AGer Lancastrensis situs in occiduis Angliae partibus ortus Guilielmi Whitakeri omnes merito partes sibi vendicat [Note: A. 1548. circit. Patria Whitakeri.] Natus est enim utroque parente Lancastrensi, in praedio perantiquo, et accolis notissimo, nomine Holme, infra parochiam de Brundley loco montoso: qualis, propteraeris tenuissimi frequentem agitationem, optimis ingeniis ferendis longe aptissimus habetur: ut Tullio placet.
Parentes autem, quibus secundum Deum lucis huius usuram debuit, honestis ambo familiis fuerunt oriundi. Pater quidem iure hereditario iure crevit possessionem avitam Whitakerorum; quam aliquot saeculis in ea familia mansisse accepimus. Mater sanguine clarior fuit, duabus illustribus familiis equestris ordinis arctissime coniuncta, Tovunleorum de Tovunley et Novvellorum de Readhorum germana soror fuit, illorum tantum ex parte matris, quam haeres Tovunleorum in matrimonium duxit.
Sub tutela parentum maximam partem pueritiae egit, primis Grammaticae elementis operam naunas in schola Burnleiensi; quam Hartgravus quidam, cuipostea saepe benigne fecit, tunc temporis aperuisse fertur.
Sed ut primum decimum tertium annum attigit: Alexander Nowellus Decanus Paulinus, vir omnisincerae pietatis et perfectae eruditionis laude cumulatissimus, avunculus eius; seu quod superstitionis praevae odore imbui quottidie viderat; seu quod perspexerat eximiam in puero indolem, sive quod flagrabat studio exercendae charitatis optimeque de suis omnibus promerendi, neporem Whitakerum tenerum adhuc et superstitiosulum ad se Londinum accersivit; ut olim Abraham cognatum suum Lotum e medio idololatrarum eripuisse legitur, et secum abduxisse in terram promissam, veramque religionem docuisse.
Aluit enim in aedibus suis; eumque Gymnasiarchae scholae Paulinae in disciplinam tradidit: apud quem tantum profecit puerilibus disciplinis; ut dignus videretur, quem ad Academiam mitteret.
Natum itaque octodecim annos Cantabrigiam misit: ubi in amplissimo collegio sanctae et individuae Trinitatis sub tutela Magistri West egit: adeoque feliciter navavit operam artibus: ut primo in discipulorum numerum, postea in album sociorum fuerit cooptatus. lam tum in luce quadam positus, coepit eminere interaequales, et non vulgare specimen eximiae indolis ac doctrinae ostendere. Quaecumque enim, de more, scholastica certamina subibat, sive privatim intra collegii parietes, sive publicis in scholis et luce Academiae, semper egregias laudes, et maxima doctrinae encomia secum asportavit.
Itaque cum summa omnium approbatione et calculis utrumque gradum, tum baccalaureatus, tum magisterii est adeptus. Ad quos ut ascendit morum et doctrinae commendatione: ita etiam susceptos, fructu doctrinae et modestiae ornavit plurimum. Non enim, quod multi solent Academici, impetratis gradibus, quasi re bene gesta, et confecto plane itinere, segniter desedit, totus diffluens otio, et voluptatibus; sed ut strenuus cursor calce conspecta ocius fertur, ut metam prehendat: ita acrius et incitatius optima quaeque studia ipsefuit insecutus.
Atque ut grati animi et laboris simul fructum aliquem ederet, avunculi sui difertissimum doctissimumque Catechismum Latine editum, in Graecam linguam pure et eleganter convertit, primitiis iure optimo doctissimo Nowello consecratis.
Nec sane defuit hac inparte Ecclesiae Anlicanae in cuius usum honoremque Latinitate donasse fertur librum, quem quottidie versant in coetibus Ecclesiasticis, omnem rationem publicarum precum et totius Liturgiae formaam praescriptam continentem; hoc facto nonfucatum specimen edens, quantum postea decus et ornamentum futurus esset toti Rei pub. Anglicanae.
Quin etiam ausus est, idque maxima cum laude et omnium praedicatione, doctissimam illam disputationem Iuelli contra Pontificium Hardingum, acerrimo iudicio scriptam, variaque et mulitiplici lectione refertam, in qua vigintiseptem quaestiones et scripturis et omnium Conciliorum ac Patrum monimentis, quaesexcentis a Christo nato annis antiquiora sunt, disceptantur, in Latinum sermonem transferre; quod quidem praestititin remptotius Christianae Ecclesiae, plura in posterum et luculentiora testimonia daturus, tum sanae doctrinae, tum vero multiplicis
scientiae et indefessi laboris ad propugnandam veritatem Catholicae et orthodoxae fidei.
His vix dum absolutis, honor haud vulgaris, etsi omnino praeter spem, ne dicam contra voluntatem, illi a gravissimis Academiae Senatoribus fuit delatus.
