04/2005 Ruediger Niehl
Notes: Greek text only sporadically inserted; errata list at end of file not worked in; new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 578, image: s608

THEODORICUS SNEPFIUS.

CElebris est regio Germaniae Suevicae, ad Neccarum flumen, Greichgaea:
quam a gente, seu novis colonis Graecis, qui olim ae in Germaniae
parte, bellorum occasione, consederint, quasi
[Gap desc: Greek words] nominatam, eruditorum quidam divinant. Peperit haec regio
vires aliquot eruditione ac virtute praestantes: in quibus eminent
Melanchthon, uterque Chytreus, Hieronymus Gerhardus Wirtembergicus
procancellarius, alii.
Est autem ea in regione oppidum Wimpina: iuxta quod Cocherus amnis, e
salinis Suevicis, et Iaxta e finibus Franconiae delabentes, Neccaro
miscentur: cui antea, a quodam Cornelio conditore, Cornelia nomen:
postea ab Hunnorum crudelitate, quam tum in viros, tum in feminas
inprimis, praecidendo earum mammillas, novo exemplo exercuerunt,
Wimpina, quasi Weibpein / fuit appellata. Hoc in oppido calendis
Novembribus, anno Christi millesimo, quingentesimo, vicesimo quinto,
natus est Theodoricus Snepfius, patre Erhardo, Theologo clarissimo,


page 579, image: s609

matre vero Margarita, consulari ibidem familia oriunda.
Puer domi parernae educatus est liberaliter, primum Marpurgi, quo
pater evocatus ersat, magistro usus Chiliano Lingelfinio, cognato suo;
tum etiam patre ipso, quantum peroccupationes fieri poterat. Marpurgo
cum patte Stutgardiam venit: ubi commendatus est institutioni
Alexandri Marcoleonis, iuventutis informatoris tunc eo in loco
celebris. Ibi in commilitio habuit tum alios, tum Iacobum Andream, de
quo postea, Ioann. Wellingium, Ferdiandi regis postea cancellarium,
virum ad summa et opum et honorum fastigia sublatum, Anastasium
Demlerum ICtum clariss. et Bidenbachios Ioannis filios quaruor,
adolescentes Tunc, ingenii dotibus excellentes, postes viros ad summos
honorum gradus, tum in politia tum in ecclesia evectos. Hisee cum
condiscipulis ac convictorib suis, et sub domestica patris, et publica
Marcoleonis disciplina, tantos brevi tempore fecit progressus: tu,
pacre officiiratione absente, aut religionis causa peregre profecto,
ipse patris, in examinandis docendisque condiscipulis, haud inepte
partes obiret. Erant autem praeter Bidenbachios in convictu Snepfiano
tunc et alli, inter quos Ioann. Bengel ac Raimundus Voglerus, viri
deinde insignes. Hos omnes parer Snepfii in convictum receperat, filii
cxcitandi causa. Vere enim elgeiogra phus sua vissimus:
Tum bene fortis equus reserato carcere currit:
Cum, quss praetereat, quosque sequatur, habet.
Ut autem certas in equorum pullis notas observant mangones: et sua
habent generosi canes indicia: ita in hominis indole prodenda natura
lese mature ostentat: et Snepfius hic, qualis aliquando futurus esset,
vix dum degustatis literis, manifestis prae se tulit argumentis. Locum
enim aliquem conscendens in aedibus editiorem, ex eo, tamquam
cathedra, nunc condiscipulos suos, alacritate magna, et quadam
gravitate, more scholastici professoris docebat: nunc domesticos ex
eodem ranquam suggestu, contionatoris instar sermone non inepto sic
informabat, sic contionem cionem instituebat, quasi ad eam et aetate
maior et instructior eruditione habendam afcendisset. Itaque aequales
etiam tum praeceptoris sui titulo eum salutare fuerunt soliti: et vere
multorum ipse fuit praeceptor, ut eventus et seques narratio loquetur.
Erat tum ei inter alios, Iacobus Andraeae commilito, excitatissimi
adolescens ingenii: qui duo quadam arcana ratione, tantam ea aetate et
vita consecuti dicuntur auctoritatem, ut tamquam praeceptores, a
reliquis condiscipulis, certatim consulerentur, et interrogarentur
quibus ipsi singulis ita satisfecerint: ut nescire se dixerint
reliqui; turum ex praeceptoribus ordinares, an ex his fuis
commilitionibus plus addidicissent.


