04/2005 Ruediger Niehl
Notes: Greek text only sporadically inserted; errata list at end of file not worked in; new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 596, image: s626

CASPAR OLEVIANUS.

CAsparum Olevianum antiquissima Trevirorum urbs protulit, anno
Christi, millesimo, quingentesimo, trigesimo sexto, die decimo
Augusti, qui in fastis S Laurentio ad scribitur. Nartus autem est
patre Gerhardo pistore ibidem, et sui opificii tributao, ac
baptismatis sacramento ecclesiae initiatus in S Laurentii aedle.


page 597, image: s627

Puer apud avum Antonium Sintzig, laniorum ibidem tribunum, educatus:
ab eodem in ludum literarium missus est; primum ad S. Laurentii,
deinde ad S. Simeonis, et in templi cathedralis; denique ad S.
Germani. Huic ludo tunc temporis praefuit pius quidam senex: de quo
commemorare Olevianus solitus hoc fuit: eum tempore Quadragesimali,
quo historia passionis ac mortis Domini nostri Iesu Christi sollenni
more explicabatur, vaticinia veteris Instrumenti contulisse cum
historia Novi, atque docuisse; quomodo omnia illa praedicta in veteri,
sint completa in Novo. Istud etiam addidisse inprimis monebat: filios
DEI et electos in V. T. in typis illis sacrificiorum praegustum
habuisse unici illius sacrificii a Christo vero Messia, in cruce
oblati. Ethaec prima in tenero eius pectore fuit scintilla agnitionis
sacrificii Christi: quod deinde temporis progressu, DEI benficio,
plenius intellexit.
Adolescentulus tredecim annorum Lutetiam Parisiorum a parentibus
missus est: ut iuri civili operam daret; ut et dedit partim Parisiis,
partim in aliis regni illius, legum studio celeberrimis, Academiis,
Aureliensi, inquam, et Biturigum: in qua utraque schola, ad Ecclesiam
sese orthodoxam, quae clam coetus suos cogebat, adiunxit. Biturigibus
etiam tandem in ordinem Iureconsultorum sollenni Academiarum ritu anno
millesimo, quingentesimo, quinquagesimo septimo, est adscriptus: id
quod ex Francisci Duareni atque collegarum eius, testimonio videre
est:
Dei optimi maximi nomine invocato, Franciscus Duarenus, iuris civilis
Doctor, et Decanus in clarissima Biturigum academia, omnibus harum
literarum lectoribus salutem. Cum spectatissimus et consultissimus vir
Casparus Olevianus dioecesis Trevirensis, strenuam, diligentem,
diuturnamque Iuri civili operam dederit: et suam nebis insignem
eruditionem, innocentiam, castitatem, sobrietatem, modestiam,
prudentiam, aliasque animi dotes multis gravissimisque argumentis
approbarit: Nos hominis virtutem et eruditionem, ut aequum est,
amplexi cui nullus satis dignus honos a nobis tribui potest, Doctoriis
insignibus eum ornandum esse decrevimus; eumque iuris civilis Dectorem
in eadem Universitate et Iuris Civilis facultate creavimus. Ad cuius
rei exsecutionem secundum leges et statuta Universitatis nostrae
duximus procedendum: nec quicquam eorum praetermisimus, quae ad
sollennem ritum et usitatum necessariumque in schola morem pertinent.
Horum omnium ut maior certiorque sit fides: has literas ab eiusdem
Universitatis scriba signari, duplicique sigillo, nempe sigillo maiore
Universitatis, et altero quod nostrae facultatis proprium est,
obsignari iussimus. Acta gestaque haec omnia Biturig. fuerunt.
praesentibus DN. Ioanne Rabirio, Andrea Levescatio, Hugone Donello