Cum enim quaereretur vir aptus iuventuti Academicae defendendae, praeceptisque salutaribus informandae: cui onus omne Philosophicarum disputationum publice incumberet: visum est Senatui, instantibus comitiis Whitakerum adhuc iuvenem et in spatiis Philosophorum ambulantem, Patrem deligere numerosae prolis; non modo eam ut ornaret debitis encomiis praeceptisque institueret ad feliciorem deinceps in studiis progressum, denique hortationibus incitaret, et acueret ad industriam et diligentiam: sed etiam quaestiones philosophicas erudite tractaret, easque defenderet ac tueretur acute contra graves quosdam philosophos, subtiles pariterac disertos. Quam quidem provinciam, eo difficiliorem multo, quod et aliis erepta et subito illi imposita esset; ita strenue, prudenter et philosophice gessit; ut summam eruditae doctrinae et eloquentiae admirationem apud omnes concitarit.
Relicta tandem Platonis Academia et Aristotelis Lycaeo, in quo potissimum maximo cum fuctu diu deambularat, contulit se ad diligentem lectionem sacrosanctae scripturae; cui soli, ut vere Christianum decet, omnem auctoritatem divinam in tradenda fide et definiendis religionis controversiis, semper attribuit. Neotericos etiam Theologos, praesertim vero fideles et sinceros verbi divini interpretes, diligentissime evolvit.
Utque erat incredibilis industriae, sudoris, algorisque patientissimus, intra paucos annos omnes pene patres saniores, tam Graecos, quam Latinos perlustravit. Quos omnes ita avide hausisse dicebatur: ut fama percrebuerit, eum, si quid temporis, vel intervenientium amicorum, vel relaxationis causa deperditum esset, lectioni Theologorum destinati, ad multam noctem vigilasse solitum, dum integri drei pensum absolvisset.
Es his quidem vigilis auxit scientiam; vires autem corporis imminuit: unde verisimile est in valetudinem per reliquum vitae insecutam praecipue manasse. Hoc ut statuamus partim adducimur regionis et incolarum natura, ubi natus et enutritus fuit ad extremam propemodum pueritiae periodum; partim optima crasi et [Gap desc: Greek word] corporis, in quo manifesta indicia optimae ad diuturnam vitam, firmamque sanitatem, temperaturae, apertissime cernebantur; maximevero tempestiva, selecta ac moderata diaeta, qua ab ineunte adolescentia
perpetuo utebatur. Vinum permodice aut omnino non attigit; aestate vero dilutum aqua. Cibis se numquam ingurgitavit, ne in amplissimis quidem epulis; sed parce semper et modice est usus. Atque ad relaxationem animi tuendamque sanitatem corporis honestis, et Christiano Theologo non indignis exercitationibus se refecit oblectavitque: nunc in apertis campis et libero aere sagittas emittendo, quod nec indecore nec imperite fecit; nunc fervente aestu, ad ripam gelidam subtili hamo pisces decipiendo, et calamo salientes ducendo.
Hieme vero et pluvio caelo, quando sine periculo valetudinis nec sagittam persequendi, nec pisces inescandi facultas erat; ingenioso Schacorum ludo, se plurimum recreavit. In quibus omnibus adeo hilariter et iucunde lusit, absque omni ardore, et vel levissima rixandi libidine; ut nihil praeter honestam animi oblectationem, viriumque refocillationem, quaesisse videres: numquam soluta harmonia, et concentu bonorum operum, dum relaxare animum voluit, ut [Note: Lib.1.Offic.c.20.] monet Ambrosius.
Ceterum ut dictum, novus indies cumulus hisce, quos exantalvit, laboribus ad doctrinam accessit; id quod prudentissimus Collegii praefectus, Regius tunc Theologiae professor Doctor Whitghift post metropolitanus totius Angliae, facile animadvertit; ac proinde in delitiis vel maxime habuit. Nec tantum dum praefuit Collegio, in intimis duxit, et Episcopus Vigorniae creatus, caterva florentissimorum ac nobilium iuvenum cohonestavit; sed ad extremum usque halitum filiiloco habuit; ut palam ac libere professus est; quum primum inopina Whitakeri mors passim increbuit.
Sed ut redeat unde deflexit oratio: lectioni optimorum Theologorum perspersae erant, sicuti officii ratio postulabat, toctationes locorum communium, in sacello Collegii Trinitatis; Populares ruri Contiones: domestica Catecbesis diligens sane, pia et plane Theologica in eodem collegio; et ibidem pro gradu Baccaelaureatus in Theologiatres de morepraelectiones insignes: in quibus omnibus dubium, utrum pium se magis Christianum, an doctum Theologum praestiterit.
Certe in PHilosophorum et Rhetorum scholis alterum egit Basilium: in Catechumenorum autem turba Origenis nascentis scientiam et conscientiam luculenter ostendit. Sed series narrationis flagitat: ut ad maiora deveniamus. Haec enim etsi magna sunt, et digna; quae omnibus innotescant: tamen si ad reliqua contendantur; quae deinceps effecit et edidit:
non nisi specimina quaedam et documenta futrae in dustriae videbuntur.
Adventantibus igitur maximis comitiis, quae a solstitio aestivo Cantabrigiae celebrantur in templo beatae Mariae, anno reparatae salutis millesimo, quingentesimo, septuagesimo octavo, primum contionem ad Clerum habuit, veram pietatem redolentem, et abunde refertam multiplici scientia et eruditione.