page 580, image: s610

Pater ergo hanc in filio [Gap desc: Greek word] videns, cum summa
[Gap desc: Greek word] coniunctam, [Gap desc: Greek word] eius
aliquando secuturam, spe minime fallaci concepit: utque currenti, quod
aiunt, calcar adderet, ex triviali eum schola ad publica Academiae
Tubingensis spatia misit: ubi anno millesimo, quingentesimo trigesimo
nono, aetatis suae decimo quarto, die quinto Novembris in civium
Academicorum numerum a Doctore Balthasaro Kaefelino Rectore fuit
relatus. Anno sequente cum ob aestum intensissimum siccitatesque, tum
vini longe praestantissimi proventum memorabili, cum diro Tubingae
incendio domus septuaginta duae, vel ut Crusius 69 conflagrassent, ae
Snepfius ea in urbis parte Musaeum haberet: iacturam haud levem rerum,
et supellectilis fecit librariae. Hic eam Philosophiae principiis
hauriendis navavit operam: ut anno quadragesimoprimo decimo septimo
Calendarum Iulii, Decano philosophico M. Michaele Vaio, una cum Iacobo
Tachtlero, primae laureae consecutus sit honorem.
Cum autem sequenti statim hieme pestis Tubingae oborta esset tam
gravis: ut Academiae Senatus necesse habuerit de transferenda schola
consilium suscipere: aliis Facultatibus, ut vocant, alio secedentibus;
aprens Snepfii filium ad se Steutgardiam revocatum ita esse voluit: ut
privata eum institutione erudiret: eidemque cum aliis in aedibus
Doctoris Conderi Physica Velcurionis traderet. Haec translatio etsi
filio parum in studiis fuit damnosa: tamen quo serius Magisterii
honores adipisceretur, neglecto sic completionis, quam vocant, et
publicas audiendi lectiones statuto, effecit.
Anno elapso, cum pestilentia remisisset: et omnes Aca demiae ordines
veteres suos nidos repetivissent: Snepfius quoque verno tempore anni
quadragesimi tertii Tubingam reversus, Dominico Weingoldo Academiae
syndico cohabitavit, mensa nsus Ioannis Benigni, oratoriae Profcfforis
tum celebris: seque ad Philsophiae studium, gtadumque Magisterii
prensandum toto animo convertit.
Anno ergo millesimo, quingentesimo, quadragesimo quarto, cum pater
mense Februario summos in Theologia honores consecutus esset, filius
patris insisitens vestigiis, praeceptoribus Scheckio in Physicis,
Voglero in Ethicis, Benigno in Rhetoricis; Decano Philosophico,
Conrado Schotto Tagersheimensi, summos in Philosophia honroes
impetravit. Candidati tunc fuerunt septendecim, interque eos Iacobus
Tabhtlerus, Georgius Liblerus, David Chytraeus, viri suo quisque loco
magni.
Postea, sicut generosae mentes quiescere numquam possunt, totum ad
Theologiae se studium retulit; animo quieto non futurus tantisper, dum
ad summum et ipse sacra in scientia culmen conscendisset. Sub id
tempus Magister domus et gubernator Ducalis stipendii Tubingae est
delectus. Occupabat id tum partem


page 581, image: s611

Contubernii alteram, quam Modernorum vocabant; quae postea in domum
Augustinianam translata. Hanc functionem Snepfius magna cum diligentia
subivit, laborum sociis Hieronymo Gerhardo, Doctore postea iurium et
procancellario Witrtembergico, Martino Frechto, S. Theologiae
Licentiato, et Ioanne Hildebrando linguarum professore. Neque tamen
mores hic tantum et disciplinam recit; sed etiam alumnorum eius loci
iuvit studia: linguamque Graecam ipsis et opus Homeri divinum est
interpretatus: ut interim maximos in Theologia faceret progressus.
Postea cum anno quadragesimo octavo pater Snepfii Erhardus ob Interim
illud repudiatum, Tubinga discederet: filius licet parentum abitu
varioque rerum statu vehementer turbatus Tubingae tamen remansit,
inque officio regendi stipendii ducalis perseveravit. Cumque paulo
post tempestas Rei pub. nonnihil subsedisset, actranquillior rerum
facies oftenderetur: de matrimonio ineundo cogitare coepit. Erant
Ioanni Brentio, tune exuli, filiae quinque: et iis duae Barbara et
Sophia iam ante in Gynaeceum ducis Christophoris receptae, relique
sublata e vivis matre, cognatis et amicis commendatae. Cum ergo anno
quinquagesimo primo ob pestilentiam Stuccardiae grassantem; Dux
Christophorus Tubingam aulam transtulisset: Snepfius alterius, in
Gynaeceo Wirtenbergico versantis, puellae Brentii filiae, honestissimo
est amore incensus; quod sibi in memoriam revocaret, quam olim Halae
Suevorum et Brentius et pater Snepfius viri in omnibus fere tunc
temporis comitiis et conventibus coniuncti parastatae fraterna
benevolentia, de liberis suis olim matrimonio iugandis, per iodum
dixissent. Ad patrem ergo, cognita prius virginis per proxenetas
volumtate, Sindelfingae in territorio ducis Wirtembergici tunc
agentem, profectus, uxorem eam sibi dari petit: petitam imperat:
impetratam celebratis Eningensi in arce secundo Martii sine pompa ulla
nuptiis, domum ducit: socero Brentio postero statim die perieulosum
iter ad concilium Tridentinum ingresso: de quo in vita Brentii fusius et oportunius.
Sequenti anno quinquagesimo tertio, cum sub variis praeceptoribus
Snepfio patre, Brentio socero, Frechto, Keufelio, et Beverlino
Theologiae Theoreticae operam dedisset; ut quae didicisset ad usum
transferret, Derendingensis ecclesiae parochus delectus vicesimo nono
Septembr. qui Michaeli Archangelo sacer, primam habuit contionem;
eiqueloco, verbum divinum platando, sie praefuit; ut, vicinitatis
oportunitate lectiones quoque Tubingae scholasticas audiret, et brevi
summos ad honores in Theologia aspiraret. Itaque ubi in Theologica
decennium iam palaestra et discendo, et disputando, et pro suggestu
docendo exegisset: ac anno quinquagesimo quarto, die 4. Maii, praeside
Iacobo Beverlino, de paccato originis publice praeclareque disputasset: eodem anno Theologiae Doctor


