PROTULIT Ioannem Staupicium Misnia, familia vere nobili. Sed ne genere et proavis, alienis nempe bonis, gloriaretus: a teneris unguiculis, generoso animi impetu, ad virrutem et eruditam doctrinam contendit. Utque commodius bonis literis atque pietati vacare posset: gratos Musis secessus quaesivit.
In Augustinianorum itaque monachorum familiam cum se contulisset: absoluto feliciter, pro illis temporibus, Philosophico cursu, et degustatis utriusque literaturae primordiis, ad sacras literas accessit: quas adsiduo legendi commentandique studio ita sibi familiares reddidit: ut aliis celeriter ingenii acumine et pietatis laude antecelleret. Videbat enim pius iuvenis, naturalem et Philosophicam rerum considerationem, in tanta nostrae naturae caligine et depravatione, parum ad salutem aeternam conferre.
Porro in Theologia, ut tunc tradebatur, tantum profecit: ut ob raram eruditionem Doctor Theologiae, cum applausu aliorum, fuerit renuntiatus. Neque tamen satis duxit, sacras literas scire et memoria renere: sed praxin quoque accedere oportere recte staruit. Ut enim olim exosi fuerunt viri Philosopha sententia, sed ignava opera: ita et Theologi nomen frivole iactant, qui factis non exprimunt: cum Christianismus non solum recta dogmata; sed et honestam vitam exigat. Itaque cum vitae innocentia eruditam doctrinam ornaret Staupicius: mortuo sui ordmis per Germaniam summo et generali Vicario, in eius locum unanimi suorum consensu fuit surrogatus.
Sub id tempus Fridericus, Elector Saxoniae, princeps sapientissimus, Wittembergae publicam aperire scholam in animum duxit: qua in re Staupicii potissimum, et [Note: * De quo in vitis Medicorum. Primus Decanus Theolog. Staupicius.] Mellerstadii opera atque consilio usus est: quorum hic primus Academiae Rector, ille vero primus in Facultate Theologica Decanus fuit: eximius, ut tum loquebantur, Magister noster, et Augustiniani ordinis Eremitarum generalis per Germaniam Vicarius.
Cum autem Theologiam in Schola illa diligentius doceri cuperet: atque Martini Lutheri, eiusdem ordinis monachi, ingenium perspectum haberet: vocavit eum Wittembergam Erphordia, anno Christi millesimo, quingentesimo, octavo, ut sacras literas publice enarraret. Ibi cum, de voluntate Electoris, vellet Lutherum in Theologiae doctorem promotum: et Lutherus iam valetudinem, iam alia excusaret: Staupicius festivo vultu: Mira, inquit, videtur instare conversio rerum: ubi DEO multi exhibebuntur labores in caelo et terra; ad quos expediendos opus erit strenuis viris doctoribus. Sive ergo vivas, sive moriaris: DEUS in consilio suo tuam operam requirit.
Postea cum Lutherus, anno millesimo, quingentesimo, decimo septimo, indulgentias Pontisicias reprehendisset: atque editis thesibus omnes ad disputationem provocasset: thematum
illorum resolutiones, Pontifici Leoni X. tramittendas Staupicio obtulit. Hic emicanteme tenebris Evangelii lucem statim vidit: ac veritatem suo etiam calculo comprobavit. Memini, in quit Lutherus, initio meae causae D. Staupicium, tunc summum virum. et ordinis Augustinianorum vicarium, ad me dicere: Hoc mihi placet; quod de doctrina, quam praedicas, gloriam et omnia soli Deo attribuis: hominibus nihil. Deo autem, quod luce clarius est, nimium gloriae et bonitatis tribui non potest. Ea vox me vehementer confirma vit et consolata est. Augustae etiam cum esset, ut mox diecmus, cum Luthero, inter alia, quae super negotio religionis contulerunt, ad Lutherum [Note: * Tom. 1. epist. Luther. p. 298.] dixit: Memor esto, fiater, te ista in nomine Domini nostri Iesu Christi incepisse: quod verbufm non quasi a Staupicio, sed per eum d ctum accepit: memorique animo repositum semper tenuit.
Eo quo Lutherus Doctor est Theologiae renuntiatus anno, qui fuit a Christi nativitate, millesimus, quingentesimus, duodecimus, Augustini libros, qui in iis, quae suae erant curae, monasteriis, ad mensam de more praelegebantur, removit: inque corum locum Biblia sacra substituit: ut ea suis fratribus innotescerent. Ut autem sacras literas serio amavit: ita et hberalium artium atque Philosophiae studia principi suo, una cum Georgio Spalatino, frequenter commendavit. Inde cum Lutherus Augustam Vindelicorum ad Cardinalem Caietanum, Pontificis legatum, accersitus esset: ibidem et Staupicius, cum D. Wenceslao Linckio, D. Peutingero, et aliis Electoris Saxonici consiliariis, comparuit: et ne ante causae cognitionem Lutherus damnaretur, rogavit. Ac tantum quidem obtinuit: ut Luthero seriptis causam suam agere liceret. Verum cum Legatus frustra etiam per Staupicmm cum Luthero agi voluisset, ac Staupicio ob id irasceretur: discessit ipse, inscio Cardinale, et in Saxoniam rediit: quem subsecutus paulo post est et Lutherus, literis post se relictis: quibus a Cardinale ad Papam provocavit.
