FRidberga urbs est Imperii in Weteravia haud incelebris: cui adsitum
Rosbacum oppidum. In hoc primum huius caeli spiritum hausit Georgius
Sohnius, loco natus honesto, cum post millesimum, quingentesimum,
annus Christi nati hominis cutreret quinquagesimus primus, ultima die
Decembris, circa tertiam pomeridianam.
Parentes ei fuerunt Ieremias Sohn, et Margaretha Reichelshemia: quorum
existimatio et familiase dignitas isthic loci haud
obscura. Pater enim vir gravis, et humanioribus literis non leviter
tinctus, pietatique deditus, ac Rei pub amantissimus, praecipuum
quendam Philippi senioris, ac postea Ludovici, Landgravii, praefectum
Rosbaci egit: Quaestorem et vulgo Cellarium vocabant. Mater vero
Margaretha, mater matronas, non sccus atque margarita enituit:
pietatis sane et honestatis studiosissima, literarumque et literatorum
hominum amantissima.
Curiae civitatis Dei in sacro baptismate oblatus et consecratus civis,
simulatque vixe crepundiis prosiliisset, pietati, ac libo alibus
disciplinis et moribus a parentibus addictus, elementa tum Catechenca,
tum Grammatica primis statim annis addiscere coepit.
Mox deinde in scholam Fridbergensem missus fuit: ubi tam diu
permansit, tam avide bonas literas hausit, tantosque brevi tempore in
iis progressus fecit; ut aequalibus cunctis honestissima eruditionis
suae praemia praeriperet.
Anno Christi sexagesimo septimo, ob inchoata studia continuanda et
amplificanda, e gymnasio Fridbergensi, ad Academiam Marpurgensem se
contulit: cum annum aetatis decimum quintum paulo ante complevisset.
Ibi exiguo temporis spatio et assiduo literarum desiderio tantum
profecit: ut vix dum exacto illo anno, publicum primae in philosophia
laurcae ornamentum, promotore optimo sene Petro Nigidio, physices
profeslore, octavo Aprilis anni sexagesimioctavi, fuerit adeptus.
Itaque iam tum in adolescentiae illo ardore apparebat; quos fructus
allaturus esset rei pub cum ad maturam aetatem pervenisset.
Sed cum incredibili aliorum locorum et romotiotum regionum visendatum
cupiditate teneretur: nec quidquam sibi reliquum facere cogitaret;
cuius praesidio suum in bonis literis ac morib. propositum commode
provehi ac maturari posset: Wittembergam se transportavit, anao Domini
sexagesimo nono. Atque hic dici vix potest, quanto pere dies noctesque
studiis partim philosophicis, partim Iuridicis, paritim denique
Theologicis incubuerit: iniisque evolvendis desudarit ltaque in
praeceptorum suorum aliorumque doctissimorum virorum animos
cupidissime influxit: omniumque oculos cum admiratione haud vulgari
magis magisque in se comvertit.
Et in philosophicis quidem disciplinis (quibus tamen Iurisprudentiae
studium sedulo tum coniungebat) adeoque in tota liberalium artium
cyclopaedia, tantum operae, laboris et industriae illo triennio
ponebat: ut communi totius senatus ac Facultatis philosophicae
collegii suffragio, facilime consentiente et apptobante inclita
Academia Witrembergensi, summa philosophicae laureae insignia et
ornamenta publica et sollenni inauguratione, anno septuagesimo primo,
aetatis suae vicesimo consequeretur, ac magister liberalium artium
publice tunc et honorifice renuntiaretur.