page 582, image: s612

est renuntiatus, consorte honorum eorundem Ruberto Durso
superintendente postea Marchionatus Badensis.
Hoc tempore memor veteris illius tum Stutgardiae ceptae, tum Tubingae
semper fideliter continuatae, ac perpetuae tamquam Pyladaeae
consuetudinis, quae ipsi cum Eberhardo Bidenbachio intercedebat:
arctiore necessitudinis vinculo sibi eundem obligandum duxit. Itaque
apud socerum suum effecit; ut alteram filiam Saphiam, quam adhuc
Brentius solam habebat virginem, Eberhardo Bidenbachio, iuveni
pietatis, modestiae et eruditionis fama splendidissimo, uxorem
elocarit: atque sic novo necessitudinis et affinitatis vinculo amicum
veterem arctius sibi obstrinxerit.
Sed Snepfii doctoralem dignitatem ac luculentum pietatis et
eruditionis testimonium, maior etiam officii dignitas excepit. Anno
enim mox consequenti, Nurtingensis ecclesiae pastor et vicinarum
Decanus (specialem vocant) constitutus, e pago Derendingano, cum
familia profectus eo, primam ibi, die purificationis, habuit
contionem: idque muneris vigilantia summa deinceps administravit.
Neque tamen hoc loco studiotum et vitae degendae perpetua sedes a Deo
erat fixa; quamvis ob amoenitatem, praeterfluentem Neccarum, soli
fertilitatem, et inprimis incolarum humanitatem eo delectaretur. Nam,
exacto mondum toto biennio, a senatu Tubingesis scholae ad sacras
publice docendas literas est vocatus: ut quo in loco suam ipse
doctrinam accepisset, eodem aliis quoque fimili felicitate eandem
impertiret: idque hac occasione.
Cum sub finem anni quinquagesimi sexti, Martinus Frechtus Doct. Theol.
et Profess. in Tubingensi schola diem suum obiisset: et Balthas.
Keufelius, qui solus aliquandiu docuerar, rude donarus esset: quin
etiam ecclesiae Tubing. pastor, D. Isemannus, Anhusium, quod coenobium
est in ducatu Wirtenbergico, abiisler praesul designatus: Snepfuis
professor nominatus calendis Febr. anni quinquagesimi septimi,
Tubingae Nurtinga venit: ac decimo eiusdem mensis die, de consuetudine
Academ. publicam habuit orationem. Postridie in Hebraicis, quae fururo
Theologo cumprimis necessaria, profitendi auspicatus est munus: et
quarto ab hoc die Prophetam augustissimum Danielem exorsus: quo eodem,
sacramento dicto senatorie, in consilium Univers. scholast. est
receptus.
Erat sub idem tempus institurum Wormatiae colloquium: ad quod cum de
Wirtembergicis praestantissimi quique Theologorum, a suo Duce
mitterenturl adiunctus illis fuit et hic Snepfius. Venit eodem cum
Saxonicis pater Snepfii Erhardus: ubi postremum sese mutuo salutarunt.
Nam soluto colloquio, reversus Ienam sequenti anno quinquagesimo
octavo, pater vitam pie conclusit, ut supra diximus. Filius autem in
dies ut doctrina et rerum usu; ita honore crevit; ut diceres patris
gloriam, si non superaturum, certe aequaturum. Cum enim nullo certo
inter se


page 583, image: s613

ordine contionandi partes Theologi Tubingenses tunc obirent: dux
Christophorus, quae fuit eius in propaganda per suam ditionem
Evangelii doctrina in somnis cura: de Tubingensi ecclesia et schola,
quae reliquarum seminaria atque fontes, undeverbi divini aquae in
omnem suam ditionem emanarent, esse volebat, solide constituendis
serio cepit cogitare. Et ut maturaret consilium, secit immatura mors
Iacobi Beurlini, reccns ecclesiae Praepositi, et Academiae Cancellarii
delecti.
Quare sequenti anno sexagesimo secundo, per Ioannem Brentium, qui
forte tunc Bebenhusii negotii causa agebat, loco Eberhardi Bidembachii
praesidis Bebenhufiani, Iacobum Andreae, praepositum et Cancellarium:
Theodoricum Snepfium, pastorem et generalem Superintendentem: et
Iacobum Heerbrandum, Decanum clementer ordinavit: et coniunctim verbi
ministerium obire iussit.
Itaque tres isti eo, tu dictum, modo et ecclesiae a principe
praefecti, et a senatu scholae Theologiae publice docendae destinati:
adsiduo studio non Tubingae tantum, sed et alibi locorum immensos
auctus dederunt. Nam hic, de quo nunc nobis sermo, Snepfius
gravissimos sacrae scripturae libros, pro comcione, facunde nervoseque
explicavit, praeter Dominicalia Evangelia, epistolas, et quas Festorum
temporisque ratio, qua laeta, qua tristis, suggessit dicendi meterias:
Ioannem Evangelistam: Acta Apostolorum, et psalterium omnis doctrinae
caelestis, consolationum, gratiarum actionum, precationum, et
vaticiniorum Oceanum. Et hoc in officto toto quinque lustrorum decursu
fidum se et constantem pastorem declaravit. Cumque anno sexagesimo
sexto et rursus septuagesimo primo pestis Tubingensem civitatem
affligeret: iustisque de causis, Academia tota Eslingam, Imperii urbem
traducta fuisset: ac schola Snepfii operam vehementer desideraret:
tristissimus autem tum in oppido rerum esset status, et commiseratione
digna solitudo: ipse ecclesiastici muneris rationes, alterius multum
antecellere videns, ut sefidum pastorem exhiberer, magno et infracto
animo, solus ex universitate scholastica, rcliquis in tutiora se loca
recipientibus, perseveravit: et contionando consolandoque oves suas
intrepide, salubriterque curavit.
Cum autem praeter hocmunus generalis esset ecclesiarum Inspector: ac
proinde bis quotannis certis temporib. quid querelarum defectusve in
singulis ecclesiis comperisset: quid omittendum; quid addendum; quidve
emendandum censeret: in ecclesiast. Stutgardiae synodo referre
cogeretur: ne aliquot absentia dierum officio suo deesset: apud
Praesulem Bebenhusianum, affinem suum; ut id muneris adim pleret
Stutgardiae, utriusque pestis tempore obtinuit. Matrimoniales insuper
controversiae, cum ad Inspectoris cognitionem pertinerent, antequam
ecclesiast Ducali Consistorio, si quidem is dirimere