Deinde tractavit publice in scholis duas quaestiones Theologicas admodum copiose et splendide, et de iisdem respondit subtiliter et apposite, uti nervosum Theologum, et subtilem dispuatorem decuit.
Quibus perfunctus muneribus, gradum baccalaureatus, quem petiit, impetravit cum applausu? et abunde cumulateque omnibus satisfecit.
At non satisfecit tamen, Nam si satis fuisset factum: acquievissent, et Whitakerum memorem abique officii, nusquam inanis gloriolae aucupem bona cum unia dimisissent.
Verum revocarunt denuo in palaestram theologicam, et grave illud ac honorificum certamen luctandi cum lectissimis viris, ac summis Theologis, Praefectis collegiorum et aliis Theologiae doctoribus (quod nisi exercitatissimo et exploratissimo athletae concedi non solet) ei maximis comitiis commiserunt.
Quid multa? descenditur in certamen, theses explicantur, oppugnantur vehementius a veteranis militibus: Spartam tamen, quam erat nactus, Whitakerus tuetur fortiter, ornat splendide, ipsaeque theses, quas defendendas suscepit, illius praesidio sartae tectae manent, etc.
Hac defunctus victoria quievit ad tempus intra domesticos parietes; sed ita ut numquam minus esset otiosus, quam cum otiosus, et numquam minus solus, quam cum solus. In otio enim de negotio cogitavit: et dum quies dabatur a publicis negotiis, se ad ferendos labores in publicis muneribus, et certamina de fide subeunda instruxit, quasi praesagiens id, quod evenit.
Accidit enim, sic volento Deo, cui humana omnia subiciuntur, ut Doctore Chadertone, Regio sacrae Theolograe professore, evecto ad Episcopalem dignitatem, cedente et praefectura Reginalis Collegii, et munere professoris, Whitakerus annis immaturior, sed grandior scientia, et iudicio, a gravissimis septemviris in eius locum subrogaretur, meritone suo, an
Electorum gratia prensationeve suorum non potuit esse illi dubium, qui vel ipsas praelectiones audivit, ex quibus de utroque candidatorum iudicium erat sumendum, vel ipsam Whitakeri modestiam, et in petendo verecundiam ac pudorem novit.
Certum tamen est alios indignabundos infremuisse, seni spectato praelatum iuvenem: aliossubveritos, ut tanto oneri et odio ferendo esset. Haud aliter olim fluctuasse animo Senatum pupulumque Romanum, auctor est [Note: Lib.6.Decad.5.] Livius: postquam omnibus veteranis ducibus detrectantibus imperium, Scipionem adhuc iuvenem, annum agentem vicesimum sextum, creassent summum solumque ducem, adversus Asdrubalem, ob recentem victoriam in Hispania triumphantem. Verum perspecta illius probitate et prudentia; quae ut in aetate inconstanti eximia fuere, inprimis vero pietate et adsiduitate in deorum cultu, sumpsere animos, speque optima concepta, bonis avibus ad bellum proficisci iusserunt. Ita prorsus, qui ob immaturam Whitakeri aetatem, de functione tanti muneris, in honorem Academiae, et usum studiosorum, paulo vehementius fuerunt solliciti: cogitantes serio, et memoria repetentes, quae scripserat, disputarat, legerat; praeserrim vero intuentes modestiam, pietatem, et venerabilem illam senectutem morum, et canam prudentiam: animum receperunt: et anxia sollicitudine deposita, omnia sibi spoponderunt fauste et feliciter eventura. Nec enimvero exspectatione sua de ingenio praeclaro falsi sunt.
Postquam enim ad legendum se accinxit: in eo desideratum nihil est: quod in optimo Theologo, et professore exercitatissimo requiritur. Lectio multiplex, iudicium acre, sermo facilis et purus, doctrina sans atque solida, onia haec quae sane maxima sunt, in primis Wihitakeri praelectionibus et dictatis enituerunt. Hac fama exciti plurimi scholas Theologicas repetierunt; attenderunt diligenter; avide exceperunt dictata.
Ac primum quidem auspicatus est e Cathedra professoris [Note: Aesspicatur, lectiones suas Theologicas Whitakerus a sacrarum scripturarum interspretatione.] interpretari tria prima capita Evangelii secundum Luca. Quibus absolutis epistolam ad Galatas feliciter percurrit. Dein aggressus est explicare priorem Epistolam Pauli ad Timotheum, e qua plurimas doctrin as solide formavit, studiosis Theologiae scitu perquam necessarias. Postremo loco in suis praelectionibus illustravit celebre illud carmen ephithalamium, quod Salamon, oraculo Dei sapien tissimus omnum iudicatus, cecinit, Spiritu Dei suggerente, vulgo dictum Canticum Canticorum. Atque ita scripturarum interpretatione deposita, anno salutis millesimo, quingentesimo. octogesimo quinto, Februarii die decimo
septimo, ad tractandas controversias religionis, quae sunt inter orthodoxos et Papistas, se contulit.
