GAllia Aquitanica Petrum quoque Boquinum protulit: qui adolescens literarum studia sectatus; posteaque monasticen amplexus, Prioris, ut illi loquuntur, munus apud Bituriges, iuvenis ctiam tum obivit: et a sodalitio toto fuit cultus amatusque. Sed cum ei spes affulgeret consequendi omnia; quae alii eo in vitae genere ambire solent: luce Evangelii ipsum illustrante, Lutheri, Buceri, Oecolampadii, Petri Martyris, aliorumque piorum exemplum imitatus, sciens ac prudens illo se officio abdicavit: et iuxta mandatum divinum, ex idololatriae latibulo aufugit; relicto sui desiderio apud multos, non omnino malos: quorum nonnulli, ipsius exemplo provocati, idem ausi sunt facere.
Inde Wittembergam venit hac occasione. Cum apud Bituriges sustineret, quod modo diximus, munus, simulque publice
doceret: a Pomerano quodam viro pio et docto ad aulam principis Pomeraniae fuit invitatus, cum discipulo quodam Andrea Maugerio Aurelianensi. Huic postea dux Pomeraniae filios suos commisit instituendos: obiitque diem suum in aedibus Melanchthonis. Sed ad Boquinum veniamus. Maugerio discipulo placuit se mari committere: Boquinus Germaniae visendae, ac celebres in eaviros, de quibus praecipui Lutherus, et Philippus: quorum quaedam scripta iam tum legerat; salutandi desiderio ductus, literis ab illo Pomerano, qui utrique familiariter notus, terrestre iter est ingressus. Venit ergo Basileam: ibique ob pestem passim grassantem hiberno tempore substitit; docentibus in schola Myconio, Carolostadio, et Sebastiano Munstero: quos audivit, inter alios tum peste obiit ipso natali Christi Carolostadius: cuius funus cum Academicis et Boquinus est prosecutus. De figmento illo viri grandis, et atri canis (quem illustrandae narrationis gratia nonnulli addunt) neverbulum quidem tunc scribit auditum.
Proximo vere anni quadragesimi secundi Lipsiam appulit: ubi hebdomades tres commoratus est Pomeranum illum exspectans. Cepit autem tum cibum cum aliquot artium magistris: qui cum audissent Basilea eum venire: ceperunt sub Cena non minus imperite quam intempestive de Cena Domini disserere: multaque odiose de Helvetiorum doctrina et moribus effutire. Ibi Boquinus ipfos, quos in errore versari videbat; libere quidem, sed placide monuit, et ex dialogis Oecolampadii, quos non ita pridem legerat, non eam esse, quam ipsi opinabantur de Cena Domini illorum sententiam aliquot argumentis ostendit. Itaque illi mirati rem ita se habere, acquieverunt, Paulo post, ub Wittembergam venit, hospitio exceptus est ab Ambrosio Reitero, vixitque familiariter, dum ibi egit, cum Ioanne Hanzelio Augustano patritio, clari postea nominis viro. Cum Luthero et Melanchthone, redditis, quas acceperat ad eos, literis; paucis contulit: cum Melanchthone vero deinceps et frequentius et familiarius.
Sub id tempus Bucerus a Melachthone per literas petiit; Argentoratum, Alesium Scotum: qui in Calvini, a Genevensibus paulo ante repetiti, locum succederet: aut si ille abesset, alium quempiam mitteret. Hic Melanchthon, Alesio iam in Daniam profecto, Boquinum hortari cepit, ut omissa profectione in Pomeraniam: cuius et aer et victus ratio ipsi in Gallia nato et educato, parum conveniret; Argentoratensem conditionem acceptaret: Fecit id Boquinus: et sub calendas Septembreis, cessantibus aliis in illa schola ob vindemiam doctoiibus; Epistolam, quam ad Galatas Paulus scriptam reliquit, interpretari cepit: et ad finem usque deduxit. Habuit auditores ibi eiusmodi: qui
postea utilem Ecclesiae Christi operam navarunt: inter quos et Benedictus Aretius.
