04/2005 Ruediger Niehl
Notes: Greek text only sporadically inserted; errata list at end of file not worked in; new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check

ANTONIUS SADEEL.

ANtonius Sadeel natus est Chabotis domo materna, et Matisconensis agri castello: quod in confinio Galliae et Sabaudiae situm; atque itinere tridui Geneva distat: et natus Francisco illo magno Galliis imperitante.

Pater ei fuit Guido Sadeel: cuius encomia non huius loci. Is quadrimo vix Sadeele vita excessit. Mater Cl. Chabota C.F. quae cum filiorum haberet par eximium: natu maiorem bellicae rei; minorem huncliterariae destinavit. Itaque in externa armafrater; hic Lutetiam studiorum causa missus. Clarum id genus, illustrique et antiqua Chandaeorum gente ortum: de qua Gallicis in historiis mentio crebra. Et ob Chandaeanam ditionem de eorum ordine ipse, qui Barones nominantur.

Educatorem habuit Matthiam Granianum: a quo semina divinae religionis prima accepit. Tholosam inde: venit: et cum meliore iuris studiosorum parte agens, veri notitiam paulatim adeptus est eoque ex tempore coepit Pontificiis inquinamentis abstinere. Tum Genevam contulit sese; ubi animum magis magilque instruxit veris bonis: et Calvini benevolentiam facile quaesiit, facile Bezae.

Hinc ad suos revocatus propter obitum patrui Chaudaei, cum super hereditate ampla nonnihillitis moveretur, Lutetiam est missus hac causa.

Hic pii coetus coepti haberi, Iohannis Riparii Andegavensis, mystae et mox martyris magni ductu; eumque in numerum Sadeel, quod quidem percupierat, allectus est atque indoles in eo magna iam tum, et incredibilis sacrarum literarum amor effulsit. Auctapostea Ecclesia Parisiensis, pastorem a Genevensibus desideravit. Eo Collongius pietate et sapientia vir insignis,


page 154, image: s162

Genevensium missu venit. Is postquam studiosamiuventutem convocasset, ad amplectenda Theologica studia gravi oratione cohortatis est, et plerisque persuasit. Fuitque ea res felicissimi deinde proventus toto Galliarum regno veluti semen. Dedit et fidem tunc inse Sadeel. Cumque ingenia adolefcentum domesticis exercitationibus firmari formarique placuisset: ei quidem datum hoc muneris omnium primo. Quippe Sadeel eaiuventa nulla levitatis, nulla tyrocinii signa praeferebat: et venerationem addebat ipsa aetas. Ac iam primo illo tum congressu excellentis animi et ad maxima quaeque ituri dedit indicium.

Quare haud multo post, neque mulrum viginti annos egressus, doctrina tamen ac virtute veteranus, in pastorum ipsorum ordinem, magna Ecclesiae totius approbatione, cooptatus est. Et quamquam natalibus tantis orto, variae opum ac dignitatum spes deesse non possent: hunc autem vitae cursum ingressuro, pericula, labores, exilia, et mortium denique ingens Berna, saevis potissimum illis temporibus portenderetur: non tamen ea impedivere, quo minus sesetotum Ecclesiastico muneri devoveret. Isque alter Ecclesiae Parisiensis pastor proprius fuit.

