[editor: Handwritten note: Qui è Melchioris Adami Vitis omnem rei Bibliothecariae Germanicae notitiam metit, ut facit Ludovicus Iacobus, (Carmelita, qui scripsit Tractatus de optimis Bibliothecis, s.) è turri Achivos iudicat. Morhof. Polyhist. p. 192.]
QUEMADMODUM historia universalis, tam ecclesiastica quam politica, summam adfert utilitatem, cum voluptate et iucunditate
coniunctam eximia: ita et eius, quae ad singulas descendit personas, antiquitas est ultima, fructus egregii, ac delectatio singularis. Vetustatem eius sacrarum loquumtur literarum monumenta [Gap desc: Greek word] , Veteris inprimis Instrumenti. In eo enim libri historici, tum pentateuchus Mosis, tum aliorum; qui populi Israelitici res gestas sub sacerdotibus, iudicibus, regibus et principibus complectuntur, aliud fere nihil condunt, quam annales et vitarum descriptiones. Recitantur enim inibi Patriarcharum, Regum, Prophetarum, et aliorum sanctitate illustrium hominum natales, parentes, educatio, facinora, tam bona quam mala, tandemque obitus, et annidiesve emortuales. Ad Novum autem si abeamus; reperimus in historia Evangelica, et in actis, ut liber inscribitur, Apostolicis, mandatam literis vitam tum ipsius IESU CHRISTI, unici Salvatoris mundi, tum sanctorum Evangelistarum et Apostolorum. Ac rem sic habere, testantur tam veterum quam recentium auctorum labores: qui ex ipsis sacris Bibliis historias ac vitas divinorum hominum virorumque DEI, Graece Latineque contexuerunt. Horum in numero laudandus venit Dorotheus episcopus Tyri et martyr: qui Prophetarum maiorum et minorum, duodecim Apostolorum, et septuaginta discipulorum vitas synoptice est
complexus: hisce annumerandus est Isidorus episcopus Hispalensis: qui de vita et obitu sanctorum utriusque Testamenti scripsit: his accensendus Gennadius presbyter, Epiphanius, Philo, Prochorus, et alii complures, ut recentiores iam omittamus. Fuisse autem et gentilibus extra Ecclesiam curae historiam eiusmodi personalem: non est, cur verbosius demonstremus. Quis enim Plutarchum Chaeroneum, Traiano Imperatori summe aestimatum polyhistora, non audivit; eiusque [Gap desc: Greek words] h. e. monumentorum pulcherrimum opus, Vitas, ur vocat, parallelas, quibus praestantium virorum res gestas et opera comparavit? quis Diogenem Laertium vitarum Philosophorum clarorum scriptorem ignorat? quis Hesychii Milesii, Illustrii cognomenro de eodem argumempto librum? quis Eunapii Sardiani, quis Philostrati Lemnii? Quid dicam de Latinis tum historiae Augustae, ut appellamus, tum aliarum vitarum conditoribus? quorum lectio hodierna etiam tempestate et fructuosa et iucunda ducitur: idque non sine causa. Debetur enim hoc virtuti eorum: quorum, dum in terris vixerunt, prudentia res maximae fuerunt gubernatae et gestae: et quibus rem pub.ac posteritatem omnem sibi obstrinxerunt. Est autem honos hic virtutis
praemium ac fructus unicus: nec virtus ipsa quicquam, praeter laudis et gloriae mercedem, amplius desiderat. Hinc Alexander ille Magnus fortunatum praedicavit Achillem, in Sigaeo monumento eius adsistens, qui suae virturis praeconem Homerum invenisset: et Alexander Severus Imperator vel ideo impense amavit fovitque viros literatos: ut essent, qui, quae gessisset, in litoras mitterent. Hinc apud Spartanos ante pugnam rex Musis sacrificabat: ut res gestae ornatam historiam consequerentur: et ab illo ipso magno Alexandro Callisthenes philosophus in castra accitus fuit, ad acta eius memoriae prodenda. Excitantur praeterea commemoratione huiusmodi, et inflammantur animi hominum non degenerum, ad virtutis cultum: et ad nominis decus prensandum expetendumque. Vis enim exemplorum in utramque partem est maxima: et vita omnis magis exemplis, quam rationum momentis ducitur. Matthiam equidem Corvinum, fulmen illud Asiatici hostis, adolescentulum adhuc accepimus, auditis aliorum fortibus et praeclaris facinoribus, adeo accensum fuisse: ut exsultim tripudians, quasi de animi potestate exierit, manuum pedumque applausu virtutis stimulos testatus. Nihil hic dicimus, quod ex historiarum fingularium lectione multa peti possunt, quae faciunt ad formandum
iudicium: multa, quae ad vitam regendam et constituendam: multa, quaead confilia recte ineunda, aut aliis danda. Vidit hoc ille idem Severus Imperator: qui in comsilium solitus adhibere maxime eos: historiam qui nossent: vidit et Cyrus Xenophontius; qui iam morti vicinus liberos monuit, ex ante actis exemplis petendam esse saluberrimam atque optimam doctrinam: vidit idem hoc ille, qui [Gap desc: Greek words] principium prudentiae sapientiaeque historiam perhibuit. Et suavissimi sunt versus optimi poetae in panegyrico:
Intereae Musis animus dum mollior instat:
Et quae mox imitere legas: nec desinat unquam
Tecum Graia loqui, tecum Romana vetustas.