Sed dehis adhuc dicendi locus non est. Expedienda sunt alia, quae salva fide praeteriri non possunt. Cum enim Whitakerus esset occupatus publica professione; irrepsit in Angliam, vel irrupit potius iuvenilis quidam et gloriosus Iesuita Edmundus Campianus, Anglus, qui decem plumbeis rationibus (non enim haeresi unquam magnis quam sceleri deerit ratio) tamquam tormentis bellicis, omnia orthodoxae religionis fundamenta uno ictu prostraturum se funditus, fuit minatus. Quem iuveniliter exulantem, praeclarissimo libello edito, anno salutis octoge simo primo, ita fregit et comminuit Whitakerus, ut omnes sanae mentis facile viderent: emen titum Theologum, in verum Thrasonem rationes in ampullas, denique omnes minas in meras nugas et fumum levissimum evanuisse. Sed nihil est in Theologia tam absurdum: quin ab aliquo Pontificiorum defendatur. Itaque nihil mirum si profligato Campiano, subito emersit, tamquam e puteo Sophistarum. Duraeus quidam, professione presbyter Iesuita, natione Scotus, instituto Romanensis: qui, tamquam Atlas alter, ruenti provinciae Campianicae humeros supposuit: et disiectas illius rationes excitavit rursus e luto; et fucatis coloribus splendori pristino, si diis placet, restituit.
Ceterum novus hic miles et integer in locum demortui prosiliens, aliam pugnandi rationem delegit Nam quod Campianus splendida quadam ostentatione, ac minaci vultu efficere conatus est: Duraeus iste diris latratibus, facundia canina, virulentis convitiis se effecturum speravit. Verum benedictus sit Deus, qui linguam et calamum servi fui Whitakeri bellum Ecclesiasticum dccuit. Is enim muliebriter rixando, et convitiando scurriliter, facile semper primas Iesuitae concedens, cansam omnium ita diligenter est persecutus, ita controversias singulas disquisivit et explicavit: nulla ut disputatione, veritas nostrae defensionis, clarius unquam orbi innotuerit. Itaque quod [Note: Diaglog. 1.] Theodoretus de Lrenaeo, id optime quadrabit in Whitakerum: [Gap desc: Greek words] : quilumine disputationis, itaveritatem religions Orthodoxae patefecit, etaperuit omnibus Ecclesiis occidentalibus: ut iam luce meridiana clarior habeatur.
Successit Nicolaus Sanderus Anglopapista egregius, cum quo, (dum Duraeus ille magnis clamoribus ex ultima Gallia adventare dicebatur, ut olim Troianos progressos fabulatur [Note: Iliad.2.] Homerus in proelium contra Graecos [Gap desc: Greek words] ) manus conseruit Whitakerus de persona Antichristi. Is enim octo libris visibliois Monarchiae, quadraginta nonrationes solum probabiles, sed solidissimas suo iudicio demonstrationes contexuit; quibus, tamquam operaculis arietinis, Papam Romanum non esse ipsum Antichristum,
apertissime evinci putavit. Has universas et singulas diligenti ac soli la responsione solvit Whitakerus, plurimis earum vere et erudite in illum retortis. Adeo nimirum sunt Pontificiorum demonstrationes in controversiis religionis mera sophismata et captiunculae. Adiecit praetereahuic libello loco auctarii thesin suam propositam et strenuissime defensam Cantabrigiae maximis comitiis in Ecclesia B. Mariae; quo tempore [Note: Ann. 1582.] suscepit gradum Doctoratus in Theologia.
Haec ad Sanderi rationes responsio, alium peperit adversarium. Rainoldus enim Theologus Remensis, qui simul a fide sua in principem Angliae et Deum ipsum defecit, motus, incertum qua auctoritate. prae se ferens integrae illius responsionis refutationem: ut inertissimus ludio in primo actu corruens, nihil nisi praefationem attigit; subdole et malitiose Anglos Theologos quam potuit acerrimeinter se committens; quo eorum dissidiis universa religio in odium et invidiam adducatur. Sed eius astutias veteratorias que calumnias, ac mendacia VVhitakerus et plane sensit et retexit plenissime, aegre tandem eum dignatus responsione eadem qua scripserat Rainoldus, lingua; quod ipsum deploratae spei, et librum minimi monenti esse putaret. Haec omnia sunt, quae edidit, antequam aggressus est magnum illum Pontificiorum [Gap desc: Greek word] Bellarminum. Contra quem quae ediderit, quaeque disputarit, nominatim recensebimus; si prius de nuptiis, quas Whitakerus contraxit; et praefectura illustrissimi Collegii sancti Ioannis Evangelistae Cant abrigiae, quam adeptus est, pauca expediverimus.