Sed cum philosophicis disciplinis, Iurisprudentiae studium indefesso
labore et opera coniungere, et iuxta illum Ictorum in Germania
Coryphaeum Matthaum Wesembecium inptimis, et alios antecessores,
frequentissime audite, omnib modis se eo in studiorum genere exercere,
adeoque ad summam diligentiam nil reliquum facere solebat: quin et
praecipuos Italiae Galliaeque I Ctos paulo post adire et audire in
animo habehat. Itaque dubium iam non erat, quin aliquamto post
temporead alitissimum in iuris studio fastigium, et ad summum honoris
ac dignitatis gradum esset ascensurus. Sed ecce mirabilem Dei
omnipotentis, qui suam unicuique stationem ac vocationem assignat,
providentiam; qua ab optime coepto istius stadii eurriculo, praeter
omnem omnium exspectationem, caelitus plane retractus actevocatus fuit
Quod cuiusmodi sit, ex ipsius Sohenii epistola ad patentem
Wittemberga, anno Domini septuagesimo, mense Augusto scripta, cuius
exemplum in ipsius bibliotheca repertum, cognoscamus. Sic igitur ipse:
Quid tam subitam voluntatis commutationem attulerit, his literis, si
potero, paucis explicabo: ut mei facti causa rationeque cognita una et
id mecum probes, et Dei gratiam erganos atque benignitatem praedices,
Cum enim vigesimo primo die Iulii ad Teuberi IC. lectionem Iuridicam
venissem; contigit semihor a non dum elapsa; ut in gravissimas inter
scribendum inciderem cogitationes Veniebat enim tumc in mentem
praestantia, maiestas, et excellentia sacrosamctae Theol. quae sic me
repente delectare, tantosque sui amores in animo meo excitare coepit;
ut nihil antiquius omnino ducerem, quam illi me totum, relicto
iurecivili (quod tamen antea summopere colueram) quamprimum dedere.
Atque haec cogitatio subito magis magisque tam alte insidebat animo,
tamque vehementer urgebat, ut nec auscultare ampltus legnti, neo etiam
perscribere, quae coeperam, possem. Itaque quid facerem, plane
nesciebam. Haec matutino tempore deliberatio erat. et quamquam a
meridie, ac duob. posteris diebus, cumliteris scribendis aliisque
rebus intentus essem, ea deliberatio deferbuit; forte quia tum nihil
in iure legbam: tamen sequentib. diebus, quotiescumque ad Iuris
lectionem redirem, titulumque alium, ut solebam, perlogere cuperem,
statim rursus prior omnis cogitatio in mentem veniebat, ac multo
quidem acrius, quam ante, urgebat. Et in his quidem cogitationib. con
scientia tantopere animum stimulabat; ut non solum a lectione legum,
sed etiam intuitu abhorrerem. Cogitabam varia; tentabam omnia:
meevebam multa: Deum fletu et gemitu orabam; ut pristinam ad Iuris
studium alacritatem redderet, sin minus, quocumque lubitum esset, me
vocaret. Sed quoties ad iuris lectionem revertebar: cor quasi
tumultuari; oculi a literis abhorrere; nec mens amplius, nec voluntas
isto studio delectari. Itaque communicato cum duob piis, meique
amantissimis amicis, consilio: qui singulariter ipsi quoque me
divinitus ad Theologiam vocatum esse, dixerunt: Deogratias egi: et
Theologia
studio me totum dedere coepi. Haec et alia plura ipse Sohnius, in
illis ad patrem literis.
Ornatus ergo Magisterii gradu, statim anno 71. Wittembergam reliquit:
et anno sequenti in Academiam Marpurgensem redut Ibi non solum ceptum
Theologiae studium est persecutus; Iustum Vulteium Hebraica et plalmos
Davidis, Henricum Vietorem alia Bibliorum volumina explicantem
audiendo, seque in disputationib. Theologicis crebro exercendo: sed
studiose quoque Philosophica, Dialecticam, Rhetoriscam, Physicam,
Ethicam, tractavit.
Anno enim 72. et aliquot sequentibus, privatim magno cum studiosorum,
qua indigenarum, qua exterorum, fructu comcursuque, plerasque illas
disciplinas aliquoties non solum praelegendo; sed ctiam disputando et
declamando, absolvit. Quin et peculiarem trium nobilium adolescentum
institutionem, anno septuagesimo eertio, ac sequentib. suscepit:
quibus singulari cum gravitate ac fide, nec sine ipsorum profectu
humaniter praefuit.
Eiusmodi vitae studiorumque ratione cum spem indubitatam afferret:
fore, ut cum honore et gloria rem literariam et ecclesiasticam
sustincat defendatque: anno 74. ob eruditam illam doctrinam, virtutem,
et diligentiae industriam, quam aliquot annis scholae Marpurgensi
probatanin collegium ac senatum Professorum Academicorum cooptatus; et
Theologicam obire professionem, rectore Henrico Vietore, unanimi
procerum scholae consensu, iussus fuit: cum annum aetatis ageret
vigesimum tertium.