Antiquos evolveduces: adsuesce futurae
Militiae: Latium retro te confer in aevum.
His aliisque causis, Principes illustrissimi, Domini clementissimi, adductus et ego, cepi ab annis aliquot virorum in Germania nostra natorum: quosque tum erudita doctrina, tum egregia vel in Ecclesiam DEI, vel in Rem pub. Christianam merita commendarent, sparsim colligere, et in unum quasi corpus coagmentare. Debere mehoc existimavi communi patriae: virtuti variis speciminibus probatae: religioni orthodoxae, ipsorum operaad nos, DEI inprimis beneficio propagatae, et ad posteros etiam
propagandae. Nam Germano non immerito, opinor, turpe duxerim; nosse, animoque complecti; quid vel Italus aliquis, vel Gallus, vel alius transmarinus, in sua quisque patria, et suo vitae doctrinaeque genere praeftiterit: de popularibus vero, et in media Germania natis viris, praeclareque de Ecclesia vel Republ. meritis, parum admodum aut nihil scire, sae pe etiam ne nomen quidem, aut natum esse, inaudiisse. Quod quid est aliud; quam [Gap desc: Greek words] in domesticis suisque perpetuo puerum esse? quemadmodum Plato, et cum Platone Cicero, pueros vocant, historiae et ante nostram aetatem gestorum ignaros. Suggerent autem narrationes istae et descriptiones vitarum, praeter exempla illustria, religionis in Germania superiori saeculo reformatae historiam, eius [Gap desc: Greek word] , praedictiones, progressum, eventus et exitus synodorum, colloquiorum, ac consiliorum: adeo ut confirmare ausim: nullius fere Theologi vitam hoc in volumincapparere: in qua non et aliquid appareat singulare. Ostendent insuper aerumnas ecclesiae, et testimonia praesentiae divinae in liberationibus: et exhibebunt exempla multorum certaminum ac controversiarum in doctrina: comprobabuntque illud Apostoli: oportet hoereses inter vos esse: ut qui probati sunt, manifesti fiant inter vos. Sub V. V. autem
Celsitud. illustrissimi principes, Domini clementissimi, augusto nomine, Germanis has Theologorum nostratium vitas unum in volumen coniunctas, commendare ac consecrare volui et debui cum aliis, tum his potissimum de causis. Principio, placuit Domino DEO meo; ut primum huius caeli spiritum in Silesia vestra haurirem: peregrinationem atque exilium meum in agro Grotgoviensi ordirer: magistros et ammiparentes in VV. CC. illustri Gymnasio, quod etiamnum Bregae floret, invenirem: et fundamenta prima verorum bonorum iacerem. Patriae itaque carissimae, ac nutrici beneficentissimae, pagellis istis, cum luculentius non suppetat, [Gap desc: Greek word] qualia qualia redditum eo, cum votis ardentissimis ac quottidianis, ad Patrem Domini nostri Iefu Christi; floreat illa! floreant eius principes et coronae! floreant ecclesiae et scholae, quam felicissime, quam diutissime! Movit me secundo loco vestra, principes incliti. pietas, et sincerae religionis adserendae ac provehendae studium: quodut divinitus omnibus principibus regibusque est mandatum. ita VV. CC. a parentibus, ab avis, proavisque ingeneratum ac proprium. Qui ergo veritatis Evangelicae defensores ac vindices estis: eiusdem doctorum vitas, resque stylo et voce in Ecclesia militante gestas, non sine voluptate, spero, cognoscetis.