Morosus ille senex Stapletonus, qui in tam longa vita nec vera docere, nec bene loqui, nec caste de aliis sentire didicit, libro edito anno salutis nonagesimo secundo, nuptias Whitakero ut probrum obiecit, oblitus plane verborum [Note: Matth. 19. v. 11] Domini: Omnes hoc dictum non capiunt: et Apostoli Pauli: annon habemus potestatem sororem uxorem circumducendi? et eiusdem ad Timotheum de officio Episcopipraecipientis, [Gap desc: Greek words] . At si in scripturis hospes sit et peregrinus, quod inde vident firmamenta defensionum suarum peti non posse; meninisse tamen oportet, quid, auctore Paphnutio confessore, et caelibe, vetus illud et celeberrimum Oecumenicum concilium Nicaenum, de nuptiis sacerdotum olim decreverit; nec e memoria delere, quid sanctissimus pater [Note: De civitat. Dei l.36.c.36] Augustinus disertissime docuerit: Melior profecto est, inquit, coniugatus fidelissimus et oboedientissimus DEO, quam continens minoris fidei, minorisque oboedientiae. Non fuit, Stapletone, aut Stapletoni adsecle, Whitakerus, non fuit, eiusdem sententiae,
cuius vester patir Hoffaeus Iesuita, Romae adsistens et consiliarius [Note: Haesenmullerus de auct. Iesuitar. c.6. sect.2.p.165. Hoffaei sententia de coniugio sacerdotum.] Pontficis: qui pronuntiasse dicitur: minus peccare sacerdotem adulterando: quam coniugem ducendo. Nec Whitakerus unquam habuit suos catamitos, aut paederastes unquam habitus est: quales sunt, et habentur innumeri vestrum et sacerdotes, et Iesuitae, et Carnales: imo ne sanctissimi di vestri, ipsi illi Papae, ab huius spurcitiei suspicione et crimine immunes sunt fueruntque. Temperanter vixit Whitakerus, et castitatem coluit: non eam, quam vos opinonis errore fingiris: et impudice obtruditis votariis vestris votifragis: sed quam Deus instituit in Paradiso: quam CHRISTUS praesentia sua Canae Galileae cohonestavit: quam Apostolus Christianum remedium ustionis vocavit: quam denique omnes sani Theologi ministris verbi, perinde ac Laicis, licere confitentur. Primo autem uxorem honesta et pia familia oriundam duxit: cuius parentes, fervente saeva persecutione vere Christianorum, sub regno Mariae, satellitibus illius immitis Dei; qui totus madens sanguine innocentium sedet in civitate Septicolli, auctoribus et admimstris, magnam viam pecuniae quotannis miserunt, ad pios exules sustentandos. Horum parentum ipsa germana filia erat, modesta, pudica, fidelis, plena bonorum operum, praecipue vero Eleemosynarum in pauperes, quos pro re sua, vel plus eo, alacriter aluit et sustentavit. Qua defuncta post biennium aliam uxorem ducit, sobriam castamque matronam, pietatis et prudentiae laudibus praestantem; quam moriens reliquerat viduam doctissimus vir Dudleius Fenner, Cantianus, generosa familia natus, verbi minister haud ignobilis. Es his octo suscepit liberos, quos in vera religione, et honesta diseiplina perpetuo enutrivit, Haefuere nuptiae Whitakeri, quas bonus ille sacerdos Stapletonus probri loco obiecit.
De praefectura collegii, multis non est opus. Nam tum ipsius collegii dignitas et amplitudo, quae semper habita est ubique maxima, a primis eius iactis fundamentis: tum honoratissimorum virorum admirabilis et per multos annos spectatissima sapientia, qui hunc ei honorem deferri curarunt, summum honorem et amplitudinem praefecturae abunde declarant Cuius primo in aditu, quidam socii acriter er restiterunt; alii studentes evehendis suis familiaribus, alii longius deliberandi spatium postulantes; sed non ita multo post, mansuetudine sua, aequitate et bonitate morum exulceratos animos sedavit, et in sui amorem atque admirationem facile omnes aequos rapuit. Gubernandi autem ratio mitis et aequa fuit, aptam tum Whitakeri ingenio placido, tum libera ingenuorum societate dignissima. Quam autem alienus fuerit ab omni
avaritiae suspicione vel minima, in quam incidunt saepe boni alioqui Collegiorum praefecti, non solum una omnium vox sub eius auspiciis de gentium, sed etiam tenues et exigui illi reditus, quibus se suosque honestealuit, sumptu censum, non superante, satis superque testata sunt. Habuit enim omnes curas et cogitationes suas, vel in hoc uno defixas penitus, ut rem collegii publicam, omni honcsta ratione et ornaret et amplificaret plurimum: interim vero in rem suam nihil intulit, praeter memoriam abstinentiae sempiternam. Et quidem digna est summa laude et admiratione, spectata satis et per omnem vitam explorata ipsius integritas, tam in petendis beneficiis, adeundisque honoribus, quam in eisdem conferendis. Nullam unquam in Academia, vel in Ecclesia dignitatem pretio mercari conatus est; nullam verborum blanditiis, aut importunis amicorum flagitationibus emendicare.