page 598, image: s628

et Nicolao bouguyerio Iuris doctoribus, in eadem universitate actu
regentibus: M. Huberto Molinaeo, Ioanne Vincentio scholasticis in
eadem Universitate Biturigumstudentibus, et aliis quamplurimis
testibus. Die sexta Iunii, anno salutis 1557.
Ceterum sub idem tempus in urbe Biturigum studiorum causa agebat
adolescens princeps [Note: * Nomen ei fuit Hermanno Ludovico.] , Friderici
Palatini ad Rhenum, qui postea ad Electoralem pervenit dignitatem,
eius nominis tertii, filius: cui a studiis erat Nicolaus Iudex:
Oleviano intima familiaritate iunctus. Cum hoc ergo, quodam die in
comitatu principis adolescentis, animi causa a prandio ad
praeterfluentem Ligerim egressus: offenderumt ibi quosdam e nobilitate
Germanica studiosos, navigio fluvium traiecturos. Isti principem
adolescentem cum ephoro conspicati, hortantur eos simul ut traiciant.
Olevianus autem animadvertens, studiosos illos nobiles plusculum
appotos, praeceptori principis traiectum dissuadet, periculi, ut fieri
solet tali in loco, vitandi causa. Sed praeceptor posthabita Oleviani
fideli admonitione, precib. adsiduis studiosorum victus, navim cum
principe adolescente, suae disciplinae alumno, ingreditur. A ripa
itaque solventes ebrii illi adolescentes navigium temeritate iuvenili
motitant, tandemque prorsus evertunt: omnesque misere in aquis
suffocantur. Praeceptor ille adolescentis principis natandi peritus ac
sobrius, arreptum adolescentem secum ad ripam educere conatus est: cum
impetui sustinendo non esset, et ipse et princeps perierunt. Olevianus
tristissimi casus spectator ad ripam adstans continere se non potuit:
quin in aquas se iniceret, auxilium, sicubi posset, periclitantibus
laturus. Verum ipse quoque limoso in gurgite mento tenus haerens, iam
de salute sua actum putabat. In tantis ergo angustiis constitutus,
seriis. Deum invocat precibus, simulque votum facit: se, isto periculo
liberatum, civibus suis Evangelii doctrinam, si vocetur,
annuntiaturum. Ibi, sic DEO rem omnem gubernante, cuiusdam nobilis a
pedibus accurrit: qui Oleviaenum ex aquis capite prominentem, herum
suum ratus, extrahit; inque ripam salvum educit. Ex hoc ergo
praesentissimo vitae discrimine cum divinitus se liberatum videret:
cum studio iuris sacras coniunxit literas, et earum commentarios,
inprimis D. Ioannis Calvini diligenter evolvit: nihilominus tamen
legum scientiam sibi tantam comparavit: ut, quemadmodum diximus,
Doctoris in eo doctrinae genere titulum fuerit consecutus.
Ad suos deinde Treviros reversus, rogatus est: ut causae cuiusdam
patrocinium susciperet. Eo in negotio ubi animadvertit, ius et aequum
varie torqueri: commotus vafricie hominum et busu artis, voto se
exsoluturus ad Theologiae studium animum appulit, omnisso, quod
practicae iaris condiscendae causa Spiram instituerat, itinere. Recta
ergo Genevam profectus, totum