Nec dicam hic de cupiditate vestra legendi historias: communi VV.CC. cum summis principibus, regibus, et Imperatoribus: nec de amore ac prolixo affectu erga bonas literas et literarum propagatores; quem U.V. CC. egregie declarant, in gemino conservando Gymnasio, altero Bregae, Goldbergae altero; utroque non ab una annorum decade iam celebri ac late incolis accolisque frequentato. Hoc vere dicam: regia res est, illustrissimi principes, literas tueri: quibus exstinctis miserabili caligine cuncta confunderentur; hominesque a brutis mhil differremus. Ex Apollinis enim non Delphici, sed Germani, tripode gravissimum hoc prodiit, oraculum: in scholis non solum ecclesiae seminaria sunt: sedetiam ibipraeparantur ingenia adomnem reliquam vitae gubernationem: imo scholae sunt fontes humanitatis intota vita: quibus neglectis necesse est sequimagnas tenebras, confusiones religionum, et superstitiones: legum, literarum, atque artium interitum: oblivionem antiquitatis et historiarum: morum feritatem: denique infinitam barbariem. Haec Germaniae nostrae Phoenix. Postremo, ut extremum etiam aliquid mea habeat compellatio, in hacvitarum silvula occurrent nonnulli Theologi; qui in Silesia et in vestris eriam ditionibus nati, rem Christi aut in patria, aut extra eam egregie gesserunt; patriaeque sua virtute ornamento sunt sempiterno. Solet autem magnorum
et eruditorum virorum laus etiam ad principem redundare: sub quo eorum aliquis vel vixit, vel e cuius territorio originem duxit. Accipite ergo, principes clementissimi, et sereno vultu accipite hoc quicquid est chartacei, ad Vestra pulvinaria cum submissa animi devotione depositi: et istas Christi servorum, ecclesiaeque antistitum vitas, vestro pattocinio, sicubr opus, clementer complectimini: meique in patriam affectus qualecumque monumentum fuffragio maximo probate. Ita Deus aeternus Pater Domini nostri Iesu Christi, Vestras Celsitudines, et totam illustrissimam domum florentes aeternum conservet: et tempestates publicarum cladium, quae omni ex parre impendere suavissimae patriae videntur, clementer depellat: suamque ecclesiam, ipsum in omni aeternitate celebraturam, his in terris tueatur et potenter adserat! Data calend. Augusti, Anno cIc Icc XIX.
Vestrar. Celsitud. subiectissimus MELCHIOR ADAMUS.
EXSOLVO tandem promissa mea, Lector benevole; fidemque ante annum non unum datam libero: dum heic uno in volumine tibi exhibeo vitas Theologorum clarissimorum: qui in Germania nostra nati, ecclesiam Christi strenue propugnarunt, et voce scriptisque late propagarunt. Non ingrata erit, spero; bonis et piis mea haec opella, ex animo divinae gratiae dilaudandae, et patriae illustrandae, sincere cupido profecta. Colligendas putavi eiusmodi micas, et in usum ecclesiae patriaeque adservandas: quarum quaedam dispersae diversis in paginis librisve, imo et animis memoriaque latebant: quaedam excusae quidem et in publicum productae; sed nec tanto numero, ut in plures differri regiones possent; nec ea orationis stylive forma: quae historiam decet. Dedit itaque hoc communi patriae, praeclarorum, quod citra invidiam dixerim, ingeniorum matri: dedi excellenti virtuti, quam Deus vult agnosci, cum de ipso sit testimonium, et nulla magna virtus sit, ut sententiosus Seneca ait, sine Deo: quam nolle agnoscere, ingratitudo est, livor est et invidia: dedi denique piae, si qua futura est, posteritati: quae profecto et heic habebit non pauca ad patriae deeus, ad Dei gloriam, ad institutionem et correctionem