page 584, image: s614

nom posset, traderentur: erat Snepfius in hoc officio tamquam
oraculum: ad quod omnes Decani, Speciales, Pastores, ceratim ex
omnibus locis confluebant consultum: si quid gravioris casus, ad
legitimam gubernationem corrigendam accidisset. Scholae quoque
oppidanae, quae ecclesiae Reiquepub. seminarium est summe necessarium,
curam ex officio suscepit studiose, Rectoremque tunc eius M. Eusebium
Stetterum, cum collegis sibi habuit commendatissimum. etut in vite
genere laborioso, atque ad vulgus contempto, gnaviter pergerent omnes,
propositis rationib. graviss. animavit.
Ut autem ipse ad officii laudes, ac rationes summe elaboravit: ita sui
similes quam plurimos esse cupivit. Unde, quos Theolgicum in
Tubingensi schola collegium, proter doctrinam et vitam honeste pieque
transactam, aliaque pia et necessaria requisita, dignos iudicarat: qui
gregem Dominicum quibuscumque in locis, Evagelio ac verbo divino
pascerent; eos ipse, ut plurimum, finita contione, ecclesiastica
Wirtenbergens. ducatus comstitutione, habita denuo prius ad populum
conciuncula, fusisque ad Deum precibus ita sacrosancto inquguravit
ministerio: ita officii sui admonuit: ita metum et trepidationem ex eo
neglecto de gravissimis exspectandis poenis incussit: ac tandem post
manuum impositionem, benedictionem et confirmationem addidit: ut non
inaugurandus modo, verum etiam circumstantes suarum partium non sine
horrore commonefierent.
Et hac ratione alteram sui muneris partem ecclesiasticam obivit: in
altera tamen et scholastica nullo modo fuit alius. Nam cum ab initio
statim professionis suae oracula Veteris Instrumenti Prophetarum
explicare iussus esset: tanto successu laborem difssicilimum subivit:
ut et ad auditores fructus plurimum et ad ipsum laudis haud minimum
redundarit. Nam linguarum principum Latinae, Graecae, et Hebreae
apprime fuit peritus: et philosophiae cognitionem, ut et dicendi
facultatem sibi praeceptoribus, Camerario, Scheckio, Benigno, egregiam
comparavit His usus adminiculis ad exquisitam facilemque methodum
omnia sic revocavit, sie applicavit: ut non legere aut profiteri, sed
pingere, et in speculo tamquam oculis contemplanda proponere
videretur. Prudentiam vero dexteritatemque in tractandis omnib
adhibuit summam: ut necessaria tantum et utilia auditorib. traderet:
omissis inanibus scholasticorum cavillationibus et rixis. Quamobrem
Biblia sibi fecerat quatuor linguarum, Germanicae, Latinae, Graecae,
Hebraicae, familiaria. Legerat et patres diligentissime: Basilium,
Nazianz. Chrysostomum, Augustinum, Bernardum, alios: inprimis aurem
Lutherum. His omnibus adiunxerat non ecclesiasticos tantum; sed alios
etiam Historicos et Politicos libros. Fideliteridem et candide
praeceptionum Theologicarum usum, tum in sacris scriptis recte
percipiedis, tum in materiis, ad dicendum ab ipso, imitandi causa,
facilitate artificii ac sollertia singulari propositis, demomstravit Et


