04/2005 Ruediger Niehl
Notes: Greek text only sporadically inserted; errata list at end of file not worked in; new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 574, image: s604

PRIMUS TRUBER.

ROsterlicii pago Carniolae, sub ditione Baronum ab Aversperg, tribus
milliaribus Labaco, metropoli illius provinciae, natus est Primus
Truberus, parentibus piis ac bonis, anno Christi, millesimo,
quingentesimo, ectavo, quo Maximilianus I. Venetis bellum movit.
Puer admodum a parentibus Salisburgum missus literatum condiscendarum
causa, ubi rudimenta percepit, Viennam Austriae ablegatus, pane ibi
publice mendicato vixit: uti tunc et illic et alibi moris.
Deinde ubi episcopo Tristano innotuit, cui Petro Bonomo nomen;
symphoniacis eius est adiunctus; carusque praesuli fuit. Eius
commendatione, anno millesimo, quingentesimo, vicesimo septimo, Laceae
in tractu Raschacano, parochus est ordinatus, et anno millesimo
quingentesimo quadragesimo secundo canonicus designatus ad Martini
Fisternatis.
Accidit autem, ut sub id tempus mulierculae quaedam malae famae, in
Carniola et Styria inferiori, iactitarent apparitiones, nescio quas,
Mariae, S. Rochi, Sebastiani, Trium regum et aliorum divorum; qui
pererent hic in hoc, ille in alio loco, monte, valle, silva, vel
campo, fanum sibi dedicari sacrarique: ni id fiat;


page 575, image: s605

immissuros ilico pecudibus et hominibus diram pestilentiam, agris et
vineis calamitatem. Quae ubi ad imperitum dimanavere vulgus;
concurrerunt undiquaque, quasi oestro perciti, et adductos boves,
vitulos, oves, linum, lanam, ceram, gallinas, et pecuniam, ut
facultates cumusque erant, obtulerunt divis illis: unde magnis
sumptibus delubra exstructa: quae acres defensores, tum momachsos et
sacrificos omnes, tum episcopum inprimis Labacensem, cui plurimum ea
res emolumenti adferebat, invenerunt.
Eiusmodi idololatricos cultus cum ferre Truberus non posset, nec
deberet; cum symmystis quibusdam eos publice taxavit, monuitque
plebem; in Christo solo et uno Redemptore quaererent salastem;
paenitentiam agerent; vitam emendarent; de cetero ne tantillum
solliciti. Et, quod mireris, haec talia Episcopus Tristanus Bonomus,
et Christophorus Rauber, et Franciscus Caxianerus episcopi Labacenses,
tulerunt veritatem agnoscentes.
Verum cum quidam Urbanus Textor, praesulis Labacensis dignitatem esset
nactus, principio statim aegerrime tulit disputationes illas, defide
sola iustificante. Itaque confecto bello Germanico, anno millesimo,
quingentesimo, quadragesimo, septimo, in aula Ferdinandi tantum
effecit: ut Truberus, cum duobus synergis Paulo Wiero et Georgio
Dragolicio, custodiae mandandi essent. Et quidem duo posteriores capti
inque carecerem compacti sunt: Truberus autem omnibus suis beneficiis
exutus, et plus quam quadringentorum florenerum libris spoliatus est
ab illo Urbano episcopo: qui deinde Denavverdae casu improviso collum
fregit Cum ergo spem sibi Truberus omnem adipiscendi alicuius officii
praecisam animadverteret; consilio cum piis fratribus communicato in
Germaniam superiorem concessit. Multum quidem ordines, Carniolani
proceres, nobiles et cives sollicite egerunt, una cum Austriacis: tu
confessio Augustana et Trubeti praesentia concederctur: atque
obtinuerunt tantum: ut, frendentibus episcopis ac monachis
concedreetur ei quidem in Carniola habitandi, sed non contionandi
potestas.
Anno millesimo, quingentesimo; quadragesimo octavo, nova orta est
persecutio, quae Carniolana provincia eum eiecit. Primum itaque
Norinbergam venit, inde promotione Urbani Regii ad ministerium
Rotenburgi ad Tubarum vocatur; ibi uxorem primum duxit, fideliterque
ecclesiae servivit.
Anno millesimo quingentesimo quinquagesimo secundo, Campensi ecclesiae
praeficitur, et octennium Evangelio docendo ibi occupatur.
Anno millesimo quingentesimo, sexagesimo, a suis Carniolanis
revocatur. Itaque resignato Campensi officio ad suos remigrare
statuit, sed impedimenta talia inciderunt; ut vocatio irrita fuerit.


