magna animi et corporisiactatione, crebrisque ac gravissimis periculis ac laboribus fuerat exagitatus.

Genevam reversus ad ordinarium docendi munus in Ecclesia et in schola se accinxit: ita ut alternis hebdomadibus labores partirentur ipse et D. Calvinus, in eoque munere coniunctissime perseverarunt, usquead Calvini obitum, qui contigit anno sexagesimo quarto Maii vicesimo septimo. Rebus humanis exempto Calvino idem onus sustinuit, aliuncto sibi collega Nicolao Colladono, primum: deinde Lamberto Danaeo: postremo Antonio Fayo. Prima post reditum contione ad populum habita, incredibili dolore luctuque animos auditorum


page 225, image: s233

omnium replevit: cum miserabilem Galliae statum, quem oculis ipse usurparat, audientium auribus ingereret, et oratione quau depictum repraesentaret; eo fine, ut fratres tot tamque gravia pro vera pictate perpessos precibus et charitati piorum commendaret. Haec vero consuetudo anteaquidem usitata, ita invaluit; ut afflictarum Ecclesiarum memoria, in Ecclesiae Genevensis precibus publicis semper ardentius, quam unquam sit retenta, et etiamnum retineatur.

Redditus Ecclesiae, Musaeo et sibi, paulo post responsionem adornavit adversus sebastianum Castellionem: qui contra ipsius Interpretationem Latinam Novi Testamenti stylum strinxerat. Edidit etiam responsionem ad convitia Francisci Balduini, quem, in Eceboli Sophistae a [Note: Hist. tripart. 1. 6. 38.] Socrate notati, vestigia incurrere, Beza publice dicebat. Nam principum et Aulicorum mores uterque secutus, Religionem Ephemeram habere existimabatur: ab his ad illos, abillis ad hos leviter iens, et levius abiens. Eo la bore defunctus Brentii et Iacobi Andreae dogma erroneum de omnipraesentia carnis Christi, oppugnavit. Scripsit deinde libellum quaestionum et responsionum Christianarum, eruditum simul et perspicuum. Redintegrato bello sacro in Gallia anno 1567. anxius de Ecclesiarum reformatarum salute et incoluminate, quantum officii et muneris tatio patiebatur, omnia movebat scribendo, monendo, hortando, domi forisve: ut consilio iuvaret, quos aliter re non poterat. Eodem etiam bellorum aestu recrudescente, anno millesimo quingeni esimo, sexagesimo ectavo, mulri ex variis Galliae tractibus Genevam tamquam ex salo in portum se recipiebaut, in quorum numero fuit Nicolaus Beza, Vezeliorum praefectus, Bezae ex patre tantum frater Hicpostquam in aedibus fraternis aliquandiu vixisset, peste, quae tum Genevam insestabat, correptus, obiit.

Paulo post eodem morbigenere tontata est ipsius Bezae coniux; sed liberata abillo morbo. convaluit. Haec fuit occasio Bezae Vezelios suos revisendi, partim ut fratiis defuncti liberis prospreret, partim ut nonnullas patrimonii sui reliquias dispersas colligeret: quod et fecit, quantum locus, tempus et res permiserunt. Erat etiam illi in animo ex sororibus suis unam, quae Monialis in claustra multos annos transmiserat, iam grandaeva, ad se Genevam pertrahere: sed quum illa ex profundo superstuionum luto refugeret egredi, et fratrem, vel potius Deum perfratrem vocantem, sequi nollet, ibidem substitit. Ille autom revertus domesticam rem conturbatam offendit.

Nampost fratris obitum, et uxoris morbum: peste quoque correpta est Geno vesa Denosa umce cara coniugi Bezae. Erat


page 226, image: s234

enim fratris ipsius filia tenerrime a cunis apud Bezam educara, et tandem clarissimo viro, sacrarumque atque Hebraicarum literarum scientissimo, Cornelio Bertramo nupta. Morbumque illum gravia incommoda et privata et publica consecuta sunt. Nihilominus ad icribendum se contulit, scripsitque libellos de polygamia et de divortiis et Repudiis contra Bernardum Ochinum Senensem, qui Dialogos multiplici errotum lue refertos, antea Itahce ediderat: quos quidam maleferiatus in Latinum sermonem verterat: In illorum duobus antiqua illa vaesania de polygamiarenovabatur. Beza eandem refutavit. Scripsit et contra Mat thaeum Faccium Illyrirum.

Tandem anno millesimo, quingente simo, septuagesimo primo pace in Galliatertium composita, evocatus est Rupellam, conmuni Ecclesiarum Gallicarumrogatu, Reginae Navarrae, Amirallii et Magnatum aliorum voto; ut interesset communit totius Galliae refor matarum Ecclesiarum Synodo: quod impetratum est a senatu Genevensi, et a pastorum coetu. Venit eo, mense Martio: suffragiisque Gallicorum Pastorum, ut fieri solet, electus est; qui moderaretur actioni Ibi repeetita est et confirmata Eoclesiarum Gallicarum sideiconfessio, quae ipsius Sereniss. Regmae Navatrae, principis filii, qui post fuit henricus IV. Franciae et Navarrae Rex illustriss. Principis Condaei, voluntate approbata et chirographis appositis corroborata, decreto facto de duobus exemplaribus inviolats servandis: altero in Archivis Rupellanorum, altero Genevae.

Anno sequenti septuagesimo secundo celebrata est paritersynodus, Nemausi; quo evocatus est Beza, misso ineam rem a Nemausensibusuno ex suis consulibus ad senatum Genevensem. Iterum ibi actum est, de disciplona Ecclosiastica, cuius formam quandam novam et insolitam quidam Ioannes Parisiensis, non animo tantum, sed etiam scripto designabat: eique viri quidam docti, rerum novarum pruritu plus aequo laborantes, adhaerebant, et magna verborum argumentorumque acie opinionem illius munitam defendebant.

Illorum tamen conatui sese opposuit Beza, doctissime et disertissime rem totam edisserens. Eius sententiam tota synodus unanimi consensu approbavit, receptamque antea disciplinam, nova illa opinione reiecta, retinuit ac confirmavit. Inter ea Sanctasio Monacho, Selneccero, Torgensibus, Iacobo, Andreae et Iohanni Pappo respondit: psalmos vario Latmorum carmmum genere clegantissime et suavissime expressos orbi Christiano dedit. Post Bartholomaeanam caedem anni septuagesimi secundi profugi ex Gallia Genevam, commune piorum asylum, se receperunt multi: quos inter ad quinquaginta Ecclesiarum dissipatarum pastores suere, facultatibus omnibus nudati et rerum omnium egeni.


page 227, image: s235

De illorum inopia sublevanda laboratum est inter pastores Genevenses: tandemque Bezae opera et literis ad pios et honoratos in Germania, Anglia, et ipsa eriam Gallia, viros missis pecunia collecta est, adeo ut fratribus illis per annos circiter tres, quibus Genevae haeserunt, honeste et liberaliter prospectum sit. Ex eadem caede miraculoseservatus erat Henricus Borbonius Magni Ludovici Condaei Principis filius, quitandem anno septuagesimo quarto, in Germaniam, velut in littus tempestatum viextrusus Argentinae aliquamdiu substitit. Ille Eezamadse eo vocavir, eumque ad Illustriss. Electoratus Administratorem Ioannem Casimirum misit. Postea idem Princeps in Galliam iturus Geneva transivit; et dierum aliquot mora interposita, cum Mbeza de luctuoso statu totius Galliae multa Christiano Principe digna contulit. Paulo ante Carol IX. Regis obitum, venit ad Bezam quidam, qui se a Rege missum diceret, cam unam ob causam; ut a Beza consiliumpreteret de gravissimo, quod rex in animo habebat, negotio. Ille autem, rem apud se perpendens, et dubius, quonam spectarent tanti Regis postulata, excusavit conditionem suam, qua quidem prohibebatur; netanto Principi tenuis homunculus suo consilio adesse possit. Paucis autem mensibus post accidit, ut Rex Carolus naturae concederet.

