MArtinus Chemnitius natus est Britzae, veteris Marchiae oppido, sub
annum Christi millesimum, quingentesimum, vicesimum secundum,
parentibus quidem honestis, sed tenuibus; utpote cuius pater lanificio
victum quaeritarit. Adolescens itaque cum variis difficultatibus,
studiorumque impedimentis, ob rei familiaris angustiam conflictatus,
tandemque pertinaci industria, et labore improbo, qui omnia vincit,
eluctatus est.
Primis literarum rudimentis in patria schola cognitis, Magdeburgum
venit: ubi firmiora artium et linguarum fundamenta iecit. Exinde
Philosophiae studia Francofordiae ad Oderam, sub agnato suo Georgio
Sabino, amplexus; Wittembergae eadem, una cum Mathematicis praecipue
sub Melanchthone aliisque professoribus ursit absolvitve.
Inde Sabinum Regiomontium Borussiae secutus, scholae oppidanae ibidem
praefectus, et gradu Magisterii in prima eius Academiae promotione
ornatus est. Postea Bibliothecae principis instructissimae
praepositus, honestum in aula locum habuit, anno millesimo
quingentesimo quinquagesimo secundo. Theologiae studio totum se
dedidit: Duci Borussiae ob studium Matheseos atque Astrologiae
sanioris, et singularem quandam in eo studiorum genere dexteritatem,
et [Gap desc: Greek word] , praecipue carus, eoque nomine etiam a
Marthione Brandeburgico Ioanne in honore habitus. Gratus etiam
carusque fuit plerisque, qui tum praeeipui
in aula: omnesque Chemnitio, ob modestiam et simplicitatem, ad
amicitiam suam honestum et liberum aditum paterc voluerunt.
E Borussia et ex aula, in qua triennium fere quidvis potius, quam
aulicus consumpserat, cum sub annum, quinquagesimum quintum,
pertexendorum studiorum causa ad Academias redire vellet: honeste et
liberaliter a Principie suo Alberto literis donariisque ornatus ac
dimissus fuit. Denuo ergo Wittembergam reversus, ac Melanchthonis
convictu usus, publica ipfi ab eo locorum communium praelectio est
mandata; sub cuius primordia Brunsuigam a Senatu evocatus commigravit:
cui ecclesiae triginta ipsos annos primo coadiutor, deinde
superintendens, quo temporegradu Doctoris Rostochii decoratus est,
praefuit; summaque tum fide, tum laude et contionibus et lectionibus
publicis inservivit.
Expetita interea opera eius est a rege Daniae Friderico; ab
Electoribus, Palatino Ludovico, Saxone Augusto, et Brandeburgico
Ioanne Georgio: a Principibus, Ioanne Marchione Brandeburgico, Alberto
Borussiaco, et Iulio Brunsuicensi; ab ordinibus Evangelicis Austriae,
aliisque celebribus Rebus pub. Consiliis praeterea ipsius in negotiis
ecclesiasticis usi suut Elector Brandeburgicus Ioannes Georgius: Duces
Brunsuicenses et Luneburgenses, Iulius et Guilhelmus.
Postquam ergo labores pro asserenda contra adversarios orthodoxa
ureitate infinitos exantlasset, Philosphus iuxta et et Theologus,
neque veritatis bonarumque artium studio, neque laude officii facile
cuiquam secundus: tandem laborum mole fractus, viribusque corporis
exhaustis, anno Christi octuagesimo sexto, octavo Aprilis, suae
aetatis anno sexagesimo tertio completo, ministerii sui trigesimo
tertio, in constanti eius doctrinae, quam vivus voce et scriptis
tutatus fuerat, confessione, omnis carnis viam ingressus, animam suam
Christo commendavit, inque eo pie et placide Brunsuigae obdormivit:
ingenii, eruditionis, iudicii, et moderationis laude, apud ipsos eriam
adversarios sibi parta, nominisque memorta ex editis monumentis in
Christiano orbe immortali relicta.
Inter labores eius primas facile obtinet ille, quem dogmatibus,
decretis, et canonibus, concilii Tridentini examinandis et refutandis
impendit, utilem sane omnibus veritatem aman tibus. Ipse etiam inter
primos exstitit, qui naturam, artes et doctrinam Iesuitarum Germanis,
quantum illis temporis patuit detegere cepit. Ita en mad Electotem [Note: * Inprafatione libri.]
Brandeburgicum: Interest Principum Germaniae
recte nosse: qualis sit nova illa secta, quam Romanus Pontifex
praecipue inperniciem ecclesiarum Germaniae creavit: et quid ab ea
exspectandum sit illis, qui eam in
sinu fovent. Occupati hactenus fuerunt collocandis et proferendis suis
nidis: et ne ipse suo se indicio sorex, priusquam nidum recte
composuisset, proderet, scriptione magna ex parte abstinuerunt: vel
certe si quid scripserunt; ita involverunt ambiguis generalitatibus,
ut quid secta haec prae ceteris proprii haberet, non facile posset
deprehendi. At hodie aperta sunt omnia; nihil enim est, quod Sophistae
illi summa impudentia, ut Thaidis Babylenicae, cui perfricta frons,
cultores, defendere non ausint.
Georgius Calaminus hoc ipsum elogio ornavit:
Magnum terra virum, magni post fata Lutheri,
Si quem felici Teutonis orbe tulit:
Certe Chemnitius fuit is: monumenta librorum;
Hercule vel dignus quod labor ille probat:
Impia tum Latiae decreta examtnat Hydrae:
Feta Tridentino quae parit illa solo.
Enthea siderei tutans et iura senatus,
Pugnando Christi pro grege victor ovat.
Et tantum de Chemnitio, ex ipsiusmet scriptis, aliorumque elogits.