In eligendis autem discipulis, et sociis collegii (quos cooptandi penes Magistrum summa est potestas) quam integre ac inculpate se gesserit; quamque omnem corruptelam et ambitum excludi voluerit: plurimis [Gap desc: Greek word] demonstrari posset. Singulanon consectabimur, ne infiniti simus, nec singularia nimis persequi placet, ne Whitakero laudes quaerentes ex recte factis, alios iusta infamiae labecula adspergamus. Hoc itaque satis erit, ut nominibus parcatur, verissime dixisse: sollenne fuisse Whitakero in omnibus electionibus tam sociorum quam discipulorum, si quem deprehenderat certis indiciis veltentasse pecunia voto potiri, quod virtute et doctrina effici debebat, in eum, utcumque alias dignissimum honore, exemplum ambitus et munerum corruptelae manifestissimum statuere, ut alii eius exemplo territi deinceps discerent modestius et honestius petere. Tenuit in tora administratione Illud [Note: Lib.3. Offic.c.16.] Ambrosii firmiter: Non est utilitas ista, in qua plus honestati detrahitur, quam utilitati adiungitur.
Nunc ad Bellarminum veniendum est, invictissimum scilicet illum Papistarum athletam; de quo multis annis Pontificii tantopere crepare, et insolentissime gloriari soliti. Hunic igitur dominanti in scholis controversiarum, et magnas strages Britannorum, ut putabatur edenti, Whitakerus aequo et aperto campo occurrit, de tota controversiarum possessione certamen instituit: tela excepit: contorsit sua: Orthodoxos defendit: prostravit Iesuitam. Ac primum quidem feliciter auspicatus est Controversias de scripturis, quas sex quaestionibus methodice propositas et pertractatas accuratissime, edidit anno salutis millesimo, quingentesimo, octogesimo octavo. Ordine deinde progrediens controversiam de Ecclesia ingressus est, et absolvit septem quaestionibus pertractatam. Similiter eam, quae est de conciliis, quaestionibus sex: De Romano Pontifice quaestionibus octo: De ministris et Presbyteris Ecclesiae, quaestionibus
quinque Desanctis mortuis quaestionibus sex: De Ecclesia triumphante quaestionibus septem. De Sacramentis ingenere, quaestionibus octo: De Baptismo quaestionibus sex: De Eucharistia quaestionibus quinque. Sed has non licuit ei per otium relegere et typis mandare universas; id quod auditoribus fuit in votis vel maxime; quorum cum summa admiratione et acclamatione singulas tractarat.
Ceterum studio respondendi Bellarmino in omnibus controversiis religionis provectus, optimum censuit has elucubratas disputationes apud se reponere, ratus (quod postea non evenit) aptius fore tempus cas per otium evulgandi. Sed Deo immortali, cuius consilia sunt abyssus inscrutabilis, aliter visum est. Eius enim iussu evocatus est estatione ad triumphandum in caelis cum Christo, dum Christi causam fortier propugnat interis, contra satellites Antichristi. In omnibus autem controversiis pertractandis maxima assiduitate et diligentia usus est; singulis hebdomatibus per continuos terminos, uti regiis statutis cautum est; bis terve legens, nisi graviori aliquo negotio praepeditus; quod rarissime contigit, quodque omni prudentia semper cavit. Egit autem cum adversariis suis ingenue, liberaliter, et ut fortem militem decuit: haud aegre unquam largitus, quae erant concedenda. nusquam salse elevans, aut callide dissimulans firmissima eorum argumenta: sed collectis fideliter et recitatis aciem eorum scientissime retudit, solvens nodum ipsum dextre ac perite in quovis omnis totius rationis delituit. Denique egit pacate, modeste, ac leniter; sine apertis convitiis, sine dicteriis, sine bile, sine omni fuco et verborum lenociniis: ut veritatis divinae studiosissimum indagarorem, non decretorum et Canonum quorundam, certarumque partium astutum et pugnacem custodem, facile agnosceres.
Nihilominus tamen lenis ille professor Lovaniensis, censor satis superstitiosus Thomas Stapletonus, Bellarmino tacente, qui cum potissimum bellarat Whitakerus, ob ulcus putridae doctrinae in lib. 9. princpiorum doctrinalium conclusum, scienter et sedare a Whitakero retectum et lancinatum calcitravit misere, totaque plaustra pueribum ac muliebrium convitiorum, sine iudicio et acumine, in eum convexit. Et ut imprudentem suam et arrogantem praefidentiam in causa non bona, universo orbi testatam relinqueret et consignaret, succisivis videlicet horis, prope dormitans totam Whitakeri disputationem institutam de tertia quaestione primae cotioversiae descripturis, copioso, satis volumine et sua [Gap desc: Greek word] laceravit et convulsit. Cui iracundo et maledico seni, ne stultus sibi aliquantulum sapuisse videretur Whitakerus prater morem paulo asperius respondit, medicos imitatus, qui, ut ex Sophocle [Note: Lib. de tranquill. animi.] Plutarchus, [Gap desc: Greek words]
Atque haec de libellis, et praelectionibus vel editis in lucem: vel e cathedra dictatis. Relictae sunt autem ab eo plures luce cedroque dignae aliae lucubrationes, quales sunt quaedam ronciones ad Clerum in principio anni cuiusque maxima frequentia totius Academiae Cantabrigiensis habitae et celebratae: Breves, sed iudiciosae, determinationes quaestionum Theologica: um in scholis publicis, quando sollennes disputationes alterius cuiusque septimanae feria quinta ex more fiebant, pro impetrandis gradibus: Determinationes etiam aliae pleniores, et maiori industria elaboratae celeberrimis Comitiis aestivalibus propositae, Denique libellus contra Th. Stapletonum de originali peccato, plene descriptus et paratus ad praelum; in fallax illud speculum factum a Stapletono; quod opusculum postremo absolvit, antequam ex hac vita migravit.