Pergebat nihilominus indefesso pede in munere assiduo docendi cum in Ecclesia, tum in schola, nec a scribendo quiescebat. Revisit quartum Testamenti Novi interpretationem suam cum annotationibus. Scripsit contra Pappum de unione gypostatica: contra Holderi convitia: contra Iacobi Andreae calumnias, composuit Harmoniam legis divinae exlibris Mosis. Scripsit quoque de Ecclesiae Catholicaenotis et auctoritate. Item contraIodoci Harchii Montensis dogmata de cena. Collegit et epistolarum suarum syntagma.

Gallicarum Ecclesiarum miserabilis status eum mirifice angebat; nec minus Ecclesiae ac Reip. Genevensis cura perpetua ammum illius urebat. Tunc enim peste et pravissimis aliis incommodis premebatur: quam non nisi miraculose stetisie et stare per multos annos res ipsa clamat. Beza autem id eo tempore praelentavit elegantissimo emblemate urbis depictae; quamtenui silo ad perpendiculum dependentem sustineret tegeretque robustisiima et exporrectissima unius Dei manus. Sed in ancipiti illa cogitatione cum carissimis suis collegis sesolabatur. Illi vicissim omnibus charitatis officiis certabant cum ipso. Nec dubi9um est, qum secundum Deum sancta et fraterna, quae semper inter ipsos viguit, concordia, fuerit Ecclesiae illius columen firmissimum: ut non modo contra externos in sultus Satanae: sed etiam contra domesticarum difficultatum undas invicta perstiterit, et etiamnum, quae Dei est incredibilis crga Genevensem populum bonitas.


page 228, image: s236

Paulo post contigir: ut anonnullis Anabaptistici dogmatis semina obscure mota Genevae. Auctores erant opifices quinque: Belga quidem cum aliis quatuor: ad illos audiendos delecti sunt Theodorus Beza, Iohannes Pinaldus, Carolus Perrotus. et Antonius Fayus. Postquam autem melius edocti et institutifuere, angita et excusata sua, quam etiam deprecatisunt, incogitantia; destiterunt ab errore, simul sepulto et nato: deincepsque laudabiliter et Christiane vixerunt quatuor ex illis: quiotus urbe cessit: quidque eo factum sit, exin non est auditum.

Anno octogesimo sexto Mompelgardum concesserant ex Gallia Nobiles et primarii viri aliquiorin exilium voluntarium; utrenovatae saevienti coniuratorum adversus religionem reformatam hostium tyrannidi cederent. Inea urbe quum varii sermones haberentur de Suevicarum Ecclesiarum et Gallicarum sententia discrepante in capitibus de cena Domini et de carnis Christi omnipraesentia: placuit illustrissimo Principi D. Friderico, comiti Mompelgardensi, colloquium institui inter Wirtembergicos et Helveticos Theologios, cum quibus ut Beza adesset, maxime expetebant illi Galli nobiles. Itaque literis illustrissimi Principis ad senatum Bernensem evocati sunt Theologi, et a Bernensibus pastbribus eiusdem senatus voluntate missi, Abrahamus Musculus, pastor Bernensis Ecclesiae, et Petrus Hubnerus Graecarum lirerarum Doctor Bernae. Similibus lireris ad senatum Genevensem eadem de re scriptis Beza evocatus est. Etsi autem facile erac cuivis perspicere, nihil exeiusmodi collationefructus exspectandum, quum neutra pars a sua sententia dimoveri vellet, et alteram in suam pertrabere non posset: nihilommus principiillustrissimo et nobilibus illis petentibus id denegari non potuit. Quare senatus auctoritate, ex consilio et consensu pastorum electi sunt Theodorus Beza, et Antonius Fayus, qui Geneva profecti, et Lausanna transeuntes, Claudio Alberio philosophiae professore secum assumpto, Mompelgardum venerunt. A Wirtembergensium partibus adfuerunt Iacobus Andreas Tubingensis Academiae Cancellarius, Theologus et Ecclesiastes, Lucas Osiander cum nonnullis aliis, quos illustriss. Dux Wirtembergicus Ludovicus miserat. Res acta est praecipue inter Bezam et Iacobum Andream. Syllogistiee agi volebat et expetebat Beza, omnesque id poscebant, Sed Iacobus Andreas perpotua et declamatoria voceutebatur.

Quareillius vestigiis insistere Beza coactus est. Unde non tam facilis, expedita aut perspicuafuit, tota illa dierum aliquot dissertatio. Utrinque tamen placide discessum est, sine bile aut amarulentia: sed nullo fructu, ut feresemper in talibus palaestris


page 229, image: s237

publicis contingere solet. Numquam enim desunt [Note: Hieron. im Apologet.] Domniones, qui non quid, sed quantum dicant, ponderare consueverunt. Convenerat interpartes, ut nihil ederetur in publicum corum, quae in colloquio gererentur, aut dicerentur: neporta aperiretur novis rixis: quas sepeliri potius oporteret, et expetibile utrique parti esset: id enim conti9erat anteapost colloquium Marbacense, habituminter Palatinos Theologos et Wirtembergicos. Sed quum eodem fere tempore Mompelgardo abirent Wirtembergici, eorumqueliterae volitarent emissae per plerasque et louginquissimas Germansae oras ad suos, qui deinde in Gynaeceis et Aulis quorundam Principum, Iacobi Andreae de Bezae tniumphum ebuccinabant: quumque posteaiidem Wirtembergici colloquium illud cum suis Annotationibus, ut vocant, marginalibus evulgassent: necessitas Bezam adegit, ut colloquii illius summam scripto edito comprehensam publicaret. Quod quidem fecit, ad singula verba se non astringens: sed liberiorc oratione clare et luculenter de rebus ipsis disceptans.