page 576, image: s606

Proinde per literas a proceribus certior factus, diutiusque in
Germania subsistere iussus, ab illustrissimo Principe Christophoro
Wittembergico, pastor Auracensis est constitutus, ubi annum servivit
Christi ecclesiae.
Cum autem antehac invenisser artem lingua Wandalica scribendi, antea
numquam visam, nec in literis nec libris usurpatam: subsidio principis
Christophoris Wirtenbergici; et coniunctis operis aliorum duorum;
officinam typographicam instituit Wandalicam; quam ad rem plurimum
contulit liberalitas generofi Domini Ioannis Ungnadii; qui unice id
egit: ut ecclesiae Carniolanae aedificarentur hoc modo.
Iterum postea Labacum vocatus, permissu principis Christophori anno
sexagesimo secundo, eo abivit: sed statim a Sophistis suis hostibus
calumniss impetitus, in aula Ferdinandi Augusti; ad tribunal episcopi
Labacensis citatus, intrepidam suae fidei confessionem cum fructu
edidit. Neque enim antea constabar aliis diversae religionis certo;
quidnam doceret Truberus et Evangelici alii. Hac confessione edita in
officio est relictus, laborantibus pro eo proceribus Carniolanis.
Spargebantur tum variae a variis calumniae de doctrina Truberi et
collegarum: qua si perperam doceret de Sacramentis, quasi baptizarent
infantes in fluminibus praeterfluentibus; quasi a Pontificiiis
baptizatos rebaptizarent, quasi magistratum omnem tollerent, et
eiusinodi sexcenta. His motus Wandalice vertit et evulgat ecclesiarum
Saxonicarum ceremonias et examen Philippi, sine titulo tamen et
praefatione. Id quod malevoli eo acceperunt: ac si in contemptum
Archiducis Caroli vergeret. Itreum ergo, quantum vis deprecantibus et
laborantibus pro ipso vehementer ordinibus Carniolanis, exire patria
iussus est.
Reversus Tubingam, primum ecclesiae Laufenae praeficitur: exinde
quamvis Suinfurtum invitaretur, cum semestri ibi fuisset: tamen ut
typographicis operis adesse posset Tubingae, non procul ab ea
Derendingam translatus est. Anno sexagesimo septimo cum ordines denuo
de Trubero revocando agerent in aula Archi-ducis, ipse ab amicis
rogatus, ut a Turcis capitvis in ea provincia Alcorani exemplar
conquneret, eiusque versionem impetraret. Venit igitur in Carniolam,
et a Turcis exquisivit fidei ipsorum in Alcorano comprehensae,
exemplum: examinatis duobus Turcis altero Wascha quodam, altero
sacerdote; redit in Germaniam, animadvertens se non gratum Pontificiis
in Carniola esse hospitem.
Vixit Derendingae in annum usque vicesimum: suoque officio, quantum
per valetudinem licuit, diligenter praefuit, contionando, sacramenta
administrando, aegrotos visendo, omnibus benefaciendo. Nam inprimis in
pauperes liberalis pro facultatum