Sequentem annum clades illa Parisiensis nobilitavit, quae in via Iacobaea patrata est. Cum enim sacrae contionis et [Gap desc: Greek word] causa magna hominum multitudo per noctem convenisset: prodita domus: et centum quinquaginta amplius in carceres abrepti sunt: Pastores mira Dei providentia discrimine tanto elapsi. Hic monachi multa ad populum sycophantari: neque affuisse nostros alio fine: quam ut laute et genialiter epulati mox promiscue, luminibus exstinctis, scortarentur: aliaque plebi concitandae impudentissime effutire. Carolum Lotharingum Cardinalem constat talia pleraque insusurrasse etiam Regi. Et quamquam his calummis sedula iudicium inquisitione convictis: tamen huic malo etiam ita mederi visum, uti sese per epistolam apud regem pii purgarent: et iure secum agi, non ex vanis vulgi sermonibus, precarentur. Visum item conventus defensionem libello complecti, quo tumultuantis etiam plebis animi flecterentur Id quoque Sadeeli datum munus. Hinc igitur de veteri piorum conditione graviter ex prisca historia disseruit: convenisse plerumque illos noctu et clam, cum publicos coetus saevi mores et infensa tempora non tolerarent Neque aut minas populares aut adicta impia principum obstitisse grandioribus animis Christianorum. Iisdem probris iisdem que calumniis petita tum Ecclesiae cunabula apud gentes. Fierihaec cuncta veteri more, et exemplo. At miseram et atrocem divinisque poenis obnoxiam crudelitatem fore, si quis falsis criminationibus prave accensus vexatae Religionis flaegitio manus animumque foedaret. Provide agendum consultandumque inretanta. Primum Sadeelis scriptum id fuit: quod neque magno quodam fructu caruit.


page 155, image: s163

Sequentis anni initio Sadeel gravissimo periculo vitae correptus et statim exemptus est. Venit multa nocte in aedes Sadeelis apparitorum magna manus, Parisiensem quendam inibi agentem petens in vincula. Hi magnam scrutari partem domus: mox eadem licentia in cubiculum Sadeelis irrumpere: schedisque et libellis deprehensis haereticos clamitare, quiritari. postremo raperc Sadeelem in culstodiam. Postera die cum Ecclesiae moderatores ea causa convenissent, Sadeeli repente quaesita est liberatio. Idque caelesti consilio mire factum, Regius procurator, post id tempus ad piorum partes transgressus, agnovit Quaesitor criminum quoque Bertramus hoc ipsum deinde confessus, miratusque. Res quemadmodum acciderit, exsequemur paucis. Propter varias iudicum occupationes, et procuratore ad convivium nuptiale evocato, etsi suspiciones non deessent, leviter ea die Sadeel auditus est. Erat tum Lutetiae Antonius Burbonius rex Navarrorum; cui in Sadeelem proprius amor, solito sacris in contionibus audire dicentem. Is Sadeelis casu cognito, sibi a iudicibus reddi eum, missis proprie gravibus viris, postulavit; e numero suorum esse testando. Cunctari eos aut recusare relatum est. Posthabitis epulis Rex (inclinabat enim dies, et cibiiam instructi) tendit in carcerem; tradique sibi Sadeelem coram flagitat. Ac professus vim facere iuri publico, sibi non moris: sed neque esse rem novi exempli, restitui volentibus principibus homines suos, si in vincula compacti essent. Neque istum coedis aut latrocinii, et iniuriae cuiusquam esse delatum. His dictis, sequi captivum sese iubet, abducitque. Tenebatur carcere eodem ministrare Sadeeli solitus adolescens spei summae, sacrisque literis doctus apprime: cui Iohanni Morello nomen fuit. Is non admonito Rege omissus, ac cum primoribus Sorbonistarum saepe congressus, post diuturnam duramque custodiam morte tandem affectus est. De eo in historiis Martyrum plenior sermo. Sadeel postridie quam servatus est, laudes gratesque Deo publice egit coram Rege: et centesimum, vicesimum quartum psalmum explicavit. Tum abesse Lutetia subinde illum. potius visum: Et quoties sic expediit, operam finitimis Ecclesiis prosperam dedit. Etiam Aureliani egit plusculos menses, et cum inagno civium et studiosorum profectu, parique valetudinis propriae labe noctes dicendo continuavit. Rediit deinde Lutetiam et numero Ecclesiarum augescente pastores presbyterique regionum eam in urbem convocati: Religionisque professio omnium assensu conscri pta; quam in manus venire Regis cum necessitas submovendarum calumniarum plane deposceret, praefatus Sadeel per Epistolam, quae publice exstat etiamnum: eaque Regi ab Gasparo Collignio Regni Admirallio exhibita. Prima illa Ecclesiarum Gallicarum synodus fuit: et per eos ipsos habita dies, cum de earum exitio agitabatur: atque eisynodo praefuit noster.


page 156, image: s164

Henrici fine mox [Note: Ann. 1559. d.10.Iulii.] secuto, festinari Navarreni Regis adventum e Repub. Ecclesiaeque pariter existimatum; utpote ad quem, adulto nec dum Rege, praefectura totius Regni, ex moribus Gallicanis, pertineret.

