ALZanum Italiae in valle Seriana oppidum Zanchii huius fuit patria: ubi claro genere natus est sub annum Christi mille simum, quingentesimum, decimum sextum, die Februarii secundo: cum in templis caneretur: Lumen ad revelationem gentium: post quem statim annum lux ipsa Gentium lucem Evangelii [Note: Zanch. ipse in praefat. orat. de scholis aperiendis ad Christoph Ehem.] denuo e tenebris elucere, et per totum porro terrarum orbem splendescere iussit. Parens ipsi fuit Franciscus, legum, ut vocant, Licentiatus, et postea actor causarum. Cum enim is annos viginti circiter natus, operam iurisprudentiae daret, audita inorte patris huius avi, studia abrumpere, domum reverti, uxorem ducere, etfamiliae curam, cum sorores ei haud paucae essent, suscipere est coactus. Hic relicta [Note: Venetiis puto.] urbe cum familia tota Alzanum, ad quartum inde distans lapidem, se contulerat: quod rebus suis consultius fore iudicaret. Eo itaque in oppido praeter hunc Hieronymum suscepit aliquot etiam alios liberos, ex Barbara, sorore Marci Antonii Mutii, quem Marlottum vocarunt, viri honorati et nobilis. Obiit parensibi ex peste anno Christi mille simo, quingentesimo, vicesimo octavo, cum Zanchius ageret annum circiter duodecimum, non domi paternae; sed in schola, ubi in literis humanioribus erudiebatur. Annum ingressus decimum quintum, orbatusqueiam utroque parente, cum vidisset in sodalitio Canonicorum, quos Regulares vocant, vitam agere non solum avunculum suum Eugenium Mutium; verum etiam cognatos suos Basilium, Chrysostomum et Dionysium Zanchios, germanos fratres: essetque persuasus eo in sodalitio dectos multos inveniri; et artibus moribusque bonis adolescentes institui, accedente inprimis hortatu Basilii, qui Bergomi tunc agebat: voluit, homo eruditae doctrinae avidissimus, in familiam illorum cooptari. Vixit eo in collegto annis fere undeviginti, professione Canonicus Laterensis Regularis: studio vero Aristotelis, linguarum ac scholasticae Theologiae sectator: a prima adolescentia familiarissimus, annis ferme sedecim illustris comitis Celsi martinengi. Qui ante Zanchium, cum Mediolant structas sibi insidias sensisset, propter Evangelium, Italia valere iussa, concessit ad Rhetos; ac non multo post Genevam: ubi primus pastorem Ecclesiae Italicae aliquot annis egit: tandemque in Domino beate obdormivit: cum I. Calvino curam gregis in agone commendasset, sub annum Christi mille simum, quingentesimum, quinquagesimum octavum. Sed ad Zanchium nostrum redeundum est.
Hocitaque commilitone Martinengo, cum Petrum Martyrem, Lucae Hetruriae oppido, Epistolam ad Romanos publice interpretantem, et Psalmosprivatim explicantem suis Canonicis, audiret: cepit animum ad studium sacrarum literarum adicere: deinde etiam
ad longe meliorem, ipsis Scholasticis libris atque doctoribus, Patrum, et inprimis Augustini, ac demum superioris etiam saeculi doctissimorum quorumque interpretum lectionem. Et annis quidem aliquot Evangelium Christi, quam potuit, purissime annuntiavit: sed cum Martyr Italia excessisset; nec tuto piis eius discipulis ibi viviere, multo minus libere docere, integrum esset: duodeviginti illorum intra unius anni decursum, praeceptorem suum sublecuti sunt: quos inter et hic Zanchius.