facientia. Sed antequam te dimitte, quaedam mihi monendus aut rogandus es, mi lector. Primum, ne praeteritos aut omissos non paucos queraris, haud indignos, qui hoc in theatro appareant. In eo mea, milector, culpanulla est: sed penuria fecit historiae: quam nancisci nullam uspiam potui. Malui itaque prorsus tacere de multis praestantibus viris: quam, ut ille de Carthagine, pauca dicere: et trita illa: Natus est: obiit; scribere. Suppleri tamen poterit hic defectus, volente Deo, et mutuas operas tradentibus bonis patriaeque amantibus: si huius Voluminis tomus secundus fuerit adornatus. Quod idem dictum volo. de reliquis vitis Ictorum et Politicorum, Medicorum, ac Philosophorum. Alterum est, quod publice testor: nihil heic meum esse, ne quidem esse velle; nisi collectione, ordine, ac styli elimatione nonnulla, in multis molesta: quippe cum omnia ex variis collecta et digestae fide sint Germana, uti testimonia ubique copiese adducta docent: nec nobis in animo unquam fuerit, cuiquam quicquam admetiri, nedum admentiri. Hoc etiam fortassis deprecandum; ne vitio vertatur; sicubi eadem saepius iisdem recensentur. Ita et narrationis series postulavit: et veritatis id erit argumentum. Praeterea si quid erratum, quod vehementer veremur, omissumve alicubi fuerit: ne rigidior sis censor, sed potius amicus submonitor, oramus. Primum enim aliorum e fide fere omnia narramus: deinde
arduum inprimis, aut dicam [Gap desc: Greek word] est, in eiusmodi singularibus nihil hallucinari: ut exempla et veterum et magnorum virorum probant, Denique et hoc fortassis in voculas nonnullorum inturret: vitia, ne dicam convitia in alios, naevasque non adponi. Ita est, mi lector: et ita ferunt mores nostri saeculi. Omnes [Gap desc: Greek word] de se suisque seribi facile patiuntur: erratae ac peccata attingere; esset Camarinam vel festucam movere: esset ozyma cantare: esset caelo terram miscere. Nec tamen his in vitis deerit, ubi id lege bistorica factum et nostra etiam vineta caesa invenies. Convicia autem nec dicere facereve, nec audire volismus. Id quod deprehendes, quisquis adhaec sine praeiudicio, ut oramus, accesseris. Hoc enim qui affert, omne iudicium sibi ipse aufert. Beneitaque vale: et hanc nostr am [Gap desc: Greek word] boni consule: quin et in supplendis iuva, quisquis es nostrorum consecraneus studiorum. Hebr. XIII. V. VII. [Gap desc: Greek section]
ERGO sacrae Veritatis vindices tristi a iugo
Liberas, ADAME, mortis? ergo praecones DEI
Erutos oblivionis e specu praeconiis
Cernimus tuis ovantes, cuncta per pomoeria
Huius illiusque mundi? mentis o venam bonae
Pectorisque liberalis! perge, perge istam viam!
Perge, perge! ac deinde porro de tenebris ac situ
Ad iubar solare transfer gratiosis plausibus
Asseclas Dicae ac Themistos, Aesculapiique asseclas,
Nobilesque Consi alumnos, ac Deicui frons duplex,
Alitesque Apollinares, oscinesque Pallados,
Quis [Orig: Queis] adhuc superbus est fons Pegasi, ac biverticis
Quos adhuc crebris susurris arbores montis sonant.
Pallor? an hoc est sibi omnem demercri hominum ordinem,
Tam locupletem, quamegenum, tam profanum, quam sacrum?
Fallor? an sic utriusque publicum Orbis fis bonum,
Esque dignus Lauro et Auro? dignus hercle, dignus es
Dono utroque, saeculum istud si foret mentis suae,
Praemiisque non gravaret immerentes, sed probos.
Nunc Gnathones, aut Leonis pelle Asellos obsiros
Liberalitate mactat, mactat et faventia.
Hicque rem ac famam meretur; famam at alter et rem habet.
Sic tamen, mi ADAME, dura! dura, Adam, sie tamen!
Necrelinque candidatus conscientiae bonum.
Promove virtutem, obipsam, Gratiasque ob Gratias,
Publicae in que faustitatis fructum et usum, eia, occupe
Temperatam sanitatem mentis at que corporis.