Venit paulo post Argentoratum Petrus Martyr: Bucerus vero cum Melanchthone evocatus fuit ab Archiepiscopo Coloniensi ad Ecclesiarum reformationem: Illo ergo absente, cum res et Ecclesiasticae et scholasticae frigide curarentur: Boquinus a fratre, Theologiae doctore, et non prorsus ab Evangelii doctrinae tunc abhorrente, rogatus, reditum in Galliam molitus est, bibliothecae potissimum amore ac desiderio retractus. Transiit eo in itinere primum Basilea, deinde Gene va. Hic Calivinum e suggestu descendentem salutavit: qui, ut videbatur ab aliis per literas monitus, Boquinum ab instituto reditu conatus est revocare: et forte longius progressus non fuisset Boquinus: si per itineris comites licuisset cum Calvino, quod urgebat, prandere.
Cum ergo ad Bituriges suos venisset; ad fratrem illum divertiti: cum quoet habitavit et vixit, donec in Germaniam rediit: numquam autem repetiit monachatum: ut ab Heshusio ei fuit obiectum. Persuasus autem a fratre, cum spes Ecclesiarum in Gallia quoque reformandarum nonnulla effulgeret, cepit ibi publice tradere Hebraicae linguae elementa: et non ita multo post utriusque Testamenti interpretationem est aggressus: idque planegratuito. Sub id tempus Fracisco rege mortuo, regina Navarrae, nuptiarum filiae suae causa non procul a Biturigibus iter fecit: quam cum Boquinus salutasset, libellumque sua manu scriptum, de necessitate et usu sacrarum literarum, ipsius filiae alterum de spirituali sponso IESV Christo, obtulisset: illa auctorem in suam recepit turelam: atque stipendium ex aerario publico ei numerari iussit: quod nec ante nec post eum Theologorum concessum fuit nemini. Eius dem etiam mandato, assentiente Archiepiscopo, munus contionandi in summo urbis Bituricensis remplo eidem fuit commissum.
Defunctae illi successit Henrici regis soror: ut nominis generisque, ita doctrinae acpietatis haud dissimilis. Ei Boquinus cum libellum, quem de homine perfecto inscripserat, obtulisset: beneficium illud per Michaelem Hospit alium tunc suum, postea Galliae cancellarium confirmavit: Usus ergo Boquinus eo beneficio est tantisper: dum laborem Ecclesiae suum non inutilem esse animadvertit. Sed ubi sensit frustra meliorem exspectari Ecclesiae conditionem: hostes etiam magis magisque vitae suae insidias moliri: sponte se eo munere abdicavit. Acerba tunc sustinuit monachorum et hostium veritatis odia: et creata ei fuerunt pericula praesentisima: a deo utipsi in Parisensi senatu primum, deinde ad Archiepiscopi Biturigum tribunal, non sine vitae discismine, causa fuerit dicenda. Sed causam non Boquini, verum suam ipsius Christus per viros pios bonosque adseruit; et servum suum, cuius opera porro usurus erat, ex faucibus hostium eripuit.
Inter sacrum itaque et saxum cum staret: de fuga in Angliam adornanda cogitavit: sed nuntiata Eduardi regis mors, consilium hoc mutare ipsum impulit. Ardebat a. eo tempore Germania intestino bello: quod fecit, ut rus secedere cogitarit. Sed suasu amici cuiusdam, motus etiam proprio suo consilio, ad Ecclesiam, quam in Germania reliquerat, rediit: et recta Biturigibus Argentoratum venit, cum duobus honesto loco natis adolescentibus. Accidita, cum vix mensis praeteriisset unus; ut Ecclesia Gallica, quae publica Argentorati tunc erat, ministro destitueretur Petitum itaque a Boquino est: ut partes docendi in ea Ecclesia, cuius pars erat, susciperet. Quod etsi primo constanter variis adductis rationibus, recusaret: tandem tamen amicorum hortatu, interquos et Ioann. Sturm. ea conditione id ofncium suscepit: ut de alio ministro accersendo quamprimum cogitaretur. Obivit igitur mensibus quatuor istud munus magna cum molestia, et difficultate, ob quorundam improbitatem ac perfidiam: donec Petrus Alexander a Senatu, consensu Ecclesiae, ordinarius minister fuit suffcctus.