Praeclaram idem operam navavit Academiae Cantabrigiensi, nec non universae Ecclesiae Anglicae, quarum inprimis paci et unitati in veritate studebat, ad componendas lites de pauculis religionis capitibus natas, proxima hebdomada ante quam e vivis excessit. Nam Londinum profectus cum Decano Eliensi, Doctore Tyndall eruditissimo Theologo, Reginalis Collegii praefecto, nervose et feliciter egerunt de capitibus in controversiam vocatis, coram D. D. Ioanne Archiepiscopo Cantuariensi, Richardo Episcopo Londinensi, Richardo Episcopo Bangoriensi designato, aliisque doctissimis Theologis, quorum omnes et singuli consenserunt inter se, et mirifice concordarunt. Iter istud molestum sane media hieme, praesertim vero nimiae vigiliae, dum serio nimis de re instituta cogitabat, morbi causae fuisse creduntur: quo laboravit de via, quoque implicitus Cantabrigiam est reversus. Vis morbi quanta esset, exitus magis funestus, quam verba ipsius, aut ipsa morbi [Gap desc: Greek word] prodiderunt. A reditu intra cubiculum se continuit, accersito familiari et amico, in cuius aedibus uxor sua vicina partui commorabatur. Die proximo qui erat Dominicus, peius se habuit, unde solito graviorem morbumintellexit, Medici accersimtur, inspiciunt, colloquuntur, conferunt consilia, statuunt denique missionem sanguinis esse pernecessatiam, sed nescio quo casu, quove consilio, remedium istud tam sacile, tam opportunum duobus diebus proxime insequentibus neglectum fuit. Cum vero die Mercurii omnia ad mittendum sanguinem parata essent, solus ille non fuit aptus, totus sudore manans continuo. Sequenti nocte suaviter, ut sibi videbatur, quievit. Rogatus enim ut primum expergefactus esset; ut se habuisset illa nocte, respondit: Oh, beata nox! gratiorem et iucundiorem somnum non coepi, a quo me morbus corripuit. Verum sensit amicus, manu fronte gelido sudore diffluenti apposita, certa nimis,
indicia mortis adventantis, cuius etiam illum admonuit. Tum ille laetus haec verba usurpavit; Gratus est adventus auctore Deo, mortis vel vitae: Mors mihi in lucro deputanda est. Et paululum respirans addit; Vitam non expeto, nisi ad promovendum honorem Dei et Ecclesiae inserviendum. Nec multo post, videlicet sub horam octavam matutinam diei Iovis, qui erat quartus Decembris, animam leniter agens, efflavit Spiritum, et suaviter in Domino obdorumivit, anno Christi millesimo, quingentesimo, monagesimo quinto, aetatis suae quadragesimo septimo; postquam munere regii professoris annos circiter sedecim functus fuisset: et Collegium S. Ioannis Evangelistae rexisset annis fere novem.
Sexto ab obitu die, sollenni illius Academiae more, funus factum est eifrequentissimum; et quale vix antea eo loco visum: contionem funebrem habente Procanario Goad, praeposito regali, non sine affectu et lacrimis praesentium. A meridie eius dem diei oratione funebri iusta Whitakero encomia persolvit in aede B. Mariae orator Cantabrigiensis eloquenter et prudenter. Praeterea in honorem eiusdem scripta fuere Epicedia egregia a multis, virtutum illius ad miratoribus. Epitaphium denique in sacello Collegii S. Ioannis iuxta sepulcrum eius aureis literis in pariete incisum eius modi:
HIC SITUS EST DOCTOR WHITAKERUS, REGIUS OLIM
SCRIPTURAE INTERPRES: QUEM ORNABAT GRATIA LINGVAE
IUDICII OVACIES, ET LUCIDUS ORDO: MEMORQUE
PECTUS, ET INVICTUS LABOR, ET SANCTISSIMA VITA.
UNA SED ENITVIT VIRTUS RARISSIMA TANTAS
INGENII INTER OPES, SUBMISSIO CANDIDA MENTIS:
HVIUS GYMNASII SUPER ANNOS OCTO MAGISTER
PROVIDUS, ET RECTI DEFENSOR, ET ULTOR INIQUI.
Toto illo morbispatio aestuante (ut credebatur) febri, placide et mitissime se gessit; morbi auctorem Deum lubentissime agnovit: seque ipsum humilime subiecit, nihil unquam vehem entius conquestus vel de vi morbi, vel Dei prementis manu, quam quod patientiae exemplar Iob, ex certa fiducia divinae in Christo inifericordiae edidit, haec verba; Domine Deus, etiam si occideris me, tamen certus sum mehis oculis te visurum: Spero enim inte. Vultu quidem et habitu externo, nec non tota vitae ratione pietatem et sanctimoniam prae se serebat: sed domi apud suos et
[Gap desc: Greek word] (ut [Note: Matth. 6. v. 6.] loquitur Servator) ubi, si qua intus lateat Hypocrisis, se prodit, maximo studio et sincerissime semper exercuit. Iniuriarum si quis alius patientissimus: quas devoravit multas, nullas intulit; adeo quidem facilis in male de se meritos, cum pacis, tum pietatis amore: ut malefacta pene remunerata esse altis viderentur.