page 577, image: s607

modulo fuit, etiam in indignos. Et si divitiis corradendis studuisset,
hereditatem suis ampliorem relinquere potuisser. nam, praeter
stipendium ordinarium, quotannis a Carnioloanis habuit annuos ducentos
thaleros pro laboribus fidelibus. Unde ei merces ampla speranda, quod
non renax, non avarus, non prodigus fuit: sed in domesticos praecipue
fidei largus.
Deus ei vitam prorogavit ad annum usque septuagesimum octavum inter
tot casus et calamitates, et senectam crudam viridemque largitus est;
ita ut satis officio ad extremum usque fere diem facere posset. Nam
pridie, quam lecto affigeretur, aegro vicino solandi causa adfuit.
Deinde vicesimoprimo Iunii morbo repen tino oppressus est, usus prius
cena Domini in praesentia pluri um, a D. Diterico Snepfio
consolationese sacris cum singulari devotione audivit: interiogatus,
clara voce confirmavit, se ita credere. Suos autem auditores ad
constantiam est cohortatus. Filiolae suae die vicesimo sexto Iunii
preces praeivit. Eodem die periodos ultimas in Postilla Lutheri
Oeconomica absolvit, Wan dalice interpretando.
Cum quidam pastor die vicesima septima Iunii officii causa ad eum
accessisset, et in agoneiam constitutum crederet; ac praesentes ad
precationem hortaretur: Truberus clara voce; textum, textum, inquit,
volo: urt / text her: das ist / man soll ihm nichts als lauter spruche
auss Gottes wort vorsprechen. primis audire expertivit Psalmum
vicesimum tertium. Die vigesima octava Iunii cum nominum, quae apud se
alii fecerant, meminisset: omnia illa debitoribus remisit: postea
invalescente morbo inter preces placide exspiravit, die vicesima nona
Iunii, anno Christi millesimo, quingentesimo octuagesimo sexto,
aetatis suae septuagesimo octavo. Honeste ante portam templi
Deredingenis humatus, contionem habente Iacobo Andrea, Academiae
Tubingensis tunc cancellario. Martinus Crusius, cui cum Trubero
amicitia intercessit, hoc defuncto epitaphium scripfit:
Vir tumulo hoc sanctus de Sclava est gente sepultus,
Primus: qui Christi nomine multa tulit.
Transtulit in patriam divina volumina linguam:
Sparsit in Eoas dogmata sancta plagas.
Pulchre certavit: cursum ratione peregit:
Nunc ipsum in caelo pulchra corona manet.
Hic, ut supra diximus, primus cepit Sclavonicam linguam Latinis
literis scribere, et in eam traduxit haec:
1. Catechismum.
2. Novum Testamentum.
3. Locos communes Theolog.
4. Augustanam confessionem.
5. Ecclesiasticam ordinantionem.


page 578, image: s608

6. Examen Melanchthonis.
7. Postilam Lutheri.
8. Psalterium Germanice explicuit.
Atque his suis laboribus effecit Truberus: ut Evangelii doctrina. non
solum in ducatu Carniolae; sed et Carinthiae ac finitimarum regionum,
imo in ipsa Turcia fuerit propagata.
Inter alios patronum, ut diximus, habuit egregium, aeternaque memoria
dignum, generosum Baronem Ioannem Ungnadium a Sonneneck: qui multa pia
nostratium scripta in Sclavonicam vel Croaticam linguam transferenda
curavit: et ad Turcicas gentes, ut Christianismo imbuerentur,
transportanda: opera usus huius Truberi, Carniolani, Stephani consulis
Histriani, et Antonii Dalmatae, in Tubingana Georgii
Gruppenbachii typographia. Hic, cum sub rege Ferdinando Styriae et
Carinthiae praefuisset: contulit se in scholam Wittembergensam, et ad
vicinas ecclesias: ut in doctrina sincera magis confirmaretur. Deinde
ab illustrissimo principe Christophoro Wurtembergico receprus, Uraci
diu habitavit, post Tubingam commigravit. Obiit anne Christi 1565. in
Boemiae arce sororii Ioachimi Schlickii Wintricia, admodum senex: inde
Tubingam transvectus, ut iusserat, magnifice in S. Georgii est
sepultus. Iacob Andr. in contione funebri: Crusius in annalib.
Sueviae, Part. 3. lib. 12. cap. 11.