Sub idem rempus, cum solitudinem reb. suis minime commodam esse
censeret: uxoris ducendae consilium cepit. Anno itaque septuagesimo
quinto, die 25. April. aetatis vicesimo quarto, matrimonium miit cum
virgine lectissima Christina, Conradi Matthaei, professoris ac syndici
Acad Marpurgensis, et supremae Hassorum principum cunae adsessoris,
filia. Cum hac per omnem vitam tranquille et pie egit; et
benedictionem divinam, piis promissam, abunde sensit. Suscepit ex ca
filios quinque, filias duas: quos omnes, excepto uno filio, cum matre
superstites reliquit.
Eodem quo maritus factus anno, et generalis praecipuorum Hassiae
Theologerum synodus Marpurgi coacta; illustriss. Principum Guilielmi
et Ludovici nomine, suffragante Academia, He breae ipsi linguae
professio est demandata: sic tamen ut non Grammaticain solum Hebream
doceret: sed Grammaticae Theologiam quoque, id est verbis res
adiungeret. Ibi ut anno superiori cum in collegium Theologicum
legeretur, de sancta Theologia; ita tunc de lingua Hebraea eleganter
peroravit: idque Francobergae in templo: quo Atademia Marpurgensis
propter pestem lecesserat.
Sub initium anni septuagsimi octavi, summa Doctoris Theologici
insignia, conferente Nieolao Rhodingo, Theologiae professore,
et contionatore, accepit: non quod tam gloriola expeteret: sed ut ad
res gerendas plus auctoritatis, et roboris adversus schismaticos et
Sophistas haberet: praesertim cum anno superiore in certamen
Ubiquitarium petractus esset. Eodem anno, quando gravi cum morbo
conflictabatur, piam fidei suae confessionem, et adhortationem ad
hberos conscripsit. Scholas etiam et collegia disputationum et
declamationum Theologicarum privata, per aliquot annos habuit, ac
quvenes divinarum literarum studiosos summo cum fructu diligenter
exercuit.
Itaque non solum Academiae Marpurgensi operam navavit utilem: nec
Ecclesiis solum Hassiae profuit: sed etiam vicinotum in Weteravia
cominum: qui in reformandis ecclesiis et constituendis scholis eius
comsilio usi, eumque honore semper summo sunt prosecuti.
Apud illustrissimos vero Hassiae Principes, Guilielmum inprimis,
tantum effecit, ac pro veritate et sinceritate religionis et doctrinae
sanae de Eutharistia, de naturis ac persona Christi, adeo candide, et
animose laboravit; ut ille tantum non solus hbri concordiae istius
Bergensis subscriptionem in Hassia impedierit.
In Academia vero Marpurgensis ita constanter, ita ingenue et aperte
religionem orthodoxam in articulis controversis defendit: ut non modo
in privatis colloquiis et congressibus; sed etiam in senatu, quin et
in publicis disputationib. et praelectionib contra ubiquitatia et alia
inepta quorundam dogmata, quotiescumque opus esset, publice dictaret,
perorarer, disputaret: adeoque ut tandem (cum aliud non posset) in
exilium potius iret, quam ut tacendo opprimi veritatem sineret.
Ita cum locupletissimum documentum dedisset absolutae rerum plurimarum
scientiae, animi moderati ac sapientis, et tam futura prospicientis,
quam praeteritatum gestarumque rerum nontitia et memoria plurimum
pollentis: exigua temporis intercapedine maximam laudem et gloriam
longe lateque est comsecutus: nec tantum ad vicinorum comitum, sed ad
illustrissimi quoque Principis, fortissimique Ducis et Herois, Ioannis
Casimiri, aures ea fama pervenit.
Unde factum, cum ob sinceram de praedictis mysteriis professionem per
Stentores nonnullos, fidei alienae dominatores, magis magisque
premeretur; ut anno 84 eodem tempore simul, et ab illustri comite,
Ioanne Nassovio, Herbornam, et ab illustrissimo Principe, Ioanne
Casimiro, Haidelbergam liberalissime ac benignissime invitaretur. Et
quamquam multae et graves erant causae; cur plerique consultius fore
existimarent; ut Herbornam potius commigraret, scholam isthic
salutaribus consiliis ac bonis legib. fundatet, ac postmodum Rectorem
illius perpetuum ageret, et labores aliis praescriberet, quam ipse
multum laboraret: praesertim quia locus patriae bonisque ibi sitis
longe viciniot, honos maior, labor minor, stipendium liberalissimum
offerretur: tamen se Academiae potius
iam constitutae, quam comstituendae, et laborib. potius, quam
honoribus natum esse, pie ac humiliter respondit: et Heidelbergensem
scholam elegit.
