IOannem Cnoxum Scotia protulit, insigne patriae suae lumen: qui in mediis et plusquam Cimmeriis tenebris, verbi divini lucernam suis popularibus praetulit. Magistrum olim sectatus fuit Sanctandreae minime obscurum Io annem Maiorem Scotum, acuminis et subtilitatis nomine clarum: cuius multa ad ingenii gloriam ostentandam parata exstant monumenta. Huic magistro suo addictus cum esset; magna auctoritate Theologiam illam Philosophicam docuit: adeo quidem, ut et Magistro suo in quibusdam felicior, si qua fclicitas in subtilitate eiusmodi esse potest, videretur.
Posteaquam vero Augustini et Hieronymi scripta studiose evolvere cepit: aliam in iis Theologiam deprehendit, solidam nempe et simplicem. Subtilitate itaque abiecta simplicitatem amplexus est: quam et ipse Salvator, et sancti Apostoli nobis commedant: sensitque Scoticas illas argutias coctrinae Legis atque Evangelii inimicas: et Sophistien illam garrulam homini Christiano indignam: Caligine itaque omni discussa, Christum iustitiae solem, et lucem in tenebris lucentem agnovit, adoravitque: edita Edinburgi fidei confessione clara: quam Patres infulati et monachi ferre non potuerunt. statimque exstinctum omni conatu iverunt. Appetitus autem a multis, instinctu Davidis Betoni Archiep. Cardinalis Scotiae primatis, Cnoxus; captus etiam mortique iam destinatus: singulari Dei providentia liberatus Vervicum Angliae virbem fintitimam Scotiae concessit: ubi veritatem Evangelii magno cumfructu et studio propugnavit: passimque famam nominis sui disseminavit.
Imperabat illis temporibus Angkliae Eduardus VI. qui Cnoxum observabat; ac, qua erat pietate favore singulari eum prosequebatur. Itaque cum Episcopatus deregis voluntate Cnoxo esset oblatus: indinabundus Cnoxus non solum honorem recusavit: sed etiam oratione gravi titulos illos improbavit, quasi regni Antichristiani quiddam redolentes.
Exorta autem, post immaturum obitum Eduardi, anno millesimo, quingentesimo, quinquagesimo tertio, Mariana tempestate: cum alii orthodoxorum ad exquisitissima supplicia raperentur; alii vero alio profugeruent: Cnoxus tutam sibi stationem Francofurtum ad Moenum, Iportum autem Genevam. commune illud afflietorum asxlon elegit. Ea in urbe suos cives docendo ac consolando, munere veri Episcopi functus est; Calvinoque usus familiarissime.
Anno deinde millesimo, quingentesimo, quinquagesimo none in Scotiam reversus, incredibile dictu quanto cum spititu, quantoque
suceessu Evangelii doctrinam propagavit in regno illo. Et quamvis tum motus Gallici ipsum regnum turbarent: tum Satanas intus dira in Ecclesia moliretur: tamen Canoxus infracto invictoque animo perstitit: et ad extremum usque spiritum, Christum Salvatorem unicum, qua voce, qua scriptis docuit, et veritatem Evangeli propugnavit. Sed ut ipsichristo et Apostolis odium mundi, insidiae, et exilium ferendum fuit: ita et Cnoxum, summum et unicum impietatis hostem perfidia improborum Edinburgo Andreapolin tandem expulit. Quo ut primum venit: multos illis Satanas excitavit hostes: Praesertim cum se illis, qui contra regiam maiestatem conspirarant, opposuisset: quorum coryphaeus fuit Hamiltonius quidam, tunc egregius religionis simulator, post apostata impudens. Accidit sub id teinpus, anno videlicet Christi 1572. ad finem decurrente mense Aug. in Galliaid, quale accidisse alias vix ulla annalium achistorirum monumenta produnt: et quia in vulgus etiam nnotum hodie: strages in quam illa Parisienssis. ubi initium factum a Colonio Amir alio, postea in omnes puram religionem amplexos, nullo habito aetatis, nullo sexus, nullo ordinis, discrimine, ita est saevitum: ut vere plus sanguinis, quam vini in Thyestaeis nuptiis illis fuerit effusum.