Eam curam Sadeelicommendavere Symmystae: tum quia acceptus ipsi Regi, tum propter experientiam eius, et consilium in his talibus. Firmatus aliquantum ab eo Navarrenus publicis sermonibus privatisque, et Lutetiam haut multo post pervenit. At Guisiis Reginaque trahentibus ad se regimen rerum, magna piorum, qui Lutetiae tum reperti, clades orta, et ad poenam vinculaque omnium ordinum homines rapti. Non tamen haec Sadeelem ab instituto dimoverunt. Quin erigere parum firmos, solari alios et docere mos assiduus: donec periculis auctis immensum, Macardo, qui non item notus in vulgum credidit Ecclesia curam sui. Et consilio paruit Sadeel, seque et industriam suam transtulit in alias Regni partes, ubi haut minori diligentia et labore propagata ab eo fides Christi.

Sequenti anno cum Lutetiae Parisiorum paulo remissius ageretur, non potuit Sadeel suo in eam Ecclesiam amori temperare: quin eo reverteretur. Et cum per id tempus administrationem regni prave sumptam Principes Regiae stirpis ferre non possent; inolescerentque dissidia inter utrosque et metus deteriorum; Sadeel quae ex historiis Gallicanis super eius Regni moribus atque institutis didicerat, eleganti libello complexus est. Ioannes Tilletius curiae Parisiensis scriba primarius adversus Sadeelem scribere, et nefariam causam tueri palam ausus. At emersit confestim Sadeelis erudita praescriptio; quae malignitati hominis et falsiloquentiae finem fecit. Haec in speciem minutiora promptum, et negotiis pluribus parem Sadeelis animum prodebant.

Sub idem tempus cum ordines cogerentur, Sadeel de Ecclesiarum sententia ad Gasparum Collignium profectus est: et hortatu consilioque virum sui amantem confirmavit. Guisiis mox turbantibus, et eventum concilii orthodoxis prosperum non ferentibus, admissa in bonos multa saeva, donec [Note: (1560.d 5.Decemb. Colloquium Possiacenum in Galliae mense Septemb.] Francisci iunioris repentino exitu subventum est.

Tum exempti vinculis nostri et conventui Possiaceno dictus dies. Verum Sadeeltot curis tot laboribus, et quartana insuper febri attritus, ex Ecclesiae et medicorum desiderio ad populares suos migrat. Nec sese tamen in otium dat; sed tum ipsis, tum etiam Lugdunensibus, qui ad Matisconensium siti fines, salutarem operam impertit. Tunc quoque prodiit contra novos turbones scriptum eius: qui sanctioris doctrinae parum gnari, temere et [Gap desc: Greek word] e Pseudocleri coenobiis erumpebant, perque varias regni plagas vagi leves hominum animos distrahebant.


page 157, image: s165

Coercitus item ab Sadeele Villiganno: qui stabiliendae apud Barbaros Religioni in Americanam oram ante missus cum impie et ferociter inibi multa patrasset: mox in Galliam cum inanium consiliorum mole reversus, Calvinum, Bezam, aliosque Semones eius aevi lacessere non dubitavit: et ex eo deindefastu in [Gap desc: Greek word] prolapsus est. Atque illum nescio quid responsionis oblocutum, gravi et facunda oratione Sadeel excepit, perennique silentio et pudore multavit.

Deinde cum bello aperto Guisii principesque alii coniurationis Condaeum Aureliam compulissent, eo accitus etiam Sadeel Synodi causa est. Igitur Palano suo, agri Belloiacensisarce, profectus, Aureliam concessit, Synodoque praesedit. Ibi cum primis eorum opinio discussa confutataque: qui disciplinam pariter doctrinamque democratico, vel potius Ochlocratico more quodam ex populi suffragiis regi administrarique volebant.