page 599, image: s629

sese Theologiae dedidit: exinde Tigurum divertens, Petri Martyris et
Bullingeri audiendi gratia, eo venit: ac Martyris convictu usus
contionibus habendis coram Bullingero et aliis miniftris se exercuit.
In reditu Genevam versus Lausannae navim comscendit: qua et Farellus
vehebatur. Cum hoc in colloquium ubi venit, quaesivit ex eo Farellus;
numquam ne in patria sua publice docuisset? Oleviano fatente, numquam
id a se factum; Farellus summopere hortatus eum est: quamprimum id
faceret: quod ei Olevianus facturum se stipulatus est.
Genevae dum sacrarum literarum studio operam navavit; ecclesia, quae
Metis colligitur, a presbyterio Genevensi idoneum ministrum verbi
petivit. Ibi tum Olevianus et Petrus Colonius nominati sunt: sed
Olevianus sese excusavit; tum quod patriae, cui se inprimis obstrictum
agnosceret, Evangelium, Deo volente, annuntiare in animum induxislet:
tum quod illud idem iam Farello sancte promisisset. Acquievit in hac
excusatione Calvinus, eumque ut quod instituisset, persiceret,
cohortatus est.
Anno itaque quinquagesimo nono Treviros iterum reversus, a Senatu
illius rei pub ut et a consanguineis et amicis, una cum fratre
Friderico Oleviano, artis medicae doctore perhumaniter acceptus
statimque a consulibus ac Senatu rogatus est: ut Treviris patriae suae
docendo inserviret, operam que suam addiceret: simulque salarium ei
eentum Rhenanorum decreverumt: ut in Bursa (scholae id nomen, multis
tunc annis desertae et incultae) Dialecticam Melanehthonis, et alias
artes traderet.
In explicatione itaque Logicorum praeceptorum, multis exemplis
Theologicis illustratorum, occasionem nactus est in iisdem sanam
Evangelii doctrinam exponendi. Quod ubi Canonici inaudiissent, primum
munere docendi ei interdixerunt, tandem scholam totam occluserunt.
Iuslus proinde a consulib. et Senatu in Nosodochio S. Iacobi, quod
civitatis est docere: primam contionem die S. Laurentii habuit. Idem
cum postea aliquoties fecisset: adversarii sacrificulum quendam
subornarunt: qui aliquando sub tempus contionis veste linea, quam sub
pallio occulte intulerat, suggestum contionaturus conscendit, antequam
Olevianus adveniret. Sacrificulo igitur conspecto, populus frequemps
erclamare cepit: suggestu ocius descenderet: se enim ipsum non
audituros. Olevianus contra hor tari populum: audirent illum
perorantem sacerdotem: se nihilominus comcione illius finita, aliam
habiturum. Verum cum a commoto populo id impetrare non posset: et
sacrificulus inter sacrum ibi et saxum stans trepidaret: elabendique
citra periculum viam quaereret: Olevianus eum consolatus, nil quicquam
sibi timendum a populo monuit: populumque ab omni vi dehortatus, manu
prehensum sacrificulum e templo


page 600, image: s630

salvum eduxit: ac postea locum altiorem contionis habendae causa
petivit. Ante autem, quam illam inchoaret; quaesivit ex auditorio;
utrum vellet ut contione ista saltem vice ob metum periculi super
sederet, an vero quemadmodum antea, audire cupiamt, seque in officio
semel demandato progredi. Ibi omnes elatis manib. claraque voce
responderunt: imo hoc, imo hoc, et per Deum te oramus, ut pergas
eoncionari.
Ab hoc facto uterque consul et quidam senatorii ordinis, atque cives,
ex mandato Episcopi Electons, in curia asservati sunt: qui precibus
impetrarunt; ut Olevianus se adiungeret, doctrinae et solatii causa.
Itaque in curia captivi derenti omnes sunt decem amplius septimanas.
Interea semel iudicio sese iussi stiterunt; ubi cum audita
accusatione, quae capita continuit non pavea, quatuordecim dierum
dilationem petiislent; ipsisque biduum tantummodo indultum esset: clam
pernuntios Fridericum Palatinum Electorem, Wolfgangum Bipontinum, et
Argentoratensis Rei pub. Senatum de periculo suo certiores fecerunt; et
uti subvenirent, tem pestive rogarunt. Hi ergo, cum celeribus equis
legatis missis, iudicialem processum inchoatum inhibuerunt: tandemque
ut captivi omnes libertati restituti dimitterentur, obtinuerunt.
Eo igitur tempote Electoris Palatini legatus, Valentinus comes
Erpacensis, Burggravius Alzeanus Olevianum, tunc adhuc in custodia
agentem, nomine iussuve sui principis in Palatinatum invitavit,
secumque Haidelbergam statim abduxit. Factum id anno sexagesimo supra
sesquimillesimum. Eo ut venit, Elector Praeceptoris in collegio, quod
Sapientiae vocant, munus ipsi demandavit: quod anno uno ac dimidio
circiter obivit.
Subid tempus, Olevianus matrimonium cum pia quadam vidua Philippina
Metensi contraxit; et doctoris Theologi titulo ornatus est,
professorque Theologiae in Academia constitutus. Paulo post
flagitantibus id Electoris consiliariis, ad ministerium sacrum primum
in aede Petrina, postea ad Spiritus sancti, obeundum legitime est
vocatus. Hac in functione permansit ad obitum usque Electoris
Friderici III. qui anno supra sesquimillesimum, septuagesimo sexto,
die vicesimo sexto Octobris pie in Domino exspiravit.
Mox paucis interiectis diebus Berleburgum a Ludovico comite
Witgenstenio vocatus est: ubi filios generosos in Christiane pietatis
fundamentis, et linguis aliisque artib elegantiorib. erudivit;
simulque contionatoris munus sustinuit. Exinde anno octogesimo quarto
a Ioanne Nassovio seniore Herbornam evocato, ministerii sacri functio
est demandata: quam triennium obiit; simulque in schola docuit, ibidem
ab eodem comite, suasu et consilio Oleviani aperta.