Attulit clades ista, ut omnibus omnium regionum piis, ita Cnoxo huic dolorem acerbissimum, cumulumque ad priores curas, longe maximum. Sed cum serenior adspiraret pacis in Scotia constituendae aura, reversis, qui Edinburgo pulsi, piis: Cnoxus etiam eo literis Senatoriis revocatus est. Reversus itaque Edinburgum, comitantibus eum multis piis fratribus Statim suo fungi coepit officio, sermonemque unum et alterum publice ad populum habuit: sed, quod vox imbecillior facta, auditorio numeroso non usque quaque satissecit. Eo cognito, ipse Senatum Ecclesiasticum rogavit; locum ut suis laterib, commodiorem desigenaret. Quod ubi factum, homilias aliquot de passione Christi ad populum habuit, initio a cap. 26. Matth. factotqua in doctrina vitam finire saepe multumque poptavit. Cum a. solus tantae hominum frequentiae, praesertim debilitato iam corpore, non sufficeret: permissum est Edinburgensib, eligerequem maxime ducerentidoneum mandatumque Senatus Ecclesiastici auctoritate, ut is, quem Cnoxus obeundo eiusmodi muneri aptissimum iudicaret, vocaretur. Communi tandem consensu evocatus est e collegio Aberdonensi Iacobus lusonius, literis et Senatorum urbis et ipsius Cnoxi: sed praetextu saltem visendi Cnoxi. Et sane hic praesagiisse ac praesensisse iam tum haud procul vitae suae finem atque beatam [Gap desc: Greek word] abesse videri potest: cum inter alia sub calcem Epistolae haec addidit: accelera frater: alioqui sero venies. Lusoniusitaque ubi Edinburgum appulit; post aliquot publice habitas contiones, ad d. 5. Id. Novemb. annoseptuagesimo secundo, a Cnoxo Pastor illius Ecclesiae declaratur. Eo in conventu Cnoxus e sacro suggestu et Dei erga se misericordiam
multis praedicavit, et suum in docendo Evangeliostudium fidemque testatus est: et Edcclesiae Edinburg. de Ausonio suum in locum surrogato effuse gratulatus: cui quoque magno Zelo gratiae divinae et Sp S. inerementum est precatus: quae preces irritae non fuerunt. His peractis postquam populo benedixisset animo solito hilariori, corpore vero aegro, et baculao innitente domum, fere toto coetu comitatus concedit, unde postea vivus non est egressus. Quarton. Idus Nov. gravitussi corripitus, et propter invalescens phlegma ex continuo defluxu spiritum magis aegre trahere coepit. Ibi amicis suadentibus ut medici accerserentur: illis qui dem annuit: affirmans se media ordinaria nolle aut contemnere, aut negliegere; sed tamen seire Dominum millitiae suae finem impositurum. Postridie eius diei servis singulis sua stipendia persolvipraecipit, quos gravissime exhortatus est; ut in timore Domini ambularent camque vitam degerent; quae Christianos in ea familia educatos deceret. Eodem die ordinariam legendirationem, quam sequi consueverat (singulis a. diebus tum N. T. capita, psalmos inprimis, historias item rerum Ecclesiasticarum, ipsemetlegebat) morbus invalescens inter mittere coegit. Praecepit interea uxori Margeretae Stevvardae mulieripiae, et de illo plurimum sollicitae, et Richardo Ballentino servo propter religionem et pietatem ipsi caro: ut singulis diebus 17. c. Ioan. cap. unum aut altetum epist. ad Eph. Ies c. 53. clara voce legerent: id quia diligenter ab ipsis et studiose praestitum. Psalmos insuper ipsemet delegit: quos vellet, quorum meditatione et in vita et in morte multum sese recreavit. Postridie idus Nov. sub horam 7. electo surgit, rogatusque cur, cum tam aeger esset, non potius quiesceret: respondit, se tota ista nocte in meditatione resurrectionis Iesu Christi Domini nostri oceupatum fuisse, iamque par atum suggestum consc endere, ut quam intus ex ea cepisset consolationem, aliis communicaret. Sic in opus Domini ad extrem um usque halitum incumbensquan quam per virium defectum, ut qui vix duum ad miniculo erigeretur, efficere quia cupiebat, nonpotuit. Paucis deinde interiectis diebus Ministros, presbuteros, et diaconos Ecclesiae ad se accersit: eosque coactos his affatur: Appropinquat, et iam pro foribus est dies ille quem saepe multumque sitire soleba: quo Maegnis labroib et peneinfinitis aerumnis, defunctus, dissolvar et