E captivitate ergo Babylonica, ut ipseloquisolet, cum in liberas regni Christi Ecclesias se contulisset, anno Christi millesimo, quingentesimo et quinquagesimo; ut libera bonaque conscientia Christo servire in terra aliena posset: primum ad Rhetos devenit: ubi menses octo et amplius substitit. Deinde Genevensem accessit Ecclesiam: ubicum menses circiter novem exegisset, opera Petri Martyris in Angliam fuit evocatus: ut sacras ibi literas profiteretur. Sed in ipso itinere Argentor atenses eum detinuerunt. Cum enim anno quinquagesimo tertio, in demortui Casparis Hedionis locum Theologus, qui in schola sacras literas doceret, esset sufficiendus: ab amplissimo illius Rei publ. magistratu et scholarchis decretum est; Italum quendam, Martyri non absimiliem, vocandum. Itrum ergo primum est a Caelio Secundo Curione, cui ea cura ab Argentoratensibus demandata, ad comitem illum Martinengum: et, cum hic Ecclesiam Genevae plantatam destituere nollet ad istum Zanchium: quem deinde Argentoratum ipsi etiam Scholarchae, missis benevolentiae plenis literis, invitarunt. Venit itaque Argentoratum, ubi Gallicana tunc florebat Ecclesia, anno quinquagesimo tertio: vixitque, et docuit ibi undecim ferme annis sacras literas et extra ordinem etiam aliquando Aristotelem: sed non sine certaminibus, mortuo illo totius Reip. ornamento ac scholae parente Iacobo Sturmio; veteribusque patribus paulatim deficientibus. Postea enim postulatum a Zanchio fuit: ut si in schola ea docere vellet, August anaeconfessioni subscriberet: subscripsit cum hac exceptione: modo orthodoxe intelligatur. Tribus etiam capitibus de Cena Domini, cuius potissimum causa subscriptio petebatur, sententiam suam explicavit. 1. verum Christi corpus, pro nobis traditum, et verum eius sanguinem, in peccatorum nostrorum remissionem effusum, in Cena vere manducari et bibi,2. Verum id non ore et dentibus corporis, sed ureafide.3.ideoque a solis fidelibus; qua in explicatione Scholarchae, ut et nobilis Petrus Sturmius et Iacobus Meierus, piissimi senes, acquieverunt. Ita cum biennium Zanchii ac doctrinae eius periculum fecissent: et rationem, quam servabat tumin docendo, tum in disputando, probassent: in Thomanum consilium cooptatus fuit: ibique ab initio anni quinquagesimiquinti, ad finem usque fere anni sexagesimi tertii Canonicus vixit, gratus bonis, litium fugitans, concordiae amans. Deinde motae
sunt ab illius Rei publ. Theologis et Professoribus controversiae variae, et accusationes contra ipsum institutae, super articulo de Cena Domini: de Christi corporis Ubiquit ate: de imaginibus in tem plis et sacellis: de ultimo Antichristo et sine saeculi, de praedestinatione: de ipsasanctorum in fide persever antia. Exortoigitur dissidio cuinon minimam praebuit occasionem Heshusii de Cena Domini libellus, Argentorati sub nomine Magdeburgi recusus; id unum actum fuit: ut vel sponte discederet; vel a Scholarchis dimitteretur. Etsi igitur multa utrinque tentata fuerunt remedia; primum in consilio Thomano; deinde causa ad Tredecim-viros delata, ipseque Zanchius ad amicum colloquium cum ad versariis se obtulit: ad Ecclesias etiam alias per Germaniam et Academias profectus illarum iudicia exquisivit: et testimonia scripta attulit; quae et edita sunt: tamen res componi non potuit, donec Senatus Argentoratensis aliunde, partim Theologos, partim legum et rerum peritos viros, Tubinga, Biponte, Basilea, [Note: Anno Christi 1563. mense Februario.] accersivit. Hiut arbitri utramque partem audiverunt: tandemque articulos quosdam conscripserunt: quibus ut subscriberent omnes petitum. Hic quamquam Zanchius cunctaretur, et praetenderet propter duas potissimum causas; nempe piorum offensionem, eterrantium in errore confirmationem subseribere non posse: persuasustamen concordiae causa, cum sine praeiudicio doctrinae suas id factum iri intelligeret, his verbis, ut sibi caveret, subscripsit: Hanc do ctrinae formulam, ut piam agnosco; ita etiamrecipio; et subscripsit quidem aliorum calliditatem sua simplicitate mensus. Sed ne sic quidem bene coiit gratia; cum statim post adversarii de victoria