page 585, image: s615

quia, vel memoriae quelibet inter docendum audiendumve mamare, vel
eadem excipere dextre integreque scribendo, difficile est: sholas
suas, quas praelectiones vocant, sicut et contiones delineata, et a se
domi cogitatas, non solum suis auditoribus; sed quibisvis aliis
describendas, promptissime solitus est communicare: usue adeo, tu in
aedibus suis illae hospites plerumque viderentur Quod quemadmodum in
Praeceptore luculentum est fidelitats argumentum: sic improbitas est
loge maxima, et ingratprorsus discipuli signum, talia ad describendum
humanissime radita, et accepta; auctori et domino suo non restituere,
aut al quaestum faciendum retinere: id quod Snepfio non ab uno
accidit.
Ceaerum discipulos reliquit fere innumeros: quibus non Wirtenbergicus
tantum Ducatus; sed aliorum quoque regnorum, provinciarum, et
civitatum ecclesiae schelaeque usae; quos nominaim hic recenscre non
est necesse. Fuit autem discipulis eius ad felicem adipiscendam
imitationem cumprimis utile: quod studiosis et Theologiae candidatis,
earum doctrinarum ac praeceptionum, quas in scholis quottidie
explicabat, tamquam exempla quaedam ad imitandum exercitia pro
contione ex ordinariis textibus ac libris, proponere fuit solitus.
Unde factum, ut, quemadmodum alii et Academici et oppidani cives
contiones eius diligentissime frequentabant, ac summa cum attentione
audiebant: ita sacris initiati deditique mysteriis unam huius
ecclesiastae ac Professoris contionem negligere, nefas duxerint:
gloriosum conva, et suo tempore fructuosum arbitrati, diligentia quoad
eius fieri posset maxima, etiam hieme, etiam frigore manus et
atramentum constringente, calamo festino excipere; et tum huius, tum
aliorum eius [Gap desc: Greek word] , non modo scholas, verum etiam
homilias quamplurimas, manu descriptas habere. Has illi conquirere,
has adservare, has [Gap desc: Greek word] instar custodire. Itaque
Snepfius id suis laboribus est consecutus: non modo ut in agro
Wirtembergico; sed aliis etiam longinquis in locis celebraretur
laudibus: et quocumque scripta eius, eodem et fama illustris
perveniret.
Vixerunt tunc Tubingae praeter Germanos variarum regionum, Itali,
Galli, Boemi, Ungari: qui omnes summa cum voluptate hunc et in schola
et in templo docentem audiverunt: non tantum orationis in eo
suavitatem; sed et multiplicis eruditionis thesauros, varietate rerum,
ta nquam aromare vario, conditos, fragrantissimisque omnibus ex
disciplinis flosculis, conspersos admirati. Et cum quida m, non
Theologiae, sed legum civilium studiosus, aliquando eur Snepfium
audirer? esset interrogatus: Rhetoricam, inquit, audio, Prophetarum
exemplis illustrari.


page 586, image: s616

Verum enimvero non solum ecclesiae Tubingane pastorem, generalem
Superintendentem, Academiaeque Professorem egit Snepfius: sed aliis
quoque publicis iisque gravissimis, functus est muneribus. Nam et
senator fuit Academiae per ipsos triginta annos prudentissimus; et
facultatis Theologicae Decanus multoties; et Academici aerarii
praefectus aliquoties, quem sunmum ibi Deputatum vocant; et
cancellarii partes, absente Iacobo Andreae religionis reformandae,
aliquoties sustinuit: et Reloratum, quae dignitas in scholis habetur
maxima, non sine laide scholaeque fructu gessit saepius.
Hic ergo cum comcionando, profitendo, scribendo, commntamdoque,
Spartam, quam nactus erat, pro virili sua exornaret fieri non potuit;
ut nominis sui fama iis, quibus Suevia claudiur finibus continerctur:
sed desiderium sui apud exteros et longinquos etiam excitavit. Nam
Borussiae Dux et literis cementissime seriptis, et viva legati
nobilissimi Sebastiani Perthenii voce, Regiomontium eum evocavit,
primariumque Acrdemiae professorem, nec non totius provinciae
Superintendenten expetivit. Praeterea illustriss dux Saxoniae
Ernestus, defuncto clarissimo Theologo Iusto Iona, literis ultro hunc
evocavit; ac tanto viro successorem Eisfeldiae esse voluit.
Brunsuicensium quoque Res pub operam eius in ecclesiae ministerio, et
generali Inspectione obeunda, summe desideravit. Desideravit eandem
Res pub. Halensis in Suevia: desidera vit etiam Hailbronnensis senatus:
sed frustra et incassum omnes. Nam his omnibus, amplis sane
conditionibus, Tubingam ipse, cui omnia, tamquam alteri patriae,
deberet, anteponendam censuit: et alteri quidem illorum principum
respondit: a suo Duce, cuius tot ac tanta exstarent in se merita, sine
crimine [Gap desc: Greek word] las discedere, et sibi charam
Tubingam deserere se non posse. Hoc tamen non ita intellectum volumus;
quasi uni semper adhaeserit loco; nec ullasprorsus peregre res
expediverit, ut collegae duo reliqui D. Andreae, et Heerbrandus.
Etsi enim ecclesiae Tubingensis erat pastor, quem abesse aut abire
longius a grege suo non conveniebat: tamen quod princeps et in rebus
arduis iudicium eius, et doctrinae copiam politae cognitam haberet:
peregre saepius eum quoque ablegavit, resque ei momenti maximi
commisit. Vixdum professorem in Tubingensi schola constitutum, anno
quinquagesimo septimo ad colloquium Wormatiense missum fuisse supra
diximus. Nota deinde est Erfordiana legatio, quam cum Tubingensium
Theologorum antesignano D. Iacobo Andreae, et politicis aliis, anno
sexagesimo primo subivit. Non longe post anno sexagesimo quarto, ad
colloquium Maulbrunnense, cum aliis Wiraembergicis Theologis, fuit
missus. Demandata ipsi fuit et Fuldam legatio: quam