page 601, image: s631

Anno octogesimo septimo, die vicesimo quinto Februarii morbus eum
lecto affixit; in diesque magis ac magis vires eius ita exhausit: ut
morbo naturam superante placide ad Dominum suum emigrarit. Usus quidem
est medicamentis quibusdam: sed frustra: ac censuit medicus hydropis
speciem esse.
Cum itaque finem sibi vitae instare sentiret; die undecimo Martii
testamentum fecit: ac reliquo toto tempore se ad pium beatumque ex hac
vita abitum paravit. Absoluto testamento die duodecimo Martii, e lecto
epistolam ad filium Paulum, tunc in dioece sis Spirensis vico quodam
invaletudine detentum dictavit: quam, fidei ipsius et paternae
[Gap desc: Greek word] testem, subicere placitum est. Ita ergo Olevianus
pater:
Carissime fili Paule: Dico cum Patriarcha Iacob, Exspecto salurare
ruum Domine. Eo enim loco sunt res meae; ut dicam cum Apostolo: cupio
dissolvi et esse cum Christo: cui etiam tetotum ut in sacro
baptismate, ita etiam nunc in migratione mea ad Dominum, una cum
suavissima matre, fratre et sorore commendo et trado, et verbo gratiae
ipsius. Fuisset quidem mihi gratus tui conspectus: sed noluite
conicere in periculum, hoc frigore, et crure nondum satis
consolidato. Disposui autem de rebus omnibus, ut pium parentem decet:
et generosus noster Dominus, Comes Ioannes, munificentiam erga vos cum
libertate vestra coniunctam diplomate suo confirmavit. Ego in singulas
horas migrationem ad Dominum exspecto. Nepraecipitanterte des in viam:
videbimus nos mutuo in vita aeterna, secundum foedus Dei gratuitum.
Commendo tibipiissimam matrem, quam scio te diligere: fratrem
Ludovicuin tenerum suscipe, ut mea viscera; et pro prudentia tibi a
Deo concessa suaviter rege. Ne appetito res altas, sed esto contentus
mediocribus: et studiorum labores eo dirige; ut prosint multis.
Benedictio Domini sit in egressu et ingressu tuo, amen: et in
[Gap desc: Greek word] gratuita acquiescat spiritus tuus, exspectans
mecum hereditatem caelestem per et propter Dei filium, Amen. Datae
Herbornae, die 12. Martii intra quartam et quintam, dictatae ex lecto.
Anno 1587.
Tuus pater Caspar Olevianus Trevir, verbi Dei minister, manu propria
subscripsi.
Domine Iesu suscipe spiritum meum. Act. 7.
Morbo durante inviserunt eum comites, Ludovicus Witgenstenius, Ioannes
senior Nassovius: ad quos aeger dixit: in hoc morbo meorecte didici,
quid sit pectatum, et quanta Dei maiestas: und dass es gar nicht
gelte/dass wir menschen Gott zu einem gesellen haben wollen. Quae
verba dixit contra figmentum liberi arbitrii, et virium eius, quas
nonnulli ei adscribunt. Cum etiam filii Comitis Ioannis, generosi
adolescentes, Ioannes et