ero cum Christo. Atqui iam testis est mihi Deus meus, cuiservivi in spiritu in Evang. Filiiip, sius, menihil docuisse praeter veram et solidam doctrinam Evangelii Dei, adeoque in hoc unice fuisfe intentum; ut ignaros rerum divinarum instituerem: fideles confirmarem, infirmas, trepidas, et fluctuantes sensu pec catorum conscientias hominum per promissiones gratiae erigerem; su perbos et adeo aeterno rebelles severis iudiciorae Dei minis debellarem. Et quamvis de mea nimia severitate multos saepe multumque conquestos, et etiam adhuc conqueri intelligam: novit tamen Deus ab odio hominum eorum contraquos severa Dei iudicia intonare solebamanimum meum semper vacuum suisse. Interea v. diffitertnon passum: quin peccata eorum quibus indulgebant, summo odio perfequutus
fuerim: cum tamen unieum hune scopum mihi ob oculos posuerim, ut, si fieriposset, Domino lucrifacerem, Quod a. sine ullarum personarum respectu, quicqid Dominus in os meum posuit adeo intrepide locut us sum: effecit re verendus quidantimor Dei meir qui aesae Vocaevit, et ex gratia sua dispensator em mysteriorum divinorum esse Voluit: cui sciebam cum coram tribunalieius sistar, de obita legatione, quam mihi imposuit, me rationem esser edditurum. Et proinde profiteor eoram Deo et sanctis Angelis eius, menumquam Dei saecratum verbum caeuponatum fuisse, numquam hominibus placere studuisse, numquam pui vatis meis, aut aliorum affectionibus indulsisse: sed bona fide talentiam mihi concreditum in Ecclesiae, cui in vigilabam aedific aetionem distribuisse: qua inre quaentum vis obloquantur impii, me bonae conscientiae testimonium oblectat. Vos interea mihi carissimi fratres. in aeterna illa veritaete Evangelii filiii Dei persistite: attendite diligenter gregi, cui vos praefecit Dominus: quemque sanguine Filii suiunigeniti redemit. Tuque Lusoni, certa bonum certamen, et perage opus Domini hilariter et cum fiducia. Benedicat ex altis Dominus et vobis, et toti Ecclesiae Edinburgenae: ad versus quam, quamdiu per stiterit in verbo verit atis (cuius esse me Ministrum voluit Deus) quia ex me audivit; portae inferorum non praevalebant. Cavete ab iis, quales multos hic esse scitis, qui non solum regiam auctoritatem abnegarunt: sedetiam aeb agnita a veritate, quam prosessi sunt, defecerunt. Quibus ego adhut denuntion. nisi poenit entian ducantur, et in viam unde aberrarunt redeant: futurum, ut et anima et corporemale dispereant. Ceterum cum aegre annhalitum traeham: hic dicendi finem faciam: Atque his symmystas dimisit: postquam fecorsim de monendo quodam Grangeo dixisset: cui quia praedixerat supplicium, tandem obtigit. Accesserunt deinde officn causa et alii, praecipuae nobilitatis viri: inter quos et comes Morionius, postea proresx et alii: Feminae etiam sublimi loco natae: Quos omnes ad pietatem hortatus, non sine solatio passus est discedere. Postea morte magis magisque appropinquante, loculum parari ligneum iubett in quo corpus demortui conderetur: et identidem has in ore habuit voces: Domine Iesu, dulcissime Iesu in manus tuas commendo spiritum meum: propitius Domine intuere tuam Ecclesiam quam redemisti da rursus pacem huic afflictae Reip. Suscit a fideles Pastores, qui Ecelesiaetuae curamgerant: da nobis Domine, ut tum ex documentis irae tuae, tum sensu misericorddiae peccatum detestemurd; tibbi a. ex animo serviamus In mediis v. meditationibus ex abrupto upto saepe sic adstantes alloqui solebat: o servite Domino in timere; et mors non erit ormidabilis: imo beata mors ilis, quibus est efficax mors unigeniti Elii Dei. Intcrrogatus a Roberte Campballo familiari suo: num magnum cruciatum sentiret? Respondit, sibi non videri nec sentiri quidem cruciatum, qui sit finis multarum miseriarum, et perennis gtsdii principium. Iamque postquam diligenter seripturae locos, de quibus supra diximus,