page 587, image: s617

cum consultissimo viro, Chiliano Bertschio, veteri Wirtemberg.
consiliario, confecit. Notissima insuper est Marpurgensis legatio,
quippe quae et literis mandata. Cum enim omnes ibi Theol. D. diem suum
boiissent: a duce Wirtembergico, petente Senatu marpurg. Academico, eo
fuit ablegatus; ut insignia Doctoratus carissimo illi ac reverendo
seni Lonicero, conferret. Abiit, venit, contulituque illi gradum in
Theologia summum: qui, Eberhardo Snpfio patre, Marpurgi degente, ipsum
hunc Snepfium tunc adhunpuerum, manibus saepe suis gestarat. Haec
autem omnia uti expedierit; nihil attinet dicere: cum in eo omnia
fuerint eximia.
Ad excellentiam autem illam non parum ei attulit adiumenti: quod toto
fere vitae suae tempore, DEI beneficio, conftanti integraque fuit usus
valetudine, parumque expertus morborum: praeter quam quod fluxionib.
et erysipelate senescens aliquoties est tentatus. Unde licet eum iam
vitae terminum attigisset; quem magna hominum pars nunc quidem non
adsequitur: ca tamen fuit alacritate, eoque vigore: qui facile
longiorem ei vitam promitteret. Sed tamen cum et ferrum vetustate
usuve consumatur; et agri fertiles numquam intermissa fecunditate
exhauriantur: corpus quoque hominis, immodicis vitiari laboribus
necesse est, et animorum impetus adsidua exercitatione frangi.
Postquam ergo cursum suum confecisset: fidem fervasset: iamque coronae
amarantinae accipiendae tempus adventaret: senis quoque Snepfii mens
haud obscure [Gap desc: Greek word] fuae tempus praesensit. Duo
potissimum senes, adeoque omnes morituros curare diligenter convenit:
alterum ut de sua fide in rebus divinis, alterum ut de voluntate in
rebus humanis a morte sua posteris liquido constet. Utrique senex
Snepfius ita pie prudenterque prospexit: ut maturas admodum, quod
Christianos decet, de morte cogitationes suscepisse videretur.
Confessionem enim suam, exexmplo patris, quid de singulis fidei
sentiret capitibus, scripto comprehendit. Quae res a magnis aliquoties
viris neglecta, multarum saepe comtroversiarum in Ecclesia causa fuit.
Deinde et ceteris de reb. ac bonis externis post obitum suum a suis
recte administrandis, testamento facto, sic disposuerat; ut in re
nulla comtrouresiam oboriri posse credreet. Non ita multis ante mortem
diebus cuidam amicorum haud vulgari de dentibus quibusdam, sibi
delapsis, atque vocesic nonnihil exasperata, conquerens: Deus, inquit,
certe brevi veniet, et hamc ruinosam domunculam totam destruet.
Aliquoties in explicatione psalmorum, ad quos, ommum ordine
Prophetarum monumentis bis absolutis, tamquam ad cycneam cantionem
transierat, ibi se vitae suae sibi terminum posuisse, pronuntiavit:
inprimis vero cu ad finem etia psalmos perduxisset: et monumenta Iobi
auditoribus suis petentibus, quibus lubenter, etiam in magnis
gratificari solebat, interpretaretur,


page 588, image: s618

idem haud vana divinatione repetivit. Unde etsi alias in id sedulo
semper elaborabat, ne praelectionibus immoraretur: in Iobo tamen
consueto more celerius, et quasi magnis itineribus progrediebatur. Ac
ut temporis, rerum pretiosissimi, posset aliquid redimere, citiusque
portum tangere: Paraphrasin in Iobum perspicuam filiorum natu maximo,
iuveni erudito, feriatis a studiis diebus, auditoribus dictandam
commendabat, Accessit hic et illud praesensionis cuiusdam divinae
signum, nequaquam ilentio premendum. Caniculares illi qui vocantur
dies, in omnibus Academiis fere professores a suo docendi munere
liberant. Professor vero senex Snepfius ante superioris aestatis illas
caniculares ferias ultro studium suum, toto illo feriarum tempore, in
Iobo procedendi promptissimum auditoribus aliquoties obtulit.
Qui tamen laudatissimus eius conatus finem haud est assecutus. Finire
enim Snepfium, quod caeperat, divinae providentiae non placuit: sed ad
medium tantum venire: et attigisse se medium, vere medium, et optimum
effuse ipse est laetatus. Cum enim in medio Iobi locum illum de
resurrectione, statuque mortuorum, consolatione plenum, dulcissimumque
omnibus morientibus explicaret: visus est singulari quodam affectu, et
divino rapi spiritu. Praesensit nempe divinus eius animus, brevi post
secutura resolutione, corpus in magnae matris gremium repositum, ad
gloriosissimam illam Iobi in extremo die resurrectionem praeparatum
iri. Quare ultimam, septimo ante obitum die, praelectionem tanta
habuit alacritate, tanta gestuum, tanta vocis contentione: quanta
numquam usus antea fuisse ab eius auditotbus fuit iudicatum.
Ac sane sicut Basilium scribunt, in Ecclesia ministerio vacantem, suam
ex ergastulo carnis emigrationem inchoasse: ita plane et Snepfius in
illa domo, in qua frequentissime versatus erat, suae hoc ex mundo
emigrationis fecit initium. Cum enim die Dominico vesperi contionem
habuisset ultimam: ac populo suo, praecipue servis et ancillis,
mnemosynon, ut digresluri facere consueverunt, reliquisset, et officii
rationem diligenter inculcasset, ac proximo die Mercurii postremum
fuisset professus: cumque die sequente Iovis contionibus et publicis
precibus destinato, finitis rebus divinis, in adyto templi, su muneris
causa esset: ecce repentinus quidam horror, tamquam saevus aliquis
hostis ingruens improviso senis optimi corpus invasit, omnia membra
pervasit, et febris ardentis, ac letalis ea posuit fundamenta, quae
nullis postea pharmacis, nullis antidotis, subverti potuerunt.
Hoc illo factum est die, quo ante annos viginti octo Ienae Thuringorum
pater eius pridie mortuus honorifice fuerat sepultus.