Anno igitur octogesimo quarto die Iunii 15. patriam et Academiam
Marpurgensem, una cum familia, reliquit, et in voluntarium quasi
exilium, veritatis ac teligionis causa abiit, Haidelbergam venit,
annum aetatis trigesimum tertium ingressus: cum iam multiplici rerum
congnitione esset instructior, aetate gravior, consiliis promptior,
experientia prudentior, consuetudine humanior.
Itaque primariam Sapientiae collegii tum pene collapsi, inspectionem,
et instaurationem primum, deinde professionem Theologicam, utramque
illustriss. Principe sibi committente, acceptavit, et cum laude
administravit. Die decimo octavo Iul. orationem in auditorio
Theologico publice habuit, causamque discessus ex Acad. Marpurg obiter
ac breviter inibi exposuit: die vices tertio praelegendi initium
fecit. Neque vero accuratissimis solum praelectionibus, sed
exquisitissimis quoque thesib. ac disputationib. Academiam
Haidelbergensem illustravit: et iuventutis studia tum in privato
Sapientiae collegio, tum in publico scholae gymnasio sedulo promovit:
prudenterque ac dextre aliquoties Decani Theologi munus gessit: et cum
anno octogesimo septimo illustrissimus Princeps Fridericus,
electoralis dignitatis haeres, magnificentissimus illius scholae
rector esset electus; ipse prorector adiumctus, pacate et feliciter
munus vel onus gravissimum, Dei auxilio, gessit: licet gravissima et
intricatissima negotia propter tumultum, Diaboli instinctu tuc
excitatum, praecessissent, ac ne tum quidem omnino conquievissent.
Patienter enim multa tolerare maluit, quam impatienter quicquam
turbare. Et tamen summa eius erat in negotiis, quaecumque demum
incidissent, administrandis, animi constantia: cum pari tolerantia et
aequitate coniuncta et temperata: summa auctoritas, humilitas,
gravitas, humanitas, et pacis atque comcordiae cupiditas; summa
candidi pectoris ingenuitas, et virae morumque inregritas.
Anno 88. Calendis Iulii in numerum Consiliariorum et Senatorum
Ecclesiasticorum, professionc manente, cooptatus est. Itaque iam
duplex curia, duplices illi attulit curas: et tamen in illa duplice
duplicis Senatus cura atque curia, magna fuit eius sapientia, iudicii
et acuminis excellentia atque prudentia, si quid deliberandum,
decidendum aut determinandum offerretur: cum ille nihil nisi
considerate, et pensitatis rationum momentis, pronuntiaret.
In senatu itidem Academico talem se praebuit: ut in consiliis
sententiisque dicendis, callide nec simulatet quicquam, nec
dissimularet: sed libere eriam ab amicissimis dissentiret: si quando
corum consilia rei pub. literariae minus commoda existimaret: aliorum
contra sententia, etiamsi suae adversam, si scholae aut eccelsiae
utiliorem vidisset; ingenue probaret: adeoque ad unius reip. salutem
consilia et actiones omnes referret.
Cumque in docendi munere haec potissimum requiri videantur: primum,
eruditio ac scientia rerum earum, in quib. gerendis aliquis versatur,
multa cum lectione et experientia; sed in primis cum pietate
coniuncta: deinde elegans docendi facultas et felicitas: tum sides, et
diligentia, laborumque tolerantia: vitae denique ac morum gravitas,
atque constantia: cuncta et singula haec in Sohnio fuerunt egregia.
Principio enim linguarum in eo cognitio fuit magna: maior artium
liberalium ac Philosophiae; sacrarum autem literarum atque historiarum
longe maxima; eaque singulari pietate exornata. Deinde felicitate ea
docuit et disseruit: ut de fructu auditoribus constiterit. Non ille
clamoribus aut vociferationibus rem agere: non contentionum ansam
praebere: non temere quaestiones otiosas aut spinosas movere: semel
susceptam cum iudicio rationem numquam immutare: et verbo ut dicam, ad
discentum in pietate exaedisicationem et profectum referre omnia.