page 602, image: s632

Georgius officii causa ad eum accessissent, hortatus eos est primum ad
fraternam concordiam, deinde ad perficiendum provehendumque Gymnasii
instituti negotium, tertio ad liberalitatem atque misericordiam erga
egenos, denique ad oboedientiam parenti praestandam. Quae omnia et ipsi
se facturos promiserunt. Illis digressis accidit ei quippiam rarum,
quod Ioanni Piscatori sequenti die ac studioso cuidam Abelo Conders ab
Helpen aperuit: nec a nobis reticendum. Heri, inquit, post discessum
duum Comitum iuniorum, ineffabili gaudio quatuor horis amplius
perfusus sum; adeo ut miratus fuerim, tur et uxor et parens mea
identidem ex me quaererent, ecquid meliuscule haberem? Et revera
melius habere numquam potuissem. Videbar autem mihi versari in prato
elegantissimo, in quo cum obambularem, rore perfundebar caelesti non
guttatim, sed magna copia, atque patinis quasi plenis: unde laetitiam
tum corpore tum animo coepi longe maximam. Ad haec cum Piscator:
Pastor ille bonus Iesus Christus duxit te in pascua sua: imo, inquit
aeger, duxit ad me fontem aquarum viventium. Postremo recitatis ex
Psalmo quadragesimo secundo, Iesaiae nono, Matthaei undecimo, atque ex
aliis pluribus scripturae sacrae locis, sententiis solatii plenis,
saepe repetivit haec verba: Ego velim moum iter ad Dominum non diu
differri: Cupio dissolvi, et esse cum Christo meo: commendavie etiam
curam pauperum senatui per diaconum Iacobum Altstedium: et quid de
scriptis suis post mortem suam fieri vellet ordinavit: collegis et
praesentibus amicis manu porrecta valedixit, ac felicia omnia precatus
est. Cumque iam fere in agone esset: et Altstedius diaconus ei
acclamaret: mi frater, procul omni dubio certus es de salute tua in
Christo Iesu, quemadmodum alios docuisti: tum Olevianus submissa voce:
certissimus, inquit: et cum dicto cor suum commonstrans, spiritum Deo
reddidit, die decimo quinto Martii, intra horam nonam et decimam
matutinam, anno Christi octogesimo septimo, supra millesimum,
quingentesimum, aetatis suae quinquagesimo primo. Tertio die post
Christiano ritu exsuviae eius terrae mandatae sunt in templo
parochiali Herbornae Nassoviorum: in quo tres postremos vitae suae
annos docendo exegerat.
Relicta sunt ab eo ecclesiae Christianae commodo haec: Concio de
Abrahami fide et oboedientia: Concio de Cena Domini: Admonitio de re
Eucharistica: Tabula de Ministerio verbi Dei et Sacramentis: Expositio
symboli Apostolici, sive Articulorum fidei, in qua summa gratuiti
soederis aeterni inter Deum et fideles breviter et perspicue
tractatur: Epitome Institutionis Religionis Christianae Ioannis
Calvini, in usum


page 603, image: s633

praecipue scholae Herbornensis: quam postea D. Piscator, imitatus
Olevianum, ad Aphorismos artificiose revocavit. Uterque opusculum suum
D. Bezae dedicavit. Notae in epistolam ad Galatas: Notae in Evangelia,
quae diebus dominicis, ac festis populo Christiano in plerisque
Germaniae ecclesiis proponi solent: Dialectices libri II. cuius
praecepta Theologicis exemplis potissimum illustravit: Theodori Bezae
in epistolas Pauli ad Romanos, Galatas, Philippenses, et Colossenses:
Notae ex Casparis Oleviani contionibus excerptae ac editae.
Ex narratione de vita et obitu Oleviani, conscripta a Ioann.
Piscatore: item ex elenchis librorum.