IOannes Lascus, vel a Lasco, illustri apud Polonos natus familia, frater fuit Hieronymi Lasci, viri excellentis ingenii, et Caesaris Ferdinandi ad Turcarum tyrannum Legati, vel ex Sleidani [Note: l. 6. 13. et 14, Nobilitas Polonica literarum studiosa.] commentariis sat noti. Hic autem Ioannes Lascus a puero, (quod in illa gente, et nobilissimis quibusque familiis eriamnum hodie non rarum summeque laudandum) ad humaniorum literarum studia adhibitus, cum exterarum regionum morumque cognoscendorum causa Tiguro Helvetiorum iter in Galliam haberet: per Huldericum Zuinglium, Ecclesiae illus ministrum ad sacrarum literarum lectioriem inductus fuit.
Veram ita que et in sacris fundatam literis amplexus religionem abiit ex patria, pieratis propagandae causa, sciente et permittente rege. Tantus in eo fuit Christi eiusque gregis amor: tautum Papae et superstitionis odium; tautum rerum fluxarum fastidium. Maluit [Note: An. 1540. Heb. 11. v. 25. 26.] vir pius, ut Moses, vexaricum populo Dei: quam apud suos gratia et auctoritate florere. De hoc eius abitu ita historicus Polonus: Anno Christi millesima, quingentesimo, quadragesimo, Ioannes a Lasco, Praepositus Gnesnensis et Lencziciensis, nominatus iam in Ungaria Episcopus Vesprimensis, in Beglium, indeque in Angliam profectus, uxorem duxit.
In Frisiam igitur profectus, sub finem anni millesimi, quingentesimi, quadragesimi secundi, Embdam est vocatus: ut Ecclesiae illius loci curam ageret, qua verbi divini pabulo pascendo, qua pedo disciplinae sacrae regendo. Sequenti anno ab Anna Oldenburgica, vidua Comitis orientalis Frisiae, adhibitus ad Ecclesiarum reformationem, etiam eo in loco cura et opera sua profuit. An no quadragesimo quarato ab Alberto prussiae duce in Prussiam invitatus est: sed cum Principi confessionem de Cena Domini misisset: res non successit.
Itaque cum in Frisia totum fere decennium exegisset: anno millesimo, quingentesimo, undequinquagesimo propter Caroli V. minas et interimisticam tempestatem dimissus, hortatu Thomae Crammeri Archiepiscopi Cantuariensis a rege Eduardo in Angliam fuit vocatus: ubi Ecclesiam peregrinorum, regis beneficio Londini collectam et institutam, rexit, ac legrbus pulcherrimis instruxit: quibus etiamnum gaudet.
Paulo vero post anno millesimo, quingentesimo, quinquagesimo tertio Eduardo VI. summae speiprincipe qui omnibus piis et doctis, Polonis Germanis, Gallis, Scotis, Italis, Hispanis, hospitium dederat et patrocinium, rebus humanis [Note: d. 6. Iulii aetat. 16. ann.] exempto; mutat sub Mariae reginae imperiorchgione, Lascus, impetrata a regina venia, cum dubus regris navibus, et bona suae Ecclesiae parte in Daniam, regis humanitate fretus, contendit: ut in asperrimis hiemis frigoribus isthic respiraret. Sed ibi parum amice, ob diversam de Cena Domini sententiam, est exceptus, ne hibernandi quidem concessa mora. Muritimae quoque Saxoniae urbes peregrinam Ecclesiam indigne repulerunt. Nam tametsi suae doctrinae rationem publice et privatim reddere parati essent: tamen passim reiecti sunt. Id vero non tam culpa magistratus: quam contionatorum instinctu factum vulgo creditum est.
Tandem post longos errores et varia pericula, apud illustrem principem et heroinam Annam Oldenburgicam, Frisiae Orientalis comitem, dissipatae illae Ecclesiae sedes invenerunt: et ab Embdanis omnibus humanitatis officirs excepti fuerunt. Lascus deinde relicta Frisia anno quinquagesimo quinto sub exitum Aprilis Francofurtum ad Moenum, Imperii in bem concessit, ibique Ecclesiae peregrinorum, maxime Belgarum, erigendae potestatem a Senatu impetravit: cui Petrus Dathenus praefuit. Francofurto deinde anno quinquagesimo sexto epistolam scripsit ad Sigismundum Poloniae regem, eius senatum omnesque regni ordines, in qua doctrinae ministeriique fidem ac nominis sui existimationem contra Westphali, Timanni et Pomerani, qui eum erronem nominarat, calumnias vindicat. Ostendit item doctrinam adversariorum cum mente totius scripturae, comanalogia fider et cathohcae Ecciesiae consensu pugnare: neque citra Domini contumeliam retineri
posse. Queritur praeiudicio solum damnari doctrinam veram de Eucharistia, nullam causae legitimam cognitionem fieri: sed more Papistarum agi: qui et ipsi non scripturis atque rationibus: sed vitantum et imperio rem gerant. Hereticos accusent, qui non omnia ab ipsis profecta ambabus ulnis amplectantur.