Patientia praeterea et laborum tolerantia fuit tanta: ut ipso
laboriosius nihil, aut patientius fere fingi potuerit. Testati sunt
hoc labores eius, in Sapientiae collegio, in Academia, in ecclesia, in
senatu, in curia, lectitando, disputando, peroramdo, comsultando,
libellos egregios publicando, exantlati: ut praesagiisse ei mens
videatur vitae brevitatem: quam, cum se omnibus iuvandis natum esse
meminisset, laborum multitudine et sedulitate compensatum ire
voluerit. In vita denique et moribus talis fuit: ut doctrina vitae
egregie responderet: quando omnia ad pietatem promovendam, ad veritam,
charitatem Christianam, concordiam et humanitatem studiose rerulit.
Inter tot autem labores, curas et studia, id unice tamen sedulo
meditatus est: quomodo non solum side et spe, sed re quoque et facto,
imo corpore ipso, post exhaustos labores in hoc mumdo, post aerumnas
et curas, in illa omnib. numeris beatissima vita et caelesti civitate
aliquando versari posset. Nec ita longum ei fuit tempus exspectandum.
Anno enim octogesimo nono, die decimo septimo Aprilis, catarrhis,
quibus cum ante annum quoque sub idem fere tempus graviter fuerat
conflictatus, et dolorib. dextri hypochondrii, cum gravedine quadam
capitis, et calore intensiore, male habere, et a publicis lectionibus
sensim conquiescere coepit. Neque tamen prius lecto affixus est: quam
cum 21. April. defluxiones omnino exundatent: quae virum optimum, et
Christum Servatorem constanter invocamtem, ipso die Georgii [Note: * d. 23. April. Quo exstinguitur.]
, mane circa secundam, sub diluculum, inter
pias seriasque ad Deum preces exstinxerunt: cum pridie, et ea ipsa
nocte, qua obiit, cum ministris ecclesiae, ad se vocatis, piissimos ac
constantissimos de fide sua, et felici ad alteram vitam migratione
sermones comtulisset. Et hora quidem duodecima eius noctis, cum paulo
post spiritum Deo redderet; offenderunt eum adhuc amici et ecclesiae
minister in lectulo sedentem, integro plane rationis usu valentem:
seque ipsum
piissime eonsolantem, et haec inprimis verba solatii plenissima,
quamquam submissius aliquoties ingeminantem; Christe, tu es Redemptor
meus: scio enim, quod me redemeris; scio: item: pendeo, pendeo totus a
Dei providentia ac misericordia. Et cum plura ab Ecclesie ministro e
sanctis Bibliis proferrentur, ad singula subiecit: Amen, Amen: cumque
ut se et animam suam Deo commendaret, moneretur: commendo, commendo,
ex intimo cordis affectu, ait. Nec vero se solum sed uxorem quoque
astantem, et eiulantem, pie consolatus, atque ita non multo post,
ipsum vie vitaeque caelestis iter laeto, parato, et praesenti animo,
est ingressus; et quamvis morbo non leviter premebatur: tamen mira
patientia, et parato semper animo, nec ullo modo turbato rationis et
mentis iudicio, morbi et mortis dolores pertulit; ut nullum ullius
doloris, aut impatientiae signum ediderit: sed omnino quasi ad somnum
se componens placidissime obdormiendo decesserit: cum iam aetatis
annum 38. ingressus esset: matrem suam, quam ante mensem visitarat et
praemiserat, e vestigio subsecutus. Antequam morbo corriperetur, e
nundinis Francofurtensibus acceperat confutationem virulentam Ioannis
Aquipontani, contra suas, quas de Antichristo Romano conscripserat
theses, emissam. Ac licet illam vix dum accepisset: tamen iam tum me
ditatus erat apologiam suae disputationis adversus Aquipontanum, Anti
christi mancipium: quam lineamentis multis et eximiis adumbratam
perficere non poruit. De nulla reterrena toto morbi invalescentis
tempore sollicitus fuit: quam ut liberi, ac praesertim filii, in
Palatinatu manere, et in ea, quae ibidem fingulari Dei gratia floret,
religione, ac pietate, informari et confirmari possent.