Fine anni Sadeelem gravissimo dolore perculit obitus cari fratris. Is Christianae nobilitatis grande exemplar, et egregiis artibus cunctis tum conspicuus in Druydum pugna occubuit. Neque tamen aut hereditas amplafratris, aut saevities Regiorum placitorum Sadeelem avocavere, quin Ecclesiae Parisiensis et multarum circumiacentium cura fungeretur.

Porro cum aliis in provinciis recrudescere illud, quod memoravimus super Ecclesiastica [Gap desc: Greek word] dissidium intelligeret: censuit de re tota sibi ampliter esse disserendum. Atque habita Synodus rursum, cui et praefuit: tanta felicitate ususdicendi et docendi; ut schismatis eius princeps, vir alioqui eruditionis haut spernendae, in orthodoxorum partes sese contulerit, ac mutatam sententiam edito libello professus sit.

Tandem ingruentibus subinde novis turbis Ecclesiae Parisiensis tuto administrandaespes erepta: et piorum hortatui consilioque cessit Sadeel, publice notum sese nimis expertus. Neque exhinc repeti Ecclesiam unice amatam, unice amantem, res sivere. Igitur ad provincias patriae suae confines, Lugdunenses Burgundasque peroptatus accessit: sicque vixit domi suae; ut his etiam auctoritate, consilio, et frequentibus [Gap desc: Greek word] valde conferret. Solitus et Synodos iis locis moderari: earumque nomine ad Repellanam, Nemausensem, et Montalbanensem Synodos venit, muniaqueve Ecclesiastica propriis negotiis sibi potiora reapse etiam tunc testatus est: Sed hinc quoque piorum exilia, et Gallicae carnificinae, et bellorum Ecclesiam disicientium necessitates Sadeelem expulere. Tum plerique nobilium ei infensi: quorum mores refugiebat: malam nobilit at em illam putans, quae sese per superbiam foedaque alia


page 158, image: s166

apud Deum reddit ignobilem. Et cum insidiis appeteretur, saepe non incertis: suose castello continere haut raro est coactus.

Tan dem Lausannam, celebre Bernatum oppidum unius modo diei itinere Geneva disiunctum, concessit, eaque in schola ecclesiastae partes implevit. Hinc Genevam quoque tandem; ubi ordinario pastoris munere per annos plures functus. Neefacile dictu, quanto ecclesiae illi usui interim quantoque fuerit ornamento. Remittentibus aliquantum Gallicis turbis, etsi haut diu duratura istaec Alcedonia pro sua prudentia suspicaretur, et suorum odia sciret; tamen pristinos ad labores sese referre, et patriis Ecclesiis instaurandis operam dare ausus, nec non Lugdunensibus et Burgundis. Et quamquam obstantibus minis impiorum, iactis iam tum secutae coniurationis fundamentis; labor tamen ei non vanus.

Paucis post annis Sadeel Henrici IV. cui nomen tum Navarreno, literis compluribus accitus, anxius licet, et aulicae vitae fugitans: Genevensium tamen symmystarum consilium secutus, quo Ecclesiae res vocabant, iter suscepit. Igitur toto triennio perque primos ac crudos coniuratorum furores Principi magno affuit, amanti pariter et colenti, Quippe non tantum public e docentem audire, Princeps solitus: sed et in arcaniore quoque secessu consilia eius de summa Rei publ sciscitari. Neque in adulationem, aut arrogantiam Sadeel lapsus; sed commistalibertate modestiaque destrictum Principem tot aerumnis, non desiit saluberrimis sanctissimisque praeceptis solidare. Simul fructuosa aulae opera eius et Ecclesiis Aquit anis; quarum in regionibus saepenumero cum Rege versabatur.