Argentorato Haidelbergam sub annum mille simum, quingentesimum, quinqu, agesimum septimum, venit; vocatus ab Othono Henrico ele ctore, reformationem Ecclesiarum aggrediente: ibique sacrarum literarum explicationem, professor publicus designatus suscepit, variaque ut fit in murationum initiis, certamina sustinuit, atque molestias devoravit: quemadmodum ipse in libello de causis diuturnitatis controversiae de Cena Domini, recenset. Inter alia, quibus interfuit colloquia, estet Maulbrunnense: quod controversiae potissimum Eucharisticaeet de Ubiquitate, ut vocant, componendae causa, anno sexage simoquarto, saeculi decimi quinti, inter Theologos Friderici 3. Electoris Palatini, et Christophori ducis Wurtenbergici Maulbrunnae fuit institutum. Ad id enim et Boquinus cum Michaele Dillero, Casparo Oleutano, Petro Dathene et Zacharia Ursino, de voluntate Electoris profectus; suas partes, ut Acta publicata ostendunt, defendit. Sed quid tumeo colloquio, tum aliis, effectum fuerit: eventus hodie docet. Tantum enim abest, ut controversiae ista ratione componantur, utsaepe [Gap desc: Greek words] et [Gap desc: Greek word] quadam dominante, maiores inde exoriantur.
Egit autem et docuit Haidelbergensi in Academia, Boquinus annos circiter viginti, sub Othone et Fridericotertio Palatinis Electoribus Postea vivis exempto pio Principe Friderico 3. Electore, anno Christi millesimo, quingentesimo, septuagesimo sexto, ipse etiam cum aliis Theologis ac Professoribus, Heterodoxorum quorundam dogma improbantibus loco cessit. Exinde Lausannam vocatus sacro publice docendi munere functus est, donec ipse vita defunctus: quod ei singulari plane et cito mortis genere contigit. Cum enim sacra die quadam, anno mille simo, quingentesimo, octogesimo
secundo, mane eta prandio [Gap desc: Greek word] contionatus esset: vesperi alterius contioni interfuisset: cenam hilariter sumpsisset: caque finita deambulatiunculase recreasset: domum reversus, dum familiarem quendam aegrotantem consolatur, subito deficere viribus cepit. Nec plura effatus, quam: Domine, suscipe spiritum meum: et ad servum accutrentem, Ora: placide exspiravit. Hoc vereest mortem non videre cum venit Momento pius exitus et victoria laeta. Fuit hic Boquinus unus de primis. qui in Palatinatu, Ecclesiae, qua explicando, qua defendendo orthodoxae fider capita, operam praeclaram navarunt. In libello illo, de controversiae sacramentariae diuturnitate, scribit: sententiam de Cena Dominica primum se ex lectione Brentianae Exegesis in Ioannem didicisse: quod ipsum et Marbarchio Argentorati, etipsimet Brentio, audiente Iacobo Andrea, Maulbrunnae est coram confessus: eandemque putavit esse, omnium, qui ita appellari volunt, Lutheranorum. Sed cum aliter eos statuere intellexisset: veritate cogente, sententiam mutavit, non de mysterio ipso, aut de verbis Christi, sed de Lutheranis: quos aliter sentire deprehendit, quam ipse crediderat. Numquam enim in animum inducere poterat suum: talem illos statuere corporis Christi praesentiam in pane: per quam fiat, uta dignis iuxta et indignis sumatur edaturque, idque ore corporis. Prorsus etiam ipsi fuit inauditum: Christum ad carnis suae vivisicae participationem non flagitare fidem: cum eam nominatim in Baptismo requirat: et Apostolus omnibus ad Cenam accessuris sui imperet probationem: qua in voce comprehendi fidem, sicut et paenitentiam, nemo sanus dubitet Caetetoquin de Augustana Confessione, ut nominatur, palam est professus se eam amplecti: modo sine corruptelis intelligatur.
Seripta in Ecclesiae piaeque posteritatis usum a Boquino haec sunt relicta: Defensio ad calumnias doctoris cuiasdam Avii in Evangelii professores.
Examen libri, quem D. Tilemannus Heshusisus inscripsit: de praesentia corporis Christi in Cena Domini:
Theses de Cena Domini.
Exegesis divinae communic ationis.
Adsertio veteris ac veri Christianismi adversus novum et fictum Iesuitismum, seu societatem Iesu.
Brevis notatio praecipuarum causarum diuturnit atis controversiae de Cena Domini.
Canones, quibus defenditur [Gap desc: Greek word] in verbis Christi: Hoc est corpus meum: et controversiae de Cena Domini atque similium diiudicandae certissima ratio demonstratur.
Adsertio ritus frangendi, et in manus sumendi panis Eucharistici.
Ex lib. Boquini de causis diuturnae controversiae de Cena Domini; et Chronol. Bucholceri.