page 589, image: s619

Licet vero tum eius vires non subito fuerint prostratae: languor tamen
cum insolita quadam tristitia fuit in eo non obscuris signis
animadversus. Cum etiam eodem die Senatus Scholae hospites duos,
quorum alter Ecclesiasticus Marpurgi superintendens: alter arcis
ibidem Capitaneus, ad Academia Tubinganam lustrandam profectos
Stutgaradia, quo Dominum suum Ludovicum Hassiae Landgravium ad nuptias
Wirtembergicas erant secuti; cena exciperet; ipse quidem comparuit:
sed nequaquam solitum in ea vultum exhibuit. Etsi enim alias naturali
quadam. ut in omnibus rebus alacritate, sic in conviviis hilaritate
decentissime semper fuit: suavissimis moribus, iocis, et colloquiis
acceptus: tamen illa tota tacitus cena sedit, nil nisi tristitiam
vultu prae se ferens: usque adeo, ut finitam eam gaudere se diceret,
et discedendo reliquos omnes praeverteret. Atque sic tum quidem ea in
domo fuit ultimum: in qua omnibus Academicae suae professionis
partibus gloriose semper fuerar functus.
Ex eo sic laborare coepit, ut decumberet, et quidem letaliter: ubi
mox coniunx de valetudine mariti valde sollicita, medicum vicinum
vocavit: qui cum accuratius morbum, quem domestici Erysipelas rati,
quas utiliter antea saepius, nunc frustra medicinas adhibedant,
considerarer, remediis tractaret, videretque, dubio aegroti
valetudinem loco constitutam, affluentibus e capite humoribus, et
magnum aliquid ad mortem portendentibus, ne in tanti viri de ecclesia
optime merentis, valetudine recuperanda, desiderari quicquam a quoquam
posset: alium quendam medicum adiungi sibi petivit. Sed et tertius
artis medicae scientissimus, omnium consensu fuit adhibitus. Hi omnes
pro consilii sui rebus istis magnitudine, et felici multorum annorum
usu; res suas, ad curandum hunc morbum omnes contulerumt: usurpatis,
que in hoc genere valent plurimum, pharmacis exquisitissimis. Denique
tamen et in hoc egroto demonstratum fuit, arcanum Dei in rebus humanis
digerendis consilium, immotum et aeternum stare: adversus mortem,
omnibus mortalibus ex aequo communem, nullum in terris ullibi remedium
inveniri. Quare ad solum et unicum illum omnium medicorum principem,
Servatorem nostrum Christum confugiendum, in cuius certissima meriti
salutaris panacea, omnibus mortalibus patente, expeditissima, et in
momento salutem operantia antidota, non pretio, sed fide et
invocatione comstanti impetranda sunt parata.
Haec ad remedia sicut ipse omnes omnibus in periculis, maxime in agone
constitutos, toto muneris sui rempore multis sepe cum lacrimis
suavissi me invitarat: ita finem vitae suae quoque appropinquare
sentiens, doctrinam illam exemplo suo praeclare illustravit. Die nam
que morbi quarto, qui Dominicus erat, fidem confirmaturus,
sanctissimum Christi corpus et sanguine,