Prodiit per eos dies profitendae [Gap desc: Greek word] formula quaedam, monachorum Burdegalensium arte conscripta: qui trepidos luctaque et et temporum immanitate nutantes impio iureiurando adigebant, multorumque constantiam dolis expugnabant. Hoc periculo monitus Sadeel monasticam insolentiam gravi responsione compeseiti lapsos increpat: ceteris solatia idonea subministart. Incidit et Curtraciana pugna in id temporis: quam silentio exolescere aeternitas sinet numquam. Affuit Sadeel, subque prima exercitus fronte astans vota sanctissima nuncupavit: securaque alacritate omnium incredibili, partaque mox victoria laudes gratesque Deo pronuntiavit more solenm. Sed cum diutius agere illum inter arma declinans in dies valetudo non pateretur: ab Rege quidem illubente maestoque missionem impetravit: ac per medios hostium agros, multaque vitae discrimina, revisit urbem Genevensem, ubi, uxor liberique dudum erant.

At non multo post in Germaniam cum Regis quoque mandatis


page 159, image: s167

profectus est. Neque Academiae tantum omnes, Ecclesiaeque: sed ipsi etiam Proceres Imperiinovis propriisque honoribus excepere: inprimis quidem Sadeel Casimiro Palatino et Landgra vio Hassiae sempiternae memoriae principibus summe dilectus. Etex filiis eius Daniel, patre tanto digna soboles, Heidelbergae cum cetera Electoris nobilitate eductatus est, institutusque.

Hac legatione desunctus ad suos rediit, quo * anno civitas Genevensis armis Allobrogicis et Hispanicis peti coepit. Et quamquam propter privatas publicasque calamitates aeger animi: tamen in portu isto, haut quidem sat tranquillo, reliquum vitae tempus exegit-

Nec vero tantum sacro docendi munere functus est: sed Senatu quoque super publicis negotiis consulenti respondit, et, si durius quid ingrueret, totius populi animos confir mavit. Quin euntes in proelium copias saepissime comitatus, visuque pariter et auditu venerabilis, paucioribus contra hostium multa milia congressuris, piam atque efficacem fortitudinem submisit: et victoriis impertrandis, et gratiis publice mox agendis, et, quoties expediret, solandis omnium mulcendisque pectoribus communicationem prodens divinitatis. Stylo denique, consilio, et publicis laboribus rem Genevensium communem iuvare non destitit: donec exitu praematuro Rei public. illum orbique Christiano subduxit ira caelestis.

Quippe inter haec, pleuritidis quidem, ut vulgi fuit opinio, verius autem [Gap desc: Greek word] dolore concuti occoepit. Et quamquam medicis nihil periculi formidantibus, capitalem sibi hunc morbum fore ominatus est. Igitur plenior Deo caeloqueiam proximus oblivisci visus humana, ac ceu confecto Fidei stadio virtutisque Domini ad oscula contendere et complexus. Gravescente interim valetudine vota pro salute eius quottidie sumpta templis, et si quando spei aliquid vulgaretur, hilarior civitatis facies, visa clare. Assidebant lectulofere symmystae, Beza imprimis ac modo preces et lacrimas caelo ferebant, modo Christum [Gap desc: Greek word] certissima agonothetae suo parantem ostendebant. Pias utique voces eorum, et intimo Sadeel hausit affectu, et evidenti [Gap desc: Greek word] verbisque sanctissimis semper excepit: liberosque et uxorem tum solatus, tum veram ad firmitudinem hortatus est.

Tandem lapsae vires purumque et expiatum pectus placidissime ac velut per soporem ad superna transmissum est, anno mundi redempti millesimo, quingentesimo, nonagesimo primo, die vicesima tertia Februarit, exilii suit terreni quinquagesimo septimo. Id ubi innotuit, vastum silentium urbe


page 160, image: s168

tota: senatus, schola, civitas, plebs singuli tamquam in domesti coluctu maerere: cumque ad templa populus vesperi de more convenisset, iniecta casus tanti mentione lacrimae et publici questus eruperunt. Neque compositum ad ostentationem quicquam: Sed altior animis dolor, cui longo post tempoie vix modus aut finis: postquam damni magnitudinem magis magisque intellexerunt. Corpus manibus Theologiae candidatorum octo elatum est. Ceterum funus sine pompa, sine exquistis honoribus per laudes et memoriam virtutum meritorumque eius celebre fuit. Secundus omnis sexus, omnis aetas, victi in lacrimas: liberi insuper fessi luctu, fessa uxor, miserationem addidere. Denique Sadeelis obitum sua inter adversa civitas duxit, et publicis feralium annorum calamitatibus adnumeravit. Clades vero ea Rei public. toti Christianae, quam non exigua, minime dicto opus quam et conditio illorum temporum et penuria virorum talium gravavit nimis. Nec sine causa vulnus Ecclesiae Gallicae tantum intemperanter toleravere.

