ROdolphum Gualterum illa numquam satis laudata Helvetiorum metropolis
Tigurum protulit, natum loco honesto, sub annum Christi millesimum,
quingentesimum, decimum nonum, vel ut non nemo, duodecimum.
Hic, cum ad literas humaniores et linguarum studium animum adiecisset;
quae fuit ingenii ipsius felicitas, in poetarum iuxta et oratorum
censu haud postremus fuit. Divinarum quoque literarum studium
amplexus, tantus habitus Theologus est: ut dignus iudicatus sit; cui
ecclesiae erudiendae ac regendae cura concrederetur.
Pastor itaque et antistes ecclesiae patriae declaratus, munere isto
sancto annis amplius quadraginta, fide, diligentia, atque industria
singulari est functus. Nec enim solum publice pro suggesto sacra
docuit; sed et privatim scripta in omni doctrinarum genere fere
innumera elucubravit. Homiliis enim scripta et Veteris et Novi
Testamenti plurima illustravit: ac praecipuos in Theologia locos
explicavit.
Vitae curriculum in terris absolvit anno octogesimo sexto, supra
millesimum, quingentesimum, die vicesimo quinto No vembr. cum vixisset
annos sexaginta septem, vel, ut quorundam habet calculus, septuaginta
quatuor. Filium habuit cognominem, ipsissimam patris imaginem,
ecclesiae itidem Tigurinae ministrum. Sed cum vix docere ac scribere
incepisset, immatura morte, ante patris obitum, anno aetatis suae
vicesimo quinto, Christi autem millesimo, quingentesimo, septuagesimo
septimo, die nono Februarii, terris est ereptus. Qui quantum sui
desiderium apud omnium ordinum homines reliquerit, universa civitas
summa frequentia funus eius prosequendo testata est. Scripta sunt in
eius memoriam epicedia a viris doctissimis, et a Bonaventura Vulcanie
Brugensi hoc epitaphium:
[Gap desc: Greek section]
Gualterus tumulo iacet sub isto,
Natus unicus optimi parentis,
Et decus patriae et corona patris.
Quem quamvis patria et pater Rodolphus
Ereptum patriae dolent et Orbi:
At gaudet patria et pater, solutum
Curis, et miserae labore vitae,
In vitae et patriae solum perennis,
Et dulces superum choros receptum.
Nam qui Christum amat unice colitque,
Huic est vita mori: morique vita:
Et solvi volupe est, Deoque necti.
Scripta utriusque Gualteri in bibliothecis nominatim recensentur. Ex
elogiis doctorum virorum.