iactitare, triumphare, et laureatas in Saxoniam, etque alias regiones literas missitare. Commodum ergo accidit, ut cum nova tentaretur compositio, ab Ecclesia Clavennesi, quae in foribus est Italiae sub ditione Rhetorum, nuneius veniret: qui Zanchio significavit; eum ab Ecclesia illa pastorem electum, ac demortuo Augustino Mainardo suffectum. Itaque, cum spes pacis perexigua ostenderetur; Zanchius cum Senatus adsensu, resignato Scholarchis Canonicatu, Argentorato discedit, sub finem Novembris, anni sexagesimi tertii, cum fido non tam famulo, quam amico et fratre, Friderico Sylburgio, iuvene apprime docto. Fuerat qui dem, pendente adhuc lite illa, Tigurum in locum Petri Martyris, vocatus Zanchius: sed ne veritatem et bonam eausam prodere videretur; Ioanne Sturmio auctore, manere ipsi ad exitum usque causae visum est. Expetivit etiam Zanchium Genevensis Italica Ecclesia, item Lugdunensis: patuit etiam locus apud Haidelbergenses et Marpurgenses; invitatus denique; fuit et Lausannam ad professionem. Sed deserere stationem suam tunc non potuit, etiam per magistratum.
Clavennam cum pervenisset; non ita multo post quam contionaricepisset; quod factum initio Ianuarii anni sexagesimi quarti:
gravis pestilentia oppidum in vasit: adeo quidem: ut, intra menses septem, mille et ducentos circiterhomines sustulerit. Fecit tamen Zanchius cum collega officium; quamdiu et locus fuit, ubiconvenirent; et qui audirent, non defuerunt. Post dilapsis civibus pleris que, in sublimen montem, haudprocul oppido, cum familiaad tempus secessit: ibique lectione, meditatione, et precibus, menses tres cum dimidio, traduxit. Postea ubi lues desaeviisset: in ordinaria functione perrexit: egitque in Ecclesia illa annis ferme quatuor; fructuose quidem, sed non absque eruce.
Clavenna et ex Rhetia ab incomparabiliillo principe Friderico 3.Electore Palatino in inclitam Haideloergensem Academiam accersitus, perhumaniterque exceptus, anno sexagesimo octavo, mense Februario, Zachariae Ursino in professione locorum communium successit: ubi orationem habuit de conservando in Ecllesia puro puto verbo Dei. Eodem anno, sic ferentibus Academiaelegibus ipsi insignia Doctoratus, utvocant, Theologici, praesente ipso Electore Fiderico 3. eiusque filio Casimiro, Petrus Boquinus contulit. Iniunxita. illi, postquam ex Rhetia in Palatinatum venisset, princeps ille doctrinae Propheticae et Apostolicae propagandae studiosissimus: ut veram de Deo, tribus in Deitate personis doctrinam scripto explicaret et confirmaret: atque adversarorum, quitum maxime in Polonia et Transylvania Deitatem Christi ac Sp. S. oppugnabant, sententiam refutaret, etargumenta refelleret. Conscripsit itaque tum in otio literario Volumina non minus eruditionis. quam pietatis plena, de Dei natura, et de tribus ELOHIM, aeterno Patre, Filio et Sp. S. uno eodemque Iehova. In his orthodoxa de magno illo mysterio doctrina ita explicatur et confirmatur: ut non sine causa omnem abster sisse pudorem illi videri possint: qui plenis buccis et libris ad populum Christianum debiaternat: Calvinismum (itan. salutant doctrinam orthodoxam) esse aditum ad Arianismum et Atheismum. Affirmat ipse Laelium Socinum et alios illius Servetinae haereseos complices saepe diversis tentasse rationibus, eodem erroreet simul exitio secum involvere. Sed cum vidissent non solum alienissimum ab ea balsphemia: verum etiam veraesententiae haud frigidum defensorem: amicitiae renuntiatum utrinque esse, pro quo facto immortales Domino nostro Iesu Christo egit gratias. Docuit Heidelb. sacras literas annos decem: donec mortuo Friderico 3. Electore, Neostadium venit, illustrissimi et fortissimi Principis Ioannis Casimiri, Comitis Palatini: ubi in scholare cens instituta annos septem et quia excurrit, sacra docendo consumpsit: quamquam statim post obitum Friderici 3. ad Academiam Lugdunensem, in Batavis haud ita pridem apertam, invitatus fuit, anno septuagesimo octavo: sicut sub ann. octogesimum Antverpienses vocarunt. Sed cum schola Neapolitan Nemetum opera eius carere non posset: Princeps manere cum voluit: cui et suam Zanchius voluntatem aggregavit.