Vitae septem et quinquaginta, Ecclesiastici muneris triginta sex annos explevit: et eximiam laudem illam usque servavit, quod familiarum divitum haeres, et negotiis plerumque domesticis lacessitus: tamen avocamentis talibus numquam cessit. At quoties proficisci peregre illum suffragia symmystarum, et Ecclesiarum res postularunt; nullum laborem, nulla pericula recusavit.

Corpore fuit gracili et procero, colore candido, coma subrufa, coesiis oculis, voce clara, vultu ad gravitatem comitatemque pariter facto. Valetudineparum firma, et ni diligens cura afforet, non tantos ad labores, lucubrationesque duratura. Genus dicendi lene et simplex, sine illecebris, sine fuco: nec tamen sine facundia, sine arte; ut rerum utilitas ac doctrinae cum eloquii splendore certaret, nec brevitas obscuritatem, nec prolixitas taedium faceret. Modesta item pronuntiatio, modici gestus decentesque et ad mansuetudinem informati natura. Aberat verborum amaritudo, aberat ira: plusque apud populum suavis isthaec prudensque moderatio, quam asperior multorum tristitia valebat. Neque tamen animi unquam defuit [Gap desc: Greek word] , aut orationis rigor aliquis, si quando expedire videbatur; et cum miraculo pupuli circumstantis semper auditus. Repertae [Gap desc: Greek words] supplicationum formulae multae, quibus caelestis illa et divina anima Deum quottidie ut praesentem affabatur. Eruditio in scriptis excellens et fortis; Innocenter partae opes, et usu habitae permodesto.

Et hoc ipsum quam mirum est, quod in ea generis praerogasiva, magnis validisque propinquitatibus divinorum humanorumque


page 161, image: s169

notitia, publico amore, publico cultu, tentare tamen piam mentem [Gap desc: Greek word] numquam visa. Cetera vilia illi: tantum claritudo Christi in pretio: tantum sanctissimo munere isto dignitatum gloriabatur. Quam vero liberale illi, et sordibus vacuum pectus, Parisiensis, Aureliana, Lugdunensis, et reliquae quae Ecclesiae testatae: quarum in rem magnos sumptus de suo fere fecit, gratuitum docendi munus etiam obiens. Denique in moribus nulla labes, et integerrimis vitae exemplis cotumacissimos quosque ad metum et venerationem numinis flexit. Nec lepore tamen et facetiis adhorrebat: sed quibus utilis probusque sensus semper et citra ullius offensionem.

Amicis usus est, Genevae quidem, Bezapraecipue, Hotomanno Gulartio, Violetano, Reynoldo, Iacomoto, Fayo, Messore. et e Senatu nonnullis: alibi autem, Spina, Grynaeo. Tossano, Stuckio, Fontano, Bovio, Lestraeo, et qui alii fere lumina Ecllesiarum. Sed in his summe Lestrae tum ut affini, tum quod die eadem et ab iisdem in pastorum ordinem ambo adlecti.

Hoc Sadeelis quoque gloriae addendum quod numerosa proles illi, parentes utriusque et maiorum nobilitatem ore referens moribusque.

Et educatio patri curae inprimis: qua etiam causa virum pietatis et doctrinae haut vulgaris Gasparum Laurentium domi suae habuit semper. Superstites filii quinque: ex quis [Orig: queis] duo rei militaris gloriam amplexi per illa bella, ceteri optima cum parente et sororibus tribus indolis laudatissimae virginibus, in civitate Genevensi relicti: concordiae mutuae omnes et conspicuae charitatis amabili et admirabili quidem exemplo.