Anno octogesimo ostavo, mense Aprili, e vivis excessit Claudia Denossa Bezae coniux, cum qua coniunctissime et honestissime vixerat annos quadraginta. Accidit illicasas hic gravissimus. Erat enim femina multumludata, sedula, frugi, et virisui inprimis studiosa. Hoc tamen moram Bezae non iniecit, quominus institutam profectionem diebus aliquot interpositis, susciperet. Nam quum aliquot mensibus antea mota esset controversia Bernae a Samuele Hubero contra pastores Ecclesiae Bernensis, codemque tempore alia controversia excitata esset, Lausannae a Claudio Alberio illo, qui Mompelgardensi Colloquio interfuerat: senatus Bernensis, ex Ecclesiis suis, tam Helvetiis, tamiis, quas Romandicas vocant, bonum numerum pastorum Bernam convenire iussit. Eodem quoque vocariplacuit ex Ecclesiis coniunctis Theologos, inter quos fuit Ioannes Gulielmus Stuckius, professor Theologiae Tiguri: fuit et Iohannes Iacobus Grynaeus Theologiae Doctor qui cum Henrico Iusto, Basilea eo venit: Ioannes Ietzlerus Schass esia: Theodorus Beza cum Antonio Fayo, et Iohanne Rotano Geneva. In synodo illa Alberius cumsuis, receptae doctrinae, et in confessione tam Gallicana quam Helvetica comprchensae, De nostra, adtribunal Dei, iustific atione per fidem, tamquam instrumentum, quo Christus iustitia nostra apprehenderetur, professus est se penitus assentiri: quu mantea et scripto et verbo docuisset, iustitiam nostram apud Deum esse quandam qualitatempatibilem in nobis inhaerentem.

Eius apodicticae de ea re orationes sex Synodi totius voce et sententia damnatae et suppressae sunt, una cum ipsius Organo Logico,


page 230, image: s238

in quo dogmaillud, cum aliis aliquot erroneis, erat aspersum: illorumque librorum lectione interdictum est in scholis D. D. Bernensium.

Huberus autem damnatus et nihilominus in diversis erroribus, depraedestinatione et Electione aeterna Dei, itemque de cena Domini, clam sesubduxit ex urbe, et tota ditione Bernensi. Aliquanto post tempore, quum solitudo domestica, et fenilis aetatis incommoda, Bezam vigerent, de consilio amicorum coniugem duxit alteram, honestam matronam, Catharinam Planiam, Astensem, Francisci Taruffi Ianuensis viduam, quae ei usque ad ultimum spiritum magno subsidio fuit.

Scripsit eo tempore Quaestionum Christianaruns partem illam quae est de Sacramentis. Scripsit et paulo post contra hoffmannum. Edidit etiam contiones Gallicas de passione Christi: itemque in canticum tanticorum: quod et Lyrico versu expressit, et Genebrardo, inde novarum calumniarum ansam captanti respondit. Recognovit postea suam Novi Testamenti interpretationem.

Anno ostogesimo nono Galliatota coniuratorum armis turbata, Res pub. Genevensis in eandem belli aleam pertracta est, iure foederis, quo cum regno Franciae dudum est arctissime devincta. Quumque ea occasione preces publicae extra ordinem bis singulis hebdomadibus conciperentur; Beza habendarum precum illarum onus in selibentissime suscepit. Ita factum est, de pastorum Genevensium sententia; ut a contionibus quottidianis quiesceret: exceptis sollennibus quas Dominicis diebus ab octava ad nonam apud populum habebat.

Illo ipso tempore venit Nobilissimus vir Franciscus Lanoaeies, cuius consuetudine plurimum recreabatur. Erant enim in illo insigni quite heroicae virtutes: imprimisque ea, quae est reliquarum omnium fundamentum, Pietas admirabilis. Utebatur etiam Nobilissimo Doct ssimoque Theologo Antonio Chandaeo dum viveret. Michaele Roseto, et Iacobo Lectio senatoribus Genevensibus, (cuius posterioris poesi valde delectabatur) Antonio Marisio, Pompei Deodato, et Iohanne Fabro a Lacu: ut nihil nominatim dicatur de ommbus et singulis Ecclesiae pastoribus, et scholae professoribus.

Annis aliquot postcoepit conqueri de Eluco, quae est vertiginis species, qua leviter piimum tentatus est, capite quidem tremulo, sed tamen gressuadhuc non invahdo. Contigit autem cum celebranda esset cena Dominica die Pentecostes, anninonagesimiseptimi, ut contionem habiunus statim atque consessionem sollennem, a qua contion umducuntur initia, recitasset, ab incoepto desistere et e suggestu descendere suerit ei necesse.


page 231, image: s239

Locum eius ex tempore supplevit Antonius Fayus Idem contigit hebdomade sequente, contionemque inceptam perfecit David Claudus. Ab eo tempore raro publice in Ecclesia verba fecit; nisi cum forte animo eius adlubesceret preces illas publicas habere.

Nolebat tamen omnino languescere otio senili: sed in scholastico docendi labore assidue pergebat: atramen propter hebetiorem audiendi sensum, studiosorum disputationibus et consistorio, ut loquuntur, abstinuit. Tandem silentium sibi indixit sub antumnum anni nonagesimi octavi. Cumque nobilesaliquot Germani, Bohemi et Poloni illum docentem audire gestirent, idque ut faceret, obnixe flagitarent: ut illis, quantum vires ferrent, gratificaretur, aggressus est die Ianuarii quarto annomillesimo, quingentesimo, nonagesimo nono, Epistolae ad Romanos Analysiin brevem. Postquam vero id bis rentasset, ultra progredi non potuit.

Hicque terminus haesit laborum scholasticorum: quos in docendo Beza sutinuit. Nam in Ecclesia contiones habuit usque ad annum millesimum, sexcentesimum mense Ianuerio. Etenim mensis illius die decimo tertio publice docere omnino cessavit anno aetatis suae oct vagesimo primo, explicata, in postrema illa contione, tertia Dominicae precationis petitione: Fiat voluntas tua, quemadmodum in caelo, sic et in terra: Tumque potius deficere, quam definere visus est. Frequens enim illierat in ore dictum Vespasiani: Imperatorem stantem moridecet. Erantnihilominus in illo sensus externi vegeti, excepto illo aurium: iudicium firmum: memoria non omnino fluxa. Quare intererat etiam frequenspastorum collegio. Cumque illius partes essent coetui praecesse, eo die, quo octiduo ante cenae celebrationem mos est pastoribus Genevensibus fraternis admonitionibus (censuras vocant ad officium sese mutuo cohortari, aurium causatus hebetudinem, deprecatus est illius diei actionem. Sed conversis ad fratres oculis, dixit, non casu oblatam hanc occasionem, quametiam vix unquam reditur am putabat. Etsi autem propter luctuosum Ecclesiae statum merito per annos complures intermissa fuissent sancta et vere Christiana Phiditia, inter ipsos simili die obire solita: summo tamen fore sibisolatio, si antequam ad Deum migraret, fratres simulomnes semel domi suae videret, sanctamque omnium coniunctionem, Deo et bonis omnibus notam, hac veluti communimensae tesseraliceret obsignare: eosdem ad cenam ilto die omnes invitavit.