legicurasset; ipsemet orationem Dominicam, et Symbolum Apostolorum recitat, et pias meditationes, de singulis petitionibus, et fidei arriculis summa eum consolatione eorum, qui adfuerunt, adiieit. Postea expansis in caelum manibus; Domine, inquit, in manus tuas commendo spiritum meum: tu nosti Domine cruciatus meos, non obstrepo tibi; imo Domine, si tibi visum sit, non reluctor ad multos annos bhos dolores, et aerumnas, mihi iusto iudicio tuo impositas perferre. Tutantum perge illucescerementi meaeper Iesum christum Ea tota nox illi solito paulo molestior fuit. Iuber interen XV. caput prioris Epistolae ad Corinthios legi et relegi. Quod ubi factum; Oqum dulcem, inquit, et salvearem consolaetionem Dominus mihi ex hoc capite suppeditat. Cum vero altes oculus iam desecisset, et lingua aegre officium faceret: legite, inquit locos quos delegi, praesertim decimum septimum caput Ioannis, siquidem illic anchoram ieci. Ab ca lcctione aliquandiu quicvit: sed co toto fere tempore crebros gemitus, planctus, suspiria edidit; ut non obscure adstantes intelligerepossent; eum cum gravi tentatione confligere. Aderat Ioanes Ionstonus, vir bonus et pius, Robertus Campbellus Christianae religionis amans, ipsius Cnoxiuxor, et alii, qui omnes iamiam dissolutionem aniamae a corpore exspectabant. Tandem quasi experrectum interrogant; qui valeretus. quaeve causa tantorum suspiriorum fuisset? quibus Cnoxus: multa quidem, inquit, hactenus in vit a fragili certamina, multosque Satanae insultus sustinui: at iam fortissime me adortus est leo ille rugiens, omnesque vires zut me devoraret, et perderet, simul effudit. Saepo prius mihimeapeccaeta ob oculos posuit; saepe ad desperationem sollicit a vit: saepe mundi illecae bris irretire studuit: ut fractus gladio spiritus, que est verbum Dei, nibileffieere potuit. Iam v. me alia adortus est via. Callidus enim serpcns persuader e studuit: me propter fideliter obit amlegationem in ministerio: velipsum caelum et beatam immortalitatem mereri, At benedictus Deus qui mihi eos scripturae Iocos suggessit quibus iugularem, et ignitum hoc iaculum exstinguerem, inter quos erat ille: Quid habes quod non accepisti? et Gratiae Dei sum id quia sum: et, Non ego, sed gratia Dei in me; atque itavictus decedit. Gratias itaque ago Deo meo per Iesum Christum, qui me victoria potiri voluit Ego v. certo mihi persua si ultra non futurum: ut ille me adoriatur, sed brevi, tum sine ullo magno corporis cruciatu, tum sine ullo animi angore, me hanc citam mort alem acmiseram, cum immortali et beata vita per IESUM CHRISTUM commutaturum. Leguntur interea vespcertin ae prcces: interrogatus numqui deas audiret, respondit, utinam vos iis auribus audivissetis, et mente percepissetis, quibus ego audivi et percepi: DOMINE IESV suscipe spititum meum. Ibi cum iam apparcrent certa praesentis mortis indicia, rogant astantes; ut signum aliquod edat; se claudere vitam in ea aeterm Dei veritate, quam docuisset; et
constanti fiducia beatae immortalitatis per Iesum Christum, quam toties sitiisset; manum, quasi novas vires iamiam moriturus concipiens, caelum versua erigit, duocbus que emissis suspiriis hora undecima noctis vicessimo quarto Norvembris anno milliesisimo, quingente simo, septuagesimo secundo, e mottali corpore placide emigravit.
Fuit vir non minoris eruditionis, quam virtutis, et elogiorum Dei praeco constans atque fortis per omnem vitam. Specimen eius illustre deposuit tum alis, tum anno millesimo, quingentesimo, quinquagesimo in terra Dunelmensi: quando coactus coram Episcopo Tonstallo, et eius doctoribus. super Missa Pontificia opinionem suam exponere. pro contione illius idololatrias et horrendas blasphemi iastam solidis argumentis demonstrfavit: ut adversarii quod vere opponerent, non haberent.
Relivit liebllos quosdam, anglico sermone scriptos:
Ad Londinenses et alios.
Ad evangelii professores.
Qualiter sit orandum.
In psalmum ad matrem.
Contra Missam Papisticam,
Doctrinale Missaticum.
De fide Eucharistiae.
Ad Ecclesias affictas.
Ad Scotiae reginam Mariam.
Consilum in bis angustiis.
Buccinae afflatum primum.
Appellationem a sententia cleri.
Ad populares Scotiae.
In Genesin contiones: quas habuit potissimum Francofurtiad Moeaum, et Genevae in Anglorum tunc exulantium Ecclesiis. Sunt et alia eius quaedam: quorum nomina Balaeus laudat.