Tandem ad Episcopum Salisburgensem venit Stapicius, eiusque vicarius, quem suffraganeum vocant, factus est. Nam, si Pirnensi fides habenda, numquam existimatat Staupicius: disputationes a Luthero motas, eiusmodi exitum sortiruras. Itaque cum in dies magis ac magis augeri eas videret; alio abiit. Hinc timiditatem ei Lutherus exprobrat epistola [Note: * Tom. 1. epist pag. 303. 304. Moritur.] quadam: ubi inter alia: quantum tu me ad humilitatem exhortaris: tantum ego te ad superbiam exhortor. Tibi adesi nimia humilitas: sicut mihi nimia sisperbia: et reprehendit; quodiudicio Papae se submisisset.
Finem vivendi secit Salisburgi, anno, ut quidam, millesimo.
quingentesimo, vicesimo septimo. Lutherus tamen sub annum vicesimum quintum ad A m sdorfium ita [Note: * Tom. 2. epist, pag. 270.] senbit: Staitpitius excessite vivis, brevi functus potentatu.
Potuisset [Note: * V. tom. 1. epist. Lutheri p. 16. Fugit dignitates et honores. De paenitentia quid docucrit.] hic vir ad summas pervenire dignitates, etiam Episcopatum quantumcumque adipisci; nisi ipie studio omni id fugisset: quod et gentiles in eo ipsi desiderarunt. De paenitentia, contra carnisicinam illam conscientiarum, recte docuit: veram esse paenitentiam eam, quae ab amore insiitiae et Dei inciperet. Quae vox ita alte in animo Lutheri insedit: ut nihil dulcius fuerit deinceps ei paenitentia; cum antea eidem in tota scriptura nihil esset amarius. De praedestinatione disputaturus, dixit idem Staupicins: incipe a Christi vulneribus: et statim diabolus cum suis tentationibus recedet.
Naevos suos ipse agnovit: et imbecillitatem naturae nostrae deploravit: Ego, inquit, plus millies Deo recepi: fore me probiorem: sed numquam praestiti, quod vovi. Posthac non vovebo; quia experientia didici, me praestare non posse. Quod nisi Deus mihi propitius propter Christum sit: ac selicem horulam concesserit, cum ex hac vita migrandum erit: non potero consistere cum votis et benefactis meis.
De sua gubernatione ad Lutherum dixit: ego primo triennio secundum Nemesin volui regere: sed ea via non successit. Altero iuxta leges et consilia maiorum: et ne sic quidem cessit feliciter. Tertio secundum voluntatem Dei, adiuncta invocatione: verum id quoque fuit infelix. Tandem igitur faciebam quod poteram: cum desperassem de his consiliis et rationibus omnibus. Magni fecit eum Lutherus, semper suum Staupicium nominare solitus. Saepe dixit: magnus hic vir erat: et non solum in scholis et templis doctus facundusque: sed etiam in aulis atque apud magnates gratus ac venerandus. Aliquando pro contione voluit genealogiam Christi secundum Matthaeum, ut tum moris erat, memoriter recitare: sed cum genealogiam illam ad principes usque, qui a captivitate Babylonica de tribu Iudae numerantur, perduxisset, haesitare cepit. Ibi ipse, Deus, inquit, superbis resistit: et ad textus explicationem accessit. Intererant contioni duo Saxoniae duces: qui a contione ad prandium eum vocant. Inter prandendum Ioannes dux eum sic affatur: Domine Doctor, quomodo res hodie in Evangelio succedebat? Ibi Staupicius, clementissime princeps, inquit, in textu hodierni Evangelii tria habebam hominum genera: primum Patriarchas, qui erant faciles: deinde reges; et hi de se sermonem haberi patiebantur: cum ad principes pervenissem: erant illi varii, difficiles, et me in recitatione confundebant. Ibi Fridericus Elector, ad tam extemporalem
argutiam arridens: numquid (ad frotrem conversus) inquit, anplius sciscitari quid lubet? Staupicius numquam invenietur mutus. In tomis denique Lucheri sparsim de hoc eodem Staupicio quaedam [Gap desc: Greek word] narrantur: quae partim pie prudenterque fecit, partim sapienter graviterque dixit.
Scripsit libellum vernaculum: de imitanda morte Christi: quem [Note: * Tomo 1. epistolarum pag. 164. b] commendat ita Lutherus: Scarto nostro de morte obeinda non inutilis foret vernaculus ille Staupicii libellus: de initanda morte Christi: in quo et melius, pro dote sua, rem tractavit: quam sperem, a me tractari posse, donec otiosior siam.
Tandem hoc saeculo, anno nempe 1605. prodierunt duo eius libelli posthumi Theologici:
1. Von der holdseligen liebe Gottes. Deamore Dei suavissimo.
2. Von unserm heiligen Christlichen glauben / de sancta Christiana fide nostra. In titulo indigitatur: Abbas Salisburgi ad S. Petri.
Haec de Staupicio suggesserunt nobis: Sleidanus: Mathesii contiones de Luthero: Petri Albini chronicon Misniae tit. 25. episiolae Lutheri, alii.