Abnuerunt primo omnes, propterea quod illa heb domade indictum erat Ieiuniumpublicum, et conviviis omnibus inter dictum. Id postquam est ei significatum, respondit se ab amplissimo senatu petiturum: ut bona ipsius venia lege illa in eum diem solveretur:


page 232, image: s240

cum non alio spectaret; quam ut mutua inter ipsum et collegas omnes et singulos benevolentia declararetur, ac toti Ecclesiae, quamquam satis nota, adhuc amplius innotesceret, priusquam terris abiret: neque convivium hoc appellatum, sed coenulamfrugalem, non tam cibis corpora, quam charitate mentes refecturam. Assensi sunt tandem omnes, et cum bona magistratus venia eo die cenarunt postremum omnes pastores et professores Genevenses apud Bezam, nullis [Gap desc: Greek word] Christianae testimoniis omnissis. Etsi autem sensim augereturingravescentis aetatis insirmitas: optabant tamen permultinobiles illius mensa uti: in qua pii et eruditi sermones semper miscebantur. Inter alios habu it hospitem Generosum D. Georgium Sigismundum Prackschicky a Zastrisell, D. Burchlovii, Seravitii, et c. illius studiis praeerat, Ioan. Paludius, vir bonus, doctus et poetices amans. Accidit autem ut de Bezaepoematis ageretur, et Generosus D. Zastrisellus peteret a Beza, sibi donati illa carmina, quae cum ipse, tum Paludius vita dignaiudiearent: id cum impetrassent, Beza concedente, curavit ille in unum colligi Silvas, Elegias, Epitaphia, Epigrammata, Icones, Emblemata, Catonem Censorium: et, ut elegantissimis typographii Stephaniani formis excuderentur effecit anno nonagesimo septimo.

Eodem anno Iesuitae, quibus erubescere nescientibus affirmare et negare idem est, vanum sparsere rumorem, cuitamen in totam fere Europam patuit aditus; de Bezaemorte, deque ipsius ante mortem ad Pontificios defectione. Mendacium illud impudentissimum pastores Genevenses refutarunt, editis nomine suo publicis duobus scriptis altero Latine, (cui Bezaredivius nomen fecerunt) altero Gallice. Beza quoque iipse epistola ad Guilielmum Stuckium Tigurinum scripta, vanitatem illam redarguit. Eavero de re cum amicis loquens, dicebar, Iesuitarum unum idemque votum esse cum suo; sed non eodem fine et modo. Iesuitas non malum op6are, sed male: se vero mortem exspectare, tamquam ingressum a morte ad vitam aeternam, per Christimeritum partam et acquisitam. Et quoniam de obita meo, inquiebat ille falsa divulgarunt: fert animus de illorum ortu vera quaedam poetic olusuproferre: continuoque epigrammae hoc effudit:

NOVAE ILLIUS SESQUIMO NACHORUM SEctae, IGNATIO MARANO, sacrosanctum Iesu nomen, abdicato Christianorum eognomento, ementitae, vera [Gap desc: Greek word] .

Christus homo, Iesusque Deus sunt unus et idem,
Una suum agnoscit quem sacra turba caput.


page 233, image: s241

Non tamen ex Iesu, sed Christi ex nomine ductum
Sanctorum Coetus nobile nomenhabet.
Qua Deus est etenim et solus Servator Iesus,
Hoc soli nomen vendicet ipse sibi:
Sed qua Christus homo est, tot eo cognomine fratres
Dignatur, toto sunt quot in orbe pii.
Disce igitur, Lector, quanam ratione recenter
Ista sit ex Iesu nomen adeptacohors.
Horribilcs furias ex imo iusserat Orco
In mundum acciri vindicis ira Dei.
Quas Erebo emittens, procul ab Iesu ite, scelestae,
Dixerat inclamans terque quaterque Sathan:
Quum pater illarum accurrens Ignatius ille,
ATE cui admixto nomen ab igne dedit,
Accipio omen, ait, procul ab Iesu ite propago
Digna patre, ab Iesu vosproculite meae.
Ab IESV ite, dehinc hominum volitate per ora;
Hinc factum ut nomen duxerit illa cohors.
Et certe falsorum inter tanta agmina fratrum,
Tam procul ab Iesu non iit ulla cohors.

IN CLEMENTEM PUTEANUM, SECTAE A Pseudo Iesu cognominatae, ingurgustio Dolensi, patrem.

Putere tibi qui, Puteane, dicitur
Beza, abnegata veritate pesidus.
Velut tumulo iam suo putris iacens,
Et vivit, et valet, ultimum iam septimae
Istius aevi decadis annum metiens;
Idemque semper olim qui fuit, manent.
At putido tu foetidus mendacio,
Et factus ex Clemente dementissimus,
Putes velipsis iam tuis sodalibus,
Vel putet istis, iam nihil, quos nil pudet,
Hinc ipse vero Bezaut evolaverit,
Mille unius mox prodeuntibus loco,
Quam vestra vana fuerit exspectatio,
Exosa vobis vos docebit veritas.

Postea Sabaudia Gallicis armis, exiguo admodum temporis spatio, occupata fuit: adeo ut de expeditione illa regia Caesarianum illud aliquo modo immutatum diceretur: Veni, Vidi, cepi. Restabat Sancatharinaeum Castellum, Geneva distans horarum duarum itinere. Eo venit Rexipse Galliarum et Navarrae mense Decembri, anno nonagesimo nono. Illius salutandi


page 234, image: s242

occasionem avide Beza amplexatus, Elucetum, quo Plex diverterat, profectus est, frigido admodum caelo: estque humanissime ab eminentisfi mo illo Monarcha exceptus. Cumque ab illo interrogaretur, numquid ab se vellet? Nihil, inquit, opto aliud, quam ut M. T. Deo O. M. commendem: ut M. T. quae nata, et singulari caeli munere data est pacandae Galiiae, populos omnes suos optata et perpetua pace beare queat. Petiit tamen a Rege; ut Ecclesiae Reformatae Ludunensis, quae adhuc beneficio edicti regiinon poterat frui, M. ipsius memimsse dignaretur. Hoc autem ut postularet Lugdunenses Evangelici efflagitarant, REx petitioniannuit: et reipsa voti suicompotem fecit ecclesiam illam.

Beza, domum reversus, votivam gratulationem ad Inclitum Franciae et Navarrae REgem Henricum IIII. scripsit. Illa fuit cycnea Musae senilis et desinentis modulatio. Nam post carmen illud nullos Beza versus fecit. Regi autem Maximo et potentissimobene precari ultimo illo conatu suo sic voluit:

Nolentem qui te pertraxit nuper ad arma,
Armis quod cedit sanior ille tuis,
Numinis hoc natura animis infesta superbis
Et causae bonitas iusserit ipsaetuae.
At quod sic tractas victricia leniter arma,
Abs teut, si liceat, malit et ipse regi:
Hoc nativatuae extorsit clementia mentis,
Aeternum illa tibi quae paritura decus.
Macte, Henrice, ist a Rex Regis imagine summi,
Tam dilecte bonis: quam metuende malis.