Coluit Sadeel etiam studia antiquitatis, et, si quando plusculum otii nactus ad Philosophorum, tum et Iuris auctorum scripta divertit: tamen ut cuncta ad honestioris vitae usum ornatumque Spartae suae referret. Studia sua cum amicis communicavit, [Gap desc: Greek word] dictitans [Gap desc: Greek words] : eamque discendi viam magno sibi cum fructu frequentatam testabatur, ac iuventuti commendabat inprimis.

Certe per tot vitae incommoda, fugas, exilia, rapinas, proscriptiones, destitutum saepe illum opelibrorum ambigat nemo: quae res eo in scriptore ingenii vigorem ac memoriam et propriam divini numinis vim manifesto convincit. Tum quanta politicarum et Ecclesiasticarum rerum experientia, quantoque usu praestaret; exercitatissimum vitae iter et per continuos remporum motus administrataingentium negotio tum moles arguit.

Novae et arrogantis sectae, quam Iesuitarum appellant, novos et exitiabiles tricas cum videret; Aristotelicae disciplinae praecepta avide arripuit: Sicque artem egregiam penetravit atque


page 162, image: s170

ex umbris et Scholis in ufum praximque revocavit: ut eorum hominum laqueos omnes acute et subtiliter excusserit, dissolveritque. Quare quod praecipua et obscuriora Religionis capita, tam industrie, tam utliliter Sadeel enucleavit: quod tanta arte disseruit: quod caelestis doctrinae nitidum iubar ab affectata saeculi no cte vindicavit: id vero talium Sophistarum procacitati et impudentiae posteritas ferat acceptum.

Delectabatur et carminibus aliquando pangendis Latinis Gallicisque; non, ut plerique poetarum nostri aevi, ad luxum et licentiam; sed quo animum magis ad divina accenderet Pia in his vota tantum, hymnique et ad solidam constantiam incitamenta et inanium docti contemptus. Atque eius ingenii hac quoque in parte selicitatem talia quaedam in lucem missa testantur.

Denique Sadeel vere Sadeel, satus velut ipsius Dei manu ager exculrusque: ut et radiis tepidus moxveri Solis, et divini Spiritus aura purgatus, et caelesti rore irriguus, et robore, virtutis denso septus, multiplices continuosque proventus in quo, ut illa de Phaeacum horto usurpemus prisci vatis, [Gap desc: Greek words]

Exstant publico data epicedia, quibus obitum egregii capitis desteverunt viri summi Beza, lacobus, Lectius, Iohannes Iacomotus, Isaacus Casaubonus, alii: de quibus hoc epigramma a Iacomoto scriptum addere placet:

Herba quid hic nulla est? hoc flores caespite nulli?
Sola quid haec viridi gramine busta carent?
Hic tamen, autfallor, Sadeelis cerno sepulcrum;
Illius hoc tumulo molliter ossa cubant.
Heu heu Pierides plenis modo candida dextris
Lilia ferte simul: vester alumnus erat.
Ferte rosas Charites: ramos fer Pallas olivae:
Ocius huc laurosfer quoque Phoebe tuas.
Quid? vellent Charites, Musae et cum Pallade Phoebus
Omnibus haec aliis busta virere magis:
Sed studium hoc vetat unda piis quae plurima crescit
Fletibus atque super grandior usque natat.
Nam non sola suo coniux viduata marito,
Sola neque hic soboles lacrimat orbapatre:
Nec cineres tantos tristi quae condidit urna
Planctibus assiduis sola Geneva rigat:
Hic quoque maesta suos miscet Germania fletus:
Hic miscet lacrimas Gallia tota suas.


page 163, image: s171

Hic simul Oceano divisa Britanniaplorat:
Plorat et hic pietas veraque Relligio.

Monumenta autem ingenii ipsius Sadeelis in publicum edita quatuor tomis distincta habentur: quorum nomenclaturam Bibliothecae exhibent. Atque haec de Sadeele ex oratione. Cl. V. Iacobi Lactii IC. ad Archiepiscopum Cantuariensem Iohannem Withghiftum.