Ulla si futura post nos decta gens estaut pia;
Semperore, corde semper, haec et illa te feret:
Inque Honoris, inque Famae non pudendis arcibus
Stabis, in gemma atque in auro, Literatorum Hercules.
ADAME, nate Teutidos nostrae bono.
Adsertor ingens doctiorum nominum:
Quando e tenebr is vindicatos Patriae
Tradis legendos literaturae sacrae
Mystas, et orbis literati ceteros
Ex ordine omnes antesignanos viros:
Quos docta passim protulit Germania:
Cum Patria quid maius ominer tibi?
Tibi quod aetas ista praesens debeat;
Quod et futura, praeter unum hoc, utraque:
Ut prosequatur nominis laudes tui
Pietate eadem; eadem alacritudine:
Qua prosecutus ipse es horum nomina.
GObelinus Persona 1420. 1.
Ioannes Hilten vixit 1485. 3.
Andreas Proles sub annum 1508. 5.
Ioannes Geilerus 1510. d. 10. Martii 6.
Conradus Summerhard 1511. 12.
Nicolaus Russ sub ann. 1513. 13.
Simon Heinsius aliis Benckius 1522. 14.
Andreas Cnophius flor. 1523. 16.
Ioannes Staupicius 1527. d. 28. Decemb. 17.
Iacobus Wimphelingus 1528. d. 17. Nov. 21.
Huldericus Zuinglius 1531. d.11. Octob. 25.
Ioannes Oecolampadius 1531. d. 1. Decemb. 45.
Bertholdus Haller 1536. d.25. Martii. 60.
Ioannes Schwebel 1540. d. 19. Maii. 62.
Nicolaus Amsdorfius clar. 1541. 68.
Urbanus Regius 1541. d. 23. Maii. 70.
Andreas Carolostadius 1541. d.25. Decemb. 80.
Wolfg. Fabricius Capito 1541. sub finem anni 88.
Gerhard. Geldenhaurius Noviomagus 1542. d. 10. Ianuar. 92.
Leo Iudae 1542. d. 19. Iunii. 94.
Paulus Constantinus Phrygio 1543. d.1. Aug. 97.
Georgius Spalatinus 1545. d. 16. Ianuar. 99.
Martinus Lutherus 1546. d.18. Febr. 101.
Fridericus Myconius 1546. d. 7. April. 171.
Ioannes Hessus 1547. d.6. Ianuar. 183.
Caspar Bornerus 1547. d.3. Maii. 187.
Matthias Zellius 1548. d.9. Ianuar. 189.
Caspar Cruciger 1548. d. 16. Novemb. 192.
Vitus Theodorus 1549. d. 29. Martii 199.
Paulus Speratus vixit circa 1550. 200.
Ioannes Spangenberg 1550. d. 13. Iunii 202.
Paulus Fagius 1550. d. 13. Novembr. 204.
Martinus Bucerus 1551. d. 27. Februar. 211.
Oswaldus Myconius 1552. d. 15. Octobr. 223.
Andreas Osiander 1552. d. 17. Octob. 226.
Caspar Hedio 1552. d. 17. Octobr. 240.
Ioannes Aepinus 1553. d. 13. Maii 243.
Georgius princeps Anhalt. 1553. d. 17. Octob. 245.
Ambrosius Moibanus 1554. d. 16. Ianuar. 256.
Iustus Ionas 1554. d.9. Octobr. 258.
Conradus Pellicanus 1556. d. 5. April. 262.
Martinus Frechtus 1556. d. 14. Septemb. 300.
Ioannes Forsterus 1556. d. 8. Decemb. 302.
Henricus Stolo 1557. d. 28. Septemb. 306.
Ioannes Bugenhagen 1558. d. 20. April. 311.
Iustus Menius 1558. d.11. Augusti 319.
Erhardus Snepfius 1558. d. 1. Novemb. 320.
Nicolaus Gallus flor. 1558. 324.
Erasmus Sarcerius 1559. d. 28. Novembr. 325.
Philippus Melanchthon, 1560. d. 19. April. 327.
Conradus Lycosthenes 1561. d. 25. Martii 362.
Iacobus Beurlinus 1561. d. 28. Octobr. 364.
Wolfgangus Musculus 1563. d. 30. August. 367.
Andreas Gerhard. Hyperius 1564. d. 1. Febr. 389.