[Gap desc: Greek word] , senectuti familiare pariter ac grave symptoma, illum saepe male habebat. Molestiam tamenm illam fallebat sanctis meditationibus: quas interdum versibus includebat. Inter illas annumerari potest poemation illud, cui Catonis Censorii Christiani nomen fecit, editum antea a Generos. Zastrisello cum reliquis poematis. Loquens autem de illa indomira vigilandi necessitate cum amicis, illud ex Psal. 16. solebat allegare, Tota nocte erudiunt merenes mei, ut semper ponam IEHOVAM coram, in cuius vultu est sanitas vitae. Itemque illud ex Ps. 63. sicut adipe et pinguedine saturatur anima mea: et labiis iubilationum laudabit te os meum, quum recordor tui in cubilibus meis, et in vigiliis meis meditor dete. Innumerabiles ex castris regiis in urbem Genevensem veniebant: pars, ut sibi necessarios commeatus emerent: pars ut urbem celebritare et fama cummaximis contendentem: pars ut Bezam coram cernere, et alloqui possent. Ille vero omnes, qualiscumque ordinis essent, humanissime affatus, verbis que piam mentem aetatemque suam decentibus exceptos dimittebat. Nam de gratia Dei, de eiusdem in peccantibus tolerandis [Gap desc: Greek word] loquebatur. Illa autem


page 235, image: s243

sic a nonnullis accipiebantur, ut Deum collaudantes, et sermones Bezae demirantes, abirent. Imperiti autem nonnulli, praesertim in pontificia caligine haerentes, sibi persuadebant, Bezam, eiurati Papismi paenitentia tactum, eodem reverti velle. Verum erant illa nihil aliud, quam in hominum incogitantium et Bezae meutem non perciprentium, animis figmenta volitantia. Ann. 1602. mens. Iulio illust. et potentiss. Hassiae princeps Landgravius Mauritius Geneva iter in Franciam faciens, ibi constitit dies aliquot. Bezam invisit, cum eo collocutus, suae benignitatis erga ipsum [Gap desc: Greek word] reliquit: ignotus tamen Bezae, ut et toti urbi fuit. Quae cum id rescivisset: mirum, quant um Beza ipse, atque adeo totus senatus doluerit, quia tanti principis celsitudini congruum honorem exhibere non licuerit.

Paulatim senio se gravari, et magis magisque debilitari videns, mature Testamentum condiderat, anno nonagesimo quinto Oct.

decimo octavo. Illud ipsum postea confirmavit; ut soluto ab omnibus curis terrenis animo, diem beatae migrationis, ad quam anhelabat, veluti post aerumnosissimam navigationem portum appetitum placide ac tranquille exspectaret. Oblectabat sese interea gravibus et piis colloquiis ac sermonibus inter quos saepe usurapabat illud exD. Paulo, Opus manuum Dei sumus ad sanctisicationem, et illud ex Augustino, Diu vixi, diu peccavi: sit nomen Dominibenedictum Item istud votum a se versiculo unico expressum; Tege quod fuit; quod erit, rege. Item Domine, quod cepisti, perfice, ne in portu naufragium accidat. Item illud ex Bernhardo: Sequemur Domine te, per te, ad te: te, quia veritas: per te, quia via: adte, quia vita: et plerasque alias similis pietatis plenas voces. Necvero unquam ita debilitatus est corpore, ut lecto affixus prorsus decubuerit: sed singulis diebus ordinato vestituamictus et togatus sedebat in hemicyclo mediocriterhumili, vel innixus scipioni ambulabat. Surditas efficiebat, ut a paucioribus inviseretur, quam optassent multi, licet officio suo in illo visitando nemo deesse vellet. Enterocele ante aliquot annos laborare ceperat, quae tandem aucta, et tumore hypochondriorum atque asthmate accedente, corpori gravedinem attulit: \sed tamen sineullo dolore; atque etiam sine insigni corporis, vultus, et pulsus mutatione Mens semper optime constitit: adeo ut aptis. sime etiam ad ea quae rogabatur de rebus modo Ecclesiasticis modu Politicis, quum illa percepisset, responderet. Idem faciebat apud amicos, quos humanissime accedentes admittebat, et recedentes dimittebat. Anno sexcentesimo quinto, mense Iuni, Illustres et Gener. DD. Ioann et Andreas Firleii cum D. Salomone Neugeb avero nobili Borusso venerunt Genevam: ut Bezam inviserent: illorumque conspectu mirifice est ille oblectatus. Postquam a. qualis esset Polonicarum Ecclesiarum status intellexisset, cum ipsos coram tum per literas Illust. illorum parentem adhortatus est, et oravit: ut baer edet ariam laudem Firleiae genti quae velati pietatis demicilium


page 236, image: s244

fuit et est, semper conservarent. Eaeque fuerunt ultimae literae a Beza scriptae, testes curae et sollicitudinis, qua, in effeto corpore, amore Christi, illius mens longinquas Ecclesias prosequebatur.

Aestate affecta, facile erat videre non abesse illum procul a vitae meta: licet aliter nohnulliiudicarent. Ut igitur pastores reliqui Genevenses palam facerent toti Ecclesiae officium suum erga illum non deesse, constiturum est inter ipsos: ut nullus dies praeteriret, quin saltem duo ex ilhs adeum sese conferrent: idemque aliquoties factum est a toto collegio, cum alias, tum postridie Calend. Octob. Illo die Ecclipsis erat solis, eiusque valetudo aliquantum immutari in deterius deprehensa est: adeo ut de eo actum domestici putarent. Adfuere praesto omnes, et piis colloquurionibus per horas aliquot habitis, precibusque ardentissimea Iohanne Binaldo conceptis, gratiae Dei commendatus est. Quo die postremum Antonius Fayus ad illum cum D. Perrotto accessit, (erat is sabbathi duodecimus Octobris) Iniecta est ab illo demisericordiae Dei per Christum immensitate mentio. Ad quae Fayus inter cetera protulit illud exPsalmo centesimo trigesimo, si iniquitates obser vaveris, Domine, Domine, quis sustinebit? Quod cum non bene auribus percepisset, ut iterum ea quae pronuntiata erantrepeterentur, petiit. Tum voce clariore repetita eadem verba paulo fusius exposuit, subiuncto Ambrosii apud Posidium in vita Augustini apophthegmate: Non est quod nos vixisse pudeat, bonum enim Dominum habemus. D. Perrottus autem carnalium hominum illaudabile vitae desiderium notans, ex eodem Posidio illud proferebat; Pati tiimetis, mori non vultis; quid faciam vobis? Fayus deinde illud commemorans pricipiocapitis quiti Epistolae ad Romanos: Iustisicati ex fide pacem habemus apud Deum per Dominum nostrum Iesum Christum: de pace utraque locutus est, temporis, utvocant, et pectoris: deque veraefidei in Christum praestantia eiusque effectis copiosius disseruit: et quantum locus et tempus ferebant beneficium Christi electos iustificantis, sanctificantis, et tandem glorificantis, praedicavit et extulit. Ille vero verba illa animo alacri et cupido excipiens, manibus complicatis, gratias Deo primum egit: deinde utrique blande dextras porrexit; votis sanctissimis cosprosecutus. Panlo post adfuit Iohannes Iacomotus, qui verbis sanctissimis eum quoque consolatus est, postridie, qui erat Dominicus dies decimus tertius Octobris sub septimam matutinam cubitu surrexit, et de more indutus, precibus que domesticis habitis, aliquot passus consecit, cib: que ac vini paucillulum sumpsit: quo facto lectum repetere volens petiit, an omnia inurbe pacata essent? cumque responsum esset; pacata omnia, in sponda consedit: dumque repente deficerevisus est,


page 237, image: s245

advocatur propere D. Perrotus, ut preces conciperet: qui subito advolans bene precatus est placidissime morienti. Ille enim sine ullo dolore, et sine ullo singultu, uno momento deficientibus simul sensibus omnibus, animam Deo reddidit: postquam in corpore peregrinata esset annis 86. mensibus tribus, diebus novendecim: in sacrosancti ministeriisunctione transmissis annis quadraginta sex. Sepultus est Genevae non in [Gap desc: Greek word] illo communi; sicuit praescripserat: sed in superioris templi pergula, quam Claustrum vocant. Id quod factum est a Magistratu propter gravissimas rationes politicas, quas nihil est necesse commemorare: elatus manibus honestissimorum SS. Theologiae Candidatorum. Exsequias prosequuti sunt Syndici cum toto Senatu, Pastores et professores omnes, cum longissima serie Comitum et Nobilium Germanorum et Polonorum, aliorumque ordinum omnium Genevensis urbis, die Lunae d4ecimo tertio Octobris hora duodecima. Monumentum ei honorarium amici tale posuerunt:

D. M. REVERENDI VIRI PIETATE, VIRTUTE, ET DOCTRINA ORNATISSIMI D. THEODORI BEZAE VEZELII, THEOLOGI PRAESTANTISSIMI ET CLARISSIMI ECCLESIASTAE GENEVENSIS FACUNDISSIMI ET FIDELISSIMI: POETAE INGENIOSISSIMI ET SUAVISSIMI: (HAECCINE PAUCA SUNT? CETERA NON CAPIAT UNICUM MARMOR) ANTONIUS FAYUS SVO, COLLEGARUM, ET RELIQUORUM AMICORUM NOMINE P. M. VIXIT ANNOS IIIIXC. MENS. III. DIES XIX. IN COELUM MIGRAVIT ANN. CIO IOCV.XIII. OCT.

Beati mortui, qui in Domino morituntur. Apoc. XIIII.

Exstant et epicedia Hebraica, Graeca, Latina, quae clarissimi aliquot viri, et Bezae dum viveret carissimi, sicut et illis iptes Beza vivus carissimus, et mortuus honoratissimus, scripserunt inipsius obitum: de quibus hoc est V. Cl. Iacobi Lectii.


page 238, image: s246

Vezelii genuere, piae tenuere Gebennae;
Astra tenent: vixi non mihi, sed populo.

ALIUD.

Si qua fides famae, proles mihi defuit omnis:
At varia et vera prole beatus ego.
Me populi, et Mystae, et Reges dixere parentem:
Multa virum genuimillia, Christe, tibi.
Quin populi, et Mystae, Reges nascentur et ex me
Christe tibi, et toto dum legar orbe frequens.

Fuit Beza statura corporis quadrata; forma conspicuus; valetudine firma; adeo ut quid esse capite dolere se nescire saepe diceret: ingenio summo, iudicio accurato, memoria tenacissima, facundia singulari, affabilitate et comitate nulli secundus: adeo ut, propter commemoratas dotes, adiuncta illis vitae longaevitate (quae tamen omnia erant inferiora summa doctrina et pietate) quidam vocarent Bezam, aetatis suae Phaenicem.

Hic vero quid tandem oggannient Collegia balatronum maledicorum momorum? Calvinus aiebant superioribus annis, multis gravibus diuturnisque morbis et doloribus est cruciatus: Ergo, Deus illi infensus erat: Quid nunc? Bezam nullus neque morbus, neque dolor vexavit: Ergo et c. Hic sane haereat illis aqua necesse est: nisi forte, more suo, lucem in tenebras vertentes, dicant idem esse Dei favorem et furorem. Clament vero illi, quantum volent: bene et sancte mstituta pietaslonge aliter et sentit et loquitur. Neque enim intuetur in haec externa; ut de Dei amore et odio pronuntiet: sed agnoscit Spiritum Dei esse illum, qui red dit restimonium spiritui nostio, quod fili, Dei sumus. Hoc spiritu actus Beza, vitae stadium laudabiliter decurrit, optare clausit, studens prodesse multis, obesse nulli. Beatus quod scripserit legenda; et fecerit scribenda: Beatior, quodad veram pietatem multos erudierit. Beatissimus, qui in Domino mortuus, requiescit a laboribus suis, et cum Christo aevum aeternum victurus, agit.

Nec tamen esse dubitandum, quin, ut viventi obtrectare


page 239, image: s247

maledictis innumerabilibus non destiterunt, ita mortuo, tamquam leoni canes, oblatrent. Etsi autem beati sunt servi Christis quando audiunt convitia propter nomen Dominisui; et per bonam atque malam famameos iter suum consierere oportet, atque ut illud obiter ex [Note: Epist. 72.] Basilio mutuemur, [Gap desc: Greek words] : quoniam (ut praeclare scribit quidam) melius responderi non potest calumniat orum protervorum maledicentiae, quam nihil respondendo: tamen bonorum existimationi consulendum est: nec permitten dum: ut impune in illorum existimationem mali grassentur.

Qui illum dente plusquam Theonino petierunt, fuere Pontificii dogmatis propugnatores fere omnes: sed palmam [Gap desc: Greek word] ceteris praeripuerunt Stapletonus, Fevardentius, Balduinus, Sanctesius, Genebrardus. Hunc tamen tandem, felleum suum amarorem aliquo modo temper asse, intelleximus. Nam quum Bezam ex professo adortus esset, sumptaoccasione ex Cantico Canticorum versibus lyricis ab ipso exarato; tanta fuit Bezae et Pastorum Genevensium in retinenda Genebrardi intem perie moderatio, ut (quemadmodum a viris fide dignissimis audivimus) d. xerit, senihil in posterum contra illos dicturum, aut facturum. Reliqui aucem, non alumni, sed nati [Gap desc: Greek word] , Amphisbaenarum, utrimquevirus spirantium, more, linguas et calamos ita acuerunt; ut, quo maledicentiae ulterius progrederentur, non haberent.

Sed quoniam ardorquidam et zelus sine scientia sanam illis mentem ademit, omittendi simul sunt. Alii sunt, quos ne nominados quidem bonicensent, proterinfantiammalignam et conviciandirabiem. Quod enim excucullato illo Hieronymo Carmelita dicipotest rabiosius? Quid Scoto illo Sorbonico ridiculum putidumque magis? Ille agyrta, quem se Theologum et Medicum vocare non puduit, ut cerebro et pedibus levissimus; ita lingua et manu audacissinus, dixit et scripsit ea quae manicus furor suggessit, suis etiam applausoribus ridicula et non. credita.

Hic autem Sorbonae, veluti Romanae quondam Curiae alter Glaucia, adeo se ineptumpraebuit, ut non ad iram, sed ad commiserationem provocet omnes, quiex Theologomediciofficina desumpsa abipso [Gap desc: Greek words] aestimarit. Alii eriam duo sunt, qui salutifera militia Christi deferta, (cui aliquandiu nomine tenus inscripti fuerunt) mendaciorum plaustra congesserunt, ut apud sui similes grariam, quam tamen assequuti non sunt, venarentur. At omnibus illis, et reliquis eorum similibus, opponimus illudex Psalmo 109. Maledicebant: tu autem, Domine benedices. Tali enim plus quam septemplici clypeo solebat Beza setegere, contra aspidum huiusmodi sibila.


page 240, image: s248

Repetunt ab ipsa adolescentia lusus. Atqui ille iam diu purgavit quicquid in illis vitii fuit. Quod si ubi est confessio, ibi est remissio: [Gap desc: Greek words] , cessate tandem ea obicere quae iam diu remissa sunt, non tantum confesso: sed etiam [Gap desc: Greek words] : Sic enim Beza explicans quid esset [Gap desc: Greek word] , apud Plutarchum, inquit, Archilochus Poeta scribiturparum bonestis versiculis scriptis se [Gap desc: Greek word] : quod et mihi iuveni, et nondum in Ecclesiam Dei adscito, evenit: quam tamen maculam spero me tum dictis, tum factis eluisse.