Hoc perfectionis Christianae autumat Ambrosius. In pauperes eg egenos pro re sua valde benignus et liberalis: non ad pompam tamen et speciem, quo ab aliis nominari; sed clam et tempestive, ut in digentibus opitulari posset. Nec hoc quidem sine delectu. In omni enim genere hominum, modestos, pios, industrios pauperes ( [Gap desc: Greek word] enim [Gap desc: Greek word] , ut loquitur Nazianzenus) quantum potuit maxime et opera et pecunia iuvit; praesertim vero studiosos bonarum artium, quorum indolem simul ac industriam noverat. Hos enim frequenter, omni arbitrio temoto, affecit muneribus, et palam evexit ad honoces, quantum per statuta collegii fas erat. Ita quod alii Corinthiis vasis, vestibus, Tyriis, et Sybariticis epulis insumunt; solebat Whitakerus in pios et pauperes hilare crogare, et impendercad usus vitae necessarios: Hieronymi consilium, ut videtur secutus, Laudent te esurientium viscera, non ructantium opulenta convivia. Observatum praeterea est, summa semper aequitate et moderatione usum in ferenda de aliorum vita factisve sententia. Et quanivis re bene gesta, sacileac spontesua quemque collaudaret? at tamen aegre est adductus, si quis alienus in ullo genere provinciam suam maleadministrasset, ulla in eum censura clam animadvertere. Quod si quando fecerat, hunc morem habuit: Errata ex imprudentia, aut levitate aliqua, leni quadam capitis agitatione cum gremitu taxare: peccata graviore et atrociora, scelora aut flagitia summo dolore et pietatis zelo deplorare solebat. Ita vitam suam magis ordinare didicerat, quam alienam carpere, ut suadet Hieronymus. De suis quos regebat, sic fere statuit. In errantes animadverti voluit levius et mitius: sed profligatos et perditos acerrimis suppliciis coerceri: ita enim putavit lenitati et mansuetudini studendum esse, ut maiestas pietatis et probitat is. nusquam violaretur. In congressu autem vitae, et amicorum consortiis nemo humanior, nemo apertior, nemo iucundior. Fidus in consiliis et taciturnus; in colloquic facilis et comis, in re seria prudens ac gravis; in liberali ioco urbanus et facetus, denique ad benefaciendum amicis in omni fortuna, et consilio et consolando et re sua promptissimus semper et paratissimus. Pietate fuit in parentes singulari, quos summa observautia coluit, et ob rem familiarem male administratam collapsos in paupertatem iuvit, pro facultatibus maxime; etiam si in negotio religionis obfirmato plane animo, et pertimaces praefiactos qvenimis, ac firmiter adhaerentes avitis
moribus, et [Gap desc: Greek words] ; pia tamen reverentia est profecutus, morem gerens in omnibus, quae pietati in Deum et verae religioni non ad versabantur. Has omnes tum scientiae tum pieratis eximias virtutes, eg gratias divinas, Mosaica plane mansuetudo animi et incredibilis quaedam humilitas ornavit plurimum. Quam vis enim praeditus erat acerrimo ingenio, memoria felicissima; multiplici lectione, summa eloquentia, quivanta unquam in Theologo uspiam fuit, denique doctissimo politissimoque iudicio, adeo ut totius Academiae quasi oraculum merito haberetur, imo et orbis miraculum, quando nullam propriam et peculiarem sententiam amplexus est, praeter sanam doctrinam in Ecclesia Dei receptam ut fere omnes magni nominis Theologi solent, in vetere via novam semitam quaerentes, ut loquitur Hieronymus: tamen hac tanta scientia, et praeclarissimarum opum splendore et copia, nemo inflatum unquam aut tumidum, nemo spirantem grandia, aut indoctissimos homunciones fastidiose despicientem anim advertit: sed humilime semper et submisissime omnium se habuit, ut infans ablactatus, et recens depulsus a matris uberibus, omni elatione animi, et superba arrogantia adeo usque repulsis, ut unum e plebe Doctorum, non unicum Doctorem, et literatorum coronamac gloriam diceres. Huius praeclarissimae virtutis, cui fere non convenit in eadem sede moraricum summa in ullo genere scientia, ( [Gap desc: Greek word] ut testatur [Note: 1. Cor.] Apostolus) non modo obscuriora quaedam documenta quottidie, sed saepe etiam illustria testimonia palam edidit, trium licet linguarum cognitione, et [Gap desc: Greek word] egregie instructus. Tanta itaque uno in hoc homine ornamenta dignasunt: quae non caducis literis exarentur: sed stylo ferreo aeneis tabulis insculpantur; atque in menoriam posteritatis mittantur sempiternam. Et haec de Whitakero ex oratione Abdiae Aschetonis Lancastrensis, S. Theologia Baccalaurei, et collegii DIoannis. Evangelistae Cantabrigiae socii.