Thomas Grynaeus 1564. d. 2. August. 398.
Martinus Borrhaus 1564. d. 11. Octobr. 399.
Theodorus Bibliander 1564. d. 26. Novemb. 402.
Ioannes Mathesius 1565. d. 7. Octobr. 403.
Ioannes Draconites 1566. d. 18. April. 405.
Wigandus Orthius 1566. d. 28. April. 408.
Ioann. Isleb. Agricola 1566. d. 22. Septembr. 409.
Ioannes Funccius 1566. d. 28. Octobr. 411.
Ambrosius Blaurer 1567. d.... 413.
Ioann. Sebastian. Pfauser 1569. d.26. Iunii. 415.
Victorinus Strigelius 1569. d. 25. Iunii. 417.
Paulus Eberus 1569. d. 10. Decemb. 428.
Ioannes Brentius 1570. d. 11. Septembr. 436.
Ioachimus Morlinus 1571. mens. Ianuar. 455.
Cunmannus Flinsbach 1571. d. 11. Septemb. 458.
Ludovicus Rabus flor. 1572. 462.
Ioannes Pfeffinger 1573. d. 3. Ianuar. 463.
Abdias Praetorius 1573. d. 9. Ianuar. 464.
Benedictus Aretius 1574. d. 22. Aptil. 467.
Georgius Maior 1574. d 28. Novemb. 468.
Matthias Flacius Illyricus 1575. d. 11 Martii. 472.
Henricus Bullingerus 1575. d.17. Septembr. 476.
Iosias Simlerus 1576. d. 2. Iulii. 507.
Hartmannus Beyer 1577. d 11. August. 516.
Conrad. Wolfgang Placius flor 1577. 517.
Paulus Crellius 1579. d. 24. Maii. 518.
Nicolaus Rhodingus 1580. d.23. Septembr. 521.
Ioannes Marbachius 1581. d. 17. Martii 525.
Ioannes Gigas 1581. d. 12. Iulii 528.
Zacharias Ursinus 1583. d. 6. Martii 529.
Lucas Pollio 1583. d. 31. Iulii 542.
Abrahamus Bucholtzerus 1584. d.14. Iunii. 548.
Fridericus Widebramus 1585. d. 2. Maii. 562.
Simon Sulcer. 1585. d. 22 Iunii 568.
Ludovicus Lavaterus 1585. d. 15 Iulii 571.
Martinus Chemnicius 1586. d. 8. April. 572.
Primus Truberus 1586. d. 29. Iunii 574.
Theodoric. Snepfius 1586. d. 9 Novembr. 578.
Rodolphus Gualtherus 1586. d. 25. Novembr. 592.
Ioannes Holman 1586. d. 26. Decembr. 593.
Caspar Olevianus 1587. d. 15. Martii 596.
Ioannes Wigandus 1587. d. 21. Octob. 603.
Tilemannus Heshusius 1588. d. 25. Septemb. 621.
Ioannes Parsimonius 1588. d. 24. Decembr. 623.
Georgius Sohnius 1589. d. 23. April. 624.
David Voitus 1589. d. 26. Novemb. 633.
Iacobus Andreae 1590. d. 7. Ianuar. 636.
Matthaeus Vogelius 1591. d. 3. Decembr. 660.
Nicolaus Selneccerus 1592. d. 24. Maii. 663.
Christophorus Cornerus 1594. d. 17. April. 664.
Conradus Lautenbach. 1595. d. 18. April. 665.
Iacobus Heerbrand 1600. d. 22. Maii 668.
David Chytraeus 1600. d. 25. Iunii 681.
Ioann. Conrad. Ulmerus 1600. D: 7: August. 696.
Daniel Tossanus 1602. d. 10. Ianuar. 700.
Aegidius Hunnius 1603. d. 4. April. 723.
Cyriacus Spangenberg. 1604. d. 10. Februar. 731.
Zacharias Schilter 1604. d. 4. Iulii 733.
David Rungius 1604. d. 7. Iulii 735.
Salomon Gesner. 1605. d. 7. Febr. 740.
Wolfgang. Amlingus 1606. d. 18. Maii. 748.
Ioannes Kuchlinus 1606. d. 2. Iulii 756.
Georgius Mylius 1607. d. 28. Maii. 758.