Obiicunt Dominatum, sive Papatum quendam. At de ea read amicum quendam scribens Beza illis os occlusit: Si, inquit, quaeprivatim sustinendafuerint, plene tibi explicarem: tum sine mirareris inveniri quemquam, qui mihi Pontificatumistum, quem vocant, invideat. Iracundiae et implacabilis animi insimulant Atqui a natura et a pietate erat ita informatus; ut mansuctius hominis ingenium vix videri possit. Nam et ipsius collegae saepe dicebant: Bezam sine felle vivere. Merlinum, aiunt, vicum optimum et doctissimum, ferre nonpotuit. Contra, quandiu Merlinus vixit, nihiltale causatus est: neque etiam aliinonnulli, qui Geneva discedentes, suam [Gap desc: Greek word] tandem agnoscere sunt coacti: non ullam Bezae adversus ipsos aemulationem. Quod confirmabunt omnes, qui, quale fuerit Io. Gan. supercilium, intellexerint.

Ramum non inscripsit suo [Gap desc: Greek word] libro. Equidem si Ramus viveret, de eoipso numquam conqueretur: non ignarus liberum esse debereuniuscuiusque scriptoris calamum, sicut ipsemet delibertate illa non semel gloriari solebat. Dicteriis plenos libros composuit, Haranguam ad Cardinalem Lorharingum, Defuroribus Gallicis. Vitam Catharinae Mediccae, et similis notae chartas. Arqui tam verum estlibros illostuisse compositos a Beza, quam verum est (quod isti ignoranter et temere deblateraut) ab Amir alli ministro scriptum fuisse librum, cui nomen est Matagonis de Matago nibus: quam verum est (quod illos [Gap desc: Greek word] asseverare non pudet) Genovam esse Asylum sceleratorum omnium: quum crimina Magistratus nullus severius qutiustius Genevensi puniat: quam verum est, Genevensium domos esse lupanaria adulteriis plena: quum toti Europae notissimum sit, nusquam sanctius et purius coli et servari coniugia, quam Genevae, ubi capite plectuntur adulteria: quam verum est in Pontificio regno, usu Corfessionis auricularis scortationes abigi: quam verum est Farellum Geneva cum dedecorepulsum: Senatum Genevensem ab eodemcontumelia affectum: a Calvino vivum hominum mortui loco suppositum; ut miraculum ementireture excitati abse mortui: quam verum a Daemoniaco pugnis contusum Calvinum, toto Genevensi populo spectante: quam denique vera sunt haec et pler aque similia ex abyssi putes hausta, quae suis avide sorbenda propinare soliti sunt homines


page 241, image: s249

pudoris nihil, oris plusquam ferrei multum habentes, viris bovis et sanae mentis iam dirisa et explosa Bene autem monet [Gap desc: Greek word] : Qui calumniis facile credit, aut improbis, aut puerilibus est moribus. Talia vero sunt ista, ut, ca commemorasse, sit refutasse. Nam quidin Camerina talium criminum diutius movenda, tam scribendo, quam legendo, nausea am plius commoveatur? Notum, et diuturna comprobatum est experientia, in Antichristi Armamentario non esse tantum cuspides ferreas, aut rompliaeas acuminatas: cquae innocentium hominum vitam et corpora transfigant: sed etiam esse pixides convitiorum venenis plusquam vipereis regurgitantes: quae famam et nomen illorum, si fieri possit, inficiant. Quid tandem fiet? Exspectabimus omnes, et Beza ipse exspectat Iudicem esupernis: qui, utiterum illud ex Basilio proferamus, [Gap desc: Greek words] : quique tandem malignorum ora obturabit, maxillasque leuculorum confringet, et linguas evellet. Instus autem erit ut olea viridis in domo Dei. Te autem Deus optime, ut nos acalumniis maledicentium tuae benignit atis umbrategas, famaeque nostrae contra infames, malorum latratus assertor esse velis, precamur: gratiasque agimus tuae Maiestati, quod tenebricosis hisce temporibus dignatus es excitare et Ecclesiae tuae hominum excellentissimorum, lumina, doctrinae puritate, et vitae sanctimonia fulgentium: quos inter Bezam commemorantibus nobis, tanto in laudes tuas effusior animus noster exilit, quanto copiosior ex illis laboribus adnos fructus redit. Ne vero anobis, posterisque omnibus nostris, tam eximium beneficium auferas, sed adultimum usque mundi terminum adaugere et propagare velis, ad gloriae veritatisque tuae illustrationem, mendarii et errorum omnium profligationem, Satanaeque, acipsius emissariorum omnium, sempiternam ignominiam et perniciem, per Iesum Christum silium tuum, Christianae Catholicae Etclesiaeet peculiariter Genevensis, splendidissimum solem perpetuum ar dentissimi precamur, Amen.

Testamentum est tamquam vitae anteactae speculum, ut vulgo dicitur. Quare capita quaedam ex Testamento Bezae condito anno 1596 producere non fuerit absurdum: ut mortem illius a vita dissonum nihil habuisse pateat: et piis nonnullis hac inparte quodammodo satifiat.

1. Gratias agit Deo immortali per D. N. Iesum Christum, quod anno aetatis suae 16. verae Christianae Religionis cognitione ac luce donatus sit: cuius tamen fructus non ediderit tam oportune, quam decuisset, abreptus scilicet per devia quaedam, a quibus tandem Deus illum in rectum iter reduxit:


page 242, image: s250

inque Genevensem portum adduxit: ubi sub magno illo D. Ioanne Calvino plenius Christum didicit.

2. Quod Lausannae peste correptus, gravissimisque appetitus calumniis, ab utraquelue, per Dei misericordiam liberatus sit.

3. Quod Genevam reversus, ad Pastoris munus vocatus sit: quumtamen agnosceret seindignum, quiinter oves nomen suum profireretur.

4. Quod paulo post adiunctus sit Collega praestanrissimo D. Calvino addocendam Theologiam.

5. Quod vocatus in Galliam, et belli primi civilis tempestatibusiactatus ad menses viginti duos a sexcentis periculis sit servatus.

6. Agit gratias Amplissimo Senatui Genevensi, de singulari, quasempererga ipsum usus est, benevolentia: quam re ipsal, beneficentia ordinaria et extraordinaria, prolixissime demonstravit. Eique fausta omnia a Deo precatur.