Funus ei factum est frequens, senatu Academiae, collegis, civibusque
tum Academiae tum oppidanis id prosequentibus ad D. Petri: ubi corpus
eius in spem resurrectionis beatae in choro est humatum: eiusmodi cum
epigraphe et epitaphio:
Epitaphium Georgii Sohn, Theol. D. ac professoris in Academia
Heidelbergensi, et in Electorali Palatinatu consiliarii Ecclesiastici.
Georgius cubat sepulcro hoc Sohnius,
Vir doctus, integer, modestus, et pius,
Constansque veritatis assertor, scholis
In inclitis, Marpurgiana et altera
Nostra hac, Deo Musisque grata, liberum
Senum pater, tum nascituri posthumi.
Quanto dolore coniugis maestissimae
Lapis sit iste postus, ipsa noverit,
Partum ante quae parem maritum aemiserit,
In copia tenellulae prolis pari.
Obiit An. 1589. mense Aprili die 23. Ann. aetatis 38. Hic requies, it
reverend. et clariss. Theologus Georgius Sohn D. et in duabus
inclitis scholis, Marpurgensi primum et postea Haidelbergensi,
Theologiae professor.
TANQUAM MIGRATURUS HABITA.
Luxerunt eius obitum praematurum viri eruditi passim: celebravit
oratione funebri Ioannes Calvinus I. C. epicediis denique honorarunt
poetae virique praestantissimi: de quibus est Pauli Melissi Comit.
Palatini et poecae Germani celebris ode ad Calvinum illum eiusmodi:
Ut derepente heu Sonius e vivis
Abreptus est! ut praepropere virum
Leti potituim frigorisque
Vidimus, exanimes et ipsi,
CALVINE, et orbam coniugis uxorem,
Et cara lecti pignera liberos
Parente cassos! Iam vigere
Ceperat is, celeberrimusque
Cluere multo; cum cerebri emanans
Humentis antris plurimus ab gulam
Catarrhus offocat, viamque
Diluvians animae impeditam
Fluenter inter cludit: ut ex monte
Siquando praeceps fluctibus imbricis
Torrentis undae vis sativas
Obruit admutilatque vitas,
Stirpesque reddit luminis exsortes,
Impune grassans quaeque per obvia.
Flet ipsa Chloris, flent Napaeae;
Flent Dryades, Dryadumque custos
Silvanus. An non relligio plorans
Luget peraeque? non Pietas gemit
Dequesta mortem funerati
Tam subito? Mihi cerne quaeso
TOSS ANUM, ut anogre adficitur magno!
Ut permoleste fert obitum sui
Collega collegae! piusque
IUNIUS haud mediocrem in aegro
Consauciatus corde sibi stare
Sentit dolorem. Me quoque verberant
Clades repentinae: nec ipse
Non lacrimas cohibere nescis,
GALVINE, fati momine perculsus.
At nemo in hoc pol natus homo est, ut haud
Necesse denasci sit. Illi
Tardius, huic citius venit mors.
O ter beatos, haec ubi pultarit
Avara limen, qui sibi consciam
Recti ad supernos rite migrant
Mentem animos, habitatum Olympo!
Libros edidit Sohnius non quidem multos; sed politissimos illos et
lectissimos: ut sunt De verbo Dei et eius tractatione libri duo; in
quibus de verbo Dei non scripto; de scripturae versionibus; de
interpretatione eiusdem scholastica et ecclesiastica; de methodo
Theologiae, et dispuationibus Theologicis agitur: cui addita in fine
methodica delineatio universae Theologiae. Posthuma autem eius haec
sunt: Operum Georgii Sohnii D. tomus primus, secundus, et tertius:
Theses de plerisque locis Theologicis, in Academiis Haidelbergensi et
Marpurgensi, ad disputandum propositae: Eiusdem centuria epistolarum
Theolog. Tractatus item de interpretatione scholastica, seu de
formandis contionibus ad populum: Antonii Schori dialogus de ratione
tractandarum quaestionum popularium; et si quae alia.
Congesia haec sunt ex oratione parentali, quam I. Calvinus I. V. D. et
Professor tunc dixit: e monumentis Haidelbergensibus, et Bibliothecis.