Ludovico Electore Palationomortuo, et schola Neostadio Haidelbergam reversa, Zanchius, propter iam ingravescentem aetatem, a Casimiro principe munificentissimo, Electoralis Palatinatus tunc Administratore, rude est donatus. Itaque cum Neostadio Haidelbergam, salutandorum amicorum causa venisset, ad Christum ibidem migrat, annoa natali illius, millesimo, quingentesimo, et nonagesimo, aetatis suae septuagesimo quinto, die decimo nono Novemb. hora sexta matutina ad D. Petri in sacello Academiae tumulatus, cum monumento parieti adscripto eiusmodi: HIERONYMI HIC SUNT CONDITA OSSA ZANCHII ITALI, EXULANTIS CHRISTI AMORE A PATRIA. QUI THEOLOGUS. QUANTUS FVERIT ET PHILOSOPHUS, TESTANTUR HOC, LIBRI EDITI AB EO PLURIMI: TESTANTUR HOC, QUOS VOCE DOCVIT IN SCHOLIS: QUIQUE AUDIERE EUM DOCENTEM ECCLESIAS. NUNC ERGO QUAMVIS HINC MIGRARIT SPIRITV: CLARO TAMEN NOBIS REMANSIT NOMINE. Decessit A. M. D. XC. die 19. Novemb.
Vir hic fuit in antiquorum Patrum et Philosophorum scriptis versatissimus: modestiae singularis: pacis Ecclesiarum studiosissimus: in senecta, quae numquam sola venit, fato Isaaci obnoxius. Ioanni Sturmio in controversia Ubiquitaria strenue adstitit: cumque eo, ut et cum aliis magnis viris, amicitiam in omni vita sancte coluit.
Quemadmodum autem docendo, ita et scribendo multa, in re praesertim Theologica, optime de Ecclesia Christiana meritus est. Edidit enim: Miscellanea Theologica, in quibus devariis agitur controversiis, tum de Augustanae confessionis explicatione: De tribus Elohim, aeterno Patre, Filio, et Spiritu sancto, uno eodemque Iehova libros XIII. in duas partes distinctos: quarum prioriorthodoxa doctrina de hoc mysterio explicatur: posteriore sophismata adversariorum refutantur.
De natura Dei, seu divinis attributis.
De operibus Dei intra spatium sex dierum creatis.
De incarnatione Filii Dei libros II. in quibus dogma de omnipraesetia, seu reali communicatione divinarum proprietatum in humana natura accurate excutitur.
De sacra scriptura tractatum integrum: in quo controversiae huius argumenti explicantur.
Commentarios in Oseam Prophetam: in Epistolas Pauli ad Ephesios, Philippenses, Colossenses, Thessalonicenses.
Compendium praecipuorum capitum doctrinae Christianae.
De religione Christiana fidem.
Responsionem ad cuiusdam Ariani libellum; evi titulus: Antithesis doctrinae Christi et Antichristi de uno vero Deo.
Responsionem ad partem prodromi Wilhelmi Holderi de visionibus, quibus post adscensionem Stephano et Paulo corporesuo apparuit Christus.
De spirituali inter Christum et Ecclesiam singulosque fideles, connubio.
Prolegomena in Physicen impressa cum Aristotelis libris Graecis [Gap desc: Greek words] .
Post obitum eius ab Heredibus foras datae sunt et epistolae eius atque orationes.
Collecta haec sunt ex epistolis ipsius Zanchii, aliisque eius scriptis: item Sturmii Antipappis, ac Bibliothecis.