7. Agit gratias fratribus suis coniunctissimis, Pastoribus Ecclesiae Genevensis, pro summo studio et honore quo semper illum prosequuti sunt. Hortatur ad mutuam concordiam: monetque, ut neque in doctrina neque in disciplina quicquam mutari aut novarisinant: sed constanter retineant ea, quae sancto et sano iudicio a numquam satis laudato D. Calvino, ex S. Dei verbo deprompta, sunt instituta.

8. Animam et corpus suum commendat Deo Patri, Filio, et Spiritui sancto: a quo peccatorum omnium suorum veniam precatur: vera et viva fide perfectam Christi oboedientiam amplexatus, ut illius unius merito ad Tribunal Dei comparens salutem aeternam assequatur.

9. Aerario pauperum legat aureos centum Ptochotrophio communi quinquaginta: Gymnasio totidem. Duobus sororis suae filiis aureos quadraginta. Ante enim in gratiam suorum testatus erat debonis patriis. Liberos autem nullos unquam habuit.

10. Eorum, quae Genevae habebant, heredemex Asse instituit Catharinam Planiam coniugem suam: qua senectutem pisius sustentante, et gloriam ex officiis assiduis erga ipsium, annorum septendecim spatio, quaerente, vivebat.

11. Testamentiexecutores facit, nobiles viros, Ioannem Fabrum a Lacu, et Pompeium Deodatum vicinos et summos amicos.

Monumentaingenii sui reliquit plurima, tum sacra, tum philologica: quorum elenchus est hic:


page 243, image: s251

Confessio Christianae Fidei, et eiusdem collatio cum Papisticis haeresibus.

Altera brevis fidei Confessio, et eiusdem cum superiore argumenti.

De haereticis a civili Magistratu puniendis, daversus Martini Bellii Farraginem, et novorum Academicorum sectam.

Brevis explicatio totius Christianismi.

Summa doctrinae de re Sacramentaria.

De Cena Domini, plana et perspicua Tractatio, in qua Ioachimi Westphali calumniae refelluntur.

[Gap desc: Greek word] sive Cyclops, Dialogus de vera communicatione corporis et sanguinis Domini, adversus Tilemanni Heshusii commenta.

Abstersio calumniarum, quibus aspersa est Ecclesia Genevensis a Tilmanno Heshusio.

Ad Sebastiani Castellionis Calumnias, quibus unicum salutis

nostrae fundamentum, id est, aeternam Dei praedestinationem, evertere nititur, responsio.

Responsio ad defensiones et reprehensiones Sebastiani Castellionis, quibus suam Novi Testamenti interpretationem defendere adversus Bezam, et eius versionem vicissim reprehendere conatus est.

Ad Ioannis Brentii argumenta, et Iacobi Andreae Theses: quibus carnis Christi omnipraesentiam nituntur confirmare, id est, adversus renovatos Nestorii et Eutychetis errores, REsponsum.

Ad alteram Brentianilibripartem. De ascensu Iesu Christi.

Adtertiam libri Brentiani partem, quae est de sessione Christi ad dextram Dei.

Ad quartam libri Brentianipartem, de adoratione et invocatione Christi.

Ad ultimam partem Brentiani libri, cui titulus est, appendix publicorum testimoniorum, quibus ostenditur Cinglianos mala conscientia piam de Cena Domini sententiam oppugnare.

De hypostatica duarum in Christo naturarum unione, adversus Iacobi Andreae assertionem.

De unitate essentiae Divinae, et tribus in ea subsistentibus personis, adversus Arianos [Gap desc: Greek word] .

Theses, sive Axiomata, de Trinitate personarum, et essentiae Unitate, ex Theod. Bezae praelectionibus.

Quaestionum et Responsionum Christianarum libellus, in quo praecipua Christianae Religionis capita [Gap desc: Greek words] proponuntur.


page 244, image: s252

Theodori Bezae Catechismus compendiarius.

De Polygamia.

De Repudiis et divortiis.

Depace Christianarum Ecclesiarum constituenda, consilium ad sacram Caesaream Maiestatem, et Romani Imperii status Augustae congregatos.

Defensio Sacramentalis coniunctionis corporis et sanguinis Christi cumsacris symbolis, adversus Matthiae Flacciae illirici falsissimas demonstrationes, et eiusdem Apologiam.

Responsio ad Francisci Balduini Ecebolii Apostatae convicia.

Ad Nicolaum Selneccerum Responsio prima.

Adeundem, Responsio altera.

Ad eiusdem [Gap desc: Greek word] , Apologia tertia.

Ad F. Claudium de Xainctes, Apologia prima.

Ad eiusdem responsionem, altera Apologia.

Ad F. Claudium de Xainctes responsio tertia.

Apologia ad acta conventus quindecim Theologorum, Torgae habiti.

Disceptatio placida et Christiana cum D. Ioanne Pappo, de hypostatica duarum in Christo naturarum unione et eius efffectis.

Pro corporis Christi veritate, adversus Ubiquitatis commentum, et Guilielmi Holderi convitia responsio.

Ad putidas quasdam Iacobi Andreae calumnias responsio.

De veris et visibilibus Ecclesiae Catholicae notis TRactatio.

De Cena Domini, adversus Iodoci Harchii Monrensis dogmara, responsio.

Eipstolarum Theologicarum, liber unus.

Adversus Sacramentariorum errorem pro vera Christipraesentia in cena Domini homiliae duae.

Quaestionum et responsionum, pars altera, quae est de Sacramentis.

Ioannis Calvinivita accurate descripta.

Theodori Presbyteri Rhaetensis libellus de hypostatica unione, Graece editus et Latinus factus: cui adiuncta est collatio Haereseon.

De Praedestinationis doctrina et vero usu, Tractatio absolutissima.

Loca aliquot praecipua ex D. Lutheri libello de servo arbitrio, adver sus Diatriben Erasmi excerpta: ut exiis quis sit, semperque fuerit noster cum eo in hoc de Praedestinatione Dei dogmate, cousensus omnes liquido perspicere possint.

Ad acta coloquii Mompelgardensis.

Paraphrasis in Ecclesiasten.


page 245, image: s253

Paraphrasis in lib. Iobi.

Lex Dei moralis, ceremonialis, et politica in harmoniam concinuata.

Responsio ad quaestion, et respons. Danieslis Hoffmanni.

Conspicillum ad eundem Hoffmannum.

Theses Theologicae disputate sub Theodoro Beza et Antonio Fayo.

Apologia de Iustificatione.

Tractatus de Excommunicatione, et de Christiano bresbyterio.

Ad tractationem de Ministrorum Evangelii gradibus A. Saraviae.

De controversiis in cena D. dissertatio.

Homiliae in Canticum Canticorum.

Homiliae in Passionem et Resurrectionem D.

Novi Testamenti Latina interpretatio. cum maioribus annotationibus.

Idem cum minoribus annotationibus, et methodi observatione,

POEMATA.

Psalmi 100 numeris Gallicis.
Cantica omnia S. S. Bibliorum, numeris Gallicis.
Psalmorum liber vario genere carminum Latinorum expressus.
Canticum Canticorum, lyricis versibus.
Silvae. Epigrammata. Elegiae. Icones. Epitaphia, Emblemata. Cato Censorius Christianus.
Antonius Fayus in [Gap desc: Greek word] de vita et obitu Theodori Bezae.

FINIS.