Ioan. Guilielmus Stuckius 1607. d. 3. Septemb. 765.
Henricus Maius 1607. d. 28. Septembr. 775.
Pantaleon Candidus 1608. d.3. Februar. 778.
Lucas Backmeister 1608. d. 9. Iulii 783.
Polycarpus Lyser. 1610. d. 22. Febr. 797.
Ioannes Pappus 1610. d. 13. Iulii 803.
Amandus Polanus 1610. d. 18. Iulii 805.
Adrianus Pauli 1611. d. 30. Martii 808.
Stephanus Gerlach. 1612. d. 30. Ianuar. 813.
Quirinus Reuter. 1613. d. 22. Martii 819.
Otho a Grunrad 1613. d. 14. April. 827.
Bartholomaeus Pitiscus 1613. d. 27. Iulii 833.
Conradus Graserus 1613. d. 30. Decemb. 841.
Andreas Baudisius 1615. d. 3. Ianuar. 847.
Philippus Heilbrunner. 1616. d. 17. April. 852.
Urbanus Pierius 1616. d. 12. Maioi 856.
Andreas Osiander 1617. d. 21. April. 860.
Bartholomaeus Coppenius 1617. d. 23. Maii. 863.
Ioann. Iacobus Grynaeus 1617. d. 30. August. 868.
FINIS.
Bartholomaeus Pitiscus 833
Benedictus Aretius 467
Bertholdus Hallerus 60.
Ioannes Bugenhagen Pomeranus 311
Ioannes Draconites 405
Ioannes Forsterus 302
Ioannes Funccius 411
Ioannes Geilerus 6
Ioannes Gigas 528
Ioan. Iacob. Grynaeus 868
Ioannes Hessus 183
Ioannes Hilten 3
Ioannes Holmannus 593
Ioannes Islebius Agricola 409
Ioannes Kuchlinus 756
Ioannes Marbachius 525
Ioannes Mathesius 403
Ioannes Oecolampadius. 45
Ioannes Pappus 803
Ioannes Parsimonius 623
Ioannes Sebast. Pfauser. 415
Ioannes Pfeffinger. 463
Ioannes Schvvebel. 62
Ioannes Spangenberg. 202
Ioannes Staupicius 17
Ioann. Guilielm. Stuckius 765
Ioann. Conrad. Ulmerus 696
Ioannes Wigandus 603
Iosias Simler. 507
Iusius Ionas 258
Iustus Menius 319
Lucas Backmeister. 783
Lucas Pollio 542
Ludovicus Lavaterus 571
Ludevicus Rabus 462
Paulus Eberus 428
Paulus Fagius 204
Paulus Constantin. Phrygio 97
Paulus Speratus 200
Philippus Heilbrunner. 852
Philippus Melanchthon 327
Polycarpus Lyserus 797
Primus Truber. 574
Vitus Theodorus 199
Urbanus Pierius 856
Urbanus Regius 70
TEUTONIAE quando decus adserit inclitum ADAMUS:
Et facit illi ipsa ut liveat Italia:
Sive is Plutarchus, sive is Laertius alter
In nostro mavult dicier orbe, meret.
Aeterna dignus vita famaque: tot unus
Qui ramam et vitam reddidit ante-viris.
Iul. Guilielm. Zinegref.
TANTOS labores his ADAMUS in vitis
Fert colligendis: nemini ut sit mirum,
Impendat illis quin suam ipsius vitam.
GRatorque et doleo de tali hoc, crede, labore;
Dicende o numquam Vir sine honore mihi.
Grator; quod nobis perte tot docta virotum
Ingenia in vita cernere posse datur.
Sed doleo, quod te non saecla priora tulerumt:
Ah tot Lethaeis non tegerentur aquis!
Nec doleo; felix quin nostrum praedico saeclum:
Servarunt vitam cui pia fata tuam.
Tu Cleius columen, Germanae lumen et orae,
Prisci hominem praestas moris et ingenii.
Adseris et vitae cinefactos ante sepulcro:
Et prohibes dignos laude perire viros.
Non equidem Ausoniae similes contemno labores,
Laudem rellinquens unicuique suam:
Hoc saltem, Italia nil indignante, fatebor:
SI QUAE ITALO DESUNT; HIC ALEMANNUS HABET.