page 590, image: s620

pro peccatis mundi in cruce oblatum fusumque, plenus fide ac
consolatione, cum devotione pia sumpsit e manibus M. Christophori
Sthelini collegae: qui praeter alios toto morbi tempore sedulam ei
operam praestitit. Hoc in actu praesentibus claris quibusdam viris,
generis, affinibus, et domesticis aliis, confessionem suam animo
praesenti verbisque apertis edidit: et ne quid scrupuli alicui
relinqueretur, aliquoties, numquid dextre esset intellectus? rogavit.
Sin minus plene, inquit, omnia recensui: confessio mea manu scripta
supplebit. Inprimis vero testor, me a Calvinistarum dogmate numquam
non abhorruisse: quod autem publicis id scriptis minus sum testatus,
factum ideo: quod in hoc genere certaminis scholam Tubingensem milites
novi habere, multo me exercitatiores: quibus eo negotio relicto, ad
docendi ego pro vinciam magis incubui.
Postridie advenit praesul Bebenhusianus, affinis ipsius et frater,
officii causa atque solatii: cuius praesentia vehementer recreatus,
eidem et Brentio affini suo et testamenti et familiae suae curam
suprema voce cum affectu commendavit: in quo illis operam suam
promittentibus, acquievit. Cumque de fidei constantia interrogatus
esset: quid, inquit, de illo solliciti estis homine, qui ad moriendum
vera fide promptissimus est, longeque paratissimus? Haec vox cum
lacrimis a suis excepta: nolite, inquit, carissimi. flere: sed bono
estote animo: brevi, Deo volente, nos in aeterna vita iteram
videbimus. Integra etiam mente aliquoties quaesivit: numquid in morbo
dixisset fecissetve, quod offendere quemquam possit? set enim mori
statuisse ita: sicut suos auditores monuisset pie, intrepide,
patienter: ut doctrinae mors sit consentanea: ut videretur aetatis
fabulam peregisse: nec tamquam inexercitatus histrio in extremo aotu
corruisse.
Mandavit etiam serio, ne cum pompa splendidiore funus efferretur:
humum se esse, et in humum rediturum. Istud etiam relatu non indignum.
Paulo ante morbum Disputationem de sancta Triade conscripserat, iamque
praelo commiserat, filiorum natu maximo, sepraeside defendendam. Hac
in disputatione pridie obitus multum fuit occupatus: integrisque, ut
antea unquam, sensibus, dicta scripturae allegavit, ad argumenta
adversariorum respondit, et eleganter Latineque disseruit.
Tandem die critico, qui erat nonus Novembris, inter sextam et septimam
pomeridianam, animam Deo reddidit, anno Christi millesimo,
quingentesimo, ectogesimo sexto: cum vixisler annos sexaginta unum,
dies septem. Elarus est funere frequentissimo omnium ordinum Tubingae:
sepultusque iuxta coniugem in templo; ubi ipse ante viginti quatuor
annis amplius docuerat. Contionem funebrem habuit D. Iacobus Andreae,
ex c. 3. Iesaiae U.I.seq. mortuum autem laudavit Erhardus Cellius,
anno sequenti 13. Ian.


page 591, image: s621

in aula nova, oratione pathetica et copiosa, per tret horas recitata.
Fuit hic Theologus de Germanis minime postremus, doctus, disertus: in
contionibus fervidus: acer in reprehendendo: suavis in consolando:
gravis in verbis vitaque tota: liberalis in pauperes et egenos:
humanus erga omnes: cuius domus asylum quasi fuit afflictorum ac
miferorum. Accidit aliquando, ut quidam studiosus pauperculus in
aedibus Erhardi Cellii decumberet. Id ubi Snepfius inaudivit, prompte
accessit; verbis factisque aegrotum erexit, missisque reficientibus
recreavit: funus cum suis deduxit: sumptusque exsolvit omnes.
Aegrotantes ita saepius est auditus comsolari; ita miserias huius
mundi depingere, ita vitae caelestis beatitatem depraedicare: ut et
aegrotantes et pone adstantes cupiditate ardentissima ilico emigramdi
fuerint accensi. In officio adeo fuit adsiduus, ut ad centenae et
decem horarum milia, docendo, commentando, disputando, aliisque sui
officii negotiis consumpsisse visus sit. Ex laboribus itaque continuis,
cum esset corpusculo non ita magno, sed bene compacto; valetudo alias
satisfirma, insomnia laboravit molestissima; et aetate ingravescente,
oculi eius, ut fit, nonnihil ealigare coeperunt: dentes insuper
deciderunt: quos homini Philosophus locutionis gratia datos aslerit:
quibus vocis alias satis sonorae aequabilitas aliquantulum fuit
impedita.
Contiones, soceri sui Brentii exemplum secutus, breviores plerumque
habuit; sed doctas, sed nervosas, et quae fastidium nullum auditorio
afferrent. Pueritiam et imperitam plebeculam, mita lenitate in primis
Christianae religionis capitib staro tempore erudivit: uti et
accessures ad cenam Domini, de more illis in Ecclesiis usitato. In
coniugio vixit gemino: primum cum Barbara Ioannis Brentii filia,
viginti ipsos annos: quae obiit anno septuagesimo secundo, die
vicesimo primo [Note: *Crus. 20 hora 11 moempt. ex partu.] Maii, relictis
viduo marito liberis duodecim, novem femellis, trib. masculis. Deindee
ad secumdas transiit nuptias cum vidua Abrahami Spengleri I Cti, et
com siliarii Wirtembergici Iuliana, anno millesimo quingentesimo
septuagesimo tertio, quae marito supervixit. Reliquit ipse et generos
honoratos et affines, et filias filiosque, et nepotes neptesque, qui
omnes patri socero, avoque magnae fuerunt, dum ipse fuit, laetitiae.
Descriptis suis non multa edidit, sed hortatibus tandem amicorum
victus, foras dedit suos in Iesaiam prophetam commentarios, mole
parvos, eruditione magnos. Exstant eiusdem orationes aliquot in
Academia Tubingensi habitae; ut in natalem Salvatoris nostri, in
obitum Eberhardi principis Wirtembergensis et aliae. Sunt et
disputationes eius Theologicae de variis et arduis argumemptis: Denique
in psalmos enarrationes, et alia: quae in bibliothecis videnda. Haec
de Theodorico Snepfio exparentali oratione, a Cellie habita: Crusii
item annalibus.


page 592, image: s622