Eodem anno quinquagesimo sexto Wirtenbergicus princeps permisit: ut Lascus cum Brentio de Cena Domini sermonem conferret. Eo de colloquio postea scriptum fuit sparsum: sed in quo lascus affirmavit multa haberi; quae neque ipse dixerit, neque audiverit unquam: et multa non haberi, quae se et dixisse et audivisse certo sciret. Ceterum cum Ecclesiam illam peregrinorum, Francofurti coactam, multi et in templis, et in scriptis, et in conviviis ac circulis traducerent: quasi in doctrina de praesentia Christi in Cena ab Augustana confessione dissentiret: et tamen fuco quodam suam cum illa consensionem obtenderet: Lascus initio anni millesimi, quingentesimi, quinquagesimi septimi, edidit Apologiam in Ecclesiis peregrinis Francofurti: qua testatum fecit: doctrinam eorum de Christi Dominiin Cena sua praesentia non pugnare cum Augustana confessione: ut adversarii eos accusabant. Deinde quamvis id faceret: non ideo tamen damnandos: si possint suam ab illa confessione dissensionem verbo DEI approbare. Usus autem est eo in scripto hoc ordine. Primum exponit, quo nomine potissimum ab Augustana confessione, de Christi in Cena sacra praesentia dissentire dicantu. Deinde recitat illius Confessionis verba in eoi ipso argumento Postea ipsorum confessionem ea de re subiungit: ut ita appareat: utrum Augustanae confessioni ea in parte adsentiantur, an vero repugnent. Postremo profert, quae adversus hancipsorum, quam profiterentur cum Augustana confessione consensionem, adducebantur; cum brevi obiectionum illarum refutatione. Qui veroita in Ecclesias illas debacchati sunt, inter quos non ultimus fuit Ioachimus Westphalus; non tam peregrinis illis profugis, quam ipsi senatui urbis Francofurtanae, invidiam apud Imperii ordines conflare visi sunt: quasi violato Imperri foedere, hostes illius in sinum suum recepisset. Westphalussaneeo intemperantiae progressus est: ut in libro, contra Lascum, Rei pub. Francofurtensis senatui dedicato, quo hortatur cum vehementer; ne Zuinglianos foveat; scribere non dubitarit: eos, qui pro adserenda veritate et gloria Dei suum sanguinem effuderant, in Anglia, Belgio, Galliae et alibi, esse Martyres Diaboli: ac Christi carnem et sanguinem contumelia affccisse. Sed nos ad Lascum redeamus.
Hic tandem in patriam, unde viginti amplius annos abfuerat, literis minimum quadragenis invitatus rediit. ibique messem multam, operarios paucos invenit. Fuit [Note: Vide Ep.] adventus eius Episcopis et clero in Polonia ingratus: qui proindeomnes conatus
omniaque studia per suos stipendiarios congesserunt: ut eum perderent, aut saltem regno pellerent. itan persuasum sibi habuerunt: Lascum si maneret, eorum carnificem fore: Regem iraque in Comitiis Warsoviensibus rogarunt, ne Lascum haereticum ad colloquium admitteret. Quibus rex respondit: fuisse illum quidem haereticum ab Episcopis pronuntiatum: sed non item a regni Senatu: et Lascum paratum probare; se non haereticum, sed Catholicum esse. Cum itaque spe sua illi cecidissent: aliam viam aggrediuntur: atque mendaciis et calumniis hominem gravant ac deformant: ut qui tuba fit belli civilis futurus. et pestis patriae. ibi in regis, ut fit, animoaliquid resedit suspicionis: quia tamen omne exemit quidam Procerum saecularium: regemquc Lasco aequiorem reddidit.
Sed cum brevi tempore suos domi docuisset, e terreno exilio in caelestem patriam est vocatus anno Christi millesimo, quingentesimo, sexagesimo, Idibus Ianuarii. Fuit vir vere nobilis genere, virtute, et pietate, et propter ingenii dexteritatem regi quoque Poloniae carus: qui in ar duis negotiis eius opera non semel usus. Tigurinae Ecclesiae doctrinam de Sacramentis constanter retinuit: et varia rentavit: ut dissidium Eucharisticum componeretur ac tolleretur.
Scripta a Lasco edita habentur haec: De Cena Domini liber, in quo et fons ipse et ratio totius sacramentariae nostri temporis controversiae paucis exponitur.
Epistola continens summam controversiae de Cena Domini breviter explicatam.
Confessio de nostra cum Christo Domino communione, et corporis item sui in Cena exhibitione, ad ministros Ecclesiarum Frisiae orientalis.
Epistola ad Bremensis Ecclesiae ministros.
Contra Mennonem Catabaptistarum Principem.
De recta Ecclesiarum in stituendarum ratione Fpistolae III.
Epistola ad Regem Poloniae Sigismundum, eius senatum et omnes regni ordines, in qua doctrinae Ministerii fidem, ac nominis sui existimationem contra adversariorum calumnias vindicat.
Purgatio Ministrorum in Ecclesiis peregrinis Francofurit, qua demonstrat ipsorum Doctrimam de Christi Dominiin Cenasua praesentia non pugnare cum Augustana consessione; ut adversarii eos accusabant.
Responsio ad virulentam calumniisque ac mendaciis confarcinatam, Ioachimi Westphali Epistolam: qua prugationem Ecclesiarum peregrinarum Francofurti convelieie conatur.
Forma ac ratio totius Ecclesiastici minister it Eduardi Ul. in peregrinarum maxime Germanorum Ecclesia.
Ludovic. Lavat. in historia de ortu et progressu controversiae Sacramentariae: Sleid, in comment. Thunaus, alii.